Skip to main content

Full text of "De philosophiae Xenophanis Colophonii parte morali [microform]"

See other formats


fif-^J^* 



,....._,, .,^-.;.».i,. ,.v. ,■ .J : .<■. ... , - r . ,„.0.;f. .. ^.i,5'-?>'.v-%,"' 



" C^ PHILO SOPHIAE 

XEiOPHANIS COLOPHONII^ 

l^ • ^** ' PARTE MORALI. ' ■ *■» 



fc, DI8SERTATI0 INAUGURALIS i 

AD SUMMO„^ IN PHILOSOPHIA HONORES RfTE 

IMPETRANDOS 

AUCTORlTATj: 

AMPLISSIMI PHILOSOSHORUM ORDINIS 

_ ' ■ IN 

U N 1 V E R S l T A T E L l F» S 1 K N S l 

SCRIPSIT 

PAULUS Rtj-^FFER 

PROSCHLITIENSIS Stt,ESIUS 

TUEOLOGIAU EVANGELICAE ET PMIL030PHIAE CCLTOR. 



LIPSIAE. 

TYPIS G. KREYSINGII. 
1868. 



■-V • >' / -^ 



^v^ 



XE»PHANIS COLOPHQIII 



PARTE MORALI. 



^^- 



^, ..?4^ . 



DISSBbHt^O INAtJGURALIS 



■^w-' 






QUAM 



AD SUMMOS IN PHILOSOPHlA HONORES RITE 



4 ^ '■ ■ ■ 






<^W'^ .-ft^ IMPETRANDOS 

■ . ■'^■'4^- ...... .'::; . - 

'• . ' i.. ';■ i:.. AUCJTOIllTA'!^ - 

AMPLISSIMI PHILOSOSHORUM OEDINIS 

IN 






f-S^ 



^,;!^?.; 



TJN1VERSIT.\TE LlPSIENSl 

'^v."^^ : SCRIPSIT 

PAULU8 Rtj-tFFER 

PROSCHLITIENSIS SILESIUS 

' THEOLOGIAK EVANGELICAE KT PHILOSOPHIAE COLTOB. 



LIPSIAE. 

TYPIS G. KREYSINGII. 
■ 1868. 







fefe/: 



. ^ h'Jt . ' 



■ ,_•'."■♦■ 

' ' '-i^V*. 



•v.vt-; 



.:-^. f ■ 



" ■'■;-v 



'" -' ~ '. ' ■ ■'•'" '•• 'V ■" •.■■'■.■ 



VIRO AMPLISSIMO 

TRAUCiOTT DE UNVERRICHT 

NOBILIUM IK SILEvSIA PRINCIPI, EQUITI 
ETC. ETC. 

' OMNI QUA PAR EST REVERENTIA AC PIETATE 

HUNC LIBE[,LUM DEDICAVIT 



AUOTOR. 



t^uemadmodum qui studium coUocat in rebus naturalibus 
scrutandis expiicandisque non eas tantum res exquirit, quae venu- 
state splendeant, sive serviant utilitati, sed vel absconditas et 
quae primo aspectu utilitatem habere nullara videantur, quod 
fortasse iis ipsis secreta naturae aperiantur: ita etiam ei, qui ad 
philosophiam se confert, non illustres tantum philosophi contem- 
plandi sunt, quorum opera subtilitate placeanl, sive quorum de- 
creta ad vitam communem adduci possint, sed vel obscuriores 
et quorum doctrinae obsoletae habeantur, quod fortasse iis ipsis 
philosophiae vis atque natura praeclarissime perspiciatur. 

Cadit illud cum in alios tum in Xenophanem iJlum Colopho- 
nium, cujus exiguae reliquiae magni ingenii et quod merito ad- 
mirationem nostram commovet monumenta habcnda sunt. 

Quae reliquiae quum insuper dispersae sint vel apud scri- 
ptores, quorum testimonia et leviora et obscuriora videntur , ma- 
gnae diligentiae laudem consecuti sunt ilh viri, qui in exphcanda 
Xenophanis phiiosophia versati, vera a falsis discernere susce- 
perunt. 

In numero eorum, qui ea ratione singulatim de Xenophane 
scripserunt primus nobis occurrit Roschmannus, edita diss. hist. 
philos. (praeside Feuerlin) de Xenophane. Altorf 1729. 4^. Li- 
belhun ilhim frustra in bibHothecis quaesivimus; Lud. Bergii te- 
stimonio, qui de Xenophane disserens „curiositatis" tantum causa 
Roschmanni inentionem facere se dicit, exigui momcnti fuisse vi- 
detur. Exactius autem Xonophanis reliquias recensuit Fuelie- 
born (Beitrage zur Geschichtc der PhiJosophie). Copiose cxposuit 
et commentatus est Chr. Aug. Brandis, edita commentationum 
Eleaticarum parte I. Altonae 1813. 



— 6 — 

Eleganter nec non scienter de Xenophanis vita et philoso- 
phia scripsit Victor Cousin (Nouveaux fragments philosophiques, 
Paris 1828). Illis accessit Karsten ( Philosophorum Graecorum 
veterum etc. operum reliquiae Vol. I. p. I. Amstelodami 1830), 
qui magna cum diiigentia et subtilitate Xenophanis phiiosophiam 
collegit, commentatus est, disposuit. Perspicue etiam disseruit 
Lud. Berg (diss. de Xenophane Colophonio. Heidelbergae 1842). 
Nuperrime rem retractavit Fr. Guil. Aug. Mullach (Fragm. philos. 
Graec. Parisiis 1860), effata Xenophais*collegit, breviter, exacte 
recensuit. Ex illis Karsten Xenophanis philosophiam copio^issime 
tractavit distinctiusque quam priores ad artem redigere instituit. 
Disposuit autem Xenophanis decreta in tres partes : in decreta de 
divina natura, de physicis, de rerum cognitione. Tribus illis par- 
tibus quartam de moribus addi posse quum arbitraremur — Karsten 
Xenophanis dicta illuc pertinentia collegit et commentatus est, sin- 
gulatim autem non exposuit — moralem philosophiaeXeno- 
phanis partem explicandam nobis proposuimus. 

Priusquam autera ad exponendam illam Xeiiophanis de mo- 
ribus doctrinam ipsam accedimus, in moribus et ingenio ejus 
evolvendis paulum commorandum nobis videtur, ut exigua miri 
illius philosophi decreta, et quorum nonnulla discrepare inter se 
videntur, clarius explicemus; in fine autera respiciendura ad ra- 
tionem, quae Xenophanis doctrinae morali cum aetatis ejus in- 
genio intercesserit. Itaque partes instituimus hasce tres: de Xe- 
nophanis ingenio et raoribus, de doctrina ejus raorali, de ratione, 
quae ei cum aetatis illius ingenio intercesserit. 



I. 



Aenophanes Colophone oriundus, colonia ab lonibus in Asia 
minore constituta, quo anno natus sit ab antiquis testibus ambi- 
gitur. Karsten *) excussis omnibus veterum testimoniis et inter 
se comparatis de Xenophanis aetate ita judicavit: „Flos ejus in 
01. 60 incidit, ut veteres testantur ; et quantum ex rerum tempo- 
rumque monumentis colligi potest probabile est, eum non ante 
01. 70 decessisse, ergo nec ante 45 01. natum esse, cum vita ejus 
centum ferre annis completa fuerit: itaque vixerit fere a. Chr. 
600 — 500." Et Mullach**) in praefatione ad Xenophanis reliquias 
separatim instituta, philosophi illius aetatem definiens ApoUodo- 
rum sequitur, qui eum 01. 40 natum tradit. Itaque eadem fere 
sententia consistit qua Karsten. Confirmatur illa sententia Sexti 
Empirici testimonio (adv. Math. I. C. 12. 257 ed. Fabric. Lips. 
1718), cum quo consentit Eusebius qui (Can. chron. ad 01. 56 a. 
4) notavit : Sevotpdvtjg 6 KoXocpiovvog iyvwQi^ero, et Diogenes Laer- 
tius, qui enumeratis Xenophanis operibus addidit: xat ijxfia^s 
xara rrjv i^r]X0Gt^v oXvfATndSa (IX. 19). 

Quibus testimoniis fidem habent Tennemann (Gescb. der Phi- 
losophie p. 71), Reinhold (§ 62), Zeller aliique. 

De eruditione Xenophanis veteres pauca tantum notaverunt: 
solus Diogenes Laertius ***) quaestionem inovet, utrum magistro 
aliquo in philosophia usus sit, an non, sed integram relinquit. Si 
Botonem eum audiisse poniraus, incertum manet, quas doctrinas 

*) PhiloB. graec. vet. op. rel. Vol. I. P. I. pag. 10. 
**) Fried. Guil. Aug. MuUach, Fragm. pbilos. graec. Parieiis 1860. 
***) diTjxovaev Si xat' iviovt uev oiiSsvoi xax iviovs Si Boziovos ' Ad^T]- 
vaiov f, (t»6 rivee) 'AQ^B^dov xai eug JBotjiiDr <ff;ai, xnr Avn^ifiavSpov r/f. 

Diog. Laert. IX. 19. 



— 8 — 

ei debuerit, quum et aetas et doctrina illius viri ignotae bint. 
Archelai eum discipulum fuisse negat MuUach, quod temporum 
ratio videatur obstare. Neque ille longius hanc quaestionem dis- 
ceptat, absolvens rem verbis hisce: „Quare fuerunt, qui eum nul- 
lius auditorem fuisse arbitrarentur." Quorum sententiae assen- 
tiens recte judicasse videtur. 

Minirae autem contenderimus nuUius omnino Xenophanem 
institutione usum esse, quum et ex iis quae leviter et universe si- 
gnificata reperiuntur *) et ex tota ejus philosophia facile conjici 
possit, eum subtilissiraa pro illis teraporibus doctrina fuisse. 

Non solum quae in Graecorura scholis docerentur accurate 
didicisse videtur, sed etiam insuper quantura posset cognitionem 
monumentorum et literarum Graecarum auxisse, atque poetarura 
et philosophorura opera intellexisse atque perspexisse, siquidem 
cum illis certasse traditur**). 

Ad talem doctrinam pervenit raultis fortasse raagistris usus, 
atquc f=i Diog. Laertius tres dicit, quis scit an non plures fuerint, 
qui etsi doctrina abundarent, deficiente inventionis felicitate, quura 
novi nihil proferrent, in oblivionera venerint? 

Quibus omnibus non comprobatur Xenophanem certara ali- 
quara sectara usitato apud philosophos raore secutum esse. 

Accedit, quod uotas priorura doctrinas non accepisse videa- 
tur neque principalia philosophiae ejus decreta apud queraquara 

priorura reperiantur. Ex sua indole nativa protulit, quidcunque 

^ 

*) no).vfi.a9'irj v6ni> oi) SiSnaxei, HaioSov yao av iSiSa^EV xni Ilvd^a- 
yo^av nvd^it T« S^efoifnifd tf. xni ' Exnxnlor. Diog. Laert. IX. 1. cfr. Kar- 
sten p. 13. Cum tHlibus viris vituperari Xenophani haud miniina lnus fuit, 
praesertim quum Heraclitus soleret esse in judicando morosior. 

**) riyoafe Si xni iv eneat xni iXeyeime xnd'' 'Ofirjgov xni 'HaiSSov, 
intxOTiTutv auToiv trt ne^i ^tiov ei^tjfiivn. Diog. Laert. IX. 19. 

^AvTiSif^nani xK Xiyerat 0nXrj xai nv&nyo^q, xa&ayjaad^at Ss xni ^Entfte- 
viSov. Diog. Lnert. IX. 18. 

Magni Xenophanis doctrinam habet Krause (Gesch. der Erziehung § 3), 
qui de puerili disciplina in lonum civitatihus usitata disserens Xenopha- 
nem memorat, qui fducationis rationom mutari vohierit, eodemque eum re- 
fert, quo Platonem, qiii Homtrum ct Hesiodum reliquosque poetas e repii- 
blica ejiciendos existimaverit. Etiam Graefenhau (Gesch. d. Philologie § 
42) Xenophaneni, qnatenus Homeri carmina recensuerit, desciibeus, ita in- 
cipit: Xenophaues der aufgekliirteste Grieche inDerbalb mehrerer Jahr- 
hundeite etc. 



_ 9 — 

in philosophia praecepit Xenophanes. Quodsi a Botone vel alio 
ignoto philosopho philosophiae decreta acceperit, mirum est, cur 
illos ipsorum philosophia non illustres reddiderit, quemadmodum 
Xenophanem. Denique ita a prioribus philosophis Thalete et 
Pythagora dissensit, ut irrisu eos sectaretur, quod quidem si re- 
vera magistris iis usus esset, qua pietate fuisse traditur, commit- 
tere non potuisset. Ipsis igitur magistrorum et philosophorum 
decretis in gravissima philosophiae suae parte usus es^e non 
videtur. 

Ex ea ipsa autem re, quod omnes priorum doctrinas noverit 
et tamen nihil earum acceperit, firmo quodam et elatiore ingenio 
eum fuisse apparet : subtili cogitatione monumentis Graecorum 
ingenii comprehendendis et secundum suam indolem nativam de- 
nuo quasi regenerandis, novas res peperit et protulit. 

Ita factum est ut Graecorum religionem non eo sensu quo 
priores vel aequales accipere posset. Quos si levis quidam et 
puerilis adhuc animus idoneos fecit, ut sine judicio temere vete- 
rum opinionibus assentirent, Xenophanem acre et acutum inge- 
niura prohibuit, quominus communem famam et sermonem ad 
verbum acciperet. Quura mens ejus ad frugem quasi pervenis- 
set, firmiore judicio eo adductus est, ut omissis auctoritatibus 
ipsa re et ratione veritatem exquireret et ad suum arbitrium in- 
terpretaretur, quaecumque de religione vulgo credebantur. Cau- 
sas igitur dubitandi de omnibus quos Graeci colebant diis attulit 
ei mens illa acuta, in qua magna animi ejus vis posita est. 

Provectiore illa mente factum est, ut aetatem suam praecurrens 
prorsus aequab'um suorum sacris opinionibus se opponeret. Men- 
tem enim illam secutus , religionum a prioribus acceptarum infir- 
mitatem perspiciens, subruere et evertere earum auctoritatem in- 
stituit. 

Quod contra tantum aberat, ut Graeci , animadversa fabula- 
rum infirmitate, ad subtiliores religiones eniterentui', ut ne inqui- 
rere quidem in eas studerent. At videbat Xenophanes quid Graecos 
maneret, temere opinionibus atque religionibus se permittentes, 
quae puerili aetate acceptae ab adultae civitatis ingenio snperan- 
dae essent, quas rejicere nollent, quum elegantia, facilitate, indul- 
gentia excellentes, suavitatis multum haberent: videbat corruptelam 



— 10 — 

sub nitida religionis specie lateutem peruiciemque toti civitati 
molientem — falsamque esse Graecorum religiouera persuasissi- 
muni ei erat, 

Itaque facile est intellectU; coutemtim Xeuophanem de Grad- 
cis locutum esse, quum in priorum opiniouibus seguiter perseve- 
rantes, speciem adolescentium, iu puerilis aetatis legibus acquie- 
Bcentium, praeberent. Quum videret, veteres illas religiones, a ma- 
joribu* acceptas, secundum rerum naturam integrae tantum geu- 
tium aetati convenientes , etiam tum in summa auctoritate esse 
apud Graecos, qui callidi quidem artifices novarum voluptatum 
comparaudarum esseut, minime autem eniterentur ad componeu- 
das novas religiones subtiiioresque et quae tempori conveuirent: 
facere non potuit, quin, ex segnitia illa et levitate eos excitaturus, 
mordaci carmine *) perstringeret, quidquid iu veteribus religiouibus 
ridiculum, indignum, turpe existimaret. Itaque Xenophanes, mente 
libera solutaque mores et ingeuium gentis suae perscrutatus, a re- 
censendis et vituperandis Homeri et Hesiodi operibus ad desereuda 
sacra patriae processit, abaiieuatus a suae aetatis iugeuio et a 
gentis suae animis. 

Sed eadeni ejus mens acuta ad cogitandum, quum religionis, 
cui certo et ipse initio erat addictus, fundamenta evertisset et 
dissolvisset, novas ei et subtiliores rationes statuere, perenniorem 
disciplinam exstruere debuit. 

Quas rationes exquirens, utrum a ratione et disciplina philo- 
sophorum priorunj, an a sacris Graecorum opiuionibus profectus 
sit, disceptanduni videtur. Communis ei cum philosophis illis est 
expHcandi illa et enodaudi methodus, quam analyticam dicimus, 
et quod repperit rerum principium ab iisdem tentatum atque 

*) reyQafs de xni iv ii.itai xni t/.eyeinti xitl iaiifioie xaff'' 'Ofiijpov xal 
' HaioSov inixoTiriov nvrfSv Tti jietji f^smv tlur}/iiva. Diogf. Laert. IX. 19. 
Piopterea Timon ap. Sext. Emp. Pyrrh. I. 33. 223. eutn dicit: 
SetvotpriiTji' vTtiirvtpov Ofiiiu:>niiT]v inixtomrrii . Cfr. Hext. Einp. a<1v. 
Math. IX. 193 et I. 289. 

Tlavra d'eolt avi^r^xav 'OftTjpog d"' 'HoioSre re 
"Qjon nap' itv&painotaiv oveiSen xni xfioyot iariv. 
Kni nlelar itpd^iy^nvro '^ecov ndeftiaria euya' 
Klinretr, fioix,eveiv rs xal rilliji.ove anaxevFtv. 
Composuit ho8 versus ita Karsten p. 44. Frg. Vil. et accepit MuUach Frg. 
pbilos. Graec. (Xenoph. 7.) 



— 11 — 

praeparatum videtur. Sed inter Xenophanis et illorum de rerum 
principio sententias hoc maxime interest, quod Xenophanis prin- 
cipium sive ens supremum divinitatis aliquid habere manifestum 
est. Quam divinitatem quum etiam atque etiam graviter praedi- 
catam legamus, id potissimum Xenophanem spectasse vel gestiisse 
contenderimus, ut summum aliquod divinum numen statueret, de- 
siderioque quodam et impetu animi incitatum fuisse, ut religionem 
componeret, qua reficeret quod dissolvisset et amisisset, et ad quam 
posset referre morum disciplinam, quae homine dignior esset quam 
illa, quae ex Graecorum sacris opinionibus sequeretur. 

Atque quum jam multum studii contulisset ad recensendas 
Graecorum religiones, nescio an non erremus arbitrati, inde eum 
profectum esse, exquirentem numen divinum, quod dignius cole- 
retur et felicius *). 

Contemplantes enim qua yatione Xenophanes Homeri et He- 
siodi opiniones recensuerit et qua de causa rejiciendas eas existi- 
maverit, primo jam aspectu animadvertimus , deos omnes Grae- 
corum verae dei notioni non respondere, neque eorum imagines 
vero numine divino dignas ei visas esse; colligimus autem inde 
Xenophanem oninino deum non negasse, dubitasse tantum de diis 
Graecorum. Itaque intellexit inesse etiam anthropomorphismo illi 
dei ideam, sed junctam cum ejusmodi rebus, per quas idea ipsa 
deformata et corrupta esset. 

Perscrutaturus autem quaenam illa remotior subtiliorque idea 
esset, sub deorum multorum cultus specie occulta, analytica ratione 
usus est. Itaque haud scio an primo animadverterit, imagines 
quidem illas deorum, in opinione Graecorum positas, fortuitas esse 
neque necessarias, sed esse nihilominus aliquod summum numen **), 



*) Ita Schwegler sentit, qui illam retn hisce verbis tangit: „Die Idee 
der Einheit Gottes und die Polemik gegen den Anthropomorphismus der 
Volksreligion ist sein Ausgangspunkt." Gesch. d. Philos. p. 10. Cfr. Kar- 
sten p. 106. Profectus est a poetarum fictionibus et fabulis, quibus tam 
deorum religio quam vitae disciplina erat repleta. 

**) Ete S^eos ev xa &eolai xal avd^Qmnoiai fidyiOTOs 
OvTB Sdfiag 9vrjxo1aiv bfi6'Cos ovxe vorjfia. 
Clem. Alex. Strom. V. pag. 601. C. et Euseb. praep. ev. XIII. 13. p. 
678. D. 



— 12 — 

a cujus insita quidem hominum animis; sed adumbrata adhuc 
notione, formae illae et imagines profectaeessent. 

Existiraat enim Xenophanes illas deorum imagines nihil aliud 
esse nisi dei notionem, Graecorum animis quales priore tempore 
fuissent speculo quasi repercussam, quas eadem ratione, qua 
animi eruditione mutarentur, mutari oportere: convenire easdem 
tantum hominibus eodem quo priores eruditionis gradus consisten- 
tes, evertendas igitur et mutandas esse pro omni semper aetatis 
ingenio. 

Ita etiara sibi licere vel ad officium suum pertinere censet, 
ut Graecorura opinionibus antiquitus acceptis subtilionera dei no- 
tionem, ad templis convenientem, qualis suo animo obversetur op- 
ponat: hominis enim esse, quidquid dii semel significaverint ara- 
plius exquirere et expolire*) 

Sed divini illius numinis notionera exquirens et expoliens, 
singulare etiara quiddam spectandum sibi esse putavit. Sententia 
ejus de ortu religionis Graecorum est : ex sua natura veteres deo- 
rum iraagines sibi finxisse **) . 

Sed de ejusmodi dcorura imaginibus Xenophanes judicat, fa- 
cile esse ex animo suo et cogitatione deos sibi fingcrc, omnes 
enim gentes ingeniosas satis fuisse, ut deos sibi excogitarent, 
quum corporis forma (av&QMTiofioQtpovg) et animi motibus (av- 
O-Qwnonad-uq) sui sirailes eos faciendo acquiescerent : quin imnio 
rei augendae causa — ■ ut opinamur — vcritatis superlatione et 



*) Ovioi n7i nQxrjs Trnna ■'f'fol ^vrjToTs vneSf.i^av, 
'Aki.a xQOfco ^r,iovfTfs iipevpioxovatr d/tctvoi'. 

Stob. Florileg. Tit. XXIX. sect. 41. ed. GaisP. et Eclog. P. I. p. 224. 

**) Intelligitur illud cum ex aliis dictis tum ex illo quod servaverunt 
Clemeiis Alexandrinu? (Slrom. V. p. 601. C.) et Eusebius (praep. ev. XIII. 
p. 678. I).)') cfr. Clem. Alex. Strom. VII. p. 711. B: 

"Ekhjvte Sa aioTieg aviyfjufno/iogtpovt ovTto xal avd^^atnonnnnii^eXe tovs 
&SOVS vnoxi&evTni^ xnl xn&fineo Trt» /iOQipns nvTcdv o/ioins eavroTs i'xaaT0i 
Sin^iayonfOvat, tos frjaiv 6 Sevoifnvijs' AHyioTTti Te iitknvas ai/iovs te, 0Qqxls 
Tfi TtvQoovs xai yknvxovs' ovto> xai rni V>vxns o/iotovai, xnl toIs avaxlnTTOvat. 



•) 'AU.n PgoToi Soxeovai d'eovs yevvaa&ai — 

Ti]v aipeTeQrjv t' aia^&rjatv 6'xetv ipatvriv xe Se'/ine t». 



— 13 — 

trajectione usus, ipsas beluas; si fabulas scribere et marmora scui- 
pere possent, deos sibi facturas esse affirmat *). 

Facilem autera illam rationem deos cogitandi falsara esse, 
minime enim Graecos, deorum imagines ad suam naturara accom- 
modantes, veram dei naturam expressisse. Ipse autem qua ratione 
in exquirendo summo numine usus sit considerantes, id eum spec- 
tasse inteliigimus, ut deura non tara fingeret, cogitatione quasi 
exstrueret, temere acciperet, sed adhibita ratiocinatione reperiret. 

Atque quum intellexisset, Graecas in accipiendis deorum opi- 
nionibus quum afFectibus suis nimis indulgerent, in absurdos er- 
rores incidisse, abstrahens animum ab omnibus affectibus, solam 
mentem acutam secutus est. Qua in re quantum constantia fir- 
maque voluntate posset ostendit. 

Rejectis deinceps Graecorum erroribus, negatisque omnibus 
rebus, quas deorum proprias praedicabaut , deum repperit, cujus 
notio tam tenuis erat, ut nuUius certo hominis pietatis desiderium 
posset explere. 

Pium autem fuisse Xenophanera manifestum est; pietas 
alterum est, quod in ingenio et moribus ejus eniinet. 

Pio desiderio ad numen divinura quod cultu dignissimum 
esset exquirendum accessit, impios dicens, qui deos ad liominum 
similitudinem abduxissent, neque minus peccare, quam qui deos 
omnino negarent **). 

Ex pio animo dictura ejus illud, quod notaverunt Clem. Alex. 
etEusebius***), profectum esse Brandis intellexit, qui idem aliud 
Xenophanis dictum: 

^iei S'ip ravTbi t£ fiiveiv xivovfievov ovSev 

*) 'u4l/.' siTOi ;^£((>(»g ytlxov ^oei fje Itovres 

"H YQaxpai xB'Q^oaiv fj iQya TeXelv aneQ avSgeg. 
"Innoi fiev d^innoiot fioee Si re fiovalv ouoias 
Kai xe d^ttSv tStag tyQnipov xnl acofiaj' enoiovv 
Totavty, olovneo tcni nvroi Sifias tlxov 6110 tov. 
Clom. Alox. et Euseb. I. 1. cfr. Mullach fr. 5. 

**) Sevoipnvrje eieyev ozi Ofioicoe doejSoiJoiv 01 yevtaffai jinaxovrte toi"'C 
y^eoiig role ano&avelv' XiyovaiV afi^oiiQtoe yao avfi^nivei, fiijelvni nore roiie 
^eovc. Arist. rhet. II. p. 446. 

***) JEls d^soe i'v re ^eoiat xai avd^gainoiat fieytoToe 
OtJTe Sifiae ^vriroTaiv Ofioioe ovre vnrjiin. 
Clem. Alex. Strom V. p. 610. C. et Euseb. praep. ov. Xill. i>. 678. D. 



— 14 — 

Ovre ^itkQxiad^ai fiiv ijiinginu aXkott aXkrj. 
(Simplic. ad Arist. phys. fol. 6. a.) 
ita commentatus est: „In quo etsi parum persuadendi necessitatis 
adhibitum sit, quis non insignem philosophi pietatem agnoscat, 
qui non solum ab sensuum sed ab omnium rerum humanarum 
contagione summam dei notionem quam maxime potest disjungere 
studet et sevocare."*) Scripsit idem (p. 71.): Aliud pertinet pii 
animi dictura, quod laudat Aristoteles Rhet. I. 15. p. 422: Ovx 
laij JiQoxXrjaig avTij aaejSei tiqoq evae^rj, cui assentire videtur 
Zeller **) dicens : Er verwirft das Beweismittel des Eides, weil 
er darin einen Preis fur die Gottlosigkeit findet***). 

Haec sufficiant quibus intelligatur, Xenophanem non solum 
acutum et subtilem in philosophia, sed etiam in rebus divinis pio 
animo fuisse. 

Sed pietate illa summum illud numen, quod multa scruta- 
tione repererat, amplecti non potuit. lUius enim dei notio non 
concepta nisi mente, fortissime a corpore se abstrahente — utrum 
pura fuerit illa notio an rebus adhuc corporeis mixta nihil hic 
referre videtur — attenuata nimis fuit, quam quae pietatis desi- 
derium, quo tenebatur Xenopbanes explere posset. Quod ratione 
ab omni mortali concretione aliena repererat, ceteris animi viri- 
bus sensu et voluntate amplecti non potuit, quum animi afi^ctibus 
in cogitanda dei natura indulgere, mentis constantia eum vetaret. 
Ratione concepta illa dei notio non respondet ad pietatis deside- 
rium : deticit rationis et pietatis concentus atque consensus , qui 
summus esse debet f ). 

*) Brandis, Comment. Eleat. Altonae 1813. P. I. p. 42. 
**) Zeller, Philosophie d. Gr. TUb. 1856. I. p. 392. 
***) Omnino scilicet Brandis Xenophanis pietatem siitis graviter prae- 
dicandam existimavit, ex ea multa dicta profecta esse ostendens. 

t) Talis pliilosophiae eventus Jacobii nobis memoriarn afFert, qui illos 
animi motus philosophi a se ipso dissidentis praeclare ita descripsit: 

Licht ist in meinem Herzen , aber sowie ich es in den Verstand brin- 
gen will, erlischt es. Welche von beiden Klarheiten ist die wahre? Die 
des Verstandes, die zwar feste Gestalten, aber hinter ihnen nur einen boden- 
losen Abgrund zeigt? Oder dio des Herzens, welche zwar verheissend auf- 
warts leuchtet, aber bestimmtes Erkennen vermissen lasst? Kann der 
ipenschliche Geist Wabrheit ergreifen, wenn nicht in ihm jene beiden Klar- 
heiten zu Einem Lichte sich vereinigen ? Und ist diese' Vereinigung an- 
ders denkbar als durch ein Wunder? 



— J5 — , 

Ita animo distentus quasi et divulsus alio tempore alium 
se praestitit, diversasque de se sententias concitavit. Timon in- 
genii acumine el observatione notissimus idemque rerum Graeca- 
rum peritissimus vnaTvcpov xai ov Teketov arvcpov Xenophanem 
dicit (ap. Sext. Emp. Pyrrhon. I. 33. 223) propter ejus constan- 
tiam In praedicandis decretis et in spernendis aliorum opinioni- 
bus acerbitatem, et tamen quis modestior ipsiusque Socratis si- 
milior, quam idem Xenophanes, qui, quum falsa via se incessisse 
intellexerit, non dubitat querelas profundere: 

'Sig xal iyojv otpekov nvxwov voov avTt^okijaat 
'AfKfOTeQofikinxoQ Soxiy S' 68<p i^anarri&rjv 
riQeaiSvyevrjg Ht 'eiav xai anav&rjotGTog andarjg 
2xenxoavvrig *)' 
et qui eo audaciae processit, ut res divinas publice receptas in 
ludibria verteret, misericordiara nostram concitat, quum, summa 
senectute confectus, cum dolore quodam ad irritos multorum an- 
norum labores respiciens, queratur; 

"HSrj S knxd 'daat xal i^i]xovT' iviavroi 

BXriGTQi^ovTeg ifirjv (fQOVxiS dv 'ElkdSa yrjv. 
'Ex yeviT7]g §i xo x rjaav ieixoat nivre Ss nQog Toig, 
EineQ iyd) neQi twv^ oWa kiyetv iTvpibjg**) 
Summa constantia et sinceritate numen divinum exquirens, in 
quo animus acquiescere posset — frustra enisus est. Unde illud fieri 
arbitraretur ? Dubitat num omnino rerum veritas intelligi possit: 
Kai t6 fiiv ovv aacpeg oirctg dvrjQ yivsT oiiSi Ttg 'doTat 
EiScog ttfi(pi &e(av xe xai daaa Xiyw neQi ndvT(ov, 
£t ydQ xai Td ptdXtaTa TV]^ot TiTeXeaptivov elnciv, 
Avtog Ofitog ovx oide' Soxog Sini ndat viTVXTat. ***) 
Unde etsi certo coliigi nequit, omnino eum rerum naturam 
humani ingenii viribus percipi posse negavisse, sed ita judicasse 
non tam ex causis in rerum natura, quam in opinione positis, ta- 



*) Sext. Einp. Pyrrh. I. 33. 224. praepositis: in- noUole yaQ nirdv 
inniviaat (sc. 'Timon) tbv SevofdvriV ms xai Tovs aO.lovs nvrtp nvn&etvai 
enoiTjaev nvxoi' 6Svp6uei'OV tcni f.evorin' 

**) Diog. Laert. IX. 19. 

***) Sext. Emp. adv. Math. VII. 49 etllO., VIII. 326. cfr. Plut. symp. 

IX. p. 746. B.: 

Tovrn SeSo^aatat fiir iotxora tuis itvfiotai. 



— 16 — 

men certe de vera dei cognitione dubitasse videtur. Non conti- 
git ejus rationi a corpore suramo studio se abstrahenti deum, in 
quo posset acquiescere, reperire, quum quidquid insita homini 
conscientia moneret, in exquirendo summo numine negligendum 
atque rejiciendum censeret*), rerumque naturam oculis per- 
ceptam , ex qua vel maxime i;itegra hominis mens divinum nu- 
men percipiat, fallacem existimaret. 

Itaque Xenophanes, quamvis falsas aequalium suorum opiniones 
perspexisset easque rejecisset, multorumque annorum studium in 
exquirendo summo numine co«didisset, tamen in sublimem illam, 
quam repererat, dei notionem pietatera suam convertere non 
potuit. 

Animi autem motiones inde ortas apud Cramerum (Geschichte 
der Erziehung u. d. Unt. II. p. 154) ita descriptas legimus : „Der 
Eleate ist vergleichbar einera- in tiefe Betrachtung versunkenen 
Menschen, der von seiner nachsten Umgebung den Blick abge- 
wandt hat und sich nur auf den Gipfel eines sonnenbestrahlten 
Berges mit einem Male erheben mochte, um da gleich in einem 
Anschauen den Einen Gott zu sehen, der die vielen Wege, die 
nach dem einen Ziele der Erkenntnisse fiihren, unbeachtet und 
unbenutzt lilsst, weil er auf ihnen nur eine unvoUkommene , un- 
geniigende Ansicht des Alls erhaU, dessen Brust zwar erfuUt ist 
von der ewigen Wahrheit, dass Gott nur einer ist, und dass 
nichts neben und ausser ihra besteht, der aber nicht von dem 
Einzelnen zum Ganzen fortgeht und nicht vora UnvoUkommenen 
zum Vollkommenen aufsteigen will, bei dem sich in der Erschei- 
nung nur leerer Schein und eitler Trug, nicht zugleich auch das 
Wesen und die Wahrheit mit ausspricht. Gott ist der Mittel- 
punkt im Reiche der Erkenntniss, jeder Mensch ist davon mehr 
oder weniger entfernt, jeder muss suchen durch eifriges Streben 
und reges Forschen dahin zu gelangen: der Eleate will gleich 
da sein ohne erst hinzukommen, ohne erst die Bahn, die dazu 
fiihrt, zu durchwandern, er will die Raume dnrchfliegen, aber nicht 
auf den Fliigeln der Phantasie, sondern durch die Kraft des Wil- 



*) Cetcrum subtilissima erat in Xenophane illa conscientia, qaum 
ia ea omnem moruin disciplinam ox struendam censeret. De quo infra. 



— 17 — 

lens, und scheitert daher an der LJnmoglichkeit aeines Be- 
ginnens." *) 

Ita Xenophanem describens etsi Cramer ex nostrae nimis 
aetatis ingenio locutus esse videatur , manet tamen , quod recte 
intellexit; Xenophanem, elatiore quodam animo praeditum, suam 
certe aetatem praecurrisse. 

Cernitur autem, ut jam supra diximus, illa animi elatio et in 
pietate singulari et in mentis acumine. 

Pio animo praeditus undique circumdatum se sentit a summi 
numinis divinitate: cui quominus, ardentissimum aniuii impetum 
secutus, totum se tradat, mentis constantia et tristitia prohibet. 
Vincit semper acutae mentis pertinax constantia iilum animi im- 
petum, omnique rerum naturae venustate rejecta pulchram rerum 
vicissitudinem ita dissolvit, ut una tantum immobilis et rigida 
quaedam substantia conspiciatur, et quae omni venustate 
careat. **) 

Itaque tantum aberat, ut Xenophanes summi numinis cogni- 
tione animum quietum redderet, ut luctu animique perturbatione 
absumeretur. 

At Xenophanis de dei et mundi natura opinio vulgo Pan- 
theismus dicitur. Quid causae est, cur illum opinio sua non ita 
quietum reddiderit, quemadmodum Stoicos, Spinozam aliosqae, 
qui pantheismum praedicaverunt ? Stoici et Spinoza in opinione 
sua quieto et firmo animo perseveraverunt, quia illa salutarem 
vitae disciplinam continuit. Coiiiparantes autem Xenophanis pan- 
theismum, quatenus eum ex paucis illis quae supersunt reliquiis 
intelligere possumus, cum opinionibus illis, quas in Stoicis et Spi- 



*) Quibus etsi iu universutnEleatici philosophi descripti sint, et quod 
de sensuum vanitate dictum est vel maxime in Parmenidem et Zenonem 
cadat, tamen certe quae de desidcrio amplecttndi nnminis divini lcgimus 
ad Xenophaneni referenda suut. 

**) .... onnrj yaQ iuov roov siovoaiiii 
Ei.£ ev S' axno 8e naf avekvero, nnv tt iov aiei 
IJdvrr] avt/.xofitvor /.tinv sts fvaiv ia9'ad'' onoiov. 

Timon ap. Sext. Emp. Pyrrhon. I. 33. 224. 

Cfr. Arist. Metaph. I. 5. 986. b. 18: 3tvofdi'i,ii iie tis %ov o/.oi' ov^a- 

■idv dno^/.iifjas ii) Si' elrai <fi,at tov d^tor. 



— 18 — 

noza reperimus — (duo illa genera pantheismi sufBciant, quibns- 
cum comparatus Xenophanis pantheismus perspiciatur) — intel- 
ligimus, eum virtutis principia, qualia in illorum philosophia re- 
perimus, continere nuUa; ita ut philosophia Xenophanis moralis 
cum reliqua ejus philosophia, physicis et metaphysicis, onmino non 
cohaeserit, aut certe de hac re propter reliquiarum exiguitatem 
statui uihii possit. 

Cujus rei explicatio jam ad alteram dissertationis hujus par- 
tem pertinet. 



II. 



Stoici deum et mundum unam eandemque aubstantiam 
ponebant. Cui quum rationem tribuerent, divinaque ratione re- 
rum naturam contineri arbitrarentur , summum bonum ad eam 
referre potuerunt docentes : secundum illam ratiouem bomines 
vivere oportere. Ita arctissirae philosophia moralis cum philoso- 
phiae eorum summa cohaeret. Si ad Xenophanis dicta, quibus 
divina naturu definitur respicinius, in uno tantum rationis men- 
tioiioni tieri inteliigimus, nenipe in illo: 

'u4kX unavevd^e jzovoio voov (pgevi ndvra xgaSaivei. 
(Siniplic. ad Arist. pliys. f. G. a.) „*pQevi"' omnia gubernari dicit 
Xenoplianes. Sed videanius jaui, quae sit vocis ,,y>p»;r" vis at- 
que sigiiiticatio, alium onim illa vox intelloctum habet apud Pytha- 
gorani, aliuni apud Hoineruin. Pythagoras, si respicimus Diog. 
Laert. VIII. 30: rrjv dk ccv&qcjttov ifjv^rjv Siaigelad-cei tqixV-, 
eig re voirv xai (pQivag xai ifvfiov. Novv fikv ovv eivat xai ihv- 
uov xai Iv Toii; dXXoig uuioig, (pQkvag di fiovov kv tm dvifQcin^p 
per voceni (fQtjv rationeni inteliigit, summam perfectissimamque 
humani aninii facultatem, qua cetera animantia superet. 

Quod contra apud Homerum, ut Naegelsbachii *) verbis utar, 

*) Naegelsbach, boin. Theol. (Abrios der hom. Psychologie.) 



— 19 — 

oiQriv significat: „da8 rein korperliche Princip des geistigen Le- 
bens, in welchem die Functionen des Geistes, Empfinden, Den- 
ken, Wollen ihren Sitz haben , welches nicht das Subject einer 
geistigen Thatigkeit sein kann, sondern nur das Mittel etc", vovg 
autem apud eundem „rationem" significat. 

Alius igitur illius vocis usus est apud Homerum, alius apud 
Pythagoram, quare quaestio oritur, quo sensu Xenophanes vocem 
(fQtlv intelligi voluerit. 

Pythagorae usum eiun recepisse forte quispiam contenderit 
coiisiderans, Pythagorae doctrinam eum cognitam habuisse, quum 
ei cum illo in magna Graecia consuetudo intercesserit. Sed haec 
non sufficiunt. Namque primo Pythagoreorum philosophiae ad- 
versarius fuisse traditur eique pariter atque Thaletis opinioni op- 
positus*); oppositus autem vel maxime in sententia de humanae 
animae natura, et ita quidem, ut Pythagoreorum philosophiae ce- 
leberrimam partem (fieT£fitpvx(oai,v) acerbis facetiis irrideret **). 

Universam autem Pythagoreorum de hominis anima doctri- 
uam rejicientem, singulas definitiones et significationes apud illos 
usitatas, Xenophanem accepisse, difficile est intellectu. 

Huc accedit, quod omnibus Graecis, etiam doctrina non eru- 
ditis scripsit, eoruni mores et ingenium conformaturus, quiim ipse 
dicat, per sexaginta septem annos Graecos cordi sibi fuisse ***) 
et eadera de causa rapsodarum more carmina sua recitaus Grae- 
ciam peragrasse tradaturf). Doctrinam autem suam prouiul- 



*) '/ipTiSo^dani te Xiyexai 0airj yai Ilv&tiyv^q .... 

Diog. L. IX. 19 
**) IJeoi Si TOv aXXoxe aXlov yeyevf/a&ni 3evoy>dvrs iv iXeyeiq n^oo- 
fta()ivpel, Tjs aQXV' 

Nvv ovv % liXXov KJitifii Xi,yov. Sei\(0 Se xiltv9ov. 
'O Se Tteoi nvToii (scil. de Pythagora) Xiyei ovroig i'xfr 
Kni note fiii' arvy>fXtC,oftivov axvX.axos naoiovTn 

4>aoiv inoixie^igni xai toSe ifdad^nt eno;. 
fJnvoai, fir]Se ^ilni^, inetfj yiXov nvi^os iaxiv 
'Pvxrj, i'Ts SyvMv fd^ey^nfiirrjs litiov. 

Diog. Laert. VIII. 36. 
**») Diog. Laert. IX. 19. 

f) 'AlXd xui nvTOi i^^axfi(ffSai td eavTOv. 

Diog. Laert. LX. 18. 

2'^ 



- 20 - 

gaturus Homeri omnibus noti usum facilius receperit quara Pytha- 
gorae, cujus doctrina a doctis tantum intelligebatur. 

Itaque ai Xenophanes vocibus (fQTjv et vovQ usus Homerum 
secutus esse videtur, non eam ratiouem numini diviuo inesse 
intellexit, ad qiiam queraadmodum Stoici volunt omnis virtus 
possit accommodari. 

Jam vero ad Spinozam respiciamus, qui idem Xenophanis 
non dissimilis, saope jani cum eo comparatns est *). Etiam Spi- 
noza omissis religionis suae mosaicae auctoritatibus, nihil chri- 
stianae roligionis accipiens, ipsa re et ratiorie veritatera exquirere 
Btuduit. Aniraum suum a se ipso dissidentem in desiderando, 
volendo, debendo tranquillare gestiens, iliuc se attollere cupiit, ubi 
aeternum illud humani animi discidium dissolveretur , summus- 
que animi motionum concentus atque consensus compararetur. 

Substantiam quandam ponens iibertatera illam reperisse sibi 
vlsus est, qua, quaecumque coiitraria inter se essent in horainum 
anirais, ad beatae unitatis rationem reducerentur. Deum appella- 
vit illam substantiam, quam extendi et cogitare praedicavit. Men- 
tem huntanam esse partem infiniti intellectus dei**); dei cognitione 
hominera cum deo ita in uniuu coire, ut voluntas et intellectus 
ejus numquam a se dissentiant ***). Quidquid bonum agnoscat 
intellectus, voluntati appetere necesse esse, deum suis legibus 
gubeiiiare hominem, ita ut homo facere non possit, quin bene 
agat. 

Fjicile intelligitur, mechanice hac ratione virtutem effici, qnum 
nioruui disciplina naturae legibus cuntineatur. 

*) Pet. Baylc, dict. hist. et crit. (Xenoph.;: II avait sur la nature de 
(lieu iine opinion, qui n'est gu^re diflf^rente de Spiuozisine. 

J. G. Buliie: Dt; ortu ct progres.su pantheismi inde a Xenophane etc. 
iii Ciiijuientt soe. reg. scieiit. Gotting. X. p. 16: „Jain vero Eleaticorum 
opiuiones a Spinozismo (iistare etiamsi recte contendas, manet tamen quod 
aiitca dixinius, Spinozam cum iliis nou solum ab uno eodemque priucipio 
exiisse, sed tetouclisse etinm quodammodo ad unam eandemque metam " 

**) Noatrae mentis esseutia in sola cognitione constat, cujus et prin- 
cipium et fundamentum deus est. Eth. IV. opp. 101. 

Meiis liumana est pars iiiiiniti intellectus dei. Eth. II. p. 5(). 

***) Summum mentis boiium est dei cognitio et sumnia mentis virtus 
est deum coguosc(Te. Eth. prop. 28. p. 184. 

Yoluntas et intellectus unum sunt ac idem. Eth. II. p. 87. 



— 21 — 

Quam doctriuain animi sui desiderium implevisse Spinoza ct 
ipse confessus *) est, et vita sua comprobavit. 

Quum semper in deo versari se arbitraretur, ita supra om- 
nes vitae humanae labores elatum se sensit, ut nec miseria ne- 
que ignominia intimum illud vinculum, quo cum sublimi numine 
divino conjunctus esset, posset solvere. 

Ex cognitione dei tanquam ex fonte perenni amorem dei 
promanantem sentiebat, qui, infiniti amoris dei erga se ipsum pars, 
per se summam beatitudinem praebebat: jam in terra beatum se 
existimans, propter illam beatitudinem libidines coercebat, non fu- 
turae beatitudinis causa. 

Atque ut Spinoza totam philosophiae suae disciplinam et ra- 
tionem „ethicam" dixit, ita philosophiae ejus parteni moralem cum 
reliquis decretis artissime cohaerere apparet **). 

Ita Spinozae pantheismus bene beateque vivendi disciplinam 
continet, in qua hominis aniraus possit acquiescere. 

Sed illa ipsa opinio, hominis animum cum deo in unum quasi 
coire, quamvis animum omnino quietum reddere videatur, tamen 
infirmissima est in eo, quod liberum hominis arbitrium prorsus 
evertit. Si Spinoza contendit mentem ad agendum non moveri 
nisi infinita causarum serie, liberum arbitrium prorsus sustulit. ***) 

, Sed Spinoza religionem suam salutarem praedicavit, quate- 
nus ejus animus pietatis desiderium posset explere. . . 

Quare si Xenophanes eodem desiderio affectus, in opinione 
Bua de rebus divinis acquiescere non potuit, diversum ejus pan- 
theismum a Spinozae pantheismo fuisse arbitrandum est. Interest 



*) Haec ergo doctrina praeterquam quod animam omni modo quietam 
reddit . . . Eth. V. p. 91. 

**) Quidquid cupimus et agimus cujusque causa sumus, quatenuti 
dei ideam habemus sive quatenus deum cognoscimus ad religiouem refero. 

Eth. IV. Schol. I. prop. 37. 
***) Voluntas non potest vocari causa libera, sed tantum necessaria. 

Eth. II. p. 28. 
In mente nuUa est libera voluntas, sed mens ad hoc vel illud volen- 
dum determinatur a causa, quae etiam ab alia determinata est, et haec 
iterum ab alia, et sic in infinitum. Eth. II. p. 85. 



— 22 - 

autem inter utriusque philosophi opiriionem vel maxime, quod 
Xenophanes negat, divinum numen in animis hominum vigere, 
humanum animum dei intclligentiae partem esse. Animum enim 
non divini generis sed Tivevfia esse dicit*). Si autem animus 
{'^vxT)), quem immortalem hominum partem vel post mortem in 
inferis rcmanere Gracci cxistimabant, non divini gcncris est, se- 
quitur, ut neque, quemadmodum Spinoza vuit, cum deo in unum 
coire, neque, humana vohmtatc cum diviiia congruente, hominis 
virtus divinis (sivc naturac) legibus efficiatur. Sed sequitur etiam, 
ut in Xenophanis rcligione non cadcm rationc, qua in Spinozismo, 
liberum hominis arbitrium perire possit. 

Itaque Xenophanis panthcismum ca virtutis principia, quae 
Stoicismus vel Spinozismus, continuisse ex iis quac supersunt 
reliquiis ostcndi non potest. Pcrlustrantcs autcm cetcra Xeno- 
phanis dicta, quibus diviniim nuraen dcscripsit, cxquiromus, num 
omnino ex iis virtutis principia duci potuerint. •; 

In illo de quo jam diximus cffato: 

'AXX ccTidvev&t Tiovoio voov (fQSvi JidvTa xQaSaivu. 
de ratione quidem loquitur Xenophancs, sed cam non ita prae- 
.dicat, ut ponerc possimus, Xenophanem numen divinum personam 
esse existimasse. Sequitur inde ut divinus mundi ordo locum 
habere non possit neque benignitas dei ncque justitia, atque vis 
illa, quam dei propriam Xenophanes praedicat, ea est, in qua 
mens et ratio desidcretur et quam mechanicam dixerimus. Facile 
intelligitur illi numini omnes eas virtutes dcessc, quas vulgo theis- 
mus deo tribuat. Ita inanis videtur dei notio, quam Xenophanes 
repperit, ut nuUa virtus, nullum officium ad eam referri, nullo 
modo mores ea couformari possint. 

Planius etiam Xenophancs ostendit hominem nulla religione 
cum deo conjunctum esse in cffatis suis de divinatione, de Leuco- 
theae cultu, dc jurc jurando. Divinationem funditus sustulit **), 



*) Kni n yvx'i nvfvfia. Diog. Laert. IX. 19. 
■»•) Cic. d. Div. I. 3. 5: Philosophorum vero exquibitissima quaedain 
argumenta cur cssct vcra divinatio collecta sunt, e quibus ut de antiquis- 
BimiB loquar Colophonius Xeuophanes, unus qui deos esse crederet divina- 
tionem fundittis sustulif. 



— 23 — 

eaque re ostendit, deum cum hominibus consuetudinem habere 
uuUam. 

Quid de divino cultu censuerit et quomodo homines erga 
deum se gerere voluerit, in illo manifeetavit, quod apud Arist. 
Rhet. II. 23. p. 447 C legimus: Sevo(pdvt}g 'EXmraiq iQCOTciai 
el &vaovat, ty jfevxo&itf xai &Qi^vriaovaiv ^ fitj, avvsiSovkivev 
ei fiiv &b6v vnokafi^dvovat firj &Qt]veiv, ei d' dv&Qionov (irj &veiv. 
Graeci cum diis suis multum versantes, naturae convenire opina- 
bantur, ut eo animi aflfectu ad deum aliquem accederent eumque 
colerent, qui ejus proprius esset. Id enim quisque sentiebat, ne- 
cesse esse, ut inter se et deum, a quo auxilium et recreationem 
expectaret, animi quidam concentus esset atque consensus. Ita 
Bacchum gaudio colebant laetitiaque et voluptatibus , quod id 
maxime ingenio et moribus illius dei aptum opinarentur, Inonem 
sive Leucotheam autem cantibus lugubribus, quod illam, variis 
casibus jactatam, maestitiae aliquid habere putarent. Quam Leu- 
cotheam utrum usitato more an non colerent Eleatis interroganti- 
bus ita respondit Xenophanis, ut satis aperte ostendisse videatur, 
non necesse sibi videri, ut artior conjunctio hominibus cum diis 
intercederet, ut dii animi affectibus sive pietatis signis cole- 
rentur *). 

Denique de jurejurando aliquando disputans, jurando sen- 
tentiam affirmare vetuit, non quo deorum sanctitas profanaretur, 
sed quia honesto viro indignum esset, cum improbo jusjurandum 
ei deferente contrahere, non quo deus jurejurando laederetur, sed 
quia homo justus ab injusto deciperetur. Ita jurisjurandi gravi- 
tatem non ad deum sed ad hominem refert **). 

In jure jurando autem dei rationem habere omittens, nullura 
omnino officium ad deum retulisse videtur. 

Religioni igitur, quani Stoicismus, Spinozismus vel oranis fere 
theismus efficit, in Xenophanis de summo numine opinione locus 
non est. 

Haec etiam causa fuisse nobis videtur, eur jam veteres scri- 

*) Siquidem poniijiuB Xenophanem quod de Leueotliea dixerit omnino 
de summo numinc dicere voluisse. 

♦•) Tantum autem abest, ut deum sanctitate carere existimaveiit, ut 
eum ita supra homines elatnm censuerit ut iujuriis corum laedi non posset. 



— 24 — 

ptores XenophanezD physicum appellaverint ; ita Strabo (XIV. 28. 
p. 643. ed. Casaub.) scripsit: S^vo(fdvriQ, 6 cpvaixog, 6 rovg GiX- 
Aovg jion^aag, et Eusebius (can. chron, ad 01. 60. a. 2) notavit: 
Sevocpdvi^g xal <l>(oxvliSrjg iyvcoQi^eTO*). Itaque illud iv xai ndv 
etsi non idem sit, quod corporea lonicorum philosophorum rerum 
principia, sed longe subtilius, manet tamen, quod non ea attri- 
buta moralia habet, ad quae morum disciplina possit referri **). 
PhiloBophia Xenophanis moralis cuni reliqua ejus philosophia 
nulla ratione cohaerere videtur. Doctrina Xenophanis morahs, 
etsi ejus philosophiae principium in theologia et religione ver- 
satur, non continetur religione sed sola ratione, non ad deum 
referuntur morum praecepta sed ad hominem. 

Quod genus virtutis quum non exerceri possit nisi ab eo, qui 
politiore humanitate praeditus sit, liberum arbitrium obtinuerit, 
denique animi sui praestantiam recte aestimaverit, quaestio oritur, 
num in Xenophane illae virtutis causae reperiantur. 

Politiorem humanitatem in Xenophane fuisse, necesse non est ut 
singulariter comprobemus. Liberum ejus arbitrium circumscriptum 
et finitum non erat, neque disciplinae ullius consuetudine , neque 
opinionibus praesumtis, neque dei cognitione, ita ut quemadmodum 
Spinoza totus cum deo coiret, vel queraadmodum Graeci temere 
deorum vohmtatibus pareret. Liber et solutus suum arbitrium 
sequi potuit Xenophanes. " • 

Excutientibus autem quaestionem, num Xenophanes ita animi 
8ui praestantiam senserit, ut ad eam orane officium referendum 
existimaret, ad duo ejus efFatorum respiciendum nobis est. Prius, 
cujus jam supra mentionem fecimus, reperitur apud Sextum Em- 
piricum (Pyrrh. I. 33. 223), ubi Timon Xenophanem haeo facit 
dicentem : 

'ilg xai kyviiv 6(fiXov Tivxivov voov dvrifioXiiaat 
'AfMportQo^kmrog Soxir} S' bS<p i^ajiaTrjd-ijv 
IjQ£a/9vysvrjg 'h' iaiv xai dnavO^rQiaxog dndaijg 
2xinroavvrig. 

*) <l>a>itvliSr;s y.nl Sevoydvrji (pvotxos . . • dyvoi^i^sio. 
**) Selbst das elcatisislie Sein uini das beracliteisclie VVerdeii sind noch 
nicht reine Gedankenbestimmungen, sondern noch materiell gefarbte An- 
scbauuDgen, verunreinigte Begriffe etc. Scbwegler, Gesch. d. Philos. p. 3. 



— 25 — 

Queritur his vocibus Xenophanes de infirma humani animi 
natura, quae non sufficiat ad verum cognoscendum, simpliciter 
fatetur, rationem suam secutum fallaci se incessisse via. Parvi 
aestimare videtur animum suum, quum ad verum cognoscendum 
hominem non perducat. 

A quo effato discrepat illud quod servavit Athenaeus *) : 
Nullam palmam Olympiae partam neque pugillatu, neque luctando, 
neque curriculo — quibus qui vicerunt immortalitate digni aesti- 
luati sunt — nullam laudem, nullum praemium, a civibus oblatum, 
eam honestatem homini deferre posse, quam suam sibi sapientiam. 

Demisse niodo locutus et modeste de philosophia sua, arro- 
gantiae et superbiae opprobrium vix vitare videtur praedicans: 
sapientia sua ornari se decore , quo major percipi possit nuUus. 
Sed duo illa dicta non ita inter se discrepant, ut conjungi non 
possint. Prioris dicti haud dubic haec est sententia: philosophiam 
Xenophani veram rerum cognitionem non comparasse, quatenus 
res nec prorsus negare, neque quomodo ortae essent, aperire po- 
tuerit. In altero dicto Xenophanes per vocem ao(pia aliud quid- 
dam intellexisse videtur, atque rei alicujus scientiam: eum videli- 
cet animi cultum, qui litterarum et philosophiae studio omnino 
comparetur. 

Sapientia illa Xenophanis non tam in multiplici rerum, quae 
n philosophia versantur, notitia, quam in eo constat, quod medi- 
tando animum ita excoluerit, ut, conscientia optimae mentis con- 
citata, quanto animus corpori praestaret, satis distincte sentiret 
et intelligeret. Tanti se ipse, cognita melioris sui partis prae- 
stantia, aestimabat Xenophanes, ut laudes, quas corporis virtutibus 
Graeci vulgo sibi coUigerent, minimi faceret. 

Sapientiae suae sibi conscius humani animi dignitatem hono- 
ribus omnibus praetuHt, quum animus excultus idoneum faceret 



*) Deipuos. X. p. 413: 

. . . tavtn x' <inavxa Xax,oi 
Oiix ivjv ri^ios manB^ iyw' (xii/ttjs ya^ lifieivatv 
liivSodiv TjS' 'innniv rjfttxi^ri oofir]. 



— 26 — 

hominem ad honestatem appetendam : honestam enim ipse sapien- 
tiam suam praedicavit '^). 

Atque ita Xenophanes hunc fructum ex philosophia percepit, 
ut, etsi in rerum natura virtutis principia non inveniret, tamen 
mentem suam ita excoleret, ut ad illam morum praecepta posset 
referre. Etsi virtutem referre non posset ad philosophiae suae 
caput, id est ad opinionem de dei rerumque natura, tamen certe 
philosophiae studio eo adductus est, ut animo exculto ab opi- 
nione de animi humani dignitate virtutis principia ducenda esse 
censeret. 

Ad quam semper respiciens certum satis virtutis principium 
reperisse videtur. 

Ex illo humanitatis fastigio agens homo ipse sibi unus om- 
nia est, ipse sibi praecipit , ipse est actionum suarum finis. Huc 
omnia bene vivendi recteque faciendi consilia quae Xenophanes 
in effatis suis, quot supersunt, possunt referri. 

Si Xenophanes dicit, eas tantum actiones honestas esse, qui- 
bus animi dignitas augeatur, sequitur, ut omnes contentiones, quae 
non nitantur nisi corporis viribus, neque quidquam spectent nisi 
bona corporis, a virtute abhorrere existimaverit **). 

Oranes enim ludos in quibus qui decertent ne acerbos qui- 
dem dolores recusent, etsi quis tam perfecte eos exerceat, ut Olym- 
piae victor praestantiorem sedera in certaminura spectaculis obti- 
neat, verara dignitatem homini non deferre: honestatera non com- 



*) 14XX' sixfj fidkn Tovzo vOfii^sTai ovxe Sixatov 
IlQOKQiveiv Qoifiiiv T^s ayad''^^ oo<pir]e, 

Ath. X. p. 413. 
•*) 'u4}.i.' ti fiev Taxvjijii noStSv vixr]v tis aqono 
"H nevta&XevwVy k^f&a Jios reftevog 
Ilap nioao Qofjs iv 'Okvfinirj, tixe naXaia>v 

"H xai nvxroovvTjv ai.yiv6eaoav ixntv, 
E'ixe To Seivov ae&kov o nayxjjdxtov xa?.iovatv 

l/4oroloiv x' »'iri xvSqoxeQOS nqoaoqav 
Kai xe nQoeSQirjv yaveQTjv ev dytoatv dqotro 

Kai xev alx' e'ir} Srjuoaiuiv xxsdvmv 
^Ex noktos xai Smqov o oi xeifirjki.ov e^irj. 

E'ixe xai innoiaiv xavta x.' anavxa Xdxoi, 
Oiix sd>v ditos waneq iyoiv' quifirjs ydg dfteivotv 
\4vSq(ov fjS' 'innatv fjfitreQr] aotpir). 

Ath. X. p. 413. 



— 27 - 

parari nisi sapientia: ea mentis exercitatione, qua animus adeo 
erudiatur, ut quid bonum sit atque honestum perspiciat perspe- 
ctumque appetat. Honorem qui corpori tantum tribuatur non ve- 
ram hominis naturam tangere, graviorem enim et meliorem homi- 
nis partem esse animum. 

Graeci quidem robur ceterasque corporis virtutes honestas 
existimaverunt, quum — Homero auctore*) — veram hominis 
naturam corpus esse opinarentur, Xenophanes autem, quum ani- 
mum suum longa exercitatione erudiisset et sensisset animum cor- 
pori praestare, in animo hominis dignitatem positam esse intelle- 
xit, ita ut hominis esset aninii virtutibus excellere. Quae enim 
res non ad meliorera illam hominis partem referrentur, etsi pul- 
chritudine abundarent in summoque honore essent, honestate 
carere et contemnendas esse. 

Quae contemptio ludorum, quibus omnis mos Graecorum 
praeclarissime se manifestavit, opinionem concitare possit, Xeno- 
phanem omnes voluptates simpliciter et absohite rejici, nihil cor- 
pori indulgeri voluisse. Evertitur iila opinio, quum apud Athe- 
naeum **) legatur, qua ratione laetum convivium descripserit. 
Ita ipse sentit, quae de veris in couvivio voluptatibus dicit, ut 
satis appareat, tantum abesse, ut voluptates convivales morose 
contempserit, ut omnis convivii, quo animi ad modestam et vere- 
cundam laetitiam excitentur, amantissimus fuisse videatur. 

Ita enim ad veritatem describere non potest, nisi qui rem 

*) II. «, 4. y, 21. 65. 107. cfr. Naegelsbach, hom. Theol. VJl: Der 
eigeiitliche Mensch ist der Leib. Zeller, Philos. d. Gr. I. p. 86 : Die Sub- 
Btanz des Menscheu ist der Leib. — 

**) Nvv. yag Si} ^dneSov xad^aoov xai x^^Q^s anaviotv 
Kai xvlixes' nlexTOvs S' a/u-yiri&eis aze^dvovs, 
IAXXos 8' evwSes uvqov iv iptdXri na^aTeivef 

KQatriQ 8' EOTTjxev fieotbs eijcpooavvrjs' 
j4XX(>t 8' olvos Scoifios os ovnore ^i)ai jiQoSoiaetv 

MeiXt)(,os, iv xeqdfiois, av&eos oaSofievos. 
'Ev 8e fteaois dyv^v oSftfiV Xt^avtoros ttjof 

VvxQOv 8' iaxiv vSwq xai ykvxv xai xad-aQov 
UdQxetvrai 8'dQtoi ^av&oi yeyaQi^ re TQdjie^a 

TvQOv xai (liXtros niovoe dx^^Ofievrj. 
Bcofios S^dv^&soiv avrb fteaov ndvxtj ne?tvxaaxni, 
MoXnf] S^dwpis St'* Seiitaxn xni S'aXiT}. 

Ath. XI. p. 462. 



- 28 — 

ipsam saepe et libenter expertus sit. Verum etiam in ejnsmodi 
voluptatibus aliquanto majorem locum occupari, altiora quaedam 
spectari vult *): ne corpus animo imperare patiantur, ne insolen- 
ter, transeuntes temperantiae tines, libidines ita concitent, ut rec- 
tae conscientiae ratio non habeatur, • 

Intemperantia enim humanae naturae excellentiam turpiter 
offendi ; id quod , laeti videlicet convivii descriptionem hilaritate 
quadam conspergens, satis commode ostendit, leviter significans, in 
qua conditione versari soleant, qui gulae nimis indulserint. Lau- 
dari autem vult eum, qui in poculis eo animo affectus sit, ut de 
virtutibus sciat dicere **). Illud summum gaudiorum convivalium 
fastigium existimat, conviviorum amans vel raaxime ea conditione, 
ut animi ad optimum quodque cogitandum libereque dicendum 
concitentur. 

Itaque quura praecipiat, ut in omnibus contentionibus meliori 
hominis parti ratio habeatur, sequitur ut luxuriam stultam et inu- 
tilem dicat***), et vituperandum censeat eum, qui vestium nimio 
splendore conspiciendoque comarum comptu excellere studeat et 
gloriari, quum corpus exornet atque extollat, imminuat honorem 
anirai. Corpus enim esse, quod in tali proraineat et admirationem 
commoveat, animum recedere atque negligi. Splendore corporis 
obscurari dignitatem animi. Rejiciendum igitur censuit Xenopha- 
nes luxum a Lydis acceptura , quo effectura esse videretur , ut 
Colophoniorura civitas in Persarura dominatum veniret, quum ne 



*) Ovx vfi^Eis' nlveiv S' Snooov xev k'x,f>>v atpixoio 

OixnS' aisv TiQonoXov, fiij nnrv v7jQaXios. 

Sine puero facem portante aut viain nonstrante ab epulis redire modicae 

potationis et veteris temperantiae indicium , quod apud Lacedaemonios 

etiam lege jussum erat: niovtee Si /ueToitos aninai Six,a Xa/undSos ait Plu- 

tarchus Lycurg. c. 12. Xenophon Rep. Laced. c. 5. sect. 7. cfr. Karsten p. 72. 

**) 'AvSqcop S^atveXv rovTov 6 io9kd. Ttuov dvaipnivEi 

'iii oi uvTjuoavvrj xai iiavos dfif' dqstfis. 

Ath. 1. 1. 
***) li4ifQ0ovvas Si find^ovtet dvonptXias naod ylvSdii' 
"Ofqa ■tvQavveirjs r)oav dvsv OTvyeff,s' 
'Hioav eie dyoQ^v nnvnXovpyen ^d^e sxovtet 

Oii fteiovs TJneq x'^"" <"* ininav 
AvxaXeoi, x"^'^V'"*' nyaXXoiievoi x^QiiooTjt 
lAaxrjxois oSftrjv xoifinoi Sevofievoi. 

Ath. X. p. f)26. 



— 29 - 

illi quidem viri ad conservandam et augendam civitatem quid- 
quam conferrent, qui excellerent corporis virtutibus *). 

Itaque existimans Xenophanes, Graecos, quum ad corporis 
praestantiam comparandam eniterentur, in mollitiem et perniciem 
incidisse, ad temperantiam et sapientiam perventuros eos censuit, 
si auimoB bene erudirent. Ea de causa Homeri et Hesiodi opera, 
quibus nihil honesti inesset **) , e scholis ejici et id potissimum 
in educandis pueris spectari voiuit, ut non tam multae fabulae et 
carmina discerentur, quam animi meditando exercerentur et ex- 
colerentur, quod vel in minore rerum discendarum copia fieri 
posset ***). 

Pauca iila supersunt de multis, quae Xenophanes de morum 
disciplina scripsit; multa enim de rebus huc pertinentibus egi&se 
videtur, siquidem perversos aetatis suae mores conformare et cor- 
rigere studuit, et morum causa Homerum et Hesiodum ita vitu- 
peravit, ut poetarum illorum acerbissimus adversarius diceretur. 
Sed sufficiunt exiguae illae reliquiae, ut intelligatur, quam rationem 
in philoBophiae parte morali secutus sit. 

. Proticiscitur ejus disciplina a meditatione, nititur humani 
animi natura, exercetur ratione, hominis animo insita. Animi 



*) Ov ya(/ 81 nvxTr,s ayaftbs laoiot fisTttrj 

Ovr' ei nevrad^i.glr, ovre nalaiafioovvTjv. 
OvSs fiev si Taj^vTiirt noocav totisq iarl nQOTifiov 

'Pcofit]s, ooo' avS^iZv sqy' iv dyiovt nilei. 
Tovvexsv av S^ fiaXXov iv evvofiirj noXts eti] 

^fiiKQov S'dv T« n6).si ;(j«^/ia yfVoir' ini rio 
Ei Tts ae^Xevwv vixia Iliaao na^' ox^nf 
Oi) ycLQ ntaivet rnvra ftvxovs noXtos- 

Ath. X. p. 413. 
**) OvTs fidxae Sieneiv Ttitjvoiv ovSe Viydvrcov 

OvSi re KevrnvQcov nXdafiara rc5v TtQortQmv 
'7/ ardatas, cpXsSovas rols ovSsv j;p»/(;To»' svsartv. 

Ath. XI. p. 462. 
***) Hanc rem Krause (Gesch. d. Erz. §3: ionisehe Staaten) hisce ver- 
bis tetigit: „Der Masse des StoflFs gegeniiber suchte man auch die Me- 
thode in den Lehi*anstalten zu verbessern und zu erleichtern. Gegen Ende 
dieser Periode traten selbst reformirende Gegner des Bestehenden auf, so 
wie z. B. der Coiophonier Xenophaues, der das als Schulbuch eingefuhrte 
und in dieser Eigenschaft so allgeinein geschatzte homerische Epos verur- 
theiite. Eben so wenig woUte er die Gesiinge des Hesiod als Schulbuch 
gelten lassen." 



— 30 — 

educatione conscientia optimae mentis concitatur, eentitur huma- 
nae naturae praestantia, ad quem si homo quidquid agit studet 
referre, honeste agere censetur. Virtutis illud principium simplex 
et absolutum videtur, quum ex vera hominis natura proficisci, 
totamque amplecti appareat; origo et eventus ejus homine digni 
sunt, et origo quidem, si homo liberum animal non debeat parere 
nisi legibus, quas ipse sibi tulerit, et eventus, quum virtus ex illo 
principio profecta summam homini dignitatem tribuat. 

Ad illud virtutis principium omnes fere omnium temporum 
philosophi, quatenus in constituenda morum disciplina non pro- 
fecti sunt nisi ab hominum natura, ducti esse videntur: Pytha- 
goras virtutis principium in harmonia quadam, omnium inter se 
animi virium concentu atque consensu reperisse sibi visus est; 
Socrates distinctius virtutem ad humani animi leges rettulit, bea- 
titudinem virtutis finem et pretium proponens; Aristippus et qui 
eum secuti sunt Cyrenaici virtutem rettulerunt ad comparandam 
suavem vohiptatum vicissitudinera ; Plato Socratis decreta ad ar- 
teni redegit; Aristoteles mediocritatem in omnibus rebus servari 
voluit; ex recentioribus Wolffius perfectionis quandam rationem 
docuit, Kantius imperativo illo categorico obtemperaiidum , Fich- 
teus liberrimum arbitrium sequendum esse statuit. 

Itaque etiam Xenophanes in illo virtutis principio amplara 
morum disciplinam exstruere potuit, sed ex ingenii ejus monumen- 
tis, quot supersunt, coUigi non potest, eum decreta sua, quibus 
mores conformare vohierit, ad artem redegisse; utrum illud omi- 
serit, quod efficere non potuisset, ut inter dei et virtutis notionem 
concentus aliquis et consensus intercederet, an quod omnino ars 
ejus dialectica componendae morum disciplinae non suppeteret, 
statuere non possumus. 

Sed vel exigua illa morum praecepta sublimis ingenii monu- 
menta existimanda sunt, et ex ipsa philosophiae Xenophanis parte 
morali intelligitur, quanto humanitate ille aetatis suae homines 
superaverit. Animum corpori praeferens jam sensit quod demum 
Anaxagoras praedicavit, honestate et gravitate ad ipsius Socratis 
perfectionem prope accedens, subtilitate et constantia in meditando 
excellens, speciem praebet philosophi magno ingenio praediti. 

Et magni profecto ingeuii erat, ita animum a sensibus avo- 



— 31 — 

care, ut ad solam animi naturam omnia consilia et facta refer- 
rentur. Namque quuni Graeci non solum ingenii ubertate abun- 
darent, sed etiam corporis virtutibus splenderent, facile accidit, ut 
vel optimus quisque voluptatum, venusta specie excellentium, stu- 
dio teneretur atque coraparandis corporis virtutibus acquiesceret. 
Huc accedit, quod tantum aberat, ut voluptatibus illis Graecorum 
animi simpliciter profligarentur, ut, ad summae vel corporis per- 
fectionis speciem enisi, nullo vitae decore et ornamento carere 
viderentur. ■ .:,•.•..- .,ii .. 

Ut enim vel Socrates ipse cum discipulis suis, salva hone- 
state, amicarum consuetudinem non prorsus contemnebat neque po- 
culis minus fortis erat quam armis: ita alius quisque, quamvis ad 
summum quodque appetendum eniteretur, deorum exemplo pellici 
potuit, ut vitam levem degeret et lascivam, nihilominns autem 
venustatis et elegantiae pienam, et quae honestatis speciera 
praeberet. 

Qua specie perspecta quum animadvertisset Xenophanes 
corruptelam morum sub honestatis specie latentem, voluptatibus 
jam non decipi potuit, sed eversis fallacibus virtutis illius ftinda- 
mentis id egit, ut vitae rationes exquireret, quae homine dignio- 
res essent. Quibus in exquirendis ea constantia erat, ut, quam- 
vis de humanae mentis infirmitate, quod ad cognoscendam veram 
rerum naturam non sufficeret, desperaret, tamen de horainis di- 
gnitate non dubitaret, sed eandem observans et colens virtutis 
causam et finem reperisse se existimaret, largumque satis, etsi 
non illum quem exspectasset, fructum ex philosophia percipere 
posset, 

Eadem autem constantia, qua in philosophiae studio animum a 
sensibus avocaverat, ad appetendam virtutem adhibita, fieri non 
potuit, quin adipisceretur quod honestum esse cognovisset. 

Oraittentes autera exquirere, quibus etiara infirraitatibus quum 
oranis raorura disciplina, non profecta nisi ab horainis natura, tum 
etiam ilia, quara statuit Xenophanes, laboret, videamus potius, quae 
ratio Xenophanis de moribus opinioni cum aetatis illius ingenio 
intercesserit, quura id egisse videatur Xenophanes, ut aequaiium 
suorum aniraos, qui rebus fictitiis inhaererent, iiberaret, eorumque 
de moribus opiniones corrigeret. 



— 32 



Jix. 



ITL 



Xenopbanis de virtutis studio praecepta prorsus fere oppo- 
sita fuisse aetatis illius ingonio jam supra diximus : ille omnem 
morum disciplinam ab bominis arbitrio, cultu quidem et bumani- 
tate temperato proficisci voluit; apud Graecos omnis mos ita re- 
ligione nitebatur, ut nefarie agere existimaretur , qui suum arbi- 
trium interponeret. Religione omnia familiae et civitatis instituta 
continebantur ; jam puerorum educatio praecipue in ionicis civi- 
tatibus ad id maxime dirigenda videbatur, ut religione mores con- 
formarentur *). .. . ., 

Sed etsi Graeci, ex illa religione veluti ex perenni fonte hau- 
rientes , omne pietatis animique voluptatis desiderium explerent, 
tamen illum fontem neque integrura neque salutarem esse eventu 
expertus videtur Xenophanes. Omnibus enim sacris opinionibus 
morumque praeceptis, quamvis summa auctoritate florerent, prohi- 
bitum non est, quin, moribus magis magisque corruptis, effrenata 
cupiditas civitatis ruinam traheret**), 

Religionem autem, a qua omniura cupiditatum liceutia non 
abhorreret, infirmam et fallacem esse, bene perspexisse videtur 
Xenophanes, quamquam sola illa religione omnem perniciem alla- 
tam esse, nimis violentum est dicere. Anceps enim erat Graeco- 
rum religio, et imbecilla quidera, ita ut libidinibus indulgeret, et 



*) Cfr. Creuzer, Symb. u. Myth. 1. § 6 ff. Prima pueritia fabulia im- 
buebatur, provectior aetas morum causa in pronuntiandis carminibus exer- 
cebatur, cui rei selectione liabitH eorum poetarum opera, qui de moribus 
scripserant, pratcipue Homeri, Hesiodi, Simonidis, inserviebant Homeri 
carmina a Pisistratidis coUecta et divulgata (Ael. var. hist. XIU. 14. Cic, 
d. orat, ni. 34.), ipso Xenophanis tempore multiim auctoritate valuisse vi- 
dentur neque minimum apud Colophonios, qui cum sex illis urbibus de 
„stirpe insignis Homeri certasse" traduutur, (Gell. N. A. III, 1],) 

**) Aelian, Var, hist. I. 19: '''A yn^ ovx toti tols nolkole yroi^ifin 
rnvt' dyoj iato' Kokotf u>t>iovi ifnoi xai avrovg <%il jmf nnvv XQVCfxov imo- 
Xta!^ni' «ai yuQ roi xnl ovtot ia^ijri noXvreXBl i^^vnrovio xni r^artt^T;i 
aoioria xni vnsQ rr/v xfsiav ^j^jwMevOJ vfi^i^ov. 



— 33 — 

gravis acrisque, ita ut animos ad pulcherrimum quodque appe- 
tendum erigeret: ad quam partem pro sua quisque indole erat 
propensus. In Lacedaemoniis ; quorum in animis pulchritudinis 
et honestatis eximia quaedam species insidebat, reJigio illa diu 
bonam ihigem tulit: Colophouii propensi erant ad voluptates. 
Quum enim naturae donis abundarent, multura domi militiaeque 
iis elaborandum non esset, natura rerum factuni est, ut animi 
languescerent atque libidines concitarentur. 

£t ea quidem indulgentia erat Graecorum religio; ut sub ejus 
specie omnis libido satis late vagari posset, et in ea re vel ma- 
xime ejus infirmitas intelligitur , quod homo salva pietate volup- 
tatibus corporis deditus fuerit, neque a se ipso dissidere se sen- 
serit Huc accedit, quod illa reiigio vero vigore carens corruptos 
semel mores non emendare neque bomines ad virtutem revocare 
potuerit. Quare Xenophanes ilia virtutis fundamenta; in quibus 
salutaris morum disciplina exstrui non posset refutari voiuit, et 
ita agnosci humani animi dignitatem, ut singulorum hominum li- 
bera voluntate, quae animi cultu temperata esset, omnis virtutis 
studium contineretur. 

Corrigere igitur voluit Xenophanes aequalium suorum mores, 
sed qua ratione? doctrinis; si autem Graeci ea aetate vel maxime 
artis operibus ad virtutis studium incitati sunt, etiam in hac re 
Xenophanem aetatis suae ingenio oppositum fuisse contenderimus. 

Multum ad coiituiTnandos mores picturae et sculpturae opera 
contulerunt ; illa enim deorum immortalium simulacra non sensus 
solum; sed animos movebant et hominem adeo erudiebant, ut sen- 
tiret dei notionem animo insitam et eniteretur ad eam omnium 
inter se animi virium concordiam adipiscendam , quam sumraam 
gravitati et honestati numinum divinorum inesse videbat *). Quae 
simulacra animis obversantia non ad elegantiam solura sed ad re- 
ligionem hominum animos educabant. Huc accedit, quod sacrae 
iliae opiniones honestaeque species denuo semper ab artificibus, 
summo ingenio praeditis, concipiebantur et emendatae subtiliori- 
bus imaginibus exprimebantur, ita ut illa quidem simulacra, qua- 

*) Cfr. Jacobs, Venn. Sch. 1829. p. 9 — 19. Griineisen, Ueber da« 
Sittliche der bildenden Eunst bei den Oriechen cZtichr. fiir hist Theol. 
Illg. Leipzig 1833 3 III.) 



— 34 — 

lia Xenophatiis aetate erant, per se mores non corrupisBe vi«lean- 
tur; etBi negari neqneat, posterius ea libidinosi alrquid habaisBe, 
et, sensibus titillationem nimiam adhibentia, cupiditates corp6ris 
concitasse. 

Xenophanes autem omnem artem simpliciter contempsit, quum 
jam omnino verae reKgionis quidqnam inesse artis operibus ne- 
garet*); neque eorum contemplatione mores in m«iiu6 mutari 
videret, siquidem eum fugere non potuit, augeri quidem Bignis 
iliis contempiandis deorum auctoritatera , minime autem eadem 
ratione virtutem. 

Contemnens igitur illam signorum contemplationem qua 8«n- 
8U8 tantum moverentur, non erudirentur animi, doctrinis, conci- 
piendis, ratione mentem a sensibus avoeante, mores cotiformare 
voluit. Sed doctrinae iilae parum efficaces fuerunt, parum Cfiim 
omnino docendi illud genus (quod didacticum dicrmus) apud 
Graecos valuit, quum id esset eorum ingenium, ut libere et so- 
lute, quae animis insita essent, excolerent atque sequerentur, pa- 
rum etiam poesis didactica apud eos viguit. Finito demum belio 
Peloponnesiaco, quum, defatigatis animis, virtutes deficere coepis- 
sent, sapientiae morumque praecepta atque doctrinae auditae sunt. 

Praeceptis igitur Xenophanes nihil efficere potuit apud Grae- 
cos, multo minus apud Goiophonios. Qui quum artium operiiKis, 
ad aetatis illius ingenium accommodatis, frustra ad virtutem et tem- 
perantiam vocati essent, quomodo moverentur praeceptis, qnorum 
cognitio animo eorum aitior erat! 

Tales civitates ab interitu vindicare nemo potuit: excolendis 
vitiis, animo insitis, in pemiciem ruerunt. Xenophanem autem per 
sexaginta septem annos cura et soliicitudiue «ffecerunt. 

Sed ne ab iis quidem, qui ad anrmi virtutes cniterentur, Xe- 
nophanis disciplina facile recipi potuit, intelligere enim Bumnxum 
illud bonnm, quod statuit Xenophanes, non potuit, nisi qui eadem 
qua ille tristrtia et severitate res, qnae in philosophia versantur, per- 
scrutatus fuisset. Tum autem quis ejusmodi rebus operam daret, 
quo tempore vel optimuB quis^e ita vitae venustate tenebatnr, 



•) Clem. Alex. «trom V. p. '601. C. et E«B«b praep. ev. KIII. 13. p. 
67H. D. Cfr. pag. 12. 



- 36 - 

ut recusaret; animum demergere in abBtrusarum rerum perve- 
stigationem. 

Pra,^currerat Xenophanes aetatem suam. Ut omnino Grae- 
corum civitates cultu et humanitate celerius creverunt quam ce- 
teri poputi, ita in ipsa Qraecia coloniae maturius adoleverunt 
quam ;patria. Primae eae philosophos protulerunt, sed etiam 
illi philosophi cogitationibus suis vel excultae satis gentis, ex qua 
orti erant, opiniones egressi sunt. 

Inter quos quum esset Xenophanes, accidit, ut eum aetas sua 
parum intelligeret neque pro merito dignaretur. Quemadmodum 
autem Graeci olim existimaverunt, belium Troicum gestum esse, ut 
ipsi haberent quod canerent {tva yai xal kaoofiivoiaiv aoiSri), ita 
nos dicere possumus, nobis vixisse et cogitasse illos Graecorum 
pbilosophos, si in ingenii eorum cognitione totos nos collocamus 
ijpsosque adamamus. 



■c' - • 




swTJ^aF: 


T>fJ? 




,'■•-« 


'iWil 








;- 


.~ 36 


— ■^:-->u 






> 


• - 


• ■ j 


De vita 


mea. 





Ego , Paulus Adalbertus Rudolphu g^.T^jgQp tJb e<|l.'$ 
Rueffer, natus sum VUI. cal. Maj. MDCCCXL Vf ProiBhli&, 
vico prope Cruciburgum urbem in Silesia superiore sito, patre 
Joanne Alberto Rueffer, verbi divini ministro apud Prosch- 
litienses et Omechauienses, matre Louisia e gente Kellneria; 
quos pareiites carissimos deus optimus adhuc salvos esse voluit. 

Anno millesimo octingentesimo quinquagesimo altero, quum 
patri munus ecclesiasticum apud Cauernenses et Cattovicenses 
administrandum traditum esset, Cauernum migravimus, qui vicus 
in dioecesi Bregensi, ad dextram Viadri ripam, situs est. Ibi 
puerili doctrina me instituerunt pater ipse et avunculus, praefectus 
cohortis, qui cum commodis emeritae militiae dimissus nobiscum 
habitat, provectiorem iidem grammatica me docuerunt, artem mu- 
sicam vir humanissimus Carolus Scholz, ludimagister Catto- 
vicensis. 

Quum tertium decimum annum agerem in disciplinam „illu- 
stris" gymnasii regii Bregensis, directore ill. lulio Guttmanno, 
receptus sum. In quo gymnasio quum per quinquennium versatus 
essem, superato examine, in acaderaiam litterarum Lipsiensem me 
contuli, ut in theologia et philosophia studium collocarem. Ma- 
gistros ibi reperi, qui non solum doctrinis me imbuerunt, sed 
etiam liberalitate et humanitate cumularunt. Sunt illi viri summe 
reverendi Ahrens, beat. Anger, Brueckner, Curtius, 
Delitzsch, Drobisch, Erdmann, Fricke, Hofmann, 
Kahnis, Luthardt, Marbach, Schmidt, Tischendorf, 
beat. Tuch,Voigt, Wuttke, quorum nomina gratissimo sem- 
per animo prosecuturus sum. — 

Quadriennium in illa academia versatus, hanc dissertationem 
amplissimo Philosophorum ordini, ad philosophiae Doctoris et 
artium bonarum Magistri dignitatem rite impetrandam, tradidi.