Skip to main content

Full text of "Observationes criticae et grammaticae in Publium Papinium Statium [microform] : dissertatio inauguralis philologica quam scripsit et amplissimi philosophorum ordinis auctoritate in Academia Viadrina Vratislaviensi ad summos in philosophia honores rite capessendos die XIX. mensis Febr. a. MDCCCLXIII"

See other formats


x^- ■ '^ ' •••■*-i*^»S!-v* ■ .,.•,■ ■ .^ .- ■-?••. 

jgpiSEIATIONES CRinCAE ET GRAMMATI- ■' 
CAE m PUBLrUM PAPmiUM STATIUM. 



■•l.,r^ 



""■^' DISSERTATIO " - 

INI^JVftllRALIS PBILOLd«IOA 

r'^^-^'''V' ■' QUAM SCRIPSIT -'. 

-v^#^\V ET . ■■ '- ■ '--'''■■ ■ 

AMiPlISSIMI PHILOSOPHORITM ORDINIS 






'^i r AUCTORITATE 

■■ ■ • ' •■ IN 

; ;■ AGADEMIA VIADKINA VRATISLAVIENSI 

-.f^ . AD SUMMOS 

^•^ ^ IN FHILOSOPHIA H0N0RB8 

^'x v': •''•}:f;i,.,; \r-;.., ; RITE CAPESSENDOS 

:V^ \ DIE XIX. MENSIS PEBR. A. MDCCCLXm, HOR. Xl 
ri' ..•'..'.:>.,■ •.-'-•: IN AULA MINORE 

^^^'^''■'■■'fy '■:-:: -^ PUBLICE DEFENDET 
^- . AUCTOR 

AEMILIUSNAUKE, 

SILESIUS. 



ti- . 



s •■■.'■ . 




t-- 


/" ■ ,'- . 


i^.''.^ ■, 




^. 


-• ■ .' '" 




■•■'-;#■ 




■ • .. -'i^j? ■ 


i-. 




I> 


> ,„.. 


?-.«. 


ii r; X : 


fe- 


■ ■ -:'!>• ■ 




. ' ^;^ •*. 




. -^^ ••• 




;-.■., ^r. ... 




!■•,■'.■,, •' •■ 




■% '? -■ ■■ 



ADVEKSARIORUM PARTES SUSCIPIENT: 
E. TAUBE, DR. PHIL. 
A. SUCKOW, CAND. MAGIST. SUPER. 
C. KRETSCHMER, CAND. PHIL. 



-<^5!s&Ji£:?e>C5«'<^:55£.a:-=^ 



r».-. 



* 2^ VRATISLAVIAE. 

"^^, TYPIS OFFICINAE A. NEUMANNL 



.*■ . 






;^i>>;-f^0-:VAT^8e^« 






' rr ; , '*\i 



f .■ . 1 



?/.':=■ • ■■;.'« 

i -• "■■ i' *"' .•■ . A ^ ^ 
••'■■* ■■ ':. ■ ji 



•c 



.n '.^ « *> V •,i f,- .■ ;• ; - '^ 






^^.Tlrll 



il. 






-..^» 



■ r'- 



■>•■.-' 



^'•. A. 






". ■^•-'. .i,c.' 






-rl, 



t o. . -: 






'/■^f^r 



-^ >*■■ ■■- : ■■■ .'.■ ■' ■■■ -• '' ■"- T 



•^ u ,!.■• ■^ :^-; »>;-■.'! -',:»'-v,-:.- i>;^;t-^-. 



Duas esse volui huius scriptiunculae partes, 
alteram criticam, alteram grammaticam. Atque 
ad illam qiiidem accessisse me uoyis subsidiis 
criticis destitutum professus non ignoro fore, 
quibus hoc consilium vel temere vel nimis con- 
fidenter cepisse videar. Quorum in me iiire ca- 
deret reprehensio, si omnino id mihi proposuis- 
sem, ut librorum mss. secutus auctoritatem, dis- 
crepantibus scripturis diligenter examinatis, hic 
illic Statio restituerem, quod Statii esse videre- 
tur; nunc cum propter inopiam . subsidiorum criti- 
corum hac via ingredi mihi non licere viderem, 
statim ab initio in quaestionem vocare inslitui 
locos eos, in quibus nihili esse librorum memo- 
riam appareret, qui partim a viris doctis temptati 
sunt, sed parum feliciter, partim vero, id quod 
mirum videri debet, tamquam plane integri per 
omnes editioues migraverunt ac pro Statianis 
venditati suut, cum magno vitio sint inquinati. 



In eiiismodi locis indagandis et, quoad fieri pos- 
set, emendaudis maxime positam fuisse operam 
meam praefatns non vereor, ne rectam viam 
criticae artis factitandae prorsus deseruisse et 
hunc laborem frustra suscepisse ^idear. Alteram 
vero partem libelli mei, quae est grammatica, 
hoc nomine lectoribus commendatam velim, quod 
ad illustrandum sermonem poetarum cum ex aliis 
scriptoribus, tum ex Statio sedulo collecta con- 
tinet exempla, quonmi etsi vereor ne quaedam 
vel notiora sint, vel parum probabili ratione ex- 
plicata, non contemnetur tamen haec commentatio 
ab iis, qui in sermone poetarum latinorum plurima 
adhuc incognita et obscura esse cogitant, quae 
clare perspici et ad artem redigi non possint, 
nisi singulorum auctorum locis accuratissime ob- 
servatis. Ceterum de hoc toto libello meo ita 
judicari velim, ut viam ad majora molienda mihi 
aperire voluisse videar. 



•!..!•• 



V. . 


:.: .::,i>r^v 




:, ■•: ,-;■' 

■ : ■ ' ' ■ ■ 1 : ' ■ 


... . . _ . 




. . ' . • * ". 


• '. ar':'?:^'! 


• >-/ ■ ■ ' 


!■•> •'■■.jfi-;. 


l,: ; . )u^ 


iu.U-^l)* 



•:;|^:T?"lji.w»j|(p|^*;^(UV. W »-,Wfl»iJ.";. » .•>« 



^: .■.■!. ■!.. ■:., ■■■! ■ -1 ■• .) ■ 

~.i-..'.i ■ ■.. .1 I ., f ■: 

.... ■ i: ;.; I 



Pars I» 

^ Theb. 1,103. 

Centum illi stantes umbrabant ora cerastae 
Turba minor diri capitis; sedet intus abactis 
Ferrea lux oculis, — 

Describit poeta babitum faciemque Tisiphones 
furiae, quae diris precibus Oedipi commota ascendit 
ab inferis, ut nefarios filios eius ad fatalem exitum^ 
perducat. Atque capita quidem furiarum anguibus 
circumplicata fingi a poetis nemo est, qui ignoret, sed 
cur centum illi cerastae caput Tisiphones circumdan- 
tes appellentur a Statio turba minor diri capitis, 
frustra quaesiveris. Numnam habet illa varias turbas 
vel uUa ratione distinctas anguium? In numero qui- 
dem discrimen ponendum non esse docemur scholio 
Lactantii, qui ad „centum" vocem adnotat: „pro in- 
numerabilibus posuit", Neque vero usquam poetae an- 
gues, quos furiis tribuunt, forma ac mensura, ut ita 
dicam, corporis ita distinguunt, ut dicatur turba mi- 
nor aut maior i. e. minorum aut maiorum anguium. 
Ov. M. 4, 490: 

Nexaque vipereis distendens brachia nodis 
Caesariem excussit: (scil. Erinnys) motae souuere 

colubrae. 
ibid. 800: Gorgoneum turpescrinem mutavitinhydros 
vid. etiamFast. 2,257. Solent fiiriae apud poetas ma- 
nibus angues tamquam a^ma gestare, quos, quando 
Aecfsse est, e cripibus siimunt, velut apud 
■ ' ■ ■ ■ ' ^ ■" 1 ■■■ 



Ov. M. 4,493. Inde tluos inediis abrumpit crinibus 

angues 
Pestiferaque manu raptos immisit. 
Virg. A. 7, 346 Huic dea coeruleis unum de crinibus 



anguem 



Conjicit inque sinum praecordia ad intima subdit. 
Quibus in locis nullum est vestigium discriminis 
illius quod verbis Statianis indicari videtur. At po- 
tuit Statius suo arbitrio aliquid fingere in describenda 
facie furiarum reliquis poetis inusitatum ! Id- ne factum 
esse credas accuratius perscrutemur locos ad eandem 
rem spectantes. Theb, 1,39 Ina|noenum forte sedebat 
Cocyton juxta resolutaque veftice crines 
Lamb^re sulfureas permiserat anguibus undas 
ibid. 9, 153 jussi tenuere silentia crines 

9,173 Eumenis ex oculis rejecta coerula parma 
Fu^t et innumeri galeam rupere cerastae. 
11,494 Ora reducentem premit adstridentibus hydris 
5,67 implicitis arcana domorum 
• Anguibus et saeva formidine cuncta replevit 
Limina. cf. 12, 647. 1, 113. 4, 485. 4, 55. 7, 466. 
11, 65. 8, 763 silv. 2, 1, 185, 

Haec pluribus fortasse exposuimus, quam necesse 
fuit, eo quidem consilio, ne nimis confidenter a Statio 
abjudicare videremur, quod librorum mss. consentiente 
memoria traditum usque ad hoc tempus ne dubitatio- 
nem quidem Statii interpretum movit. Scholiastae 
nulla exstat interpretatio praeter glossam, quam Barth. 
attulit „a parte posteriore capitis, quia praecedebant 
majores in priore" quae aut ab ipso Barthio ficta est, 
sicut multae, aut, si ex alio fonte fluxit, conscripta a 
glossographo aliquo, qui verba inepta etiam ineptiore 
explicatione tueri studuit. Equidem vestigia secutus 
vulgatae scripturae locum emendo sic: 

Centum illi stantes umbrabant ora cerastae 
Turba m i n a x diri capitis . ■ ' 

Similiter CatuII. 64, 193: • ' ' 

Eumenides quibus anguineo redimita capillo 
Frous exspirantes praeportat pectoris iras 
cf. Sen. Med. v. 113. Herc. Fur. v, 85. 

In versu 103 Ald. et alii ediderunt „Centum illi 
astantes" (cf. Barth.) quae scriptura ex quo fonte pro- 



^TflKi' .--,'-"••""**('*■- ^ 



^i?- \- 



dierit nescio. Illud vero moneo, a poetae manu pro- 
fectum esse „Centum illi stantes umbrabant ora ce-. 
rastae." Stantes i. e. rigidi, erecti angues, qua ima- 
giue poetae fiugunt capillos furiarum. 

Silv. 2, l,185Nulla soror flammis; nulla assnrgenti- 

bus hydris 
Terrebit. 

Theb, 8, 763 Stetit aspera Gorgo 

Crinibus emissis rectique ante ora cerastae 

Velavere deam. cf. 12,609. 8,519. 

Tliel). 2, 630. 

. Loquitur poeta de morte fratrum Thespiadarum, 
qui erant in numero eorum, quos clam miserat Eteo- 
cles rex, utTydeum legatum re infecta Argos remean- 
tem ex insidiis nocturnis interimerent. Saucio jamque 
labeuti fratri subvenit Periphas ac moribundi corpus 
manibus amplectitur cum 

„multa gementi 
Pone gravis curvas perfringit lancea costas 
Exit et in fratrem cognataque pectora telo 
Conserit". 
Rerum quidem ratio perspicua est, sed verba foedo 
vitio contaminata sunt. Est enim pleonasmus nuUo 
pacto tolerabilis in his .,lancea cognata pectora telo 
conserit" quod idem est, ac si quis dicat „lancea 
cognata pectora conserit lancea". Neque vero ulla 
vox subjecti vice fungitur in verbis ,.Exit et in fra- 
trem cognataque pectora telo Conserit" nisi ea, quae 
est in antecedentibus coUocata scil. lancea, 

Quid multa? Locum corruptum esse primo obtutu 
apparet, cui nescio an non meliorem medelam afferre 
possis, quam si scribas: 

Pone gravis curvas perfringit lancea costas 
Exit et in fratrem cognataque pectora leto 
Conserit '). 



>) Non moTet me scholiastae auctoritas, cujaa interprotntio tuI- 
gaiam scripturam tneri videtur: „Cum mnha gemeret a tergo perens- 
sus est et hostili gladio corpori fratris ailBxus" quod scholion aut 



Theb. 4, 53 






Saevus honbs fluvio, Stygias lustrare severis ■ ' 
Eumenides perhibentur aquis ; huc mergere suetac ' 
Ora et anhelantes tuto Phlegethonte cerastas. 

Est Ihssus flumen Atticae regionis furiis sacrum, ^ 
ubi fessae a funestis itineribus considere et -turbam 
anguium igneam molem spirantium mergendo in aquam 
reficere solent. Perquam absurdum est, quod Phle- 
gethon, quem evomunt angues, tutus appellatur, 
cujus vocis loco Nic. Heinsius ad Claud. Rapt. Proserp. 
3, 386 et Sil. It. 3, 574 e, codice antiquo legit poto 
Phleg. Ahus codex teste Barthio servavit toto Phle- 
gethonte cum varia lectione totum Phlegethonta 
quod recentiores prae ceteris commendant cf. Dubn. 
a. h. 1. et Queck. in praef. ad Theb. p. 8 *). 

Sed neque poto Phlegethonte quod perquam 
frigidum est et Heinsio probatum esse miror nequis 
toto Phleg. vel totum Phleg. sanum videri potest, 
sed facile deprehpnduntur in his variis scripturis emen- 
dationes posteriorum verba depravata ad pristinam 
formam restituere conantium. 

Neque omnino difficile sit, invenire voculam ali- 
quam, quae hac illave rationedefiniat vocem Phlege- 
thonte. Sed si hbrorum.mss. vestigiis insistere et 



Lactantii non est, sicut muUa, quae sub eius nomine feruntur (vid. 
Schottkyi dissertat. de pretio commeDtarii Lactantiani in StatiiThe- 
baid. etc. editara Vratislaviae 1846 p. 4 sqq) aut ipse Lactantius 
jam corruptam ante oculos habuit scripturau), quam satis temere 
explicare conatus est. Etenim illius aetate jam mutata quaedam 
fiiisse in genuinis verbis poetae, perspicuum est ex locis iis, ubi 
Lactantius criticam artem factitavit: (vid. Schottk. p. 24), Theb. 
1, 85 Dissiliant multi dissentiaut legunt. 5, 665 Rectoque 
Erymanthiu|s ense quidam: Rectorque ErymanthiusleguDt. 
5, 668 Commercia vitae alii vittaelegunt. 7, 348 Corycium- 
que nemus quidam Ogygium legunt. Adde locum, quem 
Schottk. praetermisit: 7, 97 licet alibi undam legamus tamen me- 
lius umbram accipimus propter Melicerten qui se de Lycaeomonte 
praecipitavit in mare, in cujus honorem agon celebratur Isthmiacus, 
cnjus victores pinu coronantur. 

*) Vix mentione digna est interpretatio scholiastae Barthiani 
„cera8ta8 tantum anhelantes, quantum totus Phlegethon" vel alia 
„dum merguutur in Ilisso" quaevideturvulgatam lectionem agnoscere. 



■ 'fiSf-lf»^ i; ~ %*^»< •■ ,'i -.;. ^v"-' '-'''T^T 







% 



Ibci naturae rationem habere volumus, nihil occurrat 
accommodatius quam illud: 
• • > huc mergere suetae 

"ora et anhelantes usto Phlegethonte cerastas, 

Est antem „u8tu8 Phlegethon" fervida seu ardeuti 
mole profluens amnis. Sic fere Theb. 8, 17. 
Tunc regemunt pigrique lacus ustaeque paludes 
ubi vide Lactant. Lucan. 3, 13. 
Praeparat innumeras puppes Acherontis adusti 
Portitor. Stat. Silv. 2, 1, 186. 
■' ' • ' quin ipse avidae trux navita cymbae 
Interius steriles ripas et adusta subibit Littora. 
Passivum verbi „urere" omnino usurpatur pro 
ardere, calere: Stat, Silv, 1, 5, 46. 

alio sol improbus uritur aestu.. 
Ov. M. 7, 109. Pectora sic intus clausas volveutia 

tlammas 
Gutturaque usta sonant. 
Catull. 61, 176 Illi non minus ac tibi 
Pectore uritur intimo 
Flamma. 



'•! ; ( 



! ' . ,Tlieb 4, 557. 

Terrigenae comites illos, gens Martia, cingunt. 
His aevi mensura dies, manus omnis in armis 
Omnis et in capulo : prohibent obstantque ruuntque. 

Edocet Phoebeia Manto patrem suum caecum de 
turba advolantium umbrarum, uorainatim eos, qui cer- 
nuntur, appellans, et quo quisque habitu visuque ap- 
pareat aecurate describens. Ac terrigenas quidem gi- 
gantes ait omnes in armis esse manusquc ad gladios 
admotas habere: 

manus omnis in armis = ; ■: 
Omnis et in capulo. * 

luest in his verbis id quod Tiresias cum prop- 
ter- c^eatatem nesciat a filia docetur, Illa autem, quae 
praecedunt „His aevi menuura dies" nequaquam parem 
praebent sententiam, neque novum quidquam praedi- 
cant de gigantibus, quod eo demum tempore in iis appa- 
reat, quo Manto speciem umbrarum patri caeco descri- 
bit. Atqui in libris mss. haec duo euunciata aequa- 



bili structura autecedentibue adjuncta sunt, quamvis 
inaequabilis sententiarum ratio postulet, ut alterum sit 
secundarium alterum primarium. Quocirca in vulgata 
scriptura pronomen denionstrativum, quod exhibetur, 
mutaudum censeo in relativum sic: 

Terrigenae comites illos, gens Martia, cingunt, i 
Quis aevi mensura dies; manus omnis etc. 

„Hi sunt illi gigantes, quos constat uno die natos 
et mortuos ^esse : omnis eorum turba armata est." Con- 
jeceram ita rationem secutus sententiarum, cum postea 
opinionem meam confirmari vidi schol. interpretatione 
„quibus nascendi inoriendique dies fuit" qui si in poetae 
verbis enunciatum demonstrativum legisset, cur id, re- 
lativo exphcaret, causa sane non erat. 

Theb. 7, 178. 

Cedo equidem ! quo sacra tamen ritusque peremptae 
Gentis? et in tumulos si quid raale foeta rehquit 
Mater abire jubes? Thracen silvasque Lycurgi? 

Precatur Bacchus Jovem, ne dilectas sibi Thebas 
everti sinat, ubi et natus sit et perpetuo sacris eelebre- 
tur in honorcm suum constitutis. Verba, ut vulgo 
scripta et distincta leguntur, sana haberi non possunt; 
de quibus Bartiiius haec: „tlicit tantam se agnoscere 
crudelitatem ut nec infantibus Thebanis parsura sit 
nec reliquias caesorum sepulturae sit concessura. Ve- 
rius tamen est, Bacchum de sua solum matre sermo- 
cinari, cujus tanto odio Juno ferveat, ut eruto tumulo 
cineres eruitura et aboUtura veniat." Qua interpreta- 
tione nihil equidem vidi confusius. Reliqui interpretes 
tacent : qui raihi dicant quidnam intellectura velint sub 
his: „si quid male foeta reliquit mater"; si Bacchum, 
perquam mire de se loquitur Bacchus et oblitus est, 
se modo eessisse Jovi, quod quidem ad semet ipsum 
pertineret; si vero sacra, quibus reliquiae Semelae ce- 
iebratae sint, ea jam signiticavit poeta versu antccedenti. 
Omnem loci diilficultatem evanescerc jubeamus ultima 
littera in voce „tumulos" abjecta et verbi^ in huucce 
raodum dispositis: 



Cedo equidem. Quo sacra tamen ritusque peremptae 
Gentis et in tumulo si quid male foeta reliquit 
Mater abire jubes? Thracen silvasque Lycurgi? 

1, e. quo transferri jubes sacra ritusque peremptae ur- 

bis et quidquid reliquiarum vel cinerum superest in tu- 

mulo misere extinctae matris? num ad inimicissimam 

nobis gentem? 

Cinerum matris aptissime mentionem facit Bacchus 

ad Jovis animum permovendum veluti 4,675 queritur 

Bacchus : 

Relliquias etiam fusaeque sepulcrum 
Pellicis et residem ferro petit imqroba Tbeben (Juno) 

idem : 7, 155 Excindisne tuas divum pater optimeThebas 
Saeva adeo conjux? nec te telluris amatae 
Deceptique laris miseret cinerumque meorum i. e. 

cinerum meae matris. 

10, 67 Mulieres Argivae lunonem precantur: * 
Adspice sacrilegas Cadmeae pellicis arces 
Siderei regina poli, tumulumqne rebellem 
Disice et in Thebas aliud, potes, excute fulnien 
10, 903 Capaneus Jovis potestatem irridens: 
Tu potius venias, quis enim concurrere nobis 
Dignior? En, cineres Semeleaque busta tenentur. 
Hisce ex locis verisimile est, cinerum Semeles men- 

tionem factam esse in oratione Bacchi patrem suum a 

consilio evertendarum Thebarum avocare cupientis. 

Ceterum vix est, quod meam emendationem palaeogra- 

phicis rationibus commendem. De accusativo „Thracen 

silvasque" vide excurs. gramm. 

Theb. 10, 525. - 

''•■'■''• ..',,.. 

Hi praefixa solo vellunt munimina, at illi 
Portarum objectus lacerant et ferrea sudaut 
Claustra remoliri trabibusque arctata sonoro 
Pellunt saxa loco. :: _ ; 

Enercitus Argivorum ad qapiendas Thebas inten- 
tus variis modis impedimenta murorum superare cooa- 
tur. Qua in descriptiooe cum cetera plana et aperta 
sint, justam dubitationem movent illa. 
trabibusque ajrctata sonoro 
Pellunt saxa loco. . ; 



Nam locus cur sonorus dicatur, intelligi non po-. 
test, In editione Lindenbr. haec exhibentur sic: 

trabibusque et ariete sonoro '■ 

Pellunt saxa loco" quara infelicem auctoris emen- 
dationem recte dixit Barthius. Ipse in Lindenbr. mem- 
branis et suis duobuscodd. invenisse se profitetur" tra- 
bibusquearctatasonoris Pellunt saxa loco „et satis ob- 
scujre adjicit" Trabes sonorao per se dici non possunt 
cum autem. ferro armantur et prae^guntur omnino sic 
appellari possunt" Quodsi rovera Bpth, ita scriptum in- . 
venit,quaniquam arecentioribus editoribus de discrepan- 
tiascripturae nihil observatum est, quaeriturpossitnehac 
medela adhibita locus sanus haberi. Equidem vix cre- 
diderim, Etenim siBarthio de „trabibu8 sonoris" adstipu- 
lemur haud scio an parum sermoni poetico conveniant 
illa nude juncta „arctata saxa". Genuinae scriptuxae ve- 
stigia inesse videntur in voce „8onoro" quae ego aecu- 
tus, observato ingenio poetae, non dubito vehementiore, 
ut primo obtutu videtur, emendatione locum restituere 
in hunc modum: 

trabibusque arctata sonora* 
Pellunt saxa lyra, 

„Lyra" in mss, exaratum fuit, ut solet, htteris 

„Ura" quod liberarii errore mutatum est in ,,loco" at- 

que hic est fons totius corruptionis, siquidem „sonora" 

quod a poeta rehctum esse videtur, convenientiae ver- 

borum causa mutari debebat in „8onoro" vel „8onoris," 

Sententia autem, quae existit, recepta conjectura mea, 

admodum prodit indolem Statii, qui nescio quo mentis af- 

fectu fabulam de origine Thebarum ubique tangit, sive 

quod ea revera in praeclarissimis est, sive quod di- 

vina vena praeditum poetam ea insigniter aUiciebant, 

quae de coelesti vi ac potentia vatum antiquitus tra- 

dita cum tanto eius artis honore per ora hominum 

migrabant, Ceterum eleganter dispositam sententiam 

agnosce in eo , quod muri, qui canente Amphione ultro 

sese erigebant, iidem profano impetu arietis percuti 

finguntur, . i • . > 

Sic de reficiendis muris Theb. 4, 356. . i; : 

I i ipsa vetusto 

Moenia lassa situ magnaeque Amphiouis arces 

Jam fessum senio nudant latus, et tide sacra 



9 

Aequatos coelo surdum atque ignobile muros 
Finnat opus. 

8, 346: Stupet insolito clangore Cithaeron 
Marcidus et turres carmen non tale secutae. 

Nec vero a natura loci absonum est, quod saxa 
sono lyrae arctata i. e. muri singulis lapidibus inter 
se convenienter aptatis, insigni firmitate praestare et 
conatibus oppugnantium resistere videntur. At contra 
Capaneus impia mente 

„Increpat attonitos: Humilesne Amphionis arces 
Pro pudor! hi faciles carmenque imbelle secuti 
Et mentita diu Thebarum fabula, muri." vid. lO, 873. 
7, 455 de terrore Thebanorum: 
Discurrunt muris, nil septum horrore sub illo, 
Nil fidum satis invahdaeque Amphionis arces. 
7, 665 Eunaeus Bacchi sacerdos per agmina cursans 

vociferatur : 
Parcite in haec ultro scopuh venere volentes. 
2, 452 Tydeus perfido regi minitans 

Reddes, 
Ingeminat, reddes; non si te ferreus agger 
Ambiat aut tripUces alio tibi carmine muros 
Amphion auditus agat. 

Adde Theb. 8, 234. 1, 10. 4, 611. SUv. 3, 1, 115. 
.. 3, 1, 16. 3,2,41. Theb. 10,772. 10, 778. 
11, 649. 7, 279. Ach. 1, 13. 



Theb. 9, 343. 

Nihil ille, sed ibat 
Cominus, opposuit cumulo se densior amnis 
Tardavitque manum; vulnus tamen illa retentum 
Pertulit atque animae tota in penetralia sedit. 

Cum Hippomedon fugitivos Thebanos per flumeu 
secutus Ismenidis nymphae filium Crenaeum hasta 
transfixurus esset, ipse amnis mole aquarum se oppo- 
suit „tarvavitque manum". 

Quae sequuntur vitiosa sunt. Etenim in altero 
membro subjectum plane omittitur, quamvis appareat 

2 



10 

voceiu vulnus i. e. telum ^) ex antecedenti pro subjecto 
subaudiendam ease. Tali autem b'centia sermonis nus- 
quam usum deprehendas Statium. Quominus autem 
,,manus" subiecti loco retineamus, obstat sententia, 
quamquam scholiasta Barthii ita statuisse videtur, qui 
explicat „non prius cessavit quam ibi consediit''. 

Ceterum absbna est structura haec „8edere in ali- 
quid" cum frequenter usurpetur „sedere" de ictu vel 
telo quod intrat et vulnus facit: 

Tbeb. 10, 650. Omne sedet telum, nulH sine caedi- 

bus ictus. 

.Sil. It. 5, 34.5. Ov. M. 3, 87. Fast. 1, 576. Sil. 

' 7, 606. 

Sed eam ipsam ob causam, quod est sedere in 
tali re usitata vox in nostrum locum inducta esse vi- 
detur, quam libenter amplecterer, nisi verborum ratio 
gi^moiatica obstaret. Nunc scio „sedet" corruptum 
esse ex voce aliqua, quae non respuit subjectum ,,ma- 
nus". Sed nihil pro certo affirmare audeo praeter 
illud, vitio laborare hunc locuni. 

Theb. 10, 699. '• 

quid, si insidiis et fraude dolosa 
Rex agit, extrema est cui nostra in sorte timori 
Nobilitas tuaque ante duces notissima virtus? 
Illius haec forsan remur, quae verba deorum 
Ille monet; ne frena animo permitte calenti 

Sunt verba Creontis filium Manoeceum a propo- 

sito suo revocare cupientis. Cum enim Tiresias vatea 

triste illud responsum tuh'sset: 

Cadat generis quicunque novissimus extat • 

Viperei : datur hoc tantiim victoria pacto 

Menoeceus vi divina impulsus e oampo decessit mor- 

tem voluntariam procul a proeho subiturus. 



' •) „Vulnus" hoc loco pro „telum" usurpatum est, ut saepe 
Theb. 11, 53 subitum obliquo descendit ab aere vulnus Vire 
A. 7, 533: 

haesit enim sub gutture vulnus et udae .. 
Vocis iter, tenuemque indusit sanguine vitam, 
ubi vulnus est pro sagitta quae infert vulnus cf. Markland. ad Silv 
2, 2, 6. cf schol. ad Th. 9, 345. 



11 

Cui pater occurrens nil, ait, credendum vati, quippe 
qui et indignus sit tanto munere deorum, ut volunta- 
tem eorum perspiciat, et fortasse ab Eteocle rege cor- 
ruptus ita fieri jusserit: 

IUius haec forsan remur, quae verba deorum 
llle monet, 

Nemo interpretum in bis offendisse videtur prae- 
terBarthium, qui dicit „Valde plebeius hic sermo est, 
ut suspicer intrusum esse aliunde versum, quo optime 
sententia careat. Quid enim aptius hac scriptione: 

> ■ ' tuaque ante duces notissima virtus. 
IUe monet: ne frena animo etc. 

Hallucinatur Barthius, ut solet, quaravis recto a 
judicio profectus. Id enim verum, languere orationem 
et in his „Illius haec forsan remur", et propter pro- 
nomen ,,ille" in eadem sententia diversa structurae ra- 
tione bis positum. „Illius" enim pertinet ad Eteoclem, 
„ille" ad Tiresiam. Sed nihil frigidius praesertim in 
tam gravi re, quam regem dicere, se forsan regis do- 
lum esse arbitrari. Nam quod esse remur, nou, 
forsan esse, remur. Quocirca leni mutatione ad- 
missa, et verborum et sententiae rationem restituimus, 
scribendo distinguendoque sic: 

IUius haec forsan, remur quae verba deorum, 
Iste monet. 

„Fortasse vates iste, cui tu tantopere confidis, 
consilia regis suadet, quae nos deorum esse arbitra- 
raur". „Iste" pronomen aptissime spectat ad Tiresiam 
in oratione Creontis alloquentis filium , qui Tiresiae 
monitu ad mortem ire paratus erat. Nam pronomen 
„iste" usurpari constat ad ea ostendenda, quae ad eum 
quaqua ratione pertinent, quocura loquimur. 

Potuit autem hoc loco aberrantibus oculis librarii 
„iste" facillime mutari in „ille" quippe quod in initio 
antecedentis versus legatur. Confirmatur praeterea in- 
terpunctio verborum, quam ego feci, scholiastae aucto- 
ritate ita locum interpretantis „forte regis haec verba" 
sunt, quae nos responsa credimus numinum." 



12 



AchiU. 1, 90. 

Pelea jam desiste queri thalamosque minores. 
Credideris peperisse Jovi nec inulta dolebis. 

Solatur Neptunus Thetidem questam de iniqua 
8ua sorte, quod, cui summi Jovis nuptiae promissae 
fiierint, ex mortah mortalem genuerit, cui fato desti- 
natum sit, ut bello Trojano pereat. Quodsi dolenti 
Neptunus diceret „puta te peperisse Jovi" id sane per 
ludibrium dicere videretur. tJt vero „credideris" pro 
futuro exacto siraplicis futuri notione accipiamus, fieri 
non potest, obstante verborum, quae sequuntur, stru- 
ctura. Omnino scribendum est „Crederis peperisse 
Jovi" quod ego ohm conjeceram, cum in hanc opi- 
nionem jam incidisse doctus sum Menkium iu Ob- 
servatt. crit. in Statii Achill. Gottingae 1814 p. 19. 
Itaque de eo loco disputare supersedissem, nisi in omni- 
bus editionibus absurdam librorum mss. lectionem 
retineri viderem , de qua ut omnis in posterum dubi- 
tatio sublata videatur, auctoritatem affero, qua Menkius 
usus non est, certissimam scholiastae, qui in interpre- 
tatione sua ipsius poetae verba fere propria servavit, 
ut locus non tam conjectura sanatus quam e scholii 
vestigiis restitutus haberi debeat. Est autem schol. 
explicatio haec: 

Cum Juppiter vellet, Thetiden ducere, fata prohi- 
buerunt, eo quod proles, quae nasceretur Jovem pelle- 
ret regno. Thetis nupsit Peleo mortali homini. Ergo 
dum quereretur apud Neptunum et timeret de morte 
Achillis eo quod patre esset mortalis, dicit Neptunus 
non timeri de eo, quia talis futurus esset, ut credatur 
Deo genitus. Ergo sic illam consolatur: Noli querere 
(scribe: noli queri vel ne querere) quod de Peleo 
mortali sit genitus, quia crederis eum de Jove 
peperisse." 

Sllv. 2. 6. 10. 

Sed famulum gemis, Urse pium, sed amore fideque 
Has meritum lacrimas, cui major stemmate juncto 
Nobilitas ex mente fuit. Ne comprime fletus, 
Ne puderet; rumpat frenos dolor iste, deisque 



13 

Si tain dura placent, homiuem gemis — hei mihi, 

subdo 
Ipse faces — hominem, Urse tuum, 

Scriptum est carmen in consolationem Fiavii Ursi 
obitu pueri dehcati admodum dolentis, Sed justum 
esse dolorem illum identidem afifirmans poeta amicum 
alloquitur; 

ne comprime fletus 
Ne pudeat; rumpat frenos dolor iste 

quae jam sequuntur „deisque si tam dura placenf 
cum nexum seutentiarum tum structuram verborum 
prorsus pervertunt, de quibus Gevart. Papin. Lect, II, 
15 haec notat: Ego recenti parenthesi malo dicere 
aposiopesin hic latere. Incitat enim Ursum ad dolen- 
dum hortaturque ut frenos dolori laxet et Deos accu- 
set, quod puerum egregium adeo immatura morte 
abstulerint. Itaque cum ait „Deisque" subaudi „convicia 
inferas" aut quid simile. Vel lege Deosque 

rumpat frenos dolor iste deosque 

Si tam dura placent, 

Deos rumpe id est „deorum invidiam contemne, vel 
fortiter feras." Haec refellere operae pretium non 
est, quamquam refeUit Marklandus p. 243. 

Ipse conjecturam commendat Gronovii , qui scribit 
rumpat frenos dolor iste (Deisne 

Hei tam dura placent) 
et haec adnotat Diatr. Cap. XXI. p 202: „Summa ars 
excellentissimipoetaeest,quodperiodos breves velut sin- 
gultibus interstinguit. „Ei" in vitt. libr. scriptum fiie- 
rat, ut assolet „Hei" id in „Si" degeneravit." 

Equidem vereor, ne nimis frequenti usupareuthe- 
seos ars illa, quam summam putat Gronovius, funditus 
tollatur e sermone poetico, nam de ipsa qmdem sen- 
tentia Gronov. emendationis. quae nullo pacto proba- 
bilis videtur non opus est pJura dicere. Bentlejum 
miraberis vulgatam lectionem defeudere ad Hor. 
Serm, 2, 7, 83 his „Famulum, inquit, gemis, sed pium, 
sed mente ingenuum. Esto iigitur famulus ; (si deisque 
tam dura placent h. e. ut tam liberalis puer indolis 
vel nascendi conditione vel captivitatis sorte foret 
servus) at hominem gemis : quid hic pudendum ? quanto 



14 

hoc justius, quam quod Persae equum fortem, Molossi 
canem fidum lugent extinctum." Sed uullo pacto ferri 
potest illud que in voce „dei8que" quod Bentleii acu- 
men fugisse dolendum est. Vid. Markl. ad h. 1. 

Latet corruptela in una voce „deisque" quam 
sustulisse mihi videor conjectura hac: 

rumpat frenos dolor iste decusque 
Si tam dura placent. 

„Rumpat iste dolortuus frenos omnes excedatque 
honestatem, si tani dura sors nimis lugendi tibi placet." 
Sententia, quae existit emendatione mea recepta, non 
solum conveniens est loci naturae sed fere necessaria. 
Nam in verbis ,,rumpat frenos dolor iste" neque qua- 
les illi freni sint neque quo jure dolenti injecti per- 
spicuum est. Nunc autem apparet, esse frenos illos, 
quos honestas viris in dolendo injicere solet. Notum 
enim illud Taciti ,,Feminis lugere honestum viris me- 
minisse" Commendat etiam conjecturam meam codex 
Vratislav. qui exhibet „dicesque." 

Silv. 3, 2, 117. 

Duc et ad Aemathios manes, ubi belliger urbis 
Conditor Hyblaeo perfusus nectare durat, 
Anguiferamqne domum, blando qua mersa veneno 
Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas. 

Mentionem facit poeta raortis ac sepulcri Cleopa- 
trae quam tradunt nonnulli anguibus in sinum addu- 
ctis perissc. Ad versum 1 19 Marklandus adnotat 
„Somno quidem (qui liquidus et irriguus poetis passim 
dicitur) Cleopatra mersa i. e. obruta per raetaphoram 
dici potuit: et mersa veneno luxuriae vel disidiae etc. 
per eandera metaphorara ; sed non simpliciter mersa 
veneno, ubi de morte ejus agitur, nisi in dohum vel 
lacum vel tale aliquod veneni receptaculum conjecta 
fuisset: non enim mersa fuit, sed absuraptaet extincta 
veneno". 

Revera in verbis „raersa veneno" vix sensus ullus 
esse potest praeter illura. quem exposuit Llarklandus, 
quamvis aliter videatur Dubnero, qui non opus esse 
dicit conjectura, nam mergi esse verbura de somno 
usitatum. Intelligit igitur Dubnerus mersam pro 



15 

„consopita" dictam, quae vis existit adjecta voce 
,,somno" sed in nudo verbo non est. Nimis acuta et 
a vulgata lectione absona est emendatio Marklandi: 
„blando qua mersa veterno Actias Ausonias fiigit 
Cleopatra catenas." En, quam leni mutatione omnis 
evanescat difficultas : 

blando qua morsa veneno 

Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas i. e. 
blando anguium venenatorum morsu vulnerata". Blandura 
scil. vocatur venenum, quia torpore et somno Cleopatram 
nihilsentientemconficiebat SicProp.3, 9, 54 deeadem re: 

Brachia spectavi sacris admorsa colubris 

Et trahere occultum membra soporis iter. 

De genere mortis Cleopatrae cf. interprett. ad 
Vellei. 2, 87, 2. 

Sjly. 3, 5, 67. 

Sic ut mater amas, sic numquam corde recedit 
Nata tuo fixamque animi penetralibus imis 
Nocte dieque tenes. Non sic Trachinia nidos 
Halcyone vernos, non sic Philomela penates 
, Circuit amplectens animamque in pignora transfert. 
„Verni" Halcyones nidi jure omnibus offensioni 
fueruut, quoniam constat, has aves non vere nidificare 
sed hieme, de qua re vid. Hygin. fab. LXV. et Ser\'. 
ad Virg. Georg. 1, 399 - Ov. Met. 9, 745. 
Perque dies placidos liiberno tempore septem 
Incubat Halcyone pendentibiis aequore nidis. — 
Neque vero aliam fabulam secutum esse Statium 
cognosce ex 1. Theb. 9, 360: 

Fluctivagam sic saepe domum madidosque penates 
Halcyone deserta gemit, cum pignora saevus 
Auster et algentes rapuit Thetis invida nidos 
cum schol. interpr. Vide etiam Markl. ad h. 1. 

Marklandus scribit „veros nidos" i. e. veros pullos 
„quasi dixisset, Halcyone non magis fovet suos pro- 
prios et veros pullos, quam tu defuncti mariti fiham, 
quae quidem sanguine non vere tua est, inductitia 
scilicet, et ab ahena quasi manu: tu tamen qua es 
pietate eam velut veram tuam sobolem amore et cura 
prosequeris". . , .. . 



l^ 



16 

Seutentia. quae efficitur emendatioae Markl. cum 
omnino languida sit, tum in eo claudicat, quod, si 
veros nidos dicere voluisset poeta, aliam potius avem 
in comparatiouem adduxisset. Nunc in Halcyones 
mentioue singulare quid exspectamus. Proinde vix 
dubito, quin scriptura reliquerit poeta : 

Non sic Trachinia nidos 
Halcyone hibernos, non sic Philomela penates 
. Circuit ampleotens. 

Vox „hibernos" exarata fuit, ut solet, litteris 
„ibemo8" vel „iuernos" quod vel ductuum similitudine 
vel inscitia hbrarii, qui fabulae Halcyones ignarus 
quid hibernus nidus sibi vellet non intellexit, corru- 
ptum eat in „uerno8". 



Pars n, 

Excnrsus grammaticL 

Locus de quo supra commentati sumus Theb. 7, 
176 ansam dat nobis disserendi quaedam .de usu et 
structura verborum cum nominibus junctorum observata. 
Ut igitur inde ordiamur, unde hujus disputationis 
occasio nobis facta est, solent saepe poetae, in- 
terdum etiam solutae orationis scriptores, 
in verbis motum versus aliquem locum ex- 
primentibus, nudo accusativo uti proaccusa- 
tivocumpraepositionibus,in,ad, conjuncto*). 
Quem usum non injuria dixeris esse vetustissimum 
accusativi. Et maxime quidem usitata est haec ratio 
loquendi in nominibus propriis regionem aliquam signi- 
ficantibus, tum in substantivis, tum in adjectivis ad 
nomen appellativum accedentibus. Persaepe etiam a 
nomine urbis vel praecedenti vel subsequenti absolu- 
tus accusativus ad alia nomina videtur translatus esse. 



*) Nonnulla hujus generis exempla ex aliis poetis coliegit Ruddi- 
mannus in institution. gramm. latinae II. p. 281 not. 38 praeterea 
cf. Cic. leg. Man. 12 Inde Sardiniam cum classe venit. Mep. 4, 2, 
1 Pausaniam cum classe Cyprum atque Hellespontum misMtint. 



^^^^ 



'^*!^^- 



ir 



Theb. 1, 324 Tunc sedet Inachias urbes Danaeia- 
■' que arva 

Et caligantes abrupto sole Mycenas 

Ferre iter impaviduin. 

7, l62 sed non Danaeia limina talis Parrhasium-' 
que nemus Ledaeasque ibis Amyclas Ach. 2, 348 
terrasque freto delatus Achaeas Hospitis Atridae 2, 247 
Mittitur Haemoniara. Theb. 7, 180. 7, 424 Jam ripas, 
Aesope, tuas Boeotaque ventum, Littora vid. 2, 322 — 
8, 513 Tartara ire. 1, 643 penates advenire. 3, l2l 
Ut vero infames scopulos silvamque nefandam Perven- 
tum cf. Ov. met. 3, 462 Virg. Aen. 4, 124. Theb. 6, 
280 gemini qua brachia muri Littus eunt. Silv. 3, 5, 
8l has ego te sedes transferre laboro. 4, 6, 60 Et 
comitem pccasus secum portabat et ortus. Hoc di- 
cendi genus etiam in nomine abstracto usurpavit Statius 
Theb. 5, 47 unde hos advenias regno dejecta labores. 

Dativum in sermone poetico persaepe 
usurpari locali quadam significatione, cum 
exaliispoetisnotum est, tum exemplis Statianiscompro- 
batur phirimis. Non dico verba composita, in quibu» 
vis praepositionis requirit dativum, de qua re infra 
disputabo, sed quaedam verba movendi, quibus cum 
initio certorum substantivorum dativi formae adjun- 
gerentur, pauUatim crebrescere usus et ad similia no- 
mina transire coepit. Quamquam inde non sequitur 
quod quidam volunt, dativi vim ab initio propriam 
fuisse localem, quae si esset etiam in nudo dativo 
cognosceretur. Nunc ejus niodi dativum non invenias 
nisi a certo genere verborum pendentem. 

Ac primo quidem haec ratio dicendi propagata fuit 
vocibus ,,neci morti, capiti" in quibus non injuria 
obsoleti casus locativi proprias formas recognoscas *). 

Theb. 12, 764 Hippomedonta neci Capaneaque 
misimus umbris Pectora. Ov. M. 7, 606, 15, l09 Cor- 
pora missa neci v. Fast. 5, 624. Virg. A. 12, 513, 



») Cf. Haas. ad. Reis gramm. u. 630 adnot, 520. De usu vid, 
Rcisig. § 367 et § 379. Ruddim, II, p, 1£4» Heindorf. ad Hor. 
Sat. 5», 5, 47. 



18 

Cul. 186 morti, demittere neci: Virg. A. 2, 85. Sil. It. 
12, 468, Virg. A. 5, 691 infesto fulmine morti, Si- 
mereor, demitte, Eadem ratione didtur „mittere, de- 
mittere leto". Theb. 1, 659 Insignemque animamleto 
demitte 6, 736. Val. Fl 7, 3X4 - mittere leto : Ov. 
Fast. 2, 664. 5, 385. Claud. Ruf. 1, 236. Similiter 
apud Virg. Aen. 9, 433: Volvitur Euryalus leto. 10, 
319 dejicere leto. Luc. 3, 290. Inde usus transfertur 
ad simiies locutiones, cujusmodi sunt: „mittere umbris, 
()rco, Eribo etc." Theb. 12,764 Capaneaque misimus 
ujnbris Pectoia. Silv. 2, 4, 33. Theb. 6, 821 se- 
pulcro. Virg. A. 9, 785 Orco. 2, 398 cf. 9, 527. Sil. 
It. 10, 137 vadis liventis Averni Demitti globus ille 
cupit vid. Drakenborcli. ad Sil. 11, 142. Ov. M. 3, 
695 ; Corpoia Stygiae deinittite uocti. descendere: 
Theb, 11, 463 seseque poUs et luce relicta Descensu- 
ram Erebo *). Sil. It. 13, 708 descendere nocti. 13, 
759. Ov. M. 3, 14 Cadmus descenderat antro. deferre 
silv. 2, 3, 74 Elysio deferre. Theb. 7, 785 Erebo. 
Perquam frequens idein est usus dativi in vocibus 
„solum, humus, terra, pelagus" simiil. 

Theb. 7, 92 Vina solo fundens. 1, 644 fundite 
vina focis Ach. 2, 347 solo procumbere. Ov. M. 5, 
122 Procubuit terrae vid. Gron. Diatr. p. 246 13, 176. 
10, 210. 3, 127 Is sua jecit humo monitu Tritonidis 
arma ubi vett. edit, „humi" '). — Theb. 5, 502 Mer- 



*) Vim verbi descendcre usitati de umbris ad ioferoa cun- 
tibus illustravit Gronov. diatr. Stat. p. 587 Cort. ad Luc. 6, 713. 

^) Fluctuant pleiumque in his locis libri mss. de quo vld Heins. 
et Buriu. ad Ov. Fast 3, 2, 25 etBurmann. ad. Mct. 4, 121. Ab- 
lativus (et quae eius notioni respondet, forma „humi") uon ubique 
abjici debet, quippe qui actionem verbi jnm absolutam et rem ultra 
finem motionis certo statu defixam spectet, Est autem artificiosioris 
usus ablativus, quatn dativus, qui nihil nisi motnm ad locuin aliquem 
directum significat. Ov. M. 13, 541 figerelumina terra i. e in terra, 
nam nudum ablativum locali notione apud poetas passim usurpari 
constat, quorum nesclo an nerao in ea re audacior fuerit quam 
Statius 

Theb. 5, 387 Spiculaque et inulta crinitum missile flamma 
Nunc pelago nunc puppe cadunt 
ubi ablativum posuit in verbo,' quod propria sua significatione de- 
siderat accusativum cum praep. in, Quippe obversatus est animo 
poetae status, qui motum sequitur, nt non tam quo tela cadant 
describatur, sed quid luaii ibi coacervata misere vexatis addiderint 



19 

gere humo. Uv. Am. 3, 5, 20 terrae deponere caput. 
Theb. 7, 755 Sternere terrae. Cf. Virg. A. 11, 87. 
Theb. 5, 573 solo figere. 7, 80l. 9,-89 colleeta ut 
pectora parmae Fixerat cf. silv. 3, 5, 55. 3, 1, 148. 
Theb. 2, 605. murmura figere: Ach. 1, 380 auribus. 
oscula figere: Theb. 12, 27 vulneribus. Ov. M. 3, 25 
terrae. (Translata notione „fi;EU8" est „firraus, ratus'- 
cf. Theb. 6, 394. nil fixum cordi. Silv. 1, 2, 58. cordi 
fixa voluntas). Virg. A. 6, 652 terrae defixae hastae 
Ov. M. cf. 11, 76 Met. 9, 84 cornua figit humo. 
5, 647 Spargere humo. Fast. 2, 648. Theb. 2, 647. 
10, 517. 6, 89 praecipitare solo. 8, 466 descendere 
ponto. 3, 57 pelago. 11, 276. Ov. Her. 14, |5 ju- 
gulo demittere ferrum. Met. 13, 436. 12, 278. Sil. 
It. 5, 353. Proinde polo crescant Alpes astrisque co- 
ruscos Apenninus agat scopulos. 1, 1 Ordior arma, 
quibus coelo se gloria toUit Aeneadum. 1, 277. 1,370. 
1, 508. 12, 410. et Drakenb. ad 5, 353. Theb. 7, 435 
Praecipitant cuncti fluvio Ov. M. 4, 92. silv. 3, 2, 29 
Pars demittat aquis curvae moderamina puppis. 
Audacius loquendi genus cognoscitur in his : 

Theb. 5, 351. qua longe pelago despectus aperto. 

Theb. 4, 239. Qui te, flave, natant, terris Alphee, 

Sicanis Advena 

Adde Ov. M. 9, 210. 2, 580. 

Virg. Aen. 5, 451. 

Ach. 2, 10 It pelago secura ratis. Silv. 1, 2, 212 

ire polo '). 



Pergit euim poeta: dat operta frt^orem Pinus etabjunctis regemunt 
tabulata caveruis Similiter Theb. 9, 536 de quercu: 

Ulam nutantcm nemus et mons ipsa tremiscit 

Qua tellure cadat, quas obruat ordine silvas. 
De forma humi in verbis motum qui fit ad locum aliquem 
significantibus disputat Ruddim. II. p 272 not. 5, ubi hunc usnm 
tot exemplis illustravit, ut de eo dubitari nequeat. Omnino in hac 
re plurimum valere debebit librorum mss. auctoritas, si non ex pro- 
prio cujusque scriptoris usu judicium fTeri potcst De Statio quidem 
mihi liquet ex observatione ex-emplorum, dativum semper ob so 
usurpatnm esse, ubi reliqui interdum „humi, terra", dicere solent. 
Sic Virg. A. 5, 577. 1, 192. Ov. M. 3, 105. 5, 191. 

*) Subtilius quam verius de hoc genere dativi disputat Handins 
in nota ad Gronov. Diatr. Stat. p. 3(5: „Grammatici quidem prae- 
cipiunt, dativum apud poetas ita usurpari, ut „ire castris, ire polo" 



20 

Silv. 1, 1, 82. tentasses me iion audeiite profundo 

Ire lacu sed Roina tuas tenuisset habenas ")• 

1, 5, 53. Extra autem niveo qui margine coerulus 

amnis 
.Vivit et in summum fundo patet omnis ab imo 
Cui iion ire lacu pigrosque exsolvere amictus 

Suadeat 
Adde silv. 1,1 28,cum adnott. Handii et Marklandi. ' 
Theb. 5, 618, (parvus) cui nunc venit irritus ori 
Lactis et infelix in vulnera hquitur imber ubi al- 
ter dativus „cui" est dat. commodi, alter „ori" dat. 
locah vi indutus ,,welchem zu munde kommt". Singu- 
laris usus sunt: Propert. 1, 15, 8 ire viro. 1, 20, 32 
Hylas ibat Hamadryasin. Sil, It. 15, 327 ire sorori. 

Est quoddam genus verborum, quae cum perti- 
neant ad vim verbi „esse" dativum assumunt, non lo- 
calem illum, ut quibusdam visum est*^) sed qui ab 
universa sua vi, quae est significandi finis, non sit 
ahenus Theb. 5, 98 Infehx comitatus eunti Haere- 
bant nati cf. 9, 808. 11, 357. 1, 345. silv. 2, 1, 91 



idem sit atque „in ipsa castra ingredi, in coelum ascendere" sed 
haec suhtiliori indigeiit distinctione. Dativus enim numquam eo quo 
dixi modo adhiberi potcst nisi de directione ad aliquem locum serrao 
f)it, vel de eo, quod versus aliquem locum modo dirig tur, quod ad 
regioneni aliquam tendit". 

Hanc definitionem falsam esse et dativum etiam mera notione 
praepositionum in, ad, cuni accusativo junctarum adhiberi, multi 
possunt argumento esse ex locis iis, quos supra proposui. Proinde 
errat vir doctissimus, cum „ire polo" in hoc genere exemplorum 
poni non posse existimet scd pro ablativo locali omissa praeposi- 
tione in habere videatur vid. Hand. ad silv. p. 306. 

•) Fluctuant editiones in hoc versu. Quaedam exhibent „pro- 
fundos ire lacus" quam scripturam unius codicis Vratislav. aucto- 
ritate reiutare licct „profundo ire lacus et" unde perspicuum est, 
corrupte am ortam esse ex vncibus „lacu sed". Vid. etiam Hand. 
ad h 1. et ad 1, 1, 67 Maikland. p. 16i^, quamquam quod is dicit 
magis Statianum esse „profundo lacu" quam „profundo8 lacus" ve 
reor ne temere dictum sit. Vid. quae de nudo accusativo a verbis 
inotum significantibus apto disputavimna in initio excurs. Una cod. 
Vrat. auctoritas, ut dixi, in hac re dubitationem tollit. Est autem 
e t in hoc loco et in altero vilv. 1, 5, 53 „Iacu" dativus. Nam ab- 
Jativi vis localis, quae in quieto statu significando posita est, non 
convenit locorum naturae, nequc ea dativi notio quam proposuit 
Handius ad Gronov Diatr. p. 36. Vide quae dixiinnotaantecedenti. 

>«) cf Reisig. gramm. § 379. 



21 

alumuo. 4, 4, 24. Theb. 10, 101. (loc. spui-.) lu, 114 
(loc. spur,) Theb. 1, 610. silv. 1, 4, 118. 3, 3, 65. 
Ov. M. 8, 144. Rem. 68 capiti, Met. 12, 370 ossibus. 
(Verbum ,jungere" causativum quod dicere licet verbi 
„haerere" cum dativo jungitur: Theb. 8, 494. 8, 544. 
9, 771. 10, 249. 10, '520. Silv. 3, 2, 65. cf. Theb. 
6, 720. (loc. spur.) Silv. 5, 3, 253. Ach. 2, 48. 2, 224. 
2, 243.) Theb. 4, 129 capiti tremit aerea cassis 
4, 154 flavent capiti tergdque leonum Exuviae^'). 
Virg. Aen. 10, 270 Ardet apex capiti. Theb. 1, 609. 
Ov. M. 6, 593. Quaedam vcrba pertinent ad vim 
verbi ,,abesse" quae est eontraria simpl. verb. ^esse". 
Virg. Ecl. 6, 16 serta procul tantum capiti delapsa 
jacebant cf. Heyn. ad h. 1. labi: Ov. M. 3, C99 la- 
certis catenae. Am. 1, 6, 39 cornua comis. Fast. 3, 
29 capillis vitta. 

Larga suppetit copia A^erborum compo- 
sitorum, in quibus dativum usurpavit poeta 
pro accusativo cum prae{)ositionibus in, ad, 
inter simplici vcrbo adjuncto; quae structura 
etsi serioris aetatis scriptorum communis est, tainen 
nescio an nemo in ea adhibeuda crebrior fuerit Sta- 
tio, qui etiam adamavit in lioc genere quaedam 
verba composita apud alios scriptores aut 
raraadmodum aut plane insueta, reliquis ita 
usus est, ut structuram dativi constanter se- 
queretur. Jam igitur ab l»is notioribus pro- 
fecti enumeremus illa quae sunt rarioris 
usus. 

Inferre: Theb. 2, 726 arvis 5, 240 thalamis. 1, 
185. 2, 560. 5, 714. 8, 751, silv. 4, 2, 5. Laurentibus 
agris vid. etiam silv. 3, 2, 28. 3, 2. 22. Theb. 2, 119. 
Ov. M. 9, 272. 15, 846. Semel posuit praepositio- 
nem „in" cum accusativo Theb. 7, 698 medius infertur 
in hostes. Inducere: Theb. 2, 200. regnis. 12, 226. 
12, 464. Ach. 1, 125. 1. 548. Ingerere; Tbeb. 9, 



i>) Parum acute de eo usu djsserit 0. Muellerus in „Qua est. 
Stat programm des gymnas, Zum grauen Kloster BerJu 1861, p.28, 
cum enumeratis quibusdam hujus et alius generis exeniplis expiicat: 
„Hi8 et multis aliis locis dativum ponit pro praepositionibus cum 
casibus suis". r?*|f' 



j** 



22 

708 mieerantibus hastas. 11, 172 galeae orbes silv. 3, 

I, 159 vid, etiam Theb 4, 180. 7,467 transl. iiotione. 
Invehere: Theb. 2, 152 regnis. Accusativura posuit 
in nomine proprio adjectivo !2, 597 cf. 2, 203. 7, 6. 
Injicere: Theb. 3, 434 Aegaeo. 6, 139. 9, 500. 9, 
806. 10, 439 puero. 11, 204. 11, 595 silv. 2, 2, 98 
vid. Theb. 2, 452. 1,252. Immittere: Theb. 2,223 
Ach. 1, 651 Peliacis silvis nivibusque immisit alendum 
Silv. 3, 2, 63 cf. etiam 3.6,84. 2,3,71. Imponere: 
Theb. 6, 321 Sol natum imponeret axi 5, 139. silv. 1, 
3, 44. Infundere: Theb. 1, 405 infusa tergo gla- 
cies. 9, 877 silv. 5, 4, 16 Theb. 1, 500 transl. not. 
Infodere: Theb. 5, 300 impia terrae scelera. Ablati- 
vum usurpavit satis artificiose vi instrum. 6, 819 non 
has ego pulvere crasso Atque cruore genas — info- 
diam? Insternere: Theb. 9, 374 toris 11, 600 silv. 

3, 1, 35. Theb. 12,800. Illidere: Theb. 5, 592 ter- 
rae 6, 217. 4, 730. Ov. M. 5, 121. 12, 250. Lucr. 4, 
1073. Val, FI. 7, 52. Infringere: Ach. 1, 574 digi- 
tosque sonanti Infringit eitharae. Theb. 2, 556 Ov. 
M. 5, 83 Inserere: Theb. 4, 20. 2, 710. 6, 356. 

II, 206. Insertare: 5, 891. 3, 550. 12, 460. In- 
torquere: 2, 160. Innectere; Theb. 1, 511. 2, 99. 

4, 26. 11, 75. Immergere: Silv. 5, 5,19. 3,1,119. 
Impingere: Theb. 4, 317. 7, 28. 10, 765, 8, 34. 
Sil. It. 4, 299. 12, 187. Immurmurare: Theb. 11, 
64 terrae cf. Ov. M. 11, 187. 6, 558. Virg. Georg. 
4, 261 silvis immurmurat Auster. Illabi: Theb. 1, 
294 regnis illapsus opacis. 1, 602. 10, 277. 12, 112. 
Virg. Aen.. 2, 240 Hor. od. 2, 17, 27 Aen. 3, 89 Sil. 
It. 15, 95 vid. Drakenborch. Accusativum posuit 
Statius: Theb. 7, 6: medium Borean illabere saltu cf. 
12, 597. 1, 208. Incidere: Theb. 5, 233. 7, 131. 
8, 1 subitus vates pallentibus incidit umbris 1, 3 menti 
incidit calor (transl.) Ov. Met. 5, l04. 4, 198. In- 
niti: Theb. 8, 136 terrae. 12, 144 hastae cf. Ov, M. 
14, 819, Silv, 4, 238 Ov. M. 13, 916. 3, 599. Theb. 
11, 675 irae (transl.). Irruere: Theb, 9, 233. Luc. 

7, 60. Insilire: Ach, 2, 305. Ov. Trist. 1, 4, 7. M. 

8, 367. 12, 345. Accusativum in nomine proprio ur- 
bis adhibuit Statius Theb. 2. 208 Ogygias eadem dea 
turbida Thebas Insiluit cf, 12, 597.*^ 7, 6. Inspi- 



23 

rare: Theb. 6, 604. Ov. M. 1,334. Sen. ffippol, 1008. 
Invigilare: i. e. vigilare in aliqua re et trauslat» 
uuram in aliqua re ponere: Theb. 8, 624 Quae de- 
cepta fides curam invigilare quieti. 3, 4 invigilant 
animo curae. 8, 263 invigilare mahs Ov. Fast. 4,530. 
Sil. It. 10, 231. Val. Fl. 1, 374. Luc. 7, 766. Adde 
Virg. Georg. 4, 158. Aen. 8, 605. Indubitare: silv. 
3, 5, 110. Virg. Aen. 8, 404 ubi Servius notat, ante 
VirgiHum hujus verbi usum fuisse nuUum. Inluctari: 
Theb. 4, 790 teneris meditans veiba inluctantia iabris 
quo verbo, quantum equidem scio, praeter Statium 
usus est nemo. Infrendere: Theb. 2, 477 infrendens 
ipsi. Illacrimare i. e. ad, prope aliquid lacrimare: 
Silv. 5, 1, 162. Immori: Theb. 9, 19 dulcique ne- 
fandus Immoritur tabo. 1, 480. Ov. Pont. 3, 7, 40. 
Met. 6, 295. Sen. Hippol. 712. Herc. Oet. 868. Val. 
Fl. 6, 570 hastae cf. Hor. Epist 1, 7, 85 immoritur 
studiis. Quint 9, 3, 73. Innatare: silv. 4, 5, 40 
gurgitibus puer innatasti pro dativo accipiendum cen- 
seo propter frequentem dativi apud Statium usum, 
etsi ablativum posuit Ov. Trist. 3, 4, 1 1 unda summa. 
— Plin. 8, 25 iunatare flumini. Accusativum adjunxit 
Vh^g. Georg. 2, 451, undam levis innatat alnus. In- 
gemere, Ingemiscere: Theb. 10, 907 Lngemuit dictis 
superum dolor. Liv. 36, 28. Immugire: Theb. 10, 
60jl. Vulneribus Virg. A. 3, 674. Sil. It. 17, 256. 
Inerrare: Theb. 10, 292. Augur inerrat Caedibus 
Aoniis 8, 644. silv. 1, 5, 58. 

Verborum cum praepositione adjunctorum, quo- 
rum quaedam sunt rarioris '*) usus, apud Statium sa- 
tis magna copia invenitur, quibus adjecit dativum. 
Allabi: Theb. 2, 90 stratis. silv. 3, 2, 37 oris. Ov, 
M. 14, 243. Adhaerere: Theb. 4, 727 Visceribus. 5, 
526 humo. Ach. 1, 570 lateri. Ov. M. 6, 641. Ad- 
vigilare i. e. vigilare ad rem ; Theb. 1, 147 advigilan- 
tia regum somuis pila. Tibull. 2, 5, 83. cf. Manil. 1. 
81. Attremere: Theb. 308 terras coelumque fretum- 
que Attremere oranti (vidi) cf. 8, 80. Adstupere; 
Theb. 3, 406 oranti. Ov. M. 3, 418, 



»•) cfr. Bar.h. ad 'Ihcb. 3, 406. Aem. Grossii: Dissertat. Ob- 
servat. in Statii silvis specimen Berol. 1861, p. V8. 



24 

Adgemere: Theb. 6, 112. 11, 246, Ov. Tr. 

1, 3, 112. Accrescere: Theb. 4, 355 Tac. ann. 1, 19. 
Adnatare: 'Jlieb. 7, 97, Sil. Tt. 10, 610. Ader- 
rare; Theb. 9, 178. Silv. 2, 2, 120, Adcantare: 
silv. 4, 4, 55. Adsibilare: 5, 578. Adverberare; 
9, 686. Adverrere: 4, 202. 4, 712: adverrensque 
natantia saxa Charadrus, ubi codd. fluctuant inter: 
adverrens, advertens, advolvens. Adaestuare: Theb. 
5,517. Advolvere; silv. 5,*1, 73 aris Prop. 3, 15, 1 
Vell. 2, 80. Affundere Theb. 3. 686. Affran- 
gere: Theb. 5, 150. 10, 47, 

Verba cuni praepos. inter composita, quorura 
quaedam Statiani sermonis propria sunt, dativum ad- 
junctum habent : Intervenire silv, 2, 2, 15 mouti- 
que intervenit imum Littus cf. Ov. M. 7, 454 11, 708. 
Interverire: Theb. 4, 98 laetisque minax intervi- 
ret herbis. 6, 639. Intersonare; 5, 344. Inter- 
fundere: 1, 62. Avien. Perieg. 255 cum acc. ibid, 
1110 cum dat. Interiungere 6, 307. Intermi- 
scere: Silv. 5, 1, 94 maniphs cfr. Markl. ad h. 1. et 
Imhof de silv. Stat. condit, crit. Halae 1859 progr. 
p. 17. Liv. 4, 56 turbam indignorum intermiscendo 
dignis. 

Ex similitudine verbi dare (tradere) quae- 
dam verba cum praep. trans composita dati- 
vum assumunt, quem cave pro locali habeas. 
Est enim, ut in ipso verbo tradere, species 
quaedam dativi quem dicunt commodi. Theb. 

2, 73 cum te, tener Evie, partus Transmisere patri, 4, 
4, 750 arcitenens seu te, Latonia, casto De grege trans- 
misit thalamis. 5, 634, transfundere gremio. Dativum 
sequitur iufinitivus epexeg. Silv. 3, 3, 78 longo trans- 
misit habere nepoti. Simihter Virg. A. 3, 329 trans- 
misit me Heleno habendam. cfr. etiam Th, 10, 630. 
Ablativum autem instrumentaU vi indutum cognosce 
in his: Acli. 362 jam mutua jura Fallere transmissae 
pelago didicere carinae. Silv. 5, 3, 171. Si chelyn 
Odrysian pigro transmisit Averno Causa minor. Quod 
vero legitur Ach. 1, 229 de Thetide filium suum mu- 
liebri cultu induente „ac sua dilecta cervice monilia 
transfert" in eo ablativus significat, unde sumta mo- 



25 

nilia transferantur ad filium, ut cervix matris intelli- 
genda sit, quam qiio vehementius amabat filius, eo 
facilius adduci poterat, ut monilibus inde sumtis or- 
nari se pateretur. Hanc quidem sententiam secutus 
esse videtur poeta. Nam quominus intelligas cervicem 
fiilii in quam monilia transferuntur, obstat vis ablativi,' 
quamvis sic etiam expeditior sensus efficeretur. — 

Superest in hac de dativo quaestioae, ut enu- 
meramus specium quandam verborum apud Statium 
semper structuram graecam, ut vulgo putant, sequen- 
tium. Quamquam concedendum non est, usum illum 
omnino prodisse e lingua graeea, quae et si ad 
eum stabiliendum magnam vim habuisse videtur, ipsa 
tamen significatio verborum non aliena est a vi dativi, 
quae est in lingua Romanorum. Dicimus autem verba 
pugnandi, certandi et quae sunt eiusdem 
generis, quibus cum subjecta sit vis adver- 
sandi, mirum non est, quod serioris aetatis 
scriptores dativi structuram induxerunt, 
quam Statius ita amplexus est, nusquam ut 
adhibuerit praepositionem ex morepriorum. 
Pugnare: Th. 3, 88, 8, 289. Ov. M. 1, 19. Bel- 
lare: Ach. 1, 96. Th. 6, 320. 8, 506. 9, 15. 9, 791. 
Ov. M. 14, 794. H. Od. 2, 6, 15 cf. Lamb. Burm. 
ad Val. Fl. 5, 654. N. Heins. in Advers. n. 10. Cer- 
tare: Silv. 1, 3, 4. 1. 2, 87 cf. de sententia Ov. 
Her. 18, 215. — Silv. 4, 6, 7. 4, 6, 22. 5, 3, 191. 
Th. 9, 247. 10, 231. 2, 215. Luctari: Th. 4, 43. 
9, 264. 11, 522. Concurrere: Silv. 1, 2, 39. Th. 
2, 510. 10, 902. Ov. M. 5, 89. 7, 30. 12, 595. 13, 
275. 14, 472. Alius generis est, quod legitur Th. 2, 
244, certant laetitia scil. inter se. Porro silv. 4, 2, 28 
glauca certantia Doride saxa ubi abl. est qualitatis 
ut significentui' saxa Dorica glauco colore. Sic inter- 
dum apud {)oetas nudus abl. ponitur loco adjectivo- 
rum: Plaut. As 2, 4, 91 Mercator Rhodo Bacch. 2, 
2, 53 Hospes Epheso. Merc. 5, 2, 98—102 Truc. 
2, 6, 59. 

De accusativo Graco vel respectivo dis- 
serendi cum occasionem mihi oflferrent loci quidam, 
de quibus infra disputabo, operae pretium me fraeturum 

4 



esse existimavi, si omnia Statiani sermonis exempla 
coUecta proponerem, quamvis rem uon reconditam 
aggressus. Atque universara quidem accusativi Graeci 
vim constat esse restringendi, quippe qui substantivum 
et ejus attributum hac ratione inter se juugat, ut, 
quatenus pertineat id, quod de aliqua re praedicatur, 
exprimat. Cujus usus prima initia occurrunt in neutris 
adjectivorum, quulia sunt Virg Aen. 3, i^d-i caetera 
Grajiis'^) Ilor. Epist. 1,10,50 Caetera laetus. Theb. 
10,654 sed cousaagiiinei quauivis atque omnia fratrcs. 
5,435 simiJeni nihil Orphea Thracac. Acli. 1,660 non 
adeo parebimus omnia matri. 

Deinde loco adjectivorum substantiva substitu- 
erunt. Jam igitur cnuraeremus locos, ubi accusativus 
substantivi aptus cst primum ab adjectivis. Theb. 
2, 170 tales stirpemque animosque 4, 94 integer artus'*) 
4, 487, 3, 266 vultuiiiquc obhqua madentem. 8, 
274 genas spectabilis aevo 4, 364 Pectora tabenti 
sanie gravis hirtaque setis Ora cruentata defonuis hian- 
tia lana 5, 635 vultum sordida. 5, 439 uudus uterque 
genas humeros exertus uterque. Ablativum posuit 
locali vi 11, 317 Scissa comas vultuque et pectore 
uuda 9, 155 blanda genas vocemque*'*) venit cf. 12, 



>») cf Ruddiin. II. p. 62 iiot. 47 Ilciiis. ad Ov. Met. 9, 99. 

■*j Theb. I, 214 Cclsior iile gradu proccra in mcnibia siinulque 
luteger annoruni. Virg. Aen. 9, 255 integer aevi Ascanius i. e. ro- 
bu8tae aetatis. Non alienum est ab hoc loco de discrimine genetivi 
et accusativi respectivi quaercre. Genetivus univcrsam vim adjectivi 
ad certam speciem refert, accusativus quasi ad certum ambitum, ut 
in illa structura duae notiones adjectivi ct substanti i in unam coa- 
lescant, in hac disjunctae maneant, primarla quidem adjectlvi, altera 
etubstantivi fortuito accedens cf Haas. in schoi. gramm. Etiam aliae 
praetcr has duas occurrunt loquendi rationes velut Prop. 4, 5, 57 
rugis integcr annus i e. rugas non hitbens, liber rugis. Caes. 6, 
G. 3, 26 coh^rtis integrac ab labore i. e. quos labor quem per- 
pessae erant, non contnverat (ut quaedam editt : „intritae" pro „iu- 
tegrae"). 

**) Ach. 2, i?37 blandusque precum compcllat UIIxcs cf. ad- 
uotat. anteced. Oenutivi ab adjectivis apti satls frequens apud Sta- 
tium est usus. Tlieb 3, 99 egregius fati inentisque. 1,605 armo- 
runi praestans auimique Silv. 4, 4, 46 felix curHrum. 5, 9, 109 
Si tu stirpe vetus famaeque obscura jaceres 5, 3, 135 laudiim fc»ti- 
iius et audax Ingeuii cf Tlicb. 6, 75. Theb. 3.4 uuinquam manus 



57 

584. 9, 482 Turbidus imbre genas. 9, 457 inta- 
ctus aquis humerosque manusque. 9, 766 saucius 
inguina 10, 233 terga boni. 12, 65 crinem decorus. 
l2, 548 externa genus turba. 12, 193 anxia mentem 
12, 141 squallidus genas. Silv. 2, 2, 19 udaque cri- 
nes Cymodoce. 2, 3, 68 Incorruptus fidem, 3, 4, 
79 adultos fortior artus. 4, 2, 41 tranquiJlus vultus. 
Ach. 1, 351 torva genas cf. Theb. 2, 238. Utraque 
torva genis flavoque in vertice nodo, ubi est ablativus 
instrumenti significans unde fiat torvus habitus. 

Proxime accedit ad notionem adjectivi parti- 
cipium perfecti passivi, quod saepissime apud 
Statium assurait accusativum respectivum: Theb 1, 
61 trajectus vulnere plantas. 1, 90resolutaque vertice 
crines. 1, 527 siccati vulnera lymphis. 2, 136 Ro- 
rantes excussa genas. 2 , 232 dejectaeque gcnas cf. 
3, 367. 2, 506 erecta genas cf. 5, 95. Ach. 2, 90. 
Ablativus instrum. legitur Theb. 2, 470 f]rectus setis 
et aduncae fulmine dentis cf. supra Theb, 2, 238. 2, 
655 vultum mutatus. 3, 135 squalentem sublata comam. 
3, 228 tota perfusum pectora belli Tempestate videt. 

3, 266 pectora summo Acclinata jugo. 3, 397 exceptus 
terga columna. 3, 467 Fronde comam et niveis ornati 
tempora vittis 3, 680 fletu signata genas. 4, 106 tur- 
patus gymnade vultus. 4, 235 Exerti ingentes hume- 
ros cf. 5, 439 4, 314 correpta sinus et vertice flavum 
Crinem sparsa noto. 4, 433 EfFusam pharetra cerviceni 
excepta quiescit. 4, 462 ardua ferro Signati capita. 

4, 566 pectusque adaperta cruentum. 4, 570 dextram- 
que in terga reflexus 4, 616 Obsitus exhaustos pedore 
et sanguine vultus. Accusativum cum ablativo con- 
junxit: 4, 725 non ora modo angustisque perusti 
Faucibus cf. 3, 680. 4, 743 neglecta comam nec dives 



irri a voti cf. 11, 511 7, 26 lenis belli (Mars). 2, 274iiotiqueope- 
rum Telchines 3, 396 fessus bellique viaeque. 5, 118 laetus dolo- 
runi 8, 588 Praeterit haud dubium fatt cf 9, 493. 12, 560 Silv. 
4, 2, 24 impetus aulae Libcrior campi vid. Markl. Tbeb. 1, 118 
medius coeli Parnassus cf 4, 683. 5, 85 si'v. 5, 3, 137 frequen* 
pugnae. Theb. 8, 575 sanguinis insons vid. Vcchneri Hellcnol. p. 168 
sqq. Reisig, adnot. 525. Lenz: de insolenti cum genetivo adjecti- 
vorum constructione Graud. 1849 progr. 



28 

aiuictu 5, 551 cervieeiu expoutus iu alvo. 5, 562 
mollia colla refusus. 6, 31 squalentiaque ora Sparsus 
et incultam ferali purpure barbam. 6, 289 tergemina 
crinem circumdata luna. 6, 287 Danae culpata sinus. 

6, 356 citharaeque manus insertus Apollo. 6, 384 os 
fletu tinctus. 6, 554 Nuper Olympiacis umbratus tem- 
pora ramis. 6, 750 alte suspensi corpora. 7, 148 
Purpureum tristi turbatus pectore vultum. vid. 3, 680. 

7, 474 truces oculos sordentibus obsita canis. 8, 5 
ignibus artus Conditus 8, 7 Sed belli sudore calens, 
clypeumque cruentis Roribus et scissi respersus pul- 
vere campi. 8, 533 setigeram Lucana cuspide frontem 
Strictus aper 8, 731 summoque in margine campi Ef- 
fultum gemina latera incliuantia parma Ponunt. 9, 163 
Exutum canos lacero diademate crines. 9, 309 trajectus 
pectora ferro. 9, 534 Coelo mixta comas. 9, 570 som- 
num turbata figuris. 9, 713 fletuque genas violata. 
9, 616 animumque innupta remansi. 10, 619 tortatra- 
iectus cuspide pectus. 10, 676 multo possessus numiue 
pectus. 10, 807 sedet eruta multo Ungue genas. 10, 
841 latus arborc clusus, 11, 86 sanguine foedatum 
rictus. 11, 239 exanimi suspensus pectora cursu. 11, 
317 scissa comas. 11, 459 vittis exuta comam. 12, 
364 crasso foedatam sanguine vultus. Silv. 1, 1, 32 
puro celsum caput aere septus. 1, 2, 12 Lumina de- 
missam. 1, 3, 109 omni detersus pectora nube. 2, 2, 
71 animum virtute quieta Compositus. 2, 7, 5 Docto 
pectora concitatus oestro 3, 3, 3 vittata comam. 3, 4, 
79 Umbratusqne genas. 4, 2, 34 sinus accincta Ceres. 

4, 2, 54 diffusua nectare vultus. 4, 3, 68 Crinem molli- 
bus impeditus ulvis 4, 6, 1 Phoeboque levatum pectora. 

5, 1, 5 Apelleo vultus signata colore. 5, 1, 174 Im- 
motas obversa genas 5, 1, 197 magno flammatus pe- 
ctora luctu. 5, 2, 155 latus vinctus. 5, 3, 15 Fulta 
caput cithara. 5, 3, 115 Specieque comam subnexus 
utraque 5. 3, 143 Nunc Athamantea protectum tempora 
pinu. 5,3, 207 confusus gaudia fletu. Ach. 1 , 53 
aequoreo diffusus nectare vultus cf. supra silv. 4, 2, 
54. Ach. 1, 77 laniata comas. 1, 95 vultum demissa. 
1, 302 nuUo temeratus pectora motu. 2, 251 nodatus 
pectora palla Adde Theb. 3, 600. In formis modi 
finiti passivis et activis. Theb. 6,576 pinguique cu- 



29 

tem luscatur oliva 7, 244 teoeras defeuditur ati'a \ cate 
genas 9, 766 Figitur^ora Lamus 1, 511 imbelles galea 
violabere vittas 2, 185 pectique jubas hominemque 
vereri Edidicit. Theb. 3, 709 genas fulgebitis auro 
4,261. Flaventem sordere coniam 6, 724 extremos auro 
mansuaverat ungues. 

Segregari debet ab accusativo Graeco seu respe- 
ctivo species illa, in qua accusativus a verbo passivo 
aptus non eo, quo supra dixi, modo substantivum et 
ejus attributum inter se jungit, sed ipsius objecti vim 
habet proxime a verbo pendentis. 

De quo non recte praecipiunt, qui medium quod- 
dam genus verbi ad similitudinem linguae Graecae 
statuendum dicunt (v. Kuehneri gramm. lat. § 112 not. 
14,) Dico autem verba „induere, exuere, 
amicire et quae sunt similis notionis. Per- 
tinent enim ea ad speciem verborum, quibus 
in genere activo duplex accusativus adjungi 
solet, alter pcrsonae, alter rei, vi quadani 
immanentis accusativi, quem dicunt, quasi 
sit: „induere aliquem aliquid" quae structura 
cum in activo genere inusitata*^) sit, tamen accusati- 
vus rei formis passivis adjunctus non aliam admittit 
explicationem. Theb. 1, 485 leonem vestitur i. e. 
pellem leonis 2, 96 Tiresiae vultus vocemque et vellera 
nota Indutiur cf. 7, 127. 6, 733 Tegmina crudaboum 
Induitur cf. Ov. M. 2, 425. 2, 850. 1,270. 4,481. 
.'), 51. 7, 182. 6, 568. 11, 203. U. 589. 14, 45. 
14, 262. Virg. A. 2, 293. 7, 638. Theb. 3, 426 
Fama sono varios rerum succincta tumultus. 6, 835 
terrificos amictus exuitur patriumque suem cf. silv. 1, 
3, 71. Th. 10, 640 priores exuitur vuUus. 10, 647 
Amphitryoniaden exutum horrentia terga cf. Ov. M. 
7, 318. — Usitatam Ciceroni structuram ablativi rei 
habes: Th. 6, 30 exutus honoro Vittarum nexu genitor 
cf. silv. 2, 2. 22. 

Alius est usus in locis, quos supra attuUmus, ubi 
accusativus significat corpus \el partem corporis, qiiae 



") Vide tamen quaedam eius vestigia aputl Ruddim, II. p 177 
iiot. 67. 



90 

exuitur vestimento, quaiii .speciem accusativi Graeci 
esse voluraus: Theb. 9, 163 exutus canos lacero dia- 
demate crines. 1 1 , 459 vittis exuta comam cf. silv. 5; 
2, 155. 

Ex similitudine verbi exuere: silv. 5, 1, 150 Car- 
pitur eximium fato Priscilla decorem cf. Theb. 6, 90. 
2, 23 1 Candida parpureum fusae super ora ruborem. 
Parem structurae rationem inesse censeo in his exem- 
plis quae vulgo ad normam accusativi respectivi refe- 
runtur: Theb. 4, 267 ImbelH parma pictus Calydonia 
matris Proelia. 11, 199 Eumenis Inachii vuJtus ex- 
pressa Perinthi — silv. 1, 2, 13 vinctuque latino Dis- 
simulata deam. Val FI. 1, 398 pocula expressa casus 
bellorura*'). Theb. 2, 277 iufaustas percussura a- 

'') LeTissima est Marklandi de his locis sententia, qiii ad silv. 
2, 1, 97 p. 217 passivam verbi formam utique pro activa usurpari 
censet, vt expressa casus idem sit atque exprimentia casus, 
dissimulata deam idem ac dissinialans deam, et ad eundem 
usum quodvis aliud verbum refert velut Theb. 9, 425: Dotalesqua 
rogos deceptaque fulmina vidi ubi decepta fulmina ait esse 
decipientia fulmina. Locus quem obiter tangit Marklandus 
mentione dignus est aliam ob causam, quare eum plenius exscri- 
ptum proponamus: 

Hunrne niihi snperum regnator honorem 
Quod totiens hospesque tuis et conscius actis 
(Nec memorare timor) falsa nunc improba fronte 
Cornua, nunc vetitam currus disjungere Phoeben 
Dotalesque rogos deceptaque futmina vidi ■ ' 

Praecipuosque alui natorum! 

Argumento est hic locus si qui aiius, quam multa aliorum 
auctorum in 8chob'a Lactantii irrepserint et sub ejus nomine posteris 
tradita sint, quo non usum esse prae ceteris locis in dissertat. sua 
Schottk. miror. Scholia autem, Lactantio quae tribuuntur extant 
haec: ad verba „falsa nunc improba fronte Cornua" Anti- 
copam Nyctei fih'am stupravit Juppiter in Satyrum versus, matrem 
Zeti et Amphionis, ideo falsa cornua quia cornuti sunt Satvri, 
quorum imaginem falsam sibi sumpserat Juppiter. Ad verba „dis- 
jungere Phoeben" hoc contigit, cum Hercules nasceretur, nam 
tres a Luna continuatae sunt noctes. Lucanus in catagonio: 
Thebais Alcmene qua dum frueretur Olympi 
Rector Luciferum ter jusserat Hesperon esse." 

Ad vrrba „deceptaque fulmina" „quia indisposite fulmen 
Semelen extinxit, primam ergo fabulam Europae dicit, secundam 
Alemenae in qua ter geniinata est nox, tertiam Semeles, quam fulmine 
suo Juppiter incendit, quartam Ledae, quam Juppiter prope flumen 
viciavit mutatus in cygnum '• Primo obtutu oculorum appa,ret, au- 
ctorem priorum scholioruin et tertii inde a verbis „primam ergo fa- 
bulam" non eundcm fuisse. lllic enim verba „falsa nunc improba" 



Sl 

damanta figuras. Silv. 2, 3, 53 Illa dei veteres aniraata 
ealores**). Cf. etiam Tae. Hist, 3, 24. 



fronte cornua" refcruutur ad Autiopae strupruni, liic a Europae — 
illic scil. in iuitio tertii scholii verba „deceptaque fulmina" ad Se- 
melen spectant, hic ad Ledani. Simul etiam perspicuum est, auctorem 
tertii scholii iu verbis poetae legisse „deceptaque flumina yidi" et 
propterea de Ledae stupro cogitavissc, Nec non commendaret so 
illa scriptura, ui causa gravior obstaret. Ita enim Tbeb. 10, §04 de 
fabula Ledae „falso gurges cantatus olore" cum scholio „proprie 
dictum, quia non cygnus sed Juppiter in cygnum versus ad Ledam 
venerat." Sed non Ticet de Leda cogitare, ubi Ismenus, fluvii deus 
increpans Jovem ejus stupra enumerat, quibus se hospitem ait fuisse 
et conscium. Nam Ledae stuprum factum csse constat ad Amyclas, 
longe remota a Thebis, ubi Ismenus est deus, regione. Inde Castor 
et PoIIux Amyclei fratres uomiuari solent vid. Theb. 7, 413 
et V. 163. Contra quae Thebana regione facta sunt stupra enu- 
merata vides, eodem fere, quo hic, ordine a Baccho Jovem aUequcnte. 
Theb. 7, 189 sqq. 

Hic tibi, quando miuor jam nostra potentia, noctes 

Hcrculeae placitusque vagae Nycteidis ardor, 

Hic Tyrium genus et nostro felicior igne 

Taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes. 

Quocirca omuino tenendum est „deceptaque fulmina" quod quid 
sit, scholiasta indicat his „quia indisposite fuluicn Semelen extinxit." 
Decepta enim lulmina dicuntur, qui dolo Junonis Jovl assimipta 
fuerant non ad usum consuetum sed ad extinguendam Semelen. 

Quod vero ad scholiorum originem attinet, tertium illud inde a 
verbis „primam ergo fabulam" interpolatum esse dico. 

"J Marklandus p. 236: „Jam vero qua analogia, quo sensu 
interpretabimur istud animata calores, quippe notus ille Grae- 
cismus, quo subintelligiiurpraepositio xatd hic locumpotest habere, nec 
enimnonpotesdicere arbor animata caloreseo modo quo clipeus 
caelatus pugnas apud Nostrum Ach.2, 178etarma expressa 
casus et flores inscriptinominaregum apud Virgilium. (Ecl, 3, 
106.) In illis enim locis idem est ac si dixissent „clipeus qui pugnas 
caelatas habet et arma quae casus expressos habent scu exprimunt 
ct flores qui nomina i egum inscripta habent" nuUo vero sensu potes 
dicere arbor quae calores dei animatos habet.'" Si Marklandus negat, 
illum Graccismum „ quo subintclligitur praepositio xard" locum 
habere possc in „animata calores" ne in illus quidem potcst „a.rma 
expressa casus, flores etc. Sed est omnino levis illa explicatio a 
Marklaudo proposita, neque quidquam resipit doctrinae, quam alias 
in viro sagacissimo admiramur. Nam simili ratione dicitur „arbor 
animata calores, dcr baum beseelt mit der gluth" atquc arma ex 
pressa casus, ausgepraegt mit den ereignissen", et haec omnia 
exempla „cl,ipeus caelatus pugnas , Eumenis vultua 
expressa Perinthi, dissimulatadeametc." redire censeo 
ad vim verborum „induere, exuere" de quibus supra dispu- 
tavimus. Neque est profecto, cur de tali locutione dubitemus 
praesertim in Statio, qui persaepe dictionem quaerit artificiosam. 



32 



;. Infinitivi perfecti pro praesentis infini- 
tivo usurpati apud Statium exempla passim suut 
obvia, in quiijus quamquam duorum iufinitivorum est 
interdum tam tenue discrimen, ut aciem mentis facile 
eflfugiat, tamen falsa est eorum opinio qui nullum dis- 
crimen intercedere voluut inter infinitivum perfecti et 
praeseutis ••). Interdum ratio est haec, ut actio verbi 
et ad praesens et ad perfectum tempus aequo jure 
referri possit, sed in nonnuUis locis primaria perfecti 
vis elucet, velut in verbis „velle, cupere" et si- 
milibus ubi perfectum significat ardensdesi- 
derium mentis, quo rcm optatam quasi jam 
expletam aobis fingimus. 

Theb. 8, 615. Nutat utroque timor, quemnam hoc 

certantine victum 
Quem vicisse velint. 
1, 86. Da Tartarei regina barathri 

Quod cupiam vidisse nefas 
Ach. 2, 80. Avidusque novos heroas et arma 

Vel talis vidisse cupit. 
Theb. 12, 115. Dircen infaustaque Cadmi 

Moenia posthabitis velit incoluisse Mycenis. 
cf. 8, 720. 10, 72. Similiter dixit Theb. 1, 321. 

et sedisse superbus 
Dejecto jam fratre putat. 
6, 440. Speravit flexae circum compendia metae 

Interius ductis Phoebius auctor habenis 
Anticipasse viam. 
Semper usurpat Statius perfectum iu 
iu „fas dixisse" de eo, quod revera eloqui- 
tur: Ach. 2, 229 silv. 2, 1, 82. 5, 3, 265 "cf. Ach. 
1, 74. Aliter Persius Sat. 1, 8 si fas dicere" de eo 



'•) cf Pcrizoiiiuni et Bauer. ad Sanct. Min. 1, 14. p. 133 et 
135. Vechncri Hellenol. p. 244 sqq. Heusing. ad Cic. off. praef. 
p. 62. Melius Reisig § <i90 interdum propter inetricas rationcs in- 
finitivuori perf. pro praescnti apud poetas usurpari ait. Walcb. emen- 
datt. Liviaii. p. 50. Kritz. ad Sali. Jug. 31, 27. „Obiter tameu mo- 
neo, alium esse apud poetas infinitivi perf usuin, quos sola metri 
dactylici ratio, quippe cui multorum verhorum infinitivi praes plane 
non adaptari queant, perfectuin ponere cogit. 

Fr. Bellernianni Disseit de verss. nonnullis Tibulli Jenae 1809 
editam p 21. Haus. ad Keisigii granim. not 453. 



83 



quod eloqui dubitat. Praesentis infinifivum posuit in 
aliis verbis cf. silv. 1, 5, 61—4, 2, 17 — Th. 12, 79. 
In verbis „po8se, juvat" et similibus: 

Theb. 6, 500 non ipsae horrore sine alto 
Eumenides vidisse queant. 
: .. 9, 274 poterat resolutus Agenor 

Emersisse vadis: puduit sine fratre reverti. 

10, 938 potuit fulmen meruisse secundum. 

9, 526 quid ripas tenuisse juvat. 

cf. silv. 2, 1, 188. 1, 3, 96, 2, 6, 50 cum emendat. 

Markl. Ex simihtudine horum locorum explicandi sunt : 

Theb. 3, 561 Silvas amor unus humumque Edomu- 

isse mann 

3, 591 Nec pudor emerito cUpeum vestisse juvenco 

2, 84 lacte novo domuisse cruorem Luxus 

7, 650 Quis lucos, vetitus quibus emansisse sacerdos 

Suasit et assuetum Bromio mutare furorem 

Silv. 5, 3, 141 sit pronum vicisse domi cf. Theb. 1, 163 

siiv. 2, 5, 1 2 Hoc hcuisse nefas placidi timuere Lones 

ubi Marklandus: ,,Hanc lectionem falsi arguit sensus 

communis: uemo enim timere potest ahquid licuisse 

quippe timor locum habet, ubi in incerto res est, non 

ubi praeteriit, quod timuimus." Emendat autem „hoc 

hcuisse nefas placidi gemuere leones" non inepte si 

omniuo abjicienda esset lectio mss. quae tamen defen- 

ditur loco Hor. art. poet, 455" Vesanum tetigisse ti- 

ment fugiuntque poetam. 

Persaepejungit poetaduo infinifivos, alterum prae- 
sentis, alterum perfecti, nullo proprio discrimine tem- 
poris distioctos sed in quibus altera actio, perfecti, 
possit ad utrumque tempus et praesens et perfectum 
refeni. Namque perfectum, ubi usurpatum est, 
potest commode suam vim tueri, non debuit 
necessario poni. Videtur autem poeta plerumque 
quamdam varietatem sermonis quaesivisse, interdum 
etiam metricas rationes secutus esse. 

Theb. 12, 517 Juvat orbe sereno Contempsis^e ni- 

ves et frigora solvere Nilo. 
silv. 5, 8, 230 Quod subdere robur 

IUa dies, quantum potuit dempsisse senectae. 
6, 3, 275 Fas mihi sit patrios contingere vultus 
- ', . .. , Fas junxisse mauus. ..'r. ■ 

6 



v1 



34 

' : I 

/' ' 5, 2, 167. 3, 3, 65. 3, 3, 110 sed jufa tainten 
■'' ' genetalia cordi 

tZt mentem vincire toris et jungere festa ■ 
Connubia et fidos domino genuisse n^potes. 
cf. 5, 1, 96 cutn adnott. Markl. et Imhof. de Silv. 
Stat. Conditione critica pro^r. Halae 1859 p. 17. Theb. 
4, 350 cum varia temporis mutatione. Silv. 5, 5, 84 
vid. Markl, 

Post substantiva „ardor, mens, licentia, 
reverentia" 

Theb. 9, 675 Idem ardor rabidis extremum haurire 

cruorem 
Ac fudisse snum. 
1, 171 Atque aliquis, cui mens humili laesisse 

veneno 
• Summanec impositosumquam cervicevolenti 

Ferre duces. 
4, 376 Cui non et scire licentia passim Ac vi- 

disse fuit. 
' • ' 4, 815 nec implicitos fluvio reverentia reges 
' Proterere, aut mersisse vado clamantis amici 

Ora. I . 



infiMtivo historico utitur Statius ad 
eJcprim^ndas aotiones non uno aliquo tem - 
poris momento absolutas sed suspensas vel 
it^ratas. Est igitur eius usus in vividiore 
deiscriptione, qua imago rerum quasi ante 
ocuIoB nobis pouatur. 

Theb. 2, 308 Postquam regales epulas et gaudia 

vulgi 
BJss^iH clusere dies, Ismenius heros 
V Respicere ad Thebas jamque et sua quaerere regna 
3, 544 Tunc hoirere comae sanguisque in corde 

gelari 
'4, §80 Tftlia duin patri canit intemerata sacerdos 
lUiu^ «latis triemefiicta assurgere vittis 
Canici^s tenui^Jlife impelli sanguine vultus. - -;> 
1 631 Hi trabibus duris sblatia va&a dolori 
Pwttftrere exanimes artus asprosqtie molares 
Deculcare genis : nequit iram explere potestas. 



' cf. 5, 326. Ach.2, 436. Silv. 2, 1, 122. 5, 3, 146 sqq. 

Infinitivus cum niodis finitis junctus legitur: 
. cf. Th. 3, 585. 7, 65 

Hsfti, tremit ecce solum et mugire refractis 

■k^e- Corniger Hebrus aquis , tunc quod pecus utile 
vC- bellis 

V Vallem infestabat, trepidas spumare per berbas, 
.:-,:' Signa adventantis, clausaeque adamante perenni 

' : Dissiluere fores. 



T III 6 8 © S. 



1. Antiqoaram litteraram liistoriam Itemgue dlsciplinam anti- 
qmtatnm gymnasiomm discipnlis ratione ac via tradendas 
esse contendo. 

n. Locnm Cic. Inv. Rliet. I. 5. 6. „Inter offlcinm antem et flnem 
hoc interest, qnod in offlcio, qnid fleri; in flne, qnid offi- 
cio conveniat, consideratnr" emendandnm censeo sic: „in 
offlcio, qnid fieri; in flne, qnid effici conveniat, considera- 
tnr (cf. progr. semin. philol. ad fest. semisecnl. nnivers. 
Vratislav. a. 1861). 

m. Stat. Theb. V, 551 „Slc etiam obliqna cervlcem expostns in 
alvo" interpolatnm esse dico. 

lY. Stat. Silv. y, 3, 119 etenim te divite ritn Ponere por- 
pnreos infantia adegit amictns" pro „ponere" scribi velim 
„promere." 



■iii<T .■■{-!:■■ '■^■; ■ .\; a 



' /■■ : ■:,■ '■■- :'^^^w-- - -^^-nv 
^i ; -5 " ■: ■ '■ 



Tm»^-^-'i:- ■'■'■[' 'J:' , 

Katus sum Josephns Aemilius Nauke a. d. VII. Id. Octobr. 
a. h. s. XZXVIU Wansenis, oppidulo Silesiae, patre -Frnncisco, 
matre Maria e gente Kaufmann, quos abliiuc anuos jao) niultos 
morte mihi ereptos esse doleo. Fidera profiteor catliot^c^m. 
Primis linguae latinae elementis privatim institutus in discipu- 
lorum quarti ordinis numerum receptus sum a Viro 111. Wis- 
sowa, quo auspice adhuc floret gymuasium regium catholicum 
Vratislaviense , cuius cum discipulus fuissem per sex annos, 
testimonio maturitatis accepto, mense Octobr. a. h. s. LVII. 
hanc Almam Viadr. adii, litteris antiquis operam daturus. Or- 
dini civium academicorum adscriptus a Viro III. Elvenich, 
qui tum fasces teuebat academicos, rite nomen dedi apud V, 
111. Loewig id temporis ordinis i)hilosophorum decanum. Ex 
quo tempore scholis intcrfui VV. 111. Haase, Junkmann, Ross- 
bach, Vahlen, Elvenich, Westphal, Roepell, Braniss, Luebbert. 
Tribus annis peractis in seminarium philologicum receptus 
sum, cuius sodalis magna cum utilitate mea fui per quatuor 
semestria. Nunc confecto cursu studiorum meorum academico- 
rum pia mente rocolenti mihi memoriam virorum de me in- 
signitcr meritorum, imprimis nominandus est Vir Reverend. 
Johannes Schneider, nuuc presbyteri munere fungens in eccle- 
sia ad St. Matthiam Vratislaviensi, fideique praeceptoris in schola 
ad St. Spiritum, qui ,cum esset meae patriae urbis capcUanus 
eximia sua humanitate, nuUa vero mercede ductus puerum me 
docuit linguam latinam deiude patrem meum propter an- 
gustias rei familiaris diu repugnantem commovit, ut gymna- 
sium me adire sincret, post vero, patrc meo mortuo, eum 
semper in me praestititanimum, ut tum orbitatem puero mihi 
leniret, tum consilio ct opibus, quoad potuit, benignissime me 
juvaret. Deinde gratiam habeo maxhnam praeccptoribus meis 
dilectissimis, VV. III. Janske, Winkler, Pohl, Baumgart, Run- 
kel, Scholz, Schedler, Kuschel, Dittrich, Prof. Schmoelders in 
priniis rectori gymnasii Viro III. Wissowa. Quo tempore 
autem studiis academicis operam dabam, insigni admiratione 
sui ct amore nn vinciebant Proff. IU. Ilaase et Rossbach, 
quorum eruditione institui cura semper plurimi esse putarem, 
tum singulari benevolentia, qua me prosequebantur, admodum 
ornabar ac delectabar. 

Nec minus grato animo recordor V. III. Dr. Luebbert, 
ctdus tum scholis privatissimis interfui magna cum mea utili- 
tate, tum sincerum famiharemque animuni, quo me scmper est 
prosecutus , magno mihi decori csse putavi. Quibus viris 
omnibus utinam gratiam, quam tacito semper habui, aliqaando 
referendi sit mihi occasio.