Skip to main content

Full text of "In Juvenalis satiras observationes criticae [microform]"

See other formats


[ 



'?.■ ■.)*■"■■•.:-"' 



r- 






..'>» 




x^*^" 






HBNRICI POLS 




IN lUTENALIS SATIRAS 






OBSERVATIONES CRITICAE. 



WISSENSCHAFTLICHE BEILAGE 



ZUM 



PROGRAMM DER DOMSCHULE (GYMNASIUM) ZU GUSTROW OSTERN 1896. 



GOSTROW. 



DSUCK DER RATSBUCHDRUCKEREI VON C. MICHAAL & A. SCHUSTKa. 



1896. PROGR. Nr. 665. 




-;>..;.r,..-^rj^^. 



I 



^" 



■ ■Wl^?iS'^ '•'?^/^^ -''-'' 



■-''i,T^^<^?y "^vT^^is ii? . ■=^<rT^-y^x-;^{r' rjis 



^ji^-«r?^; 



^ ..»y.in _,.--. , ■ ■ 



In crisi luvenaliana multum his decem annis profectum est. Et comparanti mihi intef 
se eorum, qui in tractandis satiris nuper versati sunt, virorum doctorum iudicia primum id 
videtur effectum esse, ut tandem aliquando nimium istud damnandi atque delendi studium, cuius 
ardore dimidia fere versuum parte poeta spoliatus eral, defcrvesceret atque resideret Neque id 
mirum: nam eorum, quos expungi voluerunt critici, versuum haud pauci ita sunt comparati, ut 
neque ullam inserendi causam deprehendas, neque delendi argumenta satis magna invenias, deleti 
sunt multi, quia non aequiperare videbantur id, quod critici animo finxerant, singulare poetae 
ingenium, aut quia facile poterant salva reliquorum versuum specie omitti. Et praebent satirae 
illae quidem praestandae sagacitatis occasionem, quippe quae sint poetac, qui, ut ait lahnius, 
sententias captat, verborum nominum exemplorum copia abundat et e rhetorica disciplina loquax 
aecumulandi finem vix invenit, institutam disponendi rationem non ila diligenter sequitur, sed a 
proposito saepius aberrat: scd verum quacrenti in aestimandis locis singulis diligentissime repu- 
tandum esse, num coniuncta sit cum facilitate delendi necessitas, quis est qui neget? Nunc ubi 
rediit animus, iusto faciliores fuisse crilicos ad ponendas interpolationes cognitum est: adeo 
delendi furor superaverat accurate examinandi studium, ut haud paucis locis luvenalis misere 
decurtatus et laceratus tamen praeberet membra desectis simillima, quibus temperatum non esse, 
nisi propterea quod sectio fieri non poterat salvis eis, quae circa sunt, membris, manifestum 
erat. Ita fieri non potuit, quin multis locis accurate interpretanti et acriter id agenti, ut serva- 
rentur quae servari possent, cederent delendi argumenta facile proposita faciliusque accepta et 
repetita. Quae cum ita sinl, mirum non est longe aliter de hac re sentire huius aetatis criticos, 
velut qui de satiris oplime meritus est Franciscus Buecheler in praefatione (1893 pag. XIV) 
nuilum nostri exemplaris versum idoneis argumentis non esse luvenalis demonstratum esse 
censuit. Quod verum an falsum sit, haud facile dixerim: vereor, ne unus aut alter versus 
spurius recte^dicatur. Quae res utut se habet, de suppositis luvenali versibus hodie magis quam 
antea modo et ratione disputari in aperto est. 

De codicibus luvenalis recte existimandis Carolus Fridericus Hermannus et Otto lahnius 
quaerendi viam demonstraverant. Sed quamquam conlatis singulorum codicum lectionibus omnium 
librorum integerrimum et praestantissimum esse unum codicem Pithoeanum sive Montepessu- 
lanum evicerant, reliquos ad unum omnes interpolatos esse confirmaverant, tamen non deerant, 
qui, cum lectiones codicis P non esse genuinas censerent, sed e coniecturis Petri Pithoei, eius 
qui codicem in bibliotheca sua habuit ex eoque a. 1585 satiras edidit, factas esse dicerent, reli- 
quorum codicum auctoritatem veram esse opinarentur. Et ne hoc die quidem prorsus desunt, 
qui vulgatam recensionem retinere, quam codicis P vestigia sequi malint. Sed esse unum hunc 
codicem integrum textus satirarum restituendi auctorem et quasi ducem crisis luvenalianae cum 
e lectionibus codicum sine ira et studio perpensis apparet, tum ipsorum codicum natura atque 
condicione constat. Nam non potest dubitari, quin omnium codicum reUquorum lectiones e 

1 



■/^•WkY^-T*:**^- 



2 



*> 



fecensione corrupta manaverint, cum multis locis cognosci possit, quibus causis commotus inter- 
polator lectiones genuinas mutaverit'). Deinde conlationibus codicis Pithoeani maxima cum cura 
nuper et a Beerio') et a Buechelero^) institutis non solum multas huius codicis lectiones easque 
bonas, quae antea manus emendatricis esse putabantur, re vera esse primae manus constat, sed 
etiam manifestum est primae manus erroribus, quippe qui non inhaereant recensioni sed Hbrario, 
adeo non imminui libri auctoritatem, ut ex ipsorum errorum natura cognoscatur eum, qui scripsit 
codicem, »e vetusto integro optimo exemplari textum hausisse, fidelissime atque adeo paene 
pueriliter memoriam servasse, nihil de suo addidisse«*). Quae cum ita sint, incertum esse non 
potest, utra harum recensionum praeferanda sit, et verum fit illud, quod censuerant lahnius et 
Hermannus: in arte critica in luvenalis carminibus factitanda, cum antiquissima satirarum 
recensio et ea e puro fonte ducta extaret in uno codice P, id maxime agendum esse, ut prima 
huius codicis manus restitueretur et emendaretur. 

De codicibus autem interpolatis in crisi luvenaliana adhibendis verum non viderunt qui 
prorsus respuendos eos esse censent; reete hac quoque de re existimasse lahnium disquisitionibus 
summa cum diligentia atque subtilitate institutis huius aetatis viri docti iidem videntur vicisse. 
lahnius enim^), etsi codicem P omnium principem esse constaret, tamen ceteris codicibus criticos 
carere ullo pacto posse ab initio negaverat; nam non uno loco in P casu excidisse vel depravatum 
esse, quod in codicibus interpolatis casu extaret vel recte scriptum esset, cum neque is liber, unde P 
originem cepisset, a vitiis immunis fuisset aut qui inde descripsissent non multa neglegentia 
peccassent, et in eo exemplo, quod Nicaeus cum Servio interpolasset, fieri non potuisset, quin 
multa, ita ut a poeta scripla fuissent servata, integra a librariis Iranscriberentur. Quamobrem 
cavendum esse, ne quis opinaretur in P omnia recte, in libris interpolatis omnia prave scripta 
extare. Haec vera esse accuratius exponit in libello suo*) Hosius, qui congesta exemplorum 
nube atque perpensa haud paucis locis, quibus lectio tradita servari non potest, codices deteriores 
omnes docet congruere cum Pithoeani prima manu, aliis locis unum vel alterum codicem aut cum 
P genuinam lectionem exhibere aut idem atque illum vitium praebere confirmat, ut appareat 
recensionem interpolatam et Pithoeanam, quamvis sint dissimiles, tamen non contrarias inter se 
atque inimicas esse, sed quasi cognatione quadam contineri. Sequitur cavendum esse, ne quis illos 
codices nullius momenti esse ad veram poetae manum restituendam opinetur. In eandem sententiam 
paucis disputat Buecheler^), qui exemplar illud, quod et Pithoeani manus emendatrix(p)et codices 
inlerpolati (to) sequuntur, nobis plane necessarium esse censet. 

Quod cum ita sit, non dubitamus facere cum Beerio"), cum dicit rationes emendationis 
luvenalianae Hermanni et lahnii arte constitutae eo magis nunc firmatas esse, quo plenior facta 
sit nostra codicum cognitio et verior existimatio, cumque monet non sine magno crisis luvenalianae 
damno discedi posse a via ac disciplina omni ex parte stabilita. 

Sed cum ex eis codicis P, quibus usus erat lahnius, conlationibus ne una quidem ita 
fuisset comparata, ut certum de singulis locis iudicium ferri posset, non sine causa multi saepe 
postulaverant, ut codice denuo conlato singulisque lectionibus accuratius excussis certura artis 
criticae fundamentum iaceretur. Weidner quidem in priore editione dixerat opus esse codicis P 
conlatione summa cum diligentia atque accuratione facta et eorum maxime locorum, ubi radentis 
vel corrigeatis vestigia invenirentur; aucto apparatu sperari posse fore, ut non unus locus ad id 
tempus corruptus in integrum restitueretur. Nunc nova codicis conlatio est in manibus post 



') Cfr. Hosias, apparatus criticus ad luvenalem. Bonnae, 1888. 

*) Spicilegium luvenalianum, Lipsiae 1885. 

") A. Persii Flacci D. lunii luvenalis Sulpiciae saturae. Editio tertia. Berolini 1893. 

*) Beer p. 52. 

^ 1868 p. 8s. 

< p. 46—71. 

')' 1893 p. XVI. 

8) p. 62. 






.:5 ,"■ 



3 

Beerii conlationem^) ab ipso Buecholero summa cum diiigcntia instituta ct in excmplari lahniano 
iterum recognitb foras data (1893), ut singulis manibus ct lectionibus accurate distinctis et 
exscriptis, quid quoque loco prima manu tradatur, non tradatur, pro certo sciamus. Ita et 6 Beerii 
libello et e Buechcleri editionibus maximum crisis luvenaliana fructum cepit 

Sed quamquam sedata est intcrpolationum suspicio et verior facta codicum existimatio et 
in lucem edita conlatio codicis optimi diligentissime instituta, tamen nondum omnes, quae in 
luvenale propositac sunt, quaestiones videntur persolutae esse, sed haec quoque aetas in satiris 
quod agat invenict: hodie quoquc ct emendandi et interpretandi ope textus luvenalis eget De 
emendandis autem verbis singulis, qualia sunt in codice optimo, multis locis adhuc sub iudice lis 
est; sunt qui emcndandi cupiditate transversi agantur, nec desunt qui conservandi studio, quominus 
verum videant, impediantur. Quod cum ita sit, non uno loco ambigitur, utrum recipienda sit 
lectio Pithoeana, an coniectura videatur opus csse. Huiuscemodi exempla nunc pauca 
tractare liceat. 

1. 69 squ. 

occurrit matrona potens, quae molle Calenum 

porrectura viro miscct sitiente rubetam. 
Ita vulgo hi versus leguntur et adnotavit Buecheler: ruhet& P, lineolam mperduxit iam 
P ojnnor. Sed Beerius in Spic. Juv. p. 59 s. optimum codicem statuit praebere ruheta et docuit 
recepta lectione, quae est ruhetam, evadere sententiam perversam^), restituta demum lectione ruheta 
verum colorem inducere imaginem. Qui ruhetam servarunt interpretes alius aliam verba coniungendi 
rationem probabilem proponcrc frustra conati sunt. Contra verborum positum Rupertius sic verba 
iungendadicit: quae viro sitiente miscet ruhetam porredura ei molleCalenum; similiter Heinrichius viro 
sitiente vult esse ablativos absolutos, ut desit, quod participio porrectura adiungatur. Weidner in 
priore editione neutra interpretatione probata adnotavit haec: invitum se, sed coactum verbonim 
positu dicere viro esse dativum et ad vocabulum, quod est siticnte, supplendura eo. Apparet 
Weidnerum iam tum oiTensum csse lectione vulgata, sed quomodo emendandus esset versus haesisse. 
In altera cditione Beerium secutus scripsit sitiente ruheta. Cum his facere, praesertim cum optimi 
codicis scriptura vidcatur incerta esse, non dubitamus, quamquam videtur diificultas quaedam 
inesse in coniungendis vocabulis sitiente ruheta. Nam vereor, ne sint qui dubitent, an vocabulum 
sitiens non possit active poni, ut sit idem ac sitim faciens et vernacule tradatur mit glUhendem, 
verzelirendem Gifte. Sed saepissime poetae eodem adiectivo et active et passive utuntur') et ipso 
vocabulo, quod est sitiens, sine dubio usi sunt. Weidner Ovidii locum adfert, art. amat. II. 231 

nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet. 
Nobis quidem, ut huic lectioni fidem addamus, liceat exempium adferre, quod cum huic luvenalis 
loco simillimum sit, etiam maiorem vim auetoritatemque videtur habere. Calpurnius Siculus ille, 
qui Neronis aetate, i. e. paullo ante ipsum luvenalem, Vergilium imitatus septem carmina buco- 
lica scripsit, in quinta ecloga hunc exhibet versum (49): 

^) cfr. Spicil. Juven. 1885 et Buecheleri recognitionem 1886. 

') „possumus quidem miscere vinum, miscere venenum, sed si mulier marito vinum pofrigit interea 
venenum miscet, non vino immiscet, nihil inest periculi viro." 

") Cfr. lahnium ad Pers. V. 55 pallentis grana cumini: pallorem bibentibus gignit, quare pallens dicitur; 
et ad Pers. prol. 4 pallidamque Pirenen: paUidam videtur dixisse Pirenen, quia poetae paliidi esse solent, certe 
perhibentur. Sicut mors paUida dicitur, quia ei potissimum convenit, quod in mortuis conspicitur, ita facilius 
etiam nympham pallidam vocavit, quae poetis eum furorem inspirat, unde iste pallor poeticus oritur. — Apud 
ipsum luvenalem haec inveni: 

anxius IV. 149 anxia praecipiti venisset epistula pirma. 
caecus X. 351 caeca magnaque cupidine ducti. 
garrulus XII. 82 garrula securi narrare pericula nautae. 
gelidus VII. 206. nil praeter gelidas ausae conferre cicutas. 
moUis VI. 300. divitiae molles. 
vigil XIII. 229. vigih cuni fcbrc. 






__^^ - .1 ■ 

;■ i ■ 

At aim longa dies (i. e. aestas) sitientes adferat aestus. i ?;•. 

Nam hanc lectionem sitientes quin probemus, facere non possumus, quamquam qui nuper 
Poetas Latinos Minores edidit Aemilius Baehrens scriberc maluit sitientibus. Optimi enim codices, 
quos significavit Baehrens siglo G, et minorum codicum pars praebent sitientes, sitientibus est 
in parte codicum minorum. Accedit, quod recepta lectione sitientibus mira evadit sententia: 
quasi vero aestas non adferat aestus nisi sitientibus vel una acstas sitientibus aestus adferat. 
Haud dubie igitur scribendum est sitientes aestus i. e. aestus sitim facientes. Qui locus cum 
simillimus sit luvenaliani cumque utroque loco optimorum codicum consensus poslulet, ut sitiens idem 
sit ac siiim faciefis, alter alterum defendit a correctorum audacia, ut oplimo iure nobis videamur 
scribero: occurrit matrona potens, quae molle Calenum 

porrectura viro miscet sitiente rubeta. 

I. 142-146. 

Satirae I versus 142 — 146 codicis Pilhoeani aucloritatem secutus Buecheler cum celeris 
ila scriptos edidit: 

poena tamen praesens, cum tu deponis amiclus 

turgidus et crudum pavonem in balnea portas. 

hinc subitao mortes atque intestata senectus 

et nova nec Iristis per cunctas fabula cenas: 145. 

ducitur iralis plaudendum funus amicis. 
In his verba, quae sunt intestata senectus, ferri non posse consentiunt Madvigius et 
Weidner. Et mire dicitur „hinc" i. e. e luxuria et moUitie intestatam esse senectulem. Quid? 
num impedit luxuria et mollities, quominus testamentum patronus faciat? et si quis usque ad 
senectutem testatus non est, quid impedit, ne senex faciat quod iuvenis neglexit? Nec minus 
mire dicitur hominem luxuriosum et mollem pervenire ad senectutem : ipse poeta, cum addit post 
verba subitae mories ea, quae sunt intcstata senectus, imminuit poenae acerbitatem, qua eorum, 
qui legunt, animos vult commoveri. 

Madvigius coniecit in/estata senectus. His verbis, si referuntur ad eundem, de quo sunt 
verba mbitae mortes, i. e. ad patronum, cum idem sint ac senectus debilis atque fragUis et ex- 
cipiant verba, quae sunt subitao mortes, multo etiam magis quam lectione vulgata imminuitur 
poenae acerbitas. Sin referuntur ad senectutem clientium, idem sunt ac senectus ciirarum plena. 
At cum sint verba subiiae mortes sine dubio de patrono, haec quae subsequuntur fieri non potest, 
ut referantur ad clientes. Omnino autem non agi de clientibus infra accuratius exponendum esL 
Weidner Madvigii coniectura locum non sanatum ratus coniecit fortasse scribendum esse 
intempesta, qua de coniectura idem est iudicandum, quod de Madvigiana. Recte autem iudicavit 
Weidner in editione altera his verbis: es ist nicht eimusehen, warum der Schwelger uberhaupt 
zur senectus gelangcti soll. Oder soll intestata besagen, dass er zur eigentlichen senectus iiber- 
haupt nicht gelangt? Das kann in dcn Worten nicht gejunden werden. Auch Madvigs infestata 
senectus hilft der Schunerigkeit nicht ab. 

Defendere codicis lectionem conatus Hofius ^) versus 127 usque ad 146 ad unam pertinere 
miseriam clientium sibi persuasit. Censet enim verba, quao sunt intestaia senectus, esse de con- 
sumpta re familiari, ut dicatur patronus non habuisse, quod legaret clientibus. At post verba, 
quae sunt subitae mortes, quis illa accipict de consumpta re familiari? ipsorum verborum con- 
locatione coaclus nemo non accipiet de facultate testandi subita moite adempta. De clientium 
autem miseria h. 1. omnino non esse dicendum e totius satirae argumento videtur apparere. 
Versibus enim 19 — 146 poeta exponit, qua re caplo scribendi consiiio ad satiras potius quam ad 
alia carminum genera animum converterit: tot enim et tanta in urbe vigere scelera ac vitia, ut 
difficile sit satiram non scribere. Notatis igitur compluribus vitiis ac sceleribus inde a versu 127 

') Progr. Wesel 1891. 






de patroDO agitur divite illo quidem et sumptuoso, sed sordido ct clientium neglegenti, qui in 
convivium adhibeat nuUum, sed sibi soli cenam magnifice splendideque comparare iubeat. De 
clientibus igitur non est, quod poeta verba faciat; nam quid ad rem clientium misera conditio, 
cum totius satirae argumentum positum sit in enumerandis aequalium vitiis, quibus poeta se ad 
satiras scribendas ductum essc profiteatur? Praeterca huius loci simillima est quinta satira, ut 
quae in prima paucis poeta absolvit, ea videatur illo carmine plenius exposuisse. In quinta autem 
primas partes agere palronum, quis non videt? Virronis in clientes saevientis iniquitas notatur, 
clienlium stultitia et humilitas breviter attingitur. Itaque cum utroque loco idem voluisse poetam 
paieat, sequitur hac primae satirae parte ipsa quoque perstringi vitia patroni, foedam luxuriae et 
sordium societatem. Accedit, quod a versu 135 de uno palrono agitur. Quae cum ita sint, versus 
142 — 146 item esse de patrono videtur certum esse, neque his versibus agi de sordidissimi 
hominis poena negabit, qui legeril versum 142 poena tamen praesens et 144 hind stihitae tnortes. 
Subita enim morte oppressus, quia e nimia ciborum copia indigestione contracta tamen est lavatus, 
intestato patronus mortuus est ; clientes autem, quibus nec vivus bene fecit, nec quicquam legavit, 
irati sunt, ut vultu tristi illi quidem ad funus veniant, sed malint domini ac regis morti plaudere. 
El eiusmodi mortis et funeris fama nova est neque trisiis fabula, ubicunque de novis rebus 
sermones feruniur. Poena igilur in eo cerniiur, quod is, qui vivus suis diviiiis ipse (rui quam 
clientes et amicos pascere maluit, mortuus omnibus odio est aut ludibrio. 

Ex his, quae diximus, cum satis appareat nec servari posse codicum leciionera, nec 
sanaium esse locum coniecturis virorum dociorum, iam quaerendum esse videtur, quomodo locus 
possii emendari. Madvigius auicm ei Weidner immuiandum esse ccnsueruni vocabulum, quod 
cst i7itestata. At hoc ipso vocabulo equidem opinor supersederi non posse propier ea, quae 
sequuntur. Nam deleio vocabulo intestata, quare irati sint amici, in incerto esi. Quid autem 
sii causae, si quacrimus, cur nemo paironi morlem lugcat, sed irali sini amici, ui cachinnatione 
quam lacrimis moriuum prosequi malint: non irisiis esi fabula de morte eius, quia clientibus 
amicisque, quos vivus neglexii, ne moriiurus quidem quicquam legavit. Patct vocabulura intestata 
necessario essc scrvandum, immutandum vocabulum scnectutis a senteniia versuum alienissimuro. 
Sed quaerenii mihi, quae noiio ipso senteniiarum nexu efFlagiietur, videtur non possc dubitari, 
quin inier subitac mortis ei funeris menlionem desideretur vocabulum quoddam his rebus magis 
apium. Ei desideraiur hoc loco, quippe quo de eo agaiur, qui subilo c vita dccesserii, vocabulum, 
quo significeiur is ipse, qui repeniina morte oppressus iniesiato morluns esi. Quae cum ita sint, 
levi liierarum irarauiationc facla scribendum esse coniicio intestata sepulcra. i. e. horao ab in- 
intesiaio mortuus. 

De hoc vocabuli usu vide sis CatuUi 96, 1 squ. 

si quicquam rautis gratum acceptumve sepulcris 
acciderc a nosiro, Calvc, dolore potest 



et Ovidii fast. II, 33 



aut quia placatis sunt tempora pura sepuleris, 
iunc cum ferales praeieriere dies. 



11. 43 squ. 

quod si vexaniur leges ac iura, citari 

anie omnes debei Scaniinia. 
Hanc leciionem vulgaiam — codex enim Piihoeanus pro ac iura praebet acturae — primus 
loco deiecii Olto lahnius nulla re commolus, ut e coniectura scribendum esse at iure citari diceret, 
nisi lemraate scholii ct eo perverse enoiato ac iure pro eo, quod scriptura est acture. Secuii 
suni Herraanus, Ribbeckius, Weidner (in priore editione); resiitii magnis argumeniis Vahlenius 
(ind. leci. aest. Berol. 1884 p. 21), iiemque in edilione altera ad vulgatam rediii Buecheler. 
Weidneri conieciurum in texium editionis alterius receptam, quae est vexantur leges clamore, 



"«Y*S'v* ~ ^T"- 



ii- 



optimo iure ei subliliter reiecit Hormannus (Progr. Wilh. Gymn. Miinchen 1889/90 p. 5). Contra 
Rudolfus Beer in Spic. luv. p. 61 squ. Vahlenium, qui vulgatam defendit, recle iudicasse negat 
locum nondum sanatum ratus. 

At c scriplura codicis P, quae est adtirae, restiluere ac iitra palacographicis legibus non 
vetamur. Nam cum continua scriptura codex arcbetypus fuerit exaratus, haud raro in codice P 
malc coniunclao sunt vel distinctae literae, cuius generis exempla sunt haec: 1. 22 tne viatits cum 
(recle: Mevia Tusciim), VI. 306 inmget (r.: i niinc et), alia. Praelerea saepius confunduntur 
in P literae t et i, cuius confusionis cxempla adferre liceat haec: IV. 95. iam (r. tam) VH. 180. 
tn mentia (addita litera i pro iitmenta), XII. 62 tacuit (r. iaciiit), Sequitur, ut facillime restituamus 
e Pithoeani scriptura lectionem illam vulgatam, quae est ac iura dtari. 

Sed contra Vahlenium, qui defendit vulgatam, Beerius p. 61 dicil haec: Vahlen exemplo 
allato X 293 ss. {scd vetat optari faciem Lucretia, qualem ipsa habuit; cuperet Rutilae Ve7'ginia 
gibhum acdpere atque suam Btttilae dare) hoc quem tractamus loco bene referri iura ad ante 
omnes et Scantinia non prohabilitts reddidit. At quod leges ac iura non bene referri dicit ad 
Scantinia, qua teneatur difficultate non me intellegere confiteor. Nam omnino non referenda 
sunt verba leges ac iura ad Icgem Scantiniam, sed ad luliam illam de adulteriis, quae supra 
commemorata est, qua lege iura concedantur maritis in feminas adulteras et moechos. Confer, 
si placet, sat. X. 311 ss. fiet adulter publims, et poenas metuit quascumque mariti irati debet. 
Optime igitur citata lege lulia dicit Laronia vexatas esse leges ac iura et legi luliae opponit 
Scantiniam. Accedit, quod vocabula leges ac ittra notissimo synonymorum usu copulata atque 
cumulata sunt, at maiorem vim habeat legum notio. Neque in ipsis Juvcnalis satiris desunt huius 
gcneris exempla: vide sis VII. 232 auctores noverit omnes tamqttam ungues digitosque sttos, 
VIII. 146 praeter maiorem dncrcs atque ossa; in hac ipsa satira 72 leges ac iura ferentem. 
luvenalis enim, ut ait lahnius, e rhetorica disciplina loquax. Recte igitur Hofmannus p. 5: 
ich Itann Wddner nicht bdstimmcn, ivenn er behatiptet, dass der Ztisatz ac iura itberfiiissig, 
liisiig tind storetid sd; er ist nach der redscligcn Manier des Dichters nttr eine VervoIIstdndigting von 
legcs. Quae cum ita sint, inter leges ac iura quin Scantinia numeranda sit, quis est qui dubitet ? 

Deinde reformidat Beerius vocabula, quae sunt ante omnes, referre ad leges ac iitra. 
Sed eliamsi locum a Vahlenio allatum, ubi P exhibet ad qttae stittm, w atqtte suam, Biicheler 
scripsit atqtie stium, Weidner non sine laude aliorum osqtte suum, propter hanc scripturae dis- 
crepanliam auctoritate carere statuendum est, tamen similia e satiris adferri possunt: vide sis 
sat. VI. versus 187 ss. 

omnia graece, 
citm sit turpe magis nostris nesdre latine; 188 

hoc sermone pavent, hoc iram gattdia ctiras, 
hoc cuncta effunditnt animi secreta. 

e quibus versum 188 spurium esse antea critici probare conati dixerunt interposito vocabulo latine 
impediri, quominus verba hoc sermone quo referenda sint recle referantur, ad vocabulum graece 
in V. 187 scriptum. Qui nuper satiras recensuerunt versum illum servarunt et optimo iuro ser- 
varunt, cum sit is, in quem ornnes hi versus facti sunt, sermo nullus nisi graecus. Rectissime 
Weidner: da omnia graece den Haitptgedanken enthiilt, so bezieht dch darauf hoc sermone sehr 
leicht; denn mtt hoc tvird eben die Vorstellung festgehalten, die Kopf und Herz des Sprechenden 
betvegt. Simillimi sunt hi, de quibus nunc agimus, versus: de legibus cum lotus sit locus et 
vocabulum itira amplificationis causa addilum sit, bene dicitur ante omnes. Ad hoc excipit 
vocabula ante omnes vocabulum Scantinia: ita recte eiusdem vocabuli genus grammaticum 
sequuntur verba ante omnes. 

Ex his, quae disputavimus, effici videtur cum Vahlenio scribendum esse 

quod si vexantur leges ac iura, citari 
ante omnes debet Scantinia. 



s^ 






111. 322. 

ergo vale nostri memor, et quolieos te 

Roma tuo refici properantem reddet Aquino, 

me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam 320 

converte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas, 

auditor gelidos veniam caligatus in agros. 

In versu 322 editores prope omnes reiecta codicis optimi lectione, quae est auditor, cum allera 
eiusdem codicis manu et libris interpolatis scribere maluerunt adiutor. Et quid sit, cur hanc 
lectionem praelulerint, ex iis maxime elucet, quae de hoc loco disputaverunt Ribbeckius et 
Weidner^. lUe enim in praefatione editionis (1859): adiutor tamen ille saturarum caUgatus qnid 
sihi vellet, minime intellexerunt interpretes, ridiculi enim profecto sunl, qui bene calceatum 
incitato cursu ad carmina adiuvanda se properaturum spondere Umhncium putaverint . . . nec 
omnino quisquam caUgatus dicitur nisi miles inferiorum equestri miUtia ordinum: quo egregie 
quadrat, quod etiam „adiutorem" vclut „tribuni" (3462 Or.) miUtare munus esse docent insa-ip- 
tiones. Atqui miUtem et ipsum /uisse luvenalem testatur tituhis apud Mommsenum (inscr. Neap. 
4312). Weidncr scripsit haec: caUgatus . . deutet zugleich an, dass der Dichter eine hohere 
miUtdrische Wiirde, das Legionstrihunat hesitzt. Fingunt igitur interpretes Umbricium dicentem 
se quasi adiutorem tribuno, caligatum equiti ad scribendas satiras officium praestaturum, ut in 
his versibus inesse videatur testimonium, quo poetam tribunum fuisse probetur. Sed nemo 
fere vereor ne ita facile nisi ab editoribus magnis et reconditis adnotationibus edoctus in vorbis 
illis talia latere perspiciat: haec si poeta significare voluisset, minus obscure dicendum erat. Sed 
remotis his omnibus, nonne inanis ac pusilli videtur animi esse superioris ordinis mentionom 
nuUa necessitate coactum praeter rem et parum apte assumere? Quae cum ita sint, fieri non 
potest, quin cum Reerio faciamus, qui quid adiutoris nomen satis longe e re militari repetilum 
h. 1. sibi velit, plane se fugere confitetur (p. 66). 

Accedit, quod vel omissa re militari lectio vulgata minus apta videtur. Nam rogatus si 
quis poetam adiuvare instituit, non est vituperandus: invito poetae operam suam obtrudere et 
molesti hominis est ct arrogantis. Quod vero maius est, recte quis quaesiverit, quo tandem pacto 
Umbricius vacuis Cumis (vers. 2) vitam agens satirarum argumenta subiicere possit poctae in 
ipsa Roma quasi e fonle haurienli? Sequitur ineptam esse lectionem adiutor nec posse recipi. 

Gontra egregie quadrat in sententiam loci lectio auditor. Nam non adiutorem optant 
poetae, eed auditorcm, id quod cum ex ipsa rei natura intcUcgitur, siquidem omnis scriptor libros 
suos legi cupit, tum e luvenalis satira prima apparet, ubi scriptutn est: Semper ego auditor 
tantum? Umbricius autem, qui uberrimam rerum materiam atque copiam luvenali suo subiecit, 
quid poefa ex ea feccrit, audire avet, non plura ad eum deferre in animo habet: nam quidquid 
c vita urbana ei oblatum est acerbi, id in aures amici exoneravit, Cumis „Yenusina digna lucerna" 
se videre ne ipse quidem neque cupit neque sperat. Caligatum autem se dicit, ut rusticum sg et 
simplicem hominem esse sinceri iudicii profiteatur, qui nesciat pleno ore laudare mala carmina. 
Caligae enim, id quod apparet ex edicto Diocletiano 9, 5. 6. 10, ubi enumerantur caligae mulionicae 
sive rusticae, militares, muliebres, non sunt solorum militum, sunt omnium hominum inferioris 
ordinis; et quod dicunt vocabulum caligati abisso in proverbium, id nihil valet. Et quia Umbricius 
longe se discedere ab urbanae et adulatoriae auditorum coronae consuetudlne intellegit, addit 
verba ni pudet illas scl. tam ruslici auditoris, qui mentiri nesciat, librum si malus est nequeat 
laudare et poscere (III. 41 squ.) 



v«^, ,»<•■;;: -,7^-T^l^esSK; 



g 



VI. 55 squ. 

In satira VI inde a versu 47 omnes mulieres in urbe viventes castitatem exuisse poeta 
querilur. Jam pergit: 

Magna tamen fama est cuiusdam rure paterno 

viventis. vivat Gabiis, ut vixit in agro, 

vivat Fidenis, et agello ccdo paterno. 

quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in 

speluncis? adeo senuerunt Juppiter et Mars? 

Ad haec scholiasta: concedo et in agro castam fuisse. alii dicunt, perdo agrum ego 
patemum, si vivat illa recte. IUam explicationem veram esse censuerunt Rupertius, Heinrichius, 
Teuffelius, Haeckermannus. Scripsit enim Heinrichius ita: , 

Vivat Gabiis, ut vixit in agro; 
Vivat Fidenis. Et agello, cedo, paterno: 
Quis tamen affirmat cet. 

Similiter celeri ediderunt et vertit TeufTelius: 

dass nur sie in Gabii auch und Fidenae 
gleich sich betragt! Und sei's meinthalb auf dem Giitchen des Valers: 
Doch wer biirgt mir daliir, dass nichts auf den Bergen u. s. w. 

Arcessunt igitur ad verba et agello cedo i^aterno e praecedentibus verbis, quae sunt tnvat 
et vixit, mutata forma verbum sic eam vixisse. At quae in montibus aut speluncis pudicitiam 
prostituit, eamne putabimus in agello paterno caste vivere posse? Nam non id quaeritur, num 
honesto .se gesserit puelia quaedam in agello paterno, sed num casta sit quaeritur. 

Aliler incidcndo Kiaerius (De sermone D. lunii luvenalis p. 125) locum interprelatus esl ita: 

Vivat Gabiis, ut vixit in agro, 
vivat Fidenis. Et agello cedo paterno, 
quis tamen affirmat nil actum in montibus ct. 
et addit haec: vocihns autem, quae sunt agro paterno, opponuntur montes et speluncae, quamohrem 
ad verha „et agello cedo patemo" verhum (eam sic vixisse) ex praecedentihus verhis mutata forma 
vix arcesseiulum cst, sed voces „nil actum" ex senteniia sequenti revocandae sunt: et agello paterno 
nil actum cedo; quis tamen affirmat in montihus aut in speluncis nil actum? et post ,.paterno" 
non puncto sed commate incidi dehet. Sed quod ruri dicit opponi montes et speluncas, cum 
Kiaerio faccre non possumus: nam summa totius loci in eo versatur, quod ruri opponitur urbs; 
voces autem in montihus aut in speluncis sunt circumlocutio quae vocatur vocabuli clam. In 
agris, inquit poeta, ubi vicinus vicini mores observat, in oculis hominum castas se esso simulant, 
clam voluptatibus fruuntur Venereis. Praeterea quaeritur, quid sibi velint vcrba vivat Oahiis, ut 
viccit in agro, vivat Fidenis. Patet his verbis Kiaerium postulare, ut castitatcm puella re probet. 
At num aliquid praestare videtur quae in parvo oppido, ubi minus mores quam in urbe corrupti 
sunt, caste vivat? Si verba vivat Gahiis, ut vixit in agro, vivat Fidenis puncto posito sino 
verbis et agello cedo pateino cnuntiati loco habentur, non expectantur nomina oppidorum illorum, 
sed unum Romae nomen. Praeterea animadvertendum est verbo cedendi, quod in satiris quindecies 
invenitur, nusquam poetam ita usum esse, ut sit pro verbo concedendi, neque ceteri poetae, 
quod sciam, cedendi verbum pro concedendi usurparunt. In Horatii epistulis (II. 1. 6G s. si quaedam 
nimis antique, si ple)'aque dure Dicere credit eos, ignave multa fatetur: Et sapit, et mecum facit, 
et love iudicat aequo) Bentleius pro credit„ quod cst in libris, scribere maluit cedit allatis 
compluribus iuris consultorum locis. Sed locis illis verbum cedendi idem valet ac verbum 
permittendi, non est idem atque in disputando dare adversario aliquid ex iis, quae contra 
dici posse ipse censet. Et manserunt editores in codicum lectione, Bentlei coniecturam 
secuti non sunt. 



■■■/fmh: 



<^uae cum ila sint, haec scholiastae explicalio videtur repudiaoda esse, praesertim cniri 
adeo non quicquam concedere poeta habeat in animo, ut hoc luco ita ut tota satira virtutibus 
plane carere feminas dicat. 

Alteram autem, quae est perdo agrum ego patemum, si vivat illa recte, suam fecit primus 
Weber et eum secuti sunt lahnius Hermannus Weidoer. Scripsit igitur ita: 

Magna tamen fama est cuiusdam rure paterno 
viventis: vivat Gabiis, ut vixit in agro, 
vivat Fidenis, et agello cedo paterno. 
Quis tamen cet 

Addidit autem haec: Etenim verha „et agello cedo paterno" hahent senmm, ac nos didmuft: 
und icfi setze mein vdterUclies GUtchen, mein Erhteil daran. Cedere praeter forensem ustim, ut 
foro cedere, cedere honis, Ula quoque sigmficatione invenitur. Suet Ner. c. 35: „Senecam prae- 
ceptorem ad necem compuUt: quamvis saepe commeatum petenti hordsque cedenti persancte iurasset 
suspectum se frustra periturumque se potius quam nocituruni ei." Sententia igitur haec est: 
Fortasse muUeres rure adJiuc pudice vivunt; sed vivant Oahiis et Fidenis quamvis parvis et 
desertis, et si castitatem ihi, ut illic, servarint, tradam patema hona. Ad extremum id, quod 
antea concesserat, correxit: praeterea quis affirmat, illam in agro nihil fecisse impudici? In 
candem sententiam vocabulum cedendi accipiendum est Cic. off. II. 23. 82 ut pecuniam accipere 
mallent, possessionihus cederent. De re grammatica autem nihil est, quod offendamur: in verbis 
illis vivat Oabiis, vtvat Fidenis coniunctivus modus est pro imperativo illo protasis condiciooalis 
locum tenente; bonc sequitur apodosis particula et adnexa, quam optimi scriptores latini soleot 
per asyndeton quod dicitur vel particulis iam, tum adiungere ita, ut tempore futuro utantur. 
Particula et autem et tempore praesenti Cicero ipse quoque utitur De re publ. I. 38. 60 adde 
avaritiam, adde imperii, adde gloriae cupiditatem, adde libidines: et Hlud vides, si in animis 
hominum regale imperium sit, unius fore dominatum, consiUi sciUcet. Coniunctivo utitur Cicero 
Tuscul. I. 22. 51 Haec reputent isti, qui . . : videbunt. Apud ipsum luv. XVI 29 ss. scriptum est: 
„da testem'' iudex eum dixerit, audeat iUe nescio quis pugnos qui vidit, dicere „vidi'*, et eredam 
dignum harha dignumque capiUis maiorum. 

Nec vero quid offendat in hac explicatione tacebo: mirum est, quod subsequuntur 
mentionem ruris paterni et agri, ubi versatur puella, vocabula a^eUo patemo de villa poetae ipsius 
accipienda. Contra si vocabula ageUo patemo de puellae sede essent accipienda, non intellege- 
remus, cur forma illa quae dicitur diminutiva poeta usus sit; optime autem ipse poeta agro a 
patre hereditate accepto dicit nihil sibi esse carius. Videtur igitur scripsisse poeta non sine 
quadam orationis neglegentia: 

Vivat Gabiis, ut vixit in agro, 
vivat Fidenis, et agello cedo patemo. 
Quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in speluncis? 

VI. 69. s. 

tristes 
personam thyrsumque teneot et subligar Acci. 
Haec vulgata lectio est. Poeta autem: Summa, inquit, stultitia est Ursidii, qui uxorem 
castam et pudicam quaerit his temporibus, quibus pudicam, cum omnes quae in urbe vivunt 
mulieres castitatem exuerint, nemo reperire potest Discunt lasciviam in ludis scaenicis ab 
histrionibus et pantomimis idque eo citius, quo maiore hi arte res obscaenas saltando et 
gesticulando in scaena exprimunt quoque facilius discuntur quae oculis subiiciuntur. Ledaro 
eiusque amores cum saltatione exprimit Bathyllus, omnium saltatorum famosissimus, etiam 
castissimae virgines discunt impudicitiam libidinesque venereas concipiunt. Tanta autem feminarum 
est et matronarum et virginum impudicitia et dementia, ut in histrionibus citharoedis gladiatoribus 



'^ '^mf^ 



io 



quaerant quod diligant. Itaque quotiens cluso theatro abierunt histriones, desiderium eius, quem 
amant,*et tristitiam mitigare student tenentes scaenica eius ornamenta, personam thyrsum subligar. 
Aelia pauper diligit Urbicum exodiarium (71), sunt quae Ghrysogonum citharoedum cantare 
vetent (73), Hispulla tragoedo gaudet (74). Quae cum ita sint, uxorem ducere qui animum in- 
duxerit paratus esto accipere uxorem, e qua non ipse pater fiat, sed Echion citharoedus (76) 
vel Glaphyrus tibicen (77) vel Ambrosius choraules (77) vel Euryalus gladiator (81). 

Patet, cum in ceteris partibus singulis, versibus 63. 71. 73. 74. 77. 81, nomina histrionum 
aliorumque artificum posita sint, — etiam ei, quem comitata est Eppia (82), infra nomen datur 
Sergius (105 et 112) — , in septuagesimo quoque versu nomen quoddam scriptum fuisse. Quam 
ob rem*plerique cum codicibus interpolatis et grammaticis quibusdam ediderunt quod supra scriptum 
est „Acci", quo nomine histrio quidam significaretur. Sed P exhibet in rasura manu altera 
scriptum acne, tum actii, tum acti et in lemmate scholii est aaie iactum ex rasura. Codicis P 
vestigia secutus Ribbeckius coniecit Hagni. 

De scribendis in luvenalis satiris nominibus propriis quae dicuntur saepe difficillima est 
quaestio, praesertim si apud unum luvenalem idque uno loco nomina inveniuntur, velut I. 2 in 
P scriptum est Cordi, in p to codri, quamobrem conlatis versibus III. 203 et 208 Haeckermannus 
scripsit Codri. Optimo autem iure ceteri, cum neque quis sit Cordus, neque quis Codrus, satis 
constet, Pithoeani auctoritatem secuti servarunt lectionem Cordi. Similis locus est VII. 132, ubi 
codices habent iuvenes longo premit assere Medos, sed Lipsius (Epist. Quaest. IV. 25) conlatis 
versibus IX. 142 squ. scribere maluit Moesos. Recte scribendum esse Maedos primus docuit 
G. E. Weberus: sunt enim Maedi Thraciae populus, id quod iam vidit Rupertius, sed neglexit 
suspicatus scribendum esse Moesos. Neque minus Heinrichius in commentario censuit hanc 
scripturam esse praeferendam. Item difficillimum diiudicatu est, quomodo scribendum sit XIV. 
86 et 92, qua de re vide sis Biicheleri apparatum criticum in utraque edilione. 

Sed hoc loco nominis proprii formam neque optimus codex praebet neque manus eius 
emendatrix; codicum vero deteriorum lectio fulcitur grammaticorum, quos supra commemoravimus, 
testimonio. Quae cum ita sint, aut recipienda est haec codicum minorum lectio, aut e codicis 
P scriptura videtur coniectura dispiciendum : utrum verum sit, non facile quis dixerit. Certe quod 
coniecit Ribbeckius „Hagni" parum videtur veri simile esse. Nam hoc, de quo agitur, loco non 
commenticium nomen, sed, cum in ceteris horum versuum nominibus haud pauca sint, quorum 
aut apud ipsum luvenalem aut apud alios fiat mentio, hominis cuiusdam, qui tum fuit, nomen 
videtur scriptum fuisse. Atque de scriptura, quae est Acci, ne idem dicendum sit, vereor. Nam 
cum Acci tragoedi nomen neque in luvenaiis satiris neque apud alios inveniatur, facere non 
possumus, quin hoc nomen librariorum coniectura, qui veram nominis formam literis minus claris 
perscriptam investigare ac persequi non possent, perperam in textu positum esse censeamus. 
Bathyllus autem, qui in versu 63 commemoratur, et Urbicus, cuius nomen est in versu 71, 
feminarum partes in scaena agere solitos fuisse ex ipsis versibus apparet; quare una cum his 
poetam in versu quoque 70 histrionem induxisse feminarum partes agentem versimile est. Eius- 
modi hominem in versu 70 a poeta nominatum fuisse quo magis credamus, movet thyrsi mentio, 
hastae illius hedera cinctae, qua utebantur histriones Baccharum partes agentes. Ipsius autem 
luvenalis in satiris bis est nomen tragoedi feminarum partes cum laude agentis, Haemi, qui III. 99 
mollis dicitur et VI 198 laudatur, quod omnibus mollius et dulcius dicere didicerit. Patet eius- 
modi hominem mulieribus fuisse in deliciis. Cuius nomen cum in codicibus saepius scriptum 
inveniatur Aemus, pro forma, quae est Aemi, male picta facile a librariis scribi potuisse Acne 
manifestum est, e quibus literis Acci interpolatorum opera videtur enatum esse. 

Quae cum ita sint, haud scio an scripserit luvenalis in versu septuagesimo 
personam thyrsumquo tenent et subhgar Haemi. 



:<?flP»^;!-<>-'' 



11 



VI. 415. 

nec tamen id vitium magis intolerabile, quam quae 

vicinos humiles rapere et concidere loris 

exorata solet. nam si latratibus alti 415 

rumpuntur somni, ,fustes huc ocius' inquit 

,adferte' atque illis dominum iubet ante feriri, 

deinde canem. 
De versu 415, ubi P praebet exortata, « exorata, adhuc disceptatur, utrum scribendum 
sit exorata, an exornata, an exhortata. Hoc, quod coniecit Buecheler (in ed. tert.) et, recte si 
interprelamur, idem esse vult ac solet impellere servos, %it vidnos humiles rapiant et loris concidant, 
nullius momenti est ad sententiam apte efferendam, cum per se verba illa rapiendi et concidendi 
idem valeant ac iubet vicinos rapi et concidi. Lectio autem, quae est exornata, quam primus 
proposuit Scriverius, recepit Weidner, omni caret probabilitate: nam cum quae sequuntur vocabula 
nam si gradationem subesse doceant, opus est in priore membro vocabalo, quod respondeat illis 
si latratibus alti rumpuntur somni, quae idem valent ac irata. Dubium igitur esse videtur, an 
exornata in hanc sentcntiam non quadret. Contra vocabulum exorata plane satisfacit versuum 
sententiae. Nam cum toto loco poeta id studeat, ut feminae iracundiam saevitiamque fortissima 
descriptione exprimat, bene eam ne vicinorum quidem precibus mitigatam negat loris abstinere, 
ira inflammatam suique non compotem fustibus uti i. e. verberando miseros illos paene 
necare profitetur. 

Recte igitur Bucheler in editione altera videtur e lectione codicis P restituisse vulgatam : 
femina quaedam saeva et imperiosa animi causa vicinos humiies temere vexare solet; interdum 
precibus eorum in clementiam versa loris eos concidere satis habet; sed non semper exoratur: 
nam si est, quod irascatur, si forte somnus ei interruptus est latratu canum, ira inflammata 
fustibus caedi iubet et canem et dominum. Sic schoUasta quoque locura interpretatus est. 

Quae in codice P est lectio exortata merum est librariorum mendum, qualia saepius 
inveniuntur, velut in ipsa satira VI 526 ereptet pro erepet: scripsit enim librarius oculis deceptus 
exorta et correxit iiterula t non expuncta. 

VI. 589 squ. 

quae nudis longum ostendit cervicibus aurum, 

consulil ante falas delphinorumque columnas, 

an saga vendenti nubat caupone relicto. 
Quod in versu 589 scriptum est aurum Biicheler dicit idem esse ac aureum capillum, 
et cum eo facit Weidner. Sed quid spectans aureum vel flavum capillum poeta plebeiae mulierculae 
dederit, haud facile quis dixerit. Deinde qui legebant vereor ne non facile aurum esse aureum 
capillum intellexerint, nisi forte ipse poeta quid vellet adnotatione exprompseral. Tum vero neque 
apud Biichelerum neque apud Weidnerum exempla inveniuntur, quibus iste vocabuli usus probetur. 
Speciosa igitur magis quam vera videtur haec interpretatio. 

Vulgo aurum interpretes dicebant esse monile aureum sive torquem aureum, quam ad 
interpretationem qui legunt sine dubio facillime labuntur. At offendit multos, ut ait Madvigius 
op. II. 197, in muliere de vulgo, quae a poeta divitibus contraria ponitur, longi auri mentio 
alienissima. Itaque Salmasius et luvencius nudis mutaverunt in nullis, Rupertius legere maluit 
nullum longis: quibus docte et subtiliter 1. l. adversatus est Madvigius. Ipse autem comprobatis 
eis, quibus illi commoti mutaverant, causis: „non in his verbis, inquit, mendum latet, sed in ipso 
auri nomine, quod pro aptiore, sed minus noto vocabulo duabus literis mutatis subsHtutum esse 
certum mihi videtur. Scripsit enim sine dubio luvenalis: „quae nudis longum ostendit cervidXms 
armum". Robustam de plebe mulierem describit et inornatam, nudis cervidbus longum humerum 

2* 



- f-^r-!^xy.i:'~iy^^ 



ostmdentem: eum rem augens appeUat voiiHndo a hestiis traducto^ queiHadmodum Vergilius Aen. 
XI. 644 in homine corporis ingentis. 

Omittamus miram verborum complexionem, quae est longum armum vel humerum, et 
minus aptam, ut in muiiere, armi appellationem : utrum coniectura opus sit necne quaeritur. 
Neque idoneas mutandi causas mihi quidem videtur Madvigius attulisse. Nam quod dicit hoc loco 
mulierem de vulgo divitibus contrariam poni : divitibus contraria pooitur mediocris illa in versibus 
582 squ., quae frontem manumque praebet vati crebrum popysma roganti. Hoc loco poeta 
plebeiam mulierem vitae liberioris describit, ut omnes mulieres, pauperes divites, matronas 
meretrices, astrologiae studere exemplis doceat. Scd dicit Madvigiui satis poetam significavisBe 
feminam nuptam de tenui plebe, cauponis uxorem, sed, ut tum fucrint mores, de divortio cogi- 
tantem. Et ut agatur de cauponis uxore, id quod interprctes effici censent ex eis, quae sunt in 
versu 591 nuhat caupone relicto, mulier honesta certe hoc loco non describitur. Nam quae nudis 
longnm ostemlit cervicibus aurum mea quidem sentenlia est tabernaria, quales in cauponis solebant 
saltare et canero ,corpus prostituere, vei copa, quales ornatae pro taberna stantes blandis verbis, 
oculis venereis, lasciva saltatione praelereuntes invitabant atque allectabant. Quamobrem Suetonius 
Ner. 27: matronae copas imitantes. Optime mores atque naturam talis mulieris poeta quidam 
expressit carmine illo, quod Copa inscriptum vulgo tribuitur Vergilio. Ipse luvenalis VIII. 159 squ. 
obvius adsiduo Syrophoenix unctus amomo currit, Idumaeae Sgrophoenix incoia portae hospitis 
adfectu dominum regemqne saliitat, et cum venali Cyane succincta lagona.' Ita ut intellegam 
hunc locum, imprimis movent verba nadis cervicibus (589): libcrioris enim vitae mulieres togu 
uti et humeros lacertosque denudare solcbant, matronae corporis membra operiebant stola. 
Confer si placet luv. II. 68 squ. est nioecha Fahulla, damnetur, si vis; etiam Carfinia talem non 
sumet damnata togam et Mart. II. 39 coccina famosae donas et iantfiina moechae: vis dare quae 
meruit munera, mitte togam. Auro autem ne meretrices quidam caruisse docet sextac satirae 
versus 122 nuda papillis prostitit auratis i. e. tamquam verum scortum papillis aureo monili 
ornatis. Adde, quod saepe apud luvenalem materia sola pro re ex materia facta ponitur: aurum 
V. 39 el X. 27 est poculum aureum, V. 164 hulla, I. 28 et VII. 89 amdus, VI. 205 et VII. 243 
moneta, VI. 482 vestis acu picta. 

Ex his, (juae dixi, satis mihi videlur apparere servandam esse codicum lectionein atirum 
et vocabulum auri accipiendum pro aureo monili. 

Vi. 605 squ. 

Stat Fortuna improba noctu 605. 

adridens nudis infantibus, hos fovet omnes 

involvitque sinu, domibus tunc porrigit altis 

secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se 

ingerit utque suos semper producit alumnos. 
Sic vulgo legebatur. Sed m versu 606 Beerius statuit codicem P exhibere omni, quam 
lectionem in textum recepit Biicheler, reiecerunt Weidner et Bobius (Progr. Kaiserslautern 1889), 
quorum hic recipere maluit codicum interpolatorum lectionem, quae est omnes, ille secutus est 
Marklandi und Heinrichii coniecturam ulnis. Sed intermissa quaestione, utrum opus sit coniectura 
necne, si coniicimus ulnis, hoc vocabulo qm legunt inducuntur, ut verba hos fovet separatim 
accipiant. At unum in enunciatum iungenda esse verba hos fovet involvitque sinu vel inde 
apparet, quod enunciati pars altera adiungitur particula que. Maxime autem, ut iungenda esse 
verba illa censeamus, movet, quod infantes a Fortuna non foveri patet nisi ipsa involvendi cura, 
ut fovet involvitque sinu idem sit ac fovet involvens sinu. Similia apud Vergilium, quem imitatum 
essc luvenalem satis constat, haud raro inveniuntur, velut Aen. I. 480 ihant crinihus Iliades passis 
pepltimque ferebant i. e. pepium ferentes. Vocabulo autem omnes facile caremus, cum verbis 
hos omnes nihilo plus dicatur quam uno vocabulo hos. 



W^.^'^^n . ■',■ 



13 



Contra leclio, quae esl omni, et codicis oplimi aucloritate defenditur, et est non modo 
per sc ferenda, sed etiam perbona. Nam quod omnis idem esse poeta vult ac tottis, nihil habct 
difficultatis, cum haud paucis locis luvenalis vocabulo omnis ita utatur: I. 59, III. 55, V. 93, 
VI. 438, VIII. 132, 256, XIII. 204, XVI. 54. Praeterea omni, ut recte Beerius adnotavit, decies 
octies apud luvenalem legitur^) idque exceptis versibus VIII. 239, 256, XI. 174, XIII. 2t, XIV. 11') 
ubique in fine versus. 

Reslat, ut explicemus, quid sibi velint verba omni »inii. Et patet vocabulo sinus hoc 
loco usum esse poetara de veste, ut alii et ipse IX. 33 (fatum est et partilms ilUs, quas tfinus 
ahscondit) ; omni sinu autem dicit, ut intentissimam Fortunae curam pingat, quemadmodum 
Ovidius de Niobe Metam. VI. 298 quam toto corpore mater, tota veste tegens. 

Ac ne quid reliquisse videamur, de altera enunciationis parte ad alterum verbum posita 
vide sis haec luvenalis exempla: VI. 474 toto Quid faciant agitentqne die et X. 29 de limine 
moverat unum Protuleratque pedem et VI. 359 quem dedit haec posuitque modum ct XIV. 3 quae 
nwnstrant ips^i pueris traduntque parentes. 

Apparet coniectura hoc loco opus non esse, sed scribendum cum codice optimo: 

hos fovet omni involvitque sinu. 

Vll. 13 ss. 

Querilur luvenalis salira septima de misera conditione eorum, qui illa aetate literarum 
artiumque liberalium studio se dederint. Satius est, inquit, studiis omissis vel vilissimo ministerio 
victum quaerere, raunere fungi praeconis raancipis procuratoris : nam qui praeconium faciunt famem 
efTugiunt neque opus eis est raalis artibus. Certe eiusraodi officia longe praeferenda esse eis, 
quae horaines iraprobi animi, sed felicis ingenii sibi elegerint velut equites isti semibarbari, qui 
cum olim servi fuerint ex Asia Cappadocia Bithynia Romam traducti, brevi per raalas artes, 
imprimis perfidiam et periuriura, ad equestrera pervenerint dignitatera. 

Versus autera 13 — 16 vulgo ita scripti sunt: 

Hoc satius, quara si dicas sub iudice „Vidi'' 
quod non vidisti; faciant equites Asiani 
quamquara et Cappadoces faciant equitesque Bithyni, 
aitera quos nudo traducit Galiia talo. 

E quibus versibus quintum decimura ante Buechelerura oranes fere critici voluerunt eiici 
et hodie eiiciendura censet Hofraann^), qui delendi causas a superioribus propositas repetere non 
dubitat. Quara ob rera accuratius de his versibus disserere mihi propositum est. 

Nec potest negari inquinatum esse versum 15 turpissimo mendo ad rem metricam per- 
tinenti, quod continetur vocabulo Bithyni, cuius syllaba prima, cum aUbi et apud ipsum luvenalem 
semper producatur (X. 162, XV. 1), hoc quidem loco correpta sit. Sed interpolationis demonslrandae 
causa alias praeterea delendi ratiunculas extricarunt, de quibus nunc nobis agendum est, Qua 
in re Pinzgeri sequeraur disputationem illam De versihus spuriis et male suspectis in I. satiris 
(1827), qui interpolationem detexit cuiusque arguracntis posteriores nihil poluerunt addere. 

Ac priraum quidem vocabulum quamquam in versu 15 scriplum vituperatur. Nec vero 
modus coniunctivus faciant vocabulo illi additus interpolationis testis putatur, nam luvenahs 
semper vocabulum quamquam cum coniunctivo iunxit*); nequc quamquam quarto deraum loco 
et post verbura positum suspicionem raovit, nara sirailliraum voculae positum^) invenimus VI. 198 s. 

') I. 69. in. 104. IV. 14 VI. 163, 606. VIII. 209, 2Sd, 256; X. 2:^2, 253, 280, 303. XI. 143, 174. 
Xm. 24. XIV. 11, 68, 237. 

*) quos locos non satis accurate B. exscripsit. 

'O Munchen, Progr. 1890, p. 15. 

*) II. 4. VI. 88, 199. X. 34. XI. 205. XII. 25. XIII. 172. XV. 30. 

') H. 59. dederit vivus cur multa puellae; III. 173. ipsa dierum festorum herboso colitur si quando theatro 
maiestas; V. 55. clivosae veheris dum per monumenta Latinae. 



^■'V' ■ iv-.-. 



u 

dicas haec mollius Haemo 
Quamquam et Carpophoro; 

sed ofTenditur criticus sententia versuum, quae contineatur enuntiato concessivo. Pinzger enim: 
prinmm displicet, inquit, quamquam illud, guod non perspicitur, cur equittim istorum nequitia 
minorem facere possit eius culpam, quem h. l. alloquitur luvenalis. At patet non id agere 
poetam, ut culpam minorem faciat, sed sine dubio quamquam illud dictum est ironice, et ita 
quidem ut videatur poeta posito equitum exemplo falsis testibus veniam dare, re vera eo ipso, 
quod nequissimorum hominum exemplo utitur, turpitudinis notam inurat eis, qui istorum rationem 
vivendi sequi animum induxerint. Ironia autem enuntiatum concessivum amplexa magnam habet 
vim nequo ita raro invenitur; confer si placet VIII. 85 s. 

dignus morte perit, coenet Hcet oslrea centum 
Gaurana et Gusmi toto mergatur aeno; 

et X. 33 ss. 

perpeluo risu pulmonem agitare solebat 
Democritus, quamquam non essent urbibus illis 
praetextae trabeae fasces lectica tribunal. 

Deinde Pinzger: Displicet porro, inquit, quod Cappadoces et Bithyni commemorantur, 
postquam iam dixit Asiani, ad quos utrique illi pertinent. Eum secutus Heinrichius itaiudicat: 
als tvcnn Bithynier und Cappadocier nicht auch Asiani wdren, quae verba laudat Teuffehus in 
adnotationibus versioni additis. Gensent igitur critici non recte cogitasse huius versus auctorem, 
qui speciem quae vocatur, Gappadoces et Bithynos, contulerit cum genere, Asianis. Unde etfici 
non factum esse versum ab homine rerum Romanorum perito; ergo ab luvenale esse abiudicandum. 
Nec tamen erravit is, qui versum fecit, sed erravit Pinzger. Equites enim A«ianos dicit esse 
equites ex Asia Minore quae vocatur oriundos. Quod quam imprudenter professus sit Pinzger, 
intelleget qui de provinciis in Asia sitis rerum scriptores consuluerit. Nam Asiae nomen potest 
illud quidem esse idem, quod postea est inde ab quarto p. Ghr. saeculo Asia Minor, sed praecipue 
nomen Asiae semper adhibebatur de ea paeninsulae parte, quae anno 129 a, Ghr. n. provinciae 
in formam redacta continebat Phrygiam Mysiam Gariam Lydiam cum insulis. Testis est Gicero 
pro Flacco 27, 65 Asia vestra constat e Phrygia ctt. et pro Deiot. 13, 36 omnemque hanc Asiam, 
qiiae est nunc nostra provincia. Asiani autem aut sunt publicani iUi vectigalibus Asiae praefecti, 
de quibus h. 1. sermo haud dubie non est, aut sunt provinciae incolae. Facile autem intellegitur 
ne potuisse quidem Asianorum nomine significari omnes Asiae Minoris gentes. Nam divisa erat 
Asia Minor in multas regiones et locorum natura et regnorum finibus et incolarum origine et 
moribus inter se maxime diversas*). Itaque cum unius nationis speciem incolae non praeberent, 
omnino fieri non poterat, ut Romani gentes illas uno nomine communi significarent, sed semper 
singularum provinciarum incolas singulari eorum nomine notabant, et uti Bithyniae incolas 
Bithynos, Gappadociae Gappadoces nominare solebant, ita Asiae incolas Asianos. Ergo Gappadoces 
et Bithyni non solum possunt cum Asianis enumerari, sed sunt tres illi, cum speciei et generis 
discrimen inter eos non intercedat, necessario aequandi. Quod quam verum sit, perspice quaeso 
ex his locis, ubi in terris enumerandis eandem scriptores secuti sunt rationem, quam h. I. 
luvenalis in gentium nominibus: Gic. pro Deiot. 13, 37 in Asia Cappadocia Ponto Cilicia Syria 
bella gesserunt; Gaes. b. c. III, 3 magnam ex Asia Cycladibusque insulis, Corcyra, Athenis, Ponto, 
Bithynia, Syria, Cilicia, Phoenice, Aegypto classem coegerat; h. Al. 40, 5 j>er Cappadociam se 
in Asiam recepit; 78, 1 ita per Gallograeciam Bithyniamque in Asiam iter Jadt; Acta Apost. 
2, 13 oi xxTOix.o~vTe; tyv MecoroTay-iav, 'louSalavTC -^ai KaTTJraSoxtav, IIcvtov jtai tyv A<7iav, ^l^pjyiavTe 
xal na{y.9uXiav. Gonfer si placet C. I. L. III, 859, 860, 870, 882 (p. 160) de colonis in Daciam 
profectis ex Asia Galatia Garia. 



') Mommsjen, Roem. Gesch. V. p. 295 ss. 




^:^^^ ■? ■ '^^Wxmy ■■■> / ; ■ -'■ ■ "■ 

'■■ ■'".'*';i ' ■■'*■■ ■•*■.'■- \'- - '■ .:■,< ' * 



15 



Sequitur eum, qui scripsit versum 15, nihil posuisse de Asianis, Cappadocibus, Bithynis, 
quod luvenale indignum sit. 

Dissolutis igitur his Pinzgeri dubitationibus sequitur, ut argumentum ad augendam 
suspicionem e versu 16 petitum accuratius excutiamus. Continetur versus 16 enuntiato relativo 
et Pinzger servata codicum scriptura (altera quos mcdo traducit Gallia talo) pronomen relativum 
ad ultimum eorum, quae supra enumerata sunt, nominum referendum censet, Bithynos. Quod 
verum esse a primo negamus. Nam cum plura nomina supra commemorata sint: quid est, quod 
relativum illud ad unum ex eis referendum credamus? quid impedit, quominus ad omnia 
referamus? Cum Pinzgero si faceremus voculam quos ad solos Bithynos referenies, haec evaderet 
sententia: Bithyni, quos altera Gallia servos Romam traducit Alteram Galliam autem Pinzger 
cum ceteris dicit eam esse Asiae Minoris partem, ubi inde ab anno 275 a. Chr. n. GalH ilU 
vagantes sive Galatae consederant et cui ab illis nomen Galatia inditum erat. Patet sententiam 
evadere plane ineptam, cum Galatia, terra parva ceteris Asiae terris undique cincta, quasi 
emporium dicatur, unde servi isti Romam transvecti sint. Locum igilur ita expositum recte 
Pinzger in suspicionem vocavit his verbis: sed quomodo Bithyni e Galatia traducti esse dici 
possunt? At deleto versu 15 et concessa Pinzgeri interpretatione, qua equites Asianos dicit 
homines ex omnibus Asiae Minoris gentibus collectos, tamen eadem mihi quidem videtur remanere 
difficultas: quomodo homines illi ex tota Asia Minore conducti e Galatia transvecti esse dici 
possunt? Apparet mendum iliud a Pinzgero, ut interpolationis suspicionem fulciret, notatum ne 
deleto quidem versu 15 sanari. 

Quod cum ita sit, non videtur ab re esse, praesertim cum reliquas quoque critici 
dubitationes non iustas esse viderimus, versus quales sunt in Ubris interim retinere et ingredi 
explicandi viam. 

Nec tamen licet Pinzgeri interpretationem sequi, quam verum non assequi intelleximus, 
sed diversam ineamus rationem. Et invenimus aliam interpretationem in verbis scholiastae, qui 
haec exhibet: id est Gallograeci qui nudis ambulant pedibus ac per hoc abiecti, Galatae. 

Elucet ex his verbis schohastam versum 16 intellexisse circumlocutionem nominis 
Galatarum, ut evadat periphrasis quae dicitur, cuius similes cum apud ahos poetas, tum apud 
luvenalem saepius inveniuntur. E multis exemplis adscribere liceat haec: 

III. 138 s procedat vel Numa vel qui 

servavit trepidam flagranti ex aede Minervam; 
VIII. 264 s. quod miraretur cum Cociite Mucius et quae 
imperii fines Tiberinum virgo natavit; 

X. 78 s nam qui dabat olim 

imperium fasces legiones omnia, nunc se 
continet; 
X. 109 ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites; 
X. 126 s saevus et illum 

exitus eripuit, quem mirabantur Athenae 
torrentem et pleni moderantem frena theatri; 
XVI. 6 et Samia genetrix quae delectatur harena. 

Quae interpretatio, cum per se sit ferenda, hoc quidem loco non videtur accipi posse. 
Nam si verbis altera quos cett. quartum nomen poeta addere voluisset, sine dubio relativum quos 
per coniunctionem copulativam addidisset, id quod semper factum esse constat. Sed ut vocula ei, 
quae sola locum habere potest, in fine versus 15 post vocem Bithyni inseratur, fieri non potest, 
quia luvenalis voculam et patitur illam quidem in fine versus, sed non admisit cum elisione eius 
quae antecedit syllabae in vocalem vel literam m exeuntis. Vide sis hos luvenalis locos, quorum 
nuUus elisionem praebet: II. 146, VIII. 62, X. 85, XIII. 160, XIV. 143, XV. 47. Male igitur 
Weise (Vind. luv., Halis 1884) scripsit Bithyni et, qua lectionereceptafaciUusreminteUeginonnegamus. 



/;«3«'?"- 'rJ-> 



16 

ttaque cum neque Pinzgerum neque scholiastam sequi liceat, retinquiiur, ut ipsi locuni 
interpretari audeamus. Relativum quos autem in versu 16 scriptum sine dubio referri posse su{m% 
exposuimus ad omnia quae in versibus 14 s. leguntur nomina, ut quae enuntiato relativo con- 
tinentur non solum de Bithynis, sed de Asianis Cappadocibus Bithynis pariter dicantur. Neque 
erit, qui nobiscum facere dubitet, praesertim cum arcte inter so singula nomina coniuncta sint 
voculis et-que. Hic quaerat quispiam, num bi omnes e Galatia Romam traducti esse recte dici 
possint. Quod fieri posse equidem non dubito pro certo negare commotus iisdem argumentis, 
quibus solos Bithynos e Galatia traductos esse cum Pinzgero negavi. Apparet omnem inter- 
pretandi rationem haerere in verbis iilis, quae sunt altera Gallia, et sequitur huius locutionis 
explicationem caput esse totius interpretationis. 

Sed id ipsum quaeritur, num scribendum sit altera Oallia. Praebet enim codex Pith. 
gallica (i.e. PantofTel), manus eius emendatrix exhibet gallia, codices deteriores omnesitem habentgallia. 
Pithoeanum autem secutus lectionem^^a/Z^ca recepit Buecheler, ut haec versus sententia videatur esse : quos 
ridimlos facit nudo talo altera gallica. De traducendi verbo confer VIII. 17 et XI. 31. Sed videtur haec 
lectioferrinonposse: nameorum,quibuspoeta equitumistorumnequitiametmalasartesca8tigat,verborum 
severitatem atque acerbitatem imminui et paene extingui addita hac indecori habitus ^) vituperatione, 
quis est quin sentiat? Et quod multo maius est, quid sit altera gallica, nemo adhuc pro certo 
dicere potuit. Nam qui intellegit equites istos nudos fuisse altero pede, is docere debebit, quo- 
modo potuerit fieri, ut non ambos pedes aut nudos haberent aut calceatos. Weidner dicit alteram 
galUcam nomen accepisse ab altera Gallia, unde Romamid genus solearum pervenerit; sed dubitat, 
ulrum in Transalpina fuerit gallicarum fabricator, an in Galatia. Quod quam non sit verisimile, 
vel inde apparet, quod scriptorum locos vir doctus non attulit. Si dixisset poeta harhara gallica 
vel sordida gallica interpretandi facultas esset, nunc cum scriptum sit altera, quid sibi velit 
versus, non videmus. Quod cum ita sit, videtur praeferenda esse vulgata lectio: altera Oallia. 
Usitatam autem horum verborum explicationem a scholiasla profectam, qua Galatarum 
nominis circumlocutionem subesse dicit, neque aptam sententiam sine particula copulativa praebere 
supra diximus, neque concedendam esse ullo modo demonstrari potest. Nusquam enim Galatiam 
similiter nominatam invenimus*), neque facilius qui hos versus legebant veteres vidisse puto 
Gaiatiam intellegendam esse quam nos hodie videmus, priusquam commentarium consuluimus. 
Et ut in calculo facillime fit, ut leve aliquod mendum fugiat eum qui computat et iterum atque 
iterum neglectum tandem efficiat, ut de solvenda ratione ille desperet, ita falsa illa explicatio 
editores multos decepit, ut tandem versum eiicere mallent, quam diutius in difficillima hac 
quaestione operam et oleum perdere. Opus est igitur verborum, quae sunt altera Gallia, veram 
requirere explicationem. 

Studet hoc, de quo agitur, loco poeta verbis efferre Italorum invidiam motam crebro 
provincialium Romae concursu et eorum infinii generis, qui plim servi malis artibus equestrem 
dignitatem et summos rei publicao honores assecuti erant. Simiiia huius invidiae testimonia, qualia 
omnium animis maxime conveniebant, apud multos aetatis imperatoriae scriptores inveniuntur, velut 
apud Martialem X, 76 ss. 

Hoc, Fortuna, tibi videtur aequum? 

Civis non Syriaeve Parthiaeve, 

Nec de Cappadocis eques catastis, 

Sed de plebe Remi Numaeque vema, 

lucundus, probus, innocens amicus, 

Lingua doctus utraque, cuius unum est, 

Sed magnum vitium, quod est poeta, 

Pullo Maevius alget in cucullo, 

Cocco mulio fulget Incitatus. 

•) Cic. PhiL II. m. 76. Gellius \X 22 (21), 1. Suet. Calig. 52. 
*) Cic. de prov. cons. 17 alterain Galliam esse vult Transalpinam. 






17 

C ^ V. Satis erit addidisse luvenalem bae quoque in re aequalium simillimum fuisse neque silentio 
quid sentiret praeteriisse: confer si placet I, 24 ss. 99 ss. 111, 58 ss. 69 ss. 81 ss. IV, 32 s. lam 
Caesarem barbaros in curiam duxisse notum est; qua de re Mommsenus (R. G. IIl^ p. 489) haec 
scripsit : ehemalige durch den Censor oder infolge eines Richterspruches von der Liste gestrichene 
Senatoren, Auslaender aus Spanien und GaUien, welche zum teil erst im Senat ihr Lateinisch zu 
lernen hatten, Soehne von freigelassenen Leuten oder von solchen, die unehrenhafte Gewerbe be- 
trieben. Post Gaesarem imperatores^) magis magisque libertinos et provinciales ad summos honores 
promovisse constat: confer Taciti annal. XQI. 27 quippe late fusum id corpus (i. e. libertinos 
Neronis aetate) . . . plurimis equitum, plerisque senatoribus non aliunde originem trahi : si separa- 
rentur libertini, manifestam fore penuriam ingenuomm. 

In eis autem, qui imprimis odium et invidiam Romanorum moverant, fuerunt GallL Id 
verum esse e duobus Suetonii locis elucet, qui sunt in vita Caesaris cap. 76: et quosdam e 
semibarharis GaUorum recepit in curiam; et cap. 80 peregrinis in senatum allectis libellus 
propositus est: Bonum factum: ne quis Senatori novo curiam monstrare velit; et iUa vulgo canebantur: 

GaUos Caesar in triumphum ducit, idem in curiam, 
Gdlli hracas deposuerunt, latum davum sumpserunt. 

Ipse luveoalis sat. I, 109 unum ex eis in scaenam producit, Licinum qaendam, quem 
Caesar e. Gallia servum secum duxerat. Postea manumissus et curationi Galliarum ab Augosto 
praefectus eas spoliavit, ut Crassi opes exhaurire diceretur et divitiae eius in proverbium venirent, 
unde Persius II, 36 

nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis. 

Itaque cum ab initio ex eis, qui invidiam moverant, imprimis Galli Italis odio fuerint et 
hoc loco, ubi de incolis aliarum provinciarum Gallorum simillimis agitur, patria istorum hominum 
appelletur altera OaUia : quid veri similius est, quam significari his verbis terram Galliae similem 
et dignam, quae propter incolas comparetur cum ipsa Gallia, unde venerant Romam tot homines 
nequissimi ? Certe concedi potest haec explicatio, cum nec discrepet cum fide historica, nec aliena 
sit a sermone latino. Nam vocabulum alter coniunctum cum nominibus appellativis vel nominibus 
propriis appellative positis idem valere atque similis idemque esse quod nostrum ein anderer, ein 
zweiter, ut in locutionibus illis usitatissimis alter Verres, alter Romulus, alter Mars, inter omnes 
.^onstat. Commendatur autem explicatio eo, quod evadit sententia plane satirica luvenale non indigna: 
noli imitari equites Asianos Cappadoces Bithynos, qui nudis pedibus e provinciis illis Galliae, 
tot equitum barbarorum patriae, simillimis Romam transmissi malis artibus e servis divites 
nobilesque facti sunt 

Ex omnibus igitur dubitationibus reliquum est unum mendum illud ad rem metricam 
pertinens, quod in vocabulo Bithyni positum esse nemo negabit, cum ad defendendam hanc vocabuli 
mensuram nihil praebeant luvenalis carmina'). Sed detecti eiusmodi mendi quaerenda est sanatio. 
£t conatus est medelam loco adferre C F. Hermannus (de codd. luv. p. 19, cfr. praef. edit. p. XXVI), 
et ita quidem ut Bithyni et Asiani locos mutarent Levior est Franclsci Volcmari Fritzschii 
transpositio^), qui voculam que in codicibus coniunctam cum voce, quae est equites, adiiciendam 
censebat vocalralo faciunt, ut haec hemistichii forma evadat: fa^iantque equites Bithgni. 
Versus igitur 13 — 16 recte scribere mihi videor ita: 

Hoc satius quam si dicas sub iudice „vidi" 

quod non vidisti, faciant equites Asiani 

quamquam et Cappadoces, faciantque equites Bithyni, 

altera quos nudo traducit Gallia talo. 
Quae scriptura et interpungendi ratio insuper commendatur caesura et verborum collocatione, 
quae simillima sit versui 198 satirae sextae 

*) cfr. Friedlaender S. R. V, p. 74 s., 87, 200 ss., 250 ss. 

*) VI, 167 Mnnttttam, I, 51 et apad ceteros vennsinam; correxit VI, 167 Buecheler in Venustinam. 

') naper a Buechelero quoque proposita. 

3 






i 'f 



18 



VI, 198 s. . . . dicas haec mollius Haemo I quamquam et Carpophoro . 
I VII, 14 s. . . . faciant equites Asiani | quamquam el Cappadoces. 

Denique quod est versus 15 spondiacus apud luvenalem nihil habet offensionis, qui saepius 
spondeum admisit in quinto versus pede, praecipue in nominibus propriis et vocabulis graecis. 
Nomina propria in fme versus collocata, ut spondiaci evadant, in luvenalis satiris inveniuntur his 
locis: I, 52. II, U5. III, 120. IV, 53. VI, 71. 296. 462. 620. VIII, 218. X, 151. XIV, 329. 

Vlll. 241. 

tantum igitur muros intra toga cdntulit illi 240. 

nominis ac tituli, quantum non Leucade, quantum 

Thessaliae campis Octavius abstulit udo 

caedibus adsiduis gladio, sed Roma parentem, 

Roma patrem patriae Giceronem libera dixit. 
In versu 241 in codice P. scriptum fuit quantum in Leucade; eiusdem autem codicis 
manus altera e codicibus interpolatis recepit quantum non Leucade, quod in textu posuerunt cum 
alii plerique, tum lahnius et Buecheler in editione altera. Sed hanc lectionem, quam ne lahnio 
quidem satisfecisse Hermannus in praefatione (XXVIII) dicit, omni earere probabilitate evicerunt 
Kiaerius (83 squ.) et Weidner (Emendatt. luvenal., Progr. Dortmund 1887). Rectissime enim 
Weidner contendit codicum interpolatorum lectionem supra exscriptam enarrari non posse nisi in 
hunc modum : Ciceronem Catilinae coniuratione oppressa tantum nominis tulisse, quantum Octavius 
non Actiaca, sed Philippensi demum victoria tulerit. Cui sententiae ipsam temporum rationem et 
proeliorum ordinem repugnare. Et quod deinceps sequatur sed Roma parentem Ciceronem lihera 
diocit, hoc pauUo anle Ciceronis aequalem cum Octavio laudem et gloriam praedicatam fuisse 
documento esse: Ciceronem in pace industria et sollertia eundem titulum sibi peperisse, quem 
Octavius cruentis proeliis abstulerit. Hermannus coniecit ille quidem quantum vix Leucade, quae 
collocatio verborum apta est versuum sententiae cuiusque exemplum ipse luvenalis praebet IV. 109 
(quantum vix redolent duo funera), sed ipse suae se medelae audaciam desparata tantum loci 
condicione tueri concessit. Kiaerius scribere maluit quantum Leucate, ut evadat versus spondiacus 
qui dicitur isque parum elegans. Weidner in priore editione scripsit quantum dein Leucade, in 
quibus molestum est vocabulum dein; in altera proposuit quantum unda Leucade, quae tamen 
coniectura neque persuadendi vim videtur habere, quia proelii et maritimi et terrestris atrocitatem 
non ab ipso poeta, sed ab editore componi cum uno Ciceronis de pace merito manifestum est, 
et a sermonis Latini proprietate abhorret, qua postuiari videtur unda Leucadia. Buecheler in 
tertia editione cod. P. secutus scripsit quantum in Leucade addita hac nota: in corrupte P. 
Sequitur nondum sanatum esse locum. 

Emendationis fundamenta posita sunt in scriptura illa codicis Pithoeani, quae est quantum 
in Leucade. Et videtur ante vocem Leucade excidisse syllaba principio huius nominis similis, 
deinde a librariis propter hiatum, qui est in verbis quanfum in, pro praepositione illa substituta 
esse particula 7ion, velut pro no7i Hermannus substituendum putabat viar. Excidisse igitur suspicor 
ante Leucade Hteras SE, ut evadat lectio quantum in se Leucade, quantum Thessaliae campis 
Octavius ahstulit. Ita vocabulo illi in priore membro posito respondent in versu 241 verba in se, 
ut Octavianum sua cupiditate tractum, Ciceronem utilitate communi impulsum fuisse magis 
appareat. Quod ad verbum auferendi additum est pronomen, confer Livianum illud glonam 
victoHa in se rapere et Ciceronis verba (pro Mil. 63) quin . . secum auferret gloriam sempitemam. 
Praepositionis autem in cum accusativo coniunctae et pro dativo positae exemplum praebet ipse 
Invenalis II. 78 dedit hanc contagio lahem et dahit in plures. 

Haee omnia cum mecum reputo, nescio an scriptum fuerit a poeta 

tantum igitur muros intra toga contulit illi 

nominis ac tituli, quantum in se Leucade, quantum 

Thessaliae campis Octavius abstulit. 



XI. 147 squ. 

Non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus 
quisquam erit: in magno cum posces, posce latine. 

Quaeritur, quid sit in magno cum posces. Sunt, qui haec verba censeant idem valere 
ac in magno poculo cum posces hibere. Sed facere non possumus, quin dubitemus, an non latine 
baec dicta sint. Certe ab ipso luvenale verbo bibendi semper adiungitur ablativus vasorum, 
quibus potio continetur: li. 95 vitreo bibit ille pi-iapo; VI. 304 cum bibitiir concha; X. 25 niiUa 
aconita hihuntur fictilibus; XIL 47 hiberat quo caUidus emptor Olt/nthi. Idem verbo cenandi 
addere solet ablativum: III. 142 quam multa magnaque paropside cenat; 168 fictUibus cenare 
pudet. Apud Ciceronem scriptum videmus: poscunt maiorihus poculis. At ut possit dici poscere 
in magno, huius loci argumento haec apta non sunt. Nam in cenis sumptuosorum hominum 
initio calicibus bibere solebant, deinde cum ad potationem ventum erat, pocula maiora poscebantur. 
Huius autem carminis argumentum cum positum sit in laudanda poetae parsimonia, castiganda 
aequalium luxuria, poculorum maiorum et potationis mentionem ut in cenula frugi alienissimam 
€sse apparet. Ipse pauUo ante v. 145 dicit: pleheios calices et paucis assibus emptos porriget. 
Abhorret igitur a totius loci indole verborum, quae sunt in magno cum posces, complexio. Et 
recte videtur iudicare Weidner, cum dicit adhaerentibus verbis iti magno immtnui et infirmari 
vim breviter dicti cum posces, posce latine. Accedit, quod coniunctis verbis in magno cum posces. 
posce latine mira evadit sententia, proinde quasi latine poscere amicus non iubeatur, nisi cum 
poscat poculis maioribus. 

Apparet mendum latere in verbis in magno. El erant, qui haec verba delenda esse 
censerent: deletis hemistichiis illis non a mangone petitus quisquam erit in magno primus 
Guyetus versus 147 et 148 in unum coegit et post eum Hermannus, Ribbeckius, lahnius (1868), 
Weidner*, e quibus accuratius de versuum conditione disputans Ribbeckius (der echte ct. p. 134) 
aperte confitetur non intellexisse se verba in magno. Weidner in editiooe altera versus servandos 
€sse, sed prorsus obscura esse verba in magno ratus coniecit pro in magno scribendum esse 
Armenio, ut exoriatur haec versuum forma: 

non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus 
quisquam erit Armenio: cum posces, posce latine. 

Sed primum quod dicit epitheton mangoni addi oportere, cum eo facere non possumus. 
Deinde ne audacius coniecerit vir doctus, vereor: non habet, quo tueatur mangonis Armenii 
appellationem. Nam quod laudat MartiaUs verba (VII. 80) Mytilenaei roseus mangonis ephebus, 
Mytilenaei mangonis mentio videtur e re esse, cum in insulis maris Aegaei servorum venationes 
institutas esse et venaliciariara floruisse inter omnes constet: ex Armenia servos esse traductos 
nusquam scriptum est. Sequitur Weidneri coniectura locum sanatum non esse. 

Mea quidem sententia hic decet audire lahnium monentem, ne prorsus in textu restituendo 
respuendos esse codices deteriores arbitremur. Et receptas esse codicum illorum lectiones non 
uno loco, quia vera lectio in P librariorum errore corrupta atque obscurata est, in w casu 
servata, quis est qui nesciat ? Confer quae supra disputavismus ad II. 43 et VI. 415, ubi vera 
lectio extat in codicibus interpolatis. Hoc autem loco codices deteriores exhibent et magno. 
Recepta igitur hac lectione videtur coniungendum esse vocabulum magno cum petitus et colon 
ponendem post magno: nam verbo petendi saepius ita usus est poeta (VI. 527, 603, IX. 149) et 
ablativus magno ad similitudinem verborum emendi cum alio verbo coniunctus est VI. 73 
(solvitur his magno comoedi fihula.) Sententiae similis est quintae satirae versus 56 flos Asiae 
ante ipsum pretio maiore paratus. De verborum autem coUocatione monendura est duo raembra 
copulative iuncta ita luvenalem plerumque distrahere, ut inter prius et particulam voces utriusque 
communes interiiciat (Kiaer p. 18), cuius generis haec sunt: VI. 559 magnus civis ohit et formi- 
datus Othoni; VIII. 217 sed nec Electrae iugulo se poUuit aiit Spartani sanguine coniugii; IX. 123 
quorum animas et jarre suo custodit et aere; X. 5 ut te conatus non paeniteat votique peracti. 
Pltlra attulit Kiaerius loco laudato. 



20 



-;- •■ ,-:•■ i- - ,-1 ,-•-;■.;■■. 
•.'■■■.' ■ K^' ■>'■ 



Scribendi igitur videntur versus ita: 

Non Pbryx aut Lycius, non a mangone petitus 
quisquam erit et magno : cum posces, posce latine. 
Et tantum abest, ut eiusmodi sententia a totius loci indole abhorreat, ut optime consentiat 
cum huius satirae partis argumento, quod est de frugalitate poetae castigantis aequalium luxuriam. 
Caesurae autem ratione habita bene coniunguntur verba illa in P corrupta cum priore versus 
parte, qua de re Kiaerius p. 7 haecce: a caemrae intervaJlo, uhi fieri potest, apodosin et novam 
sententiam seaindariam vel pendentem incipit, ihi anaphoram vd asyndeton ponit, verbum sub' 
stantivum omittit, hiatui indulget, ut hrevi praecidam, omnihus modis operam dat, ut ipsa oratio 
aptum insistendi tempu^ lectori praeheat. Adde, quod commendatur haec verborum distributio 
scholiastae adnotatione, qui scripsit: quisquam erit i. m. quales vendunt care manciparii. 

Scribebam feriis aestivis 1895. 



♦HW* 



:y'?!pyi-n'W<i,:i¥:^'-'.j'' 



■r>\V' j?^ 






?.5F^ 






■m 



•;*i 






.'«;•■. 



r 










■*» i. .