Skip to main content

Full text of "Whole works; now for the first time collected, with a life of the author and an account of his writings"

See other formats


E LIBRIS 


CHE. IRVINE. 


No. 



€mm\l Hwwmtg ptog 


BOUGHT WITH THE INCOME 
FROM THE 

SAGE ENDOWMENT FUND 

THE GIFT OF 

H ennj W. Sage 
1 891 


fUm<& 


.gftbtfbt- 



97»4 



:'ff > 




The date shows when this volume was taken. 

To renewals book copy 1 the call No and give to 
^ the librarian. _y , . 

HOME USE RULES 

All Books subject to Recall. 

All books must be 
returned at end of col- 
lege year for inspec- 
tion and repairs. 

Students must re- 
turn all books before 
leaving town. Officers 
should arrange for 
trie return of books 

anted during their 
i jfce from+own, 

Books needed by 
more than one person 
are held on the reserve 
list • 

Volumes of periodi- 
cals 'and of pamphlets 
are held in the library 
— as much as possible. 

For special purposes 
they are given out for 
a limited time. 

Borrowers . should 
not use their library 
privileges for the ben e- 
fit of other persons. 

Books of ^special 
m value and gift books, 

when the giver wishes 
it, are not allowed to 
circulate. 
\ Readers are asked 

to report all cases of 
books marked or ranti- 

lated. 

Do not dsface books by marks and writing. 



BX 5455 C U87" ""*"'*'** Ubrar >' 
.Whole works: 




& 




■> 



" y 



Cornell University 
Library 



The original of this book is in 
the Cornell University Library. 

There are no known copyright restrictions in 
the United States on the use of the text. 



http://www.archive.org/details/cu31924024758850 



the 



WHOLE WORKS 



MOST REV. JAMES USSHER, D. D. 

LORD ARCHBISHOP OF ARMAGH, 
AND 

PRIMATE OF ALL IRELAND. 



VOLUME V. 



THE 

WHOLE WORKS 

or THE 

MOST REV. JAMES USSHER, D.D., 

LORD ARCHBISHOP OF ARMAGH, AND PRIMATE OF ALL IRELAND. 

NOW FOE THE FIRST TIME COLLECTED, 

WITH A LIFE OF THE AUTHOR, 

AND 

AJST ACCOUNT OF HIS WHITINGS, 

BY 

CHARLES RICHARD ELRINGTON, D.D., 

I.ATE REGIUS PROFESSOR OF DIVINITY IN THE UNIVERSITY OF DUBLIN, 
AND EECTOR OF ARMAGH. 



IN SEVENTEEN VOLUMES. 



VOL. V 



DUBLIN: 
HODGES, SMITH, AND CO., 

rUBLISHEKS TO THE UNIVERSITY. 

1864. 






DUBLIN'- 

^tfatrtf at i\t atnt&eratte Tfixttss, 

BT M. H. GILL. 



BRITANNICARUM ECCLESIARUM 

ANT1QU1TATES, 

QUIBTTS INSERTA EST PEST1FERJE ADVERSUS DEI GRATIAM A PELAGIO 
BRIT ANNO IN ECCLESIAM INDUCTS II7ERESEOS 

HISTORIA. 

COLLECTORE 

JACOBO USSEEIO, 

ARI'HIEPlfCOPO ARMACKASO TOTIUS niBERNI-X PRIMATE. 



DUBLINII. 
1639. 



CONTENTS 



THE FIFTH VOLUME. 



Caput I. 

PAC. 

Britanni ante acceptam fidem Christianam idololatrae. De apos- 
tolis, qui in Britannicis insulis evangelium primi praadicasse di- 
cuntur : Jacobo Zebedaei, Simone Zelota, Simone Petro, et B. 
Paulo. De Aristobulo item, et Claudia Britanna . . . . 11 

Caput II. 

De duodecim Philippi discipulis, et Josepho Arimathseensi, Glas- 
toniensium monachorum traditiones ; veterum nominibus fucatae, 
et in Europaeorum generalibus conciliis venditatae . . . . 2.5 

Caput III. 

De Taurino, Eutropio, Timotheo, Novato, Praxede, Pudentiana, 
Marcello, et Lucio primo Bavarorum ac Rhaetorum doctore. 
De tempore, quo Lucius in Britannia regnavisse dicitur, varian- 
tes authorum sentential, et in qua insula? parte imperium ille 
obtinuerit .... ... .48 

Caput IV. 

De Uteris, quae a rege Lucio, per legatos Eluanum et Medwinum, 
ad Eleutherum Romanum episcopum missse fuisse dicuntur. 
De doctoribus Cantabrigiensibus, nee non Timotheo, Fagano, 
Derwiano et Aarone, qui fidem turn Britannis feruntur prae- 
dicavisse G4 



CONTENTS. 



Caput V. 



De XXV. episcopatibus et arehiepiscopatibus III. qui Lucii tem- 
poribus, flaminum et archiflatuinumloco, instituti fuisse dicuntur. 
De Londinensi sede metropolitica, et ejus translatione ad Can- 
tuariensem. De Eboracensi, et pallio inde translato ad Dolen- 
sem in Britannia Armorica. De Legionensi, et ejus translatione 
ad sedem Menevensem ac Landavensem. De tomo Anacleti; 
et provinciarum numero, in quas a Romanis divisa est Britannia 79 

Caput VI. 

Fagani et Duviani iter Romanum, et reditus in Britanniam. Eleu- 
theri papae epistola ad Luciuni. Fagani et Duviani res gestae 
in insula Avaloniae. Antiquitatis ecclesiae Glastoniensis assertio : 
et nova ab Ina et Dunstano facta restauratio. Privilegia varia 
a Saxonicis regibus eidem concessa. Arthuri donatio, et se- 
pulchri inventio. Henrici II. et Edvardi III. diplomata. Pos- 
sessiones et libertates ecclesiis a Lucio tributae. Wintoniensis 
ecclesiae antiquitates. Fundatio ecclesiae S. Petri Westmonas- 
teriensis, B. Mariae Doverensis, et S. Martini Cantuariensis. 
De Cantabrigiensi et Bannochorensi gymnasio: et Lueii regis 
exitu 126 

Caput VII. 

De fide a Britannis usque ad Diocletiani tempora conservata: cum 
Origenis et Tertulliani ea de re testimonio. De Mellone Bri- 
tanno, Rothomagensium praesule. De saevissima hie a Maxi- 
miano Herculio excitata persecutione ; et passis in ea Albano, 
Amphibalo, Julio, Aarone, Socrate, Stephano, Augulio, et aliis 
innumeris. De pace Britannicis ecclesiis, altero post cceptam 
persecutionem anno, a Constantio Chloro Augusti Constantini 
magni patre restituta .... 170 

Caput VIII. 

De patria Constantini Magni, et matris ejus Helenae, variae et dis- 
crepantes authorum sententice: quam alii Britanniam, alii Gal- 
liam, alii Bithyniam, nonnulli etiam Daciam fuisse volunt : 
Guilielmi Camdeni et Justi Lipsii de Britannica Constantini 
origine arnica concertatio. De pace Ecclesiae reddita : deque 
basilica S. Albani quam Verolamii, et S. Amphibali quam Win- 
toniae tunc constructam aiunt. De Britannicis episcopis qui 
concilio Arelatensi interfuerunt ; et Britannorum cum patribus 
Nicaenis in Pascbatis observatioue et Arianee haereseos condem- 



CONTENTS. Vll 

PAG. 

natione consensu. De Britannicis episcopia qui in synodo Sar- 
dicensi et Ariminensi adfuerunt. Quamdiu ab Ariana perfidia 
immunis raanserit Britannia, et quando ea contaminari coepta. 
De Maximo in Britannia tyrannidem arripiente ; Britannica 
eolonia in Armoricam deducta, et LXXI. fceniinarum millibus 
quibus ea occasione insula haec exhausta f'uisse fingitur. Pere- 
grinatio Hierosolymitana et Romana, ut ab aliis ita etiam a 
Britannis, frequentata. Inde Origenis prava doctrina, atque 
ex ilia enata nova Pelagiana et Coelestiana haeresis, in orbem 
diffusa. Pelagius Britannus, Ccelestius Scotus, uterque mona- 
chus fuit. Qviando, et quo in loco, venenum hoc ab illis spargi 
eceptum est . ... 212 

Caput IX. 

Rerum adversus Pelagium Britannum et Celestium Scotum, Inno- 
centii Romani episcopi temporibus, gestarum historia. Quan- 
tum creverit perniciosa istorum haeresis ; quibus potissimum in 
locis propagata, quibus scriptis et artibus ab eis propugnata 
fuerit. Conventus Cartbaginiensis in Celestii, Hierosolymita- 
nus et Diospolitanus in Pelagii examine quid egerit. Scripta 
ab Augustino, Hieronymo et Orosio illis opposita : et damnatio- 
ns ab utraque synodo Africana, Carthaginiensi et Milevitana, 
atque Innocentio pontifice lata in eos sententia 263 

Caput X. 

Rerum contra Pelagium et Celestium, Zosimi et Bonifacii proxi- 
morum Innncentii successorum temporibus, gestarum historia. 
Quomodo Zosimus eorum causam primo vehementer egerit, nee 
minus vehementer postea condemnaverit. Africanorum contra 
eos episcoporum zelus, et frequentibus ad Zosimum missis literis, 
et anathematismis in duabus plenariis synodis adversus nefariam 
haeresim promulgatis, luculenter expressus. Quibus legibus et 
ipsos heeresiarchas et eorum sectatores Romaiai imperatores 
coercuerint : et quomodo funesta ha?c Ecclesiae pestis profligata 
tandem fuerit, atque in toto orbe condemnata 308 

Caput XI. 

De Celestii et Juliani novis conatibus, et Pelagiana? partis antisti- 
tibus, ex Italia Celestini pontificis, ex Gallia Valentiniani III. 
Csesavis opera fugatis. De Semipelagianismi seminibus a Jo- 
hanne Cassiano inter Massilienses primum jactis. De Fastidio 
Britannorum episcopo, Timotheo hasresiarcha, Agricola Pela- 
giano, Severo Sulpicio, et Leporio Pelagii discipulo. De Ger- 



Vlll CONTENTS. 

PAG. 

rnani et Lupi in Britanniam adventu, et rebus ab eis ibidem 
gestis : eaque occasione de Albani reliquiis nonnulla interjeeta. 
De Semipelagianismo inter Massilienses et Lirinenses caput 
attollente; et a, B. Augustino atque Prospero editis scriptis 
refutato. Ut Nestoriani cum Pelagianis conspiraverint ; et 
utrique, turn a concilio universali Ephesino, turn a Celestino 
Romano pontifice, damnati fuerint 354 

Caput XII. 

Semipelagiani a Prospero scriptis refutati : Pelagiani a Xysto III. 
et Leone I. repressi. Britanni, a, Scotis et Pictis conculcati, ab 
Aetio Romans militise magistro auxilium frustra implorant. 
Iidem fame confecti, recuperatis postea viribus hostes repellunt. 
De regibus eorum Constantino, et filio Constante Wintoniensi 
monacho, quid Britannica historia : de pace et rerum abundantia 
illis restituta, novaque vitiorum segete simul accrescente, quid 
Gildas tradat. Pelagiana ha?resis emergens in Istria a Leone 
Magno, in urbe Romana a B. Prospero, in Britannia a S. Ger- 
mano et Severo prosternitur. De S. Germani et Vortigerni 
Britannorum regis congressu fabula? : Anglo-Saxones a Britan- 
nis invitati, Hengisto et Horsa ducibus, in insulam adveniunt. 
Ex quibus Germanise provinciis novi coloni ducti fuerint, et in 
quibus Britannia? locis consederint. Tempus eorum adventus 
explicatum, et cum vicinorum Francorum in Gallias migratione' 
comparatum. Quomodo, auctis viribus, ex amicis hostes effecti, 
Britannicam rempublicam et Ecclesiam oppresserint. De mi- 
serorum Britannorum reliquiis solum vertere coactis : eaque 
occasione, de eorum in Batavia, et Britannia Armorica colloca- 
tis sedibus 41g 

Caput XIII. 

De Fausto Britanno Semipelagianorum coryphseo, et conciliis 
Arelatensi atque Lugdunensi, quibus ille interfuit : de Gennadii 
quoque ecclesiasticorum dogmatum libello, et Lucidi Palinodia. 
De Gilda Albanio, Davide Menevensi, etDubricioarchiepiscopo. 
De Ambrosii Aureliani regno, et rebus gestis. De Gelasii Ro- 
mani et Johannis Alexandrini scriptis contra Pelagianos editis : 
et Romana? septuaginta episcoporum synodi decreto. De Go- 
delberto presbytero, Paulino, Gundleo, Cadoco et Winwaloco. 
De Nazaleodo et Arthuro Britannorum regibus ; persecutions 
Saxonica, Gilda?. Albanii et Cadoci Lancarvanensis exitu. Do 
Iltuto, et ejus discipulis. De synodis Breviensi et Victoriana 
in Britannia habitis. De Badonico prtelio, et nativitate Gilda? 
Badonici 4^ 



CLEMEN TISSIMO ET AUGUSTISSIMO 

PRINCIPI CAROLO, 

DEI GltATIA, MA.QN/E BRITANNIA, FRANCIB, ET HIBURNI/E 

REGI, 

FIDET DEFENSOR!, 
&c. &c. 



S-epius animo meo, Serenissime Princeps, ora- 
toris obversabatur illud : " Nescire 3 quid antea 
quam natus sis accident, id est semper esse 
puerum." Indeque mihi insitum fuisse diffiteri 
non possum rerum gestarum et memorise veteris 
ordinem cognoscendi singulare quoddam et prope 
incredibile desiderium. Quo in studio, quum 
exterarum gentium apx^oXoyi^v mediocrem ali- 
quam assecutus mihi visus faissem intelligentiam : 
etiam ilia cogitatio mentem meam identidem 
subiit ; magna? et inconsiderantue et imprudentise 



* Cic. 1. in Orat. 
VOL. V. 



EPISTOLA 



notam non potuisse me effugere, si in alienis 
tantopere occupatus domestica negligerem, atque 
in ipsa patria peregrinus et hospes existerem. 
Sed obstitit rei summa obscuritas, ex antiquarise, 
ut ita dicam, supellectilis defectu nata : qui hie 
tantus est, ut Britannicorum historicorum anti- 
quissimus Gildas ante annos mille, et quod ex- 
currit, profiteri non dubitaverit ; hausisse se quae 
tradiderat, " non tam ex scriptis patriae, scrip- 
torumve monumentis (quippe quae, siqua fuerint, 
aut ignibus hostium exusta, aut civium exulum 
classe longius deportata, non compareant) quam 
transmarina relatione quae, crebris irrupta inter- 
capedinibus, non satis claret." 

Neque damnum hoc resarcire potuerunt vel 
Ninii (specioso Gildse ipsius nomine fucata) col- 
lectanea ; vel liber ille Britannicus, quern a Gual- 
tero Oxoniensi archidiacono ex Armorica ad- 
vectum Galfridus Monemuthensis Latine trans- 
tulit ; vel posteriorum etiam monachorum de 
veterum sanctorum actis commenta recentia, 
quorum lectoribus crebro illam Epicharmi insu- 
surrare opus fuerit cantilenam b : 

Nr/0£, Kai [ik/ivae' cnrt(TTeiv c ' dp9f>a ravra rwv foevioi'. 

b M. Cic. ad Attic, lib. 1. ep. 10. Vid. Polyb. lib. 17. pag. 76S, et 945. edit. 
Graeco-Latin. Casauboni. 

L ' Nervos atque artus esse sapientise, non temere credere. Qu. Cicero j de 
petit. Consulat. 



UEDICATORIA. 



At quum in faecibus etiam istis aliquampiam de- 
mersam animadverterem veritatem, etin ipso ster- 
quilinio gemmam offendi potuisse non desperarem : 
purioris antiquitatis monumentis cum sequioris 
sevi illis alteris diligenter comparatis, e fodina ista 
prsestantioris metalli ramenta aut stricturas aliquas 
eruere conatus sum. Sic tamen, ut sagense evan- 
gelicse operam istarn certo quodam consilio non 
absimilem esse voluerim, quae " jacta d in mare res 
cnjusvis generis coegit: impletam vero subduxe- 
runt in litus, et sedentes quae bona erant in va- 
sa collegerunt, quae autem putria foras projece- 
runt ;" ab aequo lectore nihil hie expectans aliud, 
quam quod suo jure sibi deposcebat nostrorum 
historicorum post Bedam praecipuus, Guilielmus 
Malmesburiensis bibliotheoarius. " Si e quis post 
me scribendi de talibus munus attentaverit ; mini 
debeat collectionis gratiam, sibi habeat electionis 
materiam." 

Hoc autem, crasso licet filo contextum, opus 
tantae majestatis patrocinio ut dicare auderem, 
incitamenta habui neque pauca neque levia. 
Primum, argumenti genus ipsum, in Ecclesiarum 
magnae Britanniae et Hiberniae rebus explicandis 
occupatum, cujus clientelae committendum potius 

11 Matth. cap. 13. ver. 47, IS. 

' -G nil. Malmesbur. de gest. Reg. Anglor. lib. 5. 



4 EPISTOLA DEDICATORIA. 

fuerat, quam florentissimarum harum insularum 
surami Domini atque Monarchal ? Scriptum de- 
inde, felicissimse memorise Jacobi regis jussu et 
auspiciis susceptum, eo ad meliorem vitam re- 
cepto, cui potiore jure debebatur quam prsestan- 
tissimi parentis optimo haeredi ; accedit et regis: 
tuse benignitatis recordatio, cujus fructus ssepe 
tuli leetos atque uberes : quae cum me nexu et 
mancipio totum tuum effecerit, peculium etiam 
omne, et quicquid niei est, in tuam pariter tra- 
duxit potestatem. Dkus Optimus Maximus, re- 
gum suorum custos et vindex, " Vitam f TiBi det 
prolixam, imperium securum, domum tutam, 
exercitus fortes, senatum fidelem, populum pro- 
bum." Veteris Ecclesise pro imperatoribus suis 
vota hsec solennia, pro tua et tuorum salute, 
redintegrat, et toto animi affectu Numini divino 
nuncupat 

Serenissimae Tua; Majestatis 

Servus bumillimus, 

JACOBUS ARM ACH ANUS. 

1 Tertullian. Apologetic, sect. 30. 



LECTORI. 



V^uod de Gallicana, nobis proxima, ecclesia notavit 
nuper praetor Narbonensis Franciscus Bosquetue ; " in- 
certam longa antiquitate, et posterorum commentis, ori- 
ginem'' illius extitisse : idem in nostris quoque Britannicis 
verissimum fuisse comperimus. In quibus illud etiam 
locum habere negari non potest, quod de primis liujus- 
modi commentorum authoribus idem addidit : " Primos, 
si verum amamus, hujusmodi zelotas morjachos in Galliis 
habuimus. Illi simplici ac fervida, ideoque minus cauta 
et saspe inconsulta, religione perculsi, ad illiciendas ho- 
minum mentes et augustiori sanctorum nomine ad eorum 
cultum revocandas, illustres eorum titulos, primum sibi, 
dein credula? plebi persuasos proposuerunt. Ex horuni 
officina Martialis Lemovicensis apostolatus, Ursini Bitu- 
ricensis discipulatus, Dionysii Parisiensis areopagitica, 
Pauli Narbonensis proconsularis dignitas, amborum apos- 
toli Pauli magisterium, et in aliis Ecclesiis similia, pro- 
diere. Quibus quidem, sano judicio et constanti amnio, 
Galli primum episcopi vestitere. At ubi ecclesia? Gal- 
licanae parentibus, sanctissimis fidei prasconibus, detractis 
his spoliis injuriam fieri mentibus ingenuis et probis 
persuasum est : paulatiin error communi consensu consur- 
gerc, et tandem antiquitate sua contra veritatem pras- 
scribere." Ilaec in primi ecclesia? Gallicanaa historiaruin 
libri editione prima (secunda enim tantam napp^mav ferre 
non poteiat) cruditissimus Bosquetus. 



b PR.-EFATFO. 

Et in Britannia quideni ipsis apostolorum temporflbus 
annunciatum fuisse Christi evangelium, authores habemus 
locupletissimos, Eusebium, Theodoretmn, Arnobimn ju- 
niorem et Gildam Britannum : a Josepho vero Arima- 
tha?ensi id fuisse proestitum, Glastoniensium monacho- 
rum traditio est; nee ita tamen antiqua, ut ante Norman- 
nica tempora certum aliqnod in probatas fidei scriptore 
quoquam depreliendi possit illius vestigium. Dc primo 
similiter Christiano Britannorum rege, in Beda et libro 
pontifical!, B. Hieronymo et Damaso perperam attribute^ 
primum legimus : Lucium regem Britannicmn, missa 
ad Eleutherum Romanum episcopum epistola, illius opera 
Christianum effectum fuisse. Britannicae consarcinator 
historiae, id satis esse non existimans, regulo hoc in 
Romanas insulee monarcham transformato, in urbibus- 
illius XXVIII. totidem ab eo constitutos episcopos som- 
niavit: cui et sttum de Flaminibus et Archiflaminibus 
eentonem Galfridus Monemuthensis deinde assuit. Neque 
quisquam fere locus repertus est illustrior, qui non a, 
Lucio institutorum suorum vel originem vel amplificatio- 
nem deinceps arcesseret. 

Harum vero antiquitatum, sive verarum sive falsarum, 
reliquias ut undique dispersas sub vino aspectu ponerem - r 
omnibus unum in locum coactis scriptoribus, ex ingenti 
immensoque isto campo quas ad rem nostram spectare 
videbantur studiose excerpsi : usu eontinuo ad laborem 
istum obdurescente et percallescente nostra patientia. Ac 
primum, ne quid hie me fugeret, editorum nostrorum 
historicorum antiquiores quidem, Gildam, Adamnanum, 
Bedam, Asserium Menevensem, integros, posteriores vero 
nbi videbatur opus, cum manuscripti* codicibus diligenter, 
nee sine fruetu, contuli. In scriptorum deinde nondum luci 
redditorum sylvam me abstrusi densam atque asperam : 
quorum, prae aliis, maximam mihi suppeditavit copiant 
bibliotheca ilia Cottoniana nobilis ; quas una ad Britan- 
nicas gentis historian! perficiendam plura confert admini- 



PK.EFATIO. ( 

cula, quam omnes omnium aliae junctae siinul. Ea vero 
amicissimi D. Roberti Cottoni (quern ut antiquitatum 
suarum promum condum semper celebrabit Britannia) 
gumma humanitate, non minus quam mea ipsius et olim 
patuit, ct continuata D. Thomae filii ipsius turn in equestri 
ordine atque baronetti dignitate, turn -in bibliothecae con- 
servandae et augendae cura, successoris unici benevo- 
lentia adhuc patet ; Isocraticas illius monitionis hie certe 
non immemoris. Ylptiri? rove iratdag, Ihrrtrtp rf/c ovaiac, 
ovTio kcu Trig (piXlac; TrarpiKrig KAripovOfittv. 

In nostra autem hac ex omni scriptorum generc pro- 
miscue congesta farragine, si quis obscuriorum aut minus 
spectatas fidei authorum subinde hie citata mirabitur tes- 
timonia : cogitare ilium velim, aliud esse historian! scri- 
bere, aliud materiam hinc inde convehere, uncle delectu 
adhibito sylvam dicendi historicus possit ducere ; et ut de 
fide narrationis rectius judicare quis possit, interesse sae- 
penumero, ut quam obscuris et novitiis ilia nitatur au- 
thoribus, clare intelligat. Alioqui non ita nos judicii 
inopes existimare quis debet, ut Galfridum Monemuthen- 
sem, aut Hectorem Boethium, aut ex infimis subselliis 
testem aliquem alium advocaremus ; si in antiquiore aut 
melioris notas aliquo quod ab ipsis traditum est reperiri 
potuisset chronographo. 

Quod si frivola etiam nonnulla, dubia multa, et falsa 
quoque non pauca, commemorata hie objectet alius: de 
frivolis responsum hoc a Flavio Vopisco accipiat, in Aure- 
liano suo. " Frivola haec fortasse cuipiam et nimis levia 
esse videantur : sed curiositas nihil recusat." De dubiis, 
ex clarissimi Junii Manilianis, hoc habeat alterum : " me 
nee multis rebus ejusmodi credere, nee credendas ob- 
trudere cuiquam, sed legendas probandasque judicio 



a Ut rei familiaris, sic et amicitise patcincc libeiis capiendR est heercditas. 
Isocrat. ad Demonic. 



O FRjEFATIO. 

certo." Valdeque mihi placere sciat Euripidis illam sen-- 
tentiam : 

Ouk ttJTtv oiicsv xP t 1 <7L f lt ^ TS P 0v jSporotf. 

Nam ad aperte falsa quod attinet: non parum etiam lec- 
toris interesse putabam, ex isto ut cognosceret specimine, 
quam fcedis ineptiis sanctorum vitas totamque Ecclesiae 
historiam aetas superior contaminaverit ; atque novorum 
mii'aculorum et visionum obtentu, hominum simplicitati 
illuserit. Ita, de S. Albani corpore inter Verolamienses 
et Colonienses coenobitas lite orta, miracula miraculis 
opposita; et in consimili de B. Patricii reliquiis inter 
Glastonienses et Dunenses monachos controversia, ab 
utraque parte visiones productas hie videbit visionibus 
contrarias. In iis enim percensendis quae ex Elizabethan 
Schonaugiensis et Richardi Praemonstratensis revelationi- 
bus de Ursulanis virginibus retulimus, quis tam patientis 
fuerit stomachi, ut Apuleianum illud saspius usurpare non 
cogatur? "Nihil hac fabula fabulosius, nihil isto men- 
dacio .absurdius." 

Et tamen, ne nullam solidioris materiae partem conrpa- 
rere hie uspiam morosulus quispiam criminaretur : haere- 
seos Dei gratiam impugnantis, a Pelagio Britanno ab 
inferis primum excitatae et Fausti Britanni'novo mangonio 
denuo Christiano orbi venditatae, historiam secundum or- 
dinem temporum digestam placuit interjicere. Nam " li- 
cet banc ficus fatua toties sit praecisa, toties eradicata, 
toties combusta, incinerata et usque ad nihilum concul- 
cata ; quam late tamen et dense adhuc non desinit ger- 
minare, et sua vitulamina vitiosa (quanto subtilius solito, 

b Prudenti incredulitate nihil est mortalibus utilius. Euripid. in Helena, 
ver. 1637. 

c L. Apulei. Metamorphos. lib. 1. 



PRjEFATIO. 9 

tanto periculosius) propagare," et Thomas Bradwardi- 
nus d conquestus est olim, et nos hodie non sine causa con- 
querimur. Sicubi vero, vel in hoc, vel in argumento illo 
altero, aliorum expectationi minus satisfecerim : occu- 
pations quibus indies distineor maxima?, aliquid excu- 
sationis ab aequis, ut spero, rerum gestimatoribus im- 
petrabunt. Dublinii, anno CID IDC XXXIX. IV. Non. 
August. 

d Bradwardin. Prsefat. in libros de causa Dei contra Pelag. 



BRITANNICARUM ECCLESIARUM 
ANTIQUITATES. 



CAPUT I. 



Jiritanni ante acceptam (idem Chrislianam idololatra?. De fipobtolis, qui in Liii- 
tannicis insulis evangelium primi prsedicasse dieuntur : Jacobo Zcbeda;i, 
Simone Zelota, Simone Petro, et B. Paulo. De Aristobulo item, et Claudia 
Britanna. 

Frisco illius ignorantiae 3 temporibus, qua; salutarem 
Christi adventum prascesserunt, Britannos et Hibernos 
nostros communem reliquarum gentium sortem subiisse, 
id est, " fuisse b absque Christo, alienos a republica Is- 
raelis, et extraneos quod ad foedera promissionis attinet, 
spem non habentes, et sine Deo in mundo :" non est quod 
quisquam dubitet. " Neque enim Britannia fertilis pro- 
vincia tyrannorum," inquiebat olim impius Porpbyrius c , 
" et Scoticae gentes omnesque usque ad oceanum per 
circuitum barbara? nationes Moysen propbetasque cogno- 
verant." Neque minus falluntur viri' 1 docti, qui Britannos 
a Druydibus suis in unius Dei cultu semper institutos 
fuisse tradunt, quam nugatus est Postellus, quuni ab Hc- 



a Act. cap. 17. vcr. 30. h Ephes. cap. 2. ver. 12. 

r Apud Hieronymum ad Cte^ipbontem advers. Pelag. 

d Camden. Biitann. pag. 47, 48, edit. Londini aim. 1607. Fr. Godwin, dr 
convers. Britann. cap. 3. part. 23. apud qnem Origenes pro Terlulliano est 
reponendus. 



\'2 BRITANNICARUJI KC'CLESJAKUM CAP, I. 

brasis' Hibernorum origincm conatus est arcessere. Nam 
ct Origenes f , quern illi authorem citant, plane contrarium 
indicat, " terrain Britannia? ante adventum Christi in 
unius dei religionem'' minime consensisse: nominatini vero 
Andrasten sive Andaten, Victoria? deam, Dio Cassius g , 
Apollineni et Dianam alii a Britannis coli consuevisse 
prodiderunt : et de eorum idolomania gentilis ipsorum 
Gildas tam clarum perhibet testimonium, ut res in quses- 
tionem vocari non debeat. Sic eniin ille : " Igitur omit- 
tens priscos illos communesque cum omnibus gentibus 
errores, quibus ante adventum Christi in carne omne hu- 
manum genus obligabatur adstrictum; nee enumerans 
patriae portenta ipsa diabolica, pene numero Egyptiaca 
vincentia, quorum nonnulla lineamentis adhuc deformibus 
intra vel extra deserta mcenia, solito more rigentia torvis 
vultibus intuemur : neque nominatini inclamitans montes 
ipsos, aut colles, vel fluvios, olim exitiales, nunc vero hu- 
manis usibus utiles, quibus divinus honor a caeco tunc po- 
pulo cumulabatur, &c." Ut de illorum temporum miserrima, 
ct subsequentium felicissima conditione, in epitaphioNepo- 
tiani B. Hieronymus pronuntiare non dubitaverit. " L'bi 1 ' 
tunc totius orbis homines, ab India usque ad Britanniam, 
a rigida septentrionis plaga usque ad fervores Atlantici 
oceani tain innumerabiles populi, et tantarum gentium 
multitudines ; 

Quam' vaiiae Unguis, liabitu tam vestis et arniis ? 

Piscium ritu ac locustarum, et velut musca? et culices con- 
terebantur ; absque notitia enim sui Creatoris, omnis homo 
pecus est. Nunc vero passionem Christi, et resurrectio- 
nem ejus, cunctarum gentium et voces et literas sonant." 

Nam quum temporum plenitudo advenisset, " myste- 
rium k quod a temporibus seculorum taciturn fuit, factum 
est manifestum, et per Scripturas propheticas ex imperio 

' Camden. Hibcrn. pag. 72C. ' Orig. in Ezeehiel. Iiomil. 4. 

8 Xipliilin. epitom.in Neron. Vid. Cambden. in Somersetshire, pag. 170. et 
in Yorkshire, pag. 563. et Jo. Selden. ad marmora Arundclliana, pag. 176. 
Vid. Laurent. Pignor. Symbol, epistolit. cap. 23. pag. 77, 7S. 

h Hieron. ad Heliodor. epist. 3. ' ^Eneid. lib. 8. ver. 723. 

k Rom. cap. 16. ver. 25, 26. 



CAP. i. ANTIQUITATER. 13 

astevni Dei ad obedientiam fidei omnibus gentibus decla- 
ration." Indeque iis qui in tenebris et umbra mortis erant 
positi, lumen illud gentibus patefaciendum affulsit: de 
quo apud prophetam Deus ; " Constitui 1 te ut sis lux 
gentium, ut sis saluti usque ad fines terras." Christo enini 
apostolis suis imperante, ut m profecti in mundum univer- 
sum, praedicarent evangeliuin omni creaturae; egressi illi 
praedicarunt ubique, ita ut nullum locum ccelesti doctrinas 
occultum esse sinerent; " jutj v/jcroi>e, jui) i'rn-upov, juijcT ttriva 
rpirjjv avOpwiroig Karouctav i) (jtvutg tdiSov, non insulas, 
non continentem, non si quam tertiam habitationem homi- 
nibus natura concessit :" quern admodum Gregorius" Nys- 
senus loquitur. Atque ita completum est quod per Esaiam 
olim Deus praedixerat : " Mittam ex eis ad gentes in 
oceano, insulasque remotissimas, quae non audiverant fa- 
mam meam, neque viderant gloriam meam, ut indicent 
gloriam meam in gentibus." iSlam " verbumDei," Augus- 
tini verba haec sunf, " non in sola continenti terra prae- 
dicatum est ; sed etiam in insulis, quae constitute? sunt 
in medio mari: et ipsae plenae Christianis, plena? sunt ser- 
vis Dei. Non enim separat mare cum, qui fecerat mare. 
Quo naves possunt accedere, verba Dei non possunt?" 
Et quidem a primo exortu Evangelii suscepisse Britan- 
nos Christi fidein, ilia Gilda? satis indicant; " Interea 
glaciali frigore rigenti insula?, et velut longiore terrarum 
secessu soli visibili non proximae verus ille non de firnia- 
mento solum 1 temporali, sed de suinma etiam ccelorum 
arce tempora cuncta excedente, universo orbi praefulgi- 
dum sui coruscum ostendens tempore, ut scimus, summo 
Tiberii Caesaris (quo absque ullo hnpedimento ejus propa- 
gabatur religio comminata, senatu nolente, a principe 1 
morte delatoribus 8 militum ejusdem) radios suos primum 
indulget, id est, sua praecepta Cbristus. Qua? licet ab 

1 Esai. cap. 49. ver. 6. Act. cap. 13. ver. 47. 
m Marc. cap. 16. ver. 15, 20. cum Coloss. cap. 1. ver. 23. 
" OraL in Petrum et Paulum, edit. IngoUtad. 1020. 

° Esai. cap. G6. ver. 19. Vid. Lyran. in Psal. 97. ver. 1. multitude, insiilarum, 
de Anglia et Hibemia. 

i' in exposiiioncPsal. 06. op. torn. 4. png. 1043. 1 al. Sol. 

1 Tiberio seil, ' i. e. aceusatoiibus Christianorum. 



i4 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. I. 

incolis tepidc suscepta sunt; apud quosdam tamen integre, 
et alios minus, usque ad persecutionem Diocletiani per- 
mansere." Haec Gildas; ubi quod de tempore summo 
Tiberii (licit, ex Eusebii chronico exponendum est : in 
quo ad annum vel ultimum, vel penultimum Tiberii anno- 
tatum est, " Pilato de Christianorum dogmate ad Tibe- 
rium referente, Tiberius retulit ad senatum, ut inter ce- 
tera sacra reciperetur. Verum quum ex consulto patrum, 
Christianos eliminari urbe placuisset; Tiberius per edic- 
tum accusatoribus Christianorum comminatus est mortem. 
Scribit Tertullianus in apologetico." 

Verba Tertulliani' ha;c sunt; " Tiberius, cujus tempore 
nomen Christianum in saeculum introivit, annunciatum sibi 
ex Syria Palaestina, quod illic veritatem illius divinitatis 
revelaverat, detulit ad senatum cum praerogativa suf- 
fragii sui. Senatus, quia non in se probaverat, respuit. 
Cassar in sententia mansit, comminatus periculum accusa- 
toribus Christianorum." Subdit Eusebius libro secundo 
historian ecclesiasticae, capite tertio, Ruffino interprete. 
" Quod profecto divina providentia ita tunc Caesaris sen- 
sibus ingessit, ut absque ullo ohstaculo, in ipsis duntaxat 
initiis Evangelii sermo usquequaque percurreret. Unde et 
factum est, ut repente quasi coelitus lumen ostensum, aut 
radius quid am solis erumpens, totum orbem claritate su- 
perni luminis illustraret : ut compleretur ilia prophetia 
quae dixerat, In" omnem terrain exivit sonus eorum, evange- 
listarum scilicet et apostolorum, et in fines orbis terr^e 
verba eorum. Ex quo et per omnes civitates ac vicos, 
immensas multitudines, velut messium tempore frumenta 
ad areas, ita ad Ecclesias populi congregabantur." " Con- 
gregation Christianorum in omne hominum penetravit ge- 
nus ; nee ulla natio Romani orbis remansit, qua? cultus 
ejus expers relinqueretur." Mta" »j EKicXjjcrta, rjv IftpvaavTo 
ol ayioi airoaroXoi atro Trtoarwv i<o<; Trepanov tv riij a'1/.iari 
rod Xpio-roii, oi/cekuc <§pw<T( icai ttovolc;. 

L Tertul. apol. cap. 5. op. pag. C. 

11 Psal. 94. ver. 4. Rom. cap. 10. ver. IS, 

"' Hegesippus vel Amhrosius potius, lib. 2. de Excid. Hievosol. cap. 12. 

v Interpolator epistoloe Ignatii ad Philadelph. ed. Coteler. torn. 2. pag. 77. 



CAP. I. ANTIQUITATES. 15 

Hinc Arno'..ius y " Tarn velociter currit sermo ejus ut, 
sum per tot millia annorum in sola Judasa notus fuerit 
Deus, nunc intra paucos annos, nee ipsos Indos lateat a 
parte orientis, nee ipsos Buitones a parte occidentis. 
Ubique cucurrit velociter sermo ejus." Gildas vero inter 
tempus hoc siunmum Tiberii Caesariis, quo lumen Evange- 
lii per universum terrarum orbem spargi cceptum est, et rem 
aRomanis,(postacceptama Boadiciaregina, quam Lesenam 
ille appellat dolosam, cladem illam maximam) adversus 
Britannos gestam, de qua proxime verba fecerat ; hoc est, 
inter XXXVI. vulgatse nostras asrae Christianas annum, et 
LXI. (quo a Paulino Suetonio recuperata iterum provincia 
est, cassis Britannorum octoginta millibus) veritatis sua? 
radios Britannias primum indulsisse Christum significat. 
Unde inter gentes apostolorum ministerio ad fidem con- 
versas, Britannos quoque connumerat Theodoretus libro 
nono EAA/jvkii/ iraBrjfidTwv OepatrivriKric;. 0< St i)uiTepoi 
aktelg, inquit, Kai ol rtkwvai, Kai 6 (TKVTOTOfioc aitamv 
dvdp&TTOtg roiig ivayytXticoiiG Trpomvr\v6ya<yi vofiovc;' kol ov 
juovov P(i)/.ia/oi/c Kai viro tovtoiq rtXovvrag, a'AAa Kai rd 2ku- 
uitca Kai ret Saupo^uartKa tuvri, Kai 'Ivcoue Kai Aluiowag, Kai 
Ylipcrag Kai Sijpac, Kai YpKavoiiQ, Kai BaKrp(avoi>c, Kai Bpsr- 
Tavovq, Kai Kifijdpovg, Kai Vep/navoiig, Kai cnraE,aTr\(og irctv 
iuvog Kai ytvog avupwrrijov, oiqaauat tov aravptjOivTOQ roiic 
vofiovQ avETrsirrav. Nostri illi piscatores ac publicani, su- 
torque ille noster, cunctis nationibus legem evangelicam 
detulerunt. Neque solum Romanos, quique sub Romano 
vivunt imperio, sed Scythas quoque ac Sauromatas, Indos 
prseterea, yEthiopas, Persas, Seras, Hyrcanos, Britan- 
nos, Cimmerios et Germanos, utque semel dicatur, omne 
hominum genus, nationesque omnes induxerunt crucifixi 
leges accipere." Sed quisnam ex illo apostolorum choro 
ad Britannicas nostras insulas accesserit ; 11011 eadem est 
omnium authorum sententia, 

S. Jacobum Zebedasi filium, fratrem Johannis, abi- 
isse in occidentem, multaque iis locis fecisse miracula ; ex 
Anastasii patriarchal Antiocheni libro de passionibus mar- 

1 in Psalm. 147. 



lii BRITANNICARUM ECCLF.SI ARUM CAP. I. 

tyrum, Arabice scripto, quidam* referunt. Eundem " His- 
paniae et occidentalium locorum populis evangelium pra?- 
dicavisse, et in occasum mundi lucem prasdicationis in- 
fudisse" tradit etiam Isidorus in libro de patribus utiius- 
que Testamenti" et eum secutus Freculphus Lexoviensis b , 
" Primum* omnium apostolorum praedicavisse in oris occi- 
dentalibus" asserit quoque author chronici, quod Maximi 
Caesaraugustani episcopi circumfertur nomine. Britannis, 
ille qui Flavii Lucii Dextri larvam induit, Hibernis Vin- 
centius Bellovacensis praedicavisse ilium affirmat. Sic 
enim prior in chronico, ad annum Christi XLI. " Rediens 
Jacobus Gallias invisit, ac Britannias, ac Venetiarum d 
oppida, ubi prasdicat ; ac Hierosolymam revertitur, de 
rebus gravissimis consulturus beatam Virginem et Pe- 
trum." Posterior, in speculo historiali', (in Basileensi 
etiam concilio, ab Alpbonso Garsia de sancta Maria, Cas- 
tellani regis oratore, productus) ita : " Apostolis diversa 
cosmi climata adeuntibus, nutu Dei Jacobus Hibernias 
oris appulsus, verbum Dei praedicavit intrepidus, ubi sep- 
tem discipulos elegisse fertur : scilicet Torquatum, Secun- 
dum, Indalecium, Tisepliontem, Eufrasium, Cecilium, 
Isichium, quorum collogio lolium extirparet, ac telluri 
aridae et diu sterili semina verbi Dei committeret. Cumque 
dies immineret supremus, Hierosolymam cum eis perrexit, 
ibique martyrium subiit." 

Verurn Jacobum ab Herode occisum, priusquam apos- 
toli divisi essent in " diversa cosmi climata" (ut cum 
Turpino f loquitur Vincentius) ostendunt alii s : et quos 
ipse Vincentius secutus est authores. Turpinus in vita 
Caroli Magni, et Calixtus II. in libro de miraculis S. 
Jacobi apostoli, et translatione corporis ejus (si tamen idem 
utriusque operis author non fuerit) non in Hibernia, sed 



* Johan. Mariana, de adventu Jacobi in Hispaniam, cap. 7. 

» cap. 72. b Chronicorum tom. 2. lib. 2. cap. 4. 

c Maxim, chronic, ad annum Christi 383. 

A Vanncs in Britannia Armorica. Vid. infra cap. 16. 

e lib. 8. cap. 7. 

r Turpin. de gestis Caroli magni cap. 1. 

i Vid. Baroninm, annal. torn. 1. ann. 44. sec. 1. cap. 14. 



CAP. I. ANTIQUITATES. 



17 



in Galaecia ista facta referunt. " Novem discipulos in 
Galaecia," ait in praefatione sua Calixtus' 1 , " dum adhuc vi- 
veret, apostolus elegisse dicitur: quorum septem, aliis 
duobus in Galaecia praedicandi causa remanentibus, cum 
co Hierosolymis perrexerunt, ejusque corpus post passi- 
onem per mare ad Galaeciam deportaverunt. De quibus 
beatus Hieronymus in suo martyrologio sic dixit, ac beato 
Chromatio scripsit : quod sepulto in Galaecia beati Jacobi 
corpore, ab apostolis Petro et Paulo infulis episcopalibus 
apud Romam ordinantur, et ad praedicandum Dei verbum 
ad Hispanias, adhuc gentili errore implicatas, diriguntur. 
Tandem vero praedicatione sua innumeris gentibus illus- 
tratis, Torquatus Acci, Tisephon k Vergi, Secundus Abu- 
la?, Indalecius Ursi, Caecilius Eliberri, Esicius 1 Carsecae, 
Eufrasius Eliturgi, scilicet Idibus Maii quieverunt." 

Et ita sane in martyrologio Romano (quod Hieronymi' 11 
nomine olim editum, supposita" quoque ejusdem ad Chro- 
matium et Heliodorum epistola, confirmat Baronius) ut et 
in Bedae, Usuardi, Notkeri et Adonis martyrologiis, ad 
Idus Maii, legimus ; " Romae lios a Sanctis apostolis epis- 
copos ordinatos, et ad praedicandum verbum Dei in His- 
panias directos esse : cumque diversis urbibus evangeli- 
zassent, et innumeras multitudines Christi fidei subjugas- 
sent ;" tandem in dictis Hispaniae locis quievisse. In ve- 
tere Romanae Ecclesiae martyrologio, quod suo praefixit 
Ado, non aliud de illis dicitur, quam quod " Romae ab 
apostolis ordinati sunt." In Britannico vero p , quod de- 
scribendum curavit Ricemarchus Sulgeni Menevensis 
episcopi filius, ne nominantur quidem. In apostolorum 
tamen catalogo, qui epistolae ad Chromatium et Heliodo- 



h MS. in bibliotheca Collegii Benedicti Cantabrig. et Coll. Baliol. Oxon. et 
D. Roberti Cotton. 

k al. Ctesiphon. ' al. Hesychius. 

m Baron, de Martyrolog. Rom. cap. 9. 

n Ibid. cap. 5, 6, 7. 

° Petro, sc. et Paulo, uthabet Gregorius VII. lib. 1. Registr. epist. 64. 

i> Habetur MS. in bibliotheca D. GuiL Bedelli Kilmorensis apud nos eps- 
copi. 

VOL, V. C 



18 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. I. 

rum ibi subjicitur, de Jacobo legitur : " Hie Hispaniae, et 
in occidentalia loca praedicavit : et sub Herode gladio 
caesus occubuit." Addit Ordericus Vitalis Uticensis mo- 
nachus, libro secundo ecclesiasticas historian, septem 
ipsius discipulos cadaver ejus in Hispaniam detulisse, " et 
a rege Gallicias susceptos, primum fidem et religionem 
Hiberis praedicavisse." An pro Hiberis Vincentius alicubi 
Hibernis exaratum repererit, aliis conjiciendum relinquo : 
certe hujusmodi aliquo errore dictos Jacobi discipulos ad 
Hiberniam translatos esse, a vero non est absimile. 

Simonem Zelotem evangelii doctrinam " ad occi- 
dentalem oceanum, Britannicasque insulas" pertulisse, 
author est Nicephorus" 5 Callisti. Eundem " in Britannia 
crucifixum, occisum et sepultum esse," tradit in synopsi 
Dorotheus : astipulantibus etiam Graecorum menologiis'. 
In quibus ad Maii diem decimum de Simone ita scriptum 
legimus, "Yortpov St iv Upsraviq. yEvo/xcvog, kol TroWovg 
Tty Xoyu) tov evayyiXiov <pioTi(rag, virb twv awiaTuv arav- 
pwOeic «al teO&s QairTtTai ekh. Postremo in Britanniam 
profectus, cum multos evangelii verbo illustrasset, ab in- 
fidelibus crucifixus, illic sepultus est." In martyrologio 
tamen et breviario Romano, ut et in Bedae, Usuardi, 
atque Adonis martyrologiis, ad Octobris diem octavum 
etvigesimum in Perside martyrium subiisse legitur. 

Simonem Petrum, " duodecim quidem annos esse 
versatum in oriente, viginti autem et tres annos trans- 
egisse Roma?, et in Britannia, et in civitatibus quae sunt 
in occidente," retulit alicubi Eusebius Pamphili; siqui- 
dem Simeoni Metaphrastae credimus. Apud s quern etiam 
legimus, Petrum in Britannia " longo tempore fuisse mo- 
ratum, et multas gentes non nominatas attraxisse ad fidem 
Christi;" ad extremum vero, cum " verbo gratiae multos 
illuminasset, et ecclesias constituisset, episcopos et pres- 



i Niceph. hist, ecclesiast. lib. 2. cap. 40. 

r Menolog. torn. 2. Antiqu. lect. Henr. Canisii. Antholog. Greec. edit. Rom. 
ann. 1598. pag. 406. et Menaeis edit. Venet. ann. 1588. 

s Metaphrast. commentav. de Petro et Paulo, ad diem 29. Junii, de quo vid. 
Baron, annal. torn. 1. an. 61. sec. 4. 



CAP. i. ANTIQUITATES. 1SJ 

byteros et diaconos ordinasset, XII. anno Caesaris Neronis 
rursus Romam reversam esse." 

S. Paulum doctorem Gentium rov' rrjv oiKov/xivnv ara- 
ScvcravTa, teal rip 7T£pi -wiuTtiaQ Sporty tov Koafiov fwtpov 
iiiro^fivavra, (ut de eo loquitur Basilius Seleuciensis) 
" ab oceano usque ad oceanum cucurrisse," affirmat Hie- 
ronymus" : " imitantem Dominum suum et solem justitias, 
de quo legimus ; A v summo coelo egressio ejus, et occursus 
ejus, usque ad summum ejus, ut ante eum terra deficeret 
quam studium praedicandi :" et post primam apologiam, 
cujus ipse in posteriore ad Timotheum epistola meminit, 
a Nerone dimissum, evangelium* Christi in occidentis 
quoque partibus praeclicavisse. Verba apostoli y sunt : " In 
prima mea defensione nemo mihi adfuit ; sed omnes me de- 
reliqueruut. Non illis imputetur. Dominus autem mihi 
adstitit, et confortavit; ut per me prasdicatio impleatur, 
et audiant omnes gentes." In quern locum Theodoretus : 
" Quando," inquit, " appellatione usus, Romam a Festo 
missus est, defensione audita fuit absolutus, et in Hispa- 
niam profectus est, et ad alias gentes excurrens, eis doc- 
trinae lucem attulit ;" atque, ut alibi addit idem z , " Insulis 
qua? in mari jacent, utilitatem attulit." Unde de eo Ve- 
nantius Fortunatus a : 

Transiit Oceanum, vel qua facit insula portum, 
Quasque Britannus habet terras, quasque ultima Tliule. 

Et Sophronius patriarcha Hierosolymitanus, in sermone 
de natali apostolorum, Paulum Hispanis et Britannis 
evangelium praedicasse significat : quod tamen ex aliorum b 



1 Terrae habitabilis stadia percurrentem, et cursu pro fide suscepto mundi an 
gustias demonstrantem. Basil. Seleuc. orat. 2. (sive de Adamo I.) 

u Hieron. com. in Amos, cap. 5. " Psal. 1 9. ver. 6. 

x Hier. in catal. Script, eccl. in Paulo, et Hilduinus in Areopag. et Ado in 
libello de festiv. apost. 

x 2 Tim. cap. 4. ver. 16, 17. • Theodoret. in Psal. 116. 

a libro 3. de vita Martini. 

b Madgeburgens. Centur. 1. lib. 2. cap. 2. Rob.Person.de 3. convers. Angliffl, 
part. 1. cap. 1. sec. 22. Jo. Pits. torn. 1. relat. Anglic, pag. 11. 

c2 



20 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAF. I. 

fide refero, mihi enim ipsi auctorem videre nondum con- 
tigit. Vetus quoque interpres sermonis Chrysostomi c de 
Pentecoste, ab Hispaniis " in ultimas partes" terrae eura 
cucurrisse innuit. Denique " tanquam d coelestis qusedam 
volucris orbem habitabilem circumcirca peragrans ; tri- 
ginta e et quinque annis evangelico pro Christo certamine 
peracto," ut scribit Nicephorus, Romse demum sub Ne- 
rone martyrio cursum consummavit. 

Aristobulum quoque cujus ipse in epistola ad Romanos f 
meminit, Britannorum episcopum a Paulo ordinatum, in 
]VIenaeis Graecorum invenio: ubi Aristobuli ad decimum 
quintum diem Martii, hujusmodi fit commemoratio : " Ou- 
toq J)v ac riov i(3SofiriKOVTa fxaBrirwv, r)Ko\ovOr)(JE Si Ttjj ayuo 
aTrooToAw IIavX(j>, KrjpvrTwv to svayytXiov tic Tracrav rfjv ol- 

KOVjUEVrjV ClCtKOVbJV avTto' v(f oil KOI J^eipOTOVUTUl STTlCTKOirOg 

£(C rrjv rwv Bptraviov \iopav, dypiwv a'vSpwv /cat wpiOTaTwv' 
7rap' <Z)v 7rorl julv TVKTOfxtvog, ttotI ce (cat Kara rfjc dyopag 
crvpofxivog, TroXkoitQ £7T££<te rtj> XptoTfj) trpousXdeiv' odev Kai 
imcXyaiag av<TTr)crap.£vog, Kai irotafivTipovQ Kai StaKOvovg iv 
avry KaTacrTijcrciQ, h^XuiLOrj. E septuaginta discipulis erat 
hie unus, sequutus est autem S. Paulum, praedicans evan- 
gelium, et ubique terrarum ministrans illi. A quo et epis- 
copus ordinatus est in Britannorum regionem, ferorum 



c Tom. 3. Latin, edit. Paris, ami. 1546. et Basil, aim. 155S. 

d Qia Tig nTijvbg aWkpiog b TlavXoQ SikQti, kvkXi^ Siarp^xuiv tijv o'ikov- 
\iivr]V. Nicephor. Callist. ecclesiast. histor. lib. 3. cap. 1. Katicnrtp vwottti- 
ftog Tig ira<rav fiiaftpafiuiv Tr)v oiKOV/xkvijv iaayi]vivct. Menosa Groec. Jun. 
29. 

e Xlaaav (Txzdbv Tt]V yi]V FuXQiov, Kai iiri TrevTe Kai TpiaKOVTa virip 
Xpi&Tov Tqi fiiayyEXtr^j OiaQXeuaag IviavToig. Niceph. hist, eccles. lib. 12. 
cap. 34. Vix triginta atmorum spatio et Romanos, et Persas, et Parthos, et 
Medos, et Indos, etScythas, et Sauvomatas, et Sarracenos, et omne prorsus hu- 
manum genus sub jugum mitteret veritatis, &c. Chrysost. homil. 4. de laudib. 
Pauli. Clemens in epistola ad Corinthios pag. 8. de eodem : Ktjpu£ yivo/xtvog 
Iv Ty avaToXy Kai iv ry~ dvtTEi, to yivvalov Tijg iriuTuog avTov KXkog f\a- 
fisv diKatoavvrjv 8i8a%ai o\oi> rbv Koa/iov, Kai t7ri t& Tspfia rijc Svaeujg 
iXGuiv, Kai jxapTvoijaag iiri tu>v riyovjiiviiiv, ovtu)£ a.Tnr)XXayt] tov Koo-ftov. 
In oriente ac occidente verbi pra?co factus, illustvem fidei suae famam sortitus est, 
in justitia mundum universum instruens, et ad occidentis terminos veniens, et 
sub impera'toribus martyrium subiens, sice mundo migvavit. 

1 Rom. cap. 10. ver. 10. 



CAP. 1. ANTIQUITATES. : -' 

et saevissimorum hominum. A quibus aliquando quklem 
verberibus affectus, aliquando etiam per forum tractus, 
multis persuasit ut Christo se adjungerent. Unde et ec- 
clesiis constitutis, et presbyteris et diaconis in ea ordinatis, 
vitam consummavit." 

Similiter et apud Dorotheum in synopsi, Aristobulum 
episcopum Britannias factum fuisse legimus : et in frag- 
mento, quod Helecae Caesaraugustani episcopi nomine ha- 
betur editum : " Britannis Celebris est memoria multorum 
martyrum, praecipue S. Aristobuli unius de LXXII. disci- 
pulis, qui dictus est etiam Zebedaeus> (Pater Jacobi, et 
Joannis martyris, Marias Salome) qui cum Petro Romam 
petivit. Inde relictis domesticis suis, missus in Angliam 
episcopus, occubuit martyr in secundo anno imperatoris 
Neronis saevissimi." Ita enim pagina 108. editionis Cae- 
saraugustanae habetur. Verum quae parentbesi inclusi- 
mus, sic sunt corrigenda: " Pater Jacobi et Joannis, ma- 
ritus Marias Salomes." In sequente enim pagina, Concor- 
dia Petri apostoli uxor, Aristobuli et Salomes filia fuisse 
perhibetur. " S. Petrus," inquit author, "inhonore habe- 
tur in Hispaniis, et ejus uxor Concordia passa Romae sub 
Nerone, non multo prius quam ipse pateretur. Fuit haec, 
ut docet M. Maximus in commentariis ad epistolam S. 
Petri, filia Aristobuli vel Zebedaei, et Salomes; socrus 
etiam Andreas, qui duxit alteram sororem Concordiae, et 
Jacobi et Joannis. Fuit autem Aristobulus cognomento 
Zebedasus, frater Barnabae apostoli Domini." Haec ille : 
cui de Petro, ducente in uxorem filiam Aristobuli, fratris 
Barnabas apostoli, astipulantur etiam Graeci apud Meta- 
phrastam in commentario de Petro et Paulo, et in Menaeis, 
ad XXIX. Junii diem. 

In fine posterioris g ad Timotheum epistolae, commemo- 
rantur simul ab apostolo Pudens, et Linus, et Claudia. 
Linum, primum Ecclesiae Romanae episcopum a Paulo or- 
dinatum, Claudiae (ilium fuisse innuit Pseudo-Clemens' 1 . 
Patrem vero Lini Herculanum quendam fuisse liber pon- 

5 2 Tim. cap. 4. vcr. 21. 

h lib. 7. Constitutionum apostolicarum, cap. 17. 



22 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. I. 

tificalis asserit. Nostri Claudiam natione Britannam, et 
Pudentis uxorem fuisse, ex Martiale poeta colligunt : qui 1 
de Claudia ita cecinit : 



Claudia caeruleis cum sit Ruffina Britannia 

Edita, cur Latiae pectora plebis habet ? 
(iuale decus formae ? Romanam credere matres 

Italides possunt, Atthides esse suam. 
Dii bene, quod sancto peperit fcecunda marito 

Quot sperat generos, quotque puella nurus. 
Sic placeat superis, ut conjuge gaudeatuno, 

Et semper natis gaudeat ilia tribus. 

Atque itei'um k de nuptiis Pudentis et Claudia? : 

Claudia, Rufe, meo nubit peregrina Pudenti ; 

Macte esto tajdis, o HymenEee, tuis. 
Tarn bene rara suo miscentur cinnama nardo, 

Massica Thesaeis tam bene vina favis. 
Nee melius teneris junguntur vitibus ulmi, 

Nee plus lotos aquas, littora myrtus amat. 
Candida perpetuo reside Concordia lecto, 

Tamque pari semper sit Venus asqua jugo. 
Diligat ipsa senem quondam : sed et ilia marito 

Tunc quoque cum fuerit, non videatur anus. 

Quod epigramma cum ad Rufum de Pudente scriptum 
fuerit : Thomas Dempsterus 1 , homo multae lectionis, sed 
nullius plane judicii, ipsi Pudenti nomen etiam Rufi appo- 
suit, ut inde fortasse disceremus, quave uxor illius " Clau- 
dia Romano cognomento assumpto Rufina dicta" fuerit : 
pari nempe acumine, quo eandem Claudiam " inter ma- 
tronas laude continentiae clarissimas numerare Plutar- 
chum m " idem asserit : cum is KAcwSiac i-ije TraXatag Clau- 
dia? illius priscae, Vestalis utique illius nominatissimae, 

Qua;" contra satis Albnlam tumentem 
Duxit virgineo ratem capillo : 

Non hujus, quae eodeni cum illo vixit seculo, mentionem 

1 Martial, lib. 11. epigram. 53. k Id. lib. 4. epigram. 13. 

1 Dempster. Historiae ecclesiastic* (quarn vocal) lib. 3. num. 102. 
'" lib. de conjug. proecept. ad finem. 
" Sidon. Apollinar. in Propemptico ad libcllum, Carm. 24. 



CAP. I. ANTlQUITATliS. .io 

faciat. Et quo Pudentem maritum, centurionem aut pri- 
mipilarem in Britannia vel Germania militantem, exulem 
in Scotiam, ob Christianas pietatis professionem, extra Ro- 
mani imperii fines, relegatum fuisse colligit, ex illo Marli- 
alis carmine : 

Cernere° Parrhasios dum te juvat, Aule, trionea 
Cominus et Scythici sidera ferre poli. 

Ubi argutissimus criticus Scotici vocabulum, pro Scythici, 
reponendum esse conjicit : oblitus, apud Claudianum, 
Apollinarem Sidonium ac veteres illos, primam Scotici 
nominis syllabam semper productam legi ; et in antiquis 
manuscriptis Scottos geminata litera passim exarari con- 
suevisse. Neque sui dissimilis est, quum addit, Perso- 
nium " probare p in conversione Anglicana Claudiam non 
potuisse esse Anglam," quasi quisquam earn Dempsteri 
insaniret insaniam, ut Claudiae temporibus Angliam qugs- 
reret in Britannia : aut id argumentation sua conficere non 
conaretur Personius, B. Claudiam cujus Paulus meminit, 
non fuisse Britannam illam, cujus forma? decus Trajano 
imperante Martialis laudaverit ; et consequenter, absque 
ullo fundamento vel Scotam constitui vel Anglam. Quan- 
quam argumentum illud, quo potissimum ille nititur, a 
temporis ratione deductum, non multum urgeat. Neque 
enim si in undecimo quem citavimus epigrammatum libello 
occurrunt aliqua sub q tertio vel Nervae vel Trajani consu- 
latu conscripta carmina ; sequetur, et reliqua omnia eodem 
tempore fuisse composita. Et licet sub Trajano mortem 
poeta obierit: senem tamen decessisse cogitandum est, et 
prius familiariter usum esse Silio Italico, secundi belli 

Martial, lib. 6. Epigram. 58. 

P Rob. Person, de convers. Ang. part. 1. cap. 1 sec. 18. Vid. Is. Pontnni 
hist. Gelricaslib. 1. pag. 72. 

1 Martial, lib. 11. epigram. 4. 

Et qui purpureisjam tertia nomina fastis, 
lane, refers Nervae. 

Trajanus vero post adoptionem, Neiva etiam dictus est : ut apud .Elianuui, in 
Tacticorum procemio ad Hadrian. Imp. 'End £1 rif Qi<f narpi aov yipoi<ri 
rrvfij3a\(ov, &c. 



21 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. I. 

Punici scriptore : quo consulatum gerente, Neronem in- 
teriisse, et alii authores confirmant, et ipse MartiahV signi- 
ficat illis de Silio versiculis: 

Postquam bis senis ingentem fascibus annum 

Rexerat, asserto qui sacer orbe fuit : 
Emeritos Musis et Phcebo tradidit annos, 

Proque suo celebrat nunc Helicona foro. 

Nerone vero summam reium obtinente (et quidem, ut 
pluribus placet, sub finem imperii illius) a Paulo ilia scripta 
est epistola, in qua Timotheum salutant Pudens et Linus 
et Claudia. Sed de his in capite tertio iterum etiam erit 
dicendi locus. 

r Martial, lib. 7. Epigram. Co. 



CAI\ II. ANTIQU1TATES. 25 



CAP. II. 



Dc duodecim Philippi discipulis, et Josepho Arimathseensi, Glastonienslum md- 
nachorum traditiones ; veterum nominibus fucatse, et in Europeeovum gene- 
ralibus conciliis venditatre. 



Ad Glastoniensiuni monachorum, de Josepho Arima- 
thseensi et ejus sociis, traditiones nunc venio: quas etsi 
Normannorum adventu antiquiores non existimem, et pos- 
teriorum temporum superstitionem plane redoleant ; tamen 
qualescunque sunt, ex Guilielmi Malmesburiensis de an- 
tiquitate Glastoniensis ecclesias libello exhibere visum est. 
Sic igitur ille, praemissa praefatione ad Henricum Blesen- 
sem, Henrici I. regis ex Adela sorore nepotem, Wintoni- 
ensem turn episcopum et Glastoniensem abbatem, archa?- 
ologiam suam ab apostolicis exorditur temporibus. 

" Post Dominicae resurrectionis gloriam, ascensionisque 
triumphum, ac Spiritus paracliti de supernis missionem 
(qui discipulorum corda temporalis pcenae adhuc formidine 
trepidantiareplevit, scientiam omnium linguarum tribuendo) 
erant omnes credentes simulcum mulieribus, et Maria matre 
Jesu, ut Lucas narrat evangelista : et verbum Dei disse- 
minabatur, crescebatque numerus credentium quotidie; 
eratque omnibus cor unum et anima una. Invidise ergo 
facibus accensi sacerdotes Judasorum cum Pharisaeis et 
Scribis, concitaverunt persecutionem in Ecclesia, interfi- 
ciendo protomartyrem Stephanum, et fere a finibus suis 
omnes procul pellentes. Hac igitur persecutionis procella 
sa?viente, dispersi credentes petierunt diversa regna terra- 
rum a Domino sibi delegata, verbum salutis gentibus pro- 
pinando. Sanctus autem Philippus, ut testatur Frecul- 



26 BRITANNICAKUM ECCLESIAIU'M CAP. II. 

phus libro secundo, capitulo quarto, regionem Francorum 
adiens gratia praedicandi plures ad fidem convertit et bap- 
tizavit. Volens igitur verbum Christi dilatari, duodecim 
ex suis discipulis elegit, et ad evangelizandum verbum 
vita; misit in Britanniam : quibus, ut ferunt, charissimum 
amicum suum Josepb ab Arimathia, qui et Dominum sepe- 
livit, praefecit. Venientes igitur in Britanniam anno ab 
incarnatione Domini sexagesimo tertio, ab assumptione 
beatae Marias decimoquinto, fidem Christi fiducialiter prae- 
dicabant. Bex autem barbarus cum sua gente, tarn nova 
audiens et inconsueta, omnino praadicationi eorum con- 
sentire renuebat, nee paternas traditiones commutare vo- 
lebat : quia tamen de longe venerant, vitaeque eorum exi- 
gebat modestia ; quandam insulam sylvis, rubis atque 
paludibus circundatam, ab incolis Ynswitrin nuncupa- 
tam, in lateribus suae regionis ad habitandum concessit. 
Postea etiam alii duo reges pagani successive comperta 
vitae eorum sanctimonia, unicuique eorum unam portionem 
terrae concesserunt ; ac ad petitionem ipsorum, secundum 
morem gentis, brevi a dictas duodecim hidas confirmave- 
runt. Unde et duodecim hidae per eos adhuc, ut creditur, 
nomen sortiuntur." 

" Prasdicti itaque sancti in eodem deserto conversantes, 
post pusillum temporis visione archangeli Gabrielis admo- 
niti sunt ecclesiam in honore sanctas Dei genitricis et vir- 
ginis Mai'iaa, in loco ccelitus eis demonstrato construere. 
Qui divinis praeceptis non segniter obedientes, secundum 
quod eis fuerat ostensum, quandam capellam, inferius per 
circuitum virgis torquatis muros perficientes, consumma- 
verunt in anno post passionem Domini tricesimo primo, 
post assumptionem gloriosae virginis decimo quinto, et 
deformi quidem schemate, sed Dei multipliciter adornatam 
virtute. Et cum haec in hac regione prima fuerit; am- 
pliori earn dignitate Dei filius insignivit, ipsam videlicet in 
honore suae matris dedicando. Duodecim igitur sancti 
saepius memorati, in eodem loco Deo et beatae virgini 
devota exhibentes obsequia ; vigiliis, jejuniis et orationi- 

a Liteiis. 



CAP. II. ANTIQU1TATES. 27 

bus vacantes, ejusdem virginis auxilio ac visione (ut credi 
pium est) in omnibus necessitatibus refocillabantur. Haec 
autem ita se habere, turn ex charta beati Patricii, turn ex 
scriptis seniorum cognoscimns." 

Adclit prseterea Malmesburiensis, ad Glastoniensis ec- 
clesias antiquitatem comprobandam, et sequens testimo- 
nium : " Monachus quidam Glastonias, Godefridus no- 
mine, (de cujus epistola hoc capitulum assumpsimus) tem- 
pore Henrici Blesensis, abbatis Glastoniensis, cum in pago 
Parisiacensi apud sanctum Dionysium moraretur ; senior 
quidam ex monachis interrogavit eum : quo genus, unde 
domo? Respondit, Normannum, e Britanniae monasterio 
quod Glastingeia dicitur, monachum. Papa3, inquit, an 
adhuc stat ilia perpetuae virginis et misericordiae matris 
vetusta ecclesia ? Stat, inquit. Turn ille lepido attactu 
caput G. Glastoniensis demulcens, diu silentio suspensum 
tenuit, ac sic demum ora resolvit ; hasc gloriosissimi mar- 
tyris Dionysii ecclesia, et ilia de qua te asseris, eandem 
privilegii dignitatem habent : ista in Gallia, ilia in Britan- 
nia uno eodem tempore exortae, a summo et magno pon- 
tifice consecratae. Uno tamen gradu ilia supereminet : Ro- 
ma etenim secunda vocatur." 

Refert Caesar Baronius ex b actis Maria? Magdalenas et 
sociorum, dispersione facta post mortem Stephani, " La- 
zarum, Mariam Magdalenam, Martham, et Marcellam 
pedissequam, in quos Judaei majori odio exardescebant, 
non tantum Hierosolymis pulsos esse, sed una cum Maxi- 
mino discipulo, navi absque remigio impositos, in certum 
periculum mari fuisse creditos : quos divina providentia 
Massiliam tradunt appulisse." Additque ex historia An- 
glorum, qua? manuscripta habetur in bibliotheca Vaticana, 
sed (quod ille tacet, et nos suo loco patefaciemus) nostris 
temporibus scripta, " comitem ejusdem discriminis Jose- 
phum ab Arimathara nobilem decurionem ; quern tradunt 
ex Gallia in Britanniam navigasse, illicque post praedica- 



b Baron, annal. torn. 1. ann. 35. sec. 5. Vid. Petrum de Natalibus, lib. 6. 
cap. 124. Melchiorem Inchofer, de veritate epistolae B. Maria; ad Messanenses, 
cap. 1 3. et Fran. Bosquet, eccles, Gallican. hist, lib, 1. sec. 3. 



28 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. II. 

turn evangelium diem clausisse extremum." In Pseudo- 
Dextri quoque chronico, ad annum Christi XL VIII. simi- 
liter legimus ; " Hierosolymitani Judaei vehementer infensi 
B. Lazaro, Magdalenae, Marthae, Marcellae, Maximino, 
Josepho ab Arimathia nobili decurioni, et aliis plurimis ; 
navi sine remigio velisque, ac sine gubernatore eos impo- 
nunt, et exulare mandant : qui per vastum mare divinitus 
delati, ad Massiliensem portum incolumes appellunt." Et 
in fragmento Helecae attributo ; " Fama est, Magdalenam 
Lazari sororem, cum Lazaro, Maximo atque Chelidonio, 
Marcella, Josepho ab Arimathia, venisse in Galliam Aqui- 
tanicam; ibique praedicasse Domini Jesu sanctum evan- 
gelium: ut docent luculenter Gallorum historiae, et est 
traditio ubique satis recepta illius regionis." Quod autem 
de Philippi in Galliis apostolatu habet Freculphus a 
Malmesburiensi citatus ; ex Isidori libro de patribus utri- 
usque Testament^ ad verbum expressit. Apud utrumque 
enim legimus, Philippum Gallis praedicasse Christum, 
" barbarasque gentes, vicinasque tenebris, et tumenti 
oceano conjunctas, ad scientiae lucem, fideique portum 
deduxisse." Neque hie mihi Baronii d conjectura placet, 
Isidori ista a Gallis nostris ad Galatas Asiaticos traducen- 
tis : multoque minus, nuperi operum Isidori editoris, Ja- 
cobi Breulii temeritas, Galatis pro Gallis in ipso textu, 
sine ulla veteris lectionis commemoratione, reponentis. 
Nam praeterquam quod Isidorus in hoc ipso opere, capite 
secundo et octogesimo et in officio Toletano, quod e Go- 
thicum et Mozarabum vulgo appellatur : itemque Julianus 
Toletanus archiepiscopus in Nahum f prophetam scribens, 
et Beda (vel quicunque author fuit collectaneorum et 
florum ad calcem tertii tonai operum ipsius adjectorum) 
Philippo Galliam assignant: idemque " Gallis praedica- 



c Vid. cap. 74. 

d Baron, torn. 1. ann. 44. sec. 32. et eum secutus Jacobus Valdesius, de dig- 
nitate reg. Hisp. cap. 6. sec. 56. 

e Offic. Mozar. in festo S. Jac. tomo 2. Auctarii bibliothecae patrum, edit. 
Paris, ann. 1610. col. 1659. in Hymno de S. Jacobo quern inde desumptum com- 
mentario suo in Dextri chronicon inseruit Franc, Bivarius, pag. 86. 

1 Ibid. col. 205. 



CAP. II. ANTIQUITATES. 



29 



visse Christum" legitur, in libello de festis apostolorum, 
qui in Hieronymiano martyrologio manuscripto habetur, ex 
quopleraque omnia in librum suum de patribus novi Testa- 
menti transcripsit Isidorus : ilia barbararum gentium oce- 
ano conjunctarum mentio, Europasos Gallos, non Gallo- 
Graecos ab Isidoro intellectos esse satis evincit. 

Quod vero Josephi Arimathaeensis opera in gentibus 
Britannicis ad fidem perducendis Philippus usus fuerit, 
id totum ex Glastoniensium monachorum lacunis haustum 
est: a quibus et barbari illi manarunt versiculi, ex chro- 
nieis quibusdam de rege Arvirago agentibus citati g : 

Intrat Avalloniam duodena caterva virorum ; 
Flos Arimathffise Joseph est primus eorum. 
Josephes ex Joseph genitus patrem comitatur ; 
His aliisque decern jus Glastonice propriatur. 

Atque ex h aliis, paris elegantiae, isti : 

Joseph cum sociis jussit transire Philippus 
Ad terram Britonum divinum promere verhum. 
Fert* hos camisia qui promissum tenuerunt : 
Navigio ceteri terra mox applicuerunt. 
Kegi consuluit Joseph tunc credere Christum : 
Arviragus renuit rex hoc, nee credit in ipsum. 
Glastonise bis sex hidas dedit Arviragus rex: 

Joseph cum sociis jura reliquit eis. 
Anno trigeno primo post vulnera Christi, 
Ecclesiam virgis faciunt cum laudibus isti. 

Habetur et hodie Welliae in aedibus D. Thomae Hugonis 
equitis aurati, tabula aenea, columnae Glastoniensis ec- 
clesiae olim affixa : cui incisum legitur : " Anno post 
passionem Domini XXXI. duodecim sancti, ex quibus 
Joseph ab Arimathia primus erat, hue venerunt, qui 
Ecclesiam hujus regni primam in hoc loco construxerunt 3 
quam Christus in honorem sua? matris et locum pro eorum 
sepultura praesentialiter dedicavit." Est etiam penes nobi- 



t' Joh. Capgrav. in vita Josephi. Tabula magna Glastoniensis. 
h Ex appendice chronici Glastoniensis, MS. in bibliotheca Cottoniana. 
1 Habetur ineptissima haec fabella in magna Glastoniensis ecclesise tabula 
apud Capgravium in vita Josephi. 



30 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. II. 

lissimum virum, D. Guilielmum Howardum, Thoma? Nor- 
folciae Ducis filium, ingens tabula, Glastonienses antiqui- 
tates undique conquisitas complectens : in qua, inter alia 
fabulosissima, et ista legimus : " Joseph ab Arimathia 
beati Philippi apostoli discipulatui se contulit, atque ejus 
salubri doctrina affluenter refertus et ab ipso cum filio suo 
Josepho baptizatus est. Postea vero a beato Johanne 
apostolo ipsi praedicationi Ephesiorum insudante, beatae 
perpetua&que virginis Maria? paranymphus delegatus est : 
ejusdem quoque gloriosae virginis venerandae assumptioni 
cum beato Philippo caeterisque discipulis interfuit, atque 
ea quae de Domino Jesu Christo atque ejus gloriosa geni- 
trice Maria audierat et viderat instanter per diversas 
regiones praedicans, ac multos convertens et baptizans ; 
tandem decimo quinto post eandem gloriosam assumptio- 
nem anno, cummemorato filio suo Josepho ad sanctum Phi- 
lippum in Gallias venit, Ac deinde secundum quod legitur 
in libro qui dicitur Graal, Joseph ab- Arimathia, qui do- 
minum sepelivit, baptizatus a beato Philippo apostolo 
venit in majorem Britanniam, sibi et semini ejus promis- 
sam, cum uxore, et filio Josephe nomine, quem ipse 
Salvator noster in civitate Saraz prius in episcopum con- 
secraverat." 

Sequuntur deinde portenta ilia, quae in vita Josephi 
refert Capgravius ex eodem nugacissimo libro, qui sanctum 
Graal appellatur, cujus auctor Guilielmo Malmesburiensi 
paulo videtur fuisse posterior ; licet ab Helinando Clunia- 
censi, Frigidi montis in Gallia monacho, ad annum salutis 
DCCXX. referatur. Sic enim ille in chronico, a Vin- 
centio k Bellovacensi citato : " Hoc," inquit, " tempore in 
Britannia cuidam eremitas monstrata est mirabilis quaedam 
visio per angelum, de sancto Joseph decurione nobili, qui 
corpus Domini deposuit de cruce, et de catino illo vel de 
paropside, in quo Dominus coenavit cum discipulis suis, 
de quo ab eodem eremita descripta est historia, quae 
dicitur de Gradali. Gradalis autem vel Gradale Gallice 

k Vincent. Specul. Historial. lib. 23. cap. 147. 



CAP. II. ANTIQUITATES. 31 

dicitur scutella lata, et aliquantulum profunda, in qua 
pretiosae dapes cum suo jure divitibus solent apponi, gra- 
datim unus morsellus post alium in diversis ordinibus ; et 
dicitur vulgari nomine Graal, quia grata et acceptabilis 
est, in ea comedenti, turn propter continens, quia forte 
argentea est, vel de alia pretiosa materia; turn propter 
contentum, id est, ordinem multiplicem dapum pretiosa- 
rum. Hanc historiam Latine scriptam inveniri non potui : 
sed tantum Gallice scripta habetur a quibusdam proce- 
ribus, nee facile (ut aiunt) inveniri potest." 

Multa vero inde in fabulosa regis Arthuri acta, lingua 
Anglicana a se edita, transtulit Thomas Malorius : qui 
Sangreal vocem hie usurpat, ad sanguinis realis notionem 
proxime accedentem ; partem 1 enim pretiosissimi sangui- 
nis Servatoris nostri repositum hie fuisse fingit: sive in 
cruce effusi, sive ex suprema Christi coena reservati: de 
qua Stephanus Forcatulus : " Britanni m sacra? illius ccena? 
pignus ac testimonium secum attulisse Josephum comme- 
morant: nempe catinum sanctissimis convivis appositum, 
diutissime in magna ceremonia, tanquam pignus quoddam 
securitatis Britannicae ; non aliter atque Trojanum Palla- 
dium." Hasc iHe : de aucta etiam a Josepho vetere magia 
Britannica efFatum non minus a ratione quam a religione 
remotum postea adjiciens : " Auxit" prodigiosos ritus Jo- 
sephus Arimathasus, advena Britannia? plausibilis ; qui de 
Solomonis fonte artem hauserat. Fuit namque hie sapiens 
rex imbutus divinitus secretiore sapientia : incantationes 
composuit, quibus morbi pellerentur, et dasmones fuga- 
rentur, non redituri." 

De duodecim discipulis a B. Philippo in Britanniam 
missis, Malmesburiensis quidam monachus in eulogii sui 
libro secundo hunc in modum meminit : " Anno Incarna- 
tionis Domini LXIII. et assumptionis beatae virginis Mariae 



I Hist Anglic. Arthuri, a Molorio edit. lib. 11. cap. ult. 

m Forcatul. de Gallorum imperio et philosophia, lib. 7. pag. 989. 

II Id. ibid. pag. 1002. Vid. Jacob. Valdesium, de dignitate Hispanic, cap. 
16. sec. 12. 

° Ex Josepho, lib. 8. Antiquil. Judaic, cap. 2. 



32 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. II. 

XV. duodecim discipuli venerunt in Britanniam majorem, 
missi a beato Philippo apostolo ad verbum Dei ibidem 
praedicandum : quorum primus fuit Joseph ab Arimathia, 
qui Jesum Christum sepelivit. Quibus rex Arviragus, 
licet paganus, ne ulterius laborarent, duodecim hidas 
terras eis contulit in insula Avalloniae, quae nunc dicitur 
Glastonia. In quo loco ecclesiam in honore beatae virgi- 
nis per admonitionem S. Michaelis archangeli, de virgis 
torquatis muros facientes, construxerunt." 

In chronico 1 * quoque Glastoniensi anno MCCLIX. ex- 
arato, scriptum legimus : " Anno ab Incarnatione LXIII. 
discipuli sanctorum Philippi et Jacobi apostolorum vene- 
runt in Britanniam : a quibus primum oratorium in insula 
Avalloniae, in honore S. Marias fuit constructum, in anno 
post assumptionem ejusdem quinto decimo." Et in alio q , 
a monacho ccenobii S. Augustini Cantuariensis anno 
MCCCCVI. conscripto : " Rex Yna fuit primus fundator 
monasterii Glastottiensis. Monachi tamen ibidem aliam 
prastendunt fundationem a rege Arvirago (filio Kimbelini 
regis Britonum, in cujus tempore Christus Jesus de Maria 
virgine natus fuit) et quod ab Arthuro rege dotatum fuit 
pluribus possessionibus." Item in libro de praerogativis 
et dignitatibus ordinem monasticum concernentibus, qui a 
Thoma Walsinghamio scriptus putatur: " S. Philippus 
apostolus Jesu Christi misit in Britanniam duodecim pras- 
dicatores, quorum primus et praecipuus fuit Joseph ab 
Arimathia, qui Christum sepelivit. Qui Glasconiam ve- 
nientes, acceperunt possessionem hidarum duodecim, ab 
Arvirago nobili rege Britanniae, adhuc paganicis erroribus 
involuto. Hi per Gabrielis archangeli admonitionem, ec- 
clesiam in honore sanctae Dei genetricis Mariae construxe- 
runt anno post passionem Domini tricesimo primo." 

Johannes Tinmuthensis, ex Glastoniensis monasterii 
libris, ita rem narrat : " Ex r quo apostoli in regiones di- 
versas erant divisi ad praedicandum verbum vitae, sanctus 



i' MS. in bibliotheca Cottoniana. 'I MS. M. Robert] Haraii. 

r Similia ad verbum pene reperiuntur in MS. Cottoniano, ubi varise prophe- 
tic Merlini aliorumque una sunt collects. 



CAP. II. ANTIQUITATF.S. *J& 

Philippus apostolus regionem Franciae cum suis discipulis 
sortitus est : de quibus misit in Britanniam duodecim 
(quorum primus erat Joseph ab Arimathia, qui et Domi- 
iium sepelivit) anno ab incarnatione Domini sexagesimo 
tertio, et ab assumptione sanctas Marias quinto decimo : 
quibus duodecim hidae ab Arvirago paganicis erroribus 
decepto concessa? erant. Qui ibidem Deo servientes, per 
Gabrielis archangeli admonitionem, ecclesiam in honore 
sanctae Dei genetricis Marias construxerant. Cumque 
fidem Christi constanter praedicarent, rex barbarus cum 
gente sua tarn nova audiens et inconsueta, omnino praedi- 
cationi eorum consentire renuebat, nee paternas traditi- 
ones commutare volebat : quia tamen de longe venerant, 
ad petitionem eorum quandam insulam sylvis paludibusque 
circumdatam ad inhabitandum concessit. Erat enim portio 
ilia duodecim hidarum, et quandam capellam (ut prasmit- 
titur) ex virgis torquatis construxerunt anno post passio- 
nem Domini XXXI." 

Hasc Johannes 5 Tinmuthensis, in sanctilogio Britannia?, 
et ejus exscriptor Johannes Capgravius in nova legenda 
Angliae, sed prudenter praemisso hoc prologo. " Quae 
inferius digesta sunt, apud Glastoniam ex hbris monasterii 
illius excerpsi : quae si veritatem sapiant, lectoris arbitrio 
relinquo." Et hoc ad extremum subjecto epilogo. " Ego 
vero in praescriptis et dubiis, et in sequentibus nonnullis, 
authoritatem discutiendi et definiendi mihi non praesumo : 
sed tanquam relator simplex, qua? in diversis libris et locis 
cum laboribus et difficultate sedulus indagator reperire 
potui, ardua peritis ventilanda relinquens, sine invidia 
communico." 

Polydorus Vergilius, vir naris emunctioris, sublatis cras- 
sioribus illis monachorum fabulamentis, historiam hanc ita 
proponit. " Joseph* ille, qui, teste Matthaso evangelista, 
ab Arimathaea civitate oriundus, Christi corpus sepeliverat, 
sive casu, sive consilio, ita volente Deo, cum non parvocomi- 
tatu, in Britanniam venit: ubi tarn ipse, quam ejus socii. 

* Jo. de Tinmouth. et Jo. Capgrav. in vita S. Patricii. 
' Polyd. Angl. liist. lib. 2. 

VOL. V. T) 



34 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. II. 

cum de evangelio praedicarent, atque dogma Christi sedulo 
docerent, multi per haec ad veram pietatem traducti, 
salutiferaque fruge imbuti, baptizati sunt. Isti viri certe 
divino spiritu afflati, cum a rege parum terra? ad inhabi- 
tandum (proxime Welliam oppidum, circiter millia passuum 
quatuor) dono accepissent, ibi novae religionis prima jece- 
runt fundamenta, ubi hodie est templum magnificum 
ccenobiumque monasticae familiae D. Benedict! ordinis 
nobile. Loco nomen est Glasconia. Haec omnino Chris- 
tianas pietatis in Britannia extitere primordia ; quam de- 
inde Lucius rex, sicut paulo post dicemus, prope extinc- 
tam baptismi fonte sublatus mirabiliter accendit, pieque 
adauxit. Nam Gildas testis est, Britannos jam inde ab 
initio orti evangelii, Christianam recepisse religionem." 
Haec Polydorus. Et ante eum Richardus Lepidus Bar- 
tholinus. " Nec x me praeterit," inquit, " Josephum ab 
Arimathea, cum a Judaeis nequiter in carcerem ductus 
fuisset, et a Deo Optimo Maximo miraculose liberatum 
taliter ut nusquam postea in Judaea visum fuisse. Nam, 
ut annalium scriptores prodiderunt, in Britanniam trans- 
migravit ; ibique et cultum Christi docuit, et multa sui 
monumenta in valle Avilonis, quae adhuc visuntur, re- 
liquit." 

Eadem etiam de Josephi adventu refert Thomas Scro- 
pus, Dromorensis quondam in Hibernia episcopus, capite 
septimo libri quern de Carmelitani ordinis antiquitate scrip- 
sit. Et Thomas Harfeldius, in breviario regum Anglo- 
rum: ubi Faganum et Duvianum (sive Deruvianum) Lucii 
regis temporibus in insula Avalloniae ' ' antiquam e.cclesiam 
a discipulis Christi fabricatam reperisse dicit, cum antiquis 
scriptis, qualiter Sanctis apostolis ad praedicandum disper- 
sis, sanctus Philippus in Franciam veniens duodecim ex suis 
discipulis in Britanniam misit ; quibus et Joseph ab Ari- 
mathia praefecit." Et extat sane adhuc magni nostri Pa- 
tricii nomine, a Glastoniensibus monachis conficta epis- 
tola (charta ea est B. Patricii, a Malmesburiensi superius 
citata) in qua de origine ecclesiae quae Anglo-Saxonibus 

* Lepid. epist. ad ]), Robertum Wingfeld, edit. Lovan. ann. 1517. 



CAP. II. AXTIQUITATF.S. 3.5 

Ealdcirc, id est, vetusta ecclesia dicta est, ita ille disserens 
introducitur. " Ostenderunt mihi fratres scripta sancto- 
rum Ehagani et Deruviani : in quibus continebatur, quod 
duodecim discipuli sanctorum Philippi et Jacobi ipsam 
vetustam ecclesiam construxerant in honore praslibata? 
advocatricis nostrae, B. Maria? virginis, per doctrinamen- 
tum beati archangeli Gabrielis. Insuper et quod Dominus 
eandem ecclesiam coelitus in honore suae matris dedica- 
verat : et quod tres reges pagani ipsis duodecim, ad 
eorum sustenementum, duodecim portiones terras dede- 
runt." Indeque Malmesburiensis : " Duodecim discipulis 
sanctorum Philippi et Jacobi anno Dominicae Incarna- 
tionis LXIII. in Britanniam venientibus, tres reges licet 
pagani XII. portiones terras contulerunt : unde adhuc 
nomen XII. hidarum perseverat." Ha?c ille in libro de 
antiquitate Glastoniensis ecclesiae : ubi XII. havum hida- 
runv metas cum locis prascipuis quae intra earum limites 
continentur, diligenter describit. Earundem etiam in 
libro censuali Guilielmi I. Anglorum regis, qui Domes- 
day 7 appellatur, ejusmodi fit mentio. " Ecclesia Glastin- 
gebury habet in ipsa villa XII. hydas qua? nunquam gel- 
daverunt." 

Dicitur autem hida tanta terras portio, quanta ad fa- 
miliam alendam sufficiat (unde quod Beda in ecclesiastica 
historia familiam vocat, Saxonicus illius interpres Hybe- 
Iantiej- vertit) vel quanta unico per annum coli possit 
aratro ; quemadmodum turn ex Dunstani charta anno 
DCCCCLXIII. data, in qua terrae partem concedit 
" septem aratrorum 2 , quod Anglice dicitur septem hidas:" 
turn ex Matthaso Parisiensi, Henrico Huntindoniensi, Jo- 
hanne Londinensi, Thoma Walsinghamo, et aliis nostri 
observant antiquarii 3 . Tres vero istos reges paganos, 
Arviragum, Marium et Coillum fuisse, ad marginein libri 
Malmesburiensis, qui MS. habetur in bibliotheca collegii 

J Domus Dei, in magno Glastoniensis monasterii registro, quod secretum Do- 
mini vocatur, fol. 249. b. 

7 Ploughlands. 

* Guil. Lambard in 'Apxaiovop. Jo. Selden, in Polyolb. Cant. II. Et Not, 
in Hengham, pag. 127, 128. Et D. Hen. Spelman. in Glossario. verb. Hida. 



D 



O 



36 



BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. II. 



S. Trinitatis Cantabrigia?, annotatum ihvenio : quod ipsum 
etiam innuit Johannes Capgravius ; quanquam parum hie 
sibi constans. In vita enim Patricii, Johannem Tinmu- 
tliensem secutus et Hardingum in chronico b , duodecim 
istas hidas ab Arvirago concessas fuisse scribit ; in Josephi 
vero vita, a duobus illius successoribus, Mario Arviragi, 
et Coillo Marii filio. Quos tamen reges Johannes Har- 
dingus paganos extitisse vix admittit. Arviragum enim 
a Josepho Arimathaeensi c ad fidem conversum et salutari 
baptismo ablutum fuisse narrat : Marium d vero [et Coillum 
religione Christiana aliquantum imbutos, licet ad earn qua? 
par erat perfectionem non pertigerint. Quomodo et Rich- 
ardus e Vitus Basinstochius, Arviragum " erga religionem 
Christianam bene affectum" fuisse ait: Ccelum quoque, 
illius ex filio Mario nepotem, " instructum religione Chris- 
tiana parumper dum viveret, non tamen ut id publice pra? 
se ferret." 

Ex Juvenale vero constat' Arviragum Domitiano impe- 
rante regem Britannorum extitisse : quum sub Vespasiano 
anno LXXVI. Josephus noster obiisse dicatur^ 

Patricii discipulus Gildas Albanius, de victoria Aurelii 
Ambrosiilibrum scripsisse dicitur : quern de rebus a Jose- 
pho et sociis apud Glastonienses gestis authorem citat Fox- 
us h noster. Sed neque ille ejusmodi librum unquam vidit : 
neque Nicolao Sandero ulla fides adhibenda, Gildae hie 
authoritatem tarn confidenter in libro primo de schismate 
ita venditanti; " Glasconia locus est in occidentali Anglia? 
parte, qui tarn traditione perpetua, quam antiquissimorum 
scriptorum authoritate, is esse creditur, quern Josephus ab 
Arimathia, qui Christum sepelivit, Judaaorum persecu- 
tionibus Judaea ejectus, sub Nerone imperatore in Bri- 
tanniam cum multis sociis delatus, ab Arvirago Britanno- 
rum rege obtinuit, in quo sacellum Deo coeli conderet ; 
anno Christiquinquagesimo. Ita enim Gildas Britannus, 



* chron. cap. 47. c Harding, chron. cap. 48. 

d Harding, chron. cap. 50. c Vit. lustor. Britann. lib. 4, 

f in cap. 15. infra, a nobis citando. ° infra, pag. 43. 

11 Jo. Fox. Act. et Monum. lib. 1, et 2. 



CAP. II. ANTIQUITATES. 37 

scriptor Christianus, qui propter excellentcm eruditioncm 
sapiens cognominatur, ante mille fere et centum annus 
memoriae prodidit ; et omnes deinde Anglorum annales 
confirmant." 

Johannes Capgravius 1 , in vita Josephi, his ahum etiam 
testem addit Melkinum, quern ante Merlinum fuisse ait. 
Ejus haec producuntur verba, quae ex variis k exemplaribus 
descripta hie exhibemus, licet quae legantur prorsus indig- 
na. " Insula Avallonis avida funere paganorum pras caste- 
ris in orbe ad sepulturam eorum omnium sperulis prophetiae 
vaticinantibus decorata, et in futurum ornata, erit altissi- 
mum laudantibus. Abbadare 1 potens in Saphat™, paga- 
norum nobilissimus, cum centum et quatuor millibus, dor- 
mitionem ibi accepit. Inter quos Joseph de Marmore" 
(ab Arimathia nomine) cepit somnum perpetnum. Et 
jacet in linea bifurcata juxta meridianum angulum oratorii 
cratibus prasparatae super potentem adorandam virginem, 
supradictis sperulatis locum habentibus 1 ' tredecim. Habet 
enim secum Joseph in sarcophago duo vascula alba et 
argentea, cruore prophetae Jesu et sudore perimpleta. 
Cum reperietur ejus sarcophagum integrum, illibatum, in 
futuris temporibus videbitur ; et erit apertum toto orbi 
terrarum. Et tunc nee aqua nee ros cceli insulam nobi- 
lissimam habitantibus poterit deficere. Per multum tem- 



1 Et eo antiquior alius, ad marginem Matthaei Florilegi MS. in bibliotheca 
D. Jacobi Waraei, Melkinus (vel potius Mewynus) qui ante Merlinum fuit, inter 
caetera gesta de temporibus Britonum in libro suo base dicit; "Joseph ab Ari- 
mathia nobilis decurio in insula Avaloniae cum XI. sociis suis somnum cepit per- 
petnum : et jacet in meridiano angulo linese bifurcatae oratorii adorandse vir- 
ginis. Habet enim secum duo vascula argentea alba cruore et sudore magni 
prophetae Jesu perimpleta. Et per multum tempus ante diem Judicii ejus cor- 
pus integrum et illibatum reperietur ; et erit apertum toti orbi terrarum. Tunc 
nee ros nee pluvia deficiet habitantibus insulam nobilissimam. 

k Nota monachi cujusdam Glastoniensis praehx. libro Guil. Malmes. de anti- 
quit. Glaston. in MS. bibliotheca Collegii S. Trinitat. Cantabrig. Et subjecta 
chronico Glastoniensi in MS. bibliotheca Cottoniana. Tabula, magna Glastoni- 
ensis, penes D. Gulielmum Howardum. Capgrav. in vita Josephi Ariinath. &c. 
Johannes Glastoniens. monachus, ffce. 

1 al. Albadan. »' al. MasphaLi. 

n al. Marmeria. « al. prtrparalis. 

V al. habitantibus. Jo. Glast. 



38 BKITANNICARVM ECCLESIAKUM CAP. II. 

pus ante diem judieialem in Josaphat erant aperta haec et 
viventibus declarata." Hunc Mevinum Britannum chro- 
nographum appellat Johannes Hardingus in chronico suo 
poemate q , pro quo Nenii nomen, capite oetavo et qua- 
dragesimo irrepsit : ubi bellam istam ex eo recitat fabel- 
lam, quod Josephus Arvirago regi pro gentis Britannicae 
insignibus crucem, quae Georgiana postea dicta est, in 
clypeo argenteo depictam tradiderit. 

Verum et otio meo et lectoris patientia abutar, si nuga- 
cissima commenta, quae ex stramentitiis ejusmodi scriptis 
turn ab Hardingo et Capgravio, turn in magna Glastoni- 
ensium tabula de Josepho referuntur, commemorem. II- 
lud minime praetereundum, quod in Europaeanorum nos- 
trorum synodis generalibus, quando de Britannici regni 
dignitate cum Gallis et Hispanis habita est controversia, 
ad hanc de Josepho traditionem provocare subinde soliti 
sunt Anglicanae gentis oratores. Agitata est haec quaes- 
tio anno MCCCCIX. in Pisano primum, deinde anno 
MCCCCXVII. in Constantiensi concilio : ex quo ex- 
cerpta est " Nobilissima disceptatio super dignitate 
et magnitudine regnorum Britannici et Gallici, habita 
ab utriusque oratoribus et legatis in concilio Constanti- 
ensi," Lovanii anno MDXVII. typis excusa. Earn ex 
actis concilii in ipsa urbe Constantiensi asservatis eden- 
dam curavit D. Robertus Wingfeldius eques auratus, 
Henrici VIII. Anglorum regis ad Maximilianum impera- 
torem orator : quam etiam in duobus MSS. r ejusdem con- 
cilii exemplaribus invenimus. Hie vero quum in tricesima 
sessione mota est base quaestio : " an juri et rationi con- 
sonum sit, aequiparare regnum Angliae regno Franciae, in 
concilio generali :" pro dignitate Ecclesiae Anglicanae, inter 
alia allegatum est, quod " Statim s post passionem Christi 
Joseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui Christum de 



<• cap. 50, et 31. 

r Eovum alterura liabetur in bibliotlieca regia : alteram (quod Petri Bembi 
C'ardinalis aliquando i'uerat) in privata D. Henrici Wottonii V. CI. 
s Eadcm fere leguntur libello de pruvinciis Anglia?, MS. in bibliotheca Cotto- 



CAP. II. ANTIQUITATES. 39 

cruce deposuit, cum XII. sociis vineam Domini de mane 
colendam, Angliam videlicet ingressus est, et popu- 
los ad fidem convevtit. Quibus rex XII. hidas terrae in 
diocesi Bathoniensi pro victu assignavit : qui in monas- 
terio Glastoniensi Bathoniensis diocesis, ut scribitur, tu- 
mulantur. Super quibus XII. hidis prasdictis dictum 
monasterium antiquitus dotatum dignoscitur. Sed regnum 
Franciae tempore sancti Dionysii et ejus ministerio fidem 
Christi recepit." 

Idem etiam in Senensi concilio anno MCCCCXXIV. 
a Richardo Flemmingo Lincolniensi episcopo et Lincolni- 
ensis collegii apud Oxonienses conditore, propositum est: 
quum adversus Hispanos, Scotos et Gallos coram Martino 
V. ab Anglis renovata esset hasc controversia. Sed in 
Basileensi prascipue concilio, anno MCCCCXXXIV. inter 
oratores regis Angliae et Castellae efferbuit base contentio : 
ubi quae nostris hac in parte ab Alphonso Garsia de sancta 
Maria, legum doctore ac Compostellanae et Segobiensis 
ecclesiarum decano, objecta sunt, ex schedis Cottonianis 
visum est proponere, et excutere. " Oratores regis An- 
gliae," ait ille, " tam in praesentia vestrarum reverendissi- 
marum paternitatum, quam in sacra deputatione reforma- 
torii, dixerunt praeferendos se propter antiquiorem sus- 
ceptionem fidei Christianae. Nam dicunt, quod ille nobilis 
decurio Joseph ab Arimathia una cum aliis, anno XV. 
post assumptionem gloriosae virginis MariaE venit in An- 
gliam, et magnam ejus partem ad fidem Christi convertit. 
Et post non longo tempore a passione Cbristi, Eleuthe- 
rius papa regnum Angliae totaliter convertit ad fidem." 

Ad primum vero illud de Josepho respondet. I. " Per 
interemptionem. Nego enim (inquit) Joseph ilium venissc 
in Angliam. Ille ergo qui dicit, probat : (juxta 1. Ei 
qui ff. de proba.) Producatur ergo in medium aliqua 
historia vel scriptura authentica. II. Per probabilitatem 
contrariam. Nam licet ei qui negat non incumbat pro- 
batio : (ut 1. actor. C. de proba.) tamen interdum proba- 
tur negativa per judicium ; quando habet comitantiam 
temporum. (ut 1. optimam C. contrahentium et com. stipu.) 
In hoc ergo casu bene potest probari hasc negativa per 



40 BRITANNICAKUM ECCXESIAR.UM CA1'. II. 

scripturam contrariam. Continetur enim in floribus sanc- 
torum, sub legenda Jacobi minoris, contrarium. Hoc le- 
gitur quoque quod Titus intrans Hierusalem, quemdam 
murum densissimum vidit, ipsumque perforari jussit : et 
intus quendam senem repererunt, qui dixit se esse Joseph 
ab Arimathia, et se ibidem esse inclusum a Judseis quia 
Christum sepelisset, et quod usque ad tempus istud cce- 
lesti cibo sit pastus. In evangelio tamen Nicodemi di- 
citur', quod Christus eum liberavit post resurrectionem 
suam, et in Arimathiam duxit. Potest autem diei quod 
eductus cum a prsedicatione non cessaret, iterum sit ab 
ipsis Judaeis inclusus. Haec ubi supra. Cum ergo Joseph 
fuerit incarceratus tanto tempore apud Jerusalem, impos- 
sibile est eum fuisse in Anglia, cum sit magna distantia. 
III. Potest dici, quod licet hoc fuisset verum, (quod tamen 
non fuit) non sequitur ergo quod totum solium illud sus- 
cepit fidem. IV. Dicitur, dato illo quod negatur, adhuc 
tamen Hispani primo susceperunt fidem, quod probatur, 
quia Jacobus martyrium subiit vivente Petro. Seriptum 
est enim de Herode, quod occidit Jacobum gladio, et ap- 
posuit ut apprehenderet Petrum, Actuum capite duode- 
cimo. Sed constat, quod Petrus passus est sub Nerone. 
Nero autem fuit prope annum Domini LIV. et Titus fuit 
prope annum Domini LXXX. Jam certum est quod si 
Joseph fuisset in Anglia, hoc fuisset postquam de carcere 
fuisset liberatus per Titum, et sic post octogesimum annum 
a nativitate Domini: et Jacobus mortuus est ante Ne- 
ronem pluribus annis, quasi prope quadrageshnum annum 
a nativitate Domini. Et Hispania suscepit fidem a Ja- 
cobo, vivente eo, vel statim in sepultura ejus ; ut supra 
dixi. Ergo Hispania est in fide antiquior." Haec ad 
patres Basileensis concilii Alphonsus Garsias : in quibus 
quaedam sunt levia admodum, nonnulla etiam oppido ri- 
dicula. 

Ad primam ejus responsionem quod attinet : historias 
et scripta antiqua Josephi ad Britannos legationem confir- 
mantia, quanta potuimus diligentia superius collegimus, 

' Sive gestia Pilati apucl Gregor. Turonens. hislor. lib. 1. cap. 20. 



CAP. 11. ANT1QU1TATES. 41 

atque in medium produximus. Quibus jam addimus ora- 
torum et legatorum regis Angliae, in hac ipsa synodo 
propositam assertionem. " Certum est in Anglia reperiri 
in libris antiquissimis et archivis, praecipue in archivis 
abbatiae notabilis Glastonensis, diocesis Bathoniensis ; 
quod Joseph ab Arimathia cum duodecim sociis, aut ex 
persecutione Herodiana, vel praesidum Romanorum in 
Judaea, ad Angliam vectus est. Ibidem, quae de Christo 
viderat et audierat prasdicavit, et praedicando plures con- 
vertit; convertendo, multa et infinita sibi, ab illis quos 
converterat ad fidem collata, conquaesivit ; conquaesita 
postea templo Christo per eum erecto reliquit : (et hoc, 
tempore quo Petrus in Antiochia praedicavit fidem:) quod 
templum a Joseph erectum, in locum religiosum et abba- 
tialem dignitatem translatum est, et laus Christi per nota- 
bile monasterium praeservatur ad praesens." 

Probabilitatem contrariam, quam secundo loco urget, 
negamus omnino esse probabilem. Neque enim aliquem 
hodie, si Thomam Dempsterum exceperis", tarn stulte 
credulum esse existimamus, cui absurdissimum illud com- 
mentum, de Josepho muro incluso, probabile videri possit : 
et de legendae aureae authore Jacobo de Voragine, ex w 
cujus areolis fcetidi isti sanctorum flores sunt decerpti, 
in ipsaHispania a Ludovico Vive x et Melchiore Cano y jam- 
dudum lata est sententia ; ferrei oris eum virum fuisse, 
atque plumbei cordis. 

Tertium illud, quod totum Britanniae regnum Josephi 
ministerio fidem non susceperit ; verum quidem est, sed 
ad rem non pertinet. Nam nee totum regnum Hispaniae a 
Jacobo conversum fuisse ipsi Hispani dicent ; nee integra 
regna ab ullo apostolorum Christiana facta esse constat : 
et de antiquitate, non de universalitate susceptionis fidei 
instituta est quaestio. 

Quartum vero et postremum, partim incertis, partim 



u Appavat. ad histor. Scot. lib. 1. cap. 7. pag. 27. Vid. Melchiorem Inchofcr, 
de veritate epistolse B. Mariae ad Messanenses, cap. 13. pag. 71, 72. 
w Jacob. Januens. in legenda S. Jacobi minoris. 
* Vives, de causis corrupt, artium, lib. 2. 
y Can. de locis Theolog. lib. 11. cap. C. 



42 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. II. 

falsis nititur fundamentis. Jacobi praedicationem in His- 
pania, inter incerta posuit Rodericus Ximenius Toletanus 
archiepiscopus, in concertatione quam anno MCCXV. in 
Lateranensi concilio cum praesule Compostellano de pri- 
matu habuit. Ejus verba, a Garsia Loaisa e libro MS. 
bibliothecae Toletanas edita, hasc sunt. " Si 2 inducat 
(Compostellanus) primam divini verbi promulgationem, et 
plurimorum conversionem ad fidem Christi in Hispania 
(per Jacobum factam:) qui divinam paginam noverunt, 
testimonium perhibeant. Ego tantum legi, datam ei fuisse 
potestatem praedicandi in Hispania : sed interim, cum per 
Judasam et Samariam divinam legem seminaret, sub He- 
rode Hierosolymis truncato capite exhalavit animam, et 
Domino reddidit. Quomodo ergo ibi praedicavit, quo 
nondum ingressus est ? aut sine praedicatione, quos, obse- 
cro, convertit ad Dominum ?" Nee ex parte altera certum 
est, quantumvis id ita esse affirmet Alphonsus, " quod si 
Joseph fuisset in Anglia, hoc fuisset postquam de carcere 
liberatus fuisset per Titum, et sic post octuagesimum 
annum a nativitate Domini." A Tito enim, anno asrae 
Christianas (non octogesimo sed) septuagesimo eversam 
esse Hierosolymam certum est : quae vero de Josepho 
Arimathaeensi tunc per eumliberato pro certis assumuntur, 
nugae sunt nugerrimae. 

Guilielmus a quidem Eysengreineus ex annalibus An- 
glorum narrat eum " post urbis Hierosolymae destructi- 
onem apostolis adhaesisse ; atque hoc pacto jam senem in 
Britanniam profectum, in urbe Wellia Christum praedica- 
visse." Sed temporis illam circumstantiam in nullis An- 
glorum annalibus expressam reperit. Glastonienses, et 
Malmesburiensis monachus in secundo Eulogii sui libro, 
Josephi adventum ad annum Christi LXIII. referunt : 
quern ab assumptione beatae virginis XV. fuisse tradunt. 
Oratores Angli, ut diximus, in Basileensi hoc concilio, 
templum a Josepho in Britannia erectum asserunt, " tem- 



2 Collect Concil. Hispan. a Loaisa edit. pag. 291. et Concil. edit. Colon, an. 
1618. torn. 2. part. 2. pag. 317, 318. Vide Baron, annal. torn. 9. an. 816. sec. 
49, 50, 51, 52. et bibliothec. Floriacens. Joannis a Bosco, part. 2. pag. 184. 

a Eysengrein. cent, l.part. 6. distinct. 6. 



CAP. II. ANTIQU1TATES. 43 

pore quo Petrus in Antiochia praedicavit fidem:" et in 
Constantiensi, " statim post passionem Christi" eundem 
Britanniam ingressum esse, et populos ad fidem conver- 
tisse defendunt. Quod et cum ipsius Josephi aetate, qui 
Domino passionem adeuntc inter Judasos senator 6 hono- 
ratus fuerat, et cum iis quae initio ex Gilda de tempore 
summo Tiberii Caesaris produximus, bene quadrat. 
Johannes enim Hardingius indignus est, cujus hie ulla 
habeatur ratio : qui c Josephum per ipsos quadraginta 
duos a Christi morte annos, non quidem in muro, sed 
in Caiphae carcere detentum, sine omni cibo et potu 
vixisse ; deinde a Vespasiano liberatum, et in Britanniam 
anno Christi LXXVI. perductum, ibique regi Arvirago 
et conjugi ipsius Genissae (quae Claudii imperatoris filia 
fuisse fingitur) commendatum fuisse fabulatur. Johannes 
Balaeus, Ossoriensis aliquando apud Hibernos episcopus, 
eodem illo anno ex vita hac migrasse eum scribit. " In 
sancta senectute (inquit d ) Josephus inter discipulos tandem 
quietam morte carnis dormitionem accepit, in Avalonica 
solitudine sepultus, anno a Christi incarnatione LXXVI. 
Mario regnante in Britannia. Postea translatum est ejus 
corpus ad Glasconiense monachorum collegium, et in pre- 
tiosa theca repositum. Neque desunt (inquit ille) qui ex 
conjecturis habeant, contexuisse ilium ad ecclesias Bri- 
tannorum epistolas quasdam." Quam conjecturam ut ve- 
risimiliorem redderetGuilielmus Eysengreineus, ne a pras- 
sente ad praesentes literae scriptae putarentur, " reliquisse 
insulam et, ut renovaret sui memoriam, scripsisse episto- 
lam ad Britannos" ilium fingit: Anglorum hie quoque 
citatis annalibus; in quibus tamen neque Britanniam eum 
reliquisse, neque ejusmodi aliquam epistolam scripsisse, 

b Mar. cap. 15. ver. 43. ivaxvi"»v j3ov\tvrb£' quod a vulgato interprete, 
nobilis decurio, redditur, de quo videndus commentarius B. Hicronymi in Matth. 
cap. 27. et Ludovici de Dieu V. C. in Marc. cap. 15. Et H. Grotii, in Matth. 
cap. 27. ver. 57. ftui apud Plinium Secundum, lib. 10. epist. 113. Buleutae 
in Rescripto Trajani, epist 114. decuriones appellantur. 

c Jo. Harding, chronic, cap. 47. 

d Bal. script. Britan. Centur. 1. cap. 22. 



14 BRITANNlCARUiVl ECCLESIARUM CAP. II. 

neque alibi quam Glastoniae mortuum et sepultum fuisse, 
uspiam traditum invenimus e - 

Extat vetustus catalogus sanctorum in Anglia sepulto- 
rum Saxonice scriptus, ac Latine, a Gotcelino Bertiniano 
monacho Cantuariensi, Anselmi archiepiscopi diebus edi- 
tus : et de reliquis in Glastoniensi monasterio repositis 
libellus alter, Henrici III. Anglorum regis temporibus 
exaratus. In neutro vero Josephi ulla occurrit mentio. 
Anno demum MCCCXLV. a Johanne Blomaeo Londi- 
nensi, cujusdam revelationis sibi facta? prastextu, ab Ed- 
vardo III. licentia quaerendi corpus Josephi ab Arima- 
thia impetrata est : quam, ex archivis regiis f in arce Lon- 
dinensi asservatis a me descriptam, lectori communicare 
non gravabor. 

" Rex omnibus ad quos, &c. salutem. Supplicavit nobis 
Johannes Blome de London, ut cum sibi (sicut asserit) 
divinitus sit injunctum, ut venerandum corpus decurionis 
nobilis Josephi ab Arimathia, quod infra septa monasterii 
Glastoniensis in Christo quiescit humatum, et est ad ho- 
norem et multorum sedificationem his temporibus reve- 
landum, quaerat donee inveniat diligenter. Et quia in 
quibusdam antiquis scripturis dicitur corttineri corpus ejus 
ibidem fuisse sepultum. Nos, si sit ita, desiderantes mo- 
numentum ejus, et venerandas ipsius reliquias, qui re- 
demptori nostro morienti tantum exhibebat pietatis et 
humanitatis obsequium, corpus ejus de cruce deponendo, 
et illud in monumento suo novo ponendo, devotis hono- 
ribus praevenire ; et sperantes nobis et toti regno nostro ex 
revelatione praedicta gratiam uberiorem provenire : con- 
cessimus et licentiam dedimus (quantum in nobis est) 
eidem Johanni quod ipse infra praecinctum dicti monasterii 
fodere, et illas prastiosas reliquias juxta injunctionem et 
revelationem sibi factam quaerere valeat in locis ubi melius 
viderit expedire : dum tamen absque damno dilectorum 



c Septoniac enim sepultum fuisse (ea Dorsettensium Schaftesburia est) per 
errorem scriptuin legitur in Jo. Caii historian Cantabiig. lib. 1. pag. 2A. nam 
Glasconiae ibidem, pag. 31. legitur. 

1 Patent, ann. 19. Edvaicl. III. part, membran. 8. 



CAP. II. ANTIQU1TATES. 4.0 

nobis in Christo, abbatis et conventus dicti monasterii, et 
ruina ecclesiae et domorum suarum ibidem id fieri valeat ; 
et quod ad id ipsorum abbatis et conventus licentiam ha- 
beat et assensum. In cujus, &c. Teste Rege 



Per ipsum Regem. 



Apud Westmonaster. 
VIII. die Junii. 



Quern liabuerit eventum ista inquisitio, non invenio : 
ab his tamen qui Glastoniense monasterium viderunt est 
proditum, et sacellum ibi Josephi nomini dicatum, et tu- 
mulum etiam positum fuisse, hoc inscriptum epitaphio. 

Ad Britones veni, postquam Christum sepelivi ; 
docui, requievi. 

Quibus adde, si libet, et Guilielmi Goodi Jesuitae nar- 
rationem, qui Henrico VIII. regnante Glastoniae natus et 
puer educatus est. " Glasconias s extabant (inquit) laminae 
aeneas sculptae ad perpetuandam memoriam, sacella, crypta, 
cruces, arma, observatio festi S. Josephi ad VI. Calendas 
Augusti, quamdiu monachi regum chartis munitissime 
gaudebant : nunc -omnia cum ruinis confusa perierunt. 
Nemo tamen monachorum unquam scivit certum locum 
sepulchri hujus sancti, vel designavit. Reconditum abdi- 
tissime dixerunt, vel ibi, vel in monte, qui monti acuto 
vicinus, et cui nomen Hamden-hill : et futurum, ut quando 
reperietur corpus ejus, universus eo mundus confluat prae 
magnitudine et numero miraculorum quae fient." 

" Et inter caetera memini me vidisse Glasconiae in cruce 
lapidea, quae sub regina Elizabetha subversa fuit, lami- 
nam seneam in qua scribebatur, Josephum ab Arimathaea 
trigesimo anno post passionem Christi venisse in Britan- 
niain cum undecim vel duodecim sociis, permissumque ei 



s Edvard. Maihew congregat. Anglican, oidinis Benedict. Tabid. 2. pag. 1118, 
1119. 



46 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. ir. 

ab Arvirago rege, Glasconiae quae tunc evat insula dicta 
Avalonia, habitare, tanquam solitarios viros et simplices : 
et quod attulerit secum duo vasa argentea non grandia, in 1 ' 
quibus erat de sanguine et aqua sacratissima, qua? pro- 
fluxerat de latere Christi mortui. Crux autem ista erecta 
est ante multos annos ad denotandam longitudinem sacelli 
ab eodem sancto Josepho ex vimineis cratibus construed 
in honorern beatissimae virginis ; deducta scilicet linea 
recta a medio illius crucis ad latus sacelli postea lapidibus 
quadratis exaedificati : sub qua item erat olim illud sa- 
cellum Sancti Josephi in crypta subterranea. Foris autem 
in muro hujus sacelli beatae virginis erant in lapide sculpta 
vetustissimis Uteris hsec duo verba, Jesus, Maria. Et 
confirmant antiqua arma Glasconiensis monasterii, quae 
sunt hujusmodi: Scutum album in quo per longum erigi- 
tur stipes crucis viridis et nodosa?, et de latere ad latus 
extenduntur brachia seu rami crucis stipiti consimilia. 
Sparguntur guttae sanguinis per omnem aream scuti. 
Utrinque ad latera stipitis, et sub alis crucis, ponitur am- 
pulla inaurata. Et haec semper denominabantur insignia 
Sancti Josephi : qui ibi habitasse pie credebatur, et for- 
tasse sepultus esse." 

Eundem cum sociis ibi fuisse sepultum, in magna Glas- 
toniensium tabula ita traditum invenio. " Ibi requiescunt 
XII. discipuli : quorum primas et custos fuit Joseph ab 
Arimathia, qui Dominum sepelivit. Multi expaganis per 
eos ad fidem Christi conversi ac baptizati ibidem requies- 
cunt, quorum, propter eorum multitudinem, non est nu- 
merus." De iisdem eulogii author, libro secundo: " Ibidem 
diu commorantes, multisque de dicto regno ad locum con- 
fluentibus per eosdem ad Christum conversis, tandem in 
pace quieverunt. Joseph vero ab Arimathia ibidem se- 
pultus est juxta dictam Ecclesiam [B. Mariae] cum duabus 
phialis plenis de sudore Christi sanguineo, quas secum de 
terra sancta detulerat." Quis vero inde usque ad Lucii 
regis tempora loci illius status fuerit, Guilielmus Malmes- 

h Vid. supr. pag. 31, et 37. 



CAP. II. ANTIQUITATES. 47 

buriensis his verbis edocet. " Sancti 1 igitur memorati in 
eadem eremo sic degentes, effluentibus multis annorum 
curriculis carnis ergastulo sunt educti: idemque locus 
ccepit esse feiarum latibulum, qui prius fuerat habitatio 
sanctorum." 

1 Guil. Malmesbur. de antiquitat. Glaston. et eura secutus Johannes de Tin- 
mouth, et Capgravius in vita Patricii. 



48 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. III. 



CAP. III. 



De Taurino, Eutropio, Timotheo, Novato, Praxede, Pudentiana, Marcello, et 
Lucio primo Bavarorum ac Rhsetorum doctore. De tempore quo Lucius in 
Britannia regnavisse dicitur, variantes authorum sentential, et in qua insuloe 
parte imperium tile obtinuerit. 

Sunt qui Taurinum" Eboracensem episcopum primis 
liisce Christianismi temporibus martyrium pertulisse pu- 
tent : Vincentii Bellovacensis earn in rem producto testi- 
monies Verum ex ipso Vincentio apparet, non Ebora- 
censium in Britannia, sed Ebroicensium in Gallia, Tau- 
rinum fuisse episcopum : ut tabularum b Ebroicensium, 
inartyrologii c Romani, Orderici d Vitalis, Radulphi e de 
Diceto, Antonini f , et aliorum testimonia hue advocare 
necesse non sit. Quanquam etiam in Werneri g Laerii Fas- 
ciculo Eboracensis ille episcopus appelletur ; et in Hart- 
manni h Schedelii chronico, inter eos qui sub Trajano flo- 
ruerunt, non solum Thaurinus episcopus Eboracensis re- 
censeatur, sed etiam Eutropius episcopus Cantu. Qui 
tamen non alius accipiendus videtur, quam ille Santonica? 
urbis in Gallia episcopus ; cujus, praeter alios, in primo 
libro de gloria martyrum, capite quinquagesimo et sexto 
Gregorius Turonensis meminit. 



a Guil. Harrison, in descrip. Britan. lib. 1. cap. 9. ex Vincent. Specul. histo- 
rial. lib. 10. cap. 17. vel potius 76. Vid. Magdeburgens. centur. 2. cap. 10. 
col. 228. 

b Demochar. de Missa, lib. 2. cap. 21. 

Martyrolog. di. 11. August. 

'■ Orderic. ecclesiastic, histor. lib. 5. pag. 555. 
• Dicet. Chronic. MS. ad ann. Dom. 90. 

1 Antonin. histor. part. 1. titul. 6. cap. 28. sec. 4. 
& Wern. Fascic. tempor. ad ann. Cbristi 94. 

11 Schedel. Chronic, in 0. state mtindi, fol. 111. a. edit. Norimberg. ann. 1493. 



CAP. III. 



ANTIQUITATES. 49 



Rhsetis et Bavaris evangelium Lucius quidam primus 
annuntiasse dicitur : quern alii 1 Britannicum regem fuisse 
asserunt, alii negant ; alii Lucium Cyrenseum fuisse pro- 
nuntiant, cujus apud Lucam in Actis k fit mentio. Eun- 
demque ipsum Lucium Cyrenaeum alii Simonis illius 1 qui 
Christo crucem portavit, filium, alii, in quibus est Aven- 
tinus m , Pauli commilitonem et cognatum (cujus ipse in 
epistola ad Romanos" meminit) fuisse censent : alii etiam 
cum rege Britannico confundunt. " Principes apostolici 
senatus Petrum et Paulum ex Roma unum misisse, qui 
Lucium regem Britannia? convertens, faceret re gale m sa- 
cerdotem," affirmat Sigismundus Meisterlinus Augusta- 
nus. Nee desunt, qui Lucium hunc Britannicum a Ti- 
motheo S. Pauli discipulo baptizatum fuisse tradant. Ita 
Petrus Equilinus : " Lucius p beatus confessor fuit rex 
Britannia;, baptizatus a Thnotheo discipulo sancti Pauli. 
Qui regno composito et bene ordinato, relictis omnibus 
secularibus pompis, multisque ad Deum conversis ; veni- 
ens per Augustam in civitatem Cui'iae, multis ad vitas per- 
fectionem exemplo et doctrinis inductis, die III. Decem- 
bris in pace quievit : ut dicit frater Bartholema?us q ." Et 
Johannes Nauclerus : " Invenio r ," inquit, " in legenda 
sancti Timothei apostoli, quod venerit in Britanniam, 
et Lucium ejus gentis regem cum tota insula ad fidem 
Christi converterit. Et illud magis concordat legendae 
sancti Lucii, quae habetur in ecclesia Curiensi, ubi fuit 
episcopus et martyrio coronatus." Henricus s Pantaleon 



1 Vid. M. Velserum, rer. August. Vindelic. lib. 6. ad ann. Dom. 179. Gasp. 
Bruschium de Germanise episcopat. cap. 3. Sebast. Munster. cosmograph. lib. 3. 
pag. 519. Achillem Gassarum, in Augustanae urbis descript. ibid. pag. 603. Et 
Arnoldum Mermannium, in Theatro conversionis gentium. Aovkioq liri<jK07ros 
AaoSiiciaG Swpiac. Hippolyto in libello inedito de 70. discipulis. 

k Act. cap. 13. ver. 1. ' Mark. cap. 15. ver. 21. 

m Jo. Aventin. annul. Boior. lib. 2. " Rom. cap. 16. cap. 21. 

Sigismund. chronic. Augustan, ecclesiastic, cap. 3. torn. 3. scriptor. rerum 
Germanic, a Pistorio edit. pag. 592. excus. Francofurt. ann. 1607. \ 

P Petr. de Natalib. lib. 1. cap. 24. 

i Bartholemseus Anglicus (ut videtur) in chronico de Sanctis. 

r Naucler. chronograph, volum. 2. generat. 6. 

" Pantal. de viris illustr. German, part 1. 

VOL. V. E 



.50 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. III. 

similiter ex ecclesise Curiensis annalibus : " Quoniam 
apostolorum discipuli passim per terrarum orbem Christo 
Ecclesiam colligerent, factum est ut etiam Britannia a S. 
Pauli auditoribus ab idolorum cultu ad Christum conver- 
teretur. Itaque factum est ut S. Lucius Timothei disci- 
pulus, et ex regio Britannorum sanguine prognatus, sibi 
proposuerit plures homines in errore perseverantes Christo 
lucrificare. Propterea Rhenum ascendens ubique evan- 
gelium prsedicavit, atque demum in Boioariam pervenit, 
&c." Denique Dempsterus', die III. Decembris, quo 
Curias apud Rhaetos ilium quievisse supra est dictum, " in 
Scotia baptizationem Lucii regis per Timotheum S. Pauli 
discipulum, cum Emerita sorore," ex Constantini Felicis 
ephemeridibus factam esse notat. 

Hie vero notandum est, praeter Timotheum ilium, ad 
quern a B. Paulo binaa scriptae sunt epistolag, alium etiam 
a scriptoribus commemorari ejusdem Pauli discipulum, qui 
ad Antonini Pii imperatoris, et Pii episcopi Romani tem- 
pora vitam produxisse dicitur. Qua ratibne ejusdem fere 
cum Polycarpo fuisset aetatis, qui, testante Irenaeo, " ab u 
apostolis edoctus, et conversatus cum multis ex eis qui 
Dominum nostrum viderunt ;" Romam tamen sub Aniceto 
Pii successore venit, et septimo w demum anno Marci 
Aurelii Veri, successoris Antonini Pii, nobili martyrio 
vitam consummavit. De Timothei hujus exitu in epistola 
Pio x I. Romano episcopo inscripta ita legimus : " Pres- 
byteri illi qui ab apostolis educati usque ad nos pervene- 
runt, cum quibus semel verbum fidei partiti sumus, a 
Domino vocati, in cubihbus asternis clausi tenentur, Sanc- 
tus Timotheus et Marcus per bonum certamen transie- 
runt." Utrumque sub Antonino imperatore martyrio 
coronatum esse, ex antiquis ecclesiasticis y tabulis refert 

1 Dempster, in Menolog. Scotic. Decemb. 3. et histor. ecclesiastic. Scotov. lib. 
5. num. 482. 

" Irenae. lib. 3. cap. 3. Euseb. lib. 3. cap. 30. (Grac. 35.) lib. 4. cap. 13. 
(Graec. 14.) et lib. 5. cap. 24. (Grac. 26.) 

"' Euseb. lib. 4. histor. cap. 14. (Grose. 15.) et in chronico. 

31 Pii epist. 1. ad Justum Viennens. episc. in Ortbodoxograph. et torn. 1. 
C'oncil. edit. Binii. ann. 1618. pag. 70. 

! Marryrolog. Roman, di. 24. Mart. Baron, annal. torn. 2. ann. 166. sec. 2. 



CAP. III. ANTIQUITATES. 51 

Baronius : qui tamen non Antoninum Pium (intra cujus 
imperium omnes Pii episcopi annos comprehensos esse ex 
Eusebio intelligimus) sed Marcum Aurelium, qui vulgo 
Antoninus philosophus appellatur, hie intelligendum esse 
statuit ; ut suas ipsius hypotheses, quibus primorum 
urbis Roma? episcoporum tempora mire turbavit, tueatur. 
In vetere Romanse Ecclesiae martyrologio quod suo 
praemittendum curavit Ado, ad XII. Kalendas Julii, Romas 
celebrari dicitur natalis " Novati, fratris Timothei pres- 
byteri, qui ab apostolis eruditi sunt." Idem etiam in suis 
martyrologiis habent Beda, Usuardus, Ado, et Notkerus, 
ad eundem diem. Addit Usuardus, " horum sorores 
fuisse beatam Potentianam et Praxedem, sacras virgines 
Christi." Quod non in Jacobi z Januensis solum legenda 
et Petri a Equilini sanctorum catalogo, et Antonini b chro- 
nico, sed etiam in vita Praxedis, quae in collectione histo- 
riarum sanctorum Lovanii anno MCCCCLXXXV. edita 
habetur; in novo quoque martyrologio Romano traditum 
invenio : ut Raphaelem c Volaterranum praeteream qui No- 
vato quidem eundem quern Praxedi et Potentianae patrem 
Pudentem assignat, sed Pudentem cum tota domo sub 
Antonino imperatore a Pio pontifice primum Christianum 
factum esse asserit, licet Pudentem ilium, cujus in poste- 
riore epistola ad Timotheum facta est mentio, una cum 
Paulo sub Nerone capite truncatum fuisse, in fine synop- 
seos suae affirmet Dorotheus. Petri Equilini verba ha;c 
sunt : " Novatus discipulus fuit illustrissimi generis ui'bis 
Romae, Pudentis diseipuli Pauli apostoli filius, et frater 
Timothei presbyteri : quorum sorores fuerunt sancta Po- 
tentiana et Praxedis." Martyrologii Romani ista : " XII. 
Kalend. Julii, Romae depositio sancti Novati, filii beati 
Pudentis senatoris, et fratris sancti Timothei presbyteri, 
et sanctarum Christi virginum Pudentianae et Praxedis, 
qui ab apostolis eruditi sunt in fide." Ubi Baronius in 



2 Jacob, de Voragine, in legenda SS. Praxedis et Potentiance. 

a Petr. de Natalib. lib. 5. cap. 130. 

b Antonin. chronic, tit. 6. cap. 28. sec. 6. 

c Volaterran. Anthropolog. lib. 18. 

e2 



52 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. III. 

notationibus, ex horum actis a pastore presbytero scriptis 
apparere ait, Timotheum et Novatum " filios Pudentis 
senatoria, fratres vero praedictarum sanctarum virginum" 
extitisse. At neque ex illis quae bine excerpta vel marty- 
rologio suo Ado d vel annalibus suis inseruit ipse Baronius% 
neque ex antiquissimis pseudo-pastoris illius exemplaribus, 
quae in Cottoniana bibliotheca videre contigit, quicquam 
ejusmodi colligere potui. In his quidem Pudentiana et 
Praxedes germanae, Timotheus et Novatus germani ap- 
pellantur : sed hos illarum fuisse germanos nusquam di- 
citur. 

Baronius tamen f quatuor hisce non unum solum patrem 
Pudentem, quod ab aliis quoque factum ostendimus, sed 
unam etiam matrem Priscillam, non alium, opinor, quam 
seipsum authorem hie secutus, satis confidenter assignat. 
Verum turn in actis Potentianae sive Pudentianae manu- 
scripts, quae a pastore etiam illo ad Timotheum scripta 
finguntur, turn in vita Pudentis apud Petrum 8 Equilinum ; 
Priscilla non uxor sed mater Pudentis, Sabinella mater 
Pudentianae et Praxedis, uxor vero Pudentis statuitur. 
Quorum prius de Priscilla illud, in suis etiam manuscriptis 
Pudentianae actis reperiri agnoscit ipse Baronius" 1 : poste- 
rius hoc de Sabinella, in martyrologiis etiam Bedae, Adonis 
et Notkeri, ad XIV. Kalendas Junii, legitur. Quod si 
Timotheum et Novatum Pudentis filios fuisse admittamus : 
Claudia fortasse Britanna, ex qua hberos aliquot Puden- 
tem suscepisse Martialis author est, mater illis assig- 
nanda videretur, potius quam Priscilla. (Sabinellas enim 
filios fuisse nemo dicit) atque ita minus esset mirandum, 
quod convertendi Britannos curam Timotheus hie in se 
susciperet, si ipse Britannica satus fuisset origine. Lucii 
certe regis conversio ultra Pii episcopi Romani tempora, 
quibus Timotheum vixisse ostendimus, protendi non pc- 



d Ado in Martyrolog. 12. Kalend. Julii. 

e Baron, ann. 162. sec. 2. f Id. ann. 159. sec. 8. et 16C. sec. 2. 

e Petr. de Natalibus, catalog. Sanctor. lib. 5. cap. 14. 

11 Baron. Martyrolog. Roman. Januar. 16. Jacobus Januensis, in legenda 
aurea, cap. 91. de SS. Praxede et Potenftana. " In pace quieverunt circa anncs 
Domini CLXV. sub Marco Antonino." 



CAP. III. ANTIQU1TATES. 5o 

test : si verum sit quod in Britannica' historia est tradi- 
tum, eum " ab hac migravisse vita anno ab incarnatione 
Domini centesimo quinquagesimo sexto." Id enim post 
Galfridum Monemuthensem affirmant Johannes Castorius, 
Thomas Harfeldius, Ponticus k Virunnius, authores anna- 
Hum Wigorniensium, Halensium, et aliorum aoonymorum 
complurium. 

Sed non est dissimulandum, de tempore conversionis 
Lucii miram reperiri inter scriptores discordiam. " Centum 
ferme annis a partu virginis," earn contigisse pronuntiat 
Paulus Jovius in descriptione Britannia?. Albertus' Crant- 
zius sub " Alexandro primo ejus nominis summo pontifice" 
factam esse notat : Ninius, sub antecessore illius Euai'isto. 
" Anno," inquit, " Dominica? incarnationis centesimo sex- 
agesimo quarto Lucius Britannicus rex cum universrs 
regulis totius Britannia? baptismum susceperunt ; missa 
legatione ab imperatoribus Romanorum, et a papa Romano 
Euaristo." Vel ut habetur in duobus bibliotheca? Cotto- 
nianas exemplaribus antiquissimis, quae nullum tamen 
autoris nomen praeferunt: "Post centum et sexaginta 
septem annos post adventum Christi, Lucius Britannicus 
rex cum omnibus regulis totius Britannica? gentis baptis- 
mum suscepit ; missa legatione ab imperatore Romanorum, 
et a papa Romano Euaristo." Quae temporibus pessime 
divisa esse, nemo non videt. Euaristum enim undecimo 
Trajani anno, qui fuit aera? Christiana? centesimo et octavo 
Gallo et Bradua consulibus vivere desiisse, ex Eusebio et 
libro pontificali constat : anno vero centesimo sexagesimo 
quarto et centesimo sexagesimo septimo duo fratres 
Marcus et Lucius Aurelius simul Romanum imperium 
administrarunt ; sed episcopatum nondum adeptus est 
Eleutherius, sive (ut in vetustis codicibus rectius -ap- 
pellate) Eleutherus, sub quo Lucium primum Christo 



i Galfrid. Monemuthens. de gestia Briton, lib. 2. cap. 2. 

k Initio lib. 5. in prima editione, quee prodiit Augustse Vindelic. anno 
1534. nam in posterioribus editionibus pro anno 156. male reposittis habetur 
158. 

1 Crantz. Metropol. lib. 1. cap. 6. 



54 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. HI. 

nomen dedisse, turn apud omnes communiter authores, 
turn in uno etiam ipsius Ninii exemplari scriptum invenio. 
Venerabilis Beda libro primo historic Anglorum, capite 
quarto ita rem explicat : " Anno ab incarnatione Domini 
centesimo quinquagesimo sexto, Marcus Antoninus Verus, 
quartus decimus ab Augusto, regnum cum Aurelio Com- 
modo fratre suscepit. Quorum temporibus cum Eleuther 
vir sanctus pontificatui Romanse Eeclesias praeesset, misit 
ad eum Lucius Britannorum rex epistolam, obsecrans ut 
per ejus mandatum Christianus efficeretur. Et mox ef- 
fectum piae postulationis consecutus est. Susceptamque 
fidem Britanni usque in tempora Diocletiani principis 
inviolatam integramque quieta in pace servabant." Et in 
epitome ejusdem historian : " Anno Dominica? incarna- 
tionis centesimo sexagesimo septimo, Eleuther Romse prag- 
sul factus, quindecim annis Ecclesiam gloriosissime rexit : 
eui literas rex Britanniae Lucius mittens, ut Christianus 
efficeretur petiit et impetravit." 

Ex quibus duobus locis inter se eollatis observo, I. 
Bedam, suas quasdam rationes secutum, exordium imperii 
Marci et Lucii Aurelii (quod in annum nativitatis Domi- 
nican, juxta vulgarem nostram supputationem, CLXI. in- 
cidit) ab anno Dominican incarnationis CL VI. repetere : et 
quidem a fine illius, ut videtur. Quandoquidem ipsi circa 
Nonas Martii imperare inceperunt ; anni vero incarnati- 
onis in IX. Kalend. April, terminantur. II. Lucio Aurelio 
tribuere ilium (cum Julio Capitolino, Aurelio Victore, et 
Eutropio) annos imperii XI. non IX. ut ab aliis factum. 
III. Ad XI. illorum annorum extremum, Eleutheriani 
episcopatus exordium ab eo referri.: ut anni CLVI. ex 
CLXV. subducti calculus manifestum facit. Et quidem 
juxta libri pontificalis rationes initium Eleutheri ab XI. 
Marci anno fuisset deducendum quo consules fuerunt 
Severus et Herennianus : (erat is vulgaris nostras aeras 
annus CLXXI. juxta Bedse vero hypothesin CLXVIL) 
licet juxta Eusebianam chronologiam, quam nos ut veri- 
orem sequimur, a XVI. ejusdem anno deduci debuisset, 
ab anno videlicet Christi CLXXVII. sive aeras vulgatas 
Dionysiante CLXXVI. quo consulatum gesserunt Pollio 



CAI\ III. ANTIQUITATES. 5.5 

et Aper. IV. Cum Marci et Lucii Aurelii temporibus 
Lucium Britannorum regem epistolam misisse Beda sig- 
nificet; et ipsius Eleutheri initium (ut jam ostensum est) 
in conjuncti duorum fratrum imperii postremo anno col- 
locet : ex illius sententia, Lucii legationem ad primum 
Eleutheri annum necessario esse referendam. Id quod in 
Latino-Saxonicis annalibus, quos a V. CI. Guilielmo Cam- 
deno acceptos in instructissima sua bibliotheca reposuit 
D. Robertus Cottonus, ita clarius expressum invenio. 
" Anno CLXVII. Eleutherus suscepit papatum, et tenuit 
XV. annos, et hoc ipso anno misit Lucius Britwalanorum 
rex [on bypan ylcan geape penbe luciup pex bpitpalana 
cinj -j bxh pulpiheep. •j he him pona penbe.] Similiter 
et recentiores, Platina in vita Eleutheri, et Nauclerus in 
chronographia 111 , " Inito pontificatu, statim epistolam ac- 
cepit a Lucio rege Britanno, qua rogabatur, ut se ac suos 
in Christianorum numerum reciperet." Jacobus Philippus 
Bergomensis, in supplemento chronicorum, libro octavo. 
" Hie in principio sui pontificatus a Lucio Britannico rege 
epistolam accepit, qua rogabatur, ut se suosque omnes 
baptizare dignaretur." Ant. Sabellicus", et Hector Boe- 
thius , " Cum hoc nuper dignitatem adepto, Lucius Bri- 
tannia? rex per literas egit, ut se et suos vellet Christiano- 
rum numero addicere." 

Marianus Scotus, et ejus sectator Florentius Wigorni- 
ensis, ut utin applicatione annoi'um Domini ad annos impe- 
ratorum a Beda, Eusebio et aliis omnibus discedat, ini- 
tium tamen Eleutheri cum Eusebio in chronico ad XVI. 
Marci (XV. habent vulgati codices, contra fidem MSS. Ma- 
riani exemplarium :) legationem Lucii cum Beda ad ini- 
tium Eleutheri, et horum utrumque ad consulatum Pol- 
lionis et Apri non male retulit. Nee temporis, quo fides 
Christiana a Lucio primum est suscepta, certior aliqua 
circumscriptio inveniri potest inter tarn multas tamque 
discrepantes hac de re scriptorum sententias : quarum 



m Volum. 2. general. f>. " Enneadis 7. lib. 5. 

° Scotor. histor. lib. 5. 



56 BRITANNIC ARUM ECCLESIARUM CAP. lit. 

viginti quinque visum est subjicere. Assignant enira hie 
annum Christi 

CXXXVII. Burtonensium annalium interpolator. 

CL. Annales monasterii de Crokysdene, et Bartholomseus de Cotton, in tractatu 

de archiepiscopis et episcopis Angliae. 
CLV. GaLfridus Malmesboriensis, et Johannes Gerbrandus Leydensis, in chronic. 

Bel. lib. 2. cap. 1. 
CLVI. Gotcelinus Bertinianus monachus, in. majore historia vitae Augustini, 
capite tricesimo secundo. Guido de Columna, a Fabiano citatus, author libri 
de primo statu Landavensis Ecclesise : eumque secutus Johannes Tinmu- 
thensis et Johannes Capgravius in vita Dubrieii. Thomas Rndburnus 
senior in chronico minore. Thomas Stubs in libro de Eboracensibus 
archiepiscopis. Chronicon vetusV, vocatum Brutus, &c. Guil. Caxton in 
chronic. Anglic*!. 
CLVII. Rogerus de Wendover, et Matthaeus Westmonasteriensis MS. (nam im- 

pressus habet CLVIII.) 
CLXII. Marianus Scotus, Floventius Wigorniensis, et Johannes de Taxster itt 
suis chronicis. Item Robertas Glocestrensis in historico poemate de re- 
gibus Angliae : author historia? Eboracensium archiepiscoporum, qui circa 
annum MCCCCLX. floruit; et Richardus Lepidus Bartholinus, in epistola 
ad D. Robertum Wingfeld. 
CLXIV. Antiquitatum Wintoniensis ecclesise collector ; et ante earn Ninius in 
cujus apographo, ad Dunelmensium monachorum bibliothecam quondam 
spectante, hujusmodi etiain habetur veteris librarri annotatio : " Ex quo Brit- 
tones primum fidem Christi, tradente papa Euaristo, regnante rege Lucio 
susceperunt ; Hoc anno gratiae MCLXVI. duo supra mille anni transacti 
sunt." Nam in eo codice, etduobus aliis quaeconsului Ninii exemplaribus,. 
" Post CLXIV. annos post adventum Christi Lucius" baptismum suscepisse 
legitur : licet in alio CXLIV. et duobus anonymis Cottonianis CLXVII. 
annos exaratos invenerim. 
CLXV. Thomas Rudburnus junior, in majore historia. 

CLXVI. Guilielmus Malmesburiensis,in libro de antiquitate Glastoniensis eccle- 
sise : necnon Johannes Tinmuthensis et Jo. Capgravius, in vita Patricii, ex li- 
bris Glastoniensis monasterii. Item author annalium tempore regis Stephani 
(ut videtur) scriptorum, et annalium S, Augustini Cantuarensis. 
CLXVII. Beda, et veteres annales Saxonici, eum secuti. Item monachus cceno- 
bii Augustini Cantuar. qui scripsit anno MCCCCVI. et annalium Roffensis 
ecclesise author, qui circa annum MCCXXIV. claruit. 
CLXIX. Henricus de Erphordia, et legum S. Edvardi interpolator. 
CLXXV. Annales Lichfeldenses. 

CLXXVII. Dodechinus, vel quicunque vulgatum Maviani Scoti chronicon edidit. 
Hermannus Contractus, in chronico ab H. Canisio edito (si prima pars il- 
lius sit.) Annales monachi de AVaverly, &c. Chronicon Wintoniense, ad an- 
num MCCLXXVII. productum. Et Guilielmus Harrison descript. Britannia? 
libro primo, capite nono. 

P Chronic, de Pipwell. 

1 Vid. Naucler. volum. 1. general. 6. fol. 25. et gencrat. 30. 



CAP. III. ANTIQU1TATES. 57 

CLXXVIII. Radulphus de Baldoc, Londinensis episcopus in chronico. 

CLXXIX. Jo. Balaeus (centuria prima scriptorum Britannorum capite vicesimo 
nono.) ex verioribus, ut ille ait, annalibus. 

CLXXXI. Vulgatum Hermanni Contracti chronicon, a Sangallensi monacho 
editum. 

CLXXX1I. Jo. Trithemius, in compend. libro primo annalium. Polydorus Vergi- 
lius, libro secundo Anglicanae historise. Georgius Lilius, in Anglorum regum 
chronico. Guil. Paradinus in Anglicge descriptionis compendio, capite vi- 
cesimo secundo. Stephanus Forcatulus, de Gallorum imperio et philosophia 
libro septimo et Alphonsus Ciaconius in vitis pontificum. 

CLXXXIII. Rogerus de Wendover ; in illius anni historia. Caesar Baronius, 
ad annum eundem. 

CLXXXIV. Chronica Britonum abbreviata, et Johannes Fletus, in libro de fun- 
datione ecclesiaa Westmonasteriensis ex vetustissimo chronicarum libro veteri 
Anglorum sive Saxonum lingua conscripto. Thobias Roffensis, et Malmes- 
buriensis monachus in quarto Eulogii historiarum libro. 

CLXXXV. Matthasus Parisiensis in historia majore. Matthasus Westmonas- 
teriensis, in floribus historiarum. Historia Roffensis. Chronicon de Kir- 
stall. &c. Chronicon a Bruto ad Edvardum III. deductum. 

CLXXXVII. Hector Boethius, histories Scotorum libro quinto et Lanquetus. 

CLXXXVIII. Petrus Pictaviensis, a Rob. Fabiano citatus, annales de Lacock : 
etmonasterii Abbendonensis; quibus astipulatur et Martinus Polonus. 

CLXXXIX. Annales Saxonici, ad annum MI. producti : 

CXC. Johannes Hardingus, in chronico capite quinquagesimo primo : item author 
annalium MSS. ad annum MCCCLXIV. perductorum, et Johannes de Gar- 
landia, in poemate de triumphis Ecclesiaa, libro quarto. 

CXCIX. Monachus Malmesburiensis anonymus, libro secundo Eulogii. 

Quanquam vero in annis aerae Dominicaa ad praesentem 
historiam applicandis tanta sit inter authores istos discre- 
pantia : in eo tamen maximam eorum partem convenire 
animadverto, quod ad eundem annum et ingressum Eleu- 
theri, et missam ad eum a Lucio legationem cum Beda et 
Mariano Scoto referant. Constat autem Eleutherum anno 
aerae Christianae vel CLXXI. juxta librum pontificalem vel 
CLXXVI. juxta Eusebium (cujus major est authoritas) 
pontificatum iniisse. Utrumvis vero sequaris, a Cassaris 
Baronii et aliorum inter quos Camdenus c , sententia dis- 
cedendum erit, qui post mortem Marci Aurelii Antonini, 
sub successore ipsius Commodo Lucii conversionem fac- 
tam esse statuunt. Id quidem primus, quod sciam, 
tradidit Rogerus de Wendover in chronico, circa annum 
MCCXXXV. a se edito : sed antiquiores, quibus potior 

r Britann. pag. 47. 



58 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. III. 

habenda est fides, Beda, Ado Viennensis, (perperam, ut 
alterius sententiae patronus, a Baronio citatus), Annales 
Anglo-Saxonici, et qui Aberto Menevensi tribuuntur, Her- 
mannus s Contractus, Marianus Scotus, Sigebertus Gem- 
blacensis (in chronici prooemio), Gotcelinus Bertinianus, 
Florentius Wigorniensis, Henricus Huntingtoniensis, Ra- 
dulphus de Diceto, Radulphus Niger, et alii ad Marci 
tempora retulerunt. 

Et hasc quidem sunt quae de temporis ratione, tantopere 
controversa, dicenda habuimus. De ipso rege, et ejus reg- 
no jam aliquid attexendum. Appellatus est ille Britannica 
quidem lingua Lies, Latina vero Lucius : sive a Romanis, 
sub quibus vixit, praenomen illud primum traxerit ; sive 
ab eventu cognomen hoc illi postea fuerit inditum. Apud 
Britannos enim " Lucium agnomine Leuer maur, id est, 
magni splendoris, propter fidem quae in ejus tempore 
venit" vocatum esse, in additionibus ad Ninium author 
est Samuel Beulani filius. Quo etiam referendi sunt illi 
Gildae nescio cui poetae Britannico adscripti versiculi : 

Inde patri Coylo succedit Lucius, orto 
Lucifero pnelucidior : nam lucet in ejus 
Tempore vera fides, errorum nube fugata. 

et illud Alexandri Necchanii, in libro de laudibus divinas 
sapientiae, distichon : 

Prima Britannorum fidei lux Lucius esse 
Fertur, qui rexit mcenia Brute tua. 

Nec hoc praetereundum, repertos esse in Anglia duos an- 
tiquissimos nummos, (argenteum unum quern habuit M. 
Josephus Hollandus, aureum alterum quern inter D. Ro- 
berti Cottoni Kti/xriXia vidimus:) Christiani regis, uti ex 
signo crucis apposito colligitur, imagine, et literis ob- 
scurioribus, quae LVC denotare videbantur, insignitos. 

In Britannia vero regnasse Lucium, omnes consentiunt : 
indeque " Britanniam omnium pvovinciarum primam pub- 
licitus Christi nomen recepisse," notant Sabellicus', Po- 

' Si is prioris partis chronici author sit. ' Sabellic. Ennead. 7. lib. 5. 



CAP. III. 



ANTIQUITATES. 59 



lydorus Vergilius u , Georgius Lilius w , et Reginaldus Polus* 
cardinalis. Quod etiam a nostris anno MCCCCXXXIV. 
in concilio Basileensi, legatis regis Castellae ita objectum 
invenio : " Ante quemcunque regem Castellanorum multi 
reges Angli.ag sive Britanniae baptizati sunt, sacrosanctam 
recognoscentes Ecclesiam. Unde quasi in primis cuna- 
bulis fidei, Lucius rex Britannorum audita sola fidei fama, 
non vocatus, non alicujus prsedicatione inductus, misit suas 
epistolas ad papam." Frivolum vero est, quod contra 
opponit Alphonsus Garsias regis Castellani orator, " hoc 
posse intelligi de alia Britannia quee est citra mare :" et 
ratio quam affert, adhuc futilior : " Nam ut habetur in 
Catholicon y ," inquit, " quando dicimus Britanniam sine 
alia adjectione, intelligitur de Britannia citramarina, ubi 
forte tunc erant reges. ' : Si enim per Britanniam citra- 
marinam, Armoricam intelligat, quae Francis Britannia 
cismarina appellatur : ea certe Lucii temporibus Britannia 
dicta non fuit. Nam diu postea Julius Scaligerus 

Vicit Aremoricas animosa Britannia gentes, 
Et dedit imposito nomina prisca jugo. 

Et post acceptum ab Armoricis illud nomen, si quis 
Bedam et alios gentis nostras historicos legens, quoties- 
cunque Britanniam sine alia adjectione nominatam inve- 
nerit, Britanniam Armoricanam intelligendam existimet: 
nae ille dignus sit qui ad Anticyras relegetur. Mitto qua? 
de sedibus episcopalibus et archiepiscopalibus in majore 
Britannia a Lucio constitutis, nostri produnt annales : alia 
enim gravior de Lucii regno adhuc movetur quaestio ; 
totamne insulam, an partem ejus aliquam illud compre- 
henderit. 



" Polyd. Angl. hist. lib. 2. w Lil. Epitom. chronic. Britan. 

x " Nam ut historise testantur, erat prima provinciarum quae amplexa est fidem 
Christi." Polus in oratione ad R. Philippum et Mariam, in comitiis Anglicanis, 
ann. 1555. 

v Johannes de Janua in Catholic, voc. Brito. " Nota quod Britanni quan- 
doque dicuntur Anglici, sed cum adjuncto, ut flavi Britanni, et raro sine ad- 
juncto. Et quandoque dicitur quaedam insula ultra Britanniam : Et prope illi 
Britanni, qui eandem inhabitant. Scd qui nobis sunt contigui proprie sunt 
Britones.'' 



60 BRITANNICARUM ECCtESIARUM CAP. III. 

Totam illi assignant nostrorum pluvimi : insulas quoque 
omnes ad Norwegian! et Daciam usque adjicere videtur 
legum Edvardi confessoris interpolator 2 ; de limitibus 
regni Britannici ita disserens. " Universa terra et tota, 
et insula? omnes usque Norwegian! et usque Daciam, per- 
tinent ad coronam regni ejus, et sunt de appendiciis et 
dignitate regis : et una est monarchia, et unum est regnum ; 
et vocabatur quondam regnum Britannia?, modo autem 
vocatur regnum Anglorum. Tales enim metas et fines, 
ut praedictag sunt, constituit et imposuit corona? regni 
hujus dominus Eleutherius papa sententia sua, anno sci- 
licet sexagesimo a septimo post passionem Christi ; qui 
primo destinavit coronam benedictam Britannia? et Chris- 
tianitatem Deo inspirante Lucio regi Britonum." Petrus 
Cratepolius in Trevirensium archiepiscoporum catalogo, 
" ejus opera Britanniam magna ex parte fidem Christi 
profiteri coepisse ;"etin libello de Sanctis Germania?, "ejus 
studio totam Angliam ad Christi fidem appulsam esse" 
scribit. Reginaldus Polus b cardinalis in oratione ad regem 
Phihppum et Mariam, Westmonasterii in regni comitiis 
habita, " receptam turn publice Christi fidem per totam 
insulam" fuisse dixit. Britannos enim, " non ut ca?teras 
gentes, qua? sensim et diuturni temporis interposita mora 
fidem hauserunt, neque ut in horologiis usu venire solet, 
qua? temporibus paulatim succedentibus horarum suarum 
accipiunt incrementa ; sed uno eodemque pene momento 
omnes simul religionem Christianam amplexatos esse." 

Ego vero in reverendi patris Francisci Godwini episcopi 
Herefordensis sententiam libens concedo ; " Lucium uni- 
verses Britannia? regem nunquam fuisse, imo nee potioris 
alicujus partis ejusdem, quam tarn multis ante id tempus 
annis Romani subegerant, et in provinciae formam rede- 
gerant." Veteres enim Britannos non uni alicui monarcha?, 



' Guil. Lambaid. 'Apxaiovojuia fol. 130. b. collar, cum MS. Cottoniano. 
» CLXVII. 

b Ex Uteris Johanuis Elderi ad Robertum Stuaitura Cathenesiac episcopum 
anno 1555. scriptis : et Matth. Parkero, in vita Poli. 

c Fr. Godwin, de convers. Britan. ad Christ, cap. 3. pag. 27. 



CAP. III. ANTIQUITATES. Gl 

sed pluribus regibus paruisse, ex Caesare d , Diodoro e , 
Strabone f , Mela E , Suetonio' 1 , Tacito 1 , Dione k , ipsoquc 
Gilda 1 manifestum est : et meliorem™ partem insula? jam- 
dudum in provinciam a Romanis redactam, ac non ita 
pridem sub Antonino Pio n a caeteris indomitis gentibus in- 
terjecto vallo diremptam esse, norunt vel mediocriter in 
hisce studiis versati. 

Ultra vallum illud erat ea Britannia? pars quae Caledonia 
appellabatur, maximam hodiernae Scotiae partem com- 
plexa : in qua sub Victore I. Eleutheri successore, et 
Severo imperatore primum receptam esse fidem Chris- 
tianam, Scotorum tradunt historici. Quanquam au- 
thor annalium lingua Anglo-Saxonica ante sexcentos 
annos scriptorum, hanc ipsam Eleutheri et Lucii his- 
toriam ad Severi tempora referat, quem anno Domini 
CLXXXIX. imperium adeptum esse, cum Beda affirmat. 
Nee desunt, qui p in hac insulae parte quam Britanni libere 
possederunt Lucium regnasse existiment ; et Tertullia- 
num q hie testem advocent sub Severi imperio scribentem, 
" Britannoruin inaccessa Romanis loca Christo subdita." 

In citeriore tamen insulae parte a Lucio Christianam fidem 
propagatam fuisse, communis scriptorum nostrorum est sen- 
tentia : pro qua etiam facit, quod de Cambro-Britannis 
refert Gotcelinus Bertinianus monachus; eos Augustino 
Romano legato sese opposuisse, illi " velut r in acie non 



d Caisar. de bello Gallic, lib. 5. c Diodor. Sicul. lib. 5. cap. 8. 

f Strabo Geograpb. lib. 4. s Mela, de situ oibis, lib. 3. cap. 6. 

h Sueton. in Claudio, cap. 21. 
1 Tacit annal. lib. 12. et 14. et in vita AgricolEe. 

k Dio Cass. lib. 60. l Gildas, epist. de excid. Britann. 

nl Appianus in procemio histor. Tijg Uperravidog vijaov rb Kpartirrov 
i\ovaiv virtp ijptav, ovdtv rrj^ dWrjc dtofievor Ov yap tv<popog avrolg 

tOTl Ovd' f)V t%OUITL. 

" Julius Capitolinus, in Antonino Pio. " Britannos per Lollium Urbicum lega- 
tum vicit, alio (prseter ilium sc. quem prius extruxerat Hadrianus) muro cespi- 
titio submotis bavbaris ducto." 

" Beda, lib. 1. hist. cap. 5. 

P Vid. Baron, annal. torn. 2. ann. 183. sec. C. Et Nicol. Sander, de visib. 
monarch, lib. 

1 Tertullian. in lib. adversus Judeeos, cap. 7. 

' Gotcelinus in histor. minove vita Augustini. cap. 24. 



C>2 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. III. 

solum repugnantes, verumetiam suos usus omnibus pras- 
eminentiores, sancti papa? Eleutherii auctoritate pronun- 
tiantes." Allegantes insuper " suas s ceremonias non solum 
a sancto Eleutherio papa primo institutore suo ab ipsa 
pene infantia Ecclesias dicatas, verum a Sanctis patribus 
suis Dei amicis et apostolorum sequaeibus hactenus ob- 
servatas ; quas non deberent mutare propter novos dog- 
matistas." Ita Galfridus Monemuthensis, de eadem Au- 
gustini legatione verba faciens, " In* parte Britonum 
adhuc vigebat Christianitas ; quae a tempore Eleutherii 
papae habita, nunquam inter eos defecerat." Similiter 
scribit Rogerus de Wendover, ejusque sequaces Matthasus 
Parisiensis, Matthasus Westmonasteriensis, et Roffensis 
historiae author ; ad annum gratiae DLXXXXVI. Gi- 
raldus u denique Cambrensium suorum laudabilia descri- 
bens ; " Olim," inquit, " longeque ante excidium Britan- 
nicum (quia per annos circiter ducentos) per Faganum et 
Damianum ad petitionem Lucii regis ab Eleutherio papa 
in insulam transmissos, in fide fundati sunt et solidati." 

Neque est quod miremur, illis temporibus in Romana 
provincia regi Britannico locum esse potuisse. Nam pras- 
terquam quod imperante Marco arma in Romanos sump- 
serint Britanni, adversus quos Calphurnium Agricolam 
missum esse author est Julius Capitolinus w : tenendum 
est, Romanos ut Judeeis et aliis provinciahbus complu- 
ribus, ita et Britannis reges suos concessisse. Inde- 
que apud Taciturn legimus, " Regem x Icenorum Pra- 
sutagum, longe opulentia clarum," Neronem haeredem 
scripsisse ; " tali obsequio ratum, regnum et domum suam 
procul injuria fore :" et Cogiduno regi postea civitates 
aliquot in Britannia donatas, " vetere y ac jampridem re- 
cepta populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta 



s Gotcelinus in historia majove cap. 32. 
• Hist. Britann. lib. 8. cap. 4. 
" Gii-ald. descript. Cambria;, lib. 1. cap. lilt. 

" Capitolin. in Marco. * Tacit, annal. lib. 14. cap. 31. 

y Tacit, in vita Agricola;, cap. 14. De Musonii Philosophi tempore, Jo. Sto- 
baeus. (serm. de regno.) yaav in tots iv 'Svp'uf Jiaoi\iig 'Ptapaiwv vTrt)- 

KOOl. 



CAP. III. ANTIQUITATES. G3 

servitutis et reges." Atque ut hoc ipso tempore <le quo 
agimus, Lucium Verum imperatorem in oriente confecto 
bello Parthico, " regna regibus, provincias vero comitibus 
suis regenclas dedisse," docet Capitolinus 2 : ita hie " Lu- 
cium Pium, Coilli filium unicum, Romanorum fautorem, 
Caesaris Marci Antonini Veri turn benevolentia, turn autho- 
ritate, Britannis post patrem imperasse;" non male scripsit 
Balaeus a noster. Additidem 1 ', postea " Britannis ademp- 
tam fuisse publico et perpetuo Romanorum decreto dig- 
nitatem regiam :" quod etiam a Scotorum chronographis 
proditum invenio ; a Johanne Fordono quidem obscurius, 
ab Hectore vero Boethio, quern secutus videtur Balaeus, 
multo expressius. Fordoni verba haec sunt : " Defuncto c , 
vel, ut alibi, non comparente Britonum rege Lucio, post 
quern eorum regia stirps in Britannia regnare desiit, tri- 
buni pro regibus constituuntur ibidem a Romanis :" Bo- 
ethii ista, libro quinto historias suae : " Post Lucium 
Britonum regem extinctum, cujus paulo ante mentionem 
feci, (dixerat autem antea, ilium Britonibus Caesaris bene- 
volentia et authoritate imperitasse, et Romanorum fauto- 
rem extitisse :) Romani gnari Britannos reges, multa- 
rum in populo seditionum, et rebellionum in se fuisse 
autores ; ut res Romana in Britannia foret quietior, pub- 
lico vetuere decreto, ne quispiam Britannici sanguinis 
deinceps regia insigniretur dignitate." Galfridus Mone- 
muthensis, et ejus sequaces, id tantum referunt: Coillum 11 , 
Marii regis filium, Arviragi nepotem, ab infantia Romae 
nutritum, moresque Romanorum edoctum, tributum quod 
ab eis exigebatur solventem in pace regnum suum obti- 
nuisse ; filium ejus Lucium, ut alterum Coillum habitum, 
omnes bonitatis paternae actus imitatum esse, eoque demum 
sine e sobole quae sibi succederet defuncto Britannos a Ro- 
mana potestate descivisse. 



z Capitolin. in Vero. 

a Bal. Centur. 1 Script. Britan. cap. 29. 

b Bal. Centur. 1. script. Britan. cap. 30. 

c Fordon. lib. 2. Scotichronici, cap. 31. 

d Histor. Britannic, lib. 4. cap. 18. et 10. edit. Heidelberg. 

c Histor. Britan. lib. 5. cap. 1, 2. 



6i BRITANNICAUUM ECCLESIARUM CAP. IV. 



CAP. IV. 



I>e Uteris, qure a rege Lucio, per legatos Eluanum et Medwinum, ad Eleutherum 
Romanum episcopum missae fuisse dicuntur. De doctoribus Cantabrigiensi- 
bus, nee non Timotheo, Fagano, Derwiano et Aarone, qui fidem turn Bri- 
tannis feruntur prsedicavisse. 

De Lucii regno satis jam dictum : quibus authoribus et 
quibus rationibus adductus, Christo nomen dederit, jam 
porro disquiramus. Et ex Ninio quidem audivimus, bap- 
tismum euro suscepisse, " missa legatione ab imperatori- 
bus Romanorum et a papa Romano." Fabius Questor 
Ethelwerdus, libro primo annalium, ea de re ita scribit. 
" Idem beatissimus Christi famulus Eleuther per nuntium 
et literas Lucium adiit insulae regem, ammonens eum de 
fide et baptismo Catholico, qui turn Britannia? rex potes- 
tate pollebat : qui etiam concessit verisimili ratione Chris- 
tianum se esse futurum ; quod et perfecit." Ubi a Ro- 
mano episcopo consilium hoc primo profectum fuisse in- 
nuitur : cum antiquiores authores, quod a legatis regis 
Anglorum in Basileensi concilio propositum est, potius con- 
firment ; Lucium, " audita sola fidei fama, non vocatum, 
non alicujus prsdicatione inductum, misisse suas epistolas 
ad papam." Ita author libri pontificalis (ab aliis Damasus, 
ab aliis Hieronymus perperam existimatus) in vita Eleu- 
theri : " Hie accepit epistolam a Lucio Britannico rege, 
ut Christianus efficeretur per ejus mandatum." Idem iis- 
dem fere verbis, non solum a Luithprando Ticinensi et 
Abbone Floriacensi in vitis pontificum, sed etiam a Beda 
et Adone Viennensi in martyrologiis suis, ad VIII. Kalen- 
das Junii, repetitum est. Similiter etiam in ejusdem 
Bedas et Adonis chronicis, et annalibus Anglo-Saxonice 
conscriptis, legitur : " Lucius Britanniae rex, missa ad 



CAP. IV. ANTIQUITATES. <M 

Eleutherum Romae episcopum epistola, ut Christianus 
efficiatur obsecraf 1 ." Et apud Johannem Fordonum, in 
Scotichronico : " Lucius b rex Britonum, ut fertur, ad pa- 
pain Eleutherum epistolam misit ; obsecrans ut per ejus 
mandatum Christianus efficeretur." Et apud Gotcelinum 
Bertinianum, in majore historia vita? Augustini, " Rex c 
Brittonum Lucius sanctum Eieutherrum, tunc temporis 
papam, per epistolam suppliciter expetiit, et gratanter ob- 
tinuit ; quatenus fideles doctores destinaret, qui se ac gen- 
tem suam in Christo regenerarent. 

Quid Lucium ad hoc permoverit, varie refertur a recen- 
tioribus. Collector Britannicarum antiquitatum, quas 
evulgandas curavit Matthasus Parkerus Cantuariensis ar- 
chiepiscopus, " hujus temporibus, edicto Romano de abo- 
lenda Druydum superstitione e provinciis cautum" fuisse 
asserit ; indeque " cospisse eum de religione et vero Dei 
cultu, cujus perstudiosus fuit, inprimis deliberare." Sed 
edictum ejusmodi a Romanis eo tempore fuisse promulga- 
tum, nullus author confirmat. Thomas Rudburnus se- 
nior, in chronico minore, et historiohe Wintoniensis Ec- 
clesiae collector, hane tantummodo occasionem commemo- 
rant ; quod " famam Christianitatis audisset Lucius :" et 
author historia? archiepiscoporum Eboracensium (circa 
annum MCCCCLX. scripts) quod " audisset caeteras 
nationes fidem Christi suscepisse :" Chronicon Gisebur- 
nense ; quod " audisset de miraculis Domini nostri Jesu 
Christi, et de praedicatione apostolorum:" Johannes Casto- 
rius et chronica Britonum abbreviata similiter ; quod 
" audisset de apostolis Jesu Christi, et de eorum miracu- 
lis :" Radulphus Niger, in chronico ; " Vates quidam 
paganus in Britannia Dominicam nativitatem praedixerat ; 
unde rex Lucius Romam pro orthodoxse fidei doctoribus 
misit :" Galfridus Monemuthensis d , " Serenaverunt men- 
tem ejus miracula qua? tyrones Christi per diversas natio- 
nes faciebant : unde in amorem vera? fidei anhelans, pia? 
petitionis effectum consecutus est." Quo referendum ce- 

a al. impetrat. A&o petiif. b Scotichronic. lib. 2. cap. 30. 

"- Vite August, cap. 32. J Historia; Britarmicae lib. 2. cap. 1, 

VOL. IV. p 



6G BRITANMCARUM ECCLESIARUM CAP. IV. 

lebre illud, quod nuperrime turn contigerat, de pluvia in 
bello Marcomannico Christianorum precibus impetrata 
miraculum : de quo in apologetico suo Tertullianus ; 
"Literal Marci Aurelii gravissimi imperatoris requirantur, 
quibus illam Germanicam sitim, Christianorum militum 
precationibus impetrato imbri, discussam contestatur : qui 
sicut palam ab ejusmodi hominibus (Christianis sc.) pce- 
nam dimovit ; ita alio modo palam dispersit, adjecta etiam 
aecusatoribus damnatione, et quidem tetriore." Ut non 
male conjecerit Nicolaus f Harpsfeldius, has Marci literas 
Lucium fortasse movisse : licet rescriptum ad quod ille 
nos remittit, cum Justini martyris operibus excusum, doc- 
tiorum g calculo sublesta? fidei censeatur. 

Ca?sar Baronius, in 11 Lucii actis nescio quibus hujus rei 
narrationem invenisse se ait, paulo fusius in hunc modum 
explicatam. " Lucius nunquam se Christians religioni 
infensum exhibuit hostemve; sed quod Christianorum 
miracula simul et vitae integritatem admiraretur, in eosdem 
propensior videbatur : amplexusque fuisset jam ante 
Christianam religionem, nisi avita velut nexibus obligatus 
esset superstitione, nisi etiam conspexisset Christianos ab 
Ethnicis ipsis ut infames vilesque haberi, a Romanis ipsis 
apud quos summa rerum esse videbatur, et gladio et injuriis 
assiduo lacerari. Comperit tamen postea, novitque ex lega- 
tis Caesaris, senatores etiam aliquos Christianos factos esse, 
et inter alios Pertinacem quendam atque Trebellium : im- 
peratoremque ipsum Marcum Aurelium, victoria eorum 
precibus obtenta, benigne habuisse Christianos." 

Sed fallit nos cardinalis, cum " hasc ex vetustioribus 
monumentis de Lucio prodita haberi" pronuntiat. Neque 
enim ex aliis hausta ista sunt fontibus, quam Magdeburg- 
ensium nostrorum Centuriis 1 , in quibus eandem rem, 



c Tertul. Apol. advers. gent cap. 5. Euseb. lib. 5. hist, eccles. cap. 5. 
Oros. lib. 7. cap. 15. 

f Harpsfeld. histor. ecclesiast. prim, sex centur. cap. 3. 

e Jos. Scalig. Animadvers. in Euseb. chronic, num. 2189. CI. Salmas. not, in 
Julii Capitolini Marcum. 

h Baron. Annal. torn. 2. an. 183. sec. 4. 

' Centur. 2. cap. 2. col. 8. 



CAP. IV. ANTIQUITATES. G7 

verbis aliis et quidem plenioribus, hoc modo enarratatn 
invenimus ; " Non erat omnino iniquus Lucius Christi- 
anorum religioni, statim initio sui imperii. Movebatur 
enim nonnihil miraculis illustribus, qua a Christianis in 
testimonium et ornamentum suae doctrinae passim ede- 
bantur : ut Gildas Albanius in libro de victoria Aurelii 
Ambrosii refert. Verum ne prorsus ei assentiretur, re- 
trahebatur avita sua religione, quae erat ethnica. Altissime 
enim haerent, difficillimeque ex animo ejiciuntur, quae in 
teneris annis nobis instillata sunt. Ad quod accedit, quod 
natura nostra per se proclivior sit ad superstitiones, quam 
ad veram Dei doctrinam, quae apparet rationi absurd is- 
sima. OfFendebatur etiam externa specie Christianorum, 
quod videret homines viles et abjectos Christianam religi- 
onem profiteri. Praecipue vero spectabat Romanos, et 
ipsum adeo imperatorem : sicut homines mundani ple- 
runque potentes spectare, eorumque exemplum sequi so- 
lent. Posteaquam igitur comperit ex legatis Caesaris, 
praepotentes atque illustres quosdam ex Romanis, Tre- 
bellium nempe et Pertinacem, aliosque nonnullos Christiana; 
religioni accessisse ; imo etiam ipsum imperatorem Christi- 
anis aequum factum, miraculosa pluvia a Christianis impe- 
trata permotum : ccepit ipse quoque Christianorum doctri- 
nam attentius et plenius cognoscere." Haec ibi. 

Et hoc quidem nos Baronio non inviti concedimus, 
quod Eusebii k authoritate confirmatur, Commodo impe- 
rium gubernante, pacem omnes Ecclesias in toto terrarum 
orbe occupavisse ; et evangelium ita propagatum esse, ut 
" Romae complures, et genere illustres et rerum affluentia 
admodum locupletati, una cum omni familia et cognatione 
sua, seadsuam ipsorum salutem amplexandam reciperent." 
Sed hoc post susceptum a Lucio baptismum contigisse 
defendimus: quod etiam a Jacobo 1 Philippo Bergomensi 
his verbis notatum observavimus. " Lucio baptizato, 
data est quasi ubique pax Ecclesiis, et nomen Christi 
mirum in modum excrescere coepit, et quam maxime 



k Euseb. lib. 5. histor. ecclesiast. cap. 21. 
' Bergom. supplem. chronic, lib. 8. 

f2 



68 BRITANNICARUM ECCXESIARUM CAP. IV. 

Romae, ubi multi nobiles cum conjugibus et liberis bapti- 
zati sunt." 

Mud vero plane ridiculum est, comperisse Lucium " ex 
legatis Cassaris, senatores etiam aliquos Christianos factos 
esse, et inter alios Pertinacem quendam atque Trebellium." 
Neque enirn alius fuit Pertinax iste, quam ille ipse qui 
sub Commodo legationem™ obiit in Britannia, eique postea 
in imperio successit: quern Christianum factum fuisse 
nunc primum audimus. Sed ita res se habet. Legerat 
in Hectore Boethio Balasus, " Lucium" de Christianorum 
pietate et miraculis, a Romanis in Britannia sub Trebellio 
et Pertinace merentibus, permulta audisse." Id ille hunc 
in modum amplificat : " Erat Lucius aliquantulum, ut 
apparet, in Christo paupere cum Judaeis scandalizatus. 
Nam licet a centum et amplius annis propagata fuisset per 
Britanniam Christiana religio, ei nihilominus debito vide- 
batur carere splendore, quod illucusque administrata fu- 
isset per solos pauperes, abjectos et simplices homines, 
saltern non fulcita Romana authoritate. Quum audisset 
igitur per Caesaris legatos Trebellium et Pertinacem, Ro- 
manorumillustres aliquot, acquiescente persecutione, illam 
admisisse ; cogitabat ahquanto rem esse digniorem." Ista 
negligentius Magdeburgensis historiae collectores percur- 
rentes, ipsos legatos pro illustribus illis Rornanis acce- 
perunt, a quibus religionem Christianam susceptam fuisse, 
Lucium per Caesaris legatos audivisse voluit Balaeus. 
Atque haec vera origo est jocularis hujus fabellas; quam 
velut oraculum quoddam ex Baronii tripode obtrudit nobis 
Robertus p Personius. 

Quid vero Lucium potissimum impulerit, ut Roma 
doctores fidei arcesseret, apud antiquiores non invenio. 
In libro tantum Abingdoniensi lego ; " Lucium audita 
fama et sanctitate prasdicatorum in civitate Romana tunc 
temporis degentium, nuncios suos cum literis suis paten- 
tibus ad venerabilem papam Eleutherium destinavisse 

m Jul. Capitolin. in Pertinace. n Hect. Boeth. Scot. hist. lib. 5. 

Balanis, centur. 1. cap. 29. 

v Terson. de Angl. convers. part. 1. cap. 4. sec. 2. 



CAP. IV. ANTIQUITATES. 69 

quantocius : rogantem devotissime et supplicantem atten- 
tius, quatenus per mandatum et voluntatem ejus Christia- 
nus efficeretur." Et quanta necessitudine cum urbe Ro- 
mana provinciales Britanni conjuncti fuerint, quasque 
commercia utrinque intercesserint, nemo ignorat : ut ad 
primatum Romani pontificis hie recurrere nihil necesse 
sit. Literarum vero illarum patentium, ut sui seculi more 
appellat Abindoniensis monachus, quis tenor fuerit ; ex 
poeta Britannico, cui Gildse nomen est impositum, si 
placet, accipe, de Lucio sic canente. 

Qui simul audierat Ghristi vulgasse clientes 
Verbum incarnatum, regem de virgine natum 
In cruce defunctum, vita post funera functum : 
Scribit Eleutherio dictamina talia papas. 

Ecce, pater, patrum me turbant traditiones 
Qui plures fecere Deos, pluresque penates, 
Quique Creatori res prseposuere creatas. 
Idola plena dolo reor esse : potentia cceli 
Non est in lignis, daemon respondet in illis 
Vana suis membris. Deus extat trinus et unus, 
A quo, per quem, in quo sunt omnia : gloria, virtus, 
Laus et honor sit ei soli per secula cuncta. 
Uniat ergo Deo Christi nos unio, tanquam 
Membra suo capiti : sacri baptismatis unda 
Postulo mundari, conformarique creatum 
Plasma Creatori, Male pars connectitur omnis 
A toto diversa suo. Te deprecor ergo 
Ut mittas aliquos in Christi lege peritos 
Ad partes nostras ; qui me populumque Britannum 
Informent, mundentque sacri baptismate fontis. 

Receptis his Uteris, papam gratias agentem, prae gaudio 
cecinisse canticum angelicum, Gloria in excelsis Deo ; 
scribit Radulphus de Baldoc Londinensis episcopus, et 
Giseburnensis chronici author. De legatis etiam, per 
quos missae sunt literae, in libello antiquo : De primo statu 
Landavensis Ecclesiae ita legimus : " Anno ab incarna- 
tione Domini CLVI. Lucius Britannorum rex, ad Eleu- 
therum duodecimum apostolic^ sedis papam, legatos suos, 
scilicet Eluanum et Medwinum misit, implorans ut juxta 
ejus admonitioncm Christianus fieret: quod ab eo impe- 
travit. Nam gratias agens Deo suo, quod ctun ilia gens 



TO BKITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IV. 

a primo regionis inhabitatore Bruto gentilis fuerat, tarn 
ardenter ad fidem Christi festinabat ; consilio seniorum 
urbis Romse placuit eosdem legatos baptizari, et Catholica 
fide suscepta ordinari, Eluanum in episcopum, Medwinum 
autem in doctorem. Et propter eloquentiam et scientiam 
quamin sacris habebant scripturis,praedicatoresad Lucium 
in Britanniam reversi sunt : quorum sanctapraedicatione Lu- 
cius et totius Britannia; primates baptismum susceperunt, 
et secundum jussum beati Eleutherii papa; ecclesiasticum 
ordinem constituit, episcopos ordinavit, et bene vivendi 
normam docuit." Eadem habent in vita S. Dubricii, 
Johannes Tinmuthensis et Johannes Capgravius : nisi 
quod illud de Bruto ac nonnulla alia minoris momenti 
omittant; et postremam periodum pluraliter proponant 
hunc in modum ; " Lucius et totius Britannia; primates 
baptismum susceperunt, episcopos ordinarunt, et bene vi- 
vendi normam docuerunt." 

Johannes 11 Balaeus, quern hie secuti sunt complures alii, 
et inter eos Harpsfeldius quoque et Pitsius, legatis istis 
cognomenta apponit, Eluano quidem Avalonii, Medwino 
Belgii : quod " ex paludoso discipulorum collegio, quod 
Avalonise Josephus Arimathseensis plantaverit," utrumque 
processisse existimet; Avalonia vero, sive Glastonia, in 
Wellensium agro sita sit, quern olim Belgae incolebant. 
Thomas Dempsterus r Elvanum quidem Avallonium cog- 
nominat, sed Scotum tamen fuisse sibi persuadet : imo et 
" primum fuisse qui ad res Scoticas illustrandas accesserit, 
ej usque fidem Veremundum et alios vetustissimos anna- 
lium Scoticorum authores impensius extulisse ;" atque 
scripsisse ilium " veteri lingua Scotica, hoc est, (ut ipse 
quoque agnoscit) Hibernica, historiam Scotia; libro uno, 
et descriptionem Scotia; libro altero ;" mira quidlibet 
fingendi assumpta sibi licentia, affirmare non erubescit. 
Johannes Caius s doctores istos Cantabrigienses fuisse 
conjicit, ex commentitio quodam regis Arthuri diplomate, 
in quo " rex Britannia; Lucius Christianitatem amplexus 
esse dicitur, pracdicatione doctorum Cantabrigia; ;" et ex 

i Bal. centiir. 1. cap. 27, 28. 

' Dempster. Histor. ecclesiast. Scotor. lib. 5. num. 490. 

* Cai. de anthiuit. Cantabrig. lib. l.pag. 77. 



CAP. IV. ANTIQUITATES. 71 

Burtonensibus annalibus, in quibus scriptum esse notat. 
" Anno Domini CXLI. hie baptizati sunt novem ex 
doctoribus et scholaribus Cantabrigiae." Unde colligit, 
" fuisse gymnasium Cantabrigiae ante Lucii tempora, et 
receptum evangelium ante Lucii regnum, etsi non pub- 
lice." Guilielmus Harrisonus' ex iisdem annalibus narrat, 
" anno gratia? CXLI. tempore Hadriani imperatoris, no- 
vem scholares sive clericos Grantae baptizatos esse in 
Britannia, et evangelium ibidem praedicavisse." Atqui, 
annus CXLI. non in Hadriani, sed in Antonini Pii im- 
perium incidit : et illis temporibus gymnasium aliquod 
Grantae aut Cantabrigiae extitisse somnium est, quod viris 
eruditis miror placere potuisse. In Burtonensibus vero 
annalibus id tantum legimus: " Anno CLXXXVIII. 
Eleutherus papa; a quo Lucius Britannorum rex per 
epistolam Christianum se fieri impetravit ; et mox effectum 
piae petitionis consecutus est." Sed in codice MS. quem 
in collegii S. Benedicti bibliotheca habent Cantabrigi- 
enses, ab alio notula est apposita, quae " anno Domini 
CXXXVII." hoc factum fuisse monet : adjectis quoque 
ab eadem manu duabus annotatiunculis sequentibus: 
" Anno CXXXVII. hie primo venit Christianitas in 
Britanniam ; anno CXLI. hie baptizati sunt novem ex 
doctoribus et scholaribus Cantabrigiae." Ut etiam ex ip- 
sius annalium interpolatoris mente, non ante, sed sub 
Lucii regno Cantabrigienses isti baptismum susceperint. 

Nee tamen idcirco vel Hadriani vel Antonini temporibus 
rem Chmtianam, ut in reliquo ita etiam in Britannico 
nostro orbe, incrementa cepisse negaverim. Hadriano 
imperante, " Ecclesias u tanquam clarissima quaedam lu- 
mina suum splendorem per totum orbem terrarum diffu- 
disse, et fidem in Servatorem ac Dominum nostrum Jesum 
Christum in universo hominum genere magnopere vigu- 
isse," confirmat Eusebius. Addit Ruffinus w , " ad Ro- 

* Harrison, desciipt. Eritan. lib. l.cap. 9. 

" 'HSri S'e Xainrporaruv SiKr/v <l>uHTT>jpuv tuv avii rtjv oiKOVjiimpi awaa- 
ri\pov<xuii> ekkXi/oiw)', aKfiaZovfftji; rt ilq iiirav rb t&v avOpwwuiv yivoc 
r?;e er'c tov awTrjpa Kai Kvpwv i)pSyv '\r\aovv XptrrTov jriOTffcif. Euseb. 
lib. 4. histor. eccles. cap. 7. 

" Ruffin. enclesiast. hist. lib. i. cap. 8. 



72 BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IV. 

manos et Graecos, ad Scythas ac Barbaros, et ad ipsas 
pene in ultimis orbis partibus reconditas nationes, in tan- 
tum felicem Christianorum famam pervectam esse ; ut omne 
hominum genus, legibus et superstitionibus patriis dere- 
lictis se ad fidem Christi converteret, omnisque barbaries 
genuina feritate deposita ad Jesum concurreret." Sub 
Antonino autem hoc ipso argumento adversus Tryphonem 
Judasum ita pugnat Justinus martyr: "OuSe vvv airb ava- 
roAwv riXiov suiQ Swrpwv brriv ipu>v to ylvoc, aXX 1 scttl ra 
Wvrf sv oaq ov$£tt<i] oiiSslg vp.Ctv tov yivovg i$kti(tev' Ovci 
iv yap o\wq tort to ysvoQ dvOpwTFwv, sirs fiapfiaphfv, tire 
EXXrivtov, s'its cnrXfitg t^rtvtovv ovopari Ttpoaayopsvopivwv, 
rj afia^ofdlwv r) cLoIkwv KaXovp.(vt>)v, rj h> enervate kti\votq6- 
<pU)il OLKOVVTUIV, SV 6lQ flrj Sla TOV QVOjUarOf tov GTavpwOivTOG 
'Irfdov ev^al icai sv)(api(TTiat ti$ TlaTpl (cat iroir\Trj tuv oXaiv 
yivovTcu. Ne nunc quidem, ab oriente sole ad occasum 
usque gens vestra est: sed sunt gentes quaedam ubi non- 
dum vestri generis quisquam hahitavit. Atqui ne unum 
quidem est genus mortalium, sive barbarorum sive Grae- 
corum, seu etiam aliorum omnium, quocunque appellentur 
nomine, ne eorum quidem qui pro domibus plaustris 
utuntur ac tentoriis, agentes vitam pastoriciam ; inter quos 
per nomen crucifixi Jesu, supplicationes- et gratiarum 
actiones Patri et fabricatori rerum omnium non fiant." 
Gildas denique licet in primo exortu evangelii prsecepta 
Christi a Britannis, suis tepide suscepta esse affirmet ; 
" apud quosdam tamen integre, et alios minus usque ad 
persecutionem Diocletiani," permansisse asserit : ne quis 
ante Lueii conversionem, religionem Christianam ab apos- 
tolis et eorum discipulis hue inductam, interiisse et ex- 
tinctam fuisse existimet. 

Publice vero primum sub Lucio et Eleuthero receptum 
hie fuisse evangelium, consentiens nostrorum historicorum 
est sententia. Et quidem ad opus hoc perficiendum, 
ipsum quoque Eleutherum in Britanniam venisse, in histo- 
ria Timothei scriptum esse referunt Magdeburgenses" his- 
torici : qui mihi tamen illud, non ex historia aliqua Ti- 

x M.igdcburg. ccntur. 2. cap. 2. col. 8, 9. 



CAP. IV. ANTIQU1TATES. 73 

mothei, sed ex verbis Naucleri minus recte perceptis 
hausisse videntur. Ille enim hanc Lucii et Eleutheri his- 
toriam pertractans, verba ilia subjicit, quae de Timotheo 
isto agentes superius y apposuimus. " Invenio 2 tamen in 
legenda sancti Timothei apostoli, quod venerit in Britan- 
niam, et Lucium ejus gentis regem cum tota insula ad 
fidem Christi converterit. Et illud magis concordat le- 
gendas sancti Lucii, quae habetur in ecclesia Curiensi." 
Ubi Timotheum, non Eleutherum in Britanniam venisse 
significare voluit Nauclerus : quod Curiensis ecclesiae an- 
nalibus magis convenit, in quibus Lucius Timothei disci- 
pulus statuitur. " Hie beati Timothei D. Pauli discipuli 
instructione ad fidem religionemque Christi inductus est : 
ut videas quam mature illud regnum ad Christum con- 
cesserit." inquit Petrus Cratepolius, in libello de Sanctis 
Germanise, et author antiquior, Notkerus Balbulus, in 
martyrologio, ad VIII. Kalend. Junii : " Roma?, Eleu- 
therii papas, qui sedit in episcopatu annis quindecim, et 
accepit epistolas a Lucio Britannorum rege, ut per ejus 
mandatum fieret Christianus. Quod et factum refertur 
per Timotheum virum sanctum." Sed quisnam ille Timo- 
theus fuerit, Notkerus non explicat : an diaconus, cujus 
memoriam in Britannia ad XII. Kalendas Junii celebrari, 
idem author est; an vero presbyter, cujus ipse ad XII. 
Kalendas Julii ita meminit : " Romae depositio beati No- 
vati, fratris Timothei presbyteri; qui a beatis apostolis 
eruditi sunt:" de quo in superioribus satis multa diximus. 
Marcellum, qui ab anno salutis CXCI. usque ad CCXX. 
Tungrorum episcopus fuisse dicitur, " Lucium a Britannia; 
principem tota cum gente prasdicatione suapermovisse," in 
Tungrensium episcoporum indiculo refert Antonius Mon- 
chiacenus Demochares. De eodem Marcello, ex chroni- 
cis Tungrensium, similia refert Nussiensis monachus in 
magno chronico Belgico a Johanne Pistorio edito : " Iste 
praedicavit ultra mare : et obtinuit ut Lucius rex Britanniae 
mandarit Eleutherio papas, quod cum gente sua vellet 

" Vid. supr. cap. 3. pag. 49. 

z Naucler, chronograph, volum. 2. generat. (i. 

4 Demochar. de Missa, torn. 2. cap. 37. 



74 BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IV. 

baptisari. Ex eo tempore proventus ecclesiarum Tun- 
grensium putatur provenisse ex Anglia." In Treviren- 
sium vero archiepiscoporum catalogo, quern Petrus Crate- 
polius concinnavit, idem " Lucius Britannia? rex, sancti 
Timothei apostoli Pauli discipuli eruditione ad religionem 
Christi inductus ; et jam factus Christianus, ab hoc Mar- 
cello," sive Marcellino, Tungrorum aeque ac Trevirorum 
episcopo, baptizatus fuisse scribitur. 

Radulphus Niger in chronico b , ait Eleutherium " misisse 
praedicatores in Angliam, Dinan et Fagan atque Aaron, 
petente rege Britonum Lucio." Johannes Castorius, et 
chronica Britonum abbreviata ; " Papam misisse in Bri- 
tanniam duos religiosos doctores, Faganum et Dimianum 
(sive Dumianum) et plures alios." In magna etiam Win- 
toniensis ecclesiae tabula, ex Gilda, Beda et Moracio re- 
fertur ; " a Fagano et Daiuiano pontificibus, doctoribus et 
monachis, qui missi erant a Romano sanctissimo patri- 
archa Eleutherio in totius Albionis provinciam, regem 
illius praenominatum Lucium cum tota sibi subjecta fa- 
milia baptismatis utida salutifera aspersum esse." Pe- 
trus Equilinus in sanctorum catalogo, ait " Papam mi- 
sisse duos religiosos viros, videlicet Faganum et Dami- 
anum; qui regem praedictum et populum converterunt." 
Novum quoque martyrologium Romanum ; (in aliis enim: 
martyrologiis, quae bene multa turn impressa turn manu- 
scripts consului, illud noninvenio :) ad VII. Kalendas Junii, 
in Eleuthero horum memoriam ita celebrat. " Sanctos 
Damianum et Fugatium in Britanniam misit ; qui Lucium 
regem una cum uxore ac toto fere populo baptizarunt :" 
vel, ut Petri Galesinii editio habet: " Britanniam insulam, 
Lucii regis rogatu, per Fugatium et Damianum legatos, 
fidei sacris instituit." Et istis duobus opus hoc attribuunt 
etiam Johannes Gerbandus Leydensis d , Platina, Philippus 
Bergomensis, Sabellicus, Nauclerus, Hector Boethius, Po- 
lydorus Vergilius, Johannes Lelandus, Nicolaus Harps- 
feldius, et alii recentiores. 

Guilielmus Malmesburiensis, in libro de antiquitate 

b Rad. Nig. chron. ann. Mund. 5358. « Petr. de Natalib. lib. 5. cap. 46. 
11 Chronic. Holland, lib. 2. cap. 1. 



CA1\ IV. ANTIQUITATES. 75 

Glastoniensis monasterii : " Venerunt Eleutherio mittente 
praedicatores Britanniam duo viri sanctissimi, Phaganus 
videlicet atque Deruvianus ; prout charta sancti Patricii 
gestaque Britannorum testantur." Et ita quidem in epis- 
tola B. Patricio attributa appellantur isti : sicut etiam in 
magna Glastoniensis ecclesia? tabula, et Glastoniensis monas- 
terii libris a Johanne Tinmuthensi et Jo. Capgravio in vita 
B. Patricii citatis. In gestis vero Britannorum a Galfrido 
Monemuthensi editis, quern etiam sequuntur Rogerus de 
Wendover, Ponticus Virunnius, et alii : " Faganus e et Duui- 
anus, (sive Dwianus)" nominantur. " Dwywan et Fagan" 
vocat vetus chronicon, lingua Cambro-Britannica conscrip- 
tum : " Dunyanum et Figinum," Petrus de Langetofte, in 
cbronico Britanniae quod carmine Gallico exaravit : " Fagan 
et Diman," Robertus Glocestrensis in historia regum An- 
glise Henrici III. temporibus edila : " Dunian et Fagan epis- 
copos," Lazimonus in historia Britonum qua? antiquissima 
lingua Anglicana scripta legitur : " Euganum f et Duma- 
num flamines," chronicon S. Martini de Dover : " Faga- 
tium et Dumianum (vel Dunmanum) presbyteros," Thomas 
Rudburnus senior in minore chronico. 

Nos alterum, (quern ab aliis Fugatium, Fagatium, Fa- 
gaunum, Foganum, Fuganum, Euganum, Figinum appel- 
latum invenimus) plurimorum authorum consensum sccuti, 
Faganum s nominamus : alterum vero (quern, majori adhuc 
varietate, Damianum, Dumianum, Dunanum, Dumanum, 
Duuianum, Divianum, Dunianum, Dimianum, Diwanum, 
Dimanum, Diunamum, Divinianum, et Donatianum' 1 
etiam vocatum comperimus) Britannica nomenclatura 
Dwywan -sive Duvianum appellandum censemus, quo- 
modo et Wintoniensem quendam episcopum Arthuri 
regis temporibus nuncupatum fuisse Britannica' refert 



Fugianus et Damianus ab oratoribus regis Angliae in concilio Basiliensi ap- 
pellantur. 

1 Fugatium et Damianum Robertus Antissioderensis monachus, fol. 39. b. 

c In chartis abbatiae B. Mariae juxta Dublin, an. 1312, conspicitur sigillum 
Radulphi de sancto Fagano. 
h Baron, ann. 185. sec. 4. 
1 Galfrid. Monemuth. lib. 9. cap. 15. 



76 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IV. 

historia. Quod enim Johannes Stowaeus in Anglicis suis 
annalibus mihi persuaserat apud Somersettenses in decanatu 
de Dunstor ecclesiam parochialem adhuc manere S. De- 
ruviani noniine insignitam : re diligentius exquisita falsum 
esse comperi; atque a S. Decumano Britanno, cujus apud 
Johannem Tinmuthensem et Capgravium vita extat, et 
aedem illam, et ad quern ea spectat viculum k , communem 
appellationem accepisse. Nee quod audivisse se scribit 
Nicolaus 1 Harpsfeldius, in Cambria quoque extare tem- 
plum Fugaciiet Damiani memoriae dicatum majorem fidem 
mereri arbitror. 

Res ab his in Britannia gestas, Galfridus™ Monemu- 
thensis sic exposuit. " Beatus pontifex comperta regis 
devotione, duos religiosissimos doctores Faganum et Du- 
vianum ad ilium misit : qui verbi Dei incarnationem prae- 
dicantes, ipsum baptismate sacro abluerunt et ad Christum 
converterunt. Nee mora, concurrentes undique nationum 
populi, regis exemplum insequuntur ; eodemque lavacro 
mundati ccelesti regno restituuntur. Beati igitur doctores 
cum per totam fere insulam paganismum delevissent ; tem- 
pla qua; in honore plurimorum Deorum fundata fuerant, 
uni Deo ejusque Sanctis dedicaverunt, diversisque ccetibus 
ordinatorum repleverunt." Galfridum hie praeter alios 
sequitur Rogerus de Wendover, ut Rogerum Matthaeus 
uterque Parisiensis et Westmonasteriensis : in quibus ta- 
men illud concoquere non possumus ; quod " concurrerint 
ad baptismum nationes diversas, regis exemplum sequen- 
tes, ita ut in brevi nullus infidelis remaneret:" et quod 
dicti " Doctores per totam Britanniam paganismum dele- 
verint:" quanquam id ipsum longe ante a Ninio Britanno 
traditum ostenderimus ; " Lucium" Britannicum regem, 
cum omnibus regulis totius Britannicas gentis, baptismum 
suscepisse." 

Similiter historiae archiepiscoporum Eboracensium au- 



k S. Decombes. 

1 Histor. ecclesiast. Anglican, lib. 1, cap. 3. 

"' Histor. Britan. lib. 2. cap. 1. " Supra, pag. 53. 



CAP. IV. ANTIQUITATES. 77 

thor: "Lucius cum universis regulis Britanniae fidem 
Christi suscepit et baptismi sacramentum, per ministerium 
doctorum venerabilium Fagani et Dimiani." Ponticus 
Virunnius, historiseBritannicae libro quarto: " Lucium bap- 
tizarunt, et omnes gentes Britannia? : et diversis ccetibus 
ordinatorum insulam replevere, Diis gentilium expulsis et 
superstitionibus multis." Hector Boethius, Scotorum his- 
torian libro quinto : " Regem cum tota domo et populo 
pene universo baptismatis sacramento insigniverunt." 
Pseudo-Gildas poeta : 

Namque duos misit Prsesul sanctissimus illuc 
Doctores fidei ; qui sacri gurgitis unda 
Devotum mundent regem, regisque ministros. 
Exemplo verboque vocant ad praemia vitas 
Totius regni populum ; verique lavacri 
Unda purificant : et fana profana Deorum 
Sancta Deo sanctisque dicant ; traduntque probatis 
Ilia colenda viris, Christumque fidemque professis. 

Brevius in libri argumento tota res hoc disticho compre- 
henditur : 

Lucius in Christum credit, Christoque dicatas 
Ecclesias dotat, distinctas ordinat urbes. 

Et in prosaica Galfridi epitome: "Lucius baptisma sa- 
crum recepit una cum suis subditis ; quo facto templa 
idolorum soli Deo viventi dedicavit, ea ampliando ut de- 
cebat." Radulphus de Diceto : " Eleuther ergo misit 
Faganum et Diwanum, qui regem Lucium baptizaverunt, 
templa etiam quae in honore plurimorum Deorum fundata 
erant, uni Deo dedicaverunt." Johannes de Garlandia, 
libro quarto de triumphis Ecclesias : 

Lucius accivit rex ad baptisma Britannos 

Primitus, et patrios fecit abire Deos. 
Regis Eleutheiio festinat epistola papce, 

Ut legatus ei dogmata sacra ferat. 
Anno centeno nonagenoque beati 

Partus, templa Dei per sua regna novat. 

° Petrus Merssieus Cratepolius, in Trevirensium archiepiscoporum catalogo, 
de Lucio. " Ejus opera Britannia magna ex parte fidem Christi profiteri ccepit." 



78 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IV. 

Praenominatos etiam antistites " in cathedralibus ecclesiis 
monaclios coelesti conversatione prasditos introduxisse," 
ex Girardo Cornubiensi de gestis Britonum libro primo 
capitulo octavo refert Wintoniensis ecclesias historiola. 
Johannes Castorius sive Fiber, et chronica Britonum ab- 
breviata, " in urbe Trinovantum (Londinensi sc.) bapti- 
zatum esse regem" tradunt, et " totam familiam suam, et 
postea majorem partem regni .." Et " de templis Deorum 
(inquit Fiber) statuerunt ecclesias unius Dei, id est, Jesu 
Christi: statuerunt etiam episcopos et presbyteros per 
omnes partes Britannia?." 



CAP. V. ANTIQUITATES. 79 



CAP. V. 



I)e XXV. episcopatibus et archiepiscopatibus III. qui Lucii temporibus, flami- 
num et archiflaminura loco, instituti fuisse dicuntur. De Londinensi sede 
metropolitica, et ejus translatione ad Cantuariensem. De Eboracensi, et 
pallio inde translato ad Dolensem in Britannia Armorica. De Legionensi, et 
ejus translatione ad sedem Menevensem ac Landavensem. De tomo Ana- 
cleti ; et provinciarum numero, in quas a Romanis divisa est Britannia. 

De hierarchia ecclesiastica a Fagano et Duviano hoc 
tempore constituta, ita narrare pergit GalfHdus : " Fue- 
runt a tunc in Britannia viginti et octo flamines, necnon et 
tres archiflamines, quorum potestati caeteri judices morum 
atque fanatici submittebantur. Hos etiam ex prascepto 
apostolici idololatriae eripuerunt : et ubi erant flamines 
episcopos, ubi archiflamines archiepiscopos posuerunt. 
Sedes autem archiflaminum in tribus nobilioribus civita- 
tibus fuerant : Londoniis videlicet, atque Eboraci, et in 
urbe legionum, quam super Oscam fluvium in Glamor- 
gantia veteres muri et aedificia sitam fuisse testantur. 
His igitur tribus, evacuata superstitione, octo et viginti 
episcopi subduntur. Divisisque parochiis, subjacuit me- 
tropolitano Eboracensi Deira et Albania : quas magnum 
flumen Humbri a Loegria secernit. Londoniensi vero me- 
tropolitano submissa est Loegria et Cornubia. Has duas 
provincias sejungit Sabrina a Cambria, id est, Gualia, 
quas urbi Legionum subjacuit." Haec ille : Gildam hie 
authorem secutus, in libro de victoria Aurelii Ambrosii, 
ut Gervasius b Tillesburiensis, Nauclerus c , Tritemius 4 , et 
historiolae Wintoniensis ecclesiaa author, a quo Gildas 

a Histor. Britan. lib. 2. cap. 1. edit. Ascensian. vel lib. 4. cap. 19. edit. Hei- 
delberg. 

b Gervas. de otiis imperialib. ad Othonem imp, 
c Naucler. vol. 1. chronograph, generat. 30. 
d Tritem. compend. lib, 1. annalium 1. v, loc. 



80 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

libro primo, capitulo septimo hie citatus est, significant. 
Similia habent, prater authores citatos, et alios complures, 
Alphredus Beverlacensis, Radulphus de Diceto, Bartho- 
lomaaus de Cotton, Girardus Cornubiensis, Ranulphus 
Cestrensis, authores historiae RofFensis, chronicorum de 
Hales et Dunstaple, libri Abingdonensis, chronici genea- 
logici monasterii de Hales, et chronica? Britonum abbre- 
viatae ; Thomas Rudburnus, Thomas Stubs, Thomas Har- 
feldius, Ponticus Virunnius, Polydorus Vergilius ; et qui 
flaminum et archiflaminum commentum (quod in vetere 
etiam libro 6 Britannico, quern transtulisse putatur Galfri- 
dus, nusquam comparet) prsetermittunt, Rogerus de Wen- 
dover, Matthaeus Parisiensis, et Matthasus Westmonas- 
teriensis : quae poeta qui Gildae nomen usurpavit, sic ex- 
pressit. 

Assignant urbes viginti octoque sacratis 
Preesulibus totidem : sed submittunt tribus illos 
Archipraesulibus, pars subjacet Eboracensi 
Cum sibi submissis populis, pars Londoniensi, 
Pais Legionensi. 

Radulphus Niger, " Tunc f limitati sunt veteres epis- 
copatus sub metropolibus Londoniae, Eboraci, et Caerliun 
quae nunc dicitur sancti David." Thomas Rudburnus in 
chronico minore : " Misit Eleutherius duos presbyteros 
Fagatium et Dumianum ad Lucium regem ; qui fidei re- 
gulam ab ipsis accipiens, viginti octo episcopos ordinavit 
loco et numero flaminum." Abbreviatio chronicorum, 
quae Londini in magna tabula Paulinas ecclesias habetur : 
" Doctores ergo Faganus et Divinianus de consensu 
regis, ubi erant archiflamines archiepiscopos et ubi fla- 
mines episcopos ordinaverunt et consecraverunt." Li- 
ber Abingdonensis : " Misit vir venerabihs Eleutherius 
papa ad Lucium regem illustrem nuntios suos, Faganum 
videlicet et Divianum, viros religiosos, necnon in 
fide Catholica sufficienter instructos. Hi vero cum cele- 
bri devotione regem ipsum et populum suum unanimi 

" Chronic, lingua Cambro-Britannica conscript, quod quondam Humfredi 
Lhuydi fuit, hodie in Cottoniana bibliotheca est repositum. 
' Ad annum mundi 5358. 



CAP. V. ANTIQUITATES. 31 

assensu et pari Concordia baptizaverunt ; destruentes idola, 
et ecclesias fideliter construentes. Quid multa? hi duo 
viri sincere in omnibus et per omnia Deo devoti Christi- 
anitatis executores effecti, constituere decreverunt per loca 
singula singulos ministros Dei omnipotentis : et ubi archifla- 
mines secundum legem Gentilium invenerunt, loco eorum 
archipraesules ; similiter ubi flamines, episcopos subrogave- 
runt. Fuerunt autem tunc temporis archipraesules tres, 
tribus in locis famosissimis, videlicet Londini, Eboraci, et 
apud urbem legionum." Et haec quidem ex nostrorum mo- 
numentis. 

Inter exteros primi, quod sciam, Martinus Polonus, 
Gnesnensis archiepiscopus, et Ptolema2us Lucensis Tuscus, 
qui vitas Romanorum pontificum scripserunt, Britannia? 
flamines et archiflamines in episcopos et archiepiscopos 
conversos fuisse tradiderunt. Martini verba, a Johanne 
Gerbrando Leidensi etiam in chronico g Belgico usurpata, 
sunt ista : " Papa misit duos religiosos viros, videlicet 
Fuganum et Damianum : qui regem et populum baptiza- 
runt. Erant tunc in Britannia viginti octo pontifices ido- 
lorum, quos flamines vocabant; inter quos tres archifla- 
mines erant. Sed prasdicti sancti, de mandato apostolici, 
ubi erant flamines instituerunt episcopos ; ubi archiflami- 
nes, archiepiscopos." De eadem re Johannes Baptista Pla- 
tina, et eum secutus Jacobus Philippus Bergomensis h , ita 
scribit. " Erant turn in Britannia pontifices quinque et 
viginti, quos flamines vocabant. Inter hos autem tres 
archiflamines habebantur; quorum in loco archiepiscopi 
tres constituti sunt, ut Ptolemasus ait. Protoflaminum 
vero loco primitiva ecclesia patriarchas instituit." Ubi si 
tres archiflamines in numero reliquorum pontificum recen- 
seantur, viginti et octo potius flamines cum Martino nume- 
randi fuerint, quam viginti et quinque cum Platina : quod 
clarius a Johanne Nauclero 1 expressum est, illis verbis : 

s Joh. a Leid. lib. 2. cap. 1. confer verba Hertmanni Schedelii, in sexta aetat. 
Mund. f. 115. b. Col. edit. 

h Bergom. supplement, chronic, lib. 8. 

1 Naucler. volum. 2. chronograph, geneiat. 6. Robertas Antissiodorensis 
monachus fol. 39. b. " Erant tunc in Britannia XX. et V II I. flamines, i. e. pontifices 

vol. v, a 



82 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

" Evant turn in Britannia tres archiflamines, et viginti et 
quinque flamines: quorum in locum archiepiscopos et 
episcopos instituit." Itapontifices in universum viginti et 
octo fuerint : secundum numerum civitatum, quibus or- 
nata fuit olim Britannia. Fuisse enim earn " viginti et 
octo civitatibus quondam nobilissimis insignitam," Beda k ; 
" bis denis bisque quaternis civitatibus decoratam," in 
epistola de Britannise excidio scribit Gildas, et post eum 
etiam Galfridus 1 Monemuthensis. Earum catalogum con- 
texuit Ninius : quern, quia Britannicorum episcopatuum 
notitiam aliunde nancisci non possumus, ex duobus anti- 
quissimis exemplaribus Cottonianis descriptum, et cum 
novem aliis MSS. collatum, una cum Britannicorum nomi- 
num interpretationibus, hie subjiciendum curavimus. 

HyEC SUNT NOMINA OMNIUM CIVITATUM, QU.E SUNT IN TOTA BRITANNIA 
QUARUM NUMERUS EST XXVIII. 

I. Cair-Guintguic, quae Norwicum fortasse fuerit, Britannis Cair-Guntin ap- 

pellatum, vel potius Winwick Lancastrensium. Veteri Ninii glossatori 
Wincestria sive Wintonia est. 

II. Cair Mincip, vel Municip, apud Henricum Huntingdoniensem perperam Mer- 

cipit scriptum. Est Verolamium, juxta oppidum sancti Albani : quod Ro- 
manorum temporibus municipium fuisse ex Tacito constat. 

III. Cair Ligualid, aliis Legeuit, et Lualid, id est, Luguballia: quae Hunting- 
doniensi Cair-Leil, vulgo Carlile dicitur. 

IV. Cair Meguaid, aliis Meiguod, vulgo Meiuod in Montgomeriensi comitatu po- 
sita et Ptolemaeo ac Antonino Mediolanum olim dicta. 

V. Cair Colun vel Colon, quas Galfrido Monemuthensi m et Henrico Huntingdo- 

niensi, Colcestria est ; ad Coin fluvium sita, et Antonino in Itinerario Colo- 
nia appellata. Hartecliiam etiam Merviniae urbem, ad mare Hibernicum 
positam, Cair Colun olim fuisse dictam, Camdenus in Merioneth-shire affir- 
mat. 

VI. Cair Ebrauc, aliis Cair-Branc, Eboracum est". 

VII. Cair Custeint, id est, urbs Constantii vel Constantini. Cair-Seiont est, prope 
Caer-nervon. Constantii enim filii Constantini magni " sepulchrum mon- 
strari juxta urbem, quas vocatur Cair Segeint," refert Ninius; " ut liters, 
inquit, quae sunt in lapide tumuli ejus ostendunt : et antiquam urbem Con- 
stantii imperatoris, filii Constantini magni," in Arvonia collocat Britanni- 
cus scriptor vitae Gruffuni filii Conani Venedotiae principis : quanquam anno 
Domini MCCLXXXIII. " apud Caer-nervon prope Snoudunam, corpus 

paganorum necnon et III. archiflamines quorum potestati caeteri judices morum 
atque fanatici submitebantur." 

k Bed. lib. 1. hist, ecclesiast. cap. 1. et H. Huntingdon, histor. lib. 1. 

1 Galfrid. histor. Britan. lib. 1. cap. 2. 

m Brit. hist. cap. 0. lib. 5. » Alphred. Beverl. et H. Huntingdon. 



CAP. V. ANTIQUITATES. 83 

maximi principis, patris imperatoris nobilis Constantini, fuisse inventum, et 
rege Edovardo I. jubente in ecclesia honorifice collocatum," Matthaeus 
Westmonasteriensis narret : ut ad Constantium Constantini magni patrem 
quern Eboraci in Britannia, potius quam ad Constantium Constantini 
filium, quern Mopsocrenis vel Mopsuestiae in Cilicia mortuum esse legimus, 
referenda ista videantur. 

VIII. Cair Caratauc : Henrico Huntingdoniensi Cair-Cucerat perperam appel- 
lata. Cair-Caradoc autem in Salopian liaibus inter Themidem, sive Tem- 
dum, et Colunum fluvios sitam fuisse, ostendit in fragmento Britannicae de- 
scriptions Humfredus Lhuydus. Galfridus MonemuthensisP et glossator 
Ninii Salesburiam interpretatur. 

IX. Cair Grauth, aliis Grant, idest, " Granteceastria, quae modo dicitur Cantebri- 
gia :" inquit Henricus Huntingdoniensis, historise libro primo ; nomine nimirum 
a Granta ducto, quern idem libro quinto " fluvium Cantabrigiae" appellat. 
Ejus Guilielmus de Ramseye abbas Crulandensis, in vita Guthlaci, ita me- 
minit : 

Est apud Angligenas a Grontae flumine, longo 
Orbe per anfractus stagnosos et fluviales, 
Circumfusa palus. 

et ante eum Felix Crulandensis monachus ; qui ejusdem Guthlaci vitam 
jElfwaldi orientalium Anglorum regis jussu descripsit : " Est in meditulla- 
neis Britannia? partibus immensee magnitudinis teterrima palus ; quae a 
Grontae fluminis ripis incipiens, haud procul a castello quem dicunt nomine 
Grontae, Sfcc." ubi Saxonicus interpres flumen jriante cea, castellum jjiante 
cearteji reddidit. Grantacaestir vero suo tempore civitatulam desolatam 
fuisse testatur Bedai, ex cujus ruinis existitnant nonnulli crevisse Canta- 
brigiam ; quae ab Asserio Menevensi, Fabio Ethelwerdo et Anglo-Saxonicis 
annalibus 1 " Grantebricge et Grantanbricge vocatur : a qua et toti circum- 
jacenti comitatui inditum est nomen Grantebridgeshire s , et Cantebrigesire 1 . 

X. Cair Maunguid, vel Mauchguid. Putatur esse Antonini vel Mancunium, id 

est, Manchester in Lancastrensi, vel Manduessedum potius, idest, Manchester 
in Warwicensi agro positum. Est et Menegid in Angleseia, locus a Carado- 
co Lhancarvanensi in anni DCCCLXXIII. historia commemoratus. 

XI. Cair Lundein, aliis Cair-Lud. Londinum est, regni metropolis. 

XII. Cair Guorthigirn, quam a Guorthigerno Britannorum rege, in regione quae 
vocatur Guennesi, aBdificatam esse, confirmat Ninius: hac a vetere scholi- 

° Vid. an non ad Constantinum tyrannum : ex Camdeno, pag. 195, lib. 28. 
cum sec. 19. Is vero ann. 407. in Caer Segont imperator appellatus, in Gallia 
(non Britannia) anno 411. caesus est. 

P lib. 3. hist. Britan. cap. 9. lib. 6. cap. 15. 

o lib. 4. hist. cap. 19. 

r Florent. Wigorn. Rog. Hoveden. et Matth. Florileg. in anni 875. et 876 
historia. 

» in charta Edredi regis ann. 948. data ; apud Ingulphum. 

' apud Henr. Huntingdoniensem, fol. 170. b. et Rog. Hovedenum, fol. 305. b. 
et 313. b. et 337. ». edit. Londin. Pagus Grantebrigensis Guilielmo Malmesbu- 
riens. de gest. reg. Anglor. lib. 1. cap. 6. Unde etiam Alphredo Beverlacensi 
Caer Grant cxponitur Cantebrigge. 

g2 



84 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

asta explicatione addita. " Guasmoric juxta Luguballiam" ibi aedificavit : 
urbem scilicet, quae Anglice Palmecaster dicitur." Galfridus v Monemu- 
thensis, " in natione Herging, super fluvium Guaiae (Vaga ea esf, sive Gwy 
fluvius, qui inter Monemuthenses in Sabrinse iiifliut aestuarium) in monte qui 
Cloarcius nuncupatur," sitani fuisse innuit. Alii, in regione Cambria? 
Gurthrenion dicta, positam fuisse existimant : et Guthrenion Radnorensium 
castrum ex ejus ruderibus extitisse w . 

XIII. Cair Ceint, aliis Kent, id est, Cantuaria. Alphredus Beverlacensis et Hen- 
ricus Huntingdoniensis. 

XIV. Cair Guiragon, aliis Guorangon, id est, Wigornia. Iidem. Britannis Cair 
Wrangon, Anglis Worcester appellata. Quam a Constantio rege fundatam, 
Rossus Warwicensis ; " olim Romanorum superbiam moenibus fuisse" af- 
firmat alius*. 

XV. Cair Peris, id est, Port-chestre. Iidemy. 

XVI. Cair Daun, Antonino Danus, vulgo Dancaster. 

XVII. Cair Legion, qua? Guilielmo Malmesburiensi 2 et Alphredo Beverlacensi 
est Cestria, sive Westchester. Eadem quae Bedae a est " Civitas Legionum ; 
quae a gente Anglorum Legacaester, a Britonibus autem rectius Carlegion 
appellatur ;" ut et Florentio Wigorniensi, ad annum (secundum Dionysium) 
DCCCXCIV. quanquam ibi Matthaeo .Florilego ad annum DCCCXCV. Le- 
gecestria Anglice Wirhall sit dicta ; ex annalibus Anglo-Saxonicis Beda? 
-subnexis (non satis recte, ut videtur, intellectis) in quibus sic legimus : 
Hie jebybon on anjie pertpe cearrpe. on pirihealum, j-io ij- 
lejaceavtpe geharen. 

XVIII. Cair Guricon, vel Guorichon, quae vel Warwicum est, de quo Warwi- 
censis Rossus b " S. Dubricius sedem habuit episcopalem ubi nunc Castrum 
Warwici situm est ; ecclesiamque in honorem B. Maria? condidit, quae 
usque dies nostros apparuit" : vel Ptolema?i Viroconium, id est, Wroxceter in 
Salopiensi comitatu. 

XIX. Cair Segeint, Segontiacorum in agro Southantoniensi civitas : " quae fuit 
super Thamesin non longe a Redinge, et vocatur Silcestre :" ut Alphredus 
Beverlacensis et Henricus Huntingdoniensis annotant : qui tamen haud 
recte, ut puto, Silcestriae sedem ad Thamesin posuerunt. Est etCair Seiont 
in Arvonia : de qua ad numerum VII. est dictum c . 

XX. Cair Legion guar Usic, Britannis Cair Leon ar Usk, id est, urbs Legionis 
ad Iscam flumen adhuc appellata. 

XXI. Cair Guent, quae Alphredo Beverlacensi et Henrico Huntingdoniensi, 
Wintonia est, sive Winceastria ; Romanis Venta Belgarum olim dicta: de 
qua ad numerum I. Est et Venta Silurum ; quae in agro Monemuthensi 



" id est, Carleolum. Vid. supr. num. 3. et Camden, in Cumberland. 632. 
v Histor. Britannic, lib. 8. cap. 2. 

w Vide Lhuydi fragment, fol. 20, 21. et Camdeni Britanniam, pag. 479. 
1 Vid. Camden, in Worcestershire, pag. 434. 

y Vid. Galfrid. Monemuth. lib. 5. hist. Britan.' cap. 8. edit. Heidelb. 
z lib. 1. de gestis regum Anglorum, cap. 3. et 6. 

a lib. 2. histor. cap. 2. b Histor. regum Angliae, pag. 54. 

* Episcopatus vero Silcestriae, regis Arthur! tempore, Mauganio cuidam col- 
lati, lib. 9. historlae Britannicae cap. 15. Galfridus meminit. 



CAP. V. ANTlQUlfATES. 85 

non longe a Caw Leon posita, antiquum nomen Caer Went etiainnum re- 
tinet d . 

XXII. Cair Brithon ; quae Huntingdonicnsi et Camdeno , est Cair Biistou, id 
est, Bristollia. Prius vero illud vocabulum ad Dun-Britton sive Brltanno- 
dunum propius accederet, Alcluid olim dictum, Britannicae et Picticee dictio- 
nis antiquum terminum : cui regis Arthuri temporibus Eledanium sive El- 
denium oidinatum fuisse episcopum, Britannica prodit historia f . 

XXIII. Cair Lerion, id est, Leicestria. Alphredus Beverlacensis, et Henricus 
Huntingdoniensis. 

XXIV. Cair Driathou, vel Draiton ; nam sic apud Huntingdoniensem legitur : 
ut forte Salopiensium Draiton fuerit. 

XXV. Cair Pensauellcoit. Galfridus Monemuthensis, eumque secutus Eulogii 
author, libroquinto ; et MatthaeusuterqueParisiensis ac Westmonasteriensis, 
ad annum gratia; LII, Kair Penheuelcoit interpretatur Exoniam : pro qua 
in Heidelbergensi Britannicae historiae editioneS? et in vetere Ascensiana, per 
errorem substituta est Oxonia. Verum Exoniam, quae dicitur Saxonice 
Eaxcenceastre (vulgo contractius Excester) ut Romanis Iscam Danmonio- 
rum, ita a Britannis (testante etiam Asserio Menevensi in gestis iElfredi re- 
gis, anno DCCCLXXVI.) Cair Wise vel Cair Isc appellatam fuisse constat. 
Itaque Camdenus noster, hac repudiata sententia, Galfridi Pen Uchel coit, 
Ptolemsei Uzellam, et Cornubiensium Lestutliiell; Ninii vero Pontauel coit, 
Ptolemaei Ischalin, et Somersettensium Ivelcester, fuisse exislimat : piius 
illud nomen Britannicum, Montem editum in sylva, posterius, Pontem ad 
Ivel in sylva, interpretatus. Mihi tamen Ninii Pensauelcoit, Guiliclmi 
Pictaviensis' 1 , Orderici Vitalis' et Guilielmi Gemeticensis k Penvesellum po- 
tius fuisse videatur ; quae Pemseia hodie dicta, primo Guilielmi Normanni 
in Angliam appulsu Celebris est. Cui et Britannici vocabuli coit adjectio 
non male convenit : quum sylvestribus sepibus densa fuerit, in qua haec sita 
est, Sussexiensis regio. 

XXVI. CairUrnach, quae Camdeno Uriconium Antonini, Virocomium Ptolemaei, 
et Salopiensium Wroxceter fuisse videtur. 

XXVII. Cair Celemion, quam idem Somersettensium Camalet fuisse conjicit. 

XXVIII. Cair Luit-coyt, quae Galfrido Monemuthensi 1 , Alpbredo Beverlacensi, 
Henrico Huntingdoniensi et Ranulpho Cestrensi" 1 est Lincolnia, de qua 
Galfridus Monemuthensis : " Cair Lind-coit in Lindisiensi provincia inter 
duo flumina super montem locata, alio nomine Lindicolinum nuncupatur." 
Itaille, librojiono historiae Britannicae, capite tertio, ubi Arthurum, caesis sex 
Saxonum millibus, eos inde usque ad nemus Celedonis insecutum fuisse 

d Fit mentio Diwanii sive Dwianii, [ita MS. et Duviani] ad Guintoniee epis- 
copatum Arthuri regis tempore promoti, inhistoria Britannica, lib. 9. cap. 15. 

e pag. 173. f lib. 9. cap. 15. 

s lib. 4. cap. 16. 

h Guil. Pictav. in gestis Guilielmi I. pag. 199. rerum Normannic. scriptor. 

1 Orderic. ecclesiastic, histor. lib. 3. ib. pag. 500. 

k Gemeticens. histor. Normann. lib. 7. cap. 34. ibid. pag. 28C. 

1 Histor. Britan. lib. 9. cap. 3. collat. cum Ranulph. lib. 5. Polychron. cap. 3. 
ubi septimum Arthuri praelium factum scripsit juxta Lincolniam in sylva Ccltdo- 
nis, quae Britannice vocatur Caer Coit Celedon. 

m Polychron, lib. 1. cap. 47. 



8G BRITANNICAKUM ECCLESIARUM CAP. V. 

narrat. Unde septimum illud praelium, quod contra Saxones Arthurum 
gessisse in sylva Celidonis, id est, Cath coit Celedon" prodit Ninius.juxta 
Lincolniam factum fuisse, in polychronici sui libvo quinto, capite sexto, scri- 
bit Ranulphus : ne quis ad Scotorum Albiensium sylvam Caledoniam in 
Albania, quo Saxones nunquam penetrarunt, referendum illud fuisse exis- 
timet". 

Pro I. VII. X. et XXV. Henricus Huntingdoniensis in 
primo historiarum suarum libro, sequentes sex supponit. 

1. Cair Glou, id est, Gloueceastriam : de qua Ninius : " Glovus sedificavit ur- 

bem magnam super ripam fluminis Sabrinae quae vocatur Britannico ser- 
mone Cair-glovi, Saxonice autem GloucesterP." 

2. Cair Cei, id est, Ciceastriam, vulgo Chichester. 

3. Cair C'eri, id est, Circeastriam, vulgo Circester ; et Circiter ; de qua Asse- 

rius Menevensis, in gestis iElfredi, anno DCCCLXXIX. " Cirenceastre 
adiit, quae Britannice Cair-ceri nominatur ; quae est in meridiana parte 
Huicciorum." 

4. Cair Dorm, id est, Dormeceastre ; " quae sita in Huntingdonensi provincia, 

super flumen quod vocatur Nen, penitus destructa.est." Hodie Dorn- 
ford dicitur. 

5. Cair Dauri, vel ut apud Alphredum Beverlacensem est, Cair Dorin, id est, 

Dorcestriam. 

6. Cair Merdin : quae nunc quoque sic vocatur. 

Vox vero Cair, his omnibus praeposita, Britannis urbem 
vel castrum significat: ut praeter alios, libro primo Itine- 
rarii Cambriae capite quinto notat Giraldus Cambrensis. 
Johannes Caius q ex Gervasio Tilberiensi 1 , " Cair lingua 
Trojana, civitatem dici" addit; et " Cambris murum" 
quoque significare. Ut quemadmodum Hebraei ")»p s mu- 
rum, et n*1p urbem vocant ; ita Britannis vox non absimi- 
lis, Cair et moenia et urbem mcenibus cinctam denotet. 
Cujus vocabuli originem etiam in magna Cairo iEgypti 
observant' nonnulli, et in ipsa quoque Carthagine ; quam 
Carthadam dictam scribit Solinus, " quod* Phoenicum w 

11 Praelium sylva: Celedoniae. 

° Lind-coit a sylvis Camdeno, pag. 404. 

p Vid. Guil. Malmesbur. lib. 4. de pontificib. sub finem catalogi Wigor. episc. 
callat. cum MS. et infra finem cap. 6. 

<i Cai. de antiquit. Cantabrig. lib. 1. pag. 50. 

r 2. decis. cap. 47. 

' Num. cap. 35. ver. 4. Certoe nomine Parthis civitatem significari, Hermolaus 
Grammaticus ex Stephano auctor est. 

1 Vid. Johannis Tvvini commentar. Britan. lib. 2. a pag. 108. ad 113. 

■ Solin. Polyhist. cap. 27. edit. Salmasii, vel 30. Delrii. 

w ChaUl. et Syr. smn xmp 



CAP. V. ANTIQU1TATES. 87 

ore exprimit civitatem novam." Unde et ipsam, et cog- 
nominem illi urbem in Hispania extructam, a Graecis* 
Katvrjv iroXiv dictam fuisse notum est. 

Apud Belgas in agro Somersettensi, Congersburke, non 
procul ab hodierna sede Wellensi, episcopalem cathedram 
a Fagano et Derwiano fuisse constitutam, narrat author 
Glastoniensis clironici anno MCCLIX. conscripti : " Anno 
(inquit ille) Dominicae incarnationis CLXVII. episcopatus 
Somersetiae per sanctos Fuganum et Deruvianum sumpsit 
exordium : et in Kungresburia per multum tempus sedes 
episcopalis fuit. Sederunt itaque in eadem sede plurimi 
pontifices successive, usque ad tempus Inae regis West- 
Saxonum : quorum numerum, gesta, et tempora nusquam 
reperimus descripta. In tempore autem praedicti regis, 
Daniel, qui (ut accepimus) in cathedra de Kungresburia 
sedebat ultimus, sedem illam quae illic per sexcentos annos, 
vel amplius remanserat, ad villam quae tunc Tethiscine, 
nunc vero Welles nominatur, Ine rege donante, et ei con- 
sentiente, transtulit. Iste autem Daniel in eodem epis- 
copatu ultimus erat episcopus Britonum." 

Ex viginti et octo urbibus a Ninio memoratis, tres, uti 
diximus, pro metropoliticis sunt habitae : quarum y prima 
et praecipua Cair-Lundein, Ptolemaeo in geographia 
AovSivtov, in canone £7rt<n)/,ia)v ttoXcwv (qui inter canones 
ejus astronomicos nondum editos habetur) ut et Marciano 2 
in Britanniae periplo, AivSoviov appellata. Hie in vesti- 
bulo domus capitularis Ecclesiae S. Pauli magnam tabularn 
affixam vidimus : in qua ita scrip turn fuit. " Tempore 
Britonum in urbe Lundoniae multi floruerunt archiepis- 
copi : sed tempore Anglorum dignitate apud Doroberniam 
translata, primus sedit Mellitus episcopus in ecclesia S. 
Pauli London", quam Ethelbertus rex Cantiae fundavit." 
Ibidem etiam in chronico Radulphi de Baldoc Londinensis 
episcopi ita legimus : " Anno Domini CLXXIX. Lucius 

* Stephan. Byzant. in Kapxi^". Po'.yb. histor. lib. 2. 

y In quibus tres archiflainines constit'ito? fuisse affivmat Guil. Harrisonu^ 
descript. Britan. lib. 1. cap. 9. Apollini, sc. Marti et Minervee. 
z Stephan. in Aivdoviov. 
a Vid. Bed. lib. 3. hist. cap. 3. 



8S BRITANNICARUM ECCLESIAIUJM CAP. V. 

rex fundavit primam ecclesiarn Lundonias, scilicet eccle- 
siam S. Petri de Cornhulle, et ibi fait sedes metropolitana 
per quadringentos annos et amplius, usque ad adventum 
S. Augustini Anglorum apostoli." Similia habentur in 
tabula pensili, quae in aede ilia S. Petri de monte frumen- 
tario, sive Cornhill, (Cornwell vulgus appellat) adhuc 
cernitur: " Anno Domini CLXXIX. Lucius, primus 
Christianus rex hujus terra?, Britannia? tunc appellatae, 
fundavit primam ecclesiarn Londoniae, scilicet ecclesiarn 
-S. Petri in Cornhill : et fundavit illic archiepiscopalem 
sedem, et fecit illam ecclesiarn metropolitanam, et primam 
ecclesiarn hujus regni : et sic duravit spatio CCCC. an- 
norum, usque ad adventum S. Augustini Angliae apostoli, 
qui in hanc terrain missus est a S. Gregorio, Ecclesiae 
doctore, tempore Regis Ethelberti. Turn vero archiepis- 
copi sedes et pallium a dicta ecclesia S. Petri in Cornhill 
translata fuit Doroberniam, quae jam vocatur Cantuaria, 
ibique manet ad hunc usque diem. Et Miletus monachus, 
qui cum S. Augustino in terrain venit, factus est primus 
episcopus Londinensis : et sedes ejus in Paulina ecclesia 
constituta est. Et ille Lucius rex fuit primus fundator 
ecclesias S. Petri in Cornhill. Et regnavit in terra hac 
post Brutum MCCXLV. annis." Haec ibi. 

Jocelinus Furnesii monachus, in libro de episcopis 
Britannicis, hunc Londinensium archiepiscoporum cata- 
logum contexit. 

J. Thean vel Theonus, qui Lucii regis temporibus Londini ecclesiarn S.Petri in 
Cornehill construxisse dicitur a Cirano archipincema regio adjutus. 

II. Elvanus : ille nimirum, quern una cum Medwino legatione ad Eleutherum 

papam functum audivimus. Is bibliothecam condidisse fertur dictae S. Pe- 
|ri ecclesise adjunctam ; et Druydum complures ad fidem Christianam 
convertisse. Et habuil quidem ecclesia haec bibliothecam, quam a se visam 
confirmat Johannes Lelandus : verum nunc, sublatis libris, Grammatica b 
schola locum occupat ; quemadmodum in sua Londini perlustratione mo- 
nuit Johannes Stowseus. 

III. Cadar, aliis Cadocus. 

IV. Obiinis, sive Ouinus. 

V. Conanus. 

VI. Paludius, vel Palladium. 

b Anno 1 125. Grammaticam scholam ibi fuisse constat ante Lelandi tcmpora. 



CAP. V, ANTIQUITATES. SO 

VII. Stephaiuu. 

VIII. Iltutus. 

IX. Dedwin, sive Theodwinus. 

X. Thedred, sive Theodredus. 

XI. Hilarius. 

XII. Guidelinus, qui et Guittelinus, et VitelinUs. 

XIII. Vodinus, a Saxonibus occisus. 

XIV. Theanus, vel Theonus : qui cum Britannis in Cambriam fugit, circa annum 
Christi DLXXXVII. 

Postremorum trium ab aliis etiam facta habetur mentio. 
Guitelini quidem in Britannica historia ; ubi post tertium 
Agitii, vel Aetii potius, qui in annum CCCCXLVI. 
incidit, consulatum, Pictis c et Scotis Britanniam vastan- 
tibus, Iegatus ad Aldroenum, Letavise sive Armorica? 
regem a civibus suis missus, Constantinum ejus fratrem 
cum exercitu in patriam perduxisse, regem inunxisse, cum 
conjuge, quam ex nobili Romanorum genere ortam ipse 
educaverat, copulasse, atque filios ex eo conjugio genitos, 
Aurelium Ambrosium et Utherum Pendragon, enutrivisse 
memoratur. Quae a Matthaeo Florilego, et RofFensis his- 
torian collectore repetuntur etiam omnia: apud quos, 
" Anno gratias CCCCXXXV. Guithelinus Londinensis 
archiepiscopus scientia et virtutibus insignis habetur." 
Eum Constantino regi nequaquam fuisse superstitem, ab 
iisdem d est proditum authoribus: licet Guilielmus Cax- 
tonus, et eum (uti solet) secutus Johannes Major e , sublato 
post Constantinum filiorum ejus natu maximo, minores 
duos, Aurelium et Utherum, a Londoniarum praesule Gos- 
selino (sic enim Guithelinum nominant) ad parva? Bri- 
tanniae regem missos fuisse significent. Hunc secutum 
Vodinum, virum omnium opinione prascipua sanctitate, 
ab Hengisto Anglo-Saxonum duce interfectum tradit alter 
Scotorum historicus Hector Boethius f : quod Britannorum 
regem Vortigernum ob nuptias, quas cum filia ipsius, 

c Galfrid. Monemuth. lib. C. cap. 4, 5. (edit. Heidelberg, et vel ipse, vel alius 
poeticus ejus interpres, (cui falsum Gildae nomen est tiibutum) libro 5. 

d Galfrid. ibid. cap. 6. Pseudo-Gilda, lib. 5. Matth. Florileg. et histor. Rof- 
fens. ad annum 445. 

c Jo. Major, de gest. Scotor. lib. 2. cap.[3. 

1 Hect. Boeth. Scotor. histor. lib. 8. 



DO BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

Roxiena sive Rowenna, fcemina ethnica, spreta justa con- 
juge inierat, reprehendisset. Proximus huic, longo sed 
proximus intervallo, nonaginta circiter annorum spatio 
interposito, adeoque Londinensium archiepiscoporumpos- 
tremus, ejusdem cumprimo nominis Theonus, in Jocelini 
indiculo collocatur : quern circa annum ab incarnatione 
Dominica DXLII. a Glocestrensi episcopatu ad archi- 
episcopatum Londoniarum translatum fuisse, Britannica 8 
refert historia ; posteaque Anglia a Saxonibus jam plene 
occupata et ecclesiis omnibus solo aequatis, cum iis qui e 
clero superfuerant, in Gualliam 1 ' sive Cambriam diffugisse ; 
de qua fuga, in anni DLXXXVI. historia, agit Matthaeus 
Florilegus, et, qui eum totum exscripsit, RofFensis libri 
collector. Et de iis, qui Londini archiepiscopi sedisse 
dicuntur, hactenus. 

De metropoliticae sedis mutatione hie facta sub Anglo- 
Saxonum imperio, in libro quarto Anglicae suae historia? 
ita scribit Polydorus Vergilius : " Augustinus apud Gre- 
gorium ita egit, ut sedes archiepiscopi, quae jam inde ab 
initio pietatis Christianas Lucio rege receptee Londini 
fuerat, Doroverniam, (haec hodie Cantuaria est) translata 
sit. Londinensis dicecesis, post archiepiscopalem sedem 
inde alio delatam, Miletus Augustini socius, episcopus 
est factus :" et ex antiquioribus, Rogerus Wendoverius, 
Matthaeus Florilegus, et RofFensis historiae collector : 
" Anno gratiae DCI. beatus papa Gregorius Augustino 
pallium misit, ad ecclesiam videlicet Londinensem, quae 
tempore Britonum metropolis erat : sicut Beda in historia 
Anglorum testatur, et anno DCIV. in civitate Londoni- 
arum Augustinus Mellitum pontificem consecravit. Sicque 
urbis Londoniarum, quae semper temporibus Britannorum 
archiepiscopum habuerat, dignitas nunc ad Doroberniam 
translata est : ut Merlini vaticinium dicentis impleretur ; 
Delebitur' religio in insula, et transmutatio primarum sedi- 
um fiet: dignitas Londiniae adornabit Doroberniam :" me- 
tropolitana scilicet sede illuc per Augustinum, a B. Gregorio 

s Galfrid. lib. 11. cap. 3. h lb. cap. 10. 

• Galfrid. Moneniuth. lib. 7. cap. 3. edit. Heidelberg, lib. 4. fol. .52. edit. Paris, 
arm. 1517. Vid. Vincent. Specul, historial. lib. 20. cap. 30. 



CAP. V. ANTIQUITATES. !J1 

Romano pontifice missum, transposita et locata : ut habet 
Merlini interpres, Alanus de insulis. 

" Proposuerat quidem Augustinus," inquit Giraldus 
Cambrensis k , " sed postea fortasse mutavit, sedem suam 
metropoliticam Londoniis, ubi caput est regni, facere :" 
qua de re scriptas a Gregorio ad eum literas ecclesiasticae 
suae historiae Beda 1 inseruit. Idem tamen in civitate Do- 
rovernensi, quae regum Cantii turn fuit metropolis, " Au- 
gustinum m sibi habitationem statuisse et cunctis successo- 
ribus suis ;" Justo quoque atque Honorio, illius in ea sede 
successoribus, pallia, metropolitanorum insignia, Boni- 
facium V. n et Honorium I.° Romanos pontifices misisse, 
in sequentibus ostendit. Feruntur et Bonifacii ad eundem 
Justum liter33 p : in quibus, hue spectantia, ista legimus : 
" Cognovi siquidem in vestris syllabis, ut sancta? recor- 
dation] s prasdecessor noster Gregorius constituit Augus- 
tino et omnibus successoribus suis in posterum metropo- 
litanam et primitivam sedem in civitate Dorobernia, ubi 
caput totius gentis Anglorum a diebus paganorum ha- 
betur ;" et paucis interjectis: " id ipsum praecipientes 
firmamus, ut in Dorobernia civitate semper in posterum 
metropolitanus totius Britanniae locus habeatur ; omnesque 
provinciae regni Anglorum praefati loci metropolitanae 
ecclesiae subjiciantur, immutilata et perpetua stabilitate 
decrevimus :" ut et in Honorii Romani* 1 ad Honorium Can- 
tuariensemarchiepiscopumrescripto: "Tuae ergo jurisdic- 
tion! subjici praecipimus omnes Angliae ecclesias et regio- 
nes : et in civitate Dorobernia metropolitanus locus et ho- 
nor archiepiscopatus et caput omnium ecclesiarum Angliae 
semper in posterum servetur ; et a nulla persona per ali- 
quam malam suasionem in alium locum mutetur." 

Extat praeterea apud Guilielmum Malmesburiensem r , 
Kenulphi Merciorum regis, ad Leonem III. missa epis- 

k Girald. dialog, de eccles. Menevens. distinct 2. 

1 Bed. lib. 1. cap. 29. m Id. ib. cap. 33. 

" Bed. lib. 2. cap. 8. ° Id. ib. cap. 18. 

P Guil. Malmesbur. de gestis pontific. lib. 1. pag. 208. edit. Francofurt. 

1 Ibid. pag. 209. 

r Guil. Malm, libro 1. de gestis regum Anglonun cap. 4. 



02 BR1TANN1CARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

tola : in qua sic scriptum legitur : " Pontifices nostri ac 
peritissimi quique in nobis dicunt, quod contra canones 
et apostolica statuta, quae nobis a patre beatissimo Gre- 
gorio dirigente statuta sunt, sicut vos scitis, authoritas 
Dorobernensis metropolitan! in duas scinditur parochias ; 
cujus, eodem patre mandante, ditioni subjacere debent 
episcopi duodecim : sicut per ecclesias nostras legitur in 
epistola, quam fratri et coepiscopo Augustino direxit, de 
duobus Londoniae et Eboracas metropolitanis episcopis, 
quam etiam apud vos baberi non dubitamus. Sed ipse 
primum pontificalis apex, qui tunc Londoniae sub honore 
et ornamento pallii fuerat conscriptus, pro eo Dorober- 
nensi oblatus est atque concessus. Nam quia beatee re- 
cordations Augustinus, qui verbum Dei, imperante beato 
Gregorio, Anglorum genti ministrabat, et gloriosissime 
ecclesiis praefuit Saxoniae, in eadem civitate diem obiit, 
et corpus illius in ecclesia beati Petri apostolbrum prin- 
cipis, quam successor ejus sanctus Laurentius sacravit, 
conditum fuisset ; visum est cunctis gentis nostrae sapi- 
entibus, quatenus in ilia civitate metropolitanus honor 
haberetur, ubi corpus ejus pausat, qui his partibus fidei 
veritatem iriseruit.' : Indeque Malmesburiensis ipse, initio 
libri primi de gestis pontificum Anglorum: " Cantuariae 
(inquit) sedit primus Augustinus, Gregorii magni disci- 
pulus, ut vulgo notum est. Pallium autem et privilegium 
archiepiscopatus idem Gregorius Augustino ad Londo- 
niam concessit, ut in primo libro gestorum regalium, per 
Kenulfi ostendimus epistolam: quia scilicet ad id tempus 
alterius obscurse urbis notitia Romanos non attigisset. 
Veruntamen quia primus doctor, sedulitate regis hospitis 
et civium charitate captus, Cantuariae incolatum vivens 
throno annis sexdecim et mortuus tumulo fovit ; omnis eo 
in posterum honor translatus est." 

Postea tamen, fervente inter Henricum II. et Thomam 
Becketum Cantuariensem archiepiscopum contentione, Gil- 
bertus Folioth Londinensis episcopus sedi suae archiepis- 
copatus honorem, sed frustra, asserere conatus est : de quo s 

5 272. epistola. 



CAP. V. ANTIQUITATES. 93 

Johannes Sarisburiensis : " Ecce Luncloniensis episcopus 
publice non sine dolore fidelium protestatus est, quod 
primae Britanniarum sedi, videlicet Cantuariensis ecclesiae, 
nullam debet obedientiam ; et quod cathedram metropo- 
liticam illuc transferri faciet ubi earn esse debere fingit, ne 
dicam mentitur ; scilicet ad ecclesiam Lundoniensem, ubi 
archiflaminem gloriatur sedisse, dum Jovialis religio cole- 
batur. Et fortasse vir prudens et religiosus cultum Jovis 
instaurare disponit : ut si alio modo archiepiscopari non 
potest, archiflaminis saltern nomen et titulum assequatur. 
Fretus tamen est oraculo Merlini, qui nescio quo repletus 
spiritu perhibetur ante adventum beati Augustini Anglo- 
rum apostoli vaticinatus esse, delendam esse Christianam 
religionem, et denuo reformandam, quando Londoniensis 
dignitas Doroberniam adornabit." Et Guilielmus Ste- 
phanides in Londini descriptione, paulo post caedem 
Thomse edita: " Est ibi in ecclesia beati Pauli episco- 
palis sedes ; quondam fuit metropolitana ; et adhuc futura 
creditur, si remeaverint cives in insulam," quae de civium 
reditu divinatio ex Britonum somniis est hausta ; quae, ex 
Aquilae, si credere libeat, et Merlini prophetiis petita, 
Galfridus Monemuthensis' in fine, et Caradocus Lan- 
carvanensis in principio Britannicae suas historiae comme- 
morat. 

Ad secundam metropolim jam venio: quae in superiore 
urbium catalogo Cair Ebrauc, hodie Cambro-Britannis 
Cair Effroc, Anglis York dicta, a Ptolemaeo in opeve 
geographico 'Ej3opaicov, in canonibus astronomicis Evopa- 
kov, et in magna syntaxi Bpty<W(ov u appellatur. Huic his- 
toria Britannica Deiram subjicit et Albaniam: Albania? 
nomine earn quae hodie Scotia dicitur; Deirae, Lancas- 



• Galfrid. lib. 12. cap. 17, 18. edit. Heidelberg, vid. et lib. 2. cap. 9. Jo. For- 
don. in Scotichronic. lib. 3. cap. 22. Jo. Balneum, scriptor. Britann. centur. 1. 
cap. 11. Jo. Twinum, commentarior. Britannic, lib. 2. pag. 127, 128. Camden, 
in Dorsetshire, pag. 157. Selden. in PcJyolbion, op. torn. 3. pag. 1814. 

u Lib. 2. pag. 31. edit. Graec. Haac tamen vox a Grasco Lambethana? biblio- 
thecae MS. abest : pro qua Latinus Almagesti ex Arabico interpres Bericanas 
Bubstituit, 



94 BPaTANNICARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

trensem et Eboracensem comitatum, una cum Dunelmensi 
episcopatu, Westmorlandia, Cumbria, et Northumbriacom- 
plectens. Urbem vero hanc a Constantio Chloro impera- 
tore, qui hie diem obiit, episcopali sede exornatam fuisse, 
ex patriis scriptoribus (quorum nullum adhuc mihi videre 
contigit) referf Guilielmus Camdenus. Sed qui historian! 
Eboracensium archiepiscoporum circa annumMCCCCLX. 
conscripsit, " primum in ea sede fuisse archiepiscopum 
Faganum" asserit, ilium videlicet de quo diximus, Eleu- 
theri legatum, " tempore Lucii regis." Alii x ibi Theo- 
dosium quendam a Lucio collocatum esse dicunt, alii y 
Samsonem: quern tamen Aurelii Ambrosii temporibus 
floruisse, et Benedictus Glocestrensis monachus, qui S. 
Dubricii, et alter ille qui Eboracensium archiepiscoporum 
vitas descripsit, testantur. Consentit et historia Britan- 
nica : in qua, de Aurelio legimus : " Convocavit 2 rex con- 
sules et principes regni intra Eboracum, prsecipitque eis 
restaurare ecclesias, quas gens Saxonum destruxerat. 
Ipse vero metropoliticam sedem illius urbis, atque caete- 
ros episcopatus provinciae reasdificare incepit :" et post, 
" Evacuata3 a erant duae metropolitans sedes, Eboraci 
videlicet atque urbis legionum, a pastoribus suis ; quibus 
communi populorum consilio consulere volens, concessit 
Eboracum Samsoni illustri viro, summaque religione fa- 
moso : urbem vero legionum Dubricio, quern divina pro- 
videntia in eodem loco profuturum elegerat." 

Utriusque electionefti ad annum salutis CCCCXC. Mat- 
thaeus Florilegus refert : et utrumque anno DVII. in 
Britannia floruisse addit. De utroque etiam in sexto Bri- 
tanniados suae libro, ita Pseudo-Gildas canit : 

Eboracensis apex vacat archipraesule, necnon 
Et Legionensis : Samson datur Eboracensi, 
Et Legionensi Dubricius ; ambo beati 
Pontifices, quos vitaprobat, moresque perornant. 

w Camden, in Yorkshire, pag. 573. 
* Guil. Harrison, descript. Britan. lib. 1. cap. 7. 
v Franc. Godwin, in catalog, archiepisc. Eborac. pag. 2. 
1 Galfrid. Monemuth. lib. 8. cap. 9. 

a Id. ibid. cap. 12. edit. Heidelberg, ubi pro Saxoni, ex MSS. reatituimus 
Samsoni. 



CAP. V. ANTIQUITATES. 95 

et de Samsonis successore ; libro septimo res ab Arthuro 
rege gestas enarrans : 

Rex venit Eboracum : cujus cum strata videret 
Mcenia et ecclesias, constrictus corde, dolori 
Condolet oppressae et viduatse civibus urbis ; 
Compatiturque apici proprio pastore carenti. 
Nam sanctus Samson de sede fugatus eadem, 
Fugerat hostiles gladios ; populumque Dolensem 
Exemplo verboque docet, praelatus eidem. 
Rex igitur viduse praelatum providet urbi, 
Pyramon insignem meritis vh'tute coruscum. 

Et quidem sedis Eboracensis archiepiscopum ordine 
septimum fuisse Samsonem hunc, quod Ambrosio Mer- 
lino tribuitur vaticinium videri posset innuere : " Pastor b 
Eboracensis Septimus in Armorico regno frequentabitur :" 
cujus tamen sensum longe alium Bellovacensis Vincentius 
reddit : "quod Eboracensis archiepiscopus, scilicet beatus 
Samson, cum septem episcopis ad Armoricanam transiret 
regionem, quae niodo minor Britannia nominatur :" et ante 
eum Alanus de insulis d , " Sanctum (inquit) Samsonem 
significat, Eboracensem archiepiscopum, qui a prophana 
Saxonum gente ab ecclesia et civitate expulsus, navigio 
transfretavit in Armoricum regnum, id est, minorem Bri- 
tanniam in tlnibus Galliarum super littus oceani sitam; 
ibique in civitate Dolis metropolitanam sibi cathedram 
collocavit. Venerunt autem cum eo sex fratres ipsius, 
sancti et magnifici et magnarum virtutum viri : Melanius 
Macutus, Maclovius, Pabutual, Paternus, Wasloeus ; 
qui in aliis civitatibus ejusdem regni ordinati sunt, 
et Ecclesia? Dei praefecti. Et hoc est, quod ait: Pastor 
Eboracensis Septimus in Armorico regno frequentabitur. 
Hos autem septem fratres, usque in hodiernum diem, non 
solum gens incola terras illius, sed et finitimas regiones, 
septem Britanniae sanctos appellant." Giraldus Cam- 
brensis, archidiaconus Menevensis, atque eum secutus 



b Galfrid. lib. 7. cap. 3. 

c Vincent. Specul. histoiial. lib. 20. cap. 303. 

d Commentariorum in prophetias Merlini lib. 1. 



96 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

Rogerus Hovedenus e , nequaquam ab Eboracensi hoc Sam- 
sone Dolensem metropolim constitutam fuisse contendit ; 
sed a Menevensi altero, qui vicesimo quinto loco post 
Davidem ilium sedit, cui jam memoratus Dubricius Le- 
gionensis archiepiscopatus honorem cesserit: "Tempore 1 
Samsonis hujus," inquit " pallium in hunc modum est 
translatum : ingruente per Cambriam, isto praesidente, 
pestequadam, qua catervatim plebs occubuit, quam flavam 
pestem vocabant, quam et physici ictericiam dicunt pas- 
sionem, praesul quanquam sanctus et ad mortem intre- 
pidus, tamen ad suorum instantiam navem scandens, flante 
Circio,cumsuis indemnem in Armorica Britannia se susce- 
pit : ubi et vacante tunc forte sede Dolensi, statim ibidem 
in episcopum est assumptus. Unde contigit ut ob pallii 
gratiam quod Samson secum hinc illuc attulerat, succe- 
dentes ibi episcopi usque ad nostra haec fere tempora g , 
quibus, praevalente Turonorum archipraesule, adventitia 
dignitas evanuit, pallia semper obtinuerunt." Cumque 
ab Innocentio III. pontifice fuisset objectum : " Quin h 
iramo Eboracensis, ut fertur, fuerat archiepiscopus Samson 
ille Dolensis ;" Giraldus subintulit, " Immo quidem noster 
fuit, et non aliunde Samson ille ; salve, pater, reverentia 
vestra. Dolenses enim historiae contestantur. Unde et 
in eorum sequentia de sancto Samsone sic reperitur : 

Praesul autem Menevensis 
Dignitatis in Dolensis 
Transfertur fastigium. 

Eboracenses autem sequivocatio decipit : cum hoc eodem 
nomine quidam eorum archiepiscopus nuncupatus extite- 
rat." Quaerenti deinde papae, " quantum temporis a transitu 
seu transfretatione Samsonis illius" intercesserit : respon- 
dit Giraldus, " quod tempore Gregorii papae, magni sci- 



e Hoveden. annal. sub fin. histor. ann. 1199. edit. Francof. pag. 798. 

f Girald. itinerar. Cambriae, lib. 2. cap. 1. 

S Vid. Robertum de Monte, in chronic, ann. 1162. Archiepiscopum Dolen- 
sem nominat. Vid. Argentraeum, lib. 3. cap. 69. et Hoveden. loco notato, pag. 
797. 

u Girald. in dialogo de eccles. Menevens. distinct. 2. 



CAP, V. ANTIQUITATES. 



91 



licet doctoris qui Augustinum et socios suos in Angliam 
transmisit, accidit illud." 

Matthasus Florilegus duos Samsones in Dolensi sede 
ante Gregorii pontificatum constituit. " Per idem tempus 
Samson Dolensis archiepiscopus, et successor sancti Sam- 
sonis, qui de Britannia majori ad minorem transiit, doc- 
trina et sanctitate refulsit :" inquit ille, in anni DLXI. 
historia. Et circa illud sane tempus Parisiensi concilio 
Samsonem subscripsisse invenimus : de quo etiam ad 
annum DLXVI. Sigebertus Gcmblacensis : " Samson 
Dolensis archiepiscopus, consanguineus sancti Maclovii, 
et successor Samsonis Maglorius, qui de tnmsniarina Bri- 
tannia ad cismarinam transierant Britanniam, clarent 
sanctitate et doctrina." Utrumque vero, et Samsonem 1 
et Maglorium, Btuti Britanni fuisse discipulum legimus : 
Samsonem vero a Dubricio k , Davidis Menevensis ante- 
cessor, sacratum, tempore Justini 1 junioris imperatoris 
et Childebcrti m Francorum regis claruisse. Trithemius" ad 
annum Domini DC. id est, ad Gregorii pontificatum, cum 
Giraldo, vitam ejus protendit : quod facile admittere pos- 
sumus, si, ut in vita ejus habetur traditum, CXX. annos 
vivendo is exegerit. Sed sive Gregorii, sive (quod certum 
est) Childeberti temporibus Dolensem Samsonem floruisse 
statuerimus : cum Samsone illo, qui in Menevensium archi- 
episcoporum catalogo ordine post Davidem XXV. nume- 
ratur, absque immani anachronismo confundi non poterit. 
Ut Giraldum cum Menevensibus suis, potius quam Ebo- 
racenses, aequivocatio nominis hie deceperit. 

In vita certe Teiliavi sive Theliai, Landavcnsis ecclesiae 

* Vila S. Samsonis MS. in regesto Landavensi : et impress, in bibliotheca 
Floriacensi, Johannis a Bosco, cap. 3. Vincent, specul. historial. lib. 21. cap. 105. 
Vita S. Maglorii, apud Surium, torn. 5. Octobr. 24. 

k Vit. Samsonis MS. et impress, in bibliothec. Floriac. cap. 3. et Capgravii 
legenda Anglia-, fol. 377. col. 3. Vincent, specul. lib. 21. cap. 112. Trithem. de 
vir. illustr. ord. Benedict, lib. 4. cap. 4C. et Petr. Equilin. lib. 6. cap. 150. 

1 Petr. Equilin. ibid. 

m Vit. Samsonis MS. et impress, in bibliothec. Floriac. cap. 4. et 10. Capgravii 
legend, fol. 277. col. 4. et vit. Maglorii, apud Surium, Octob. 24. 

" Trithem. de vir. illust. ord. Benedict, lib. 3. cap. 41. et lib. 4. cap. 4G. 

Vit. cap. 14. in bibliothec. Floriac. 

VOL. V. H 



98 BRITANNICARUM ECCLESIAIIUM CAP. V. 

regesto inserta, pestis ista, cujus hie Giraldus meminit, 
ictericia (Britannis a flavo colore quo afFecti morbo tinge- 
bantur y gall velen appellata) Mailcono in Guenedotia 
regnante, erupisse dicitur : Malgone videlicet illo Vene- 
dotorum rege, sub quo Davidem Menevensem mortem 
obiisse, Britannica p prodit historia. Est vero is Maglo- 
cunus ille, quern in epistola sua affatur Gildas, et quod in 
vicinis insulis grassaretur, insularem Draconem vocat. 
Circa annum Domini DLX. regnum obtinuisse, in Bri- 
tannicae descriptionis fragmento refert Humfredus Lhuy- 
dus : ex antiquissimo libro, de legibus Britannorum scrip- 
to, electionem ejus sic describens : " Postquam Saxones 
devictis Britannis sceptrum regni et coronam Londinensem 
adepti sunt; omnes Cambriue populi ad ostium Devi flu- 
minis, ad regem eligendum congregati sunt : et q illuc 
venere viri Guynedhias, et viri Powysiae, et viri Deheu- 
bavthiae, et Reynnuciae, et Sylluciae, et Morganiae; et 
Malgunum Guenedum in regem elegere." 

Flavam illam pestem pluribus describit supradictus 
biographus r , ejusque metu, deserta patria, quosdam in 
Hiberniam perrexisse scribit, plures vero duce Theliao 
Landavensi episcopo, sororis Davidis Menevensis filio, 
ad Armoricas gentes concessisse, sub spirituali Samsonis 
regimine eo tempore constitutas. " Audiente," inquit, 
" Samsone Dolensis ecclesiae archiepiscopo adventu con- 
fratris sui in patriam : occurrit ei cum gaudio. Nam de 
una regione procreati fuerant, et unius linguae viri, et simul 
cum B. Dubricio archipraesule edocti, ex cujus manus 
impositione S. Samson consecratus est in episcopum : ut 
vita sua testatur. Rogavitque S. Teliaum ut cum illo habi- 
taret : et adquievit ei, et cum eo commoratus est multo tem- 
pore." Sedata deinde peste, abiturum Theliaum a Samsone 
pontifice et Budico rege Armoricano detentum fuisse ait : 
" Nam rex," inquit, " et pontifex cum multitudine populo- 
rum obviaverunt ei, ut ilium deducerent cum condigno 

P Galfrid. Monemuth. lib. 7. cap. 1. 

1 Ar yno doethant guyr Guynedh, a guyr Powys, a guyr Deheubarth, a 
lteynnuc ac Esylluc, a Morganuc. 

r Vid. Galfridum, et Johan. Tinmuthens. ejusque excriptorem Capgraviura, 
in vita Theliai ; et authorem vita; Oudocei, in regesto Landavensi. 



CAP. V. ANTIQUITATES. 



99 



honore ad episcopatum Dolensem ; ut sublimarent ilium 
in pontificalem sedem." Galfridus Monemuthensis eodem 
tempore Davidem Dubricio, et Theliaum Samsoni sub- 
stitutum fuisse narrat: Armoricanorum Britonum rege 
turn existente, non Budico, sed Hoelo. " In loeo," ait 
ille s , " sancti Samsonis Dolensis archipraesulis destinatur 
Theliaus illustris presbyter Landaviae, annuente Hoelo 
rege Armoricanorum Britonum; cui vita et boni mores 
virum commendaverant." Sed vitae scriptor Theliaum, 
post septem annos mensesque totidem in Armorica per- 
actos, ad sedem Landavensem, cujus turn eum non pres- 
byterum facit, sed archiepiscopum, rediisse significat; 
relicto Dolensibus Samsone suo. Cum quo et caeteri 
scriptores consentiunt, successorem* Maglorium statuentes 
proprium Samsonis. 

In Eboracensi vero metropoli, ut ad earn redeamus, 
Samsoni Pyramum quendam successisse jam audivimus; 
pro quo Pyranni nomen apud Matthaeum Westmonasteri- 
ensem legitur: qui ad annum DXXII. electionem ejus 
refert ; a Britannicae historiae consarcinatore narrationem 
mutuatus, de Arthuro rege sic scribente: " Petivit" rex 
Eboracum, instantis natalis Domini festum celebraturus. 
Cumque urbem intrasset ; visa sacrarum ecclesiarum de- 
solatione, condoluit. Expulso namque beato Samsone 
archiepiscopo, cunctisque sancta? religionis viris, templa 
semi-usta ab officio Dei cessabant : tanta etenim pagano- 
rum insania prasvaluerat. Exin convocato clero et populo, 
Pyramum capellanum suum metropolitanas sedi destinat ; 
ecclesias usque ad solum destructas renovat ; atque reli- 
giosis coetibus virorum ac mulierum exornat." Ibidemque 
postremus Britonum in sede Eboracensi archiepiscopus 
nominatur Thadiocus : qui una cum Theono Londinensi 
(ut supra w ex Matthaso Florilego etiam et libro Roffensi, 

6 Hist. Britannic, lib. 9. cap. 15. edit. Heidelberg, in quam Cheliani nomen 
pro Theliai irrepsit. 

• Author vitae Maglorii, apud Surium, Oct. 24. Jo. Tinmuthens. et Capgrav. 
in vita ejusdem. Sigebert. in chronic, ann. 566. Vincent. specuL lib. 21. cap. 121. 
Petr. Equilin. lib. 9. cap. 103. (ubi Majorus appellatur) Trithem. de vir. iltustr. 
ord. Benedict, lib. 3. cap. 50. et lib. 4. cap. 47. 

u Galfrid. Monemuth. lib. 9. cap. 8. w pag. 90. 

h 2 



100 BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

in anni DLXXXVI. historia, est annotation) " cum x 
omnes ecclesias sibi subditas, usque ad humum destructas 
vidisset ; cum omnibus ordinatis, qui in tanto discrimine 
superfuerant, diffugit ad tutamina nemorum in Guallias." 
Deinde, regnantibus hie Anglo-Saxonibus, anno Do- 
mini DCI. de constituenda hac metropoli, ita scripsit ad 
Augustinum legatum suum papa Gregorius : " Ad y Ebo- 
racum civitatem te volumus episcopum mittere, quern ipse 
judicaveris ordinare: Ita duntaxat, ut si eadem civitas 
cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque 
duodecim episcopos ordinet, et metropolitani honore per- 
fruatur ; quia ei quoque, si vita comes fuerit, pallium 
tribuere Domino favente, disponimus." Augustinus autem, 
si Giraldo Cambrensi credimus, " Doroberniae 2 , quam 
sibi sedem elegerat, totam Angliam fere, nempe XII. vel 
XIII. amplos episcopatus subjecit ; Eboracensem eccle- 
siam fere monoculam relinquens : illud ad mentem, quan- 
quam monachus, revocando ; maledictus qui partem suam 
deteriorem fecerit." Verum, et Augustino et Gregorio 
jam vita functis, Edwinus Nordanhumbrorum rex Ebo- 
raci, anno DCXXVII. baptizatus, " in a ea civitate ipsi 
doctori atque antistiti suo Paulino sedem episcopatus 
donavit:" cui et Honorius I. misso pallio, jus metropoli- 
tani confirmavit ; ut ex Uteris ipsius apud Bedam b videre 
licet. Post caesum vero Edwinum inde " recedente Pau- 
lino, Eboracensis ecclesia per XXX. annos, proprium 
non habuit episcopum : sed LindifFarnensis ecclesia? pras- 
sules, Aidanus, Finanus, Colmannus, et Tuda, Nordan- 
himbrorum provincial administrarunt pontificatum." Qui 
licet essent " Eboracae d civitatis episcopi metropolitani," 
uti de Colmanno, eademque ratione de reliquis, scribit 
Bedae aequalis Stephanus presbyter: tamen " nee pallio, 
nee urbis nobilitate valuerunt attolli, in insula Lindiffar- 
nensi delitescentes ;" quemadmodum in libri tertii de 

■> Galfrid. Monemuth. lib. 11. cap. 10. 

i Gregor. regest. lib. 12. epist. 15. Bed. hist. eccl. lib. 1. cap. 2i>, 

z Girald. de statu eccles. Menjvens. distinct. 2. 

z Bed. lib. 2. hist. cap. 14. b Ibid. cap. 17, et 18. 

c Sim. Dunelmens. in epist. de avchiepiscopis Eborac. 

J Stephan. (qui et yEddi) in vita Wilfridi, cap. 10. 



CA1". V. ANTlQUlTATES. 



101 



gestis pontificum initio a Malmesburiensi est notatum. 
Atque ita Eboracensis e honor, ait Ranulphus Cestrensis, 
" ab initio usque hodie ibi duravit : quamvis Albania 
processu temporis ab ejus subjectione se subtraxit." 

Et de duabus priaiis sedibus metropoliticis ista dixisse 
sufBciat: quas solas genealogise Britannicorum regum 
scriptor agnovisse videtur, qui sub Henrico VI. Anglorum 
rege claruit. Faganum enim et Damianum, anno ab in- 
earnatione Domini CLVI. " Rege favente duos archie- 
piscopos, Londoniis et Eboraci, ordinasse" asserit. Quem- 
admodum etCaxtonus f , ad sua tempora respiciens, " Regent 
duos tunc fecisse scribit archiepiscopos ; Cantuariae unum, 
Eboraci alterum." A reliquis vero omnibus tertia secies' 
ab iis constituta dicitur. 

NobilisS urbs, et amcena situ, quam labiiis Osca 
Irrigat r 

ab eo situ, Britannis Cair-Leon ar Usk dicta ; ad diffe- 
l-entiam alterius' 1 urbis Legionum super Devam fluvium, 
quae nobis Cestria, illis Cair-Leon ar Dour-dwy appella- 
tur, et a nonnullis' cum hac non rccte confunditur. Ilinc 
et in Itinerario (cui vulgati codices Antonini dant titulum, 
Flodoardus k yEthici, vetus MS. 1 Scoti.) nostra haec Iscae 
Leg. August, notatur nomine, turn ab Isca flumine ad 
cujus ripas sita est, turn a legione secunda Augusta 
quam sub Romanorum imperio stationem hie egisse, an- 
tiquas inscriptiones inibi repertae fidem faciunt; tametsi 
earn a Ptolemaso non ad banc Silurum, sed ad alteram 
Danmoniorum Iscam statui non ignorem. Est autem 
Danmoniorum ilia in Devonia sita, Exonias nomine notis- 
sima: Silurum haec in Monemuthensi comitatu posita, 
quern Remneius fluvius hodie sejungit a Glamorgantia, in 

e Ranulph. polychronic. lib. 1. cap. 52. 

1 Guil. Caxton. chronic. Anglic, cap. 44. 

§ Pseudo-Gild. Poem. lib. 7. 

h Ranulph. Cestrens. polychronic. lib. 1. cap. 4S. 

1 Jo. Balaeus script. Brilann. centur. 1. cap. 47. Ric. Stanihurst. in appendic. 
rer. Hibeniic. cap. 18. Guil. Harrison, deseript. Britan. lib. 1. cap. 9. et lib. 2. 
cap. 13. Nic. Harpsfeld. hist, ecclesiast. Anglican, lib. 1. cap. 20. 

k Flodoard. hist. Remens. eccles. lib. 1. cap. 1. 

1 Dempster, histor. ecclesiast. Scotor, lib. 1. pag. fiO. 



102 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

qua, quum alii horum agrorum essent limites, Galfridus" 1 
Monemuthensis urbera Legionum collocavit. " Tres" 
egregia?," si Giraldum Cambrensem audimus, " in hac 
urbe antiquis temporibus fuerunt ecclesiae. Una Julii 
martyris; virgineo Deo dicatarum regularium choro ve- 
nustata. Altera vero beati Aaron socii ejnsdem nomine 
fundata, et canonicorum ordine praeelaro nobilitata. Tertia 
vero, raetropolitana sede Cambriae totius insignita :" quam 
tamen cum secunda eandem facit Galfridus : qui duas 
tantum insigniores eeclesias nobis hie exhibet : " Duabus," 
inquit", " eminebat ecclesiis, qu arum una in bonore Julii 
martyris ereeta, virgineo Deo dicatarum puellarum choro 
perpulchre ornabatur, altera vero in beati Aaron ejusdem 
socii nomine fundata, canonicorum conventu subnixa, ter- 
tiam metropolitanam sedem Britannia? habebat." 

In ea fuisse archiepiscopatum tempore Britonum, in 
primo historiarum libro refert etiam Henricus Hunting- 
doniensis : ad quern sub annum CCCCXC. Dubricium a 
rege Aurelio Ambrosio provectum fuisse ex fide Matthaei 
Florilegi, non nostra diximus, jam vita functo Tremouno p , 
qui Legionensis Tremorinus episcopus est Pseudo-Gildae q . 
Verum in libello qui de primo statu Landavensis eeclesias 
et vita archiepiscopi Dubricii est scriptus, indeque in 
Dubrieii vita a Johanne Tinmuthensi abbreviata, longe 
ante hoe tempus a Germano Antissiodorensi et Lupo 
Trecensi episcopo constitutus hie in sede Landavensi, 
non procul ab urbe Legionum, archiepiscopus fuisse di- 
citur : " Postquam praedicti seniores," inquit author ille, 
" Pelagianam haeresim extirpaverant, episcopos pluribus 
in locis Britannia? consecraverunt. Super omnes autem 
Britannos dextralis partis Britannia; beatum Dubricium 
summum doctorem, a rege et ab omni parochia electum, 
archiepiscopum consecraverunt. Hac dignitate ei a Ger- 
mano et Lupo data ; constituerunt ei episcopalem sedem 



-"» Galfrid. hist. Britan. lib. 4. cap. 19. et lib. 9. cap. 12. 

11 Girald. itinerar. Cambr. lib. 1. cap. 5. 

Galfrid. Moncm. lib. 9. cap. 12. lib. 7. cap. 4. 

f Id. lib. 8. cap. 10. <i Poem. lib. 6 



CAP. V. ANTIQU1TATES. 103 

concessu Mourici regis, principum, cleri et populi, apud 
Podium Lantavi in honore S. Petri apostoli fundatam." 
South-Wallia autem, sive australis Wallia, Britannice 
Deheu-bartli, id est, dextralis pars dicitur: ut jiotum est, 
et a Giraldo notatum, in Cambria? descriptione, capite 
secundo. Cambro-Britanni enim australem plagam, He- 
braeorum 1 ' more, dextroe nomine designant. Unde As- 
serius Menevensis s , Britanniam a Saxonia, hoc est, Cam- 
brian! ab Anglia distinguens, " omnes regiones dextera- 
lis Britanniae partis ad /Elfredum regem pertinuisse" seri- 
bit ; et " regionem dexteralium Saxonum, Saxonice 
South-seaxum'" appellatam esse, ab australi eorum situ 
mutuato vocabulo : eademque ratione Johannes, Sulgeni 
Menevensis episcopi filius, Tivio fluvio Cereticas regionis, 
Abertiviensis a Cambris inde denominatae, Australem limi- 
t3m circumscribens, ita rem expressit: 

Immensus fluvius dextrales irrigat oras ; 
Ac latus occiduum latum mare proluit. 

Ecclesiam" vero cathedralem Landavensem nonnulli 
perhibent a Lucio rege primum fuisse constructam, circa 
annum salutis CLXXX. episcopos quoque a tempore 
Eleutherii papa? earn habuisse, in concilio Remensi, anno 
MCXIX. ad Calixtum II. retulit Urbanus Landavensis 
episcopus ut postea videbimus. Primus tamen in prae- 
sulum, qui apud Landavenses asservatur, catalogo hie ipse 
ponitur Dubricius : qui in Galfridi Monemuthensis historia 
" Britanniae w primas" appellatur, et " apostolicae sedis 
legatus ;" in vita yElgari eremitae, " archipraesul dextralis 
Britanniae ;" in dicto de statu Landavensis ecclesiae libello, 
" Metropolita totius dextralis magnse Britanniae primas, ac 
apostolicae sedis legatus in civitate metropolitana Landa- 
vensi." De eo, ex Lelando, Balaeus : " Contigit x ut Du- 
bricius, Landavensis protoprassul sedis, authoritate synodi 
archiepiscopus urbi legionum ad Iscae fluenta anno Do- 

' Psal. 89. ver. 12. 

• Asser. in vit. .ffilfrcdi, ad ami. 884. 

1 Sussex. 

" Fr. Godwin, initio catalogi Landavensium episcoporum. 

« Galfiid. lib. 0. cap. 12. x Jo. Balse. centur. I, cap. 58. 



104 BRITANNICARUM ECCXESIARUM CAP. V. 

mini DXII. designaretur. Non diu caruit suo guberna- 
tore Landavia. Nam Theliaus, ut eo munere dignus, a 
patribus continue surrogatus est." Addit Galfridus ab y 
eodem Dubricio urbis Legionum tunc archiepiscopo, Ar- 
thurum regni Britannici diademate insignitum : quod fac- 
tum ab eo anno gratias DXVI. notat Matthseus Florilegus : 
eundemque in curia ilia magna quam apud urbem Le- 
gionum Arthurus tenuisse dicitur, " in z eremiticam vitam 
anhelantem, sese ab archiepiscopali sede deposuisse," sa- 
crato in ejus locum Davide regis avunculo. 

Eodem tempore, Davide procurante, Meneviam, quae in 
Pembrochiensi agro prosita, a Cambro-Britannis Mynyw, 
et ab hoc Davide, Twi-Dewy, id est domus Davidis, 
appellatur, metropolitanae sedis factam asse translationcm, 
refert Giraldns Cambrensis 3 : et posteain Breviensi synodo 
confirmatam : " in ilia scilicet synodo magna episcoporum 
omnium et abbatum Cambria? totius, necnon et cleri uni- 
versi ibidem una cum populo collecta propter Pelagianam 
haeresim (quanquam olim a beato Germano Altisidiorensi 
episcopo ab insula Britannica deletam) his denuo in par- 
tibus recidivo morbo redivivaque peste jam tunc emersam. 
Ubi et unanimi totius conventus tarn electione quam accla- 
matione, quanquam invitus et renitens, David in archi- 
episcopum est sublimatus : prassertim cum beatus quoque 
Dubricius in memorata urbis Legionum curia, eidem 
paulo ante sua tarn destinatione quam nuncupatione ces- 
sisset honorem ; sede metropolitana ab urbe Legionum 
usque Meneviam abhinc translata." Ita Giraldus : com- 
pletum in hoc esse asserens r illud Merlini Anibrosii vati- 
cinium, " Menevia d pallio urbis Legionum induetur." 

In Ceretica, ad locum qui in Davidis memoriam Lhan- 
dewy-brevy, id est fanum Davidis de Brevy, appellatur, 
habita estista syrrodus: in qua, " expulsa baeresi," inquit, 

! Hist. Britan. lib. 9. ' Id. ibid. cap. 15. 

a Oirald. Itinerar. Cambr. lib. 1. cap. 5. et lib. 2. cap. 1. 
b Id. Ilinerar. lib. 2. cap. 4. 

c Id. Itinerar. lib. 1. cap. 5. et dialog, de eccles. Menevens. distinct. 2. 
•' Galfrid. Monemuth. lib. 7. pag. 49. edit. Heidel. vel lib. 4. fol. 52. I), edit. 
Taris. ann. 1517. ubi Mccnia perperam posita pro Menevia. 



CAP. V. ANTIQUITATES. 105 

in vita Davidis, Johannes Tinmuthensis, " et fides sanis 
pectoribus roboratur ; et sanctus David totius Britannia? 
archiepiscopus constituitur, necnon civitas ejus totius pa- 
triae metropolis dedicatur, ita ut quicunque earn regeret, 
archiepiscopus foret." Anno Christi DXIX. earn syno- 
dum coactam fuisse, Johannes Balseus asserit. Ranul- 
phus f vero Cestrensis, eodem anno quo in exilio mortuus 
est pontifex Romanus Sylverius, qui a;rae Christiana; 
DXL. nuraeratur, Davideni " praesulatum Menevensem" 
suscepisse ; eodemque anno quo Gregorius magnus est 
defunctus, qvii ejusdem epochae DCIV. fuit, " in Wallia 
obiisse," scribit. Mariani Scoti interpolator^, ad annum 
Christi secundum Ecclesiam, (ut ille supputat) DLXV. 
secundum Dionysium vero (cujus rationes ecclesiae nostras 
sequi solent) DXLIII. Davidem " Menevensem praesula- 
tum in Wallia suscepisse" asserit. Priorem numerum 
Radulphus de Baldock Londinensis episcopus in chro- 
nic o suo simpliciter hie retinuit: eo anno "Davidem, 
qui et Dewy dicitur, Menevensem episcopum factum 
esse" annotans : ut et magna? Glastoniensis tabula? con- 
sarcinator, " anno Domini DLXV. (vel, ut alius ejusdem 
ccenobii chronographus mavult, DLXVI.) Davidem archi- 
episcopum Menevensem Glastoniam venisse" referens. 

Ad mortis autem tempus quod attinet: Guilielmus 
Malmesburiensis, in libro de Glastoniensis ecclesia; 
antiquitate, et eum secutus Johannes Tinmuthensis in vita 
S. Patricii, excessisse ilium anno Domini DXLVI. affir- 
mat. Galfridus Monemuthensis, post commemoratam ad 
annum DXLII. Arthuri mortem, sub ejus successore 
Constantino Cadoris filio, quern tertio deinde anno a Co- 
nano interfectum fuisse addit, Davidem mortem cum vita 
commutasse narrat : " Tunc," inquit 1 ', " obiit sanctissimus 
urbis Legionum archiepiscopus David in Menevia civitate, 
intra abbatiam suam, quam pra? caeteris sua; dicccesis mo- 



e Ralae. script. Britann. centur. 1. cap. 55. 

f Polychrome, lib. 5. cap. 6. el 10. 

s Marian, chronic. MS. in publica Oxoniensis acadeinia: hibliolhcca. 

11 Brilan. hist. lib. 11. cap. 3. 



106 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAr. V. 

nasteriis dilexerat; quia beatus Patricius, qui nativitatem 
ejus prophetaverat, ipsam fundavit. Dum enim ibi apud 
confratres suos moram faceret, subito languore gravatus, 
defunctus est ; et jubente Malgone Venedotorum rege in 
eadem ecclesia sepultus. Pro eo ponitur in metropolitana 
sede Kinocus Lampaternensis ecclesia; antistes et ad altio- 
rem dignitatem promo vetur." 

Kinocum istum Cenaucum appellat Giraldus', et Davidi 
in archiepiscopatu Menevensi successisse scribit : sicut et 
Cenauco Eliud, qui et hodie Teliau dicitur k , qui et in ec- 
clesia; Menevensis archivis immediatus Davidis successor 
constituitur. Extat vita illius a Galfrido Urbani Landaven- 
sis episcopi fratre, circa annum Domini MCXX. con- 
scripta, et ecclesiae illius regesto, quod ab hoc praeside, 
sicut et ipsa sedes Landavensis, Teilo appellatur, tacito 
scriptoris nomine, inserta, ubi Dubricio in Landavensi 
archiepiscopatu successisse ; defuncto, sed longo interpo- 
sito intervallo, Davide, Ismaelem Dubricii discipulum 
illius loco Menevensem episcopum consecrasse, ac " prin- 
cipatum super omnes ecclesias totius dextralis Britannia; 
tenuisse," traditur. 

Britannica vero historia 1 etiam turn, quum Theonus 
Londinensis et Thadiocus Eboracensis praesul cum clero 
suo ad Cambria; nemora confugere sunt coacti, dignitatem 
metropolitanam in urbe Legionum permansisse confirmat. 
Atque eo demum m tempore, ad Menevensem civitatem ar- 
chiepiscopatum urbis Legionum translatum fuisse asserit 
Alanus Insulensis ; " paulo antequam Augustinus a B. 
Gregorio in Britanniam mitteretur.' : Quanquam et ipsius 
Augustini temporibus in urbe Legionum sedem archi- 
episcopatus adhuc hassisse, cum ab aliis, turn ab authore 
chronici quod Brutus appellatur, proditum inveniam. 
Unde eosdem Legionenses et Menevenses antistites tunc 
fuisse Giraldus subindicat ; in dialogo de ecclesia Mene- 



1 Girald. Itinerar. Cambr. lib. 2. cap. 1. 
k Girald. Cambrens. in vita S. Davidis. 

1 Galfrid. Monemuthcnsis, lib. 11. cap. 10. Matt. Florilcg. ct liber Roffcnsis, 
in historia anni 580. 

m Alan, in prophetiam Mcrlini, lib. I. 



CAP. V. ANTIQUITATES. 107 

vensi, distinctione secunda, ita scribens: "Habuimus apud 
Meneviam urbis Legionum archiepiscopos successive vi- 
ginti quinque : quorum primus fuit S. David, ultimus vero 
S. Samson ; qui ingruente per Walliam ictericia clade, in 
Armoricam Galliae Britanniae navigio se transtulit cum 
pallio nostro." 

Verum pestem illam ictericiam vel ipsius Davidis vel 
proximi illius successoris tempore in Wallia grassatam 
esse, jam ante ostendimus. A qua sententia non multum 
etiam discedunt historici Magdeburgenses, Samsonem" 
" Dubricio (Davidi, dixissent potius) in episcopatu Mene- 
vensi successisse ; eoque relicto propter morbum regium, 
in Britanniam Armoricam abiisse, et Dolensem episcopa- 
tum adeptum esse," referentes. Ut, si epidemicus ille 
morbus sub Menevensis alicujus Samsonis pontificatu ac- 
cident ; non alius ille videri esse posset, quam ipse The- 
liaus : quern " S. Samsoni archiepiscopo primo Dolensis 
civitatis" familiarem fuisse, sedisque illius " et privilegii 
totius gentis Armorica?" consortem ab eo factum, in Lan- 
davensi regesto legimus. Eum praeterea et Eliud et Ma- 
docum dictum fuisse, notat in ejus vita Johannes Tinmu- 
thensis ; prioris nominis banc reddens rationem : " Post 
incrementum astatis, virtutum et sapientiae, congruo no- 
mine Helios a sapientibus nuncupatus est. "HXtoe enim 
Grasce> Latine sol interpretatur. Fulgebat enim sicut 
Sol doctrina ejus, fidelium illustrando corda. Sed, laicis 
extremum vocabuli corrupte proferentibus, inolevit quod 
non Elios sed Eliud appellabatur." Grasco autem illi 
cognomento, Hebraicam nominis Samsonis notationem 
(a WOW quod solem significat, deductam) ex Hieronymi 
Hebraicorum nominum libello, et Eucherii Instructione, 
libro secundo capite primo, sapientes isti didicerant. Qua 
ratione etiam Epiphanio, de Sampsaeorum haerese agenti, 
Sajui//aTo(° sunt 'HA<aKot, et Stephano Byzantio, de Sampsa 
Arabia: urbe scribenti, Sa^^a napa roie "Apaipi 6 tJXioc, 
Samsa sol est apud Arabas. Quemadrnodum igitur 
Galfridus Monemuthensis Samsoni, Eboracensi quondam 

n Centur. 6. cap. 10. col. 747. ° Epiphan. hsrcs. 53. 



108 , BRITANNICARUM ECCLES1ARUM CAP. V. 

episcopo, Theliaum, ita Matthaeus Westmonasteriensis 
eidem Samsoni alium Samsonem in sede Dolensi succes- 
sisse asserit : quos pro uno et eodem biographi accepisse 
videantur. Sed de hac conjectura sentiat quisque, ut 
lubet. 

De metropolis suae Menevensis dignitate adjicit Giral- 
dus: " Usque p ad Anglorum regem Henricum primum, 
qui Walliam sibi subjugavit, et ecclesiam Wallensicam 
Anglicanae supposuit, totam metropoliticam dignitatem, 
praeter usum pallii, ecclesia Menevensis obtinuit ; nulli 
ecclesiae prorsus nisi Romanaa tantum, et illi immediate, 
sicut nee Ecclesia Scotica, subjectionem debens." Item 
" Nostri q , vel propter ignaviam vel paupertatem, aut po- 
tius propter Anglorum adventum in insulam et Saxonicam 
interpositam hostilitatem, ea occasione (translati videlicet 
per Samsonem ad sedem Dolensem pallii) continue pris- 
tina caruerunt dignitate. Semper tamen usque ad ple- 
nam, quae per Anglorum regem Henricum primum facta 
est, Cambriae subactionem, episcopi Walliae a Menevensi 
antistite sunt consecrati ; et ipse similiter ab aliis, tanquam 
sufFraganeis, consecratus : nulla penitus alii ecclesiae facta 
professione vel subjectione." Sub ipso tamen Henrico I. 
Bernardus, qui illius mandato primus Normannorum se- 
dem illam occupavif, et Cantuariae consecrationem sus- 
cepit, non solum "ecclesiae suae jura publice protestatus 
est ; sed etiamcrucem interdum sibi praeferri per Cambria? 
fines attentavit :" et sub successore illius rege Stephano, 
anno MCXLVIII. in Remensi concilio cum Theobaldo 
Cantuariensi archiepiscopo hac in causa certamen iniit ; 
cujus cognitio ad Romanam curiam inde s revocata (ut ex 

P Girald. Dialog, de eccles. Menevens. distinct. 2. 

1 Id. ibid, et Itinerar. Cambria;, lib. 2. cap. 1. Videndus ct Hovedenus, pag. 
98. edit. Francofurt. 

r Wilfrido succedens : de quo in Florentii Wigorniensis chronico, ad annum 
secundum Dionysium 11)5. legimus, " Wilfridus episcopus de Sancto David in 
Walonia obiit. Usque adillum episcopi extitere Britonici." 

8 The rescript of Eugenius seemeth to have been before the council of 
Rhemes : for Giraldus notes that therein Bernard was cast : who died also anno 
1148. as the chronicle of Wales witnesseth. Compare the date of the council 
of Rhemes with the time noted in Eugenius his rescript. 



CAP. V. ANTIQUITATES. 109 

Eugenii III. rescripto intclligitur, quod cum aliis hue 
spectantibus, ex Giraldo annalibus suis Hovedenus' inse- 
ruit) eum tandem finem est sortita quern, qui turn claruit, 
Henricus Huntingdoniensis ita retulit : " Tempore" nostro 
recepit episcopus sancti David pallium a papa, quod scili- 
cet fuerat oliin apud Kair-legion: sedstatim tamen amisit." 

At Landavenses negant ecclesiam suam sedi Menevensi 
subjectam unquam fuisse; et episcopos suos', inde ab 
Oudoceo, quern tertium suum archiepiscopum illi nume- 
rant, a Cantuariensi semper prassule consecrationem acce- 
pisse contendunt; qua de re, hujusmodi extat ab Urbano 
Landavensi episcopo ad Calixtum II. pontificem in Re- 
mensi concilio anno MCXIX. facta protestatio. " A tem- 
pore w antiquorum patrum, dilectissime pater et domine, 
sicut chirographum sancti patroni nostri Teiliavi tes- 
tatur, hasc ecclesia prius fundata in honore sancti Petri 
apostoli, aliarum omnium ecclesiarum Gualia? semper 
magistra extitit in dignitate, et in omni privilegio : donee 
tandem per seditiones et tot bellorum flagitia, et inve- 
terato antecessore meo Herwoldo, et inde debilitato, 
ecclesia ccepit debilitari, et fere viduata pastore, et anni- 
hilata indigenarum crudelitate, et invasione supervenientis 
gentis Normannica?. Semper tamen religiosi viri ad servi- 
endum in ea ha?serunt, turn propter Anglorum viciniam, a 
quibus in ecclesiastico quidem ministerio nihil discrepa- 
bant ; quia apud eosdem fuerant tarn nutriti, quam eru- 
diti : turn etiam quod ab antiquis temporibus, id est, a 
tempore Eleutherii papa? sedis Romana? episcopus illius 
loci, et post adventum Augustini in Britanniam insulam 
Dorobernensis ecclesia? metropolitan^ ejusdem archiepis- 
copo simul et.regi Anglorum semper fuerat subditus et 
per omnia obediens." 

In vitaOudocei x , qui filius Anaumedee sororis S.Theliai 
fuisse traditur, et illius de quo diximus Budici, regis Bri- 
tannia? Armoricse, qua? a Cambro-Britannicis scriptoribus 
Letavia 5 ' et Cornugallia et Cerniu-budic appellatur, suscep- 

1 Rog. Hoveden. sub finem histor. anni 1199. 

" Huntingdon, liistor. lib. I. w Ex regesto Landavensi. 

% Ex regesto Landavensi. J Lhylaw. 



110 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

tio illius, post acceptam a Cantuariensi antistite consecra- 
tionem, sic habetur descripta. " Rex Mouricus, cum duo- 
bus filiis suis et uxore sua Oubrausfilia Gurcanti magni, et 
tribus abbatibus trium coenobitarum, et cum omnibus 
principibus regni sui et tota familia sanctorum Dubricii et 
Teliaui ecclesiae Landavensis, suscepit eum cum gaudio : 
dans et confirmans idem privilegium datum antea sancto 
Dubricio sanctoque Teliauo et suis succedentibus, cum 
omni dignitate sua et libertate, id est, sine consule, sine 
proconsule, sine conventu, intus nee extra, sine expeditione, 
sine vigilanda regioRe infra nee extra, et cum tota curia sua 
plenaria et libera et integra ut regia : et cum suo refugio non 
ad tempus sed sine termino, quamdiu voluerit profugus, ma- 
neat tutus sine protegente clypeo humano sub ejus asylo :" 
posteaque additur, " sicut Romana Ecclesia excedit digni- 
tatem omnium ecclesiarum catholicae fidei : ita ecclesia 
ilia Landavia excedit oranes ecclesias totius dextralis 
Britanniae, in dignitate et in privilegio et in excellentia." 
Ac si ilia Australis Cambriae sive South- Walliae, alia vero 
aliqua Venedotiae seu North-Walliae fuisset metropolis. 

Et sane Elbodium 2 North- Walliae archiepiscopum anno 
DCCCIX. obiisse, in Caradoci Lancarvanensis chronico 
legimus : ilium nimirum vel . Elbodiim vel Elvodugum, 
(variant enim hie exemplaria,) cujus se discipulum profi- 
tetur Ninius: nisi forte Elvogus is fuerit, qui in Landa- 
vensium episcoporum catalogo ordine XVI. recensetur: 
nam et Bangorensis North-Walliae civitas, in vita Dubricii, 
sub archiepiscopatu Landavensi fuisse memoratur. Alibi 
vero, turn ipse Dubricius 1 , turn successor illius Theliaus b , in 
omnes ecclesias occidentalis Britanniae principatum tenu- 
isse dicitur : quo nomine videndum an universa Cambria 
comprehendatur, ut apud Huntingdoniensem , et alios, an 



z Vid. Baljcum, Centur. 1. cap. 72. et Humfred. Lliuyd. fragment. Britan. 
Rescript, fol. 55. b. 

a Vit Samsonis, in regesto Landavensi. 

b Jo. Tinmuthensis in vita Theliai. 

c In occidentali parte Britannia?, quce vocatuv Wallia, tres supersunt episcopa- 
tus. Henr. Huntingd. hist. lib. 1. 



CAP. V. ANTIQUITATES. Ill 

pars tantum illius occidentalis, quae Anglis ab eo situ West- 
Wallia nuncupatur, Cambro-Britannis Dyvet, in qua sep- 
tem episcopates domos'fuisse, HceliiBoni (Howelis Dhaillis 
dicti) leges confirmatit. Meneviam scilicet cum ecclesia 
Ismaelis, Decemman, Vessult, Teilau, Teuledauc, et 
Keneu. 

Totidem episcopatus universam Cambriam, regnante 
Lucio, Legtonensi archiepiscopo subjectos habuisse, Ra- 
nulphus Cestrensis asserit. " Urbi d ," inquit, " Legionum 
subjacuit tota Cambria, septem tunc episcopis, nunc vero 
quatuor sufFraganeis insignita : quam flumen Sabrinas tunc 
secernebat a Lcegria." Quatuor autem quae nunc sunt 
sedes episcopales enumerat Giraldus, turn in Cambria? 
descriptione, capite quarto, turn in dialogo de ecclesia 
Menevensi, distinctione secunda, ubi de provinciali Ro- 
mano ab Innocentio III. producto refert ista : " Cum de 
jure Menevensis ecclesia? metropolitico mentio facta fu- 
isset; praecepit papa registrum afFerri, ubi de universo 
fidelium orbe singulorum regnorum tarn metropoles per 
ordinem, quam earum quoque sufFraganea? numerantur 
ecclesia? pontificales : et cum verteretur ad regnum An- 
glorum, scriptum in hunc modum et lectum ibidem fuit. 
Cantuariensis metropolis suffraganeas habet ecclesias istas, 
RofFensem, London. &c. per ordinem. Enumeratis autem 
singulis ecclesiis sufFraganeis Anglia; ; interposita rubrica 
tali, de Wallia, persequitur in hunc modum. In Wallia 
Menevensis ecclesia, Landavensis, Bangoriensis, et de 
Sancto Asaph." 

Et supersunt quidem ad hunc usque diem in Wallia 
episcopatus isti quatuor: (quibus a Radulpho Nigro et 
quintus additur quern Sancti Germani appeljat) sed jam 
inde ab antiquissimis Lucii temporibus extitisse, haud 
facile quis crediderit. Landavenses e certe primum in urbe 
sua sedem episcopalem fixisse Dubricium profitentur ; 
Menevenses f successorem illius Davidem in sua; Asa- 
phenses 8 in Elguensi sua civitatula Davidis aequalem Ken- 

J Ranulph. polychronic. lib. 1. cap. 52. 

c Supr. pag. 102. ' Ibid. pag. 104. 

5 Johan. Tinmuthens. in vita Kentigerni. 



112 BRITANNiCARUM ECt'LESIARUM CAP. V. 

tigernum Glascuenseni, Asaplii magistrum : Bangorenses 
denique Danielem h , a Dubricio 1 consecratum, eo in loco, 
in quo postea nova civitas Bangor, super fluvium Mea- 
nath k , ut scribit Rossus Warwicensis, a Mailgone rege est 
erecta: qui in vita S. Paterni (a quo sub idem quoque 
tempus Paternensis in Ceretica episcopatus cluxit origi- 
nem) Mailgunus rex Borealium Britonum appellatur, post- 
eaque, juxta Galfridi quidem Monemuthensis rationes, 
circa annum DLL juxta Matthaeum vero Westmonasteri- 
ensem, anno DLXXXI. Britonum Cambrensium omnium 
monarcha electus fuisse dicitur : de qua electione supra 1 
libri Britannici verba produximus. Sub Davide vero 
episcopos fuisse septem, Glastoniensium antiquitatum 
scriptores referunt. Inter quos praecipuus Guilielmus 
Malmesburiensis " magnum ilium Davidem Menevensium 
archiepiscopum, Glastoniensis ecclesias dedicationi inten- 
dentem, cum episcopis septem, quorum primas erat, ad 
locum venisse" narrat. Glastoniensis etiam tabula simi- 
liter : "Anno Domini DLXV. sanctus David arehiepis- 
copus Menevensis, cum septem episcopis suffraganeis suis, 
Glastoniam venit ad ecclesiam beatas virginis dedican- 
dam ;" et alter ille de quo diximus, Glastoniensis chrono- 
graphus : " Anno DLXVI. sanctus David, Legionum ar- 
chiepiscopus, cum septem episcopis, quorum ipse primas 
erat, venit Glastoniam, et vetustam ecclesiam in honore 
sanctae Marias dedicare disposuit." 

Postea quoque septem" 1 Britonum episcopos ad syno- 
dum, cui Augustinus Gregorii I. legatus intererat, venisse 
r-efert Beda: de quo historia Britannica: " Postquam" 
autem venit Augustinus, invenit in eorum provincia septem 
episcopatus et archiepiscopatum religiosissimis praesulibus 
munitos, et abbatias complures, in quibus grex Domini 
rectum ordinem tenebat." Quern archiepiscopatum idem 
ipse David eousque retinere potuerit ; si id admitteretur 

II Jo. Balas. centur. 1. script. Britann. cap. 59. et euro secutus Jo. Pitsius, 
num. 52. 

1 Vit. Dubricii, in regesto Landavensi. 

k Menai. ' Pag. 98. 

III Bed. lib. 2. hist, eccles. cap. 2. 

" Galfrid. Monemutli lib. 11. cap. 12. edit. Heidelberg. 



CAP. V. ANTIQUITATF.S. 113 

quod a Ranulpho est traditum, eodem anno et illius et 
Gregorii magni obitum contigisse. " Quod autem septem 
tunc erant episcopi Britonum," inquit Giraldus, " cum 
hodie non nisi quatuor ; hagc ratio assignari potest : quia 
plures tunc forte fuerant in hoc Wallise spatio quam nunc 
sunt sedes cathedrales, vel potius se tunc ampliori Wallia 
fine, quasi usque ad Sabrinse p fluvium, dilatabat." 

Samsone sedente, Menevensi antistiti septem subfuisse 
sufFraganeos, ecclesiae illius archiva perhibent : " Lan- 
davensem, Bangorensem, Asaphensem, Exoniensem, Bath- 
onensem, et Fernensem in Hibernia." Sed q pro episco- 
patu Exoniensi, Bathonensi, et Femensi, qui omnibus 
provinciae r Laginensis ecclesiis in Hibernia aliquando 
praeerat, nulli autem Britannia? archiepiscopatui unquam 
suberat, multo probabilius Rogerus Hovedenus Pater- 
nensem, Wigorniensem, et Cestrensem substituit. " Om- 
nes s enim episcopos Menevensis ecclesias, a discessu S. 
Samsonis usque ad tempus Henrici regis Anglias primi, 
omni dignitate archiepiscopali usos" fuisse asserit, " ex- 
cepto pallio, et habuisse suft'raganeos septem : scilicet 
Landavensem, et de sancto Paterno, in Kerdigan, (quas 
sedes, quia' parochiani pastorem suum interfecerunt, olim 
obsolevit, et Menevensi dicecesi est adunata) et Bangoren- 
sem, et de sancto Asaph, in Wallia vero ab Anglis dudum 
occupata trans Sabrinam, Cestrensem, et Herefordensem 
et Wigornensem." Ad hanc recensionem proxime accedit, 
sed variatis aliquantulum nominibus, Johannes Balagus ; 
quem episcopum in Hibernia nostra a rege Edvardo VI. 
fuisse constitutum, D. Abrahamo Sculteto roj /xaicapiTy 
narrare me aliquando memini, quamvis, fallente ipsum 
memoria, Johannis" Foxii et Henrici VIII. nomina in 



° Girald. de eccles. Menevens. distinct. 2. et Itenerar. Cambria?, lib. 2. 
cap. 1. 

p Supr. pag. 79, et 110. 

i Fr. Godwin, in Menevensium episcop. catalog, pag. 603. 

r Vitae S. Edani, et S. Molyngi. MSS. 

" Rog. Hoveden. et Gualter. Coventrens. in histor. anni 1 199. 

1 Vid. Girald. Itinerar. Camb. lib. 2. fin. cap. 4. 

" Scultet. uarrat. historic, de currtculo vilae sua?, edit. aim. 1 G2!». pag. 59, GO. 

VOL. V. I 



114 BRITANNICARUM ECCLESiARUM CAP. V. 

Diaria sua ille retulerit. " Augustinus," ait w Balaeus, 
" in Wigomiensi provincia anno Domini DCII. synodum 
celebravit, in hunc finem, ut Britanniae clerum Romanae 
ecclesiae obsequentem haberet. Ad hanc synodum vo- 
cati, venerunt Britannorum episcopi septem. Nam illis 
diebus sub Mencvensi metropolitano, ad eum numerum, 
Asiaticorum more, principales ecclesias cum ordinationi- 
bus habebant : quarum tunc erant nomina : Henefortensis, 
Tavensis, Paternensis, Banchorensis, Eluiensis, Wiccensis, 
ac Morganensis." Ita Balasus ; atque eum hie secutus 
Mattheeus Parkerus, vel Johannes Josselinus potius, in 
libro x de antiquitate Britannicae ecclesiae : licet apud eun- 
dem, in vita Augustini, Uniacensis pro Wiccensi, et pro 
Eluiensi operarum incuria nomen irrepserit Cluiensis ; 
quo Gloeestrensem episcopatum designatum fuisse, libra- 
rii errore hoc minus animadverso, Camdenus y opinatus 
est. 

Ex septem illis a Balaeo commemoratis episcopalibus 
sedibus, prima Henefortensis eadem est cum Hereford- 
ensi; quae Britannis Henford, id est, vetus via, dicitur. 
Secunda Tavensis eadem cum Landavensi, ad Tavum 
amnem sita, indeque z nomen adepta: in qua Dubricius* 
sedisse dicitur. Tertia Paternensis est Lhan-padern-vaur 
(quam ecclesiam Paterni magni interpretatur Giraldus b ) in 
Cereticae sive Cardiganiae parte boreali : nam 

Hujus ad Arctoas locus est, metropolis alta, 
Antistessanctus quo duxit jure Paternus 
Egregiam vitam septenos terque per annos : 

ut in vita Sulgeni, quihinc ortus est, cecinit filius ejus Johan- 
nes : ubi et Kinocum sive Cenaucum, Davidis Menevensis in 
archiepiscopatu postea successorem, Ai'thuri regis tempori- 



* Bal. Scriptor. Britann. centur. 1. cap. 70. 
x Edit. Londin. ann. 1572. pag. 11, 12. 
> Camden, in Glocestershire, pag. 255. 
a Girald. descript. Cambriae, cap. 5. 
a Jo. Tinmuthens. in vita Dubricii, et Iltuti. 
b Girald. Itineiar. Cambr. lib. 2. cap. 4. 



CAP. V. ANTIQIJITATES. 1 15 

bus antistitem sedisse, ex Britannica historia audivimus. 
Quarta Banchorensis est Hovedeni Pangorensis sive Bango- 
rensis, in Arvonia: cui Danielem d episcopum praefuisse dixi- 
mus. Quinta Eluiensis, ilia est quam abAsapho, proximo in 
ilia sede Kentigerni successore, Asaphensem Angli ; ab Elvvy 
fluvio, ad quern sita est, Cambro-Britanni Lhan-elwensem 
vocant. Giraldus 6 pauperculam cathedram Lan-elwensem 
appellat: quam idcirco, ut minus notam, in Wallensium 
episcopatuum censu Henricus Huntingdoniensis f prseter- 
mittit : quanquam illius temporibus Gervasius Dorober- 
nensis ab archiepiscopo Theobaldo Lambethae anno 
MCXLIII. sacratum fuisse referat Gilbertum Lan-elvensis 
ecclesias episcopum : cui post octennium successor datus 
est, toties, ob antiquiorum authorum defectum, a nobis 
productus Galfridus Arthurus 8 ; "qui historiam Britonum 
de lingua Britannica transtulit in Latinam." Ecclesia 
sexta Wiccensis, Hovedeni est Wigornensis, sedes prae- 
cipua Wicciorum; in quorum et occidentalium Saxonum 
confinio, cum proximae Britonum provinciae episcopis et 
doctoribus colloquium ab Augustino institutum fuisse 
narrat Beda h - Septima vero Morganensis, aliis Glamor- 
gacensis 1 et Glamorganensis dicta, non alia est quam Lan- 
davensis, in regione Morganuc sive Glamorganias posita : 
unde Urbanus, ab ejus avyxpovoig, Gulielmo Malmes- 
buriensi k , Henrico Huntingtoniensi 1 , et Wigorniensi mo- 
nacho™ qui Florentii chronicon continuavit, et Glainor- 

c Galfridi Monemuth. lib. 11. cap. 3. 

d Id. ibid, cum vita Dubricii, et .fljlgari, in regesto Landavensi. 

c Girald. descript. Cambr. cap. 4. 

f Huntingdon, histor. lib. 1. fill. 171. edit. I.ondin. 

ff Matth. Parisiens. et Westmonasteriens. ad ann. 1151. 

h Bed. histor. lib. 2. cap. 2. 

1 Hen. Huntingdon, hist. lib. 1. JEAmer. histor. lib. 4. pag. 92. et lib. 5. pag. 
117. et 124. Rog. Hoveden. in hist. ann. 1107. pro quoin libris editis ann. 1108. 
perperam est signatus. 

k Malmesb. hist. lib. 5. fol. 92. col. 2. lin. 50. collat. cum hist. Novel, lib. 1. 
fol. 100. col. 2. lin. 1. edit. Londin. 

1 Huntingdon, sub fine lib. 7. fol. 220. col. 2. lin. 4. et 14. ubi pro Lavan- 
densi, reponend. Landavensi ; pro quo et Bangor perperam habetur positum 
apud Matthseum Westmonasterium in anni 1107. historia. 

'" Flor. Wigor. Chronic, ad annum secundum Dionys. 1 107. et 1 1 28. 

r 9 



U6 BRITANNICARUM ECCLESIARUM C AP. V. 

ganensis et Landavensis episcopus indiscriminatim est nun- 
cupatus. 

Quare cum eadem ipsa sit haec ecclesia cum ilia quae 
Tavensis nomine secundo in loco est proposita : vel Ces- 
trensis Hovedeni pro ea erit substituenda, vel ex antiquis 
Cambriae sedibus episcopalibus alia aliqua: cujusmodi 
Caer-Guby fuisse videatur in Monae sive Angleseiae pro- 
montorio quod Sacrum Angli vocant ; ubi Kebius", ab 
Hilario Pictaviensi (a quo et alterum ejusdem insula? Hi- 
lary-poynt nomen accepit promontorium) episcopali gradu 
accepto, consedisse traditur. Et Guentonia ; cujus epis- 
copi in libro Landavensi ad annum Domini DCCCCLV. 
facta habetur mentio. Estque Venta ilia Silurum, sive 
Caer-Went Monemuthensium : ubi Tathaeus Hibernus 
rogatu Carodoci regis, scholarum studium aliquando rexit ; 
" confluentibus undique scholaribus ad erudiendam (ita 
anonymus vitae illius scriptor loquitur) scientiam septem 
disciplinarum." Caeterum non Cambriae soli episcopos 
septem, juxta Asiaticarum ecclesiarum numerum, in primo 
apocalypseos capite commemoratum, assignat Balaeus, sed 
Albania? quoque totidem p : in ea autem Britanniae parte 
quam Cambri Loegriam, nos Angliam appellamus, quaeque 
duabus illis alteris magnitudine habetur asqualis, eundem 
numerum duplicat ; ita ut in universa insula, praeter q tres 
metropolitans, quater septem episcopi numerarentur. 
At Giraldus, in scripto quod Innocentio III. ab ipso por- 
rectum, ejusdem de Menevensi ecclesia dialogo, distinc- 
tione secunda, insertum legitur, quinque archiepiscopos et 
sexaginta episcopos a Fagano et Dwiano in Britannia con- 
stitutes fuisse scribit. Cum enim in nova Anglicanag Ec- 
clesiae institutione a Gregorio r ordinatum meminisset, duo- 
decim episcopos Londinensis totidemque Eboracensis 
archiepiscopiditionisUbjiciendos ; et, sub antiquiore Ro- 



" Jo. Tinmuthens. in vita S. Keb. episcopi. 

° Jo. Tinmuthens. in vita S. Tathasi. 

f Jo. Balae. centur. I. in appendic. cap. TO. eumque secuti, Matth. Parker, de 
antiquit. Britannic, eccles. pag. 11. et Dav. Pouel. in Itinerar. Cambriae Giraldi 
lib. 2. cap. 1. annotat. 4. 

1 Vid. supr. pag. 82. r Bed, histor.lib. 1. cap. 29, 



CAP. V. ANTIQU1TATES. 117 

mani imperii irokirda, quinque hie numeratas fuisse pro- 
vincias : quinque metropolitanos, atque eorum cuique duo- 
decim subditos sufFraganeos, inde eruit. Integrum illius 
locum placet hie subjicere. 

" Ad instantiam Lucii regis Britonum missi sunt ab 
Eleutherio papa, qui quasi quartus decimus fuit a beato 
Petro, duo nobiles prasdicatores in Britanniam majorem, 
Faganus scilicet et Duvianus : qui fidem Christi per uni- 
versam insulam a mari usque ad mare plantaverunt ; et, 
juxta 8 proviheiarum numerum quas tempore gentilitatis 
habuerat insula, quinque metropoles, singulas duodecim 
urbes, sicut olim habuerat, et sufFraganeas totidem ha- 
bentes ecclesias, ordine et numero competenti distinxe- 
runt. Juxta tomum enim Anacleti papas, sicut in ponti- 
ficalibus Romanorum gestis et imperialibus continetur, 
directum Galliarum episcopis ; juxta statum Gentilium 
ante Christi adventum, Britannia habuit provincias numero 
quinque : Britanniam primam, Britanniam secundam, Fla- 
viam, Maximiam, Yalentiam. Prima dicta est occidentalis 
pars insulae : quia primum in ilia Britones, Bruto et Co- 
rineo ducibus, applicuerunt ; eaque primo a Corineo et 
suis occupata est et inhabitata. Britannia secunda, Can- 
tium : quod secundo a Bruto et suis fuit inhabitata. Tertia 
Flavia, hoc est, flava ; qua? dicitur et Mercia, quasi mercibus 
abundans: cujus caput est Londinum. Quarta Maximia, id 
est, Eboraca; ab imperatore Maximio dicta. Quinta Valen- 
tia, ab imperatore Valente nuncupata. Albania, qua; nunc 
abusive scilicet Scotia dicitur. Sicque ordinatum a viris 
Sanctis prasdictis duobus fuerat, ut in occidentali insula; 
parte, quae et nunc adulterino vocabulo Wallia dicitur; 
proprie vero Cambria, a Cambro Bruti filio dicta, urbs 
Legionum metropolis foret, XII. sufFraganeos habens. 
Dorobernia, quas nunc Cantuaria dicitur, a Dur Britan- 
nico, quod est aqua, quoniam aquis abundat, sic nuncu^ 
pata, metropolis ab australi Thamisias fluvii parte, XIJ; 
sufFraganeos habens. Eboraca, quas nunc Eboracum di- 
citur, XII, sufFraganeos habens. Et urbs quas nunc 
Sancti Andreas forsan dicitur, totidem sufFraganeos ha- 

* Vid. Jac. Sirmondi adventoiiam i de ecclesiis suburbicar. cap. 4, pag. 03. 



Ii8 BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

bens, olim Alba dicta; unde et Albania provincia, vel 
potius ab Albanacto Bruti filio, nuncupata. Cumque hoc 
ordine distincta, ducentis annis et pluribus Britannica 
ecclesia floruisset : supervenit gens Saxonica, quae nunc 
Anglica dicitur, a Britonibus invitata, ut eis contra Pictos 
et Scotos, qui boreales insula? partes occupaverant, Bri- 
tonum stipendiis militarent. Tandem vero cum viribus et 
numero crevissent, juncto cum hostibus fcedere, et ipsi 
quoque pejores hostes efFecti, miris proditionibus incolas 
usque occiduas insula partes propulerunt ; tbtamque ter- 
ram residuam, quam et Angliam vocaverunt (a natali suo 
Saxoniae solo, quod lingua eorum Gngelont vocabatur, id 
est, Angularis terra, Britanniam nominatam sic vocantes) 
necnon et Scotiaa partem non modicam, destructis ecclesiis 
ritu gentilitatis, cum gentiles essent, foedaverunt : Bri- 
tonibus nihilominus Christi fidem in occiduis inconcusse 
servantibus." 

Ad toraum autem Anacleti, cujus hie meminit Giraldus, 
quod attinet: in tertia quae Anacleto falso tribuitur ad 
omnes episcopos epistola leguntur ista ; " Episcoporum' 
ordo unus est, licet sint primates illi, qui primas civitates 
tenent, qui et in quibusdam locis patriarchal a nonnullis 
vocantur. Illi autem qui in metropoli a beato Petro apos- 
tolo, ordinante Domino, et a praedecessore nostro sancto 
Clemente, seu a nobis constituti sunt, non omnes primates 
vel patriarchae esse possunt : sed illae urbes, quae praefatis 
et priscis temporibus primatum tenuere, patriarcharum aut 
primatum nomine fruantur ; reliquae vero metropoles, 
archiepiscoporum aut metropolitanorum, et non patriarch- 
arum aut primatum utantur nominibus, quia haec eadem et 
leges saeculi in suis continent principibus. Aliae autem 
prima; civitates, quas vobis conscriptas in quodam tomo 
mittimus, a Sanctis apostolis, et a beato Clemente, sive a 
nobis, primates praedicatores acceperunt." Deinde, com- 
memoratis tribus sedibus patriarchalibus, Romana, Alex- 
andrinact Antiochena, subditur; "Reliquas vero,utprae- 
diximus, in quodam tomo, prolixitatem vitantes epistola-, 

1 Tom. 1. concil. edit, Colon, aim. lu'lS. p;ig. JD. 



CAP. V. ANTIQUITATES. 1 19 

vobis conscriptas direximus. Inde namque et beati apos- 
toli inter se statuerunt, ut" episcopi singularum scirent 
gentium, quis inter eos primus esset; quatenus ad euni 
potior eorum sollicitudo pertineret." Quo respiciens Jo- 
hannes de Bellis manibus, seu Belmays, Lugdunensis 
archiepiscopus, in inedita ad Radulphum de Diceto 
decanum Londinensem epistola ; " Anacletus papa," 
inquit, " tertio suo decretali Lugdunensem ecclesiam 
primam inter occidentales ecclesias nominavit, secundam 
vero metropolim Rothomagensium, tertiam Turonensium, 
quartam Senonensium: et has, cum suffraganeis suis, ad 
ecclesiam Lugdunensem pertinere debere firmissimo jure 
statuit." 

In antiquioribus nirnirum exemplaribus tertio huic de- 
cretali subjiciebantur (quae ab Antonio Sconhovio cum 
Eutropio, et Andrea Schotto cum Antonini itinerario ha- 
bentur edita?) turn generalis omnium Romani imperii pro- 
vinciarum enumeratio, (adjecta insuper primarum in quaque 
dicecesi provinciarum adnotatione, ita incipiente : In Gallia 
provinciae XVII. prima Lugdunensis) turn particularis 
sedium metropoliticarum Galliae recensio. Unde istum 
Anacleti tomum Galliarum episcopis directum affirmat 
Giraldus : quern " et in pontificalibus Romanarum gestis 
et imperialibus contineri" addit. Per pontificalia sine 
dubio ilium quern diximus provinciarum Romanarum libel- 
lum subindicans, quern decretispontificum Romanorum a se 
editis, et magna ex parte, ut videtur, etiam confictis, 
Isidorus Mercator inseruit: per imperialia fortasse, no- 
titiam dignitatum utriusque imperii ; quae in membranis 
Scoti w cosmographiae titulum obtinet. In priore enim illo 
breviculo, quod in duobus MSS. codicibus Isidori collec- 
tioni praefixum reperi, sic expresse est notatum ; " In Bri- 
tannia sunt provinciae numero quinque : Britannia prima, 
Britannia secunda, Flavia, Maximia, Valentiana." In 
posteriore dignitatum laterculo, vicario Britanniarum to- 

" Canon, apostol. 35. 

,v Dempster, hist, ecclesiast. Scotor. lib. 1. pag. 60. et lib. 9. pag. 389. Scotus 
in libro de insignibus magistiatuum, ad Theodosium Augustum; cjncni nuper 
ex Spirensi bibliotheca accepimus. B. Rhenanus, annotat. in Eusebii a Rulino 
versi histor. ecclesiast. lib. 7. cap. 2C. 



llJO BRITANXICARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

tidem quoque assignatae cernuntur provincias : nlmii'um 
" praeter primam et secundam Britanniam, Maxima Cae- 
sariensis, Valentia, atque Flavia Caesariensis." Unde Pro- 
clianum ilium vicarium quinque provinciarum cui una cum 
Hispaniarum praefecto Macrobio anno Domini CCCXCIX. 
de ornamentis publicorum operum conservandis, Honorii* 
Augusti constitutio directa est, "non aliuni quam vicarium 
Britanniarum accipiendum," in commentario de statu pa- 
ganorum sub Christianis imperatoribus doctissimus J. C. 
Jacobus GothofVedus sibi persuasit: quas tamen quinque 
provincias, si rem penitius expendisset, in y ipsa sua Gal- 
lia Hispaniae propiores invenire potuisset. 

Etsi autem in metropolitis designandis veterem Eccle- 
siam civilium provinciarum rationem fere secutam, turn ex 
probations fidei authoribus liqueat, turn ex commentitiis 
(quas spectasse potius Giraldus videatur) Anacleti 2 et 
Stephani 3 I. epistolis : tamen quinquepartitam illam pro- 
vinciarum Britannicarum divisionem Anacleti vel Eleu- 
therii aetate extitisse, res est ab omni fide aliena. Nam illis 
temporibus unicam tantum Britannia? fuisse provinciam ap- 
paret : quam postea Severus imperator, casso Clodio Albi- 
no, in b duas praefecturas dispertiit ; altera in superiore , alte- 
ra in inferiore Britannia collocata. In Constantiana deinde 
provinciarum dispositione duplicatus est ille numerus, ad 
Britanniam primam et secundam adjecta quoque Maxima 
et Flavia Caesariensi. Tot enim Sexti Rufi breviarium, 
ab Huberto Goltzio et aliis ad fidem antiquissimorum ex- 
emplarium restitutum, nobis exhibet : suffragante quoque 



1 Cod. Theodos. lib. 16. tit. 10. L. 15. et Cod. Justinian, lib. 1. tit. 11. de 
Paganis L. 3. 

V Vid. Fr. Juvet. miscellan. in Symmach. lib. 4. epist. 30. collat. cum torn. 1. 
Concil. Galliae, edit. Paris, ann. 1629. pag. 18, 25, et 27. 

* Anaclet. epist. 3. torn. 1. concil. pag. 49. col. 1. edit. Colon, ann. 1618. et 
earn ad vevbum secutus Gregorius VII. regest. lib. 6. epist. 35. ibid. torn. 3. 
part. 2. pag. 345. col. 1. 

d Stephan. ep. 2. ibid. torn. 1. pag. 134. col. 2. quam Giatianus, dist. SO. 
cap. 1. Lucii papa; nomine perperam citavit. 

b Au\(!)V els £i>o >]ytpovlar rr/v rov (9vov£ iiovaiav. Herodian. histor. 
lib. 3. 

c Dio. lib. 55. 



CAP. V. ANTIQUITATKS. 121 

integro decern et octo provinciarum in Galliis simul et 
Britanniis apud eundem numero: neutiquam vero duas, 
ut existimavit Onuphrius Panvinius d , Britanniam primam 
cum Maxima Caesariensi inaximo errore confundens, neque 
tres ut Guilielmus Camdenus 6 , ex manuscripto'cum Roma- 
ua Angeli Tifernatis etprimis Germanicis et Gallicis editio- 
nibus hie consentiente, nedum quinque, ut contra, omnium 
codicum fidem, Humfredus Lhuydus f asseruit. Cumque 
sub initia Valentiniani 15 senioris Rufus scripserit : qui a 
quantitate Maximam, ab ipso vero Constantino' 1 , qui Flavii' 
sibi prajnomen ascivit, Flaviam nomen accepisse volunt, 
rectius existimasse sunt putandi ; quam qui a tyranno 
Maximo et Flavio Theodosio, post Valentiniani tempora 
imperium adeptis, appellationem illis fuisse impositam con- 
jecerunt. 

Sub eodem vero Valentiniano, quinta demum Valentiae 
adjecta est provincia. Theodosius enim, Flavii Theodosii, 
de quo diximus, pater, Pictis et Scotis fusis, " provinciam 
quae in ditionem concesserat hostium ita reddidit statui 
pristino, ut, eodem referente, et rectorem haberet legiti- 
mum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis :" 
quemadmodum in libro vigesimo et octavo testis est locu- 
pletissimus Ammianus Marcellinus. Earn ab imperatore 
Valente, Valentiniani fratre, atque imperii consorte, longe 
utique post Anacleti et Eleutherii tempora, nuncupatam 
affirmat Giraldus : eandemque facit cum liodierna Scotia : 
licet inter Glottae et Bodotriae asstuaria, fretum videlicet 
Dunbrittanicum et Edinburgicum, Romanarum provin- 
ciarurn limites cohibendos esse constet. Mitto, quam 

A Onuphr. descript. imperii Romani, lib. 3. 

c Camden, in Britannise divisione, pag. 111. 

f Lhuyd. fragment. Britann. descript. fol. 28. 

B J,ac. Sirmond. adventor. de regionib. suburbicar. cap. 4. pag. 38, 39. 

h Guid. Pancirol. commentar. in Notitiam imper. Occident, fol. 158. Yel 
Valentiniano potius, ut Philippo Berterio visum est, Pithanon Diatrib. 1. cap. 
5. fin. ita scribente, " Si quis conjecturse locus hoc mihi persuaderi sino, vix 
honorem istum Valenti (in Valentia; nomine) prius delatum quam Valentiniano, 
a quo Flaviam provincia ilia nomen accepit, et cujus auspiciis multa in Britanniis 
strenue et feliciter gesta fuerant." 

1 Jo. Zonar. torn. 3. et inscript. veter. Vid. Treb. Pollion. in Claud. 



l&J BR1TANN1CARUM ECCLESIARUM CAP. V. 

absonum illud sit, Romanis imperium hie obtinentibus, 
" lidem Christi per universam insulam a mari usque ad 
mare (sicut ille rem narrat) plantatam esse:" hoc tantum 
adjicio, ipsum Giraldum de harum rerum incertitudine, in 
tractatu retractationum ita lectorem suum postea com- 
monefecisse : " In libello invectionum, ubi de ecclesias- 
tica chronographia tractatur, praeter ilia quas ex tomis 
Anacleti papas et historiis Bedae eliciuntur : caetera fere 
cuncta (veluti de enumeratione sedium episcopalium anti- 
quitus Menevensi ecclesia? suffraganearum et subjecta- 
rum, necnon de dignitate ejusdem ecclesiaa ac libertate 
tempore Wilfridi episcopi k : sicut et de sedibus metropo- 
liticis Britannia? majoris per Faganum et Duvianum ohm, 
longe scilicet ante adventum Saxonum in Britanniam dis- 
positis) magis famam publicam et opinionem, quam historian 
cujuspiam certitudinem sunt secuta." 

Guilielmus Malmesburiensis in prologo libri primi de 
gestis Anglorum pontificum, quum Cantuariensem archi- 
episcopum " totius Angliae primatem et patriarcham" esse 
dixisset ; de antiquioribus Britonum temporibus deinde 
subjicit : " Casterum ubi fuerit archiepiscopatus tempore 
Britonum, cognitio labat ; quia vetustas consumpsit nostri 
seculi memoriam." Ubi Britones olim suos habuisse ar- 
chiepiscopos haudquaquam inficiatur : licet de sede 
primi archiepiscopatus, sive patriarchatus, nihil se com- 
perti habuisse fateatur. Etsi enim hodie Londinum civi- 
tas sit totius regni Britannici nobilissima ; jamque 1 olim 
ut vetus oppidum ab Ammiano Marcellino, ut "copia nego- 
tiatorum et commeatuum maxime celebre" a Cornelio Ta- 
cito laudatum fuerit ; et Londinenses ipsi primam ecclesiam 
metropoliticam hujus regniaLucio constitutam fuisse tra- 
dunt, antiquam tamen Britanniarum diceceseos metropolim 
Eboracum potius fuissestatuit doctissimus Berterius 1 " ; non 



k Menevensis ; qui ann. 1115. obiit, postremus Britonum archiepiscopus. Vid. 
Hoveden. ad ann. 1115, et 1199. 

1 Vid. supr. pag. 87. 

m Philip. Berter. Pithanon, Diatrib. 1. cap. 3. fin. In primaium provincia- 
rum indiculo, quem tomo Anacleti insertum fuisse diximus, piovincise annotan- 



CAP. V. ANTIQUITATES. i'M 

solum quodRomana esset colonia, sed etiamquodimperato- 
rispalatium etBritanniarum praetorium illicfuerit; indeque 
apud Spartianum in Severo civitatis nomen icar' Qoxov ob- 
tinuerit; pro quo etiamfacit, quod in Arelatensi" synodo, 
sub Constantino magno celebrata, Eborius Eboracensis ante 
restitutum Londinensem episcopum subscripsisse invenia- 
tur, licet in subscriptionibus ordinandis senioris episcopi 
potius quam episcopatus ratio haberi solitam non ignorem". 
Nam quod ex episcopi nomine bic usurpato Johannes 
Stowaeus inferre voluit, totam hanc de Britannicis archi- 
episcopis traditionem vel minui vel potius labefactari ; 
infirmum nimis est ; cum et alibi passim, et in hac ipsa 
patrum concilii Arelatensis nomenclatura, in qua archi- 
episcopi nomen nulli antistiti tributumlegitur, turn alios ar- 
chiepiscopos turn ipsum Romanum p pontificem, episcopi ti- 
tulo simpliciter designari, nemo barum rerum paulo peritior 
ignoret. 

Neque hie omnino est Guilielmus Neubrigensis audi- 
endus, qui " ne unum quidem archiepiscopum unquam 
habuisse Britones," in bistoriae suae procemio audactcr 
pronuntiavit. Atqui " magnum ilium Davidem Mene- 
vensium archiepiscopum, et septem episcoporum prima- 
tem" extitisse ; ab ipso Guilielmo Malmesburiensi jam ante* 1 
audivimus. In chartis r quoque donationum Idonis regis filii 
Ynir Guent, inter testes e clericis, primo loco cernitur Te- 
Liaus archiepiscopus ; ille nimhum, quem Davidi suo 
Menevenses, in sede vero Landavensi Dubricio succes- 
sisse alii tradiderunt. Et quidem Meneviam sedem prin- 
cipalem in Cambria fuisse, Leges Howelis boni confirmant : 
quam et archiepiscopalem fuisse, Asserii in vita .^Elfredi 
locus ille evincit, de Hemeido Demetiae regulo ita conqueren- 

tur " in Britannia V. prima Britannia." Quo significatur, Britannia pvimae me 
tropolitam fuisse totius Britannia; iiap%ov sive primatem. 

" Tom. 1. Concil. Gallia;, pag. 9. 

° Vide Baronium, ad ann. 465. sec. 27. sic CI. Salmasius, in tractat. de primatu 
papa;, cap. 18. pag. 321. " Ex eo non vane colligo, prout antiquiores esscnt, 
id est, ordinationis tempore alter alteram prsecederet, ita priorem subscripsisse 
qui a;tate anteiret, aut contra." 

i" Tom 1. Concil. Gallia?, pag. 8. " Ex urbe Roma missi a Silvestio episcopo." 

'i pag. 112. r Exregest. Landavens. 



124 BRITANN1CA&UM ECCLESIARUM CAP. V. 

lis : " Saepe deprasdabatur illud monasterium, et parochiam 
sancti Degui (Menevensem S. Davidis intelligit) aliquando, 
expulsione illorum antistitum qui in eo praeessent ; sicut 
et nobis archiepiscopum propinquum meum et me expulit 
aliquando sub ipsis ;" ubi per propinquum suum, seni- 
orem* Asserium intelligere putatur, ecclesias Menevensis 
sancti Degwi sive Davidis archiepiscopum : de quo sub 
annum Christi DCCCCVI, Caradocus Lancarvanensis : 
" Obiit Asser Cambria; archiepiscopus." 

Nee ignoro tamen, quodnam virorum doctorum de Gal- 
fridi Monemuthensis historia hie fuerit judicium: quod 
verbis D. Godwini Herefordensis nuper episcopi (nam, 
dum ista commentaremur, banc ille vitam cum meliore 
commutavit) potius quam meis explicare malui : " Quo- 
rundam' palato non sapit, ac inprimis ne meo quidem, 
tot derepente hie episcopos constitui, idque per Lucium 
regem, ineaprovincia, quam plane pacatam Romanos tunc 
possedisse constat. Ecclesia scilicet nostra, tanquam 
Aaronis virga, uno eodemque tempore et germinavit et 
folia fructusque affatim produxit. Caeterum in tota hac 
de Lucii rebus narratione, nihil est absurdius, quam som- 
nium illud de archiepiscoporum et episcoporum sedibus ad 
archiflaminum et flaminum ethnicorum numerum ap- 
tandis. Commentum, pace dixerim doctissimorum viro- 
rum, qui hoc aut tradiderunt aut crediderunt, plane puti- 
dissimum et plusquam puerile. Clarius enim est quam ut 
possit negari, raro usu venisse, ut non una et eadem civitas 
plurima haberet sacerdotum collegia, et sic plures fla- 
mines. Urbs una Romana non tantum Dialem habuit, 
sacrorum quae ad Jovem pertinerent summum pontificem, 
sed, pro Romulo Quiinnalem, pro Marte Martialem, et ne 
singulos enumerem, singulis Diis singulos flamines attri- 
butes. Fieri igitur quomodo potest, ut inter illorum fla- 
mines et nostros episcopos aliqua existat proportionis 
ratio ? cum illi in unaquaque civitate, ne dicam oppido, 



b Jo. Balae. script. Britann. Centur. 2. cap. 25. 

1 Franc. Godwin, de convers. Britann. a pag. 28. ad 32. unde paucula ista 
sunt carptim delibata. Yid. et D. Hen. Spelman. 



CAP. V. ANTIQUITATES. 12.1 

plurimos haberent flamines ; nos vero aliquot comitatibus 
non raro unum duntaxat praefecerimus episcopum." 

Archiflaminum vero, ad quorum rationem archiepiscopi 
nostri dicuntur constituti, ne nomen quidem apud ullum 
antiquum et probatae fidei scriptorem uspiam occurrere ; 
in defensione" apologias Ecclesiae Anglicanse ante ilium 
monuit gemma ilia theologorum, Johannes Juellus Saris- 
buriensis episcopus. Primus enim commenti hujus archi- 
tects Isidorus Mercator fuit : qui, Clementis ad Jacobum 
fratrem Domini scribentis persona assumpta, Petrum prae- 
cepisse fingit, " in w illis civitatibus in quibus olim apud 
Ethnicos primi flamines eorum atque primi legis doctores 
erant, episcoporum primates poni vel patriarchas ; in illis 
autem civitatibus in quibus dudum apud praedictos erant 
archiflamines, archiepiscopos institui ;" neque, ex alio 
fonte sunt hausta, quae Leo IX X - Gratianus y , Petrus 
Lombardus 2 , Guilielmus Durandus", Andreas Dominicus 
Floccus Florentinus b (qui falso L. Fenestellae nomine cir- 
cumfertur) Polydorus Vergilius c , et reliqui recentiores hac 
de re commemorant. Et de hierarchiae ecclesiasticas con- 
stitutione ista dixisse sufficiat. 



u Juel. defens. apol. part. 2. cap. 4. divis. 2. Vid. Franciscum Vilierium 
(sive Hotoraannum) de statu primitives ecclesiae contra Remundum Rufum. Et 
Antonii Augustini notas in Hadriani I. papas canones 72. cap. 23. torn. 3. con- 
cilior. part. 1. sec. 1. pag. 445. edit. Colon, ann. 1618. et Davidis Blondelli cen- 
suram epist. 1. Clementis a pag. 52. ad 55. 

" Pseudo-Clement, epist. 1. * Leon. IX. epist. 4. 

y Decret. distinct. 21. in ipso initio. Otho Frisingensis, lib. 3. cap. 2. Vid. 
Jo. Sarisbur. supra, pag. 93. 

* Sentent. lib. 4. distinct 24. 

» Durand. Rational, lib. 2. cap. 1. num. 21, 22, 

b Fenestel. de potestatib. Roman, lib. 1. cap. 5. 

c Polydor. de inventor, rerum, lib. 4. cap. 12. 



126 BRITANXICARUM ECCLESIARUM CAP. VI. 



CAP. VI. 



Fagani et Duviani iter Romanum, et reditus in Britanniam. Eleutheri papa 
epistola ad Lucium. Fagani et Duviani res gestae in insula Avalonise. Anti- 
quitatis ecclesiae Glastoniensis assertio : et nova ab Ina et Dunstano facta re- 
stauratio. Privilegia varia a Saxonicis regibus eidem concessa. Arthuri 
donatio, et sepulchri inventio. Henrici II. et Edvardi III. diplomata. 
Possessiones et libertates ecclcsiis a Lucio tribute. Wintoniensis ecclesiae 
antiquitates. Fundatio ecclesis S. Petri Westmonasteriensis, B. Maria; Do- 
verensis, et S. Martini Cantuariensis. De Cantabrigiensi et Bannochorensi 
gymnasio : et I.ucii regis exitu. 

Ad res aliquas, qua; a Fagano et Duviano sive Derwiano 
hie gestae referuntur, jam progredimur : de quibus ita 
Galfridus Monemuthensis : " Restauratis* omnibus, redi- 
erunt antistites Romara; et qua? fecerant a beatissimo papa 
confirmari impetraverunt. Confirmatione vero facta, re- 
versi sunt in Britanniam compluribus aliis comitati : quo- 
rum doctrina gens Britonum in fide Christi in brevi corro- 
borata fuit. Eorum nomina et actus m libro reperiuntur, 
quern Gildas de victoria Aurelii Ambrosii inscripsit. 
Quod autem ipse tarn lucido tractatu paraverat, nullate- 
nus opus fuit ut inferiori stylo renovaretur." Similia ha- 
bet Rogerus Wendoverius, qui ha?c ad annum gratia? 
CLXXXIV. necnon Mattheeus Parisiensis, Matthaeus 
Westmonasteriensis, et Roffensis historia? collector, qui 
ad annum CLXXXVI. referunt ; quibus addantur et illi, 
alterius personati Gilda?, male tornati versiculi, 



sic disposita regione, 

Doctores Romam repetunt : confirmat eorum 

■ Histor. Britannic, lib. 2. cap. 1. edit. Ascensian. lib. 4. cap. ult. edit. Hei- 
delberg. 



CAP. VL ANTIQUITATF.S. 127 

Dictus apostolicus factum ; sunt inde reversi 
Cum Sanctis aliis ; quorum doctrina fideles 
Red Jit et informat in Christi lege Britannos. 

Ab his Roma redeuntibus ad Lucium perlatas fuisse ex- 
istimant aliqui literas illas, quae Eleutheri Romani episcopi 
circumferuntur nomine. Habentur eae inter leges Edvardi 
Confessoris : turn in ' Apxcuovo/jLtq Guilielmi Lambardi b , 
Londini anno MDLXVIII. edita, turn in veterum legum 
exemplari, quod circa Edvardi I. tempora descriptum, 
olim in praetorio Londinensi, nunc in bibliotheca Cottoni- 
ana asservatur : atque etiam in vetusto libro regum MS. 
qui Breton nominatur. Anglice quoque ex variis antiquis 
exemplaribus eas transtulit Guilielmus Harrisonus c : et 
datas fuisse asserit Commodo et Vespronio oonsulibus. 
Cujus hie fidem Guilielmus Camdenus d est secutus : licet 
horum consulum nomen in MSS. quos mihi videre contigit 
nusquam occurrebat adscriptum. Constat vero Commo- 
duin una cum Vespronio secundum consulatum gessisse 
anno Christi CLXXIX. quod Eleutheri papas temporibus 
melius quadrat, quamsequens tTrtypa^ri, ab interpolator le- 
gum Edvardi, qui has literas primus nobis dedisse videatur, 
epistolae huic praefixa : " Anno centesimo sexagesimo 
nono a passione Christi, scripsit Dominus Eleutherius 
papa Lucio regi Britanniae, ad correctionem (vel petitionem 
potius, ut in Lambardi edito, et Bretonico MS. legitur) 
regis et procerum regni Britanniae ;" ubi notandum, au- 
thorem more Gallico annos vulgatae nostrae aerae a passione 
Christi denominare ; quos nos, multo ad veritatem pro- 
pius, a nativitate vel incarnatione ejusdem dinumerare 
consuevimus. Sed en tibi ipsam epistolam, ex quinque 
codicibus inter se collatis expressam. 

ELEUTHERI PAPM RESCRIPTUM AD LUCIUM BRITANNIA 
REGEM. 

" Petistis a nobis leges Romanas et Caesaris vobis trans- 
mitti, quibus in regno Britanniae uti voluistis. Leges Ro- 

b Etinlib. Consuetudinum Lohdinens. anno 12. Hemic! VIII. edito. 
r Harrison, descript. Britann. lib. 1. cap. 9. 
'' Camden. Britann. pag. 47. 



128 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VI. 

manas et Caesaris semper reprobare possumus ; legem 
Dei nequaquam. Suscepistis enim nuper miseratione di- 
vina in regno Britannia? legem et fidem Christi. Habetis 
penes vos in regno utramque paginam : ex illis Dei gratia 
per consilium regni vestri sume legem, et per illam Dei 
patientia vestrum rege Britanniae regnum. Vicarius vero 
Dei estis in regno ; juxta prophetam regem : Domini e est 
terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habi- 
tant in eo ; et rursum juxta prophetam regem, Dilexisti 1 
justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, 
Deus ttius oleo laetitice prce consortibus tuis ; et rursum 
juxta prophetam regem, Deus s judicium tuum, &c. Non 
enim dixit judicium neque justitiam Caesaris." 

" Filii enim regis gentes Christianas et populi regni sunt, 
qui sub vestra protectione et pace in regno degunt et con- 
sistunt : juxta evangelium ; Que?nadmodum h gallina congre- 
gat pullos sub alis. Gentes vero regni Britannias et po- 
puli vestri sunt ; quos divisos debetis in unum ad concor- 
diam et pacem et ad fidem et ad legem Christi, et ad sanc- 
tam ecclesiam congregare, revocare, fovere, manu tenere, 
protegere, regere, et ab injuriosis et malitiosis et ab inimi- 
cis semper defendere." 

" Vce x regno cvjus rex puer est, et cujus principes mane 
comedunt. Non voco regem [puerum] propter parvam et 
minimam aetatem ; sed propter stultitiam et iniquitatem et 
insanitatem ; juxta prophetam regem, Viri k sanguinum et 
dolosi non dimidiabunt dies suos, &c. Per comestionem 
intelligimus gulam, per gulam luxuriam, per luxuriam om- 
nia turpia et perversa et mala ; juxta Solomonem regem, 
In 1 malevolam animam non introibit sapientia, nee habitabit 
in corpore subdito peccatis." 

" Rex dicitur a regendo, non a regno : rex eris dum 
bene regis ; quod nisi feceris, nomen regis non in te con- 
stabit, et nomen regis perdes; quod absit. Det vobis 



" Psalm. 24. ver. 1. ' Ibid. 45. ver. 7. 

S Ibid. 72. ver. 1. h Matth. cap. 23. ver. 37 

' Eccles. cap. 10. ver. 16. k Psalm. 55. ver. 2S, 

1 Sapient, cap, 1. ver. i. 



CAP. VI. ANTIQUITATES. 129 

omnipotens Deus regnuni Britanniae sic regere, ut possitis 
cum eo regnare in.setemum, cujus vicarius estis in regno 
praedicto." 

Censuram veronon aliam hie adjicere libet, quam Here- 
fordensis episcopi ; brevem quidem illam, sed liberam et 
ingenuam : " De m hac epistola si me oporteat sententiam 
ferre ; non nimis profecto sapere seculum Eleutherianum 
confitendum reor.'' 

Non praetereundum tamen, quod in Analectis suis An- 
glo-Britannicis monuit, vir non magis nostri juris quam 
universae antiquitatis consultus, Johannes Seldenus ; non 11 
Lucio soli vicarii Dei titulum esse tributum, sed poste- 
rioribus etiam temporibus Anglorum subsequentes reges 
hoc nomine potitos esse : id quod Henrici de Bracton pri- 
marii Anglias jurisconsulti testimonio confirmat : qui libro 
primo de legibuset consuetudinibus Angliae, capite octavo, 
ita scripsit : " Quod sub lege [rex] esse debeat, cum sit 
Dei vicarius, evidenter apparet ; ad similitudinem Jesu 
Christi, cujus vices gerit in terris; quia verax Dei miseri- 
cordia, cum ad reparandum humanum genus ineffabiliter 
ei multa suppeterent ; hanc potissimam elegit viam, quasi 
addestruendum opus Diaboli, ut non virtute uteretur poten- 
tial, sed justitias ratione :" cuinos etaliud adjicimus, ex eo- 
dem Bractono desumptum, " Habet p rex in manu sua om- 
nia jura quae ad coronam et laicalem pertinent potestatem, 
et materialem gladium qui pertinet ad regnigubernaculum. 
Habet etiam judicium et justitiam, quae sunt jurisdictiones; 
ut ex jurisdictione sua, sicut Dei vicarius et minister 
unicuique tribuat quod suum fuerit." Et post : " Cum sit 
Dei vicarius ; jus ab injuria, et aequum ab iniquo tenetur 



m D. Godwin, de convers. Britann. pag. 34. 

11 Selden. Analect. lib. 1. cap. 6. 

° Hilarius Romanus diaconus (vel quicunque author fnit qnccstionum in Vetus 
et Nov. Test. Augustino perperam adscriptarum) quasstione 91. " Rex adoratur 
in terris, quasi vicarius Dei." oper. Augustin. torn. 3. app. pag. S2. et Plinitis in 
panegyrico ad Trajanum : " Te dedit, qui erga omne hominum genus vice sua 
fungereris.'' Sic et Fletanus, dejure Anglican, lib. Leap. 17. 

P Bracton. lib. 2. cap. 24. 

VOL, V. K 



130 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VI. 

separare." Ex eodem Bractono' 1 , " Separare debet rex, 
cum sit Dei vicarius in terra, jus ab injuria, aequum ab 
iniquo." Ita et ^EdgaiW anno Cbristi DCCCCLXVI. 
seipsum Christi vicarium appellate Et Britonus in ipso 
libri sui initio Dei vicarium regem nominat, ut in fine in- 
ter errata ibi annotatur. Henricus Bractonus " Facit s 
homines esse perfectos et principari in regno, et sedere in 
regia aula, et in sede ipsius regis, quasi in throno Dei ; 
tribus et nationes, auctores et reos, ordine dominabili judi- 
cantes vice regis, quasi vice Jesu Cbristi : cum rex sit vi- 
carius Dei." Et aliud, ex textu legum Edvardi Confes- 
soris petitum : " Rex' autem, quia vicarius summi regis 
est, ad hoc est constitutus ; ut regnum terrenum, et popu- 
lum Domini, et super omnia sanctam ejus veneretur Eccle- 
siam, et regat, et ab injuriosis defendat, et maleficos ab ea 
evellat." 

De rebus a Fagano et Derwiano apud Glastonienses 
gestis, longiorem narrationem in libro de ecclesiae illius 
antiquitate pertexit Guilielmus Malmesburiensis : " Pras- 
dicando," inquit, " et baptizando Britannias partes per- 
agrantes, in insulam Avalloniaj, more Moysi legislatoris in- 
teriora deserti penetrantes, sunt ingressi : ubi antiquam, 
Deo dictante, repererunt ecclesiam, manibus discipulorum 
Christi, ut ferunt, constructam, et humanas saluti a Deo 
paratam : quam postmodum ipse ccelorum fabricator multis 
miraculorum gestis multisque virtutum mysteriis sibi sanc- 
tasque Dei genitrici Marias se consecrasse demonstravit. 
Fluxerant autem ab adventu discipulorum sancti Philippi 
in Britanniam usque ad adventum sanctorum memorato- 
rum CIII. anni. Igitur praedicti sancti Phaganus et De- 
ruvianus, oratorio illo sic reperto, ineffabili sunt referti 
gaudio, ibidem in Dei laudibus moram protrabentes diu- 
turnam, per novem videlicet annos ; locum etiam diligen- 



'! lib. 3. cap. 9. fol. 107. 

r apud Selden. not. in /Edmer. pag. 155. lin. 16. et D. Spelman. in concil. 
pag. 438. 

• lib. 1. cap. 2. 

' MS. Cottonian. et'Ap^aioi'Ofi. dull. Lambardi, fol. 130. b. 



CAP. VI. ANTIQUITATES. 131 

ter perscrutantes, figuram nostras redemptionis, aliaque 
signamanifestarepererunt, quibus bene cognoverunt, quod 
Christiani prius locum inhabitaverant : postea ccelesti per- 
pendentes oraculo, quod Dominus ipsum locum prae caete- 
ris Britannia? specialiter elegerit ad nomen gloriosae genitri- 
cis suae ibidem invocandum. Omnem etiam narrationem 
in antiquis scriptis invenerunt, qualiter Sanctis apostolis 
per universum orbem dispersis, sanctus Philippus aposto- 
lus cum multitudine discipulorum in Franciam veniens, 
duodecim ex ipsis in Britanniam misit ad praedicandum. 
Qui praedictam capellam, angelica docti revelatione, con- 
struxerunt : quam postmodum filius Altissimi in honorem 
suae matris dedicavit. Ipsisque duodecim tres reges, licet 
pagani, duodecim portiones terra? dederunt ad eorum sus- 
tentationem. Insuper gesta eorum scripta invenerunt ; ide- 
oque locum ipsum prae caeteris dilexerunt. Qui etiam in 
memoriam primorum duodecim, ex suis sociis duodecim 
elegerunt, et in praefata insula, rege Lucio consentiente, 
habitare fecerunt. Qui postea in diversis locis, sicut ana- 
choritas manserunt ibidem ; in iisdem videlicet locis, in 
quibus primi duodecim primitus habitaverant. In vetus- 
tam tamen ecclesiam ad divina obsequia devotius complenda 
crebro convenerunt. Et sicut tres reges pagani dictam 
insulam, cum adjacentiis suis, duodecim primis Christi 
discipulis dudum concesserant ; ita praedicti Phaganus et 
Deruvianus istis duodecim sociis, et aliis in posterum secu- 
turis, ab eodem rege Lucio eandem confirmari impetrabant. 
Sic autem multi aliis succedentes, semper tamen in numero 
duodenario, per multa annorum curricula, usque ad adven- 
tum S. Patricii Hiberniensium apostoli, in memorata insula 
permanserunt." 

Habentur ea quoque ab anonymo quodam Glastoniensi 
monacho concioni de coenobii sui antiquitate inserta ; et in 
magna Glastoniensi tabula eisdem verbis descripta, una 
cum additamento isto : " Illic duo sancti Phaganus et De- 
ruvianus multum tempus perendinaverunt ; et ab Eleuthe- 
rio papa, qui eos in terrain istam miserat, decern annos in- 
dulgentiae omnibus sacrum locum pie visitaturis perquisi- 
erunt. Hi vero duo sancti regionem istam in principio ad 

k2 



132 



BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. \J. 



fulem Christianam converterunt : sed utrumibi requiescunt 
vel inde redierunt, non invenimus scriptum. Ibi multi ex 
discipulis sanctorum Phagani et Deruviani requiescunt, 
qui per ducentos sexaginta et septem annos quidem alii 
post alios, usque ad adventum sancti Patvicii, in praefata 
insula sicut anachorita? habitaverunt. Illic duodecim socii 
magna? sanctitatis viri requiescunt, quos sanctus Patricius 
in primo adventu suo ibidem invenit, et eos postea con- 
gi - egavit, et monastice vivere instruxit. Horum vero no- 
mina in charta sancti Patricii reperies descripta ; videlicet, 
Brumban, Hyregaan, Brenwal, Wencreth, Bantomme- 
weng, Adehvolred, Lowor, Wellias, Breden, Swelwes, 
Hinloernius, et alius Hin," quorum nonnulla mere Anglo- 
Saxonica, ideoque suspectioris esse fidei, jamdudum me 
monuit perspicacissimus Camdenus. 

Lucium regem insulam Avalonias Fagano et Duviano 
cbarta sua confirmasse, tarn libere quam a Josepho et 
Sanctis ejus comitibus possessa fuerat ; narrat Johannes 
Hardingus". Eosdemque " prasdictum oratorium in insula 
Avalloniae reparavisse, et prae omnibus aliis locis honoravis- 
se," ad annum ChristiCLXVI. scribit alius anonymus Glas- 
toniensium chronograpbus ; et relictos ibidem duodecim 
illorum socios " in insula ilia, rege Lucio favente, aadificia 
construxisse," ex eorundem libris refert in vita B. Pa- 
tricii Johannes Tinmuthensis. "Horum ergo restaurata fuit 
opera vetusta S. Maria? in Glastonia ecclesia," inquitGuili- 
elmus Malmesburiensis; " omnium"' quas quidem noverim 
antiquissima in Anglia, indeque cognomen sortita : qua? 
primo virgea, nescio quid divina? sanctitatis jam inde a 
principio redoluit spiravitque in omnem patriam ; quamvis 



■ ex deformi grandis reverentia cultu.' 



Ejus vero antiquitatem astruere nititur, partim ex " illis 
non exiguae," ut affirmat is, " fidei Uteris apud sanctum 
Edmundum repertis," hoc est, in Buriensi S. Edmundi 
bibliotheca, in banc sententiam : " Ecclesiam Glastonia? 
non fecerunt alio rum hominum manus ; sed ipsi discipuli 

u Harding, chronic, cap. 51. » Vid. supra cap. 2. pag. 31. 



cap. vr. antiquitates. 13.'} 

Christi earn aedificaverunt :" partim ex quodam Britonutn 
historiographo ; quern et ibi et apud sanctum Augustinum 
Anglorum apostolum se vidisse dicit ; non quod ipse Au- 
gustinus scripti illius esset author, ut aliquos* sensisse 
video : sed quod Cantuarias in monasterii S. Augustini 
bibliotheca fuisset repositum : inter cujus veteres libros 
anno MDLXV. a Johanne Josselino repertum, nos in 
Musaeo Cottoniano non semel perlegimus. 

Vixit author tempore Dunstani Cantuariensis archi- 
episcopi ; cujus ille vitam in hoc descripsit opusculo : 
fuitque non ex Britonum, uti Malmesburiensis innuit, sed 
ex genere Anglo-Saxonum : quod verba ilia satis produnt : 
" Sumpsit secum ex more cytharam suam, quam lingua 
paterna hearpam vocamus" ; et ista quoque, " Omnis ilec 
Anglica terra doctrina ejus sancta repleta est." Verba 
autem ejus ad Glastoniensis ecclesias antiquitatem spec- 
tantia, haec sunt: " Erat quaedam regalis in confinio 
(West-Saxonum) insula, antiquo vicinorum vocabulo 
Glestonia nuncupata ; latis locorum dimensa finibus, pis- 
cosis aquis stagneisque circumducta fluminibus, et phi* 
rimis humanae indigentiae apta usibus, atque sacris, quod 
maximum est, Dei dicata muneribus. In ea siquidem 
ipsius loci primi Catholicae legis neophytas antiquam, Deo 
dictante, repererunt ecclesiam; nulla hominum arte, ut 
ferunt, constructam, immo humanae saluti ccelitus paratam : 
quam postmodum ipse ccelorum fabricator multis miracu- 
lorum gestis, multisque virtutum mysteriis, sibi sanctaeque 
Dei genitrici Marias consecratam fore demonstravit. Huic 
etiam aliud addiderunt opere lapideo oratorium, quod 
Christo ejusque sancto Petro apostolo dedicaverunt." 

Non Britonum vero neophytos sed Anglorum recte hie 
Malmesburiensis accipit : qui ab Ina occiduorum Sax- 
onum rege ecclesiam Petri et Pauli extructain docet, et 
in suprema praecinctione inscriptos esse versus a Camdeno y 



x Matth. Parker, autitiuit. Britannic. Eccles. pag. 4. Franc. Gochv. de convers. 
Britann. pag. 12. Edvard. Maihew, congregat. Anglican, ordinis Benedict, ta- 
bid. 2. pag. 1087, 1088, 1103. 

' Camden, in Somersetshire, pag. 105. 



131 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VI. 

memoratos; qui ex epigrammate septimo libri tertii et un- 
decimo libri secundi poeinatum Venantii Fortunati desump- 
ti sunt. Verum ubi apud Fortunatum legitur, 

Ha?c z pius egregio rex Childebertus amore 
Dona suo populo non moritura dedit. 

hie positum est : 

Heec pius egregio rex Iha refertus amore, &c. 

et ubi apud Fortunatum, 

Gallia 3 plaude libens, mittit tibi Roma salutem, 
Fulgor apostolicus visitat Allobrogas. 

hie est adscriptum : 

Anglia plaude libens, mittit tibi Roma salutem, 
Fulgor apostolicus Glastonium irradiat. 

Qui versus, ut hoc obiter moneam, si ipsius Ina3 b exarati 
sunt temporibus, ostendunt etiam c sub Saxonum heptar- 
ehia auditum fuisse nomen Anglic, quod ab Egberto 11 
monarcha primum fuisse introductum existimatur vulgo. 

Ibi etiam " primo rex Ina, consilio beatissimi Aldhelmi, 
monasterium aedificavit ; multa illuc praedia, quae hodie- 
que nominantur, largitus ;" ut habet Guilielmus Malmes- 
buriensis, in gestis pontificum Anglorum, libro secundo, et 
in gestis regum Anglorum, libro primo, capite secundo, de 
eodem. Monasterium Glastoniense, " nostris quoque die- 
bus insignissimum, in quodam palustri recessu construxit ; 
ut scilicet eo tenacius monachi supernis inhiarent, quo 
castigatius terrena haurirent: cui quantum splendoris ad- 



■ Bibliothec. Patr. torn. 6. part. 2. pag. 326. edit. Colon, arm. 1618. nbi ta- 
menprius male excusum est pro pius. 

a Bibliothec. Patr. torn. 6. part. 2. pag. 330. 

b In ecclesire supremo ordine hos versus fecit desciibi. Johan. Glaston. pag. 
94. 

c Vid. Johan. Sarisburiens. Policratk. lib. 6. cap. 17. Matth. Florilegum, ad 
annum Dom. 586. et Girald. supra, pag. 1 18. 

d Humfred. Llmyd. fragment. Britan. descript. fol. 11. b. histor. Cambria? ; 
ad ann. 829. Camden. Britan. pag. 99.. Verstegan. restitut. antiquitat. Anglic, 
cap. 5. pag. 148. Jacob. Gretser. observat. in Philipp. de Divis Eystetensib. lib. 
1. cap. 9. pag. 192, 193. 



CAP. VI. ANTIQUITATES. 135 

jecerit, libellus ille docebit, quern de antiquitate ejusdem 
monasterii elaboravi." Quod autem ,( primo regem e Inam 
monasterium hie aedificavisse" narrat ; " de monasterio 
redditibus stabilito, cui abbas ab episcopo consecratus 
praefuit," est f qiu intelligendum existimet. Videndum 
tamen, an non de monasterio potius suis diebus insignis- 
simo loqui putandus sit Guilielmus ; quod primo ab Ina 
constructum, postea a Dunstano magnifice fuerit restau- 
ratum : sic enim ille subjicit : " Quicquid turbo belloi'um 
obtriverat, reparavit egregie Dunstanus, qui prius eo loci 
vitam solitariam monachus actitarat ; postmodum vero 
liberalitate regis Edmundi omnia quondam appendicia et 
iis multo plura nactus, abbatiam composuit, qualis nus- 
quam in Anglia sit fueritve ; tanta est diffusio et oppor- 
tunitas fundorum, tanta librorum pulchritudo et antiquitas 
exuberat." Haec in secundo illo de gestis pontificum 
Guilielmus : qui secundo etiam libro de regum gestis, 
capite septimo, integram Edmundi regis donationem in- 
seruit, anno Domini DCCCCXLIV. indictione 6 I. ecclesias 
S. Marias Glastonia? et Dunstano abbati a se ibidem con- 
stitute concessam : " scriptamque Uteris aureis in libro 
evangeliorum, quem eidem ecclesiae obtulit eleganti opere 
satis compositum," in qua privilegia eorum antiqua redin- 
tegrat: " queniadmodum mei antecessores," inquit, " con- 
cesserunt et statuendo confirmaverunt : videlicet Ed- 
wardus pater meus, et Elfredus h pater ejus, et Cenwines 1 , 
Ines, et Cuthredus, et alii complures, qui locum ilium ho- 
norantes gloriosum habuerunt." 

De eodem Ingulphus Croylandensis quoque in sua his- 
toria ; " Rex k Edmundus Dunstano sancto tunc presby- 
tero suo monasterium Glasconiae, tunc in desolatione a 
paucis clericis occupatam, cum omnibus pertinentiis con- 
tulit restaurandum, et monachorum ordinem, prout anti- 
quitus habuerat, in illo revocandum. Qui Floriacum 
adiens, et monachus ibidem factus, cum regulares obser- 
vantias plenius didicisset, valefaciens fratribus, Glasco- 

e Vid. supr. cap, 2. pag. 32. 

f Edvard. Maihew, in addit. ad tab. 2. congreg. Anglic. Bened. pag. 29. 

s II. Glaston. Oxon. '• Alfredus ibid. 

1 Kcntwine, Ine, Glaston. Oxon. k Ingulph. hist. pag. 871. ed. Francofurt. 



136 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VI, 

niam est reversus : abbasque factus ibidem, fratres sui 
stemmatis accipiens, sanctissimum in brevi collegium adu- 
navit." Posteriores vita? Dunstani scriptores, quos secutus 
est Capgravius, " primum abbatem effectum" adjiciunt : 
indeque Camdenus 1 , eum hue " recentioris instituti mo- 
nachos Benedictinos induxisse, ipsumque primum nume- 
roso monachorum grege hie praefuisse" asserit. Vetus 
ille, de quo diximus, vitae ejus descriptor paulo restrictius, 
ipsum " saluberrimam S. Benedicti secutum institutionem, 
primum abbatem Anglica? nationis enituisse" ait. Sed 
Glastoniensem CCL. ante Dunstanum annis, primum An- 
glicae gentis abbatem sibi praefuisse tradunt Beorwaldum 
vel Brithwaldum : primum vero simpliciter B. Patricium™ 
nostrum ; de quo, in" additionibus ad Guilielmi Malmesbu- 
riensis librum de ccenobii illius antiquitate, ita legimus : 
" Certissimum est, S. Patricium Hiberniensium apostolum 
apud nos requiescere, et nostri monasterii primum abba- 
tem fuisse, tarn ex scripturis antiquis, quam etiam ex 
ejusdem sancti charta;" et post: " Glastoniam veniens 
anno Domini CCCCXLIX. duodecim fratres anachoritice 
viventes ibidem reperiens congregavit : abbatisque, omnium 
voluntate et electione, licet invitus suscipiens officium, 
eosdem vitam agere docuit ccenobialem. Per hunc enim 
religio monachorum in Glastonia sumpsit exordium ; vitam 
ducentium monachorum more iEgyptiorum. Nondum 
enim exortum erat sidus aureum, scilicet pater Benedictus, 
quod orbem terras sua doctrina et exemplo foret illustra- 
turum ;" et in ipso Malmesburiensis libello : " His diebus 
mortuo Vortigerno, regnabat supra Britones Aurelius 
Ambrosius : et Saxones invalescebant, et multiplicati sunt 
valde. Sanctus vero Patricius Hiberniensium apostolus, 
et in insula Avalloniae abbas primus, postquam praedictos 
fratres regularibus disciphnis convenienter informaverat, 
et eundem locum terns et possessionibus de dono regum 
ac aliorum principum competenter ditaverat ; post annos 
XXXIX. ab adventu suo in insylam Avallonias decursos, 

' Camden, in Somersetshire, pag. 165. 

m MS. libell. de reliquis ccenobii Glaston. circa tem. R. Henrici III. script. 
Johan. Tinmuthensis in vita Patricii. Tabula magna Glastoniens, &c. 
" MS. in bibliotheca collegii S. Trinitatis, Cantabrig. 



CAP. VI. ANTIQUITATES. 1.37 

naturae cessit." Illi S. Benignum successisse affirmat ibi- 
dem Guilielmus ; ac deincle addit : " Successerunt ibidem 
plures de natione Britonum abbates ; quorum tam nomina 
quam gesta et memoriam oblivionis nubilo obducens dele- 
vit antiquitas. Ipsam tamen ecclesiam apud magnates 
Britonum in maxima fuisse veneratione, ostendunt eorum 
exuviae ibidem requiescentes." Item: " Effluxis a tem- 
pore S. Patricii annis CCLXVII. regnante post Kyne- 
gilsum filio suo Kenwalco, qui et Cenwallis est dictus, 
primus de Anglis praesedit in Glastonia abbas Briwaldus." 
Balaeus ex Johannis Lelandi collectaneis, primum abba- 
tem Glastonia? circa annum DCXXX. Worgresium fuisse 
refert, Britannici generis virum : habuisseque ex eodem 
ccenobio socium eruditum, Mavvornum episcopum, qui 
annales suae patriae composuerit. Abbatem p vero a Wor- 
gresio isto quartum designatum esse Brithwaldum, qui 
anno DCXCIII. Cantuariensis ordinatus est archiepis- 
copus. De duobus prioribus hoc tan turn habemus reli- 
quum ex Guilielmo Malmesburiensi antiquitatis testimo- 
nium. " Anno incamationis DCI. id est, adventus B. Au- 
gustini V, rex Dompnoniae (id est, Devonian et Cornubiae) 
terrain quae appellatur Ineswithrin ad ecclesiam vetustam 
concessit, quae ibi sita est, ad petitionem Worgrez abbatis 
in quinque cassatis 4 . Ego Manvorn episcopus hanc char- 
tam conscripsi. Ego Worgrez ejus loci abbas subscripsi. 
Quis iste rex fuerit schedulae vetustas negat scire : verun- 
tamen quod Britannus fuerit, hie non ambigitur, quod 
Glasconiam sua lingua Ineswithrin appellavit. Sic enim 
Britannice vocari apud eos constat. Illud quoque ani- 
madvertere par est, quanta? antiquitatis sit ecclesia, qua? 
tunc etiam dicebatur vetusta. Fuerunt sane ejusdem ab- 
bates Britannicam barbariem nominibus praetendentes 
(praeter Worgrez) Lademmid, et Bregorez. Praelationis 
eorum tempora sunt in obscuro : sed nomina illorum et 
dignitates, in majori ecclesia, prodente secusaltare pictura, 
sunt in propatulo." Brithwaldum vero idem Malmesburi- 

° Jo. Balae. script. Britann. centur. 1. cap. 75. et centur. 10. cap. 7. 

P Id. centur. 1. cap. 99. 

i Alii Hidas et Camcatas terras vocant. H. Spelman. 



138 BRITTANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VL 

ensis 1 inter septem illos qui e Glastoniensi ccenobio ad ca- 
thedram Cantuariensem sunt evecti connumerat : sed ab- 
batis numere functum apud Cantianos, in monasterio Re- 
gulbii (quod Saxonibus Raculf-minster, hodie Reculver 
appellatur) ex Bedaa s liquet historia. Magnae Glastoni- 
ensis tabulae exarator trium archiepiscoporum corpora in 
insula Avallonias requiescere perbibet, S. Patricii videlicet 
Hiberniensium, S. Davidis Legionum, et S. Dunstani 
Cantiorum archiepiscopi : episcoporum vero novem, quo- 
rum unum Brichtwoldum nominat. At ejus nominis ego 
nullum in veteribus Anglo-Saxonicorum episcoporum indi- 
culis invenio : et archiepiscopum, Dorobemias defunctum 
in ecclesia S. Petri, sive S. Augustini Cantuariensis, se- 
pultum fuisse, et ipse Beda', et in annalium quibus Bedam 
continuat initio docet Hovedenus ; ut primus ille e gente 
Anglorum Glastoniensis abbas, non tarn Brithwaldus sub 
Kenewalchio, quam Beorwaldus sub Ina rege censeri posse 
videatur : cujus in vita Bonifacii Moguntini archiepiscopi me- 
minit Willibaldus : ille nimirum Beorwaldus, quem Glastoni- 
ensem abbatem post Hemgiselum extitisse, et nomen in py- 
ramide juxta vetustam ecclesiam posita insculptum habuisse, 
notat Malmesburiensis u . Quanquam ut aliter sentiamus 
ejusdem ipsius Malmesburiensis nos moveat authoritas de 
tota hac re hunc in modum scribentis. " Anno Dominica? 
incarnationis DCLXX. Cenwalch, anno regni sui XXIX. 
dedit Bertualdo Glasconiensi abbati Ferramere II. hidas, 
arcbiepiscopo Theodoro interveniente. Hie item Bertual- 
dus, renitente rege et dicecesis episcopo, Glasconias renun- 
cians, ad regimen monasterii Raculf secessit. Quocirca Ber- 
tualdus, et fama religionis nominatissimus et gentis nobilita- 
te praeclarus (quippe fratris Ethelredi regis Merciorum 
filius) loci opportunitate Cantuariae proximus, Theodoro 
archiepiscopo decedente illius successit cathedrae." 

Hemgislo autem sive Hemgiselo illi duae concessas ha- 
bentur chartae vegiae ; una Baldredi reguli, ex consensu 
Heddae Wintoniensis episcopi et Aldhelmi Malmesbu- 
riensis abbatis, anno DCLXXXI. illi donata; " ad sup- 

r De gest. reg. Anglor. lib. 2. cap. 11. s Bed. lib. 5. cap. 9. 

1 Be d. lib. 2. cap. 3. u De antiquit. eccles, Glaston. 



CAP. VI. ANTIQUITATES. 389 

plementum honorabilis ecclesiae B. Maria? et B. Patricii 
quas sita est in Glastingaburi ;" altera Ina? regis, consilio 
ejusdem Aldhelmi, anno DCCIV. confirmata monachis 
qui in ecclesia beatae Dei genetricis Marias et beati Pa- 
tricii omnipotent Deo sub abbate Hemgisto famulantur 
in pristina urbe qua? dicitur Glastingay ;" quautraque dua? 
etiam antiquiores extiterunt regum West-Saxonicorum 
donationes : prior Kenewalchi illius de quo dictum est, 
data anno Domini DCLXX. regni sui XXIX. posterior 
octavo post anno concessa a Kentwino ; de quo magnas 
Glastoniensis tabula? consarcinator : " Illic," inquit, " re- 
quiescit rex Centuinus, vel Kentuinus, in pyramide saxea 
in cimiterio monachorum. Hie de regibus Anglorum 
primus fuit, qui insulam Glastoniae liberam ab omni regali 
servitio vetusta? ecclesia? concessit; sicut reges Britonum 
ante eum jampridem confirmaverunt." Item : " Hedda 
episcopus in superiori cimiterio monachorum, in pyramide 
saxea quondam nobiliter exculpta, adhuc requiescit. Hie 
rcgiam libertatem insula? Glastonia? de rege Centwino ad 
vetustam ecclesiam impetravit : et liberam electionem fra- 
tribus ibidem Deo servientibus ab eodem rege perquisivit, 
ut haberent jus eligendi et constituendi sibi rectorem, 
secundum regulam S. Benedicti." Quod maximo argu- 
mento est, non modo ante Dunstani pra?fecturam, sed 
ante Ina? regnum quoque, monachorum conventum sub 
Benedicti regula viventium ibidem extitisse. 

Privilegii autem, quo hujusmodi electionis Glastonien- 
sibus concessa est potestas, ut et donationis Kenevval- 
chiana?, et alterius ab Hedda episcopo, cum consensu 
Cedvvalla? turn pagani (qui postea, Christianam fidem ara- 
plexatus, Kentwini in regno successor fuisse videtur) 
anno DCLXXXI. facta?, mentio fit in ipsius Ina? magno 
hoc privilegio, anno Dominica? incarnationis DCCXXV. 
(vel DCCXXI. potius; si IV. apposita indictio recte se 
habeat) consignato. 

" Ego Ina regali fretus dignitate a Domino, cum con- 
silio Sexburga? regina?, et licentia Beorthwaldi Dorober- 
nensis ecclesia? pontificis et omnium sutfraganeorum suo- 
rum, necnon et hortatu Baltdrcdi et Athelardi subregu- 



140 



BRITANNICARUM ECCLESIAIIUM CAP. VI. 



lorum, ecclesiae vetustae, quae est in loco qui dicitur Glas- 
teye, quam magnus sacerdos et pontifex summus, Christus 
angelorum obsequio sibi ac perpetuae virgini Mariae, beato 
David multis et inauditis miraculis olim se sanctificasse 
innotuit, ex iis quae paterna haereditate possideo, et in 
dominium peculiare teneo, locis continuis et congruentibus 
concedo, ad supplementum vita? regularis et ad usum 
monachorum ; Brente decern hidas, Sowi duodecim" hidas, 
Pilton viginti hidas, Dulting decern hidas, Bledeni imam 
hidam; cum iis omnibus qua? antecessores mei eidem 
ecclesiae contulerunt ; Kenewalchius qui, sancto Theodoro 
avchiepiscopo interveniente, Ferlingmere, Beokerie, Go- 
denie, Martinesie, Edredesie ; Kentwinus rex, qui Glas- 
tingeie matrem sanctorum vocare solitus fuerat, et earn ab 
omni seculari et ecclesiastico obsequio immunem statuit ; 
et banc privilegii dignitatem concessit, ut habeant fratres 
ejusdem loci potestatem eligendi et constituendi sibi rec- 
torem juxta regulam S. Benedicti. Hedde episcopus, qui 
Cedwalla annuente et propria manu (licet paganus) con- 
firmante, Lantokai ; Baltdrec 5 ', qui Penard sex hidas ; 
Athelard, qui Poeld sexaginta hidas, me annuente et con- 
firmante dederunt. Quorum ego devotioni et benignae 
petition! assentio, et contra malignantium hominum et 
oblatrantium canum insidias regalium munimine invigilo 
literarum : quatenus Ecclesia Domini nostri Jesu Christi 
et perpetuae virginis Mariae, sicut in regno Britannise est 
prima et fons et origo totius religionis, ita et [in] ipsa 
supereminentem privilegii obtineat dignitatem ; nee ulli 
omnino hominum ancillare obsequium faciat in terris, quae 
super choros Angelorum dominatur in ccelis. &c." 

Illam vero de B. Davide fabellam hie perstrictam, quod 
fundamentum est reliquarum quae de Glastoniensis eccle- 
siae primordiis postea invaluerunt traditionum omnium, 
Guilielmus Malmesburiensis in libro de antiquitate Glas- 
toniae Johannes Tinmuthensis (et ex eo Capgravius) in 
vita Patricii, et magnae Glastoniensis tabulae concinnator, 
latius explicarunt. Quibus et ista addantur, ex minore 

x Al. decern. 

v Al. Baldredus, vel Baldrcd. lectins. 



LAP. VI. ANTIQUITATES. 141 

tabula senea, de z vetere ilia ecclesia a Christo consecrata, 
" sancto David Menevensium archiepiscopo hoc testante : 
cui Dominus ecclesiam illam dedicare disponenti in somnis 
apparuit, et eum a proposito revocavit; necnon in signum 
quod ipse Dominus ecclesiam ipsam primus cum ccemite- 
rio dedicarat, manum episcopi digito perforavit : et sic per- 
forata, multis videntibus, in crastino apparuit. Postea vero 
idem episcopus, Domino revelante, ac sanctorum numero 
in eadem crescente, quendam cancellum in orientali parte 
huic ecclesiaeadjecit, et in honore beatas Virginis consecra- 
vit; cujus altare inaestimabili sapphiro inperpetuam hujus 
rei memoriam insignivit. Et ne locus aut quantitas prions 
ecclesias per tales auginentationes oblivioni traderetur; 
erigitur haec columna, in linea per duos orientales angulos 
ejusdem ecclesias versus meridiem protracta et prsedictum 
cancellum ab ea abscindente. Et erat ejus longitudo ab 
ilia linea versus occidentem XC. pedum, latitudo vero 
ejus XXVI. pedum, distantia centri istius columnae a 
puncto medio inter praedictos angulos XL VIII. pedum." 

Ecclesiolam illam a Davide adjectam, Seint Marie le 
petite, sive sanctam Mariam parvam, fuisse nominatam ; 
yeterem vero a Paulino 11 novo opere postea instauratam, in 
magna tabula legimus : " Anno," inquit author, " Domini 
DCXXV. S. Paulinus Northanhumbrorum archiepis- 
copus Glastoniam ad perendinandum venit. Hie muros 
vetustas ecclesiae ligneo tabulatu construere fecit, et ex- 
tra a suinrao usque deorsum in terrain plumbo undique 
cooperire fecit : et sic illud sanctum oratorium in ea- 
dem factura usque ad combustionem ejusdem ecclesia? 
perduravit." Unde lucem accipit subscriptio prioris 
privilegii ab Ina rege huic ccenobio concessi: " Actum 
publice et confirmatum in lignea Basilica, anno Do- 
mini DCCIV." et alterius, quo b a Cmitone antecesso- 
rum suormn, Cenwini, Inse, Cuthredi, Ailredi, Alfredi, 



' Supr. cap. 2. pag. 30. D. Godwin, de convers. Britann. pag. 13. 

a " Paulinum, ex archiepiscopo Eboracensi Roffensem episcopum, asserit ma- 
jorum traditio Ecclesia? contextum dudum, ut diximus, virgece ligneo induisse 
tabulatu." Guil. Malmes. 

b Guil. Malme?. de gestis reg. Anglor. lib. 2. cap. 11. 



1 12 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VI. 

Edwavdi, Etheklredi, Ailstani, Edmundi, et Edgari, do- 
nationes confirmantur : " Scripta est hujus pvivilegii do- 
natio et promulgata in lignea Basilica, sub prassentia regis 
Cnutonis, anno ab incarnatione Dominica MXXXII." 
Prae caeteris vero rex Edgarus Glastoniense ccenobium 
amplificare studuit : non solum privilegia concessa a prae- 
decessoribus, Cenwino, Ina, Ethelardo, Cuthredo, Elfredo, 
Edwardo, Ethelstano, et Edmundo, confirmando, sed 
nova etiam complura adjiciendo ; quae ex Glastoniensium 
antiqua schedula recitat Malmesburiensis c . 

Extat adhuc ejus diploma d , datum " anno Dominicas 
incarnationis DCCCCLXXI. Indictione XIV. praesenti- 
bus et conssntientibus Dunstano archiepiscopo Cantuarien- 
si, et Oswaldo Eboracensi, et Atbelwoldo Wintoniensi, et 
Brithelmo Fontanensi, et regina Edgiva, et multis aliis 
ducibus et principibus, et aliis innumeris." In cujus pro- 
oemio leguntur ista. " Dignum videtur, ut ecclesia bea- 
tissimag Dei genetricis semperque virginis Marias Glasto- 
niensis, sicut ex antiquo principalem in regno meo obtinet 
dignitatem, ita speciali quadam et singulari privilegii liber- 
tate per nos honoretur :" deinde, inter alia privilegia, 
confirmatur et illud : " ut, quod hactenus ab omnibus ante- 
cessoribus diligenter observatum est, Fontanensis e epis- 
copus vel ejus ministri super hoc monasterium vel super 
parochiales ecclesias ejusdem, videlicet Strete, Merelincb, 
Budecleth, Shapwyke, Sowi, aut super earum capellas; 
nee etiam super eas quae in insulis continentur, scilicet 
Bekerye, qua? parva Hibernia dicitur, Godenye, Martin- 
esye, Pathenebryge, Adredsye, Ferlingende f , nullam om- 
nino potestatem habeant." 

Hasc omnia eo studiosius a me simul hue sunt congesta ; 
ut intelligi posset, quaenam de Glastoniensis ecclesias anti- 
quitate Anglo- Saxon um temporibus opiniones receptas 
fuerint: nempe, I. " Primam in regno Britanniae earn 
fuisse habitam, ac fontem et originem totius religionis, ut 

c Guil. Malmes. de gestis reg. Anglor. lib. 2. cap. 8. 

J Guil. Malmes. in lib. de antiquit. eccles. Glaston. D. Henr. Spelraanni synod, 
pag. 485. 

e WiUensis vulgo dictus. Budeket. MS. Oxon. 
f Ferlingmere. MS. Oxon. 



CAP. VI. ANTIQU1TATES. 14:3 

Ina inquit, atque ex antiquo, ut loquitur hie Edgarus, 
principalem in eo regno obtinuisse dignitatem." II. A 
discipulis Christi aedificatam, et ab ipso Christo conse- 
cratam primitus fuisse. III. Glastoniam matrem sancto- 
rum fuisse nominatam. IV. Prae aliis Sanctis ita celebrem 
fuisse Patricii nostri in ea memoriam ; ut vetusta ilia ec- 
clesia B. Marise simul et B. Patricii nomen acceperit : 
quemadmodum ex Baldredi et Inae chartis liquet : quibus 
addi potest et Ealdredi cujusdam donatio ; qua concessae 
sunt " Ecclesias B. Dei genetricis Marias et S. Patricio, 
sub testimonio regis Edgari optimatumque suorum, un- 
decim hidoe de Clifan." 

Atque ex bisce demum est prognata ilia B. Patricio 
afficta epistola : in qua, non solum quag de vetusta Ec- 
clesia S. Marias a XII. discipulis Philippi et Jacobi con- 
structa superius 8 recitavimus, sed etiam de oratorio S. 
Michaelis in montis cacumine a Fagano et Deruviano aedi- 
ficato leguntur ista : " Invenimus volumen unum, in quo 
scripti erant actus apostolorum, pariter cum actis et gestis 
sanctorum Phagani et Deruviani, ex magna parte con- 
sumptum: in cujus tamen fine voluminis invenimus scrip- 
turam, quas dicebat, quod prasdicti sancti Phaganus et 
Deruvianus per revelationem Domini nostri Jesu Christi 
idem oratorium aediflcaverunt in honore sancti Michaelis 
archangeli ; quatenus ibi ab hominibus haberet honorem, 
qui homines in perpetuos honores jubente Deo est intro- 
ducturus. At cum delectaret nos ilia scriptura, nitebamur 
earn ad finem legere. Dicebat etenim eadem scriptura, 
quod venerandi Phaganus et Deruvianus moram ibi fece- 
runt per novem annos : et quod ipsi etiam perquisierant 
triginta annorum indulgentiam, omnibus Christicolis locum 
ipsum ob honorem beati Michaelis pia voluntate visitan- 
tibus." Neque adhuc tamen rerum ad Josephum Arima- 
thaeensem spectantium facta est ilia accessio : de quibus 
uti de ipsa etiam commentitia hac epistola, in scriptis ante 
Normannorum adventum editis, quemadmodum ante' 1 sub- 
indicavimus, altum est silentium. 

e Supv. cap. 2. pag. 34. h Supr. pag. 25. 



1 14 BRITAMNrCARUM ECCLESIARUM CAP. Vr. 

Ab Arthuro' quoque et aliis Christianis Britonum re- 
gibus, coenobium suum dotatum . fuisse pluribus possessio- 
nibus, affirmant monachi Glastonienses. " Anno DXLII." 
inquit eorum unus, " inclytus Arthurus obiit : et sepultus 
in insula Avalloniae in Domino requiescit, qui e regibus 
Britonum octavus decimus fuit, qui Christian] fuerunt; 
et illam ecclesiam a discipulis sanctorum Philippi et Ja- 
cobi in insula Avalloniae olim constructam nimis dilexe- 
runt, de terris et possessionibus earn valde ditaverunt, 
liberamque ab omni seculari servitio per privilegia et 
regalia scripta confirmaverunt." Arthurum vero regem, 
dicto illo anno, " Lethaliter vulneratum, ad sananda vul- 
nera sua in insulam Avallonis advectum, cognato suo 
Constantino diadema Britannias concessisse," refert Gal- 
fridus Monemuthensis k : in qua etiam insula, mortuo jam 
Galfrido, sepulcbrum illius inventum fuisse, cum ab aliis 
proditum est, turn in magna 1 Glastoniensi tabula hoc 
modo. 

" In hac insula, [qua? insula] Avalloniae [dicitur,] immo 
in hoc tumulo sanctorum, apud Glastoniam requiescit 
inclytus rex Arthurus flos regum Britanniae, et Guenha- 
vera™ ejus regina; qui post decessum eorum, juxta vetus- 
tam Ecclesiam, inter duas pyramides lapideas quondam 
nobiliter insculptas, honorabiliter" sepulti fuerunt : et ibi- 
dem per multa annorum curricula requieverunt, videlicet 
DCXXVIII. annos, usque ad tempus Henricide Soili ; qui 
post combustionem ejusdem ecclesiag abbas fuit illius loci. 
Praedictus vero abbas a compluribus saepissime admonitus, 
jussit inter praedictas pyramides fodere, si regium corpus 
valerent invenire : et antequam fodere inceperunt, cortinis 
totum locum circumdederunt. Foderunt igitur in profun- 
dum valde, et ad extremum ingens sarcophagum ligneum 
totum clausum invenerunt : et illud quam citius potue- 
runt cum eorum utensilibus aperuerunt : et regum corpus 

1 Supr. cap. 2. pag. 32. 

k Hist. Biitan. lib. 11. cap. 2. 

I Et parvo libro Glaston. in bibliotheca Bodleiana. 
m Guenevera regina ejus secunda. Bod. 

II Sepultures tradebantur. Ibidem sexcentis quadraginta ct octo annis reqnies- 
cenles, usque ad tempus Henrici de Soity abbatis. Glaston. 



CAP. \T. ANTIQtIITATES. 1 1'5 

intro invenerunt, et quandam crucem de plumbo totam in 
una parte ita descriptam. Hie jacet sepultus inclitus 
rex Arthurus in insula Avallonia. Deinde tumbam 
reginae aperuerunt, et crines capitis sui per similitudinem 
sicut noviter ibidem sepulta erat, circa corpus suum jacu- 
erunt : sed cum eas tetigerunt, totum in pulverem deve- 
nerunt. Abbas vero et conventus cum ingenti gaudio et 
honore maximo eorum exuvias inde transtulerunt, et in 
mausoleo intus bipartito et extra nobiliter in petra exciso, 
in majori ecclesia eos ita collocaverunt : regium videlicet 
corpus per se ad caput tumbae, et reginam in orientali par- 
te imposuerunt. Et hi versus circa epitaphium subtiliter 
exsculpti sunt. 

Hie jacet Arthurus, flos regum, gloria regni ; 
Quem mores, probitas, commendant laude perenni. 

Arthuri jacet hie conjunx tumulata secunda ; 
Quae meruiti ccelos virtutum prole secunda . 

Henricum abbatem, cujus in hac historia facta est 
mentio, Johannes Lelandus p Blesensem alias Soliacensem 
dictum fuisse ait ; Henrici II. regis ex Adela nepotem et 
Richardi regis consanguineum, ex abbate Bermundiana? 
insulas Glastoniensem primum praesidem, ac deinde Win- 
toniensem episcopum designatum. Verum sciendum est, 
duos fuisse Henricos abbates Glastonienses, a Lelando hie 
in unum conflatos. Prior Blesensis fuit, Henrici, non 
secundi, sed primi ex sorore Adela nepos, Stephani regis 
et Theobaldi comitis Blesensis frater : qui anno MCXXIX. 
ad Wintoniensem episcopatum promotus, anno MCLXXI. 
vivere desiit. Atque huic librum de Glastoniensis ecclesise 
antiquitate dicavit Guilielmus bibliothecarius Malmesbu- 
riensisj proprio cognomine Somerset dictus; quern Balaeus q 
anno MCXLII. vitam, Matthaeus Parisiensis 1 Anglorum 
historiam terminavisse asserit: licet principia gestorum 
anni MCXLIII. ipse exponat in novella sua historia. 



al. fecunda. 

I' Leland. assert. Arturii ( fol. 25. a. et 2C. b. 
fl Balse. script. Britann. centur. 2. cap. 73. 
' Matth. Paris, in hist, anni 1142. 
VOL. V, 



14G BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VI. 

Posterior, Henricus Soliacensis, de Soili vel Sully, et 
quibusdam Suinesius appellatus, post combustionem Glas- 
toniensis ecclesiae, quam anno MCLXXXIV. contigisse 
notat Hovedenus, abbatiam adeptus, anno (ut ex eodem 
intelligimus) MCXCIII. Wigorniensis factus est episcopus, 
et MCXCV. obiit. Ab eo Arthuri et uxoris ipsius in- 
ventae sunt reliquiae, atque in marmoreo monumento con- 
ditae ; appositis duobus illis jam commemoratis distichis : 
ex quo scalmo navigium compingens Pitsius s ; " ex multis 
quae et oratorio stylo scripsit et poetico, nullum titulum 
apud scriptores invenisse se fingit, praeter diversi generis 
poematum librum unum." 

Balaeus' quoque ilia duorum Henricorum confusione, 
quam a Lelando hausit, non contentus, de suo adjecit, 
" scripsisse Soliacum plura, tam prosa quam carmine; et 
inter alia ad avunculum regem, adjutore Giraldo Cam- 
brensi, de inventione corporis Artburi librum unum ;" ad- 
dens, se " reliqua ejus opuscula nee tetigisse unquam, 
nee vidisse :" quasi vel ille, vel alius quisquam mortalium, 
alterum ilium bbrum aut tetigisset uspiam, aut aspexisset : 
quern tamen, hoc commenti genere, quod Balseo nimis 
familiare est, haud satis perspecto, " extare etiamnum 
hodie," pronuntiat Godwinus u noster. Historiam quidem 
Arthuriani sepidcbri ab Henrico abbate Glastoniae inventi, 
etin libro de institutione principis et in speculo ecclesiastico 
fusius enarrat Giraldus ; atque ab eodem abbate turn Ar- 
thuri ossa, turn crucem illam plumbeam ostensa sibi fuisse 
agnoscit: sed de eo argumento librum aliquem ab illo 
fuisse compositum, neque ipse dicit, neque ante Balaeum 
ullus alius. 

Giraldi verba de Arthuri ossibus haec sunt : " Os tibia? 
ipsius appositum tibia? longissimi viri, quod et nobis abbas 
ostendit, et juxta pedem terrae illius adfixum, large tribus 
digitis trans genu ipsius se porrexit. Os etiam capitis, 
tanquam ad prodigium vel ostentum, capax erat et gros- 



s Jo. Pits, de illustrib. Angliae scriptorib. num. 267. 

• Bala, centur. 13. cap. 28. 

u Fr. Godwin, in Wintoniensium episc. catalogo, num. 37. 



CAP. VI. ANTIQUITATES. 147 

sum ; adeo ut inter cilium et oculos palmalem amplitudi- 
nem large contineret. Apparebant in hoc decern aut 
plura vulnera: quaecuncta, praeter unummajus cseteris quod 
hiatum grandem fecerat, quodque solum lethale videretur, in 
solidam concreverant cicatricem." De plumbea cruce ista ; 
"In lapide quodam lato tanquam ad sepulchrum a fodienti- 
bus invento, quasi pedibus septem sub terra, cum tamen se- 
pulchrum Arthuri novem pedibus inferius inventum fuerit, 
reperta fuit crux plumbea, non superiori sed potius inferiori 
parte lapidisinserta,literashas inscriptashabens: Hie jacet 

SEPULTUS INCLITUS REX ArTHURUS IN INSULA AvALLONIA 

cum Weneveria uxore sua secunda. Crucem autem 
hanc extractam a lapide, dicto abbate Henrico ostendente, 
perspeximus, et literas has legimus." Ubi ex inscriptione 
demendae videntur postremae quinque dictiones : quippe 
quae neque apud Glastoniensem monachum inveniuntur 
qui totam hanc narrationem ipsissimis Giraldi verbis ex- 
pressis, neque in protypo crucis w ipsius ; quae in Glasto- 
niensis ecclesiae gazophylacio usque ad ccenobii illius 
dissolutionem est conservata: de qua Johannes Lelandus, 
" Erat ex lamina plumbea confecta, longa plus minus 
pedem unum : quam et ego curiosissimis contemplatus 
sum oculis, et solicitis contrectavi articulis, motus et anti- 
quitate rei et dignitate. Literis Romanis majusculis illis, 
sed parum dextere insculptis, haec verba continet, Hie 

JACET SEPULTUS INCLITUS REX AllTURIUS IN INSULA AvA- 
LONIA." 

Tempus inventse hujus crucis et sepulchri, in rhyth- 
micis versibus quos de Arthuro scriptos habeo, ita notatum 
comperi. 

Annis millenis bis centum connumeratur, 
Tollitur undenus numerus ; tunc extumulatur. 
In tumulo cujus crux plumbea scripta reperta, 
Facti tunc hujus reddebat singula certa. 

ExMCC. sublatoundenario,relinquiturann.MCLXXXIX- 
ad quern a Malmesburiensis quoque interpolatore ista re- 
feruntur : qui etiam in die Veneris Pentecostes, sive XXV. 

w Leland. in assert. Arturii, fol. 22, 23. et Camden, in Somersetshire, pag. 10G. 

l2 



148 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VI. 

die Maii, anno MCLXXXIV. Glastoniensis ccenobii com- 
bustionem, post quam Henricum de Soliaco abbatem 
factum fuisse audivimus, contigisse confirmat. " In es- 
tate,*' inquit, " die videlicet S. Urbani, totum monaste- 
rium, praeter cameram cum sua capella a Roberto abbate 
constructam, et campanarium ab Henrico episcopo con- 
structum consumpsit incendium :" ubi, " reliquiarum con- 
fusio, thesauri tarn in auro et argento, quam in pannis 
sericis, libris et caeteris ecclesiae ornamentis, direptio, 
etiam remotos hasc audientes non immerito posset ad la- 
menta provocare:" quod sententiam refellit, et Nicolai 
Harpsfeldii*, in annum MCLXXVII. et Ranulphi Ces- 
trensis y atque Johannis Caii z , in annum MCLXXX. trans- 
lationem reliquiarum Arthuri conferentis. 

" Anno ab incarnatione Domini MCXCI. inventum est 
sarcophagum in insula Avallan, et in sarcophago ossa 
virilia et tabula plumbea in qua ita scriptum erat : Hie 
jacet gloriosissimus rex Brittonum Arturus : quod et 
ego Simon oculis meis inspexi," inquit hie, in Abbendo- 
niensis ccenobii historia. Similiter etiam Matthseus uter- 
que, Parisiensis et Westmonasteriensis, cum Johanne 
Bevero, quern Castoreum et Fiberium vocant, earum in- 
ventionem in annum conjiciunt MCXCI. quo Rogerus 
Hovedenus et Gualterius Coventrensis gladium Arthuri, 
quern Britones Caliburne vocant, Tancredo Siciliae regi a 
Richardo I. donatum fuisse scribunt. Sed regnante Hen- 
rico II. quern sexto die Julii, anno MCLXXXIX. vita 
excessisse constat*, Arthuri ossa effossa fuisse, ex Giraldi 
Cambrensis narratione intelligitur : cujus hoc exordium 
est, " Regnante b nostris in Anglia diebus Henrico II, con- 
tigit ut apud Glastoniense ccenobium, quondam (ante com- 
bustionem scilicet) nobile sepulchrum, dicto rege monente 
et abbate loci ejusdem Henrico, qui ad cathedram Wigor- 



x Harpsfeld. hist. ecclesiasL Anglican, lib. 1. cap. 14. 
y Ranulph. polychronic. lib. 5. cap. 6. 
1 Cai. antiquit. Cantabrig. lib. 1. pag. 53. 

" Vide Ranulph. Cestrens. polychronic. lib. 7. cap. 23. Ex Giraldi lib. de 
institut. principis. 
~k Girald. specul. eccles. distinct. 2. cap. 8. 



LAP. VI. ANTIQUITATES. 1 19 

niensem translatus postea fuit, procurante, diligenter 
qusesitum, in ccemeterio sacro a S. Dunstano dedicato, 
inter duas pyramides altas et literatas in Arthuri memo- 
riam olim erectas, multis laboribus effoderetur ; et corpus 
ejusdem in pulverem et ossa redactum, ab imis in auram 
et statum digniorem transferretur." Conclusio vero ista : 
" Dictus autem abbas corpore reperto, monitis quoque 
dicti regis Henrici marmoreum ei sepulchrum fieri fecit 
egregium, tanquam patrono loci illius praecipuo : qui sci- 
licet ecclesiam illam prae caeteris regni cunctis plus 
dilexerat, terrisque largis et ainplis locupletaverat. Ide- 
oque non immerito, sed justo quoque Dei judicio, qui bona 
proculdubio cuncta, non solum in ccelis verum etiam in 
terris, sive in vita sive post mortem gloriam conferendo 
plerumque remunerat, in coenobiali demum Ecclesia, anti- 
qua prae caeteris regni totius et authentica, corpus Artburi 
egregie sepultum fuit ; et glorifice, sicut debuit et tantum 
virum decuit, collocatum." 

Inter terras, quibus Artburum ecclesiam Glastoniensem 
locupletavisse ait hie Giraldus, Brent-marsh nominat Jo- 
hannes Rossus : quam alii ranarum palustrium regionem 
interpretantur ; Malmesburiensis a Bregdeno illo derivat, 
cujus nomen in duarum pyramidum, inter quas Arthuri 
corpus fuit repositum, majore insculptum reperit. " Certe," 
inquit, ,( Logwor is pro certo asseritur esse, de cujus 
nomine Logweresbeorh dicebatur, qui nunc Mons Acutus 
dicitur : Bregden 11 a quo Brentaknolle, qui nunc Brente- 
mers dicitur." Donatio nis vero Arthurianas tabula s, inter 
aliorum regum alias complures exhibitas sibi fuisse tes- 
tatur Henricus II. in charta anno MCLXXXV. novas 
ecclesiae Glastoniensi, post veteris incendium a se fun- 
datae, concessa: quam vidisse se affirmat Johannes Caius 8 
" salvam atque integram, equite in cera viridi consignatam, 
sigillo de filo serico albo atque rubro pendente confir- 
matam." Earn et nos, inter archiva regia in arce Londi- 



c Girald. specul. eccles. distinct. 2. cap. 10. 

d A Lelando, in assert. Arturii, fol. 24. ct qui ex eo exsciipsit, Carudeno, paj 
167. hoc omissum est. 
' Cai. antiquit. Cantebrig. lib. 1. pag. 54. 



150 BRITANNICARL'M ECCLESIARUM CAP. VI. 

nensi asservata, quinquies f transcriptam invenimus incleque 
istas decerpsimus. 

" Henricus Dei gratia rex Anglias, dux Normanniae, 
Aquitaniaa, et comes Andegaviaa, archiepiscopis, episcopis, 
abbatibus, comitibus, justiciariis, baronibus, vicecomitibus, 
et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis totius Angliae, 
salutem. Quoniam quae seminaverit homo, haec et metet : 
ecclesiag Glastoniae ftindamentum jaciens, quae dum in 
manu mea fuerat incendio consumpta in cinerem recedit ; 
earn Domino volente, persuadentibus Eraclio patriarcha 
Hierosolymitano, Baldewino archiepiscopo Cantuariensi, 
Richardo Wintoniensi episcopo, Bartholomaeo Exoniensi 
episcopo, Ranulpho de Glanvil, cum multis aliis, per me 
aut per hasredes meos consummandam, magnificentius 
reparare decrevi. Quaecunque etiam a prsedecessoribus 
meis "VVillielmo primo, Willielmo secundo, et Henrico avo 
meo ; sed et ab antiquioribus, videlicet sancio Eadgaro 
patre sancti Edwardi, ab Eadmundo et patre ipsius Ed- 
wardo, et yElfredo avo ejusdem, Bringwalchio, Kenth- 
wino, Baldredo, Ina, inclito Arturo, Cudredo, et multis 
aliis regibus Christianis, sed etiam a Kenewalla quodam 
rege pagano, quorum privilegia et chartas feci diligenter 
inquiri et coram me praesentari et legi, confirmata sunt 
prasdictas ecclesiae, quae olim a quibusdam mater sancto- 
rum dicta est, ab aliis tumulus sanctorum ; quam ab ipsis 
discipulis Domini aedificatam, et ab ipso Domino dedica- 
tam primo fuisse, venerabilis habet antiquorum auctoritas, 
ego quoque in honorem Dei et beatissimae virginis matris 
suae, quae locum ilium sibi specialem et primum in hoc 
regno elegit, et omnium sanctorum ibidem quiescentium, 
pro salute animae meae et antecessorum et haeredum meo- 
rum concedo, et hac mea charta confirmo omnes libertates 
et dignitates, privilegia et liberas consuetudines, quae a 
praedictis nobilibus viris collata sunt prasfatae ecclesiae, et 
apostolicis sanctionibus munita, et a beatis Ealfego et 



' Inspeximus chart, aim. 6. Edward. II. num. 13. et ami. 7. ejusd. num. 29. 
et arm. I. Edward. III. num. 67. et aim. 6. ejusd. num. 27. et Patent, an. 1. 
Edward. IV. part. G. membrau. 21, Lam etiam ecclesiastics sine historise libro 
1. cap. 2. inseruit Harpsfeldius. 



CAP. VI. ANTIQUITATES. 151 

Dunstano archiepiscopis, et quondam loci illius monacbis, 
et a praedecessoribus eorum et posteris roborata, &c. Sed 
praecipue villa Glastoniae in qua vetusta ecclesia genitriciy 
Dei sita est, quae fons et origo totius religionis Angliae pro 
certo habetur, prae caeteris sit liberior cum insulis suis, 
scilicet Becaria quae parva Hibernia dicitur, Godeneya, 
Martenesia, Ferumere, Patheneberga, et Advedesia, &c. 
Testibus Eraclio patriarcha Hierosolymitano, Wiilielmo 
Remensi archiepiscopo, Baldewino arcbiepiscopo Can- 
tuariensi, Richardo Wintoniensi episcopo, Bartholomseo 
Exoniensi episcopo, Reginaldo Bathonensi episcopo, Wii- 
lielmo Comite de Mandevill,Randulfo de Glanvill, et multis 
aliis, apud Westmonasterium." 

Huic Henrici II. magno (ut appellatur) privilegio, di- 
plomatis alterius, ab Edvardo III. die vicesimo septimo 
Februarii, anno regni tertio dati, procemium, ex iisdem 8 
arcbivis descriptum adjungam. " Edwardus Dei gratia 
rex Angliaa, dominus Hibemiae, et dux Aquitanise ; om- 
nibus ad quos praesentes literae pervenerint, salutem. Ad 
decorem et tranquillitatem Glastoniensis ecclesias (quos, ut 
veterum tradit authoritas, primo a discipulis Domini asdi- 
ficata extitit, et ab ipso Domino consecrata ; ac sanctorum 
tumulus vocabatur, propter sanctorum multitudinem quo- 
rum corpora ibidem referuntur humata : quam etiam pro- 
genitores nostri reges Catholici propter loci sanctitudinem 
de suis fundarunt patrimoniis et ditai'unt lai'giflue, et 
variis privilegiis et libertatibus munire piis desideriis stu- 
duerunt) nostra? considerations intuitum convertentes, ut 
ab ea cujuslibet inquietudinis submoveatur occasio et in- 
serti in vite palmites virescant et fructiflcent, vepribus a 
vinea extirpatis ; eo solertius agimus et ferventiori desi- 
derio aestuamus, quo ardentius cupimus cultum divini no- 
minis et regularis disciplinae observantiam nostris semper 
augei'i temporibus, et personas divinis mancipatas obse- 
quiis quietis plenitudine praepotiri." 

Fervente inter Glastonienses monachos et Jocelinum 
Bathonensem ac Wellensem episcopum contentione, circa 

« Inspeximus Patent, arm. 1. Richard. II. part. 3. mcmbran. 13. 



152 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. Yl. 

annum MCCXV. facta est de pluribus articulis inquisitio ; 
quorum' 1 primus hie fuit, " An omnibus ecclesiis Angliae 
Glastoniensis ecclesia sit antiquior et vetustior, saltern per 
famam, inquiratur.'' Secundus iste, " An omnibus mo- 
nasteriis Anglia; esset quondam laudabilius et excellen- 
tius, et cum primo abbate prsefieeretur ? et an omnium 
abbatum extet memoria, vel extare possit ?" Cui de ab- 
batibus quaestioni chronologicam hanc <rvvo\piv, ab ejusdem 
ccenobii monacho post quadraginta et quatuor annos Uteris 
memoriaeque mandatam, responsionis loco subjiciam: et 
cum ea totam de monasterii illius antiquitate disquisitio- 
nem tandem finiam. 

" Ab incarnatione Domini usque ad adventum S. Patri- 
cii Hiberniensium apostoli in Glastoniam, CCCCXXXIII. 
anni. Hie fratres, in diebus illis in diversis locis habitantes 
congregavit, et secundum regulam sanctam cominuniter 
vivere instruxit : et postea ipsi fratres praedictum sanctum 
unanimiter elegerunt, et primum abbatem illius loci consti- 
tuerunt." 

" A tempore S. Patricii usque ad Beorwaldum abbatem 
de Anglicis primum, CCXXXVII. anni. Et sciendum 
est, quod inter S. Patricium et Beorwaldum plures abbates 
de gente Britannorum in Glastonia fuerunt ; quamvis an- 
tecessores nostri nomina eorum in catalogo abbatum non 
scripserint." 

" A tempore Beorwaldi usque ad S. Dunstanum, 
CCLXX. anni. Et hoc quoque notandum est, quod inter 
Beorwaldum et S. Dunstanum, XVIII. abbates in Glas- 
tonia fuerint." 

" A tempore S. Dunstani usque ad Turstinum abbatem 
de Normannis primum, CXL. anni. Et hoc similiter sci- 
endum est, quod inter S. Dunstanum et Turstinum sex 
abbates in Glastonia extiterint." 

" A tempore Turstini usque ad abbatem Michaelem, 
CLXX. anni. Et hoc quoque adjiciendum est, quod inter 
Turstinum et Michaelem septem abbates in Glastonia 
fuerunt." 

11 Sccrel, doniini abbaiis, i'ol. 43. in bibliotlicca Arundelliana. 



CAP. VI. ANTIQUITATES. 153 

" Scd si quis numerum annorum a S. Patricii tempore 
primi abbatis Glastoniae usque ad S. Dunstanum sciri 
voluerit: secundum chronica antiquorum, DVII. annos : 
et a tempore S. Dunstani usque ad tempus nostrum, 
CCCXIX. annos invenire valebit. Hsec autem scripta 
in anno post incarnationem MCCLIX." 

Sed nimis diu in Glastoniensibus antiquitatibus expli- 
candis haesimus. Ad Lucium jam regredimur : de quo in 
Britannica historia porro legimus. " Gloriosus 1 ille rex 
Lucius, cum infra regnum suum cultum verae fidei magni- 
ficatum esse vidisset, maximo gaudio fluctuans, posses- 
siones et territoria quae prius templa idolorum possederant 
in meliorem usum vertens, ecclesiis fidelium permanere 
concessit. Et quia majorem honorem ipsis impendere 
debuerat, augmentavit illas amplioribus agris et mansis, 
omnique libertate sublimavit :" et in ejusdem metaphrasi, 
Gildae temere attributa : 

Lucius interea regnum lucere corusca 
Luce nova fide gaudens, convertit in usus 
Ecclesiae quse templa prius tenuere Dec-rum. 

Brevius, ad Othonem IV. imperatorem, Gervasius Til- 
lesburiensis : " His Lucius omnia territoria templis pridem 
collata, contulit ecclesiis et ampliavit." Rogerus Wen- 
doverius k , et alii eum secuti : " Possessiones largas ac 
praedia ecclesiis et viris ecclesiasticis abundanter distri- 
buit, atque munimentis omnia et privilegiis communivit. 
Ecclesias quoque cum suis ccemiteriis, ita esse liberas con- 
stituit ; ut quicunque malefactor ad ilia confugeret, illaesus 
ab omnibus maneret." Quibus addantur quae de Wintoni- 
ensis ecclesiae fundatione, in ejusdem ecclesiae historiola 1 , 
circa annum MCCCCXL. conscripia, et majore Thomas 
Rudburni chronico™, iisdem verbis habentur expressa. 

" Aspiciens utroque lumine gloriosus ac Christianis- 
simus rex Lucius cultu verae fidei mirifice suum regnum 

1 Galfrid. Monemuth. lib. 2. cap. 2. edit. Ascensian. lib. 5. cap. 1. edit. Heidel- 
berg. 

k Rog. Wendov. ad annum grat. 184. Matth. Paris. Matth. Westmonast. ct 
histor. RofFens. ad ann. 187. 

' MS. in bibliotheca C'ottoniana. '" MS. in bibliotheca Lambethana. 



1.5-i' BRlTANMCARUM tCCLESIARUM CAP. VI. 

esse magnificatum, niaximoque gaudio repletus, posses- 
sions et tercitoria quae prius templorum flamines posse- 
derant in meliorem usum vertens, ipsa ecclesiis fidelium 
permanere concessit ; augmentandoque eas amplioribus 
agris et mansis omnique libertate sublimavit. Ecclesiam 
vero Wintoniensem quam quadam speciali praerogativa 
dilexit solummodo a fundamentis renovavit: ut scribit 
Vigilantius inlibro de Basilica Petri, capitulo primo ; mo- 
nachis vero, quousque perficeretur opus pro posse con- 
summandum, mansiunculam cum oratorio, dormitorio, ac 
refectorio construxit : ut scribit idem Vigilantius. Com- 
plete renovationis opere quinto anno conversionis regise, 
dedicaverunt earn praedicti antistites et monachi Faganus 
et Duvianus inhonore sancti Salvatoris, IV. Calendas No- 
vembris, anno gratiae CLXIX. et monachis ipsam reple- 
verunt Deo devote famulantibus : abbatemque loci con- 
stituerunt monachum quendam vocabulo Devotum. Statuit 
insuper inclitus princeps Lucius episcopo et monachis 
Wentanae ecclesias dari possessiones et praedia quae quon- 
dam erant ejusdem civitatis flaminum, cum privilegiis eo- 
rundem. Quorum limites extendebantur, ut scribit ille 
antiquus Britannorum conscriptor Moracius", per duo- 
decim millia passuum per gyrum civitatis Wentae : scilicet 
ab unaquaque plaga civitatis in duodecim millia passuum. 
Insuper, ut scribit idem Moracius ibidem, dedit praedictus 
Christianissimus rex Lucius prasdictas ecclesiae, quam de no- 
vo fundaverat, suburbana civitatis ejusdem cum privilegio 
Dunwallonis Molmutii. Iste Dunwallo, ut scribit idem Mo- 
racius, et Gil das Jiistoriae suae capitulo decimonono, etGau- 
fridus Monemuthensis in historia Britonum, cum sextus 
decimus esset Britonum rex et paganitate nimis obvolutus, 
leges sancivit quae Molmutinae dicebantur, usque ad tem- 
pora Willielmi Conquestoris satis celebres. Inter quae 
statuit, ut civitates et templa Deorum, viae ad ilia du- 
centes, ac aratra colonorum immunitate confugii congau- 
derent : ut quicunque fugitivus sive reus ad ea confugeret, 
cum venia coram inimico suo abiret. In diebus illis latro- 

" lib. Leap 9. ° lib. 2. cap. ull. edit. Heidelberg. 



CAP. VI. ANTIQU1TATES. 155 

num mucrones cessabant ; nee erat qui violentiam alicui 
usquam ingereret. Erantque ab unaquaque plaga civi- 
tatis in quolibet duodenario numero passuum octo viculi 
optimi. Requievit extunc religio monastica in ecclesia 
Wintoniensi, quieta in pace et pacifica possessione Domino 
jugiter conjubilans, centum duobus annis, videlicet a 
primo anno regni Lucii Christianissimi principis, usque ad 
annum secundum Dioclesiani tyranni. Eratque mensura 
ecclesiae quam primitus rex Lucius fundaverat p in longitu- 
dine ducentorum et novem passuum, in latitudine octogin- 
tapassuum,inaltitudine nonaginta duorum passuum : abuno 
cornu ex transverso ecclesiae in alteram, passus centum tri- 
ginta. Situs monasterii ex parte orientali ecclesiae erat cen- 
tum passuum in longitudine, versus videlicet templum Con- 
cordiae, et quadraginta passuum in latitudine, versus scili- 
cet novum templum Apollinis. Ex parte aquilonali in longi- 
tudine erant passus centum sexaginta, in latitudine nonagin- 
ta octo. Aboccidentali plaga ecclesiae erant passus centum 
nonaginta, in latitudine centum. Ex Australi plaga erant 
passus in longitudine quadringenti quinque, in latitudine 
quingenti octoginta. In hac plaga situm erat palatium 
episcopale, domus necessariae ac officinas monachorum. 

Sic constructa micat, sic et variata coruscat 

Machina, quae hanc matrem sustinet ecclesiam. 

In magna Wintoniensis ecclesiae tabula leguntur con- 
similia : " Tali sacra lotione terso Lucio rejectoque infi- 
delitatis velamine, construitur de novo insigne Wintanas 
civitatis ccenobium, quod vetus nominatur. Monasticas 
religionis inibi constituuntur professores, adaucta pontifi- 
calis apicis cathedra : dedicatumque estilludmonasterium a 
supranominatis doctoribus (Fagano et Damiano) in honorem 
sanctiSalvatoris ; utscribitMoraciuslibro primo, capitesep- 
timo,et Vigilantius in libro de Basilica Petri capite primo. 
Possessiones vero et praedia cum reditibus, quae quondam 
erant flaminum, additis suburbanis mansionibus civita- 
tis, ad pontificis et monachorum stipendia largissima 

P secundum Moracium lib. 1. cap. 2. 



1*36 BRITaNNICARUM ecclksiakum CAP. VI. 

manu princeps inclytus commendavit. Evidentissimo di- 
lectionis titulo insuper concessit praedictae ecclesiae insignis 
princeps, sicut et aliis omnibus sacris locis regni sui, pri- 
vilegium Dunwallonis Molmutii." Et in antiquitatum ejus- 
dem ecclesiae libello: " Paganitas deleta est in Britannia 
anno gratiae CLXIV. anno primo regni Lucii regis Bri- 
tannorum : qui Lucius rex primus fundavit ecclesiam 
Wintoniensem, quae modo vetus nominator ccenobium; 
ipsam faciens ecclesiam cathedralem, monachos in ea con- 
stituendo. Praedia et possessiones flaminum, qui parum 
ante erant in Britannia, monachis non solum dedit, sed 
etiam munifice ampliavit. Fundata est praedicta ecclesia 
Wintana et dedicata a Fagano et Duviano episcopis et 
monachis inhonore sancti Salvatoris IV. KalendasNovem- 
bris, anno gratiae CLXIX. A prima fundatione et dedi- 
catione Wintoniensis ecclesiae florent anni MCCLXV. 
Duravit Christianitas in Britannia a tempore (videlicet a 
primo anno) Lucii regis primi Britannorum Christiani usque 
ad primum annum Dioclesiani principis quieta in pace, 
videlicet centum annis. Et tam diu monachi Deo servi- 
entes praedictum vetus ccenobium quiete inhabitabant." 
Istos autem monachatum professos esse addit Rudburnus q , 
" secundum regulam a S. Marco evangelista traditam; de 
qua scribit Cassianus, de institutis inonachorum 1 ." Atque 
haec sunt qua? recentiores chronographi Wintonienses de 
ecclesiae suae antiquitate proferunt, quorum fides penes 
ipsos esto. 

Sunt qui Lucio regi assignent templum B. Petro posi- 
tum extra urbem Londinum : ut notat Polydorus 6 . De 
prima illius constructione liber extat a Sulcardo monacho 
scriptus ad abbatem suum Vitalem : qui Westmonasteri- 
ensi huic collegio sub Guilielmo Normanno praefuit, atque 
anno MLXXXII. vita functus, in australi parte claustri 
sepultus est, cum hoc epitaphio : 

Qui nomen traxit a vita morte vocante 
Abbas Vitalis transiit, hicquejacet. 



'I Rudburn. histor. major, lib. 1. cap. 3. r lib. 2. cap. 5. 

5 l'olyd. Vergil. Anglic, histor. lib. 1. 



CAP. VI. ANTIQUITATES. 157 

Ex hoc Sulcardi scripto sunt qui' referant, Apollinis 
delubrum olim hie extitisse, et Antonino Pio imperante 
terra? motu corruisse ; indeque Lucium regem in honorem 
Christi alterum erexisse. Sed neque in eo quo ego sum 
usus Sulcardi codice, neque in iis quae ex eo recitat Jo- 
hannes Fletus, qui de ejusdem ecclesia? Westmonasteri- 
ensis fundatione anno MCCCCXLIII. alium librum edidit, 
hoc invenio. In eandem vero sententiam, ex " quodam 
libro vetustissimo chronicorum, veteri Anglorum sive Sax- 
onum lingua conscripto," Fletus producit ista: " A pi'i- 
mitivo tempore Christianas fidei inter Britones habitas, 
hoc est, a diebus Lucii regis eorundem, qui primus in 
hoc regno, id est, sub anno gratia? CLXXXIV. legem 
divinam, simul et sanctae regenerationis lavacrum legitur 
suscepisse ; iste locus ad honorem Dei fundatus et conse- 
cratus fuerat, atque ad regiam sepulturam regaliumque 
repositorium specialiter erat deputatus." 

Radulphus Niger ad annum mundi 5358. similiter : 
" Tunc fundata est abbatia Westmonasterii, ultimo anno 
Antonini ; (Marcum Aurelium Antoninum intelligit :) sed 
postmodum prasfata abbatia diu destructa, ab Eadvardo 
rege reparata est, et nobiliter dotata ;" et Johannes de 
Taxster, monachus Buriensis, ad annum Christi (secundum 
Dionysium) CLXIX. " Lucius rex Britannorum eccle- 
siam sancti Petri Westmonasterii construxit ;" et Matthasus 
Westmonasteriensis MS. ad annum gratia? CLXXXV. 
" Circa idem tempus subversum est templum Apollinis 
apud Westmonaster, quae tunc Thorneie vocabatur ; et 
ccepit aedificari ecclesia sancti Petri." Quae eadem de 
destructo templo Apollinis apud Thorneiam, et ecclesia 
S. Petri tunc aedificata, in chronica Britonum abbreviata 
reperiuntur ; de anno etiam, in inedita ad libros de gestis 
pontificum appendice, Guilielmo Malmesburiensi non dis- 
sentiente ; si, ut Guilielmus Harrisonus eum citat, anno 
ante adventum Saxonum CCLXIV. et Augustini monachi 
CCCCXI. factum fuisse hoc ille scripserit. 

Quo tempore Lucii sacellum in Doverensi castro Ser- 
vatori Christo positum sit, " ex ejusdem urbis annalibus 

' Jo. Stowseus, in Londini perlustratione : et eum secutus Camdenus, in 
Middlesex, pag. 308. 



1.58 BRITANNICARUM ECCLESIARVM CAP. VI. 

venerandam antiquitatis prae se ferentibus imaginem," 
refert Lelandus u . Et ita quidem in commentario de Do- 
rensis castelli initiis legitur : " Anno CLXI. Lucius rex 
in summitate castri Dorensis templum Christo aedificat, et 
maris tributo donat." Ulud B. Marias a Lucio fuisse di- 
catum, afBrmat recentius chronicon ecclesiae S. Martini de 
Dover verbis hfsce : " Inter alia beneficia quae fecit Deo 
et Ecclesiae, construi fecit in castro Dover ecclesiam in 
honorem gloriosae Dei genetricis Mariaa : ubi ipse rex, et 
plebs sua Catholica, sua sacramenta et sacramentalia habu- 
erunt, et eorum Catbolici successores." 

Tunc etiain constructa est extra Cantuariam ecclesia 
sancti Martini : si Radulpho de Diceto et Combensium 
annalium scriptori credimus; non quod ante Luciuni Mar- 
tini alicujus episcopi in Britannia celebrata fuerit memoria, 
quod suspicatus est quidam : sed quod antiquum noraen, 
oblivione jam deletum, novo a Martino Turonensi deducto 
subsequentibus temporibus fuerit commutatum: " nam 
templorum nomina mutari novum non est ; et Martini 
praesertim memoriae Franci multis post seculis, quod eum 
enixe colerent, Vetera persaepe addixerunt :" quemadmo- 
dunr in rerum Augustanarum Vindelicarum libro septimo 
confirmat doctissimus Velserus. Cum autem Cantuariae 
ad Augustini usque adventum duas ecclesiae tempore Ro- 
manorum extructae superfuerint, Christi w in urbis medio, 
et Martini prope urbem posita : in altera hac Luidhardum 
Francorum episcopum, Berthae* reginae e regia Francorum 
stirpe adjutorem fidei datum, sacra peragere solitum ex 
Beda intelligimus : " Erat y ," inquit ille, " prope ipsam 
civitatem ad orientem, ecclesia in honorem sancti Martini 
antiquitus facta, dum adhuc Romani Britanniam incole- 
rent: in qua regina orare consueverat." Quantam vero 
amicitias conjunctionisque necessitudinem Gallia? et Bri- 
tannia? doctores secum olim habuerint, commemorare nihil 
est opus. 

Lucium regem " viros doctos summa prosecutum esse 

" Jo. Leland. assert. Arturii, fol. 7. 

« Bed. lib. 1. hist. cap. 33. " Ibid. cap. 25. 

> Ibid. cap. 26. 



CAP. VL ANTIQUITATRS. 159 

benevolentia et honoribus," in quarto Britannicas historian 
libro, affirmat Ponticus Virunnius. Prae aliis vero Cantabri- 
gienses ab z illo ornatosfuisse, sunt qui exduabus cbartis re- 
giisprobare contendunt ; Arthuri altera, quae anno ab incar- 
natione Domini DXXXI. septimo die Aprilis in civitate 
Londinensi, Cadwalladri* regis altera, quae Cantabrigian anno 
ab incarnatione Domini DCLXXXV. data fuisse fingitur : 
in qua utraque privilegii a Lucio rege academiae indulti fit 
mentio ; cujusmodi ab Eleutherio quoque papa concessum 
fuisse, ex ilia Honorii b I. Romani pontificis nomine ven- 
ditata bulla astruere nituntur ; quae apud Sanctum Petrum 
anno ab incarnatione Verbi DCXXIV. vicesimo die mensis 
Februarii, scripta fuisse dicitur : cui et aliud ex memoriali 
bistoriarum petitum testimonium adjungit Johannes Caius, 
in libro de Cantabrigiensis academiae antiquitate primo ; 
per c Elvanum et Medwinum " Academiae Cantabrigiensi 
generalis studii confirmationem, aliaque privilegia Eleu- 
therium misisse." 

At in illo exemplari, quod in honoratissimi domini 
Lumlaei bibliotheca vidit, nihil hujusmodi inveniri testatus 
est Brianus Twinus d : et commentitia esse res ipsa clamat, 
turn ista, turn quae istis consimilia in historiae Cantabrigi- 
ensis libro 6 primo, ab eodem Caio referuntur. Luciurn 
regem Cantabrigiam venisse : eique ex sanctorum virorum, 
qui Christum professi sunt et Cantabrigiae studebant, prae- 
dicatione persuasum esse, non fuisse vana quae de Deo et 
Trinitate divulgata sunt. Elvanum item et Medwinum 
Roma reversos, Cantabrigiam parentem suam adiisse ; il- 
lique anno Domini CLXXVIII. postquam multum varieque 
cum philosophis disputassent, uno die et philosophos 
omnes et hominum millia baptizasse. Ubi ad Elvanum et 

2 Caius de antiquit. Cantabrig. academ. lib. 1. pag. 51. Twinus, antiquitat. 
Oxoniens. academ. lib. 1. pag. 45. qui deinde usque ad pag. CO. diploma hoc 
falsi convincit Vid. supr. cap. 4. pag. 71. 

a Caius, de antiquit. Cantabrig. academ. lib. 1. pag. 72. Twinus, pag. 89. qui 
de hujus diplomatis fide deinceps dissent, usque ad pag. 95. 

b Caius, de antiquit. Cantabrig. academ. lib. 1. pag. 58, 59. Twinus, pag. CI. 
qui hujus Bulla:' examen subjicit, usque ad pag. 77. 

c Caius, de antiquit. Cantabrig. academ. lib. 1. pag. 7G. 

d Twinus, antiquit. Oxon. lib. 1. pag. 5C. 

e Cai. histor. pag. 22, 23, 



160 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. Vf. 

Medwinum trahit, quae de Fagano et Damiano scripserat, 
quern hie solum authorem ille habuit, Nicolaus Cante- 
lupus Carmelita. Sic enim ille in histoviola Cantabrigiae : 
" Ad earn civitatem rex Lucius cum venisset, et de trino 
Deo simplici et uno cum esset informatus dictis poetarum 
et oraculis prophetarum; mysterium fidei scire cupiens, 
ad papam Eleutherium epistolas direxit, petens ab eo 
Christianitatem recipere. At beatus pontifex duos reli- 
giosos doctores, Faganum et Damianum misit ad ilium : 
qui Christi incarnationem praedicantes, ipsum sacro bap- 
tismate abluebant, et ad Christum converterunt. Nee 
mora, philosophi civitatis Cantabrigiae venientes, veniam 
de commissis petentes, fidem baptismatis cum efFectu 
debite recipientes, gloriam dederunt cum laudibus Altis- 
simo : quorum exemplis populi undique mundati ccelesti 
regno restituuntur. Tandem doctores prasdicti, cum per 
insulam verba vitae seminassent, accessei - unt Cantabrigiam : 
ubi post multas et varias disceptationes cum philosophis, 
baptizati sunt uno die ex ipsis tria milliavirorum, deinceps 
in Christo per fidem credentes ; qui in amore fraternitatis 
legem Christi jugiter prasdicaverunt, signa et prodigia 
pariter ostendentes." Haec ille. 

" Academiam quoque Banchorensem, in gratiam bona- 
rum artium et virorum literatorum, fundavisse Lucium" 
afiirmat Pitsius f . Earn " sub Lucio inchoatam, postea a 
Congello Bangorensi in monasterium monachorum muta- 
tam fuisse, cum annos CCCL. perstitisset," ex Guolph- 
gango Justo refert Caius B . De Bangorensi nempe coeno- 
bio, ad marginem Gildae a se editi, Polydorus Vergilius 
ista annotaverat : " In eo fuisse ferunt amplius duo millia 
monachorum; qui circiter annum salutis. CLXXXII. 
Lucio rege, Christianum dogma receperunt retinuerunt- 
que in posterum tempus ;" et de Congello addidit postea 
Bala?us h ; atque eum, uti solet, secutus Pitsius': " Ban- 
nochorense Christianorum philosophorum collegium, quod 

' Pits, de Brit, script, num. 22. 

c Cai. de antiquitat. Cantebrig. lib. 1. pag. 149. Franc. Sweertius, In academi- 
arum catalog. Athenis Belgicia prseftxo. 
h Bal. scriptor. Britan. centur. 1. cap. 53. 
1 Pits, de Brit, script, num. 56. 



CAP. VI. ANTIQUITATES. 1GI 

a Lucii regis tempore trecentos circiter et quinquaginta 
duraverat annos, in monachorum sub apostolici ordinis 
titulo ccenobium permutavit, ex illius prseposito anno 
Christi DXXX. primus abbas effectus." Atqui Congellus, 
sive Comgallus, Hibernus fuit non Britannus ; et Bango- 
rense ccenobium ab ipso institutum, non illud in Britannia, 
sed alterum in Ultonia juxta sinum Fergusianae Petrse po- 
situm : de quo, suo loco k . 

Neque minori etiam errore, Bangorense hoc monaste- 
rium in Flintensi agro situm cum sede episcopali Ban- 
gorensi in Arvonia ad Menaium fretum constituta confudit 
Guilielmus Malmesburiensis. Sub finem enim libri quarti 
de gestis pontificum, Hervaeum primum Eliensium epis- 
copum, causatum quod sibi et Wallensibus non conveni- 
ret, spe majorum divitiarum sedem Bancorensem dimi- 
sisse docens, subjicit : " Est enim Bancor in ipsis Wallis 
monasterium quondam nobile, et tot habitatoribus plenum 
ut, sicut Beda 1 refert, si in septem partes divideretur, non 
minus quaeque portio quam trecentos homines haberet: 
sunt certe adhuc ibi tot semiruti parietes ecclesiarum, 
tantae turbae ruinarum quantae vix alibi." Et libro primo 
de regum gestis, capite tertio, Ethelfridi Northanhumbro- 
rum regis res enarrans : " Testis," inquit, " est Legionum ci- 
vitas, quae nunc simpliciter Cestra vocatur, quaeque ad id 
temporis a Britannis possessa, contumacis in regem populi 
alebat superbiam: ad cujus oppugnationem cum inten- 
disset animum, oppidani qui omnia perpeti quam obsi- 
dionem mallent, simul et numero confisi, effuse in bellum 
ruunt; quos ille insidiis exceptos fudit fugavitque prius 
in monachos debacchatus, qui pro salute exercitus suppli- 
caturi frequentes convenerant. Quorum incredibilem 
nostra aetate numerum fuisse indicio sunt in vicino ccenobio 
tot semiruti parietes ecclesiarum, tot anfractus porti- 
cuum, tanta turba ruderum, quantum vix alibi cernas. 
Vocatur locus ille Banchor, tunc monachorum famosum 
receptaculum, nunc mutatus in episcopatum." Sed rectius 

k Post. cap. XVI t. i Bed. histov. lib. 2. cap. 2. 

VOL. V. M 



162 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VI. 

novam illam Bangoriam a vetere distinxit Johannes Rossus : 
" Mailgo m rex erexit novam civitatem Bangor super flu- 
vium Meanath in Wallia. Erat enim altera Bangor super 
Dee fluvium ; ubi Ethelfridus monachos occidit in Wotton 
non longe a Cestria." Et Johannes Caius : " Cum n Ban- 
goriam dico, monachorum intelligo, qua? circiter octo 
passuum millibus a Cestria urbe distat ; non apostolorum, 
quae hodie sedes episcopalis est propter mare in Cambriae 
parte septentrionali. Haec academia ab urbe Bannochoria 
aberat mille passibus, ut audio : sicuti ohm Atheniensis 
academia, quae in agro Atheniensi loco sylvoso ut, Hora- 
tius ait, posita, mille passibus ab urbe distabat." 

Quid autem Caium moverit, ut alteram Bangoriam mo- 
nachorum, alteram apostolorum appellet, haud facile dix- 
erim : nisi quod in posteriore, quae ad prioris differentiam 
Banchor vaur, id est, Bangoria magna a Britannis dicta 
fuit, eruditorum apostolicique ordinis collegium a Daniele 
primo loci illius episcopo institutum, apud Balaeum p for- 
tasse legerit ; quanquam in priore quoque ilia apostolico- 
rum q hominum collegium et apostolici 1 ordinis monachos 
apud eundem invenire similiter potuisset. Stetit vero 
celeberrimum hoc monasterium in regiuncula quam Cam- 
bro-Britanni Maelor Saesneg sive Mailoriam Anglicam 
vocant : nihilque sui hodie habet reliquum, praeter duarum 
portarum, plusquam dimidiati milliarii spatio disjunctarum, 
nomina quarum borealior Port Hogan, australior Port 
Clais appellator : medio inter utramque loco intercurrente 
Deva fluvio, et antiquis aedificiis in agros conversis ; a 
quorum cultoribus monachorum ossa et vestimenta, cum 
saxis quadratis et Romanorum nummis, erui aliquando 
solita, ex Johannis Lelandi commentariis refert Guiliel- 
mus Harrisonus 3 . 



m Hist, reg. Angl. pag. 66. 67. 
■ Cai. de antiquit. Cantebr. lib. 1. pag. 149. 

° Decern milliaria numerat Ranulphus Cestrensis, in polychrome, lib. 4. 
cap. 31. 
p Jo. Bal. cent. 1. cap. 53. <i Ibid. cap. 74, et70. 

r Ibid. cap. 53. 
8 Harrison, descript. Britann, lib. 1. cap. 14. 



CAP. VI. ANTIQUITATES. 1G3 

Defuncto, vel, ut alibi traditum, non comparente Lucio, 
regiam stirpem in Britannia defecisse, ex Scotichronico 
supra* retulimus. Et quidem comparere desiisse scribit 
Galfridus Malmesburiensis : in patria defunctum esse, 
Galfridus Monemuthensis et reliqua Britannicorum scrip- 
torum turba affirmat: quod " neque cum annalibus pri- 
vates nostris," inquit M. Velserus u , " neque cum tabulis 
ecclesiae Curiensis, quae nonnullis publici juris auctoribus 
juvantur, convenit. His quippe relatum, Lucium relicto 
regno, cujusmodi exempla prisca setas plura tulit, magna 
terrarum spatia obivisse, ut pietatem qua ipse imbutus 
alios doceret." In privatis quos commemorat annalibus est 
Sigismundi Meisterlini manuscriptum chronicon : ( Augus- 
tanum, ni fallor, Sigismundi religiosi illud est chronicon, 
quod a Velsero acceptum, cum aliis rerum Germanicarum 
scriptoribus a Johanne Pistorio postea est evulgatum :) inter 
auctores vero publici juris factos praecipuum locum obtinet 
Romanum martyrologium ; in quo, III. Nonas Decembris, 
" Curiae in Germania S. Lucii Britannorum regis, qui 
primus ex iis regibus Christi fldem suscepit tempore 
Eleutherii papae," memoria celebrari dicitur ; quo eodem 
etiam die notat Hertmannus Schedelius w celebrem haberi 
festivitatem Lucii Anglorum regis, Coilli regis filii, quem 
" totam Bavariam et Rhaetiam inter Alpes Christo ac- 
quisivisse" ait. " Relicta enim patria regnoque, Galliam 
ingressum esse'' narrat, " deinde Rhaetiam petiisse, per 
Augustam civitatem ad Curiensem urbem profectum, hos 
populos Domino subjugavisse, atque virtute ac miraculis 
clarum ibi in pace quievisse." De quo etiam author ve- 
tustior Notkerus Balbulus in martyrologio suo, ad VIII. 
Kalendas Junii similiter scribit: " Lucius, spretis omnibus 
mundialibus rebus nudus et expeditus peregrinatione sus- 
cepta, partem Baioariorum et totam Rhaetiam inter Alpes 
sitam miraculis et praedicationibus ad fidem Christi con- 
vertisse creditur. Cujus sepulchrum (id est, qui in Rhaetia 



1 Sub fin. cap. 3. pag. 63. 

" Velser. rerum August. Vindelic. lib. 6. ad ann. Dom. 179. 

w Schedel. chronic, in sexta setatc mnndi. 



164 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VI. 

requiescit, sive rex quondam ille, sive quicunque servus 
Dei fuerit) creberrimis virtutibus illustratur." 

Hinc vero contra Anglos validum scilicet ex Anglis ipsis 
argumentum torquet Dempsterus*. De Oswaldo Northan- 
umbrorum rege, anno DCXLII. perempto, scripserat 
Guilielmus Malmesburiensis y , fuisse ilium, " qui genti 
suae primitias sanctitatis dederit: quippe nullus," inquit, 
" ante ilium Anglus miraculis quod sciam claruerit." Unde 
concludit disputator subtilis, sequi alterutrum. " Vel S. 
Lucius miracula non patravit, vel Anglus non fuit." La- 
tebat nimirum ilium hoc volentem, ex alia gente fuisse 
Lucium, ex alia Oswaldum : Anglum hunc, Britonem 
ilium. Ut enim demus in ea Britanniae parte, quae hodie 
Anglia dicitur, regnavisse Lucium, eaque ratione a Sche- 
delio et aliis, Anglorum regem KaraxprjortKuie esse appel- 
latum : nostrarum tamen rerum admodum imperitum esse 
oporteat, qui Anglorum gentem illis temporibus in ulla 
Britannia? parte consedisse sibi persuaserit. Adde, quod 
in Britannia Lucium miracula patravisse nusquam sit pro- 
ditum : ut sive Britonum sive Anglorum regem quisquam 
ilium fuisse statuerit, non aliud inde inferri posset, quam 
quod ab Achille Gassaro 2 in Augustana? urbis descrip- 
tione est assertum ; Lucium qui Vindelicis et Rhaetis 
Christum annunciavit, diversum fuisse " a Britannia? illo 
rege, qui circiter annum Domini CXC. floruit, et patria 
nequaquam exiens, pie apud suos obdormivit.'' 

Verum ista in medio relicta controversia ; qua? de Lucii 
hujus peregrinatione et martyrio a Johanne Stumpfio", ex 
tabulis ecclesiae Curiensis, et aliis auctoribus b sparsim tra- 



x Dempster, apparat. ad histor. Scotic. pag. 144. 

1 lib. 1. gest. reg. Anglor. cap. 3. 

z Munster. Cosmograph. lib. 3. pag. 603. 

3 Stumf. chronic. Helvet. lib. 10. cap. 15. 

b Sigismund. in chronic. Augustan, ecclesiastic, cap. 3. Hertman. schedel. 
setat. 6. iEgid. Tschud. in Rhsetiae Alpinae descript. tom. 1. scriptor. German, a 
Sim. Schardio edit. pag. 543. Achill. Gassar. apud Munster. loco jam notato 
et Martin. Crusium, in Suevicorum annalium paralipomen. cap. 18. Gasp. 
Bruschius, de German, episcopat. cap. 3, et 8. Jo. Bal. script. Britan. cent. 1. 
cap. 29. Magdeburgens. cent. 2. cap. 2. col. 9. Guil. Eisengreyn. centenar. 2. part. 
i. dist. 7. Henr. Pantaleon, de viris illustr. German, part. 1. Baron, notat. in 



CAP. VI. ANTIQU1TATES. 



165 



dita reperi, lectori consideranda hie exhibeo. Non tam 
regno quam omni mundi cultu relicto, Gallias praedicandac 
veritatis causa primum petiit ; inde transmisso Rheno in 
superiorem Germaniam concessit ; ut Christum Germanis 
adhuc idololatris concionaretur, et eos ad Christum con- 
verteret ; turn in Bavariam perveniens, Salisburgi pras- 
dicavit: et ad Danubium haerens, ejus regionis incolas in 
vera rehgione instituit. Deinde Augustam Vindelicorum 
celebrem urbem petiit : ibique et in Suevia passim prae- 
dicavit Christum. Cui cum multi crederent, inter quos 
Campestrii viri primarii nomen hodieque celebratur ; aedi- 
culam illam Augustae positam ferunt, quae, multis post 
seculis aucta, a Leone IX. pontifice anno Christi MLI. 
Sancto Gallo dicata est. Cum vero plures essent, qui 
Sylvani et Cybeles cultum novae huic doctrinae praeferrent : 
pium Christi praeconem primo convitiis incesserunt, lapi- 
dum dein jactu [petierunt, in puteum demum male mulcta- 
tum deturbarunt; unde piorum auxilio aegre semianimis 
extractus, et sanatus, in Alpinam Rhaetiam concessit. 
Iter autem ingressus periculosum,collem ilium supra arcem 
Gutenburgam transcendit, qui usque ad tempora nostra S. 
Lucii clivus c appellatur : atque in regione, ubi jam est urbs 
Chura sive Curia, et pago Tigurino strenuum se evangelii 
praeconem gessit ; et Curiensis ecclesiae episcopus effectus, 
plures homines a tenebris ad lucem convertit. Est Chura? 
extra urbis muros ccenobium S. Lucii pervetustum, in vi- 
tifero colle situm, quod ab eo coeptum et oratorii loco 
conditum aiunt. 

Cum autem in Churiensi provincia, in qua potissimum 
vixit, idololatricas opiniones reprehenderet, et fidem 
Christi cum suis amplificare ac propagare non desineret ; 
atque Romani earn religionis mutationem ferre non pos- 
sent : Antoninus Verus imperator, qui Christianos turn 
persequebatur, eum de religione tentavit ; et cum nollet 

martyrolog. Roman. Decemb. 3. M. Velser. rer. August. Vindelic. lib. 6. ad an- 
num Dom. 179. Franc. Guilliinau. de rebus Helvetiorum, lib. 1. cap. 15. Petrus 
Merssaeus Cratepol. in libello de Sanctis Germanise, in Lucio : et in Treveren- 
sium archiepisc. catalogo. num. 20. 
c Steig. 



166 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VI. 

abnegare, occidi jussit. Continuit is se aliquamdiu in 
quadam montis caverna supra Curiam: sed tandem ab 
infideli populo et praefecto regionis alius ex spelunca sua 
ad Martis castrum sive arcem Martiolam perductus, juxta 
urbem Curiensem tertio die Decembris martyrio occubuit. 
Trimis quoque sive Trimontii pro Christi nomine ignis 
supplicium passa est soror ejus Emerita; quae totam fere 
Rhaetiam ad cultum Christi adduxisse fertur. Philippus 
Ferrarius, in catalogo sanctorum qui in martyrologio Ro- 
mano desiderantur, ex tabulis et breviario ecclesiae Cu- 
riensis, Decembris die quarto, Curiae in Rhaetia, sed ex 
kalendario et breviario Scotico, Maii vicesimo sexto, Tri- 
montii in Scotia, sanctse Emeritae virginis memoriam cele- 
brarinotat: addens, " Trimontium oppidum esse in ora 
occidentali Scotiae, ab ostio Solvei ad sex millia passuum, 
hodie Atterith" appellatum : in quo a Dempstero, quern in 
Scoticis ducem maxime infidum sequi solet, in errorem 
proculdubio est inductus. Nam licet eo loci Trimontium 
a Ptolemaeo collocari non inficier : tamen Trimontium 
illud sive Trimas, ubi martyrium Emerita subiisse dicitur, 
castellum urbi Curiensi finitimum fuisse docet Schedelius ; 
ab ea videlicet unius horee spatio distans, ut, qui loca ista 
optime novit, i^Egidius Tschudus clarius confirmat. 

Dempsterus vero d Emeritam, fratrem in Helvetios se- 
cutam, religioso fine Eremitidem ibi decessisse ait, anno 
CLXXVIII. At Lucium anno CLXXVI. in Bavariam 
venisse, Tschudus; CLXXVII. in Rhaetia et pago Ti- 
gurino evangelium praedicasse, Guillimannus ; anno circi- 
ter CLXXXIV. Augustae docuisse, significat Martinus 
Crusius. Annum circiter CLXV. martyrio ejus Petrus 
Cratepolius ; CLXXVI. tribuit Henricus Pantaleon. Ne- 
que de principio et fine regni apud Britannos major est 
consensio. Cum enim Galfridus Monemuthensis, et alii 
capite e tertio a nobis commemorati, anno ab incarnatione 
Domini CLVI. Lucium ab hac vita migravisse asserant : 
circa ilium annum regnare ccepisse, Malmesburiensis mo- 



d Dempster. histor, cedes. Scoter, lib. o. num. 483. 
r Supr. pag. .33. 



CAP. VI. ANTIQU1TATES. 167 

nachus anonymus, in quinto eulogii sui libro, significat. 
Johannes Caius, historiae Cantabrigiensis academias libro 
priniOj eodem illo anno, quern regni XIII. numerat, con- 
silium suum de recipienda fide cum Eleutherio Romano 
pontifice eum communicavisse narrans, initium regni in 
anno CXLIV. ea ratione collocat. Polydorus Vergilius, 
anno quidem regni XIII. mentem suam regem pontifici 
aperuisse non diffitetur : sed annum ilium salutis humanae 
CLXXXII. fuisse statuens, atque annos alterum et XX. 
regnavisse eum adjiciens, in annum CLXX. initium, in 
annum CXCI. finem regni conjicit. Johannes Stowaeus 
anno CLXXIX. regnum adiisse, et annos XII. regnavisse 
dicit : in numero annorum regni cum Caxtono, Balaeo, 
Graftono, et Richardo Vito Basinstochio ; in anno mortis, 
qui hac quoque ratione CXCI. consurgit, cum Polydoro 
Vergilio conveniens. Matthseus Florilegus, anno gratia? 
CXV. natum ilium affirmat, anno CXXIV. regni diade- 
mate insignitum, et anno CCI. vita functum : Sarisbu- 
riensis quoque ecclesiae chronico et tabula pensili ecclesiaj 
S. Petri in Cornhill, consentientibus ; in quibus, anno 
gratia? CXXIV. coronatio Lucii regis Christiani, reg- 
nantis LXXVII. annis adscripta legitur. Totidem etiam 
regni annos, ex Paulinas ecclesiae apud Londinenses tabula 
pensili, assignat illi Robertus Fabianus f . 

Ranulpho 8 Cestrensi, circa primum annum Marci Anto- 
nini, qui illi est Christi CLXII. Lucius ccepit regnare apud 
Britones. Annum CLXIV. antiquitatum Wintoniensis ec- 
clesias collector ejus principio assignat; CLXV. Guilielmus 
Harrisonus et Raphael Holinshedus ; CLXXX. Petrus Pic- 
taviensis eumque secutus Fabianus, Lanquetuset Graftonus ; 
CLXIV. scriptor annalium, quos ad annum MCCCLXIV. 
productos MSS. habeo. In deflorationibus Galfridi, qua; 
Alphredo Beverlacensi tribuuntur, anno ab incarnatione 
Domini CLXXXVI. ab hac luce migravisse dicitur. Juxta 
Fabiani rationes, circa annum CXCII. decessisset. Alii, 
apud Nauclerum, anno CLXX. alii, apud Holinshedum, 

1 Fabian, chronic. Anglic, part. 3. cap. CO. 
5 Ranulph. polychrome, lib, 4. cap. 10'. 



168 BIUTANNICARUJi ECCLESIARUM CAP. VI. 

anno CCVI1I. obiisse malunt. Robertus Glocestrensis 
circa annum CLXVI. potius. Anno enim CLXII. bap- 
tizatum, et circiter quadriennium postea Glocestriae deces- 
sisse scribit : " A plurimis historicorum nostrorum," inquit 
Franciscus Godwinus, " traditum comperi, mortem obiisse 
Glocestriae, anno postquam Christianas religioni per bap- 
tismum initiatus est decimo quarto, aut ut quidam volunt 
decimo." Regni sui anno LXVII. in Halensis monasterii 
chronico, XLIII. in genealogico de gestis Anglorum, 
vitam finiisse scribitur. Author chronici, quod appellatur 
Brutus, mortuum scribit, postquam regnaverat L. annos : 
alii, postquam XXX. Johannes Hardingus annos regni 
LIV. illi tribuit : ac inter illius obitum et Severi adventum 
in Britanniam quadriennii interstitium constituit; quod 
posterius a Matthaei quoque Florilegi et Polydori Vergilii 
rationibus non est alienum: licet Fabianus et Graftonus, 
et Richardus Vitus quindecim, Caxtonus quinquaginta, 
Eulogii author plurium etiam quam quinquaginta annorum 
spatium interponendum censeat. Nos in tanta scriptorum 
dissensione eo potissimum inclinamus, ut tertii a Christo 
sasculi anno primo Lucium vita excessisse dicendum exis- 
timemus; annis post susceptam fidem XXV. atque sep- 
tennio fere ante expeditionem Severi Britannicam ; quan- 
doquidem in annum ilium CCI. non Sarisburiensis solum 
ecclesiae annales, et chronicam Britonum abbreviatam, et 
tabulas quas citavimus Londinenses ; sed etiam Rogerum 
Wendoverium, Matthaeum utrumque (Parisiensem et West- 
monasteriensem) una cum Roffensi historia, consentire 
animadvertimus. 

Ad sepulturae locum quod attinet: "ex Rhaetia ejus 
corpus in Britanniam reportatum, Claudiocestriae honori- 
fice sepultum esse fertur ;" si Richardo Vito credimus : 
nam Britannici historici Claudiocestriae, sive Glocestriae, 
et mortuum et sepultum esse ferunt. " Secundum quae- 
dam chronica Londini sepultus est, secundum aha Glo- 
cestriae, eo in loco ubi nunc ordo S. Francisci consistit :" 
ait Londinensis Cornhillanae tabulae exarator : quod ta- 
men de Londinensi Lucii sepultura in unico Sarisburi- 
ensis ecclesii.c chronico reperirc me memini. Scripserat 



CAP. VI. ANTIQUITATES. 169 

nimirum Galfridus Monemuthensis' 1 , eumque secuti, Mat- 
thaeus Parisiensis et Westmonasteriensis, et alii plures, 
" in urbe Claudiocestriae ab hac vita migravisse, et in 
ecclesia primae sedis honorifice sepultum esse :" unde 
fortasse in una e tribus archiepiscopalibus sedibus tumulo 
mandatum suspicati sunt aliqui : quum non aliud voluerit 
Galfridus, quam quod in magna Wintoniensis ecclesias 
tabula est expressum ; " Regem Lucium sepultum esse 
Gloucestriae in ecclesia primes sedis," id est, in urbis 
Glocestrensis ecclesia cathedrali ; quo sensu ecclesiae 
primae sedis Wintoniae alibi 1 apud eundem facta habetur 
mentio : sicut et Glocestrensium episcoporum, Eldadi k et 
Theoni 1 : ne quis ab Henrico VIII. Glocestriam sede epis- 
copali primum ornatam fuisse hie objectet. Epitaphii vero 
locum suppleverint canonici isti, a superioris aevi mona- 
chis conscripti versiculi m : 

Lucius in tenebris prius idola qui coluisti, 
Et merito Celebris ex quo baptisma subisti. 
Coelestis medici merito curam meruisti, 
Orsine felici, lotus baptismate Christi. 



h Galfrid. hist. Britannic, lib. 5. cap. 1. 

1 Id. lib. 18. cap. 17. k Id. ibid. cap. 7. 

I Id. lib. 11. cap. 3. 

™ Apud Johannem Fiberium sive Bever, et chronicom Biitonum abbreviatani. 



170 BR1TANNICARUM ECCLES1ARUM CAP. VII. 



CAP. VI 1. 



De fide a Britannis usque ad Diocletiani tempora conservata : cum Origen a 
et Tertulliani ea de re testimonio. De Mellone Britanno, Rothomagensium 
praesule. De saevissima hie a Maximiano Herculio excitata persecutione ; et 
passis in ea Albano, Amphibalo, Julio, Aarone, Socrate, Stephano, Augulio, 
et aliis innumeris. De pace Britannicis ecclesiis, altero post cceptara persecu- 
tionem anno, a Constantio Chloro Augnsti Constantini magni patre restituta. 



Britannos susceptam fidem usque ad Diocletiani tem- 
pora integram et intemeratam in pace servavisse, et nostri 
tradiderunt authores et exteri. Beda, libro primo historiae 
ecclesiasticae, capite quarto ; annales Anglo-Saxonici, Ivo 
Carnotensis in chronico, Gotcelinus Bertinianus, in majore 
historia vita? Augustini, capite trigesimo et secundo ; Flo- 
rentius Wigorniensis, Galfridus Monemuthensis, Britanni- 
carum historiarum libro quinto, capite quinto ; Henricus 
Huntingtoniensis historia? libro primo ; Radulphus de Di- 
ceto, Johannes de Taxster, Radulphus de Baldoc Londi- 
nensis episcopus, Ranulphus Cestrensis, in polychronici 
libro quarto, capite decimosexto; Thomas Rudburnus in 
minore chronico, Abingdonensis liber, annales de Winch- 
combe, Lacock, Kirstall, &c. Henricus Marleburgensis, 
Johannes Geerbrandus Leydensis in chronico Hollandia?, 
libro secundo, capite primo ; Ponticus Virunnius, historiae 
Britannicse libro quinto. Johannes Major, de gestis Scoto- 
rum libro primo,capite decimo tertio, et Polydorus Vergilius, 
historiae Anglicse libro secundo. Quos omnes in re non 
admodum necessaria testes advocare libuit; ut duorum 
recentiorum scriptorum, Britannica? gentis gloria; iniquio- 
rum, Guilielmi Paradini et Thomae Dempsteri comprime- 
retur audacia. 



CAP. VII. ANTIQUITATES. 171 

Eorum enim alter " post a Lucium ita fidem refrixisse 
affirmat, ut tractu tempovis divini cultus Barbari sint obli- 
ti, et ad Deorum Gentilium nugas revoluti : atque in ea 
caecitate vixisse addit, usque ad tempora Edvyni b regis 
Anglia?, et annum salutis humanse DCVIII." Alterius, eo 
dementior quo confidentior, est haec assertio : " Si c vera 
est de Lucio Britannorum rege relatio : certum est, rege 
fidem arnplexo, populum infidelem quingentis annis totis 
permansisse, ut sequenti capite dicetur." Deinde in illo cap- 
ite multa accumulat testimonia, quibus probet Gregorii I. 
temporibus, Augustini et sociorum opera, Anglos Chris- 
tianam fidem suscepisse : ac demum, quasi re plane confec- 
ta, hunc sibi canit triumphum. " Haec satis arbitror ad 
refellendas aniles de Lucio rege fabulas, ex Gallis, Ger- 
manis, Italis, ipsis Anglis." Neque interim advertit, insa- 
nire se solennia, ridendumque se omnibus propinare ; dum 
diversissimas gentes inter se confundit, et conversionem 
Bi'itonum a conversione Anglorum vel nescivit vel noluit 
distinguere. 

De Anglis quidem Sigebertus Gemblacensis in chronico 
ad annum DXCIX. ea scripsit, non qua? ex eo citavit hie 
Dempsterus : " Nondum verbum vita? audierant Edilber- 
tus rex Anglorum qui Cantuarii vocantur ; ita nee Mercii, 
nee gensNordanymbrorum, sub regibus Adilfrido et Aelle :" 
sed ista : "Edilbertus rex Anglorum, qui Cantuarii vocan- 
tur, praedicante Augustino, cum gente sua, baptizatur. 
Porro gens Anglorum qui Mercii dicuntur et gens Nordan- 
ymbrorum, qui, quod ad aquilonarem partem Humbri 
fluminis habitent, ita vocantur, sub regibus Edilfrido et 
Aelle nondum audierant verbum vitas." De veteribus ta- 
men Britannis scripserat jam idem, in ipso operis procemio. 
" Hi tempore Marci Antonini Veri, instantia Lucii Britan- 
niarum regis, per legatos Eleutherii papae mysteria Chris- 
tianitatis susceperunt ; in qua aliqui eorum usque ad mar- 
tyrii coronam provecti sunt." Eandem etiam distinctio- 

* Faradin. Anglicae descript. compend. cap. 22. 

b Regis Nordanhumbrorum, quem ann. C27. a Paulino baptizatum constat. 

11 Dempster, apparat. ad histor. Scotic. cap. 7. 



172 BRITANNICABUM ECCLESIAKUM CAP. VII. 

nem observavit, inter exteros, Alanus de Insulis : " Cum d 
Britones a tempore Eleutherii, qui fuit decimus quartus a 
B. Petro apostolo, per gloi'iosae memoriae Lucium regem 
suum Christianitatem suscepissent : Saxones in cultu Dae- 
monum usque ad adventum Augustini, a beato papa Gre- 
gorio missi, perstiterunt :" et Martinus Polonus, in chro- 
nico; " Anno decimo quarto Mauricii, B. Gregorius misit 
in Angliam Augustinum monachum, pro conversione Sax- 
onum, qui de novo Britanniam intraverant. Nam Brito- 
nes, de quibus adhuc Galenses remanserunt, ab Eleuthero 
papa diu ante Christiani facti fuerunt." Ex quo deducit 
Alphonsus Garsias de sancta Maria, Castellani regis no- 
mine cum legatis Anglicanis in Basileensi e concilio discep- 
tans, " quod illud quod dicitur de temporibus Gregorii, 
intelligitur de Britannis qui et Anglici dicuntur : illud vero 
quod dicitur de temporibus Eleutherii, intelligitur de Bri- 
tonibus Britonantibus (ita enim loqui illi libuit) seu Galen- 
sibus :" et hoc quoque modo ad argumentum Anglorum, 
de antiquitate fidei jam inde ab Eleutherii temporibus 
apud ipsos receptee, responderi posse addit, " Ilia tota 
gens quae tunc erat in Anglia fuit expulsa per Saxones, 
qui erant infideles, et susceperunt fidem temporibus Gre- 
gorii papa? et Mauricii imperatoris ; ut patet in chronicis. 
Non ergo sunt tempora computanda a gente prima quae 
totaliter est expulsa, sed a tempore Saxonum qui Angliam 
occuparunt, et de quorum genere Anglici descendunt." 

At antiquitatem illam fidei apud ipsos Britannos ali- 
quantulum minuere videri posset Origenis hoc testimonium, 
tractatu vigesimo et octavo in Matthaeum. " Quid dica- 
mus de Britannis, aut Germanis, qui sunt circa Oceanum, 
vel apud Barbaros, Dacos, et Sarmatas, et Scythas ? quo- 
rum plurimi nondum audierunt evangelii verbum ; audi- 
turi sunt autem in ipsa seculi consummatione." Verum 
praeterquam quod docti dubitent, an ista tribui debeant 
Origeni ; non aliud hinc elicitur, quam in hisce gentibus 
extitisse plurimos qui nondum audiverint evangelii ver- 



rl Alan, explanat. prophet. Merlin, lib. 1. 
1 Ex actis concilii Basileensis, MSS. 



CAP. Vir. ANTIQUITATES. 1 IO 

bum, quod ut nos facile concedimus ; ita nee Origenem ne- 
gaturum scimus, complures in iisdem gentibus evangelii 
verbum suscepisse. Sic enim scribit ipse, in Ezechielem 
homilia quarta. " Quando enim terra Britanniae ante ad- 
ventum Christi in unius Dei consensit religionem ? quando 
terra Maurorum ? quando totus semel orbis ? Nunc vero 
propter ecclesias, quae mundi limites tenent, universa ter- 
ra cum laetitia clamat ad Dominum Israel, et capax est bo- 
norum secundum fines suos :" et in Lucae caput primum 
homilia sexta, " Virtus Domini Salvatoris et cum his est 
qui ab orbe nostro in Britannia dividuntur, et cum his qui 
in Mauritania, etcum universis qui sub sole in nomine ejus 
crediderunt." Idem Ylipi apx^v libro quarto " In f omni 
orbe terrarum, in omni Grascia, atque universis caeteris na- 
tionibus, innumeri sunt et immensi, qui relictis patriis legi- 
bus, et his quos putabant Deos, ad observantiam Mosaicae 
legis, et disciplinam se Christi cultumque tradiderunt." 

A Tertulliano quoque ante Origenem, in censum gen- 
tium suo tempore Christo credentium referuntur " Getu- 
lorum g varietates, et Maurorum multi fines, Hispaniarum 
omnes termini, et Galliarum diversae nationes, et Britanno- 
rum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita ; et Sar- 
matarum, et Dacorum, et Germanorum, et Scytharum, et 
abditarum multarum gentium, et provinciarum et insula- 
rum multarum nobis ignotarum, et quas enumerare minus 
possumus. In quibus omnibus locis Christi nomen, qui 
jam venit, regnat", inquit ille : et pauculis interjectis, 
" Germani adhuc usque limites suos transgredi non sinun- 
tur. Britannia? intra Oceani ambitum conclusae sunt. Mau- 
rorum gens et Getuloium barbaries a Romanis obsidentur, 
ne regionum suarum fines excedant. Quid de Romanis di- 
cam, qui de legionum suarum praesidiis imperium suum mu- 
niunt, nee trans istasgentesporrigere vires regnisui possunt? 
Christi autem regnum et nomen ubique porrigitur, ubique 
creditur, ab omnibus gentibus supra enumeratis colitur, 
ubique regnat, ubique adoratur." Arnobius libro secun- 

' Clemens Alexandrinus, lib. 5. Stromat. Christum dicit omnibus notum gen- 
tibus. 
f Tertull. lib. advers. Judaos, cap. 7. 



174 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

do, Christianam religionem fuisse testatur, " In insulis 
et provinciis omnibus quas sol oriens atque occidens lus- 
trat." 

Neque multum tribuendum est fabulosas legendae reginae 
Helenas a Johanne Capgravio editae ; in qua, " Asclepio- 
doti (qui Allectum, purpuram in Britannia adversus Dio- 
cletianum sumentem, e medio sustulit) temporibus, ut mul- 
tum extincta in regno Britannia? fides Catholica" esse di- 
citur. Etsi enim, ut ibi additur, " a tempore Lucii, qui 
primus fuerat inter Britones rex Christianus, regnum Bri- 
tannicum usque ad praefatum Asclepiodotum Romanis qui 
gentiles erant et pagani pro majori parte fuerat subjectum :" 
tamen, ut reliquas gentes iisdem Romanis subjectas, ita et 
Britannos nostros inviolatam fidem Christo conservasse, sa- 
tis testatum reliquit, in immaniillaDiocletiani persecutione, 
quam ipsius Asclepiodoti diebus ortam Britannica h narrat 
historia, sustinenda,martyruminvicta constantia. Haec enim 
persecutio, ut in chronico suo Beda; ejusque insistentes ves- 
tigiisAdo', etFreculphus k , et Ordericus Vitalis 1 , retulerunt, 
" tam crudelis et crebra flagrabat ; ut intra unum mensem 
XVII. m millia martyrum pro Christo passi inveniantur : et 
Oceani limbum transgressa, Albanum, Aaron et Julium Bri- 
tanniae, cum aliis pluribus viris ac foeminis, felici cruore 
damnavit :" ita quidem ut, praeter illos nominatos, alios oe- 
tingentos octoginta novem numeret Notkerus Balbulus", 
Christi sectatores innumeros fuisse referat Johannes Nau- 
clerus , qui in una hac insula martyrium perpessi fuerint : 
ubi tamen non multum ultra unius anni spatium in Christi 
athletas saevitum fuisse ostendemus. 

Ante hanc vero persecutionem, S. Mellonis Britanni 
(Malloni, Melanii et Melonini aliis nuncupati) Celebris 
extitit memoria : qui, relicta patria, " primus 5 Rotho- 

h Galfrid. Monemuth. lib. 5. cap. 5. 
' Ado in chronic, attat. G. et martyrolog. Jun. 22. 
k Freculph. chronic, torn. 2. lib. 3. cap. 15. 
1 Orderic. histor. ecclesiast. lib. 1. 

m XVIII. leguntur apud Adonem et Ordericum : sedXVU. habet liber ponti- 
ficalis in vita Marcellini ; unde hoc hauserunt reliqui. 
n Notker. martyrolog. X. Calend. Julii. 
° Naucler. Chronograph, vol. 2. generat. 6. 
P Molan. in Usuard. Octobr. 22. ex vetere martyrologio Romano. 



CAP. VII. ANTTQUITATES. 175 

magensem ecclesiam archiepiscopus rexisse" dicitur; re- 
licto successore Avidiano sive Avitiano, qui synodo Are- 
latensi anno CCCXIV. habitas subscripsisse reperitur. 
De his habentur veteres illi Rothomagensis Cleri q ver- 
siculi : 

Antistes sanctus Mallonus in ordine primus 
Excoluit plebem doctrina Rothomagensem. 
Post hunc prsecipuus devotus et Avidianus 
Obtinuit regimen, curam quoque rexit herilem. 

Primus quidem ad Rothomagenses S. Nicasius episcopus 
destinatus fuisse legitur: sed " prisca gentilitas," inquit 
Ordericus Vitalis 1 , " martyrisato praedicatore, Rothoma- 
gum diu possedit ; et innumeris idolorum spurcitiis usque 
ad sanctum Mellonem archiepiscopum replevit." Hunc 
ex majori Britannia Romam venientem, a Stephano I. 
pontifice in fide Christiana instructum, baptizatum, cle- 
ricum et gradatim sacerdotem ordinatum, atque divino 
oraculo Rothomagensem episcopum consecratum fuisse 
anno Domini CCLVI. in natalibus sanctorum canonicorum 
refert Constantinus Ghinius : actis etiam ejusdem consen- 
tientibus, qua? ita rem gestam narrant. " Tempore 55 Vale- 
riani imperatoris Mellonus quidam de majore Britannia 
oriundus Romam venit ; ut patriae suae tributum solveret, 
et imperatori serviret. Ibique, sicut mos erat, cum sociis 
suis ad templum Martis ductus est ut sacrificaret. Au- 
diens autem Stephanum papam paucis Christianis evan- 
gelium Christi prasdicantem, verba ejus attendit et credi- 
dit ; baptismum ab eo petiit et accepit." 

A Stephano quoque papa ordinatum, et Rothomagum 
ad praedicandum evangelium missum esse, martyrologium 
Romanum, ad diem vigesimum et secundum Octobris, et 
breviarium' Rothomagense confirmant: ut et Balaeus 11 , 



I'Orderic. lib. 5. hist. pag. 557, 558. 

r Id. ibid. pag. 555. 

8 Vincent, specul. historial. lib. 11. cap. 74. Johan. Tinmuthens. et Capgrav. 
in vita S. Mellonis. Petr. de natalib. catalog, lib. 9. cap. 93. Legenda aurea An- 
glicana, edit. Londini ann. 1512. in vita S. Melonini. 

* Claud. Robert, in Rotomag. archiepiscop. catalogo. 

" Bal. scriptor. Britan. centur. 1. cap. 31. 



176 BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

Baronius w , ac recentiorum alii: quibus etiam Damasum 
in pontificali accenset Dempsterus* : sed eadem fide, qua 
Antonium Possevinum y , Scotum ilium fuisse, affirmare 
ait 2 , quum de eo Pseudo-Damasus verbum oninino nullum ; 
haec autem tantum habeat in citato loco Possevinus •' 
" Mellanius Probus, Britannus, scripsit quasdam homilias., 
Vivebat anno CCLX." Nam Scotum ipse Dempsterus et 
primus et solus fuisse somniavit. Ordericus vero Vitalis* 
tempore Constantii patris Constantini magni " Mallonum 
cum aliis quibusdam fidelibus Rothomagum incoluisse 
scribit, et primum ibi volente Deo pontificalem cathedram 
obtinuisse : tempore Eusebii papa? et Melchiadis claruisse, 
undecimoque Calendas Novembris ad Dominum migra- 
visse, in crypta basilicae S. Gervasii martyris extra urbem 
sepultum." Quam temporis consignationem si sequi vo- 
lumus, Diocletianeae persecutioni superstitem ilium vixisse 
dicamus necesse est. 

Ccepta ea est, ut ex Eusebio b liquet, decimo nono anno 
Diocletiani, mense Martio, per eos dies quibus Dominicae 
passionis memoria celebrabatur, anno serse Antiochenae 
CCCLI. vulgaris nostra; Christiana; CCCIII. in Britannia 
et reliquo occidente non minorem crudelitatem exercente 
Maximiano Herculio, quam in oriente ipso Diocletiano. 
Quomodo autem haec persecutio Britanniam, ut Beda c 
loquitur, " cum plurima confessionis Deo devotas gloria 
sublimavit;" ita explicat Gildas, Britannicorum scriptorum 
antiquissimus ; " Ne penitus crassa atrae noctis caligine 
Britannia obfuscaretur, clarissimas lampades sanctorum 
martyrum nobis accendit Deus : quorum nunc corporum 
sepulturae, et passionum loca, si non lugubri divortio bar- 
barorum d quamplurima ob scelera nostra civibus adime- 



w Baron, annal. torn. 2. ad ann. 260. sec. 6. 

1 Dempster, in Menolog. Scotic. Octob. 22. 

y Apparat. Sacr. pag. 433. 

*■ Dempster in histor. ecclesiastic. Scotor. lib. 12. num. 924. 

a Orderic. histor. lib. 5. pag. 557, 558. 

h Euseb. chronic, et histor. ecclesiastic, lib. 8. cap. 2. al. 3. 

c Bed. histor. ecclesiastic, lib. 1. cap. 6°. 

d Anglo-Saxonas intelligit, qui ipsius tempore adhuc infideles erant. 



CAP. VII. ANTIQUITATES. 177 

rentur, non minimum intuentium mentibus ardorem divinae 
charitatis incuterent. Sanctum Albanum Verolamiensem, 
Aaron et Julium Legionum urbis cives, cseterosque utrius- 
que sexus diversis in locis summa magnanimitate in acie 
Christi perstantes dico." Deinde, descripto S. Albani 
certamine, de reliquis subdit, " Casteri vero sic diversis 
cruciatibus torti sunt, et inaudita iBembrorum discerp- 
tione lacerati ; ut absque cunctamine gloriosi in egregiis 
Hierusalem veluti portis martyrii sui trophssa defigerent. 
Nam qui superfuerant, sylvis ac desertis abditisque spe- 
luncis se occultavere ; expectantes a justorectore omnium 
Deo carnificibus severa quandoque judicia, sibi vero ani- 
marum tutamina." 

Purpurati hujus agminis dux fuit ille primo loco nomi- 
natus Albanus, Verolamii (quod Britannorum erat oppi- 
dum, suis quidem usum legibus, sed municipii e , quo dona- 
tum erat jure, munerum f et honorum publicorum cumpopu- 
lo Romano particeps) generosus civis : de quo Venantius 
Fortunatus, in g Carmine de virginitate ; 

Egregium Albanum fcecunda Britannia profert. 

Et longo post ilium intervallo Alexander Necchamus, de 
Verolamio suo canens : 

Hie est martyrii roseo decoratus honore 
Albanus, civis, inclyta Roma, tuus. 

Et Johannes de Garlandia libro secundo de triumphis Ec- 
clesiae : 

Racchatur sanctos dum Maximianus in omnes, 
Albanus martyr Amphibalusque cadunt. 

Et hymnus, die h S. Albani memoriae dicato cantari solitus : 

Ave protomartyr Anglorum, 
Miles regis Angelorum; 
Albane, flos martyrum. 

e Supr. cap. 5. pag. 82. 

f A. Gell. Noct. Attic, lib. lfi. cap. 13. 

s Fortunat. lib. 8. carm. 4. 

h Breviar. Sarisbur. in officio S. Albani. 

VOL. V. w 



178 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

Hoc enim protomartyris Anglorum titulo, quod in ea Bri- 
tanniaa parte, quae ab Anglis postea possessa et Anglia 
dicta est, omnium primus Christi fidem sanguine suo ob- 
signavit, non apud Ingulphum Croylandensem solum et 
alios Anglicanos scriptores passim insignitus reperitur ; 
sed etiam in vetere inscriptione, anno MCCLVII. in ec- 
clesia S. Albani a cementariorum ministris eruta ; et anno 
DCCXCIII. ut videtur, OfFa regnante posita : cujus ano- 
nymus quidam Albanensis monachus ita meminit ; " In 
mausoleo, inter altare S. Oswini et altare S. Vulstani, sub 
tabulatu marmoreo et feretro antiquo picto (dum aptitudo 
fundamenti quaereretur, per strepitum gradientium ab in- 
sperato invento) reperta sunt hasc. Panni plumbei, ut 
vulgariter loquamur, in quibus corpus martyris proximius 
ponebatur : et quaedam lamina plumbea, monopedalis lon- 
gitudine, et trium digitorum latitudine. In qua, secundum 
consuetudinem antiquorum, inscriptum et stylo ferreo in- 
sculptum fuerat hoc : In hoc mausoleo inventum est 

VENERABILE CORPUS SANCTI AlBANI PROTHOMARTIRIS An- 

glorum:" Et in anni illius MCCLVII. historia, Matthagus 
Parisiensis : " In mausoleo inventa est quaedam lamina 
plumbea, in qua secundum antiquorum consuetudinem, 
scriptus est hie titulus, In hoc mausoleo inventum est ve- 
nerabile corpus sancti Albani protomartyris Anglorum." 
Matthaeus Westmonasteriensis ad annum DCCXCIV. 
Anglorum sive Britonum protomartyrem nominat : ubi ad 
vocem Britonum criticus aliquis notulam hanc apposuit, 
quae in libris impressis ex margine irrepsit in contextum : 
" Quod solum verum est: quia certum est eum Britonem, 
non Anglicum extitisse: unde male dicitur, Anglorum pro- 
tomartyrem :" indeque alteram illam magis propriam appel- 
lationem retinuit Thomas Walsinghamius, commune con- 
ventus S. Albani sigillum describens : " in quo'' ut inquit 
ille, " vetustissimo 1 opere imago gloriosi protomartyris Bri- 
tannorum Albani figurabatur, tenens in manu palmam." 

' Walsingham.in histor. Richard. II. ann. 1581. 



CAP. Vir. ANTIQUITATES. 179 

Thomas Dempsterus k Scotum fuisse contendit: earn in 
rem producto Hartmanni apud Canisium testimonio : 



Scotia se Albano felicem martyre clamat ; 
Victima qui Christo prima Britanna fuit. 



Verum. quum in tomis Canisianis hoc frustra qusesiverim : 
non rnagis hie apud me fidem suam liberat, quam in illo 
quod in eodem ipso loco non minori confidentia asseverat ; 
pervenisse ad se Albani opusculum inscriptum, Christia- 
norum puritas: cujusmodi libellum, neque ab illo, neque 
a mortalium omnino quoquam, conspectum fuisse unquam, 
quovis pignore ausim contendere. 

In edito Bedae martyrologio Albinus hie vocatur ; a 
Germano aliquo antiquario scriptura immutata. Eo 1 enim 
nomine Germani Britannicum nostrum ab Albano Mogun- 
tino martyre distinguendum censuerunt: de quo ita Colo- 
nienses S. Pantaleonis ccenobitat, in libello anno MDII. 
ad Henricum VII. Anglorum regem scripto : " Theophana 
imperatrix, ob affinitatem S. Brunonis Coloniensis archi- 
episcopi, Coloniense Benedictinum S. Pantaleonis monas- 
terium summo honore coluit; et ad illud S. Albani reli- 
quias Roma, quo eas ex Anglia tulerat S. Germanus, 
pertulit. Ea? vero Moguntiam cum venissent, licet ejus- 
dem sedis antistes Augustam cum memoria martyris vene- 
rabiliter excepisset, donariis quoque non spernendis hono- 
rasset; verebatur tamen et auctoritate regia et martyris 
memoria recens adducti, per cognationem vocabuli, sui 
martyris Albani gloriam extenuari : nam uterque eorum 
vocabatur Albanus. Hunc ergo protomartyrem Anglia? 
Albinum vocari obnixe rogavit ; et cum optimatum regni 
consilio simul et auxilio impetravit." 

Hujus Britannorum protomartyris agonem breviter his 
verbis perstrinxit Gildas : " Postquam, charitatis gratia 
confessorem persecutoribus insectatum, et jam jamque 

k Dempster histor. ecclesiast. Scotor. lib. 1. num. 23. 

1 Jo. Molan. in Usuardi, et Petr. Galesin. in Roman, martyrolog. 1 1. et 10. 
Calend. Julii. Erhard. Winheim, in saerario Agrippinae, pag. 143. Nic. Serarius, 
rer. Moguntiac. lib. 2. pag. 275. et lib. 5. pag. 718, 719. 

N2 



180 BRITANNlCARUM ECCLESIARUM CA1>. VII 

comprehendendum (imitans et in hoc Christum, animani 
pro ovibus ponentem) domo prinium ac mutatis dein mutuo 
vestibus occubuit, et se discrimini in fratris supra dicti 
vestimentis libenter persequendum dedit: ita Deo, inter 
sacram confessionem cruoremque, coram impiis Romana 
turn stigmata cum horribili phantasia referentibus, pla- 
cens, signorum miraculis mirabiliter adornatus est ut, 
oratione ferventi, illi Isi'aeliticae arenti viae minusque tritse, 
stante diu arca m prope glareas Testamenti in medio 
Jordanis canali, simile iter ignotum trans Thamesis nobilis 
fluvii alveum cum mille viris sicco ingrediens pede, sus- 
pensis utrinque modo" prseruptorum fluvialibus montium 
gurgitibus, aperiret ; et priorem carnificem tanta prodigia 
videntem in agnum ex lupo mutaret, et una secum trium- 
phalem martyrii palmam sitire vehementius et excipere 
fortius faceret." 

Sed quae angustius et obscurius ille attigit, plenius et 
planius in primo ecclesiasticae suas historiae libro explica- 
vit Beda : ex quo novem illae lectiones sunt excerptae, 
quae die S. Albani apud Anglos publice recitari consue- 
verunt : sive eas primum Sarisburiensi breviario a se 
composite Osmundus inseruerit ; sive ab Alfrico 11 abbate, 
sub finem decimi post Christum sseculi, ita ordinatas ac- 
ceperit. Sic enim de eo in historia abbatum S. Albani a 
Matthaeo Parisiensi conscripta legimus : " Leofrico q , qui 
ex abbate S. Albani factus est archiepiscopus Cantuari- 
ensis, successit in abbatia frater ejus uterinus Alfricus. 
Iste, visione praemonitus, S. Albani quae nunc cantatur 
composuit historiam, et eidem notam melicam adaptavit ; 
et auctoritate fratris sui archiepiscopi multis locis Anglia? 
fecit publicari, diemque ejusdem martyris honorari : sta- 
tuens ut die Jovis, nisi praeoccupetur legitimis tempo- 
ribus, Missa de ipso cum pertinentiis, solemniter cele- 
bretur." 



1,1 Jos. cap. 3. ver. 17. " Al. more. 

Bed. lib. 1. hist. cap. 7. * Jo. Bate, centur. 10. cap. 52. 

i Meminit ejus idem Matthreus, in historia majoie, ad annum Dom. 1214. 
Aliis jElfricus et Aluricius dicitur. Vid. Balceum centur. 10. cap. 52. cum cen- 
tur. 2 cap. 41. 



CAP. VII. ANTIQUITATES. 181 

In hisce actis, confessoris illius vestimentum, quo in- 
dutus Albanus militibus capienduin se exhibuit, caracalla 
voeatur : quam monasticam fuisse vestem confirmat Tho- 
mas Rudburnus , ex Saxonico Bedas interprete, qui " ha- 
bitura monachalem" reddidit; ex Dolensi, qui passum 
Albanum scripsit " sub caracalla et cuculla magistri sui 
Amphibali monachi et doctoris egregii," et ex Thoma 
Walsinghamio, qui feretrum in quo vestimentum hoc apud 
Elienses servatum fuisse existimabatur, anno MCCCXIV. 
a rege Edvardo II. reclusum referens, quid in eo inventum 
fuerit, hunc in modum explicat: " Ecce vident locellum 
ilium a summo usque deorsum quodam panno villoso ita 
occupatum, ut nihil posset aliud continere. In superiori 
vero parte vestimenti conspiciunt cruoris coagula dense 
respersa ; ita nova, ita recentia, quasi pridie fuissent ef- 
fusa." Verum pro eo quod in Walsinghamio sequitur : 
" Constat hanc vestem fuisse caracallam, quam sanctifs 
Albanus in conrersione acceperat a sancto Amphibalo 
magistro suo in signum religionis, in quo idem martyr 
sententiam subiit capitalem :" substituit Rudburnus, " cum 
eo panno inventam esse scripturam antiquam, ita se ha- 
bentem; hasc est cuculla s sancti Amphibali monachi et 
sancti Albani praeceptoris ; sub quapassus est sanctus Al- 
banus Anglia? protomartyr, sub persecutione Dioclesiani 
imperatoris in omnes Christianos saevissima." 

Et ad caracallam quidem quod attinet : Hieronymus^ et 
Eucherius u , ephod indumentum sacerdotaleitadescribentes, 
ut in modum caracalla? fuisse dicant, sed sine cucullo ; 
caracallas fuisse pasnulas cucullatas satis indicant: inde- 
que diminutivum KapaicaXXiov in glossario Graeco-Latino, 
Cyrillo adscripto> cuculla exponitur. Sed Amphibali vo- 
cabulum, quod huic ipsi vestimento magis quam illius 
possessori convenire, suo loco sumus ostensuri, ex Bri- 
tannica Galfridi Monemuthensis w historia acceptum esse, 



r Rudburn. hist, major, lib. 1. cap. 4. 

8 Caracalla. 

1 Hieronym. epist. ad Fabiolain. op. torn. 2. pag. 580. 

" Eucher. instruction, lib. 2. cap, 10. 

* Galfrid. histor. lib. 5. cap. 5. 



182 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

lie ipsi quidem monachi dissimulant. Ita enim ad annum 
CCCIV. Rogerus Wendoverius, et ad annum CCCIH. 
annotat Matthaeus Florilegus : " Istius clerici nomen, licet 
Romanae taceant historiae, in historia Britonum tamen 
continetur expressum :" et ante eos, Guilielmus Albanensis 
monachus, in praefatione ad Albani vitam ex Anglico ser- 
mone in Latinum a se conversam : " Sciendum, quod huic 
operi beati clerici nomen adjecerim: quod non in libro 
quern transfero, sed in historia quam Gaufridus Arturus 
de Britannico in Latinum se vertisse testatur, inveni." 

In prolixioribus quoque illis actis, nomen fluvii, quern 
sicco pede Albanus cum mille viris pertransiisse dicitur, 
haudquaquam est expressum : licet in quibusdam Gildae 
exemplaribus Tamesis et Tamensis vox appareat : nam a 
codiceGildas MS. qui in publica Cantabrigiensis academia? 
bibliotheca habetur, eaabest: sicut a Beda, etaliis omnibus 
actorum Albani descriptoribus : neque aliter ferri potest, 
quam si Colo fluvio in Tamisim illabenti, tanquam profluenti 
inde derivato, Tamisis nomen a Gilda communicatum fuisse 
dicamus. Colus enim a Tamisi dicedens, et Colbroke* oppido 
nomen tribuens, Buckinghamienses a mediterraneis Sax- 
onibus disterminat ; indequeHertfordienses visitans, vetus 
Verolamium et novam S. Albani villam intermeat, et Red- 
burnam alluit. Matthaeus vero Parisiensis, ex navalibus 
armamentis et conchyliorum testis yEldredi abbatis tem- 
poribus, circa annum Christi DCCCCLX. hie efFossis, 
marinas etiam aquas hue olim accessisse colligit. " Fos- 
sores," inquit, " juxta ripam asseres quernos, cum clavis 
infixis, pice navali delinitos quales solent esse in carinis 
invenerunt : nee non et quaedam navalia armamenta, ut- 
pote anchoras rubigine semirosas et remos abiegnos, in 
certum ac manifestum signum aqua? marinae, quae quon- 
dam Warlamcestrense vexit navigium, repererunt : qua; 
unda quomodo in primum rivulum nunc contrahatur, et 
quo miraculo, historia de Sancto Albano explanat evi- 



* Florentius Wigorniensis, ex annalibus Anglo-Saxonicis, deDanis,armo 894. 
" Tamense fluvio sine vadis tvansito, in insulam quandam intra meatum Coins; 
amnis sitam fugevunt." 



CAP. VII. ANTIQUITATES. 183 

denter. Conchylium vero conchas quales littus maris 
solet educare vel projicere, cum arenis aequoreis, quas in- 
solito vestigio cives Verolarnias, properantes ad martyrium 
novi martyris, quondam calcarunt, non sine admiratione 
invenerunt." 

Atqui conchylia Verolamiensibus suppeditabant loca 
mari quam ipsi essent viciniora: ut nihil necesse sit eo 
argumento marinas aquas ad eorum mcenia arcessere : 
neque deerat illis lacus amplissimus, licet hodie ingesta 
terra obstructus, et in prata conversus, qui regiorum pis- 
catorum vehebat navigia; unde Offam regem non mini- 
mum commodum percepisse, ipse testis est Matthaeus : ne 
navales asseres, et anchorae, et remi, quenquam hie per- 
moveant. Illud etiam verum est, in Albani actis a Beda 
descriptis arenas mentionem esse factam : sed fluminibus 
quoque sua est arena: et arenam terrain aridam quando- 
que denotare, ad primum Georgicorum monuit nos Ser- 
vius. In iisdem prseterea actis fluvius ab Albano exsic- 
catus, " ministerio persoluto, reversus ad naturam esse'' 
dicitur. Sed neque illud, neque in tota Albani historia 
aliud quicquam, marinas undas hue influxisse arguit. 

Duo vero in ilia historia commemorantur miracula, quae 
Gildas omnino non attigit : fontis nimirum in montis cacu- 
mine Albani precibus producti; et oculorum excaecati 
carnificis in terram cum beati martyris capite decidentium. 
Prions, in anni DX'VT. historia, meminit Matthasus Flo- 
rilegus : posterioris, in martyrologiis suis ad X. Calendas 
Julii, Beda, Ado, Rabanus et Notkerus : quibus et illa y 
Errici Antissiodorensis addi possunt de Albano nostro 
carmina : 

Millia pcenarum Christi pro nomine passus : 
Quem tandem rapuit capitis sententia caesi. 
Sed non lictori cessit res tuta superbo : 
Utque caput sancto, ceciderunt lumina saevo. 

Atque haec fuerunt antiqua martyrii S. Albani acta, a Beda 
historic ecclesiastics gentis Anglorum inserta, et in ec- 
clesiis Anglorum solenni more olim recitari solita: cum 

y Erric. Antissiod. dc vita Germani, lib. o. 



184 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

quibus et vetustissimum de iisdem volumen, primaevo Ve- 
rolamiensium idiomate conscriptum, plane consensisse, in 
historia abbatum S. Albani refert Matthaeus Parisiensis. 
Quod opus quia nondum in lucem est editum ; ex gestis 
i^dmari, qui ^Eldredo illi, de quo diximus, eirca an- 
num DCCCCLXX. in Albanensis ccenobii regimine suc- 
cessit, integrum locum non pigebit adscribere : narrationis 
fide ipsi authori relicta. 

" Istius abbatis tempore, dum fossores muros et ab- 
scondita terras rimarentur, in medio civitatis antiquae, cu- 
jusdam magni palatii fundamenta diruerunt : et cum tanto- 
rum vestigia asdificiorum admirarentur, invenerunt in 
cujusdam muri concavo deposito quasi armariolo, cum 
quibusdam minoribus libris et rotulis cujusdam codicis 
ignotum volumen, quod parum fuit ex tarn longaeva mora 
demolitum ; cujus nee literae, nee idioma alicui tunc in- 
vento cognitum prae antiquitate fuerat; venusta? tamen 
formae et manifestae literas fuerat ; quarum epigrammata 
et tituli aureis literis fulserunt: redimiti asseres querni, 
ligamina serica, pristinam in magna parte fortitudinem 
retinuerunt. De cujus libri notitia cum multum longe 
lateque fuerat diligenter inquisitum : tandem unum senem 
jam decrepitum invenerunt, sacerdotem literis bene eru- 
ditum, nomine Umvonani : qui, imbutus diversorum idio- 
matum linguis ac literis, legit distincte et aperte scripta 
libri praenominati ; similiter quae in aliis codicibus, in 
eodem armariolo et in eodem habitaculo repertis, legit 
indubitanter et exposuit expresse. Erat enim litei'a, qualis 
scribi solet tempore quo cives Werlamecestrani inbabita- 
bant ; et idioma antiquorum Britonum, quo tunc temporis 
utebantur : aliqua tamen in Latino : sed bis non opus erat." 

" In primo autem libro, scilicet majori, cujus prius fe- 
cimus mentionem, scriptam invenit historiam de sancto 
Albano Anglorum protomartyre, quam ecclesia diebus 
hodiernis recitat legendo : cui perhibet egregius doctor 
Beda testimonium in nullis discrepando. In aliis vero 
bbris passim inventis repent lector praedictus invocationes 
et ritus idololatrarum civium Warlamcestrensium: in qui- 
bus comperit, quod specialiter Phoebum Deum Solis invo- 



CAP. VII. ANTIQUITATES. 185 

caverunt et coluerunt, quod perpendi potest per historiam 
S. Albani, si earn sedulus lector intelligat: secundario 
vero Mercurium (Woden Anglice appellatum, a quo quar- 
tus dies septimanae intitulatur) Deum videlicet mercatorum, 
quia cives et compatriotae, propter navigium civitatis, et 
commodum loci situm, per unam diastam tantum a Lon- 
diniis distantem, fere omnes negotiatores et institores fue- 
runt. Abjectis igitur et combustis libris in quibus com- 
menta Diaboli continebantur ; solus ille liber, in quo his- 
toria sancti Albani continebatnr, in thesauro carissime 
reponebatur : et sicut praedictus presbyter illam antiquo 
Anglico vel Britannico idiomate conscriptum, in quo peri- 
tus extitit, legerat ; abbas iste ^dmarus per prudentiores 
fratrum in conventu fecit fideliter ac diligenter exponi, et 
plenius in publico prasdicando edoceri. Cum autem con- 
scripta historia in Latino pluribus, ut jam dictum est, 
innotuisset ; exemplar primitivum ac originale, quod mirum 
est dictu, irrestaurabiliter in pulverem subito redactum 
cecidit annullatum." 

Praeter ista Albani acta, Unwoni presbyteri opera ex 
vetere Britannica lingua in Latinam traducta ; post annos 
ducentos prodierunt alia, ex vulgari Anglicano in sermo- 
nem Latinum a Guilielmo Albanensi nionacho conversa : 
quibus ne ob novitatem derogaretur fides : placuit ut 
author ex historico repente propheta fieret; et de futura 
Anglorum conversione, ipse adhuc Catecliumenus et Ro- 
mam ad suscipiendum baptismum profecturus, vaticinare- 
tur : unde claruisse ilium anno gratia; DXC. Lelandus et 
Balaeus conjecerunt. Interpres autem Guilielmus ille Mar- 
tellus sacrista Albanensis fuisse videatur, quem post Si- 
monis mortem abbatis dignitatem frustra ambivisse, in 
historia abbatum S. Albani refert Matthseus Parisiensis. 
Simonis enim hujus, qui ab anno MCLXVII. usque ad 
MC LXXXIII. Albanensi monasterio abbas praefuit, jus- 
su, Guilielmus opus hoc aggressus est : sicut Guilielmi 
deinde rogatu, idem heroicis versibus expressitRadulphus 
Dunstapulensis; de quo, in Albanensis ccenobii virorum 
illustrium catalogo, ita legimus : " Radulphus de Dun- 
staplia non impar Maroni floruit : qui scripsit metrice 



186 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

vitas sanctorum Albani et Amphibali ; modernis et futuris 
merito commendandus :" fallitur enim Balaeus 2 , cum Ra- 
dulpho Gubio, abbati Albanensi anno MCLI. defuncto, 
poema hoc attribuit. Acta vero ilia, soluta oratione edita, 
typis Frobenianis prodiisse Dempsterus a affirmat : eadem 
fortasse credulitate, qua authorem in opere eo non semel 
se Scotum fateri somniavit ; quum Scoti mentio in toto illo 
opere ne semel quidem occurrat. Ego ex duobus MSS. 
Cottonianae bibliothecae codicibus illud descripsi : unde si 
prologum (nee authoris ilium tantum, sed utriusque simul 
Latini interpretis) una cum epilogo hie apposuero ; rem 
lectori omnino non ingratam facturus mihi videor. 



PR^FATIO GUILIELMI INTERPRETIS. 



Reverendo patri et domino charissimo Siraoni, Willelmus in Domino salutem. 

" Cum liber Anglico sermone conscriptus, passionem 
beati martyris Albani continens, ad nostram notitiam per- 
venisset: ut eum verbis Latinis exprimerem prascepistis. 
Ego vero nobis non obedire nefas existimans, dicto parui : 
non tamen ex aliqua praesumptione, sed ne contemni ju- 
bentis auctoritas videretur. Quod opus nomini vestro 
credidi consecrandum ; non inveniens cui magis oris mei 
primitias offerrem quam Domini sacerdoti. Si quid mi- 
nus Latine forte sonuerit apud doctas aures : interpre- 
tem novum obedientia, quae viribus plerumque majora 
prassumit, excusabit. Sciendum autem quod huic operi 
beati clerici nomen adjecerim : quod non in libro quern 
transfero, sed in historia quam Gaufridus Arturus de 
Britannico in Latinum se vertisse testatur, inveni. Sed ne 
verborum prolixitas homini displiceat occupato : restat 
nunc qualiter author operis sui praefationem dirigat au- 
diatur." 



2 Jo. Balae. centur. 2. cap. 84. 

a Dempster, hist, ccclesiast. Scoter, lib. 1. num. 76. 



CAP. VII. ANTIQUITATES. 187 



PROLOGUS AUTHORIS. 

" Quisquis beatorum martyrum gloriosa certamina ten- 
taverit ad memoriam revocare: necesse est, si tamen 
evaserit, odia sustineat paganorum. Si quis enim de nece 
martyrum, de gloria sanctorum narrationem coeperit or- 
dinare ; mox qui felicitati eorum invident, irasci, fremere, 
et usque ad mortem persequi consueverunt. Inde est 
quod passionem beati Albani martyris qualicunque stylo 
posteris proditurus, operi titulum non prsepono : malens 
tacendo nomen omittere, quam loquendo nomen pariter et 
vitam amittere. Quamvis igitur insidiantium laqueis plena 
sint omnia : suppresso tamen nomine, quid viderim, quid 
audierim non tacebo. Cives quondam Verolamii, ob ela- 
tionem cordis sui declarandam, qualiter passus sit beatis- 
simus Albanus in muris suae civitatis sculptum reliquerunt. 
Quam sculpturam longo post tempore in muris eorum jam 
rimosis et ad ruinam inclinatis inveni : vidique moenia 
prae vetustate jam labi, infra quorum ambitum beatus 
Albanus gi'aves in corpore pertulit cruciatus. Vidi locum 
repleri arborum densitate, in quo martyr invictus quondam 
pro Christo sententiam subiit capitalem. Illinc inter cae- 
tera multorum relatione cognovi, qualiter vir sanctus 
fontem in vertice montis orando produxerit ; ut inimicis 
siti laborantibus, et jam de vita desperantibus, aquarum 
beneficio subveniret. Omnem rei seriem diligenter inqui- 
sivi, didici, et (ne lateret posteros) in hunc modum stylo 
memoriaeque mandari curavi." 

" Cum persecutio, quae sub Diocletian o mota est, in 
Christianos longe lateque desasviret : vir quid am meritis et 
doctrina clarus (nomine Amphibalus b ) transiens in Britan- 
niam, Verolamium Domino ducente pervenit. Qui ingres- 
sus urbem, in domum divertens Albani hospitium postu- 
lavit. Erat autem Albanus civis Verolamius, vir eminens 

lj Ab inteipiete addilum : ut ipse in prafatione indicavit. 



188 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

in civitate, ex illustri Romanorum prosapia originem du- 
cens : in quo divitiarum gloria et dignitas secularis, nobili- 
tati generis respondentes, honorabilem virum omni populo 
reddiderunt. Hie sanctum virum hospitio benigne susci- 
piens, vitae necessaria ministravit, &c." 



EPILOGUS. 

" ELec et alia multa, quae divina pietas noluit homini- 
bus occultare, diligenter Uteris commendavi. Benedictus 
Deus. Decessit omnis ille ccetus infidelium qui in beatum 
Albanum mortis quondam tulere sententiam : nee jam de 
eis multum tractant homines aut loquuntur. Albani me- 
moria non delebitur : sed ejus laudabile meritum, si quid 
mea carmina possunt, longe lateque per orbem diffunde- 
tur. Tempus erit, ut confidimus, quo viri religiosi Chris- 
tiani ad praedicandum gentibus venient in Britanniam. 
Isti cum venerint, Dei magnalia hoc modo libris inserta 
reperient, legent, et ad notitiam deferent plurimorum. 
Tunc veritate cognita, lastabitur insula : tunc gentiles 
errorum vinculis absoluti, multiplici gaudio replebuntur. 
Verum tempus praedictae visitationis et gratiae quando 
venturum sit, quia certum non habeo, istic hujus laetitise 
magnitudinem non expecto. Sed ne posteri super meo 
nomine reddantur omnino solliciti, sciant, quia si volue- 
rint verum mihi ponere nomen, me miserum, me peccato- 
rem ultimum nominabunt. Romam autem proficiscor ; 
ut illic gentilitatis errore deposito, et lavacro regenera- 
tionis adepto, veniam merear assequi delictorum. Li- 
bellum quoque istum qui habetur in manibus ofFeram ex- 
amini Romanorum : ut si quid in eo secus quam debuit 
forte prolatum fuerit, hoc per eos dignetur in melius com- 
mutare Dominus [noster] Jesus Christus ; qui vivit et reg- 
nat Deus per omnia secula seculorum. Amen." 



CAP. VH, ANTIQUITATES. 189 



PR.EFATIO RADULPHI DUNSTAPUEENSIS. 



Albani celebrcm ccelo terrisque triumphum 

Ruminat inculto carmine Clio rudis. 
Ardua res poscit pectus studiumque Maronis : 

Non Maro sum, fateor, sed neque Codrus ego. 
Non acie mentis, non artis luceo cultu; 

Ut metrice martyr martyris esse que am. 
Martyris interpres me martyris ire poetam, 

Tu Guillelme mihi dux stimulusque cies : 
Quern de barbarie veteri novitate Latina 

Evolvis, versu me red tare volens. 
Qui cupis Amphibali fortis sublime trop Vise urn, 

Quod socias prosa, me sociare metro : 
Allegans quod eos fidei schola feed ere primo, 

Et nunc consorti nectat honore polus. 
Me plus discipulo doctorem carmine pulsat 

Jungere, quod jungat me tibi pignus idem. 
Hoc me compellit ad quod petis, etmagis urget 

Quolibet imperio, quod pius orat amor. 
Sis igitur clypeus plus auso paupere vena : 

JEixc\dx Chiron, non mihi tendo chelym. 

Sequitur et altera praefatio; quam hoc disticho Radulphus 
claudit : 

Difficiles igitur fragili rate remigo ductus ; 
Quo mea Guillelmi carbasa flatus agit. 

Ipsius operis epitomen si quis legere desideret: apud 
Matthaeum Florilegum in anni CCCIII. historia, Johan- 
nem Capgravium in legenda Albani et Amphibali, et Nico- 
laum Harpsfeldium ecclesiastical suse historian libro primo, 
capite octavo, et decimo, earn inveniet. Inter alia, siccato 
Albani precibus rapidissimi flu minis alveo, infideles Ve- 
rolamienses dixisse hie feruntur. i{ Nos Deum Solem 
colimus, et illi pras cseteris reverentiam deferimus am- 
pliorem. Hie, nostrae non immemor devotionis, propter 
nos aquam fluminis vi caloris absumpsit; ut sani et nu- 
mero integri necem inimici nostri laetis oculis cerneremus." 
Atque iterum, fonte in montis cacumine producto : " Laus 



190 BRITANNICARUJI ECCLESIARUM CAP. VII. 

Deo magno Soli ; qui servis in arcto constitutis tale dig- 
natus est providere remedium, ut aquarum rivulus subito 
de terra prosiliens nobis occurreret ad salutem." Quo 
respexit Matthaeus Parisiensis, in loco quern ex ^Edmari 
abbatis gestis supra b jam produximus. Hoc enim dramate 
tantopere delectatus est Matthasus, ut illud in metrum 
Gallicum nova metaphrasi transfuderit. 

Gallicum illud Matthaei cum Latino Guilielmi et Ra- 
dulphi opere conjunctum habetur in codice MS. ecclesiae 
S. Albani ab Henrico VI. Anglorum rege donato : in quo 
et duplex continebatur tractatus, de inventione seu trans- 
latione S. Albani, in festo inventionis ejusdem, qua? facta 
fuit die S. Petri ad vincula, in Albanensi coenobio legi 
solitus. In eorum priore, de nobilitate et dignitate S. 
Albani recitabantur ista : " Egregias dignitatis miraeque 
sanctitatis martyr Albanus, ut passionis ipsius a quodam 
altioris ingenii et eloquentioris linguae editus narrat libel- 
lus, ex stemmate inclytse gentis venam ducens clari san- 
guinis, ex parentibus processit paganis, velut rosa ex 
spinis : et inter seculares dignitates constitutus, claris 
floruit virtutibus, ceu lilium candet in convallibus." Et 
postea, " Albanus nomen accepit a regione Albionensi; 
cujus ipse diu sub Caesare primatum tenuit." Tractatus 
alter, priore longe prolixior, sub medium duodecimi post 
Christum seculi videtur editus, et ad prandium conventus 
legi consuevit : in cujus exordio, earn cum aliis Albano 
laudem tribuit, quod " primus in insula Britannia? pro 
Christi confessione proprium fuderit sanguinem ;" in pro- 
gressu vero, hac ad Verolamiense municipium utitur apos- 
trophe. 

" O Verolamium, civitatis antiquae ruina, potius quam 
aediflcium ! felicior hodie in cunctis nationibus praedicaris 
confracta, quam in deliciosis supellectilibus extiteris in- 
tegra : quae quanti fueris integra, rupta doces. Avorum 
namque largientium tua superbia est magnificata donariis : 
sed privata, secus quam decebat, tui cognitione Creatoris. 
Idololatra enim efFecta, et variis erroribus involuta, tuum 
deserueras infelix Creatorem ; et adorans, lapidi serviebas. 

b pag. 182. 



CAP. VII. ANT1QUITATES. 191 

Proinde beatior es in tuis et ditior rebus pauper et tenuis 
reliquis, quam in pretiosis fueras lapidibusetlapidibus pre- 
tiosis. Haec per sanctum tibi martyrem Albanum apud De- 
um gratia ; haec coram hominibus ipso subest interveniente 
potentia. Qua? superbire olimconsueveras in vasis irae, nunc 
humiliaris coram Deo in vasis niisericordias. Per beatum 
Albanum facta es scala pertingens usque ad ccelum ; et 
quae quondam fueras vorago inferni, nunc facta es aditus 
et janua paradisi. In te descendunt et ad te ascendunt 
cives Angelici ; et sursum atque deorsum consortes fiunt 
et concives nostri. Per nomen Christi nomen ubique 
beati cognoscitur martyris Albani : cum ejus sub quo 
victor occubuit nesciatur vocabulum in toto orbe tyranni". 

Sed et ista, quae desumpta dicuntur ex libro quern do- 
minus Johannes Mansel specialis domini regis clericus et 
consiliarius attulit de Hispania, eidem volumini leguntur 
interserta: " Obsesso Londoniis Gallo et occiso, Gale- 
broc nomen accepit ab illo ; torrens scilicet Londoniam 
percurrens. Illo vero regnante, orta est persecutio im- 
manis Christianorum sub Diocletiano Romanorum impe- 
ratore. Cujus consors et legatus Maximianus Herculeus, 
princeps militiae illius tyranni, ecclesias Britanniae sub- 
vertit ; Christianos proscribendo, et ad ritum gentilium 
flectendo. Albanum quoque nobilem civem Verolamii 
civitatis, magistrum militum totius Britanniae, juxta ipsam 
civitatem occidit; sententia plectens capitali. Qui secun- 
dum sanctiones civitatis, more nobilium sic est punitus 
(nam si esset plebeius, aliter fuerat puniendus : sed nobi- 
lium hoc judicium fuerat plectendorum) ubi nunc in ejus- 
dem, tanquam Anglicas nationis protomartyris, nobile fun- 
datur ccenobium veneratione. Passus est autem martyr 
memoratus, Britanniam sanguine purpurans primitivo, 
anno Gratiae CCLXXXVI. pro eo quod a quodam hos- 
pite suo Christiano conversus ad Christum, licet diversis 
poenis et diuturno carcere lacessitus, usque ad mortem in 
fide perstitit Christiana." 

Quibus, ad nobilitatem Albani amplius confirmandam, a 
collectore adjiciuntur etiam ista : " Quod B. Albanus civis 
Verolamii indigena fuerit et in ipsa natus civitate, prae- 



192 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

claris parentibus ibidem propagatus ; minime latet vitam 
ejus sedulo reeitantes. Non enim sustinuerunt parentes 
ejus, quod judicandus pro sua causa compeditus ante tri- 
bunal responderet; nee ut judicatus aliam subiret senten- 
tiam quam capitalem. Veruntamen ab atavis Romanis, 
sicut Britones a Bruto, remote nimis originem traxit pri- 
mitivam." Nempe in vita Albani a Guilielmo Latine 
reddita sic legimus : " Per parentes et genus ejus magnum 
et praeclarum, quod erat in civitate, non minima perturba- 
tionis rabies et dissensionis exoritur. Injuriam namque 
tanti ac talis viri asquanimiter ferre non poterant : ut vide- 
licet homo liber, ac si alicujus furti auctor extitisset, coram 
judice ferro staret oneratus." Ad quern locum ab Alba- 
nensi quodam anonymo hoc appositum est scholion : 
" Nota, quod B. Albanus civis et indigena fuit, Verolami 
natus et genitus. Dicit enim quod genus in civitate ha- 
buit : ab antiquis tamen Romanis derivatum ; sicut Wa- 
lenses a Trojanis." 

In scripto vero illo a Guilielmo monacho Albanensi edito 
clericum quoque hospitio ab Albano exceptum, quern 
Amphibalum fuisse appellatum a Galfrido Monemuthensi 
primum accepimus, ex confessore martyrem effectum le- 
gimus: de cujus tamen martyrio, non modo in Gilda 
et Beda, sed in ipso quoque Galfrido et Sarisburiensi 
breviario, et antiquis omnibus martyrologiis altissimum est 
silentium. In hoc vero libello passionis ejus, scripto an- 
tiquis temporibus apud sanctum Albanum, (eo enim no- 
mine a Matthaeo Parisiensi c laudatum invenio) narratio ita 
pertexitur. Nocte Albani caedem insecuta, " columna 
lucis e tumulo beati martyris in ccelum usque tendebatur : 
per quam descendentes Angeli et ascendentes, noctem 
totam in hymnis et laudibus deducebant ; inter caetera vero 
quae canebant, vox ista frequentius est audita : Albanus 
vir egregius, martyr extat gloriosus." Ex Verolamiensi- 
bus mille viri, hoc spectaculo commoti, Christi fidem sus- 
cipiunt : ad quam plenius perdiscendam, in Walliam per- 
gunt; ubi earn Wallensibus et Pictis praedicantem inve- 

' Matth, Paris, histor. major, ad arm. 117S. 



CAP. VII. ANTIQUITATES. 193 

niunt Amphibalum. Infidelium Verolamensium exercitus 
cives suos illuc insecutus, eorum nongentos nonaginta et 
novem, quod religionem Christianam abnegare nollent, 
simul ibidem obtruncat. " Ad perpetuandam quoque 
memoriam occisorum, ab ipsis incolis eorum numerus 
et nomina describuntur." Milites, ea suorum caade facta, 
Amphibalum vinctum abducunt : et cum " sua; jam pos- 
sent mcenia cernere civitatis, paululum in loco deserto fame 
et labore confecti requiescunt.' - 

Reditus eorum nuncio Verolamium perlato et tota ad 
spectaculum effusa civitate : quidam " ingressi semitam 
cujus compendio stratae d publicse obliquilatem declinarent, 
citius ad virum Dei in vinculis constitutum et a sociis suis 
longius remotum pervenerunt. Quern mox arripientes, et 
tractantes atrocius, expoliaverunt : visceraque ejus ferro 
patefacta palo in terram defixo circumligantes, et flagellis 
nimiis sanctum Dei concidentes, in circuitu ejusdem pali 
ambulare fecerunt. Cumque beatus martyr Dei munere 
inter tot angustias constitutus nulla daret doloris indicia ; 
illi acriores efFecti, eum quasi ad signum statuunt; et 
cultellis lanceolisque quod reliquum erat corporis confo- 
diunt. Vir autem Domini, tanquam nihil mali pateretur, 
vultu hilari stabat constantior ; et signa sui martyrii toto 
jam corpore praeferebat: prodigiosum cunctis de se prae- 
bens spectaculum, quod post tanta supplicia, post tot 
mortis genera, adhuc vivere potuisset. Eadem hora plu- 
rimi, quorum corda Deus tetigerat, compuncti suntcorde 6 ; 
renunciantesque idolis, Christians se fidei subdiderunt." 
Qui mox omnes, judicis mandato, a speculatoribus eodem 
in loco interfecti sunt, mille numero : ipseque Amphibalus 
a turba obrutus est lapidibus. 

Ita ex uno Verolamiensium municipio duae martyrum 
chiliades prodiissent : altera in Wallia, altera non procul 
ab ipsa urbe trucidata. Ut ad earum neutram magnus 1 ' 
ille Christianorum numerus referri posset quern, quod 
Amphibalum praedicantem audivisset, Johannes Rossus 

d Watling-street. e Al. amino. 

f Jo. Baloe. centur. 1, num. 34. 

VOL. V. Q 



194 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

Warwicensis, in libro de Wigorniensibus episcopis, im- 
piorum telis occubuisse narrat, in loco qui ab even- 
tu Lich-field, id est, cadaverum campus appellatur : 
qua vocis etymologia nixi Lichfeldenses, pro civitatis 
suae insignibus campum occisorum cadaveribus constra- 
tum etiam nunc usurpant. Nee desunt qui mille et du- 
centorum monachorum Bangorensium caedem ab Ethel- 
frido Northanhumbrorum rege factam eo B trahant : sed 
contra historias fidem, quae non juxta Lichfeldiam, sed 
prope urbem 11 Legionum, qua? hodie occidentalis vocatur 
Cestria, interemptos illos fuisse confirmat. 

Et pro Rosso faciunt, quae in codice illo Albanensibus 
coenobitis ab Henrico VI. donato reperimus : " S. Albani 
concives novies 1 viginti et nonaginta novem, secuti magis- 
trum suum Amphibalum et stantes immutabiliter in fide 
Christi, in partibus Angliae occidentalibus, scilicet apud 
Licbefeld, pro Christo trucidabantur. Lich enim Brito- 
num vel Anglorum lingua cadaver mortui nuncupatur." 
Et iterum; " Post S. Albani martyrium, de civibus Vero- 
laniii ipsum Ampbibalum sequentes nongenti nonaginta 
apud Lichefeld pro Christo martyrium passi, ad ccelos 
migraverunt. Unde Liche-feld dicitur, quasi campus 
mortuorum corporum. Cives vero, qui ipsos trucidarunt, 
revertentes Amphibalum reduxerunt : et ipsum non procul 
a Verolamio, excogitato mortis genere, peremerunt et 
cum ipso quamplures.de concivibus atque etiam parentibus 
suis. Et postea in ipsa Verolamii civitate multos pro 
Christo et Christi nomine, quod palam confessi sunt, tru- 
culenter trucidabant." 

Simonis vero illius Albanensis abbatis, qui jam dictum 
Albani et Amphibali passionis libellum Latine divulgan- 
dum curavit, anthoritate atque industria, reliquias Am- 
phibali et trium sociorum ejus anno MCLXXVII. in 
colliculo juxta villam Redburnam, a B. Albani monasterio 
tribus fere passuum millibus distante, inventas fuisse pro- 

" Humfred. Lhuyd. Britan. descript. fol. 22. 

h Bed. histor. ecclesiast. lib. 2. cap. 2. Ranulph. polychron. lib. 1. cap. 48. et 
lib. 4. cap. 31. Vide supr. pag. 161. 
1 Leg. nongenti. 



CAP. VH. ANTIQUITATES. 195 

dit author anonymus, qui singularem hac de re tractatum 
edidit; ita incipientem : " Opera Dei omnipotentis mag- 
nifica, quae in Sanctis suis mirabiliter operatur, multo con- 
sultius literarum industria quam succedentium sibi popu- 
lorum relatione transmittuntur ad posteros." Ex hoc ea 
pene omnia descripta sunt, quae in majore Matthaei Pari- 
siensis historia ad annum MCLXXVIII. hac de re legun- 
tur: sed praeter tres illos, quorum alter ille meminit, ad- 
ditum est hie ; " inventos esse prope locum ilium numero 
sex ex sociis martyrum praedictorum ; ita quod beatus 
martyr Amphibalus decimus haberetur." Unde Thomas 
Rudburnus, in majoris historiaelibroprimo, capite quinto,et 
Wintoniensis ecclesiae historiola, capitulo sexto : " Non mul- 
to post passionem B. Albani martyrizatus est S. Amphiba- 
lus, cum novem sociis suis apud villam de Redburn, per tria 
milliaria a villa S. Albani ;" et magna Wintoniensis eccle- 
siae tabula : " S. Amphibalus doctor et monachus passus 
est sub Diocletiano, cum novem sociis, in urbe Verolamia, 
quae modo vocitatur villa Sancti Albani." De corporibus 
vero reliquorum DCCCCXCI. qui eodem cum illis tem- 
pore interempti fuisse dicuntur, neque Redburnae, ne- 
que in tota ilia vicinia, fando quicquam est auditum. 

Ad ipsum autem Amphibalum quod attinet : homineni 
fuisse ilium transmarinum affirmant superiora ilia acta a 
Guilielmo Albanensi edita, et saeviente Diocletiani perse- 
cutione transiisse in Britanniam. In Britannia tamen, ex 
urbe Legionum, sive Cair-Leon ad Iscam fluvium, extitisse 
oriundum, Giraldus Cambrensis k et Ranulphus Cestren- 
sis 1 tradiderunt. Quo spectat et Dolensis ille locus m , a 
Rudburno" et Wintoniensis historiolae authore productus. 
" Passus est sanctus Albanus Verolamius, sub caracalla et 
cuculla magistri sui Amphibali, monachi et doctoris egre- 
gii, oriundi in urbe Legionum in Wallia, Britannico sermone 
Caer Usk nominata : in cujus urbis ecclesia cathedrali, ac 
totius Walliae metropolitana, monachus ac ad officium cle- 

k Girald. Itinerar. Cambriae, lib. 1. cap. 5. 

1 Ranulph. polychron. lib. 1. cap. 48. 

m De laude Biitonum, cap. 15. 

■■ Rudburn. hist, major. lib. 1. cap. 4. 

Winton. eccles. hist. cap. G. 



196 BR1TANMCARUM KCCLESIARUM CAP. VII. 

ricatus promotus est." Johannes Caius p , illius quidem 
urbis origine natalitia civein eum fuisse ait, sed urbis scho- 
larium Cantabrigiae rectorem, ab Herculio Maximiano non 
multo post exustae ; cujus fabellae authorem ille habuit 
Nicolaum Cantelupum, in historiola Cantabrigiae hac de 
re ita scribentem : " Civitas praeclara, mater philosophiae 
Cantabrigia, babitaculis pulchra, turribus munita, muro 
ex quadratis lapidibus cincta, a Maximo Herculio principe 
militiae Diocletiani imperatoris igne consumpta est. Cujus 
imperio omnes philosophi civitatis praedictae, et cuncta? 
sancta? ac Catholicas scripturas quae inveniri poterant in 
medio fori exusta? sunt ; atque electi sacerdotes, cum 
iidelibus suis sibi subditis atque commissis, trucidati ag- 
mine denso ad amcena ccelorum regna festinarunt. Inter 
quos cum Albano Verolamiensis civitatis prasposito, passus 
est Dei athleta Amphibalus, civitatis scholarium Canta- 
brigiae rector." In libro quem S. Albani monasterio Hen- 
ricum VI. donavisse diximus, de S. Amphibalo leguntur 
etiam ista; " Si quis de titulis ejus plus voluerit investi- 
gate ; adeat antiqua scripta Lichfeldensis et Bangorensis 
ecclesiarum cathedralium. Ibi enim prasdicans et baptir 
zans, multa millia hominum sequentibus signis convertit 
ad Dominum. Ibidem insuper, videlicet in Wallia et ejus 
confiaio, fama celebri referente, parentes affines et incolas, 
uberius Deo animas lucrifaciens, Domino Jesu Christo 
praesentavit ; quorum plurimi martyrio coronati ad Domi- 
num migraverunt : ubi etiam, secundum credibiliorum et 
fide dignorum relationem, fuerat oriundus. Mater enim 
ejus, quae filia fuit cujusdam regis illius regionis, clam ip- 
sum conceptum et clanculo natum per aliquod tempus oc- 
cultaverat : et postea limina apostolorum adiit oratura, 
duxitque vel bajulavit secum puerum elegantem. Opinan- 
tur autem nonnulli ipsum natum fuisse Romae : quod veri- 
tati constat repugnare ; quia per historias tenorem certifi- 
camur, quod B. Albano familiare et diuturnum in conver- 
sione ejus continuabat colloquium ; et in Britannica lingua 
quasi doctor et praedicator docens discipulum, peritum et 
perfectum reddidit Christianum. Insuper in confinio 

P Cai. hist. Cantabrig. lib. 1. pag. 24, 23. 



CAP, VII. ANTIQUITATES. 197 

Walliae cives Verolamii Britones quamplurcs, necnon et 
Walenses, praedicando et manifeste docendo ad iidem con- 
vertit Christianam : quod non fecisset, si linguam juvenis 
non addidicisset. Veruntamen de partibus rediens Ilie- 
rosolymitanis, quas cum matre (sicut praetactum est) gratia 
orationis adierat, obiter Romam veniens, ibidem aliquan- 
diu moram continuavit, ut plenius in lege Domini et fide 
quam neophytus susceperat, de sapiente sapientior, de 
sancto sanctior, et de instructo instructior redderetur. 
Ibidem namque sacris ordinibus fuisse creditur insignitus. 
Deinde in priori habitu orientali et peregrinali, videlicet 
caracalla, id est, villosa chlamyde, in tonsura et corona vel- 
ut clerica, cum palma et cruce et aliis Christianis signis, 
nudusque pedes, ut se pro Christo ultro plus affligeret, re- 
patriare maturavit. Et cum per multa nostrum, maris et 
viarum discrimina pertransisset : proponens et desiderans 
ut in nativis partibus reliquias generis sui visitaret, erudi- 
ret, et ad Christum converteret eruditos ; Domino ducente 
Verolamium pervenit." Verum omnes omnium ineptias lon- 
gissime superavit tractatusdenobilitate,vita et martyrioS. 
Albani et Amphibali, de quodam libro Gallico exceptus et 
in Latinum translatus : ex cujus initio hie apposito, we ik 
tov KpatnriSov iripi tov v^ao-juaroe, de reliquo toto scripto 
lector facere poterit conjecturam. 

" Regnante igitur in hac terra (Britannia scilicet) Seve- 
ro, missi sunt Romam ad placendum imperatori Diocleti- 
ano, una cum filio regis Severi nomine Bassiano, filii domi- 
norum et nobilium totius Cornubiae, Cambria?, Albaniae, et 
Hiberniae, ad numerum mille q quingentorum et quinqua- 
ginta: inter quos filius principis Cambria? missus est cum 
maximo apparatu, Amphibalus appellatus ; juvenis in La- 
tina lingua, Gallica, Graeca, et Hebraea satis instructus. 
Missus est etiam inter illos filius Domini civitatis Verola- 
mias, dictus Albanus nomine, pro recipiendo nomine mili- 
tari ; juvenis elegans corpore, et opere circumspcctus. 
Hi omnes pervenientes Romam prospere, ab imperatov.e 
cum honore maximo sunt suscepti. Eo tempore, sanctus 

i 1510. habet legenda aurea Anglicana : 1500. Geiaiclus Lcghus. 



198 BRITANNICARUM ECCLES1ARUM CAP. VII. 

Zepherinus papa Romas sedit : qui videns tantam juve- 
num pulchritudinem, quantum potuit laboravit convertere 
eos ad fidem Christi. Et quidem filium principis Walliae 
secrete convertit, et fidem docuit, et cito postea baptizavit. 
Qui, abjectis pompis mundi, voluntariam pro Christo as- 
sumpsit paupertatem ; et in omni perfectione postea con- 
tinuavit vitam suam. Conversi sunt autem et de prasfata 
turba nonnulli sub eisdem diebus. Quod cum comperis- 
set Diocletianus, iratus est vehementer, jussitque ut per 
terras et per mare requirerentnr, et ejus praesentiae siste- 
rentur. Sed cum nullo sensu potuissent inveniri : Diocle- 
tianus, omissa inquirendi diligentia, statuit diem in quo 
novi tyrones susciperent arma militaria per manus suas. 
Quos omnes manu sua cinxit, informans eos de statu sus- 
cepti ordinis et militaribus disciplinis : jubens ut de caetero 
essent viri perfect!, et corpora sua ab omni stultitia custo- 
dirent et delectationibus incompositis et inordinatis ; au- 
daciam sumerent et vecordiam devitarent, pugnarent pro 
justitia et, si instaret necessitas, morti se offerrent hilariter 
pro eadem : de caetero non gestarent arma contra eum qui 
eos tali donasset honore ; et pro nulla re mundi cuiquam 
injuste facerent calumniam sive damnum." 

Severum imperatorem Eboraci in Britannia anno Christi 
CCXI. defunctum, filium habuisse Bassianum, qui impera- 
tor Antoninus Caracallus dictus est; et sub imperio utri- 
usque Zephyrinum Romae vixisse episcopum, non est du- 
bium : ut stuporis fuerit non ferendi, ad Diocletiani usque 
imperium eorum tempora velle protrudere. Et superioris 
tamen seculi hominibus ridicula ista commenta adeo pla- 
cuerunt : ut ea legendae aureae, lingua Anglicana Londini 
anno MDXII. a Winando de Worde impressae, intexenda 
censuerint ; iisque non Gerardus solum Leghus sua insig- 
nium gentilitiorum rudimenta 1 , sed ilium quoque secutus 
Johannes WilsonusAnglicanum martyrologium", tanquam 
cmblemate aliquo vermiculato, decorari potuisse existima- 
verit. 



r Accedens of Armory, fol. C5. edit. Loud. ann. 15C2. 
~ Anglic. Martyrol. Jun. 25. 



CA1\ VII. 



ANT1QU1TATES. \W 



Johannes Fletus, de Westmonasteriensi ecclesia in tern- 
plum idolorum tunc conversa, ex vetere chronico Anglo- 
Saxonico ista refert: " Saeviente per totam Britanniam 
gravissima Diocletiani imperatoris persecutione, dejectum 
est inter camera hoc ipsum Christianorum habitaculum ; ac 
deinde, juxta morem ritumque gentilium, in profanum 
Apollinis templum sacrilega potestate commutatum : sic- 
que factum est, ut ubi prius insuaDeus colebaturecclesia, 
ibidem postea fierent idolorum sacrificia ; et ablata me- 
moria Christianorum fidelium, caput efficeretur immola- 
tionis regum paganorum." Cum quibus conjungenda quae 
a Wintoniensibus monachis de hisce temporibus sunt no- 
tata : " Post centenorum annorum curriculum quo Christi 
fides resplenduit cum gente Britannica, praevaluit vesana 
rabies persecutionis Dioclesianae : sub quo turbine urbs 
Wentana ab inimicis crudeliter depopulatur, ecclesia ca- 
thedralis ad solum destruitur ; magna monachorum multi- 
tudo quae capta est occiditur, caeteris deserta petentibus." 
Ita habet magna Wintoniensis ecclesiae tabula. Similiter 
et Thomas Rudburnus junior in majore historia, libro pri- 
mo, capite quarto, et Wintoniensis ecclesiae historiola, ca- 
pite sexto, " Anno gratias CCLXVI. interfecti sunt mo- 
nachi in Wentana ecclesia omnes, praster paucos qui fugam 
inierunt, et destructum est illud nobile ccenobium a minis- 
tris Diocletiani in fideles Christi crudelissimi persecutoris ; 
quando iniquissima et a retro seculis inaudita in Christianos 
executa est persecutio :" et qui de ejusdem ecclesia? anti- 
quitatibus anno MCCCCLII. libellum edidit: " Interfecti 
sunt monachi in Wintana ecclesia, destructaque est eadem 
ecclesia a ministris Diocletiani persecutoris, anno imperii 
sui secundo, anno gratia; CCLXVI. A prima occisione 
monachorum in praedicta ecclesia, et destructione ipsius 
usque ad solum, concurrunt anni mille centum et sexagin- 
ta (vel potius mille centum et octoginta sex, usque ad tem- 
pus quo ab authore scripta sunt ista). Passio sanctorum 
Albani et Amphibali juxta civitatem Verolamium (qua; 
alias Werlamchestre sive Watlingschestre a Saxonibus 
vocabatur) anno gratia; CCLXXII, anno Diocletiani et 



~00 BRITANNICAKUM ECCLESIARUM CAP. Vlf. 

Maximiniani octavo. Eodem anno passus est S. Amphi- 
balus monachus et doctor in ecclesia Kaer-merdyn (alias 
nominata civitas Merlini) in Wallia, Asclepiodoti regis Bri- 
tannia? quinto. A passione sanctorum Albani et Amphi- 
baliconcurrunt anni mille centum et octoginta :" ubi utrum- 
que juxta civitatem Verolamium passum ille indicat : licet 
Johannes Caius', ex hoc ipso, ut videtur, loco minus di- 
ligenter considerate, Amphibalum Caermerlini interfec- 
tum fuisse scripserit. 

Et de Albano quidem clare testatur Beda u , passum fu- 
isse ilium juxta civitatem Verolamium, quae ipsius tempore 
a gente Anglorum "Werlamcester sive Watlingacester ap- 
pellabatur : priore nomine, ut ad annum CCCXIII. a Mat- 
thaeo Florilego est notatum, ab alveo deducto " qui War- 
lame dicitur, et ad orientalem civitatis plagam defluit ;" 
posteriore " a via regia, qua? Watling-strete nuncupatur, 
et ad partem civitatis jacet occidentalem." Locum quo 
martyrium ille pertulit, vulgi consuetudine Holm-hurst 
vocatum acta ilia referunt, qua? a Guilielmo Albanensi ex 
Anglico sermone in Latinum sunt conversa. Hurst vero 
lingua Anglo-Saxonica sylvam denotat : et sylvestrem fu- 
isse locum, ilia in prologo ejusdem authoris verba satis 
indicant : " Vidi locum repleri arborum densitate, in quo 
martyr invictus quondam pro Christo sententiam subiit 
cr.pitalem." Ita Ihcetum vox ilia denotaverit, vel etiam 
ulmorum sylvam ; quemadmodum Holme Cultrain in Cum- 
bria Ccenobium de ulmo Latine appellatum legitur. Pos- 
terioribus vero temporibus Derswoldinas sylvse nomen 
obtinuisse Stowaeus ait, ibidemque S. Albani oppidum esse 
extructum ; quod ex Verolamii ruinis accrevisse videmus, 
cujus praster nomen et moenium rudera nihil hodie factum 
est reliqui. Non procul autem Verolamio ex parte una, 
et Annable oppido, quod ab Amphibalo nomen accepit, 
ex altera, sita est Redburna : ubi Amphibalum martyrio 
vitam finiisse, ex his ipsis Wintoniensium antiquitatum 



* Cai. hislor. Cantcbrig. lib. 3. pag. 2~>. 
y Bed. Iiistor, lib. cap. 6. 



CAP. VII. ANTIQUITATES. 201 

descriptoribus jam ante audivimus ; ejusque memoriae 
ecclesia est dicata, cujus in anni MCCXVII. historia 
Matthaeus Parisiensis meminit, et sequens haec imypaQrj 
Johannis Tinmuthensis sanctilogio Britannia? in MS. Cot- 
toniano praefixa : " Hunc librum dedit dominus Thomas 
de la Marc, abbas monasterii S. Albani Anglorum proto- 
martyris, Deo et ecclesiaa B. Amphibali de Redburne ; 
ut fratres ibidem in cursu existentes per ejus lecturam 
poterint coelestibus instrui, et per sanctorum exempla vir- 
tutibus insigniri." 

In tempore vero persecutionis designando observandum 
est, a Wintoniensibus istis monachis initium imperii Dio- 
cletiani ab anno Christi CCLXV. repeti ; quod juxta 
veriorem chronologiam ab autumno anni CCLXXXIV. 
fuisset deducendum. Beda libro primo historian eccle- 
siastical, capite sexto, ad annum CCLXXXVI. refert: quo 
et annales Anglo-Saxonici, et Latini Asserio Menevensi 
attributi, Thomas Rudburnus senior in minore chronico, 
Johannes Tinmuthensis et Capgravius in Albani vita, 
Sarisburiense breviarium, annales Combenses et alii, B. 
Albanum martyrii palmam accepisse tradiderunt : a quo 
Matthaei Parisiensis et Westmonasteriensis rationes non 
multum recedunt : quum hie, Albani reliquias ab OfFa 
rege inventas esse scribit, " a passione ejus anno DVII. 
ab adventu Anglorum in Britanniam CCCXLIV. Indic- 
tione prima, Calend. Augusti," anno videlicet aeras nostras 
Christiana; DCCXCIII : quo prima numerata est indictio, 
et corpus S. Albani levatum retulit etiam in illius legenda 
Johannes Tinmuthensis et Capgravius ; atque ante illos 
et utrumque etiam Matthaeum, Albanenses monachi, qui 
turn de vita OfFse turn de translatione Albani commentarios 
scriptos reliquerunt : non proximo, quo Westmonasteriensis 
hoc factum prodidit ; ille, veterem ejus.tumbam repertam, in 
octavis S. Stephani, ineunte anno Christi MCCLVII. post- 
quam " fluxissent anni a passione martyris DCCCCLXX. 
id est, mille, exceptis duntaxat triginta annis." Sed en 
integrum epilogismum, ab alio qui turn scripsit Albanensis 
ccenobii monacho ita propositum. 



202 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

Ab incarnatione Domini usque ad passionem S. Albani, anni elapsi sunt 
CCLXXXVI. A passione autem S. Albani, usque ad adventum S. Germani An- 
tissiodorensis episcopi in Britanniam, anni CLXIII. Qui simul juncti, faciunt 
annos CCCCXXIX. 

Ab adventu S. Germani usque ad translationem S. Albani sub illustri rege 
Offa, anni CCCXLIV. Quos jungas superioribus, et fiunt anni DCCXCIII. 

Ab hac autem translatione usque ad earn quae facta est regnante Henrico rege 
primo sub abbate Gaufrido, anni sunt CCCXXXVI. Qui omnes simul collecti, 
annos faciunt MCXXIX. 

Ab hac autem ultima translatione usque ad inventionem mausolei dicti marty- 
ris sub abbate Johanne secundo in octavis S. Stephani factam, sunt anni CXXVII. 
Qui juncti superioribus, faciunt annos MCCLVI. Et cum interessent huic inven- 
tion! ultimas Dominus episcopus Bangorensis Richardus, et memoratus Dominus 
abbas Johannes, et totus conventus solemniter capis choralibus redimiti, magno 
pulsato classico et cereis accensis quamplurimis, et fidelium multitudo copiosa ; 
concessit idem episcopus omnibus illam inventionem venerantibus veniam tri- 
ginta dierum. 

Nunc autem videlicet anno Domini MCCLV1I. elapsi sunt a passione B. Al- 
bani DCCCCLXX. anni, facta computatione initialiter a circumcisione Domini, 
tanquam a capite anni, et non ab annunciatione Dominica. 

Guilielmus Caxtonus, et eum secutus Johannes Major", 
Albani martyrium ad annum Domini CCXXVI. refert ; 
qui totis quinquaginta et octo annis initium imperii Dio- 
cletiani antevertit. In aliis Wintoniensis ecclesiae anna- 
libus anno CCXCVI. in aliis CCCV. in Stowaei chro- 
nico CCXCIII. in Wendoverii CCCIV. quern ille Dio- 
cletiani XIX. numerat, Albanus passus fuisse legitur. 

Illud certum, in immani ilia persecutione passum fuisse 
quam, ex Paulo Orosio x , " per decern annos incendiis 
ecclesiarum, proscriptionibus innocentium, caedibus mar- 
tyrum, incessabiliter actam esse," in loco citato notavit 
Beda. " Persecutionem Diocletiani tyranni novennem" 
appellat Gildas : sed quum " bilustro necdum ad integrum 
expleto," cessavisse earn addit ; decimi etiam anni partem 
occupavisse non diffitetur. Ccepisse earn mense Martio, 
labente anno Diocletiani XIX. Christi CCCIII. ex Eu- 
sebio jam ostendimus: et licet in aliis provinciis ad deci- 
mum usque annum protracta fuerit, in Gallia et Britannia, 
ubi degebat Constantius Augustus, ipso sequente anno 
penitus cessavisse mox sumus ostensuri. Rectissime igi- 

" Major, de gest. Scotor. lib. 1. cap. 14. 
* Oios. hist. lib. 7. cap. 25. 



CAP. VII. ANT1QU1TATES. 203 

tur inter anni CCCIII. res gestas S. Albani martyrium in 
floribus historiarum et Roffensi historia est expositum : 
hoc quoque adjecto corollario : " Eodem tempore passi 
sunt in Britannia Aaron et Julius, cum aliis pluribus viris 
et foeminis, qui ad desiderabile coelestis Hierusalem gau- 
dium per martyrium convolarunt : existente tamen beato 
Albano Anglorum protomartyre, qui Britanniam primitivo 
sanguine purpuravit." 

Passus est autem B. Albanus die decimo Calendarum 
Juliarum : ut in histories suae libro primo, capite septimo, 
annotavit Beda: quo etiam die, in vetustissimo Romanae 
Ecclesiae martyrologio ab Adone edito, natalis ejus habetur 
consignatus. In Romano novo, sicut etiam in Bedae, 
Usuardi, Adonis Rabani et Notkeri martyrologiis, eodem 
die o-vfifiaprvp ei adjungitur miles ille, qui ferire eum 
jussus recusavit : cui ne nomen deesset, Heraclium fuisse 
appellatum, in legenda sua prodidit Capgravius: Ara- 
clium alii nuncupant, ut actorum Albini et Amphibali 
scriptor, in historiarum sanctorum collectione Lovani,anno 
MCCCCLXXXV. edita; sive Aracle, ut eum in Galli- 
cano suo de S. Albano poemate Matthaeus Parisiensis no- 
minat. Hunc, postquam S. Albanum propriis manibus 
humavisset, discerpto prius corpusculo et capite demum 
cervicibus abscisso, vitam finivisse, acta Albani a Guilielmo 
edita significant. Quod illius martyrium Robertus Dun- 
stapulensis suis versibus sic expressit : 

Improba displosos convulsio dissipat artus ; 

Horribilis lethi forma, furoris opus. 
Nee moritur sontum tot sancti mortibus ira : 

Sed metit, exitii meta, macha^ra caput. 
Fit de terreno ccelestis milite miles, 

Dum fovet invicta strenuitate fidem. 
Albani callem virtutis odore secutus, 

Fit bravio consors, sicut agone comes. 

Quibus et panegyristae Albanensis adjiciantur ista: 
" Hinc est quod signifer militias Christi suis proposuit 
sequacibus formam ccelestis exercitii : ita ut ille carnifex 
cruentus, qui lictoris fungebatur officio, conversus ad fidem 
Christianus gladio videretur abjecto. Qui pro beato mar- 



204' BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

tyre desideravit occumbere, vel cum ipso pariter de mundi 
saevitia triumphare. Hunc Deus ministrum beato mar- 
tyri deputavit idoneum ; qui eum cum trophaeo, gaudenti- 
bus angelis, comitaretur ad ccelum. Indignum namque 
fuerat, ut solus graderetur et sine comite, qui aeterna coro- 
nandus radiabat claritate. Ut Romanum Levita Dei Lau- 
rentius praemisit ante se strenuum militem : ita sanctus 
martyr Albanus hunc habere collegam meruit consortem. 
Cum hoste jam rabido luctatur in praslio, ut cum Albano 
Christi martyre glorietur de triumpho. Infertur militis 
cervicibus carnificis gladius, eumque subsequitur ad su- 
perna celeriter proprio sanguine laureatus. Signum apos- 
tolatus ejus ipse miles erit in Domino, qui primitias sacri 
martyrii Angligenae nationis consecravit in regno. Eia 
miles insignis, inhasrens vestigiis invictissimi martyris ; 
quam fcelix et quam praeclara fulget victoria tuag beatae 
passionis ! Feliciter renunciasti hctoris officio, feliciter 
ditatus es nomine Christiano. Qui in terra ^Egypti salva- 
vit Israelitas per cruoi'em paschalis agni, ipse te suo signa- 
vit charactere, et baptizari fecit in proprii sanguinis pre- 
tioso liquore. Confessio vocis et credulitas cordis tibi 
locum olei ministravit et chrismatis : dealbatus es candore 
sempiterni luminis, adunctus decore supernas claritatis. 
Eum prosequeris comitatus ad palmam, quern sequi tua 
probitas non refugit ad poenam. Illius es vestigia inves- 
tigans ad prsemia, qui decertator validus praecucurrit ad 
praelia." In eodem Romano martyrologio novo, ad Ca- 
lendas Julias refertur Julii et Aaronis passio : de qua 
Petrus Equilinus. " Aaron y et Julius urbis Legionum 
(quas est civitas in Britannia) cives, et alii plures martyrcs 
utriusque sexus in eadem civitate passi sunt sub persecu- 
tione Diocletiani et Maximiani, qui propter multa et insignia 
miracula, quae in passione beati Albani martyris ostensa sunt, 
conversi sunt ad Christum ; et pro ejusdem fidei ac confes- 
sionis gloria, et ipsi ab inndelibus martyrium passi triumpha- 
torum ccelestium numero sociati, Calendis Julii:" etGiral- 
dus Cambrensis 1 , de urbe Legionum ad Oscam fluvium 

y Petr. de natalib. lib. 6. cap. 35. 
z Itinerar. Cambria; lib. 1. cap. 5. 



CAP. VII. ANTIQUITATES. "205 

sita, verba faciens : " Jacent hie duo nobiles, et post Al- 
banian, et Amphibalum a praecipui Britannke majoris pro- 
tomartyres, et ibidem martyrio coronati, Julius scilicet et 
Aaron: quorum uterque ecclesiam in urbe insignem ha- 
bebat suo nomine decoratam. Tres enim egregias in hac 
urbe antiquis temporibus fuerunt ecclesias. Una Julii 
martyris; virgineo Deo dicatarum regularium choro ve- 
nustata. Altera vero beati Aaron socii ejusdem nomine 
fundata, et canonicorum ordine praeclaro nobilitata. Tertia 
vero, metropolitana sede Cambria; totius insignita:" licet 
Galfridus Monemuthensis, ut dictum alias b , duas tantum 
ecclesias hie constituat : unam c S. Aaronis quam, respectu 
ad Londinensem et Eboracensem habito, tertiam metro- 
politanam sedem Britannia? fuisse ait, S. Julii alteram 
(ubi nunc Herbertinas S. Juliani aedes putantur consistere) 
virginum ccenobio ornatam, in quo Gueneveram Arthuri d 
regis uxorem post admissum adulterium monasticam vitam 
suscepisse narrat. Julio et Aaroni in oppido Carleonensi, 
patrum adhuc nostrorum memoria, capellas visebantur 
constructs ; quarum una ab orientali, altera ab occidentali 
parte oppidi, duobus minus milliaribus disjunctae erant e . 
In Romano martyrologio et aliis, die " XV. Calenda- 
rum Octobris in Britannia sanctorum martyrum Socratis 
et Stephani" natalis commemorari dicitur : de quibus, ad 
eundem diem, Petrus Equilinus f . " Socrates et Stepha- 
nus martyres ipso die in Britanniis palmas percipiunt." 
Eorum vero apud Britannos absolevit memoria : nisi Ste- 
phanus is forte fuerit, qui in Londinensium archiepisco- 
porum catalogo supra g loco septimo est positus : licet hoc 
tempore alium, in illo catalogo minime nominatum, Londi- 
nensium praesulem fuisse, idem Petrus innuat ; quum Augu- 
lium pontificem Augusta civitatis Britannia; martyrium 

a Quem in hujus urbis ecclesia cathedrali ac totius Wallia; metropolitana mo- 
nachum ac clericum supra fecit Dolensis (pag. 195.) et raagistrum quoque Julii et 
Aaronis. Balseus centur. 1. cap. 34. 

b Supr. pag. 102. 

c Galfrid. Britan. hist. lib. 9. cap. 12. 

* Id. lib. 11. cap. 1. Matt. Florileg. adann. 541. 

e Fr. Godwin, in Landavensium episcoporura catalogo ; num. 21. pag. 629. 

' Petr. de natalib. lib. 11. cap. ult. sec. 250. 

c Supr. cap. 5. pag. 89. 



206 ERITANNICARUM ECCXESIARUM CAP. VII. 

passum esse scribit. Nam et hujus et Stephani passionem 
adpersecutionem hanc, quae numeratur decima, potius quam 
ad praecedentium aliquam referamus necesse est : si a com- 
muni scriptorutn nostrorum consensu non discedamus, 
qui primum omnium Albanum in Britannia pro Christo 
sanguinem fudisse statuit. Augustam vero non aliam 
quam Londinensem fuisse civitatem, ostendunt ilia Ammi- 
ani Marcellini : "Tendens h ad Lundinium vetus oppidum, 
quod Augustam posteritas appellavit :" et, " Ab' Augusta 
profectus, quam veteres appellavere Lundinium." 

Ab aliis B. Augulus vel Augulius (Ricemarchus Augu- 
linum nominat) sub Decio passus dicitur : quemadmodum 
in suis sanctorum canonicorum natalibus, ad diem VII. 
Februarii, Constantinus Ghinius annotat. Gilbertus Ge- 
nebrardus, in calendarii Romani chronologia, ad eundem 
diem Augurii (sic enim appellat) " Episcopi Hibernian, 
anno CCCLXI. sub Valentiniano," (Julianum volebat 
dicere) excessum collocat. Thomas Dempsterus 1 , de pas- 
sionis tempore cum Genebrardo consentiens, de patria 
repugnat: et suae, id est, recentiori Scotiae antiquum 
Christi martyrem vendicat. Quod ne sine authore fecisse 
videretur : " Hunibertum Scotum, scriptorem antiquissi- 
mum, in sua historia ejus in Scotia labores, praedicatio- 
nem, et miracula extulisse" asserit : eadem flngendi libi- 
dine, qua ipsum Augurium sive Augulium De fide plan- 
tanda librum unum, et De fuga persecutionis alterum 
scripsisse subjicit : quum de sancto hoc martyre nihil aliud 
hodie habeatur cognitum, quam quod a Petro Equilino 
his verbis est proditum v " Augulius" 1 episcopus in Bri- 
tannia martyrium passus est. Hie enim pontifex Augustas 
civitatis Britannia?, aetate ac viribus provectus, cursum 
temporis per martyrium complens, aeterna meruit suscipere 
praemia, VII. Idus Februarii ; ut ait Ado :" Ad quern 
diem, non in Adonis solum et Ricemarchi, sed etiam in 
Bedas, Usuardi, Rabani, Wandelberti, Romano, necnon 
et MSS. turn Sarisburiensis ecclesiae, turn Eveshamensis 



l' Amra. Marc. lib. 27. cap. 8. ' Ibid. lib. 28. cap. 3. 

k Dempst. hist, ecclesiast. Scotor. lib. 1. num. 40. 
1 Petr. de natalib. lib. 3. cap. 105. 



CAP. VII. ANTIQU1TATES. 207 

etWinteneiensis monasterii martyrologiis, ejusdem quoque 
episcopi commemorationem factam invenimus : ex quibus 
defectus in Notkeri Balbuli martyrologio ita supplendus. 
" VII. m Iduum Februarii in Britanniis, [civitate Augusta, 
natale sancti Auguli episcopi et martyris. IniEgypto,] sanc- 
ti Moyseis vel Moysis venerabilis episcopi :" ne quis vulgata 
lectione deceptus, Moysem episcopum Saracenorum in 
Britanniam nostram traducendum opinetur. 

Atque haec dira ilia fuit a Diocletiano et Maximiano 
adversus Christiani nominis professores mota persecutio : 
de qua, recentior Scotorum historicus, Hector Boethius" : 
" Evagata est rabies ilia, non modo ab oriente in occi- 
dentem, sed etiam per alteram orbem Britanniam: unde 
Christiana pietas truculentis et inhumanis adinventis plagis 
concussa immani tortorum vesania, ac persecutionis diu- 
turnitate, tota ferme est ejecta ; piis viris ac religiosis 
persecutionum metu in eremos ac ferarum lustra conce- 
dentibus, ubi expertes injuriarum vere monasticam sanc- 
tissimamque exegerunt vitam." Et quidem in Britannia 
totam pene fidem Christianam hoc tempore extinctam 
fuisse ; etiam in Antissiodorensi chronologia Roberti mo- 
nachi, Scotichronico Johannis Fordoni, et fasciculo tem- 
porum Werneri Laerii, legimus : quas opinio ex unico 
Gildae loco, non attente satis considerato, accepta primum 
fuisse videatur. Hie vero, " ob° immanitatem persecu- 
tionis, religionem ita refrixisse, ut sit pene extincta," 
Polydorus Vergilius Gildam testem advocat : eaque " fere p 
deletam fuisse Christianitatem in tota insula," Galfridus 
Monemuthensis asserit ; non alia et ipse authoritate quam 
Gildse nixus, ex quo hujus persecutionis historia ad ver- 
bum pene ab illo est transcripta. In ea enim, ut apud 
Gildam habetur ; " subversse q per totum mundum sunt ec- 
clesiae, et cunctas sacra? scripturae quae inveniri potuerunt 
in plateis exusta?, et electi sacerdotes gregis Domini cum 

m Tom. 6. antiqu. lect. Hen. Canis. pag. 778. 

" Boeth. Scotor. hist. lib. 6. 

° Polydor. Anglic, hist. lib. 2. 

p Galfrid. Britan. hist. lib. 5. cap. 5. 

i Gild. hist. sect. 7. 



208 BRITANXICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

innocentibus ovibus trucidati : ita ut ne vestigium quidem, 
si fieri potuisset, in nonnullis provincial locis Christianas re- 
ligionisappareret ;" velin nonnullis provinciis, potius ; ut in 
Cantabrigiensis academiae exemplari MS. legimus ; non 
enim speciatim, quod minus videtur animadvertisse Gal- 
fridus, de Britanniae provincia Gildas ista scripserat ; sed 
de novenni ilia persecutione universim, in qua, " ad amoena 
ccelorum regna (ut ille loquitur) quasi ad propriam sedem 
tota festinavit ecclesia 1 ." 

Secundo autem persecutionis illius anno, testante Eu- 
sebio s et Orosio 1 , Diocletianus et Maximianus purpuram 
deposuei'unt ; illo, ut indicat Zosimus", nonum, hoc octa- 
•vum jam consulatum gerente: anno videlicet aeras nostras 
Dominicae CCCIV. Unde Augustus declaratus Con- 
stantius Chlorus, in suae ditionis provinciis, Hispania et 
Gallia et nostra Britannia, in qua ilium vvvixiartpov evStj- 
/xovvra notavit idem Zosimus w , Christianis pacem restituit : 
Toi>c V7J" 1 avrov deoaefitic;, a/3Xaj3tTc Kai avHnnptaaTOVQ <pv\ati- 
ae, ut inquit Eusebius x , Mijrt rwv ekkAt)<tiu>v rove oIkovq Ka- 
8t\b)v,fi^ff cTEpov ti KO0 1 T)fiH)v Kaivovpyr\<yag' pios Christia- 
nos, qui sub ipso vitam degebant, a damno contumeliaque 
penitus immunes conservans, neque ecclesiarum aedificia 
demolitus, neque aliquod scelus in nos machinatus." In- 
deque Donatistae, in libello supplice filio ipsius porrecto : 
" Rogamus y te, O Constantine optime imperator ; quo- 
niam de genere justo es, cujus pater inter caeteros impe- 
ratores persecutionem non exercuit :" etSozomenus 2 : Atw- 
KOfisvwv riov ava tt)v aAAijv oiKOV/xivriv iKxXricriwv, juoi/oc 

r " In Anglia pene tota fides extincta esthoc tempore a Maximiano." Werner. 
Laerius, in Fasciculo tempor. setat. 6. " Qua persecutione tota fere Christianitas 
in Britannia deleta est." Jo. Fordon, in Scotichronico. " In Britannia fere deleta 
est Christianitas, qua? a tempore Eleutheri papae et Lucii ejusdem insula; illic 
floruerat." Robert. Antissiodorens. in chronic. 

s Euseb. chronic, et hist, ecclesiast. lib. 8. cap. 25. et de vita Constantini, 
lib. 1. cap. 12. 

' Oros. hist. lib. 7. cap. 25. u Zosim. hist. lib. 2. 

w Zosim. hist, et eum secutus Suidasin KoiVOTajrivoc. 

* Euseb. hist. lib. 8. cap. 13. edit. Grasc. 16. Ruffin. 26. Christophors. Vid. 
eund. de vita Constantini, lib. 1. cap. 9, 11. et Nicephor. Callist. lib. 7. hist, 
cap. 19. 

>" Optat. de schism. Donat. lib. 1. z lib. 1. hist, ecclesiast. cap. 6. 



CAP. VII. ANTIQUITATES. 209 

KoovaravTiog o KwvaTavrivov irarrip aStug GpiiaKivtiv avvt- 
X<vpi}<re Tolg XpioTiavoig. Cum ecclesiae in aliis orbis par- 
tibus persecutionum fluctibus jaetarentur, solus Constan- 
tius Constantini pater permisit Christianis potestatem li- 
bere suam religionem excolendi :" "'EvrevOev ukotwq, \tl 
KwvaravTiov irepiovrog, ovk ISokh vapavopov xpiaTiaviZtw 
roic 'IraXwv ZTriKtiva TaXaraiQ ti koI BpeTravote, Kai oaoi 
Trepl to Ylvpr\vaiov opoq olicovai, p^XP 1 T0 " ""P ? t<T7Tfpav 
wiceavov' quamobrem hinc capere conjecturam licet, neque 
Gallis, neque Britannis, qui ultra fines Italiae habitant, 
neque aliis qui circiter montes Pyrenaeos ad oceanum 
occidentalem usque incolunt, contra leges visum esse, 
Christianam religionem, dum adhuc vita suppeditabat 
Constantio, profiteri." 

AdditRegino Prumiensis, " Constants temporibus pace 
ecclesiis reddita, episcopos privatis sedibus restitutos, 
et alia plura Christianae religioni profutura" fukse con- 
cessa. Nee tamen idcirco episcopalem sedem Eboraci b 
ab illo constitutam magis crediderim, quam a Constantio 
rege, sive hoc, sive alio, esse " conditam Warwiei eccle- 
siam, in honorem Johannis Baptistas :" quod a Rosso 
Warwicensi proditum invenio. Quanquam Eboraci d ex- 
tremum spiritum duxisse Constantium non ignorem : ubi 
" in medio filiorum pariter et filiarum," ut refert Euse- 
bius e , ipsum instar chori undique cingentium se statuens, 
et in ipsa regia inque regio cubili decumbens, regni has- 
reditate filio, qui reliquos aetate anteibat, communi lege 
naturae tradita, decessit e vita." Unde ad novum impe- 
ratorem Eumenius Rhetor f : " Sacrum istud palatium non 
candidatus imperii, sed designatus intrasti : confestimque 
te illi paterni Lares successorem videre legitimum. Neque 
eniin erat dubium quin ei competeret haereditas, quern 



* Regin. chronic, lib. 1. h Ut supr. pag. 94. 

e Hist. reg. Angl. pag. 53. 

d Eutrop. hist. lib. 10. et Hieron. in chron. Vide supr. pag. 32. 

e Euseb.de vit. Constantini, lib. 1. cap. 15. 

f Ad Constantinum Aug. Panegyric. 9. 

VOL. V. 1 



210 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VII. 

primum imperatori filium Fata tribuissent :" qua in re non 
naturae tantum legi obsecutum, sed sumnio etiam patrem 
usum fuisse judicio, in Basilico suo Libanius observavit : 
" Cum enim plures liberos haberet, animadvertit eura qui 
diligentior regni custos foret : Kot rfiv i^avxiav Ikeivoiq 
tTTird^ag, ov EireniSEtorE/oov jjSei, tovtov iiri rrjv ap\ijv 
ekoAei, et reliquis in quiete manere jussis, quern aptiorem 
noverat, eum ad imperium vocavit :" quod Deum quoque 
ipsura sue comprobavisse judicio, in epistola ad Saporem 
regem ita profitetur filius : " Tovtov s tov Beov rrjv Sivapiv, 
i^uv avppaypv, ek rijjv irtpaTuiv tov wKeavov ap^,aptvOQ, 
ircHjav t(pet,fi^ tjjv oiKOvpivt}v ptpmait; awrrtpiaQ kXwiai 
Siriyetpa. Hujus dei virtutem in auxilio habens, inchoans 
a finibus oceani, omnem terrarum orbem firmissima spe 
salutis obtinui." Et plenius in edicto ad Palaestinas pro- 
vinciales : " Ti]v h ipijv vTrrjotaiav irpbg rrjv iavrov (5ov\i}<riv 
imrriSdav E^'/rfcs te koi sicpivtv' oc <nrb rije vpoQ Bpsr- 
ravoig iKeivrfg 0aX(icrcr>)c ap^apevoQ, kcu tO>v pspiijv ivua 
SvEcrflat tov ?/Aioi> avayicri nvl TEVaicrat, kquttovi tiv\ Bvvapti 
aTr<i)9ov[i£voc; kcu SiaaicsSavvvQ to. Kari\ovTa irdvTa Btiva ek 
iroSiov ETronjcraro* IV apa plv avaKaAotro to avOpwrnvov 
ytvog e!c ttjv Trtpl tov aepvoTaTOv vopov Qtpairuav, r»J 
trap tpov iraiCEvopsvov inrovpyla' apa §' 1; paKapurrrj tt'igtiq 
av^oiTO vtto xeipayuiydl ru KpuTTOvi. Cum Deus nieum 
ministerium quale esset explorasset, idemque ad ipsius 
voluntatem explendam idoneum censeret; eodem utens, et 
a mari Britannico, illisque partibus ubi sol rato cursu 
confecto necessario occidit, initium faciens, eximia qua- 
dam potentia et virtute omnia mala quse homines preme- 
bant profligavit, et a medio prorsus sustulit : adeo ut mea 
opera ac diligentia turn humanum genus ad cultum augus- 
tissimae legis et disciplines revocatum esset, turn fides 
sanctissinia permagna ipso Deo duce faceret progressi- 
ones :" quod egregium profecto fuisse observat Stephanus 



e Apud Euseb. de vit. Constantin. lib. 4. cap. 9. Theodoiit. lib. 1. cap. 25, 
hist, tiipartit. lib. 3. cap. 3. 

h Easeb. de vit. Constant, lib. 2. cap. 28. 



CAP. VII. ANTIQUITATES. 211 

Foreatulus" de Britannia praeconium ; " ex cujus velut 
sanctitatis venerandae rogo fax accensa fuerit, quae toti 
illuxerit imperio." 

' Forcatul. de Qallonim imperio et pliilosoph. lib. 7, 



p2 



~1~ BRITANN'ICARUM EC'CLESIARUM CAP. VIII. 



CAP. VIII. 



De patria Constantini Magni, et matris ejus Helena?, variae et discrepantes au- 
thorum sententiae : quam alii Britanniam, alii Galliam, alii Bithyniam, non - 
nulli etiam Daciam fuisse volunt : Guilielmi Camdetii et Justi Lipsii de 
Britannica Constantini origine arnica concertatio. De pace Ecclesise reddita : 
deque basilica S. Albani qnam Verolamii, et S. Amphibali quam Wintonios 
tunc constructam aiunt. De Britannicis episcopis qui concilio Arelatensi in- 
terfueiunt ; et Britannormn cum patribus Nicamis in Paschatis observatione 
et Arianre hoereseos condemnatione consensu. De Britannicis episcopis qui 
in synodo Sardicensi et Ariminensi adfuerunt. Quamdiu ab Ariana per- 
fidia immunis manserit Britannia, et quando ea contaminari ccepta. De 
Maximo in Britannia tyrannidem arripiente ; Britannica colonia in Armori- 
eara deducta, et LXXI. fceminarum millibus quibus ea occasione insula haec 
exhausta fuisse fingitur. Peregrinatio Hierosolymitana et Romana, ut ab 
aliis ita etiam a Britannis, frequentata. Inde Oi'igenis prava doctrina, atque 
ex ilia enata nova -Pelagiana et Ccelestiana haeresis, in orbem diffusa Pela- 
gius Britannus, Ccelestius Scotus, uterque monaclius fuit. Quando, et quo 
in loco, venenum hoc ab il lis spargi cceptum est. 

A Constantio dilectum filium Constantinum pietatem 
edoctum, et in Britannicis insulis imperii relictum fuisse 
successorem, in Menaeis 3 suis tradunt Gra?ci. Et quidem 
" in Britannia creatum esse imperatorem, et in locum 
patris exoptatissimum moderatorem accessisse," scribit 
Eutropius b - Cujus rei, prseter alios c , locupletissimus testis 
est, in oratione ad ipsum Constantinum habita, Augusto- 
dunensis Rhetor Eumenius: ista demum ad Britanniam 
facta apostrophe. " O d fortunata, et nunc omnibus bea- 
tior terris Britannia ; quae Constantinum Caesarem prima 
vidisti." Eum locum ad natale solum Constantini adstru- 

a Menas. Mai. 21. b Eutrop. hist. lib. 10. 

c Aurel. Victor, in Epitome. Hieronym. in chronic. Socrat. lib. 1. histor. ec- 
clesiast. cap. 1. Oros. lib. 7. cap. 25, et 28. 
J Panegyric, 9. 



CAP. VIH. ANTIQU1TATES. 213 

endum producunt Britanni nostri, nee sine probabilitate 
magna: utcunque illud Caesaris additamentum adversus 
eos urgeat Johannes Livineius", quod ilium ipsum premit 
maxime. Etsi enim de Constantino, morientis patris sen- 
tentia imperatore declarato, et a Britannico exercitu im- 
peratoria purpura mox vestito, in praecedentibus verba 
fecerit orator : tamen Caesarem factum Constantinum non 
primam vidisse Britanniam, sed Galliam, pluribus hie 
confirmat, ipsius Livineii in hac causa vel dux vel saltern 
(jvfifxaxoc, Justus Lipsius f . Ipsius quoque Nicephori ad hoc 
comprobandum adducto testimonio, qui Drepanicae Con- 
stantini originis ab utroque prolatus est assertor unicus. 

Neque Nicepliorus solus 8 Constantinum, relicto in Asia 
Galerio, ad patrem in Gallias concessisse scribit: sed 
etiam author eo longe antiquior, ab Henrico Valesio simul 
cum Ammiano Marcellino editus, id ipsum hisce verbis 
significat : " Tunc eum Galerius patri remisit. Qui ut 
Severum per Italiam transiens vitaret, summa festinatione 
v'eredis post se truncatis Alpes transgressus, ad patrem 
Constantium venit apud Bononiam, quam Galli prius 
Gesoriacum vocabant.' 1 Et ut a patre Caesarem ilium 
declaratum fuisse docet actorum h Metrophanis et Alex- 
andri scriptor vetus : ita factum id, priusquam in Britan- 
niam ad morientem patrem ille accessisset, ipsa temporum 
ratio suadere videatur. Nam eodem tempore Constan- 
tinum Caesarem effectum, quo Severus et Maximums, prodit 
Aurelius Victor'. Hos vero a Galerio Maximiano Au- 
gusto, anno qui Constantii mortem antecessit, creates 
esse Caesares, in Eusebii chronico est annotatum. Neque 
si a poeteriore aliquo anno regni Constantini epocham de- 
ducat idem Eusebius ; quod alibi, " paucis k et mensibus et 
diebus demptis annos duos et triginta" implevisse ilium 
dicit, haud scio quomodo cum historias veritate conciliari 



e Notasis mihi additamentum Caesarem. Livinei. not. in Panegyric. 5. 
1 Lips. not. in Admirand. lib. 4. cap. 11. 
£ Niceph. hist, ecclcsiast. lib. 7. cap. 10. 

h Bibliothec. Photii cod. 25G. ' De Caesaribus. cap. 40. 

k Alio 7rp6c roTc. TptaKOvra ri/c. /3a<TiXfiac tviavrolc, fii\"i Tt Kai >)l/iflai£ 
Ppaxdatf; Movatv, iir\ypov. Etiscb. de vita Constantini, lib. 4, cap. 53 



214 BRITANNICARUM ECCLESIARVM CAP. VIII. 

possit: quandoquidem a XXV. die Julii mensis quo in 
sexto et postremo consulatu suo mortem obiit Constantius, 
usque ad XXII. diem Maii in Feliciani et Titiani consu- 
latum incurrentem, quo Constantinum filium interiisse con- 
stat, non plures quam triginta annos, menses novem, et 
dies viginti et octo, fasti Romani nobis hie exhibeant. 
Quibus addit et Lipsius alterius panegyrici scriptoris 
sermonem ilium, in nuptiis Constantini habitum. " Cum 1 
tibi pater imperium reliquisset, Csesaris tamen appella- 
tione contentus, expectare maluisti ut idem te qui ilium 
declararet Augustum." Cassaris nimirum appellatione 
ilia, quam jam ante habebas : ut haud inscite interpreta- 
tur ille : Ille, inquam, Lipsius eodem ipso in loco, quo 
adversus Britannicam Constantini originem ex professo 
disputat, et praecedentia ejusdem panegyristae verba (quae 
de ea, non nostri solum, sed etiam beatus Rhenanus et 
Caesar Baronius, sunt interpretati) de imperii ortu acci- 
pienda contendit. " Liberavit™ ille (pater videlicet Con- 
stantius) Britannias servitute ; tu etiam nobiles illic oriendo 
fecisti." 

In Britannia autem natum fuisse Constantinum, ex pa- 
triis quoque traditionibus docuit Guilielmus Malmesbu- 
riensis" : et ante ilium, scriptor Anglo-Saxonicus vitas 
Helenas ; quam foeminam primariam Britannia? extitisse, in 
chronico quod Flavio Lucio Dextro attribuitur, filiam regis 
Britannias fuisse, in Martini Poloni chronico legimus: de 
qua etiam Henricus Huntingdoniensis : " Helena Britan- 
nia? nobilis alumna Londoniam muro, quod adhuc super- 
est, cinxisse fertur ; et Colcestriam mcenibus adornasse :" 
et de fTlio ejus; " Constantinus flos Britannia?, regnavit 
triginta annis et decern mensibus. Hie igitur Britannicus 
genere et patria ; ante quern nee post similis est egressus 
de Britannia:" ad quern et ilia Johannis Sarisburiensis 
spectant in Polycratici sui prologo : " Arcus triumphales 

1 Panegyric. 5. ad Maximian. et Constantin. 

m Ibid. 

" Malmesbur. lib. 4. de regib. Anglor, 

° Huntingdon, hist. lib. 15. 



CAP. VIII. ANTIQUITATES. 215 

tunc proficiunt illustribus viris ad gloriam, cum ex quibus 
causis, et quorum sint, impressa docet inscriptio ; libe- 
ratorem patriae, fundatorem quietis, tunc demum inspector 
agnoscit; cum titulus triumph atorem, quern nostra Bri- 
tannia genuit, indicat Constantinum ;" et Josephi Exo- 
niensis, in Antiocheide sua Britannia? laudes ita decan- 
tantis : 

Inclyta fulsit 



Posteritas ducibus tantis, tot dives alumnis, 
Tot foecunda viris : premerent qui vivibus orbem, 
Et fania veteres. Hinc Constantinus, adeplus 
Imperium, Romam tenuit, Byzantion auxit. 

Et Johannis de Garlandia, libro quarto de triumphis Ec- 
clesiae : 

Romanus domitor Constantius ovbis Hiberi, 

Suscepit Britonum tradita regna sibi. 
Regna Coel, natamque suam concesserat illi 

Qua; claro cleri dogmate clara fuit. 
Haec Constantinum peperit : pater hinc Eboraci 

Decessit, nato dans ea regna suo. 
Vi capiens Romam, factus fuit ille monarcha 

Mundi, quo Christi crevit in orbe fides. 

Is enim " Britannica p matre genitus, in Britannia natus, in 
Britannia imperator creatus, haud dubie magnitudinis suae 
gloria? natale solum particeps etFecit:" inquit homo Italus, 
inclinatione animi in nominis Britannici gloriam non ad- 
modum propendens, Polydorus Vergilius. 

Natum Eboraci fuisse affirmant regis Angliae oratores, 
qui in concilio Constantiensi cum Gallicani, et Basileensi 
cum Castellani regis legatis de TrpuiTuoig concertarunt : e 
quibus priores illi Constantienses : " Domus regalis An* 
gliae, inter plures sanctos palmites quos produxit, qui de 
facile numerari non poterunt, sanctam Helenam cum suo 
filio Constantino Magno imperatore, nato in urbe regia 
Eboracensi, educere comperta est." Basileenses alteri, 
Constantinum ilium magnum, " qui primus imperator 
Christianus,'' ut illi inquiunt, " licentiam dedit per uni- 

f Polydor. hist. Anglic, lib. 2. 



216 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

versum orbem ecclesias constituere ; immensa ad hoc con- 
ferens bona, Perternnas natum in Eboracensi civitate," 
adjiciunt : eo, ut videtur, nomine collegium vicariorum 
choro inservientium, Bederne hodie dictum, intelligentes : 
quod, uti etiam ecclesia Christi nomine insignita, qua? 
ecclesia S. Trinitatis in curia regis in antiquioribus chartis 
nuncupatur, pars olim palatii q imperatoris fuisse existi- 
matur. Hie etiam in Helenas memoriam sedes sacra est 
posita : sjcut et Londini altera, ubi Constantinum quoque 
editum, in urbis illius descriptione, affirmat Guilielmus 
Stephanides : fortasse quod Londinum ille, " rogatu He- 
lenas matris, primum moenibus e lapide structili et latere 
Britannico obsepserit ;" quemadmodum ex patriis historiis 
retulit Guilielmus Camdenus r , et ipse Londinensis. Ab 
ipsa Helenahoc factum tradunt Henricus Huntingdoniensis 
et Simeon Dunelmensis : quod et Helenae s nummisub moe- 
nibus saepe reperti videntur confirmare : Colcestrenses 
tamen, uti idem alibi monuit Camdenus Helenam " suam' 
alumnam fuisse asserunt, ex Coelo rege natam: et in me- 
moriam crucis ab ilia repertae, crucem nodosam inter qua- 
tuor coronas interpositam publico in digmate gerunt:" quo 
facit et illud Alexandri Nechami, ab eodem productum, 
tetrastichon : 

Effulsit sidus vitae, Colcestria lumen 

Septem climatibus lux radiosa dedit. 
Sidus erat Constantinus, decus imperiale : 

Serviit huic flexo poplite Roma potens. 

Et Henrici Huntingdoniensis testimonium : qui Helenam, 
et fuisse " filiam regis Britannici de Colecestre, cui no- 
men erat Coel ; et Colecestriam moenibus adornasse," as- 
serit : quam urbem ab ipso quoque rege Coelo, patre 
Helenas, fuisse asdificatam, narrat Radulpbus Niger", Jo- 
hannes Nauclerus", et Johannes Bouchetus w : Coel vero 

i Vid. supr. pag. 123. et 209. ex Eumeriio. 
' Camden, in Middlesex, pag. 301. 
9 Id. ibid, in margine. 

♦ Id. in Essex, pag. 325. u Radulphi chronic. MS. 

v Naucler. chronograph, volum. 2. generat. 6. 

w Bouchet. annal. Aquitan. part. 1. cap. 5. ubi Cloel per cpcnthe&iii pro Coc!, 
ct Cloccstre per metathesin ponitur pro Colccstre. 



CAP. VIII. ANTIQUITATES. 217 

regem Britonum, patrem Helenas, Glastonise sepultum fu- 
isse, in Glastoniensium reliquiarum indiculo, Henrici III. 
Anglorum i - egis temporibus c'onfecto, invenimus. 

In Britannica historia, quae, paulo post editam Guilielmi 
Malmesburiensis historian!, Galfridi Monemuthensis opera 
in publicam lucem est producta, Coelum x Colcestriae du- 
cem fuisse legimus. Eum, imperante Diocletiano, Ascle- 
piodotum praslio conserto peremisse, Britannia; regnum 
occupavisse, illudque unicae quam habebat filias Helena? 
haereditario jure possidendum reliquisse. Ilia igitur in 
uxorem ducta, Constantium regni Britannici diademate 
sese insignivisse ; et suscepto ex ea filio Constantino, 
" cum undecim anni praeteriissent, apud Eboracum morti 
subjacuissc, regnumque filio donavisse." Qua? quidem 
temporibus admodum perverse esse distincta, nemo non 
videt. Quis enim tarn rudis est, ut undecim tantum anno- 
rum Constantinum fuisse existimet, quum defuncto patri 
in regno successit? Nam non ante Diocletiani modo sed 
Taciti quoque imperium fuisse ilium natum, ideoque tri- 
cesimum saltern aetatis annum, quum pater moreretur, nu- 
meravisse ; integer annorum vitas numerus evincit, a tem- 
porum illorum scriptoribus consignatus : quorum conveni- 
enter rationibus congruenterque, Camdenus y , una cum 
Baronio 2 , Britannicam historiam eatenus emendat ; ut Con- 
stantium Chlorum Aureliano imperante Helenam in uxo- 
rem duxisse dicat, et ex ea Constantinum ilium Maximum 
in Britannia genuisse. Ut nullo modo Jacobus Philippus 
Bergomensis a audiendus sit, qui Constantium repudiata 
Theodora Helenam, Anglorum regis filiam captivam, uxo- 
rem duxisse fabulatur : cum ex Romanorum annalibus 
certo constet, Helenam ilium coactum repudiasse, ut The- 



1 Galfrid. lib. 5. cap. 6'. ct 11. Roger. Wendovcr. ad annum gratia? 303. 
ct Matth. Florilcg. ad annum 302. Jo. Capgrav. in legenda Helena?. Pontic. 
Virunn, histor. Britannic, lib. 5. &c. 

y Camden. Britann. pag. 51. 

L Baron, annal. torn. 3. ad ann. 30G. sec. 16. 

a Bergom. supplement, chronic, lib. S. Et Hcrtmann. schcdcl. in scxta actate 
mundi. 



218 



BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 



odoram Maximiani Augusti privignam conjugem acci- 
peret. 

Ex Theodora Constantium sex liberos Constantini fra- 
tres habuisse, author est Eutropius b , eumque secuti, Hie- 
ronymus , Orosius d , et Jornandes e : quot etiam, et eos- 
dem quoque, ni fallor, ex Helena ilium genuisse vult Cap- 
gravius'. Bouchetus g , ex hymno de Lucionensis ecclesiae 
fundatione composito (cujus initium; Gaude Lucionum) 
duos, praeter Constantinum, filios Helenam Constantio pe- 
perisse narrat ; eorum alterum Luciuin, seniore fratre in- 
terfecto, patria expulsum et ad monasticam vitam damna- 
tum esse : indeque a patre navigio cum multis presbyteris 
et viris religiosis impositmn, ducentibus ventis, ad locum 
inter Pictavienses Aquitanico oceano vicinum appulisse, at- 
que ibi abbatiam et ecclesiam B. Mariae dicatam extruxisse, 
et a nomine suo Lucionum appellasse. Ea vero ecclesia a 
Johanne papa XXII. ex abbatiali postea facta est episco- 
palis : cui nuper praefuit Armandus Johannes Plessaeus, 
cardinalis de Richelieu ; qui hodie universi regni Gallica- 
ni habenas moderatur. 

Constantinus Porphyrogenitus, in libro de administrando 
imperio, capite decimo tertio, interdictum Constantini Mag- 
ni in sacra mensa ecclesia? S. Sophias perscriptum fuisse si- 
mulat, ne unquam imperator Romanus affinitatem contra- 
heret cum gentc qua; peregrfnis et a Romano statu diversis 
moribus uteretur : exceptis duntaxat Francis : " Tovtovc 
yap fiovovg (inquit) iittc^IXbto b piyag Ikuvoi; avrip Kojv- 
trravrivoQ ayiog, on kci\ avrbg t?jv yiviuiv inrb tH>v toiovtwv 
ZaXt fitpiov, Hos enim solos excepit magnus ille vir sanc- 
tus Constantinus : quod ex illis partibus ipse esset oriun- 
dus." Notum vero est, Francorum nomine a posterioribus 
Graecis, uti etiam ab hodiernis Turcis' 1 , occidentales omnes 
Europa?os nostros generatim atque universe comprehend]. 
Ut nihil sit nccesse, voluisse Porphyrogenitum, quod eru- 



b Eutrop. hist. Rom. lib. !>. c Hicronym. in chronic. 

A P. Oros. lib. 7. cap. 25. < Jornand. de regnor. succession. 

f Capgrav. in lcgenda Helena:. 

5 Jo. Boucli. annal. Aquitan. part. 1. cap. 5. 

h Vid. Isaac. Pontan. Origin. Francic, lib. 5. cap. 7. pag. 3^0, 



CAP. VIU. ANTIQUITATES. 219 

ditus illius interpres Johannes Meursius existimavit, " In 
Galliis natum esse Constantinum Magnum ;" et ab iis qui 
in Britannia ortum censuerunt dissensisse. Magni tamen 
Constantini matrem " Helenam, quidam ex patria Treve- 
rorura oriundam asserunt ; alius de regno Persarum, ubi 
Constantius ad tributa colligenda transmissus, earn legitur 
contigisse," inquit in chronico suo GottefVidus Viterbien- 
sis 1 presbyter : qui etiam de Constantio postea subjicit : 
" Filiam k regis Britannia? nomine Helenam, defuncto prius 
patre ejus nomine Johel 1 , accepit uxorem, de qua genuit 
Constantinum. Quamvis alii asserant ipsum Constantinum 
fuisse spurium filium Helena? puella? tabernariae, in finibus 
Persarum genitum, dum pater ejus Constantius pro colli- 
gendis tributis publicis legatione in Perside fungeretur." 

De Treverica vero Helenas origine ne quis scrupulus 
deinceps animo cujusquam insideret, Treverenses caverunt 
monaclii ; prasclaro hoc Sylvestri I. Romani pontificis 
nomine in vulgus edito diplomate : " Sicut m in gen- 
tilitate propria virtute sortire et nunc Trebir primas 
super Gallos et Germanos prioratum : quern tibi pra? 
omnibus harum gentium episcopis in primitivis Chris- 
tiana? religionis doctoribus, scilicet per Eucharium, Vale- 
rium, et Maternum, ac per baculum caput ecclesias Pe- 
trus signavit habendum ; suam quodammodo minuens dig- 
nitatem, ut te participem faceret. Quern ego Sylvester, 
ejus servus successioneque indignus, per patriarcham An- 
tiochenum Agricium renovans confirmo, ad honorem patriae 
domina? Helenas Augustas, metropolis ejusdem indigena? : 
quam ipsa felix per apostolum Matthiam Judaea transla- 
tum, cum tunica et clavo Domini, et dente sancti Petri et 
capite Cornelii papa?, caeterisque reliquiis ditavit speciali- 
terque provexit. Hujus privilegii conscii nocivi aemuli 
communione dirimantur, quoniam anathematc maculantur." 
Et ne carmina hie deessent, hisce quoque versiculis eun- 



1 Gotfrid. chronic, part. 15. sec. ult. 

k Ibid. part. 20. ' leg. Coel. 

m Guilielmi Kyriandri comracntar. dc August. Trcveror. part. 3. pag. 15, 1 fi. 



220 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

clem primatus dignitatem Trevericae ecclesiae conferen- 
tem induxerunt" : 

Accipe primatum post Alpes, Trevir, ubique : 
Quern libi Roma nova lege dat et veteri. 

Ita, Otto Frisingensis : " Hanc Helenam ex pago 
Treverorum oriundam dicunt : . unde eandem ecclesi- 
ara plurimum earn decorasse tradunt," Et Ranulphus 
CestrensisP : " Hanc Helenam dicit Ambrosius fuisse 
stabulariam apud urbem Treverensem in Gallia ; et 
ob insignem pulchritudinem a Constantio Caesare duc- 
tam." Et fuisse quidem illam stabulariam, non ipse 
dicit Ambrosius, sed ab aliis dici afnrmat, et de dicti 
illius sensu varii sentiunt varie. Richardus Vitus Ba- 
sinstochius " Helenas' patrem Caesari fuisse comitem sta- 
buli ait, idque officium in imperatoris aula prasstantis- 
simum" fuisse : cujusmodi est " Angliae aut Francise 
conestabularii, qui vulgo dicitur : quod ignorantes qui- 
dam, ausi sint ex contemptu dicere, illam esse filiam 
stabularii." Petrus Equilinus 1 , inscio patre Cloele rege 
Britanniae, Roma; peregrinatam esse, et post conceptum ibi 
ex Constantio Constantinum ; " habitu indutam vilissimo 
in villam secessisse, atque in domo quadam quae olim sta- 
bulum fuerat equorum" habitavisse, indeque stabulariam 
dictam fuisse fingit. Guilielmus Camdenus s , a Judaeis et 
Gentilibus stabulariam ignominiose appellatam fuisse ait ; 
quia " praesepe in quo Christus natus quaesivit, et ubi sta- 
bulum fuit, ecclesiam fundavit :" quod etiam ante eum, in 
legenda Helenas, tradidit Johannes Capgravius : " Judaeos 
ipsam inter se ex invidia stabulariam vocavisse ; eo quod 
supra stabulum et tam vilem locum, eis admodum exosum, 
tarn nobilem ecclesiam aedificavisset." Caesar Baronius 1 , 
contemptus gratia, stabulariam nominatam putat, " quod 
hospitis, apud quern divertit Constantius in Britannia, 

■ Christ. Browcr. not. ad Venant. Foitunat. lib. 3. epigram. 11. 

Ott. Frising. chronic, lib. 3. cap. 45. 
•' Ranulph, polychrome, lib. 4. cap. 26. 

'i Vit. ad lib. 5. antiquitaL Britannic, not. 26. 

r Tetr. de Natal, lib. 7. cap. 73. " Camden. Britan. pag. 52. 

1 Baron, ann. 306. sec. 20, 21. 



CAP. VIII. ANTIQU1TATES. 221 

filia fuisset ;" licet talis hospitis, " qui ducem totius exer- 
citus domi exciperet," Et notae sunt quae, ex odio ac li- 
vore in Constantinum, adversus matrem ab ethnicis con- 
fictae sunt calumnise : ut quod impius illius nepos, apostata 
Julianus, 'E£ u EAIvrjc (f>av\r]Q rivog yvvatKOQ icai iKTrj/nov, 
natum ilium dicat; et Zosimus w 'E£ aaifivov ^ijrpoc, atque 
t£ ojuiXiac yvvaiKOQ ov aifivrii; oi/St Kara vo/xov Gvi/tXdovotiQ 
KbovtjTavTiio toj pa(7i\iT yEytwrifxivov. 

Ex hujusmodi hominum rumusculis disseminatum dis- 
persumque de Helena stabularia sermonem, ad summam 
illius laudem pio hoc sensu convertit S. Ambrosius: "Sta- 
bulariam* hanc primo fuisse asserunt, sic cognitam Con- 
stantio seniori, qui postea regnum adeptus est. Bona 
stabularia , qua? tarn diligenter praesepe Domini requisi- 
vit. Bona stabularia, quae stabularium non ignoravit ilium 
qui vulnera curavit a latronibus vulnerati. Bona stabula- 
ria, quae maluit existimari stercoral ut Christum lucrifa- 
ceret." De urbe vero Treverensi nullum hie extat ver- 
bum. Primusque, quantum ego investigando comperire 
potui, abbas Berengosius " B. Helenam 2 Trevirorum 
quondam indigenam civitatis" fuisse affirmavit: ibidem- 
que a Constantium Caesarem earn sibi sociavisse in connu- 
bium, et ex ea Constantinum Magnum generavisse: de 
ejusdem Helenas antiqua nobilitate ista etiam adjiciens : 
" Licet b in historiis parentum illius generosa sileatur nobi- 
litas ; nobilitatem tamen ejus apud Treviros aedificiorum 
suorum adhuc antiqua testatur gentilitas : ubi pavimentum 
domus illius variis marmoribus et Pario quondam lapide stra- 
tum, bene declarat, quantum ibi prae aliis videretur habere 
primatum. Praeterea vero ipsae planities parietum fulvo 
auro velut hyacinthino textu depictas bene testabantur in- 
signia nobilitatis ejus invictae: insuper etiam praediorum 
ejus copia? ecclesiis Dei olim undique collatae bene decla- 

u Act. Artemii, apud metaphrastam, Octob. 20. 

,v Zosim. hist. lib. 2. " Ambros. orat. de obitu Theodosii, 

y Philip, cap. 3. ver. 8. 

<■ Berengos. de inventionc Crucis, lib. 2. cap. 1. 

" Id. lib. 3. cap. 1. b Id. ibid. cap. 2. 



222 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIU. 

rant, quam nobilissima generis polleret antiquitate." Sed 
neque palatium Trevericum ibi fuisse procreatam, neque 
illius munificentia et tot ecclesiis collata donaria veteri 
dignitate fortunaque natam earn fuisse arguit. Neque 
enim privatam habuisse illam ista apparet, et a majoribus 
accepta : sed quando " Augusta cum filio conregnabat ;" et 
" prompto d filii imperatoris adsensu(ut loquitur Paulinus) 
mater Augusta, patefactis ad opera sancta thesauris, toto 
abusa e fisco est." Cum enim Treveris Cisalpinarum f ur- 
bium maxima, imperatorem g in illis partibus clarum esse, 
domicilium : nihil mirandum est, eo in loco matrem impe- 
ratricem aedes incoluisse splendidissimas ; undecumque 
demum ortus ilia traxerit originem. 

Quod de Persarum h regno Gottefridus attexuit, a Nice- 
phoro Callisti lucem aliquam accipit: qui Constantium 1 , 
legatum ad Persas a Diocletiano missum, Drepanum di- 
vertisse, et ex Helena hospitis sui filia Constantinum ge- 
nuisse narrat : ubi Bithynicam tamen Helenas, potius quam 
Persicam, tribuit ille originem. Verum hanc Nicephori 
fabellam, ex temporis ratione, satis refutavit Baronius k : 
vulgataque ilia de Bithynica Helenas patria opinio, partim 
ex apocryphis Sylvestri actis, partim ex Helenopoleos no- 
mine Drepano postea imposito, primam duxisse videtur 
originem. Cum enim a Silvestro baptizaretur Constan- 
tinus (quod nunquam factum) matrem in Bithynia versa- 



c Sulpit. Sever, sacr. hist. lib. 2. 

d Pautin. epist. 11. ad Sever. Vid. Euseb. de vita Constantini, lib. 3. cap. 
46. 

e Id est, usa, quomodo accipiendus est et Hieronymus in qua^stionib. in Ge- 
nesim ; ubi apostolos ait " iis plerumque testimoniis abuti, qua; jam fuerant in 
gentibus divulgata :'' et ipse Tullius, lib. 2. de Natur. Deor. ubi nos scribit " sa- 
gacitate canum ad utilitatem nostram abuti." 

I "Ecrn c"e a'vTi) noK iq juyiaTi\ twv inrcp rae/AXjrac IBvCov. Zosim.hist. 
lib. 3. 

e Ammian. Mavcellin. hist. lib. 15. Gelas.P. epist. 13. ad episcopos Dardania;. 
Vid. Aub. Miroei fastos Belgic. et Burgundic. Septembr. 14. pag. 535, 53C. 

II Naesson, episcopalis urbs, in finibus Peisarum habetur apud Sim. Metephras- 
tam in vita S. Acepsinoe. Et Nasssus in Dardania ab aliis statuitur patria Con- 
stantini. Videndum, an non ex homonymia hac natus fuerit error ille. 

1 Nicephor. histor. ecclesiast. lib. 7. cap. 18. etlib. 8. cap. 2. 
k Baron, annal. torn. 3. ad ami. 30C.sec. 14, 



CAP. Vlir. ANTIQUITATES. 223 

tarn, uncle orta erat, in Actis Sylvestri apud Simeonem 1 
metaphrastam legiinus. Ex alia tamen Sylvestri legenda, 
apud Britannias earn tunc constitisse, refert Ranulphus 
Cestrensis™ : Mariano Scoto quoque astipulante ; cujus 
in chronico haee sunt verba: " Constantino a papa Syl- 
vestro baptizato, scripsit de Britannia sibi sua mater He- 
lena, ut negantes Christum Judasos sequeretur ," quae, in 
favorem Helenas, editum Florentii Wigorniensis chronicon 
ita immutavit : " Constantino a papa Silvestro baptizato, 
scripsit ei sua mater Helena de Britannia, ut negantes 
Christum Judaeos persequeretur." 

De Helenopoli sic scribit, in libro quinto de aedificiis 
Justiniani, Procopius Cassariensis : " "Ear< tic iv BiOwotg 
iroXig, EXivrig iwwvvpog oiiaa Trig KwvaravTivov (ia<ri\i(og 
fxriripog. 'Ek tovtjjc yap rr)v EAtviji' wp/iijcr^cu <j>ao\, kcl>/U>)C 
ovk a£,io\6yov to. Trporcpa obcrtjg' yirtp rti rpoftta KwvaTav- 
r'lvog tKTi'ivoiv, ovofiari fiiv koX a^Kopan -rroXttog to ^wpiov 
ScSiiiprjTai tovto' ov juev toi ovStv ovSs j3a<Ti\iKOV oi)8i jizya- 
XoTrpznlg i"y§£ Treiroir}Tat. Est apud Bithynos urbs quae- 
dam, Helenas Constantini regis matri cognominis: nam 
ex hac Helenam oriundam aiunt, vico olim ignobili, cui 
Constantinus nutricationis officium exolvens, hunc locum 
nomine quidem et dignitate urbis decoravit ; nihil tamen 
regium, nihil magnificum in ea extruxit." Ex hoc Con- 
stantini facto falsam illam plerorumque, quos voce <j>a<A in- 
nuit Procopius, de ipsius et matris Helenas patria con- 
ceptam esse sententiam, non mala suspicatus est conjectura 
Stephanus Forcatulus". 

Atqui non banc solum Bithyniae, sed aliam quoque in 
Palasstina Helenopolim, ubi nemo natam Helenam som- 
niavit, in matris honorem a Constantino denominatam 
testatur Sozomenus ; et praster ortus rationem, alia red- 
ditur causa, ob quam matris in Drepano decorando me- 
minisse potuerit Constantinus : si quidem illud verum sit, 

' Januar. 2. torn. 5. Lipomani, foi. 357. 

m Ranulph. Polychrome, lib. 4. cap. 26. 

" Forcatul. de Gallorum imper. et pliilosoph. lib. 7. 

° Sozomen. lib. 2. histor. eccl. cap. 1. 



224 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

quod in actis Luciani martyris legitur : " Veneranda q He- 
lena, quando revertebatur Hierosolymis, locum honorans ; 
et in eo condidit civitatem, convocatis habitatoribus ex iis 
qua? circumcirca erant regionibus, et effectis operis parti- 
cipibus, et validis earn cinxit mcenibus, et martyri tem- 
plum aedificavit maximum; quod nunc quoque insigne et 
pulchre extructum cernitur ab iis qui et terra et mari 
ingrediuntui" ac navigant." Unde et ipse Nicephorus r , 
Helenam hac urbe delectatam fuisse narrat ; non tam 
" quod ibi orta esset" (quod hie in Latino legiuius inter- 
prete, non in textu Graeco) quam " quod Lucianum post 
martyrium obitum eo a delphine deportari contigerit," 
Luciani certe martyris, magis quam suae vel maternas 
patriae, memoriam spectavisse Constantinum, matris no- 
mine urbem hanc insignientem, fidem mihi quidem facit 
B. Hieronymus ; qui in chronico suo, omni patriae men- 
tione penitus omissa, rem simpliciter ita enarravit: " Dre- 
panam Bithyniae civitatem in honorem martyris Luciani 
ibi conditi Constantinus instaurans, ex vocabulo matris 
suae Helenopolim nuncupavit." Ut et Constantinopoli- 
tanus chronographus, Alexandrini nomine a Radero edi- 
tus : " Apiiravov kTrucricraQ 6 (iauiXeiig Koivcrravru'oe sv 
JiiOvvlfi sic Ti/ifjv tov aytov fiapTvpog AovKiavov, bp.il>vvfiov 
tJ) fir)Tpl avTOv 'EXevouttoXiv kekXtjice, Sa»p»)(Taju£voc o\pi TOV 
vvv ?wc (pavtpat; Trcpio\ric Tpb rije 7roXewe, tig rijif)v tov 
ayiov fiapTvpoQ AovKiavov, arlXsiav. Constantinus in ho- 
norem sancti Luciani martyris instaurata Drepani urbe in 
Bithynia, ill am a matre sua Helenopolim nuncupavit ; 
donata civitati, in martyris honorem, quousque patet ante 
urbem prospectus, immunitate vectigalium ad hodiernum 
usque diem:" et, ex Theophane, Cedrenus: " Apewavav 

TOV tV N(KOjU>)8e((J iTTlKTlffag, EtC TlflljV AoVKtavOV TOV EKE[<X£ 

papTvpt)(JavTOQ, 'EXevo7ToX[v S<ci ti)v juijTtpa ekoXectev' Dre- 
panam apud Nicomediam in honorem Luciani, qui ibi 
martyrium subierat, condidit; et a matre Helenopolim 
appellavit." 



'I Metaphrast. Octob. 15. Sur. Januar. 
r Nicephor. hist, eccles. lib. 8. cap. 31. 



CAP. VIII. ANTIQUITATES. 225 

Sed de Bithynica Constantini patria novam hie litem 
movet Lipsius 3 , ex depravato Julii Firmici testimonio : 
apud quern " Constantinus Maximus', Divi Constantini 
Alius, apud Tharsum genitus, a primo aBtatis gradu imperii 
gubernacula retinuisse," vulgo legitur. Hie enim Con- 
stantinum Magnum Divi, non Constantini, sed Constantii 
filium ille intelligit, genitum ad sinum et curvaturam maris 
(cujusmodi loca communi nomine Drepana Grasci, quasi 
Falces, a similitudine, vocaverint) juxta Nicomediam Bi- 
thyniae, ubi Tarsum hanc a Stephano u de urbibus, Niceta w , 
et Porphyrogenneta x , poni notat. Verum codices manu- 
script pro Tharso habent hie Naisum y ; ut si locus hie de 
Constantino Magno fuerit accipiendus ; non Lipsio, sed 
(cui ille aurem hie non prsebet) Georgio Cedreno sit aus- 
cultandum potius, qui in urbe Daciae genitum ilium fuisse 
asserit: de quo et Cuspinianus, in Caesaribus : "Con- 
stantinus natus est in Britanniis : licet alii apud Dacos 
natum scribant; quod verisimilius est:" eo videlicet, quod 
et patri Constantio Illyricum patriam fuisse Aurelius Vic- 
tor, et avum Eutropium nobilissimum gentis Dardanie 
virum extitisse, testetur Trebellius Pollio in Claudio. Ut 
enim Naisus, sive Nesus, urbs z est Dardaniae a ; ita Da- 

s Lips. Admirand.de Magnitud. Rom. lib. 4. cap. 11. edit. Antwerp, ann. 1598. 

1 Jul. Firmic. Matheseos, lib. 1. cap. 4. 

u ApE7rdvr] Bi9vviag, Tzphg rtfi 'AtrraKijv^ Ko\7T<t>. Taocroc Trjg Bi0f- 
viag. 

w In imperio Alexii Comneni, Manuelis filii sec. 9. 'E?rft Sk Ty Tapviy 6 
' AvSpoviKOQ 77yy(£e, kcli tojv irtpi rt)v 'NtKOfj.fidovg 7ro\iv oi 7r\eiovEg avrfjj 
it poatxiiipovv 

x Lib. 1. Them. 5. in eas gentes : BiBvvoi, Ovvoi, Tapaiarai. Urbes 1. 
Nicomedia metropolis. 2. Helenopolis. 3. Prometus. 4. Astacus. 5. Parthenopo- 
lis. In libro notitiarum Orientalis imperii (F. 1.) mavi Isaurke adscriptum ha- 
betur : Tharsus mare. Vid. Orteli. Thesaur. in Tarsia. 

* Ita in veteri codice haberi notavit etiam Nicolaus Rigaltius, apud Peta- 
vium in not. ad Orat. 13. Themistii pag. 661. Ptolemasus, lib. 2. cap. 16. in 
Pannonia inferiore Tarsiuin collocat. ibid. pag. 727. 

z Ptol. Geograpli. lib. 3. cap. 9. Ibid. cap. 4. urbs Naissatensis, in Illyrico, 
Ptoleniffio dicitur Neaoc, vel potius Naicffoc, ut apud eum legit Joh. Tzetzes 
in varia sua historia ; Curopalatre Nisus ; Ammiano Marcellino, lib. 21. et 26. 
Nessus; Antonino in itinerario, pag. 30. edit. Colon, ann. 1600. ct authori iti- 
nerarii Hierosolymitani, ibid. pag. 145. Naissum. 

1 Quae et Mysia Mediterranea ; in codice lib. 11. tit. 0. de Metallariis. lib, 4, 
VOL, V. Q 



226 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

ciae^pars est Dardania, etlllyriciDacia. Mutilum vero Ce- 
dreni locum ita supplendum esse, ut mpi rrjv [Naicrov] ttjq 
AaKiag ttoXiv in eo legi debeat, ex Constantino Porphyro- 
genito demum deprehendi: apud quem c , in prasfectura 
Daciae mediterraneae " Natcroc, v irarplg tov fieyakov Kwv- 
aravrivov, Naisus vel Naesus, patria magni Constantini," 
expresse collocatur. Quod enim idem, in d libro de admi- 
nistrando imperio, ex Francorum partibus oriundum ilium 
retulit, ficte et simulate ab eo factum quae praecesserunt 
satis indicant; in quibus Romanum filium edocet, quo 
praetextu uti ilium oporteret, si Turcae aut Russi, aut alias 
quaspiam gentes Boreales ac Scythicae cum imperatore 
affinitatem contrahere desiderai-ent. Naisi vero natum 
fuisse Constantinum, tradidit etiam author illo longe anti- 
quior, Stephanus vel saltern^ qui illius quam habemus 
epitomen ad Justinianum imperatorem edidit, Hermolaus 
Constantinopolitanus grammaticus ; licet is Thracise urbem 
illam faciat ; NaiaaoQ, inquiens, " woXig O/o^'kjjc, Kris/la 
k<u Trarpic; Kw)<(TTavTlvov tov jdatriXiwg. Naissus, urbs 
Thraciae, structura et patria Constantini imperatoris." 
Similiter et Hermolao aequalis historicus, cum Ammiano 
Marcellino ab Henrico Valesio viro eruditissimo nuper 
editus, " Constantinum natum in oppido Naiso, illudque 
cum oppidum postea magnifice ornavisse" scribit. Ubi 
et illud obiter notandum, Stephani astate Thracias mem- 
brum habitam fuisse Dardaniam ; quae Ptolemaeo e Mysiae 
superioris pars fuit. Nam et Naissum et vicinam Sco- 
porum f sive Scuporum urbem in Thracia Stephanus con- 
stituit, quas in Dardania 8 Ptolemaeus, in Bulgaria Ce- 
cum procurators. Ptol. lib. 3. cap. 9. Dardaniam Mysias superioris partem 
facit. 

b Notitia Orientalis imperii. Sext. Rufus in breviario. Jornandes de regnor. 
successionib. unde Nicolao Damasceno, apud Stobaeum. AapSavng 'IWvputbv 
tdvoQ, et jEliano, lib. 4. var. hist. cap. 1. AaooWtTc oi ii7ro vel liri rjjc, 'I\- 
XvpiSoe. 

c Constantin. Themat. 9. lib. 2. (pag. 98.) <• Supra, pag. 225. 

« Ptolem. Geograph. lib. 3. cap. 9. Vid. et Cod. Justinian, lib. 11. tit. 6. de 
Metallariis. leg. 4. cum procuratores. 

' SKOTroi, tt6\iq QptpKijg, Stephan. 

6 Dardanise Scupum Metropolim facit Marcellinus Comes in chronico. ad 
anil. Dom. 518. 



CAP. VIII. ANTIQUITATES. 



227 



drenus h collocat. Et Mysiam 1 vero et Bulgarian^ Thracise 
aliquando partem fuisse, etiam Constantinu8 Porphyroge- 
nitus annotavit. 

At eadem libertate critica, qua Constantinum Divi Con- 
stantii filium in Julio Firmico legit Lipsius, Constantium 
Divi Constantini filium legendum contendit Camdenus 
noster ; eumque Naisi natum fuisse confirmat. Licet enim 
in Zosimi 1 historia, tres eodem tempore Cassares a Con- 
stantino creatos fuisse legamus ; Crispum e Minervina 
concubina natum, " JjSj) vsavlav ovra, qui jam adoleverat, 
nai KwvGTavTiov, ov irpb ttoXXwv rifispwv iv 'ApiXaTip rijj 
ttoXu r^Qivra, et Constantium, in Arelatensi oppido ante 
non multos dies in lucem editum" et Licinianum Lici- 
nii filium, qui jam aetatis mensem vicesimum ingressus 
erat : tamen Constantinum, qui post Crispum Con- 
stantini Magni filiorum natu erat maximus, reponendum hie 
esse pro Constantio (uti in notis recte monuit Fridericus 
Sylburgius) ex clironicis Eusebii, Aurelii Victoris, Idatii, 
et Orosii, manifestum est : e quibus Victor, eodem quo Zo- 
simusmodo; " Filium suum,' : inquit, " Crispum nomine, ex 
Minervina concubina susceptum, item Constantinum iisdem 
diebus natum oppido Arelatensi, Licinianumque Licinii 
filium, mensium fere viginti, Csesares effecit.'' Et Eusebi- 
us m . <( primus, qui patris erat cognominis, decimo paterni 
imperii anno honorem hunc adeptus est. Secundus, avi nomi- 
ne appellatus Constantius, anno fere vicesimo :'' quern qui- 
dem non in Gallia sed Illyrico natum fuisse, extra controver- 
siam ponit ejusdem in imperio successor Julianus, his ipsis ad 
eum ipsum usus verbis : " 'lAAvptot", on trap' avrolg yiyovag, 
oiiK avitiovrat tov KaXAiorou tCiv evrv^fidriov (TTepov/xsvoi, 
e'( Tig aX\r)v aoi TrarpiSa irpoavifioi. Illyrici, quod in eorum 

,l Georg. Cedren. histor.compend. pag. 615. 

1 Constantin. Themat. 3. lib. 1. pag. 19. 

k Id. Themat. 1. lib. 2. pag. 80. 

1 Zosim. hist. lib. 2. pag. 679. edit. Grsecolat. 

m De vita Constantini, lib. 4. cap. 40. 

" Julian, orat. 1. in laudem Constantii. Constantinopolim tamen patriam illius 
uvbem appellat Jo. Zonaras, annal. torn. 3. de reliquiarum Andrea; et Lucre 
translatione sub eo facto verba faciens. Verum eo nomine intelligit ille roii na • 
rpbqavTOv iro\iv, ut de eadem re scribens habet Metaphrastes, sub finem vita; 
S. Lucse. pag. 88. 

Q 2 



228 



BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIH. 



solo natus sis, tarn felici forte acconditione privatos se esse 
non patientur, si quis aliam tibi patriam attribuerit." Esse 
autem Illyrici civitatem Naisum (praeter orientalis imperii 
notitiam, quae urbem Naissatensem statuit in Illyrico) 
testem damus Marcellinum comitem Ulyricianum ; qui in 
chronico", Gaianum Naisatanum inter Catholicos Illyrici 
numerat sacerdotes ; atque Hunnorum 1 ' reges, Bledam et 
Attilam fratres, " cum numerosis suorum millibus in Illy- 
ricum irruentes, Naisum, Singidunum, aliasque civitates, 
oppidaque Illyrici plurima excidisse" narrat. Prisco q quo- 
que rhetore, qui eodem quo hcec clades accidit, tempore 
ipse vixit, in Gothica historia similiter attestante, ab At- 
tila dirutam esse Naissum, urbem quinque dierum itinere 
ab Istro flumine distantem. 

Sed quid vetat integram doctissimi Camdeni hac de re 
epistolam, hactenus ineditam, hue apponere ? 



CL. V. JUSTO LIPSIO, GUILIELMUS CAMDENUS S. 

" Ex quo admiranda ilia tua, te dignissima, in lucem 
prodierunt, V. CL. gestiit mihi animus tecum paucis de 
loco natali Constantini Maximi agere ; non altercandi vel 
calumniandi studio (quod a nobis, qui Musis et Modestiae 
litamus, susceptamque inter nos benevolentiam conser- 
vamus, procul absit) sed cupiditate quadam cognoscendi, 
et veritatem, si fieri possit, ab injuria vindicandi. Cumque 
jam mihi vacet scribere quae subinde mecum hac de re 
animo agitavi ; utinam et tibi per operosa negotia liceat 
huic disquisitioni tantisper immorari: licet ilia sane levi- 
cula, et omnino supervacanea. Non enim, inquit Vopiscus, 
sumtna sciendi est, tibi quisque magnorum principum sit 
genitus, sed qualis in republica fuerit." 

" Historici omnes qui de loco natali Constantini Maximi 
scripserunt una voce, praeter duos Grasculos Cedrenum et 
Nicephorum, in Britannia natum asserunt: et historia? 



" Anno 51G. P Anno 441. " 

'i 'EKXoy. ■nfitofitioiv a D. Hoeschelio ami. 1G03. edit. 



CAP. VIII. ANTIQU1TATES. 



229 



fides ut certa favenda, cum in idem plures ut testes eon- 
sentiunt. Cedrenum, qui natiun circa urbem Daciae tradit, 
ut vanitatis manifestum ipse rejicis : Nos itidem Nicepho- 
rum, qui Drepani Bithyniae natum, cum ut vanum, turn ut 
aetate minorem ad testimonium perhibendum rejicimus. 
Prae scriptoribus enim qui contra eunt, nuperus ille et novi- 
tius ; ab anno scilicet MCCCXL. sub Andronico Juniore. 
Cui, praeter vitam Helenas Anglo-Saxonice circa annum 
DCCCCXL, scriptam, Ilenricum Huntingdonensem, 
Guilielmum Malmesburiensem, Johannem Sarisburien- 
sem, ejusdem aevi, cum denso scriptorum agmine oppo- 
namus; qui Nicephoro, judicio non inferiores, tempore 
antiquiores. Quo autem quisque tempore antiquior et 
rei gestae loco propior, majorem et potiorem fidem rac- 
reatur." 

" Nee de loco audiendus, qui in modo geniturae aniliter 
ineptit, et temporis ratione omnino aberrat. Ait patrem 
ejus Constantium Claudii ex filio nepotem (quod minime 
verum docet Pollio) legatum ad Persas a Dioclesiano 
missum, Drepani in Bithynia hospitem ei filiam suam 
prostituisse, cui pallium regium purpura intextum (quid 
privato cum pallio regio ?) donarit ; eademque nocte solem 
ex occidente in somniis illuxisse. Deinde anno Diocle- 
tiani quarto Caesarem fuisse designatum Constantinum ex 
hac natum ; ostenso regio isto pallio patri innotuisse, qui 
eum in Gallia (imo in Britannia) Caesarem creavitJ' 

" At quando ille genitus ? cum Diocletianus bellum Per- 
sia minaretur : ad annum scilicet Domini CCLXXXVI. 
ut, hac inita ratione, tantum XX. fuerit annorum cum 
imperium cceperit. Tricesimum tamen tunc attigisse an- 
num Eusebius et Victor Schotti, qui tunc vixerunt, do- 
cent. Ad quod tempus ipse etiam proxime accedis, qui 
Nicephori fidem in hoc concidentem libenter statumines.' 1 

" Ad Nicephori tamen fidem firmandam adhibetur testis 
vetus ab ipsius Constantini sevo, fide plenus et omni ex- 
ceptione major, Julius Firmicus. Sed examinetur primum 
tempus quo Firmicus scripsit, deinde testimonium quod 
profert.' ; 

" Quod Firmicus non^sub Constantino Maximo scripsit, 



230 



BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 



sed sub Constantio ejus filio, circa XVIII. scilicet ab ex- 
cessu Constantini Maximi annum, ipse testis fide dignus in 
praefatione qua Mavortio Lolliano jam consuli ordinario 
designato librum inscripsit. Cujus consulatum in annum 
XIX. Constantii incidisse, ex fastis manifesto constat. 
Nec quenquam ante tot annos consulem ordinarium desig- 
natum me legere memini. At haec de postremis annis 
Constantini Maximi ut tunc transactis loquitur, ubi memi- 
nit Solaris deliquii Optato et Paulino consulibus vix uno et 
altero anno ante mortem ipsius Constantini." 

" Quod ad testimonium : si adesset et audiret ipse Fir- 
micus, ut corruptum et interpolatum, et non ut suum ag- 
nosceret ; et non de loco natali Constantini Maximi, sed 
Constantii ejus filii, sub quo Lolliano ordinario consuli de- 
signato librum obtulit, se loqui clamitaret. At verba ipsa 
pensiculatius examinemus, ex duobus manuscriptis, altero 
ex bibliotheca collegii Lincolniensis Oxonii, altero Thomas 
Alani matbematici Oxoniensis ; non ex illo impresso et 
mendoso, quitibi imposuit, et in Tharso indaganda nego- 
tium facessit. Ecce autem verba ipsa fide antiqua ; pa- 
renthesi tantum a me interjecta, et Constantius pro Con- 
stantinus, critica licentia substituto : 

Dominus et Augustus nosier ac totius orbis imperator plus, 
felix et providus princeps, Constantius scilicet Maxi- 
mus, Divi Constantini Jilius augtistce et venerandte me- 
mories principis [qui ad Uberandum orbem a tyrannicis 
immoderationibus, et ad comprimenda domestica malafa- 
vore propitice majestatis electus, ut per ipsum servitutis 
squalore deterso, securae ?iobis liberlatis munera redde- 
rentur ; ut captivitatis juga fatigatis jam et oppressis 
cervicibus poneremus : quern pro nostra semet liberlate 
pugnantem incertissima inter casus humanos nunquam 
belli fortuna decepit) apud Naisum genitus, a primo 
ectatis gradu, imperii gubernacula retinens quce prospe- 
ris naclus fuit auspiciis, Romanum orbem salubri guber- 
natoris moderatione sustentat. 

" Quae parenthesi hie interclusa, ad Constantinum 



CAP. VIII. ANTIQUITATES, 231 

Maximum .referenda videntur. Hie enim ad liberandum 
orbem a tyrannis, ad comprimenda domestica mala, &c. 
divinitus electus, Illico, inquit panegyristes, atque pater 
terris fuerat exemptus, universus in te consedit exercitus, 
te omnium mentes oculique signarunt : et quanquam tu ad 
seniores de summa reipublicce, quidnam fieri placerct, retu- 
lisses ; prcevenerunt tamem studio, quod illi mox judicio 
probaverunt. Purpuram statim tibi, cum primum copiam 
tut fecit egressus, milites utilitati reipublicce magis quam 
tuis affectibus servientcs injeccre lacrimanti, Sfc. 

" Camera autem quae praecedunt et subsequuntur, paren- 
thesi exclusa, perpendas quaeso an non apposite Constan- 
tio Constantini filio conveniant. Ille post fratres Constan- 
tinum et Constantem totius orbis imperator, ille solus impe- 
rator : Ille Maximi agnomen habuit, ut nos in ejus nummis 
vidimus, et tu apud Occonem videas. Ille Divi Constantini 
fuit filius : ille a primo aetatis gradu, id est, a pueritia (ut 
ego capio ex Firmici praefatione) gubernacula retinuit: no- 
vennisenimveloctennis vicennalibus patris Csesar fuitdesig- 
natus, et orientis imperio praepositus : cum pater guberna- 
cula ilia non susceperit ante annum tricesimum. Quod 
autem Constantius noster Naiso, ut libri nostri prae se fe- 
runt, genitus fuerit; ipsius aetas probare videatur. Si 
enim ille obiit, ut habet Victor, anno aetatis quadragesimo 
quarto; natus fuit anno salutis CCCXVII. Gallicano et 
Basso consulibus. Quo quidem anno et subsequentibus 
in illis partibus egit Constantinus Maximus ; ut rescripta 
Sirmio, Sardica, et etiam Naisso data demonstrant." 

" Hactenus secundo aestu provehi videor : sed bic tu 
subridens ova povv irruas, quod Firmicus Constantinum 
Maximum, etejus invictissimos liberos Caesares et dominos 
appellat ; cum Constantius liberos habuerit nullos. Vela 
obliquo ; nee confugio ad Galium vel Julianum, quos cum 
Caesares dixerit in liberos adoptavit. Sed facio limatissimi 
tui judicii, an ilia Firmici verba satis commodo sensu intel- 
ligi non possint ilium precari erratica nomina, ut Constan- 
tinus sit Maximus princeps, liberosque habeat qui sint in- 
victissimi Caesares et domini, qui posterorum posteris im- 
perent, &c." 



232 DRITANNICARUM ECCLESIAKUM CAP. VIII. 

" Haec qualiacunque me inhibent quo minus Constanti- 
num Maximum Tarsi Bithyniae natum credam : et ignoscas 
si ilium Firmici locum non facero ad patrium solum Maxi- 
mi illius Constantini, donee solidiora proferantur, existi- 
mem, Interim fraudi nobis non sit, si scriptoribus antiquis 
patriis, vicinis, iisque pluribus, potius quam uni eidemque 
novello, et eruditae commentationi ex mendoso libro hac 
in parte credamus ; et pro nostra Helena et Constantino 
depugnemus, ut conjecturis eripi non patiamur. Nosti 
illud : aberranti conjecturae qui non resistit, approbare vi- 
deatur. Vale vir clarissime et salve ab eo qui te unice 
colit et admiratur. Londini, XVIII. Augusti stilo veteri. 
MDCIV." 

Huic dissertation! publice postea r , tacito tamen illius ad- 
versus quem scripsit nomine, et prius in privata hac ad ip- 
sum Camdenum epistola, respondit Lipsius. 



JUSTUS LIPSIUS GUILIELMO CAMDENO, V. C S. D. 

" Legi quae pro Constantini patria, et veteri de ea 
sensu, scripsisti. Inquisite et erudite, non nego : sed in 
quibus parum etiam comperti esse, mihi videbatur. Ves- 
tri ita Britanni, scio : quis aliorum adsentit ? Non Be- 
das : quod jure observes. Ille antiquus et fidus, an gloria? 
gentis suae non favit ? Atqui ubi locus dicendi erat 8 dun- 
taxat ex Eutropio, creatum in Britannia imperatorem, 
scripsit. Caeteri vestri quam fabulosa misceant, non nes- 
cis. Scribis Firmicum sub Constantio scripsisse eos li- 
bros. Edidisse, hoc fateor : scripsisse diu ante, et per 
partes, ipse in prasfatione satis dicit. Neque nescis allo- 
quia ilia in ultimis solere adscribi. De Nesso etiam natali 
Constantii, pariter incertum : et illud de liberis, urgere et 
premere mihi videtur, quidquid ingeniose, mi Cambdene, 
excusas. Sed altercari non libet (absit litigare) et haec 
talia pro judicio suo quisque arbitrator." 

1 Lips, in posleriorib, nolis ad Admiranda sua, edit. Antwerp, ann. 1605. 
pag. 220. 

8 Hist. lib. 1. cap. 8. 



CAP. VIII. ANTIQU1TATES. 233 

" Considerare te velim, quod iterum dominum atque im- 
peratorem Constantinum appellet, initio libri : cur non Di- 
vum, sijamobierat? Nam ita tu legis in loco, quern ad 
Constantinum ducis. Et de Lolliano consule, non etiam 
palam scribit : sed ordinarium consulem designatum fuisse. 
Potuit sub Constantino designatus esse, et causa aliqua di- 
latus. Sed et fasti ejus aevi, quod te non fugit, obscuri 
aut defecti. Sed tui judicii res esto ; non pertendo : nee 
meum est ingenium. Ego te jam olim amo, et praeclare 
meritum cum de alia antiquitate, turn de patriae tuas, ani- 
mo sentio et voce praedico. Redde mihi affectum, neque 
enim factio, plebeiorum ingeniorum venenum, imminuet 
aut toilet. Languor me habuit, atque is jam trimestris, 
cum haec scripsi : is breviorem me facit. Vale vir doctis- 
sime. Lovanii, X. Calendas Octobris MDCIV." 

Haec Justus Lipsius : cujus e Beda illud neminem mag- 
nopere movebit, qui consideraverit ex Anglo-Saxonum 
gente fuisse ilium ; qui et Britannicarum antiquitatum 
inscii, et a rebus Britonum ornandis animo fuerunt alien- 
issimo. Neque vero soli vel Angli vel Britones in insula 
sua natum fuisse Constantinum tradiderunt : idem sense- 
runt inter exteros etiam, in antiquitatis investigatione baud 
indiligenter versati ; Pomponius Laetus, Polydorus Ver- 
gilius, Renerus Snoius Goudanus, Beatus Rhenanus, Jo- 
hannes Huttichius, Franciscus Balduinus, Stephanus For- 
catulus, Onuphrius Panvinius, Caesar Baronius, Antonius 
Possevinus, Adophus Occo, et Octavius de Strada : et 
matrem Helenam Britannicam Britannici regis filiam fu- 
isse, Cornelius Aurelius, Johannes Carion et Joachimus 
Camerarius', Martinus Polonus, Johannes Veronensis", 
Gobelinus Persona v , Johannes Nauclerus, Philippus Ber- 
gomensis, Ponticus Virunnius, Johannes Trithemius, Va- 
lerius Anselmus Ryd, Christianus Massaeus, Johannes 
BouchetuSj Gilbertus Genebrardus, retulerunt: quibus 
adde, si libet, et Jacobi Januensis illud : " In w quadam 

I In Nicephoiianae chronologicc cxplicatione. 

II In chronico a Petro Equilino lib. 7. cap. 73. citato. 
v In Cosmodromio. 

" Jacob.de Vorag. legend, cap. 64. 



23't BRITANNlCARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

chronica satis authentica legitur, quod Helena fuit filia 
Choeli regis Britonum, quam Constantinus x in Britanniam 
veniens, cum esset unica patri suo, duxit uxorem : unde 
insula post mortem Choeli s sibi devenit. Hoc et ipsi Bri- 
tones attestantur: licet alibi legatur, quod fuerit Treve- 
rensis." Mitto quod Abingdoniensis chronici collector 
retulit, Abingdoniae educatum fuisse Constantinum : eadem 
vanitate, qua alia de ccenobii sui Abingdoniensis celebri- 
tate ante Anglorum adventum est commentus : quod y rao- 
nachi supra quingentos illi fuerant adscripti, qui per sylvas 
et loca deserta, quas in vicinia fuere, manuum labore vic- 
titabant, ad coenobium singulis Sabbatis et Dominicis con- 
venientes : praster sexaginta, qui assidue in ipso ccenobio 
versabantur. 

Sed a patria Constantini, de qua satis superque dictum, 
ad pacem Ecclesiae ab eo redditam reducendus est sermo : 
de cujus laeto successu ita noster Gildas : " Bilustro su- 
pradicti turbinis necdum ad integrum expleto, emarces- 
centibusque nece sui authorum nefariis edictis: lastis lu- 
minibis omnes Christi tyrones, quasi post hyemalem ac 
prolixam noctem, temperiem lucemque serenam aurae cce- 
lestis excipiunt: renovant ecclesias ad solum usque de- 
structas ; basilicas sanctorum martyrum fundant, constru- 
unt, perficiunt, ac velut victricia signa passim propalant ; 
dies festos celebrant, sacra mundo corde oreque confici- 
unt ; omnes exultant filii gremio ac si matris Ecclesiae con- 
foti." Eo tempore " Basilicam z in honorem B. Albani 
Anglorum protomartyris constructam" asserit Matthseus 
Florilegus, " decern annis post passionem ejus elapsis :" 
Bedae earn in rem producto testimonio, qui a Verolamii, 
" redeunte temporum Christianorum serenitate, ecclesiam 
mirandi operis atque ejus martyrio condignam extructam" 
fuisse ait. 

Tunc etiam Wintonienses ecclesiam suam secundo fun- 
datam, et in earn monachos denuo introductos fuisse 



* Constan tius. 

y Nic. Harpsfeld. hist, ecclesiast. Anglican. Secul. 10. cap. 9. 

1 Flor. hist, ad ann. Chr. 313. * Bed. lib. 1. hist. cap. 7. 



CAP. VIII. ANTIQUITATES. 236 

fabulantur. Sic enim in magna illorum tabula legimus : 
" Mortuo Dioclesiano cessanteque crudelissima persecu- 
tione in Christianos, fideles ad statum pristinum respirant ; 
ecclesiam Wintoniensem iterum a fundamentis constru- 
unt, et ipsam monachis replent : et dedicata est in hono- 
iem sancti Amphibali :" et in antiquitatibus Wintoniensis 
ecclesiae : " Denovo fundatum estvetus inWintana monas- 
terium a Christi fidelibus, et monachi illud iterum ingre- 
diebantur ad inhabitandum. Idus Martii dedicatum est 
illud ccenobium in honore sancti Amphibali, qui nuper pro 
Christo martyrio rubricatur XVI. Calendas Octobris, 
a Constante ejusdem ecclesiae pontifice ; hoc petente Deo- 
dato ejusdem monasterii abbate : ut scribit Vigilantius in 
libro de basilica Petri, capitulo tertio. In tantum enim 
tunc Christianorum fervebat erga matricem suam eccle- 
siam Wintoniensem reaedificandam ; quod infra annum et 
triginta dies tota ecclesia cum officinis monachorum opere 
gaudebat perfectissimo. A secunda aedificatione ecclesia? 
Wintoniensis et secundo ingressu monachorum resultant 
anni mille centum sexaginta et octo" usque ad tempus vi- 
delicet, quo libellus iste est conscriptus. 

In Thomae Rudburni majore chronico b , et Wintoniensis 
ecclesiae historiola c , paulo adhuc plenior hujus rei per- 
texitur narratio: " Orationes ac deprecationes justorum 
assiduae cum multum valeant apud justum judicem Deum ; 
ascenderunt lachrymas suorum fidelium in conspectu Con- 
ditoris altissimi : et sedatum est gravissimae persecutionis 
ac percussionis jaculum fulminosum; completo videlicet 
spatio viginti duorum annorum ; unde Christiani, qui prius 
in sylvis opacissimisque locis se posuerant in absconso, in 
publicum se ostendentes, renovant ecclesias quae usque ad 
solum undique erant destructae-. Quo in tempore reaedi- 
ficata est ecclesia Wintoniensis secundo ab Christi fide- 
lium oblationibus : non tamen tantum spatium contine- 
bat ecclesia, neque situs monasterii nee ejusdem loca, 
sicut prius monasterium a Lucio rege fundatum continebat. 
Constructa sic denuo ecclesia Wentana, monachi secundo 

'' Lib. 1. cap. 6. >• Cap. 7, et 8, 



236 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

ipsam reintrant : scilicet anno Dominicas incarnationis 
CCXCIII. d Et tunc ad requisitionem Deodati abbatis, de 
novo vetus ccenobium in honore sancti Amphibali socio- 
mmque ejus consecratum est : ministerium dedicationis 
solemniter perficiente Constante tunc in" eadem ecclesia 
pontificante (Nonas Junii, addit hie Rudburnus) ut scri- 
bunt Girardus Cornubiensis de gestis Britonum libro 
tertio, capitulo octavo, et Vigilantius in libro de basilica 
Petri, capitulo quinto. Dedicata sic ac renovata ecclesia 
Wintoniensi in honore S. Amphibali martyris (quae extunc 
hoc nomen sumpsit, scilicet vetus ccenobium:) requieve- 
runt in ea monachi, in hymnis et spiritualibus canticis 
Domino devotissime vacantes, ferine ducentis decern annis, 
usque ad adventum Cerdicii Saxonici, qui primus extitit 
occidentalium Saxonum rex." 

Sub Constantino duo majora collecta sunt episcoporum 
concilia; Arelatense in Gallia anno CCCXIV. et Nicte- 
num in Bithynia anno CCCXXV. habitum. In Arela- 
tensi, ad causam Donatistarum cognoscendam, " plurimos 8 
episcopos ex locis diversis et prope infinitis convenire 
mandavit" pius imperator : ut ipse in epistola ad Chrestum 
Syracusiorum episcopum significat. Interfuerunt illi ex 
Britannia nostra : 

Eborius f episcopus, de civitate Eboracensi, provincia Britannia. 
Restitutus episcopus, de civitate Londinensi, provincia suprascripta. 
Adelfius episcopus, de civitate Colonia* Londinensium ; exinde sacerdos pres- 
byter, Arminius diaconus. 

In Isidori Mercatoris collectione, 

Ex provincia Britania Eburius episcopus ; ex civitate Culnia Adelfius. 

In editione Petri Crabbe, 

Ex provincia Britanniae, civitate Londinensi Restitutus episcopus. 

d De Wintoniensium monachorurn anachronismis dictum aliquid in capite 
praecedente. 

c IlXilaTovc Ik Sia<p6puv xal ajiv9riTu>v toituiv liriaKonovQ lie rfjv 'Apt- 
XaTHiaiwv 7zo\iv eiauj Ka\av8uiv AvyoixTTiuv avvtkQtiv iKtXivoafJiiv, Con- 
stantin. apud Euseb. lib. 10. hist, ecclesiast. cap. 5. 

1 Tom. 1. Ooncilior. Gallia;, edit. Paris, ann. 1629. pag. 9. 

8 Colcestria. Vid. supr. cap. 5. pag. 82. 



CAP. VIII. ANTIQUITATES. 237 

Ex provincia Byzacena, civitate Tubernicensi, Eburius epiacopus. 
Ex eadem provincia civitate Culucitana, Adelphius. 

Iii Nicasna synodo et paschalis observantiae constitutuin 
est tempus, et impia Arianoruin haeresis condemnata : cum 
reliqua ecclesia Catholica consentientibus hie etiam Bri- 
tannis. De priore enim testis est ipse imperator Con- 
stantinus, in epistola ad Alexandrinos, et orthodoxos 
omnes episcopos qui concilio non interfuerunt, transmissa ; 
pascha eodem modo observatum, " fii^ kol <xt>jU</>ojv(t> yvw- 
fjir), una et consentiente sententia," cum in aliis omnibus 
nationibus quas ibi commemorat, turn in nostris quoque 
Rritannis' 1 . De posteriore, et magnum Athanasium au- 
thorem habemus, et Ililarium Pictavorum episcopum ; 
apud quern Kebium Britanniam (de quo supra 1 diximus) 
postquam viginti annis apud Cornubienses suos liberalibus 
disciplinis incubuisset, per quinquaginta annos mansisse, 
graduque episcopali ab eo accepto in patriam suam postea 
rcmeasse, referunt in ejus vita Johannes Tinmuthensis et 
Capgravius. 

Sardicensi enim concilio, anno CCCXLVII. a Constan- 
tino et Constante k , Constantini Magni filiis, in Thraciae et 
Mysiae confiniis coacto, Britanniarum 1 episcopos cum aliis 
interfuisse, et damnatis Arianis Athanasium absolvisse ; 
sub initium secundac suae contra Arianos apologise, osten- 
dit ipse Athanasius. Ab Hilario vero anno CCCLVIII. 
in Phrygia, ubi is exul turn degebat, editus est liber de 
synodis adversus eosdem Arianos : cujus initium : " Do- 
minis et beatissimis fratribus et coepiscopis provincial Ger- 
manise primae et Germaniae secundae, &c. et provinciarum 
Britanniarum episcopis ; Hilarius servus Christi, in Deo 



h Kara t&q Bpfrraj'i'ac. Constantin. epist. apud Euseb. lib. 3. de vita 
Constantin. cap. 18. Socrat. lib. 1. cap. 6. et lib. 5. cap. 21. Theodoret. lib. 1. 
cap. 10. Gelas. Cyzicen. Act, concil. Nicam. lib. 3. et Nicephor. lib. 8. hist, 
cap. 25. 

■ Supr. cap. 5. pag. 1 10. 

k De ejus navigatione in Britanniam videndus Libanius in Basilico, et Julius 
Finnicus Maternus de errorib. profan. relig. cap. 29, quam ann. 343. contigisse 
notat Henr. Vulesius initio notarum ad librum 20. Ammiani Marcellini. 

1 BptTTaviuv Athanas. Grtecolat. torn. 1. pag. 5G0. edit. Commelin. Vid. 
etiam ejnsd. epist. ad solitariam vitam agentes, pag. G40. 



238 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

et Domino nostro seternam salutem :" et paulo post, 
" Beatas fidei vestra? Uteris sumptis (quarum lenitudinem 
ac raritatem de exilii mei et longitudine et secreto intelligo 
constitisse :) gratulatus sum in Domino incontaminatos vos 
et illaesos ab omni contagio detestanda? hasreseos persti- 
tisse." Hasc Hilarius. 

De quo Venantius Fortunatus : 

Eloquii m currente rota penetravit ad Indos, 

Ingeniumque potens ultima Thule colit ; 
Perfundens cunctas, vice solis, lumine terras : 

Cujus dona Sacs, Persa, Britannus habet. 

Et iterum : 

Thrax", Italus, Scytha, Persa, Indus, Geta, Daca, Britannus, 
Hujus in eloquio spem bibit, arma capit. 

" Multi nugas esse putabant, in ejusmodi (iripl ofioovoiov) 
verborum concertationibus versari ; et mentem saltern 
Nicaenae synodi tenere se profitebantur," inquit Sozome- 
nus°. Atque huic parti erant addicti episcopi plurimi 
Germaniae, Galliae, Britanniae, ad quos peculiarem librum 
scripsit Hilarius in eum finem ; inter alios ut ipsos impel- 
leret non solum ad rem, sed etiam ad vocem Homousii 
accipiendam p . 

Anno sequente, CCCLIX. a Constantio Ariminensis in 
Italia convocata est synodus ; quo, ut libro secundo his- 
toriae sacrae rem narrat Sulpicius Severus, " acciti aut 
inacti q quadringenti et aliquanto amplius occidentales epis- 
copi : quibus omnibus annonas et cellaria dare imperator 
prasceperat. Sed id Aquitanis, Gallis, ac Britannis inde- 
cens visum : repudiatis fiscalibus, propriis sumptibus vi- 
vere maluerunt. Tres tantum ex Britannia, inopia proprii, 
publico usi sunt ; cum oblatam a caeteris collationem res- 
puissent : sanctius putantes fiscum gravare, quam sin- 
gulos." Etsi vero hie episcopi " in Arianum dogma fue- 



m Fortunat. lib. 8. epigram. 1. n Id. lib. 6. epigram. 1. 

Lib. 3. hist, ecclesiast. cap. 12. 

p Nic. Vedelius, de prudent, vct.eccles. lib. 3. cap. 2. 

'l coacti. 



CAP. VIII. ANTIQUITATES. 239 

rant subacti (ut Facundus r loquitur) opprimente Constan- 
ts :" Britanniam tamen, et reliquas uncle illi acciti sunt 
provincias, sub toto et Constantii hujus Ariani et apostatae 
Juliani imperio ab Ariana labe immunes sese conser- 
vasse ; evincunt qua? de Nica?no symbolo, in Uteris anno 
CCCLXIII. ad Jovianum imperatorem datis, scripserunt 
Athanasius et reliqui episeopi, qui nomine omnium iEgypti, 
Thebaidis et Libya? episcoporum in unum convenerunt : 
" Tauri)v s wiutiv w/ioXoyrtuav ol tv Niicaiq <tvve\96vtic; ira- 
TtptQ ' koX raurrj (ru/nxpritpoi Tvy\avov<n iraaai at Kara tottov 
tKKXrialai' a'i tc Kara ri)v 27ravtav, Kai Bpirraviav, kol 
TaXXiac, &C. «ai at kclt avaroXat; SKKA»]<Tiai, Trdpe^ oXiyiov 
tiov to. 'Apaou <ppovovvT(i)v. TlavTwv yap rUtv 7T|00«prj/x£vwv 
Tij) treipq lyvwuajxtv Trjv yvwfi^v, Kal ypafi/xara 'i\op.sv. Hanc 
fidem professi sunt qui Nica?ae convenere patres : et suf- 
frages suis earn comprobant omnes omnibus locis ecclesia? ; 
ut Hispaniae, Britannia?, Gallia?, &c. Orientis denique 
ecclesia?, exceptis paucis quae sectae favent Arianae. Nam 
istarum omnium reipsa explorate cognitam habemus sen- 
tentiam ; literasque ab illis accepimus." 

Post hasc tamen, Ariana ha?resis " non solum orientis 
et occidentis partem maculavit ; sed et meridianam et sep- 
tentrionis plagam, et ipsas insulas sua perfidia irretivit :" 
quemadmodum sub finem chronici sui notavit Johannes 
Biclariensis abbas : et de insula Britannica nominatim 
Beda: " Mansit' ha?c in ecclesiis Christi, qua? erant in 
Britannia, pax usque ad tempora Arianae vesaniae ; qua?, 
corrupto orbe toto, hanc etiam insulam extra orbem tarn 
longe remotam veneno sui infecit erroris :" qua? ex Gilda 
ille hausit: cujus hac de re verba sunt ista; " Mansit 
haec Christi capitis membrorumque consonantia suavis ; 
donee Ariana perfidia, atrox ceu anguis transmarina nobis 
evomens venena, fratres in unum habitantes ^exitiabiliter 
faceret sejungi : ac sic quasi via facta trans oceanum, 
omnes omnino bestia? ferae, mortiferum cujuslibet hasre- 



r Facund. Hermianens. lib. 5. cap. 3. 

s Athanas. Grscolat. torn. 1. pag. 309. edit. Commclin. Theodorit, lib. 4. hist, 
eccles. cap. 3. et Nicephor. Callist. lib. 10. cap. 42. 
1 Bed. hist. lib. 1. cap. 8. 



210 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

seos virus horrido ore vibrantes, letalia dentium vulnera 
patria? novi semper aliquid audire volenti, et nihil certi 
stabiliter obtinenti, infigebant." Quod factum videtur, 
quum Gratianus imperator, qui Britanniam, una cum 
Gallia et Hispania, obtinebat, anno CCCLXXVIII. legem 
tulisset, ut u quisque libere quamcunque religionem vellet 
sectaretur ; et quaeque secta, nullo habito discrimine, in 
ecclesiis conventus ageret : solis Manichaeis, Photinianis 
et Eunomianis exceptis. Contigisse id certe ante annum 
CCCLXXXIII. quo Maximus, arrepta in Britannia ty- 
rannide, per Andragathium ducem eundem Gratianum 
interfecit; satis clare Gildas indicat, illis jam dictis statim 
subjiciens. 

" Itemque tandem tyrannorum virgultis crescentibus, et 
in immanem sylvam jam jamque erumpentibus, insula 
nomen Roraanum, nee tamen morem legemque tenens, 
quin potius abjiciens, germen sua; plantationis amarissimae, 
ad Gallias magna comitante satellitum caterva, insuper 
etiam imperatoris insignibus (quaE nee decenter usquam 
gessit) non legitime, sed ritu tyrannico et tumultuante 
initiatum milite, Maximum mittit. Qui callida primum 
arte potius quam virtute finitimos quosque pagos vel pro- 
vincias contra Romanum statum, per retia perjurii menda- 
ciique sui, facinoroso regno adnectens, et unam alarum ad 
Hispaniam, alteram ad Italiam extendens, et thronum 
iniquissimi imperii apud Treveros statuens ; tanta insania 
in Dominos debaccbatus est, ut duos imperatores legiti- 
mos, unum w Roma, alium religiosissima vita pelleret. Nee 
mora, tarn feralibus vallatus audaciis, apud Aquileiam 
urbem capite nefando casditur, qui decorata totius orbis 
capita regni quodammodo cervicibus dejecerat." Haec 
Gildas de Maximo: de quo multo moderatius, qui pro- 
pius ilium noverat, Sulpitius Severus : " Maximus* im- 



u Socrat. hist. lib. 5. cap. 2. Sozomen. lib. 7. cap. 1. et Johan, Antiochenus, in 
chronico. 

"' " Duos imperatores, unum regno, alterum vita expulit." S. Martin, vit. per 
Sulpit. Sever, cap. 23. " Occidit namque Gratianum ; Valentinianum vero urbe 
Roma expulit." Gloss. Gild. MM. in Cantabrig. academ. bibliothec. 

* Sulpit. Sever, dialogo, 2. cap. 7. 



CAP. Vrif. ANTIQU1TATES. !24l 

perator rempublicam gubernabat, vir onini vita? merito 
pra?dicandus, si ei vel diadema non legitime tumultuante 
milite impositum repudiare, vel armis civilibus abstinere 
licuisset. Sed magnum imperium nee sine periculo renui, 
nee sine armis, potuit retineri." Et Paulus Orosius ; 
" Maxinms y vir quidem strenuus et probus,atque Augusto 
dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emer- 
sisset, in Britannia invitus propemodum ab exercitu impe- 
rator creatus in Galliam transiit : ubi Gvatianum Augustum 
subita incursione perterritum, atque in Italiam transire 
meditantem, dolis circumventum interfecit; fratremque 
ejus Valentinianum Augustum Italia expulit." 

Maximus autem, cum natione Hispanus* esset, a Gilda 
tamen germen plantationis Britannica?, uti ab Ausonio 
Rutupinus" latro, nominatur; quod " apud b Britanniam 
tyrannidem arripuisset, indeque in Galliam transmisisset." 
Nee alia mens Socrati, quum scripsit* " Ma£t/xoe c £k twv 
Trtpl rag Bptrraviag fjLtptov tiravtarr) ry Ph)/uai<i)v apXV, 
Maximus ex partibus Britannia? arma contra imperium 
Romanum tulit :" Licet alii d , Latinum interpretem secuti, 
patria ilium Britannum fuisse hinc collegerint. Historia" 
Britannica, fuisse illi " patrem Britannum, Leolinum 
Constantini Magni avunculum ; matre vero et natione Ro- 
manum" fuisse ait. Henricus Huntingdoniensis f , " a Bri- 
tannia oriundum," Fabius Ethelwerdus g et annales Anglo- 
Saxonici, " natum in Britannia" asserunt. Verum qui 
turn vixit, Latinus Pacatus Drepanius, " homines 11 insu- 
lanos totius incendium continentis adolevisse, et regali 
habitu exulem suum illos exules orbis induisse" affirmans, 



> Oros. hist. lib. cap. 34. et eum secutus Beda, lib. 1. hist. cap. 9. 

7 Zosim. hist. lib. 4. 

* Auson. de Claris urbib. Vid. Camden, in Cantio. pag. 240, 241. 

b Aurel. Victor, in epitome. c Socrat. lib. 5. hist, eccles. cap. 11. 

d Onuphr. Rom. princip. lib. 1. Baron, ann. 383. sec. 1. cum Joanne Heme- 
lario et Octavio de Strada, in impp. vitis et nummis. 

c Galfrid. Monemuthens. lib. 5. cap. 9. Matthaeus Florileg. ad ann. grat. 379. 
Jo. Trithemius, in annalibus, et de origine Francorum. 

1 H. Hunting, hist. lib. 1. e Ethehverd. chronic, lib. 1. 

h Panegyric, diet. Thcodosio Aug. cap. 2 1. 

VOL. V. U 



212 BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

ipsumque Maximum " orbis extorrem patriagque fugi- 
tivum" appellans ; inter nostros " toto divisos orbe Bri- 
tannos,' : et ea ratione orbis exules atque extorres ab isto 
oratore habitos, relicta propria patria, advenam ilium 
vixisse non obscure significat. Hispanum quoque istum, 
licet quondam mensularum servilium statarium lixam', et 
patris incertum, Flavii Theodosii Hispani, in oriente turn 
imperantis, se et affinitate et favore jactavisse, affirmat 
idem ; quod aliter non potuisset allicere militum societa- 
tem, nisi ilium auctoramenti sui finxisset auctorem. Qua 
de causa et Flavii nomen filio suo Victori, Augusto a se 
creato, (neque enim patrem ipsum aliis quam Magni et 
Clementis titulis usum invenio) tribuisse ilium potius exis- 
timaverim/quam quod de Constantini Magni stemmate sibi 
aliquid arrogaret; e cujus tamen stirpe ilium descendisse, 
non Scotorum solum historici Johannes Fordonus et Hec- 
tor Boethius, sed etiam nostri temporis viri eruditissimi 
Guilielmus Camdenus, et Adolpus Occo (sine ullo antiqui- 
tatis testimonio) Uteris memoriaeque mandaverunt. 

Ninius, cui in plerisque MSS. Gildae nomen est impo- 
situm, ex uno hoc Maximo effecit duos: " Sextus," in- 
quit, " Maximus imperator regnavit in Britannia. A k 
tempore illius consules esse cceperunt, et Csesares nun- 
quam postea appellati sunt ; et sanctus Martinus in tem- 
pore illo claruit in virtutibus et signis, locutusque est cum 
eo. Septimus imperator regnavit in Britannia dictus Maxi- 
mianus. Ipse perrexit cum omnibus militibus Britonum a 
Britannia, et occidit Gratianum regem Romanorum, et 
imperium tenuit totius Europae : noluitque dimittere mi- 
lites, qui cum eo perrexerunt a Britannia, neque ad uxores 
suas neque ad filios neque ad possessiones suas : sed dedit 
illis multas regiones, a stagno quod est super verticem 
montis Jovis usque ad civitatem quae vocatur Cantguic, et 
usque ad cumulum occidentalem, id est, Cruc-ochidieint. 
Hi sunt Britones Armorici : et nunquam reversi sunt ad 

' Inde illud Ansonii in Aquileia ; "Maximus armigeri quondam sub nomine 
li.tae." 

k Ridiculum : ut hujus authori* mulla alia. 



CAP. Vlir. ANTIQUITATES. 243 

proprium solum usque in hodiernum diem. Propter hoc 
Britannia occupata est ab extraneis gentibus ; et cives 
ejus expulsi sunt, usque dum Deus auxilium dederit illis. 
In veteri traditione seniorum nostrorum septem impera- 
tores fuerunt a Romanis in Britannia : Romani autem di- 
cunt novem fuisse." 

Addit Galfridus Monemuthensis 1 Maximianum (sic enim 
Gratiani imperatoris interfectorem et ipse appellat) edicto 
suo " centum millia e plebe" ex Britannia insula evo- 
cavisse, et " triginta millia militum, qui ipsos (episcopos 
jam ordinatos pro ipsis Matthaeus Florilegus 1 " hie substi- 
tuit) intra patriam qua mansuri erant ab hostili irruptione 
tuerentur:" sicque Armoricam, Britannico populo opple- 
tam, Conano Meriadoco donavisse: qui a Dionoto rege 
Cornubiae, cui Britannia? insula? principatum Maximianum 
commendavisse refert, non solum filiam ipsius Ursulam 
sibi matrimonio copulandam, sed etiam " nobilium filias, 
numero undecim millia, et ex inflma gente creatis sexa- 
ginta millia," quae no vis colonis jungerentur, per nuncios 
impetraverit. Harum majorem partem, orta tempestate, 
in mari periisse ; reliquas ab exercitu Hunnorum, et 
Melgae Pictorum regis, partim trucidatas, partim manci- 
patas fuisse narrat : Christianas fuisse omnes mulieres istas 
Britannicas, numero unum et septuaginta millia praeter 
infantes et parvulos, ait Johannes Trithemius; reliquam 
vero totam fabulam, dempto immani illo foeminarum nu- 
mero, qui fidem etiam poeticam superare videbatur, hoc 
carmine alius, Gildae" quoque nomine ab aliquibus nobili- 
tatus, sic expressit : 

Interea Galli nimia feritate feruntur 
Contra Conanum : Conanus mente feroci 
Armoricum regnum defendit, et effugat hostes. 
Cumque carere suos uxoribus ipse viderel ; 
Regi Cornubiae, cui tota Britannia major 
Commissa est, scribens Diodoco, mandat ut ipse 
Armoricis nymphas generosas et mediocres 
Destinet uxores per classem, prasparat illain, 
Implet virginibus : dat navita carbasa ventis, 

1 Hist. Britan. lib. 5. cap. 14, 15, 10. 

m Flor. hist, ad ami. 391. " Poem. lib. 5. 



~44 ERITAN'N'ICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII 

Littus ad Armoricum tendit ; contrarius Euro 
Missus ab ^oliis a?quor movet utribus auster. 
Obruit unda rates : pereunt cum classe puellse. 
Pars tamen illarum, rabie rapiente procellee, 
■Fertur in hostiles agroen raiserabile terras. 
Vanius has et Malga neci, vel forte pudendo 
Traduntservitio : qui toto corde faventes 
Principibus Latiis, fautores Maximiani 
Acriterinfestant. His tota Britannia major 
Succumbit : quoniam vires subtraxerat illi 
Armoricos adiens jampridem Maximianus. 

Cum quibus comparare liceat quos nostris temporibus 
Nicolaus Oudartus hac de re composuit elegos : 

Qua potis imperium sibi firmet ut arte tyrannus 

Maximus, Armoricos milite complet agros. 
Neu soboles desit, fera qua; succrescat ad arma, 

Praebeat uxores terra Britannajubet. 
\Jrsula virgo igitur Dionetbi filia regis, 

Quatuor et septem millia virginum agens ; 
Conriano ac sociis tanquam connubia portet, 

Innumeris stratum puppibus aequor adit, 
Velaque dat ventis : sed, divertente procella, 

■Devia Germano classis adacta solo est. 
•Castum ubi ne violent Pictusque Hunnusque pudorem, 

Victima dux Christo tota cohorsque cadit. 

Hanc narrationem, ut vulgatam illam de undecim mil- 
libus virginum, earumque cynosura Ursula, Sorbonicorum 
Parisiensium patrona, traditionem aliquo modo tueretur, 
avide arripuit Baronius: et, quasi rarum aliquid et ne- 
mini adhuc perspectum in'Iucem pTotulisset, pro tbesauro 
carbones istos ita nobis venditavit: " Ego quidem cum in 
hujus rei veritate investiganda plurimum laboris insump- 
sissem ; exoptato evenit, ut invenerim tandem codicem 
Vaticanum pervetustum, in quo tractatus erat inscriptus 
de rebus Britannicis, auctore Gaufrido episcopo Asaph- 
ensi, sub nota numeri nongentesimi quadragesimi quarti : 
in quo agens auctor de rebus Maximi tyranni, qui tempo- 
ribus Gratiani imperatoris invasit imperium, de Ursula 
quoque perbrevem contexit historiam :" quam tamen non 

Baron, in not's ad Roman. Martyvolog. Octohr. 21. 



CA!>. VIII. ANTIQU1TATES. 



115 



ex ipso Gaufrido, ut videri voluit, et doctissimo Velsero p 
persuasit, sed ex nupero illo, ni fallor, auctore ex quo 
idem Lucii q acta alio in loco expressit, descriptam nob:s 
hie exhibuit : Sigeberti quoque ad Galfridi fidem sufful- 
ciendam, adjuncto testimonio; qui " de eadem incursione 
Gauni Hunnorum et Melgae Pictorum ducum" ad annum 
Domini CCCLXXXIX. meminerit. Verum Sigeberti 
nequaquam esse ista, sed ex ipso Galfrido* (ut alia multa) 
in illius chronicon esse intrusa, scimus : et hujus de Ar- 
moricis a Maximo sedibus suis expulsis, et deductis illuc e 
Britannia virorum ac fceminarum coloniis, quod Galfri- 
dianae narrationis est fundamentum, figmenti vanitas a 
Christophoro Browero 5 ita est detecta; ut amplius quid 
addere nihil sit necesse ; nisi quis multo adhuc vanioris 
figmenti accessionem audire aveat, quam in Anglicano suo 
martyrologio' Johanni Wilsono libuit adjungere; de Colo- 
niensi solo, in quo virginum harum lipsana condita di- 
cuntur, alia omnia cadavera, etiamsi infantium recenter 
baptizatorum ea fuerint, suscipere defugiente : in quod 
seepius probatum esse, serio nobis narrat ille nugivendulus. 
Nam ut omittam Galfridi, quam ille quoque sequitur, nar- 
rationem cum Coloniensium, de cassis apud se virginum 
Ursulanarum turmis, traditione consisterc omnino non 
posse : etiam qui in ipsa Agrippinensium urbe rei tarn 
mirabilis veritatem curiosius indagarunt, ejusmodi expe- 
rimentumullum sibi compertum fuisse negant. Imo "stare 
non posse," inquit eorum unus", " inde colligi potest; 
quod in ecclesia Machabaeorum, in qua magno numero ex 
societate SS. virginum corpora reperta inde ab initio 
passionis coluntur, quotidie adhuc Christi fideles, quos 



" M. Velser. in notis ad labulam Itiner. Peutengerianain. 

i Supr. cap. 4. pag. 66. 

r "In tuo exemplari sunt quasdam insertaex historia Britannica Galfridi Mo- 
nemuthensis (ex antiquissimis Britannici scrmonis monumentis in Latinum 
sermonem traducta :) quae quia sic reperi intexta dimisi :" ait Antonius Bufus 
in epistola ad Guilielmum Parvum prsefixa primae editioni Sigeberti, quae pro- 
diit Parisiis anno 1513. 

9 Brower. in notis ad Venantii Portunati lib. 3. epigramm. 8. 

• Anglic. Martyrolog. J. W. Octob. 2 J. 

u Erhard. Winheim,in sacrario Agrippinacj num. 9. pag. 106, 



246 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

tamen certaminis arena non evomit, sepulturae inandantur : 
ita ut fidem meam pro obside interponere ausim, virgines 
illas non tarn lividas, ut in Domino obdormientes regni 
Dei cohaeredes, confratres et consortes, multo minus modo 
genitos, a suis cubilibus excludant." Unde liquet quan- 
tum fidei Guilielmo Lindano w , quern Wilsonus ducem hie 
videtur fuisse secutus, debeatur, qui hoc ipsum fidenter 
nobis venditat: " Templi aream nullum suscipere sepe- 
liendum, immo pueros recens baptizatos de nocte quasi 
evomentem in superficiem rejicere visendos : atque hujus 
rei miracula narrare incolas non rara, quae non alibi te- 
niere inveniantur." Aliorum de virginibus hisce com- 
menta in decimo quinto capite plenius enarrabimus : id 
tantum ad extremum hie monentes, a Matthaeo Florilego 
et Radulpho de Baldoc Londinensi episcopo ad annum 
CCCXCII. (quadriennio post Maximi caedem. integro) ab 
aliis quibusdam (in earum legenda, sanctilogio Johannis 
Tinmuthensis inserta, commemoratis) ad CCCLXXXV. 
a Bai'onio in quarto annalium tomo ad CCCLXXXIII. 
virginum cladem referri : quanquam anno demum 
CCCLXXXVI. Armoricum regnum Conano Meriadoco 
traditum, et expulsis indigenis a Britannici generis colonis 
occupatum fuisse scribat Johannes Fordonus in Scoti- 
chronico. Passat autem sunt secundum quosdam, XII. 
Calendas Novembris anno Domini CCCLXXXV." Et 
epigramma illud adjicientes, quod Romas, in ecclesia S. 
Stephani in Ccelio, inter martyrum triumphos, Ursulse di- 
catum spectatur: 

Tu tandem innumera ductrix regina plialangis, 

Virginibus claudes carmina nostra tuis. 
Te teneras patrio comitantur ab axe catervae, 

Candida queis roseus contegit ora pudor. 
Fit sonitus spumante salo, dant vela carina?, 

Anchora Agrippinum sistitur ante solum. 
Dissipat hie Hunnus turmas furialibus armis, 

Magnanimumque gregem ceu lupus ense vorat. 
Fcelix quee terris ducebas agmina inermis, 

Laurigeros duels sidera ad alta choros. 

v Apiul. Baron, notat. in Martyrolog. Roman. Octob. 21. 
1 Lcgcnda XI. millium virginum, sanctilogio Johannis Tinmuthensis in- 
serta. 



CAP. VIII. ANTIQU1TATES. 217 

Frequens erat his temporibus Hierosolymitana pere- 
grinatio : de qua et in proprio tractatu sententiam stiam 
aperuit Gregorius Nyssenus, et suam quoque, in epistola 
tertia decima ad Paulinum, ita breviter subindicavit Hie- 
ronymus : " Et de Hierosolymis et de Britannia aequaliter 
patet aula ccelestis. Regnum enim Dei intra vos est. 
Antonius, et cuncta iEgypti, et Mesopotamia 1 , Ponti, 
Cappadocise, et Armeniae examina monachorum, non videre 
Hierosolymam : et patet illis absque hac urbe paradisi 
janua. Beatus Hilarion, cum Palacstinus esset, et in Pa- 
laestina viveret, uno tantum die vidit Hierosolymam ; ut 
nee contemnere loca sancta propter viciniam, nee rursus 
Deum loco claudere videretur.'' 

Britannicas tamen etiam nostras, inter alias gentes, hue 
confluxisse, turn ex iis quae de Melania in Lausiaca his- 
toria retulit Palladius, turn ex epistola, quam Paulae et 
Eustochii nomine ad Marcellam scripsit Hieronymus, 
intelligimus. De Melania seniore, ita in chronico Hie- 
ronymus : " Melania nobilissima mulierum Romanarum et 
Marcellini quondam consulis filia, unico praetori tunc ur- 
bano filio derelicto, Hierosolymam navigavit : ubi tanto 
virtutum praecipueque humilitatis mivaculo fuit, ut Teclas 
noraen acceperit :" licet ista Hieronymum de exempla- 
ribus suis erasisse calumnietur Rufinus y , " cum actus suos 
vidisset districtioris disciplinae fceminas displicere." De 
eadem, una cum eodem hoc Rufino, comite 2 ipsius indi- 
viduo, peregrinos hospitio Hierosolymis excipiente ; qui 
utrique familiaris et Origenis a quoque errorum simul parti- 
ceps fuit, Palladius Galata : " Touro b Ss oijk Ipov Icrri S;rj- 
yr;(rac70a(, aAAa Kal rw rrjv UtpatSa, koI Bf)£rraviac, teat rac 
7racrac v!)gqvq oikovvtw. Twv yap ivttouwv koi ethSoctewv 
rr)g aOavarov ravrrjc, ov Svuig, oiik avaroXr), oi»k uqktoq, 
oiiTi nKTrjuftpta iiar6\r](jt. Hoc autem non est meum solum 

>' Rutin, invectiv. in Hieronym. lib. 2. 

7 Hieronym. epist. 2. ad Florent op. torn. 4. par. 2. pag. &, Paulin. c-pist. 9. 
ad Sever. Pallad hist. Lausiac. cap. 118. 

• Epiphan. in fine epist. ad Johannem Hiciosolyniitan. intevlliciouynuanas, 
ordine 110. op. torn. 4. par. 2. pag. 822. 

b Pallad. hist. Lausiac. cap. 118. 



218 BH1TANNICARUM ECCLESIARUIH CAP. VIII. 

narrate, sed etiam eorum qui Persidem et Britanniam, et 
omnes habitant insulas. Beneficiorum enim et largitio- 
num hujus immovtalis fceminae non occidens, non oriens, 
non septentrio fuit expers, non meridies." 

Paulas vero et Eustocliii nomine ita scripsit Hiero- 
nymus. " Divisus ab orbe nostro Britannus, si in reK- 
gione processerit, occiduo sole dimisso, quaerit locum fama 
sibi tantum et scripturarum relatione cognitum." Et paulo 
post: de aliis convenis : " Concurrunt ad hasc loca, et 
diversarum nobis virtutum specimen ostendunt. Vox 
quidem dissona, sed una religio: tot pene psallentium 
chori, quot gentium diversitates," quam religionis unita- 
tem, et Britannorum in ea non tarn cum particulari Ro- 
mana Ecclesia quam cum Catholica et universali (cujus 
potior authoritas) consensum, in epistola ad Evagrium ita 
declarat idem : " Nec d altera Romana? urbis ecclesia, al- 
tera totius orbis existimanda est : et Galliae, et Britannia?, 
et Africa, et Persis, et Oriens, et India, et omnes barbara) 
nationes unum Christum adorant, unam observant regulam 
veritatis. - Si authoritas quaeritur, orbis major est urbe. 
Ubicunque fuerit episcopus, sive Romae, sive Eugubii, 
sive Constantinopoli, sive Rhegii, sive Alexandria?, sive 
Tanis; ejusdem est meriti, ejusdem et sacerdotii." Urbem 
tamen, cum aliis provincialibus, identidem invisebant Bri- 
tanni : et a portu Romano solventes, non in Palaestinam 
solum trajiciebant, sed etiam in vicinam S) r riam; ubi 
Simeonis Stylita? Celebris turn fama apud exteras nationes 
omnium sermone percrebuit. Ad Simeonem hunc spectat 
illud Theodoreti, qui acta ipsius adhuc viventis conscrip- 
sit : " 'A0iKOvro e oe 7roAAoi, tuc; rf/e ia-Kipac; oikovvtiq la\a- 
riag, 27ravot re kcci B/osrravoi, ical VaXarai, ol to juta-ov 
tovtoov KartxovTtQ' Venerunt multi quoque qui habitant 
extrema occidentis, Hispani inquam et Britanni, et Galli, 
qui quod horum est intermedium occupant :" ad portum 



c Hieronym. epist. 44. op. torn. 4. par. 2. pag. 551. Hieronym. in orthodoxi 
et Luciferiani dialogo, Christianis, annumerat " Britannos, Gallos, Oricntem, 
Indorum populoe, Iberos,Celtibcros, ^Etbiopas." 

d Id. epist. 102. op. torn. i. par. 2. pag. 803. 

» Theodoict. in Philotheo, sive SS. Patrum hist. cap. 26. 



CAP. Viri, ANTIQU1TATES. 249 

Komanum illud Hicronymi, in epitaphio Fabiolae : " Xe- 
nodochium' in portu Romano situm totus pariter mundus 
audivit. Sub una aestate didicit Britannia, quod iEgyptus 
et Parthus noverant vere." 

Ille vero, cujus jam meminiinus, Rufinus, triginta 8 fere 
annis in oriente transactis, sub fine pontificatus Siricii 
domum rediens, " navem plenam blasphemiarum," ut lo- 
quitur Hieronymus h , " Romano intulit portui, et venenata 
spurcaque doctrina Romae invenit, quos induceret." " Ne- 
que' uni urbi,sed orbi blasphemias Origenis et 7repi apx<i>v 
libros, quantum in se fuit, intulit Rufinus :" barum opini- 
onum pravitate prius imbutus a magistro Evagrio : de 
quo, in epistola ad Ctesiphontem, Hieronymus : " Eva- 
grius ponticus Hyperborita, qui scribit ad virgines, scribit 
ad monachos, scribit ad earn, cujus nomen nigredinis tes- 
tatur perfidiae tenebras (ea nominis notatione Melaniam 
designat; qua? ex k Hierusalem post quinque lustra re- 
means, cum 1 Rufino suo Origenicorum errorum adversus 
Hieronymum suscepit patrocinium) edidit librum et sen- 
tentias 7TEpl cnraddac: quam nos impassibilitatem vel imper- 
turbationem possumus dicere ; quando nunquam animus 
ullo perturbationis vitio commovetur, et, ut simpliciter 
dicam, vel saxum vel Deus est. Hujus libros per orientem 
Graecos et, interpretante discipulo ejus Rufino, Latinos 
plerique in occidente lectitant.' 1 Eundem Rufinum ob 
sparsos Origenis errores Romae damnavit Siricii successor 
Anastasius : eundemque " in aliquibus de arbitrii liber- 
tate notatum" ab Hieronymo fuisse, in Romano LXX. 
episcoporum concilio ostendit Gelasius ; atque ab eodem 
originalis peccati inficiationem Romae se edoctum, in Car- 
thaginiensi Africanorum episcoporum conventu ita pro- 
fessus est Celestius: " Sanctus™ presbyter Rufinus Romae, 

' Hieronym. ad Ooeanum, epist. 82. op. torn. 4. par. 2. pag. G45. 
s Rufin. apolog. ad Anastas. P. Hieronym. apolog. advers. Rufin. lib. 2. 
cap. 1. lib. 5. cap. 3. et 7. 

h Hieronym. in epitaphio Marcellae, epist. 96. op. torn. 4. par. 2 pag. 782. 

1 Id. Procem. in dialogos advers. Pelag. 

k Paulin. ad Severum, ep. 10. 

' Hieron. sub fin. ep. 33. ad Pammacliium. 

ra Apud Augustin. de Peccat. Original, cap. 3. 



250 BR1TAXNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

qui mansit cum S. Fammachio, id dixit. Ego enim au- 
divi ilium dicentem, quod tradux peccati non sit." 

Anno autem CCCXC V III. mortua uxore Paulina, nun- 
cium seculo remisit Pammachius : et Rufinus, relicta 
Roma, in patriam Aquileiam habitationem tvanstulit anno 
proxime sequente ; quo ab Hieronymo ad eum scripta 
legitur epistola hoc initio : " Diu" te Romae moratum, 
sermo proprius indicavit." Celestiiquoquemagistrum Pela- 
gium " in°urbe Roma diutissime vixisse,"atque in haereticis 
his fuisse " sermonibus contentionibusque versatum," 
docet Augustinus : qui et se " Romas p constituti Pelagii 
nomen cum magna ejus laude cognovisse'' confitetur. Ex- 
tantque adhuc rei testes sequentes literae q . 



DOMINO DILECTISS1M0, ET DES1DERATISSIM0 FRATRI PELA- 
GIO, AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM. 

" Gratias ago plurimum, quod me literis tuis exhilarare 
dignatus es, et certum facere de salute vestra. Retribuat 
tibi Dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo 
aeterno vivas in aeternum ; Domine dilectissime, et deside- 
ratissime frater. Ego autem, etsi in me non agnosco prae- 
conia de me tua, quae tuaa benignitatis epistola continet ; 
benevolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus 
esse non possum : simul admonens, ut potius ores pro me 
quo talis a Domino Gam, qualem me jam esse arbitraris. 
Memor nostri, incolumis Domino placeas, Domine dilec- 
tissime et desideratissime frater." 

Hoc enim aitificio in primis suis scriptis usum fuisse 
Pelagium notat Augustinus, ut prava ilia dogmata " non r 
ex persona sua posuerit, sed quid ab aliis diceretur expo- 
suerit; qua? tamen postea jam haereticus pertinacissima 
animositate defendit :' : quod in breviovibus inprimis in 
Pauli epistolas commentariis ab illo factitatum observat 

n Hievon. epist. 42. ad Rufin. op. torn 4. par. 2. pag. 348. 

° Augustin. de peccat. origin, contra Pelag. cap. 21. 

p Id. de gestis Palsestinis, in causa Pelagii, cap. 22. 

i lb. cap. 27, 28. ' Id. Retract, lib. 2. cap. 33. 



CAP. Vllt. ANTIQUITATES. 251 

idem: juxta receptas " leges 8 commentariorum, in quibus 
multse diversorum ponebantur opiniones, vel tacitis vel 
expressis auctorum nominibus ; ut lectoris arbitrium esset, 
quid potissimum eligere deberet decernere." Haeretica 
enim ilia " in' ipsis quasi expositionibus," inquit Augus- 
tinus, " non ex sua persona est ausus objicere : sed ibi 
hoc dicebat, ubi mvdtis notissimus erat, et quid sentiret 
ac diceret, latere non poterat." 

De eodem autem, quum jam patefactae essent illius hae- 
reses, in epistola ad Paulinum Nolanum, ita scribit idem; 
" Pelagium, quern credimus, ut ab illo distingueretur qui 
Pelagius Tarenti dicitur, Britonem fuisse cognominatum, 
quod ut servum Dei dilexeris, novimus : nunc autem 
quemadmodum diligas, ignoramus. Nam et nos non so- 
lum dileximus, verumetiam diligimus eum : sed aliter nunc 
diligimus, aliter aliquando dileximus. Tunc enim, quia 
nobis rectae fidei videbalur : nunc autem, ut ab iis quag 
inimica et adversa gratia; Dei sentire dicitur, illius mise- 
ricordia liberetur:'' et Prosper, in chronico : " Pelagius 
Brito dogma nominis sui contra gratiam Christi, Celestio 
et Juliano adjutoribus, exerit." Nee cognomento solo, 
sed etiam gente fuisse ilium Britonem, ostendit idem in 
libro de ingratis ; quo nomine Semipelagianos ille designat, 
ex haeresiarchas hujus cineribus exortos : ubi a parente 
primum exorsus, enarrat. 

Dogma" quod antiqui satiatum felle Draconis 
Pestifero vomuit coluber sermone Britannus. 

Et in operis progressu, ad novam sobolem sermone con- 
verso, 

Vos w soli ingrali, quos urit gratia : cujus 
Omne opus arbitrio vultis subsistere vestro. 
Et quod non cuncti mortales atria vita, 
Ingrediuntur, ita ex ipsis pendere putatis, 
> Ut tarn ex judicio constet cujusque quod intrat, 

* Hieronym. Procem. in lib. 1. commentar. Hieremioe. 

1 Augustin. de peccat. origin, cap. 21. 

" Prosp. de Ingrat. cap. 1. w Id. ib. cap. 34. 



252 britannig'Arvm ecclesiarum cAr. vm. 

Quam quod nun intrst : ceu par in utrumque facultas 
Suppetat ; lit tarn sit propriuni bona quam mala vel'.e. 
I procul insana iinpietas, artesque malignas 
Aufer ; et authorein comitare exclusa Britannum. 

Similiter in elegis, quibus B. Augustini obtrectatorem per- 
6trinxit, e schola vel Pelagii Britanni vel Juliani Campani 
prodeuntem: 

Aut hunc fruge sua aequorei pavere Britanni 
Aut huic Campanogramine corda tument : 

Sive ut in duobus antiquissimis Bedas* codicibus, et Hen- 
rico Huntingdoniensi y , versum ilium citatum invenio ; 

Aut hie Campanogramine corda tumet, 

Accedat et illud Pauli Orosii, " Dominus 7 Christus summo 
praemio fidei dignum judicat ; si quis haec filium Dei posse 
crediderit : et Britannicus noster mox ut voluerit se posse 
confidit :" Ita ille in apologetico de arbitrii libertate con- 
tra Pelagium : quern ut " latos a humeros gestantem ro- 
bustamque cervicem, praeferentem etiam in fronte pin- 
guedinem," sed et mutilum b quoque et fiovorpOaXfiov ibi 
depingit. 

Patrio nomine Morgan dictum fuisse aiunt. Morgan 
autem Britannis Marigenam , sive pelago ortum denotat : 
unde et Latinum Pelagii d deductum est vocabulum : ad 
quod vocis etymon alludens Julianus libro primo posteri- 
oris adversus Augustinum operis pro Celestianis et Pela- 
gianis suis ita in orthodoxos ecclesiae filios invehitur : 
" Vos imperitis authoribus de nominibus Catholicorum 
virorum, qui propter fidem apostolicam quam tuemur no- 
biscum laborant, cietis inanem fragorem : ut qui timuis- 
sent Ccelestiani a vobis dici, amitterent ccelestis fidei dig- 
nitatem ; et qui expavissent, ne a vobis Pelagiani diceren- 
tur, in Manichaeorum pelagus preecipitarentur." Hac enim 
Trapovofiacriq Pelagii nomen a pelago derivatum innuit ; 

1 Bed. lib. 1. hist. cap. 10. MS. v Huntingd. hist. lib. 1. 

* Oros. apol. pag. 633. edit. Mogunt. ann. 1615. 
» Ibid. pag. 666. b Ibid. pag. 639. 

*" Vid. Camden, pag. 496. * 

d wsn VJnS'B Pelagii htcrctici meminit etiam R. Abraham. Zachutus in libro 
Jochasin, fol. 144. 



CAP. VIH. ANTIdUITATES. 253 

sicut etCoelestii a ccelo : quanquam sine dipthongo KtAlo-- 
rmvet KtXtaTtavovi; a Graecis semper scribi observaverim. 

" Natum in .Britannia citeriore" Polydorus Vergilius e , 
in ea illius parte quae Cambria vocatur, Johannes Balaeus f 
indicat : " eodemque die quo ille in Anglia (quod nomen 
citerior Britannia nondum turn obtinuerat) natus tenebras 
errorum toti mundo effudit, summum Ecclesiae lumen Au- 
gustinum in Africa emicuisse ;" ex Wasfila nescio quo, 
vetustissimo tamen, si illi credimus, histories ecclesiastical 
scriptore, refert Dempsterus g : Cantabrigiensem doctorem 
ilium faciunt Nicolaus Cantelupus h et Johannes Caius' ; 
Bangorensem abbatem, alii. Sic enim de Cantahrigia sua 
Cantelupus: " Cum Pelagius ejusdem civitatis doctor prse- 
cipuus in haeresim cecidisset, contra eum surrexerunt alii 
fideles : propter quod denuo vastata est civitas a Pelagii 
fautoribus, qui asserunt hominem sine gratia posse sal- 
vari." De aliorum illorum sententia Ranulphus Cestrensis 
in Polychronico : " Tradunt k nonnulli Pelagium fuisse 
abbatem apud famosum illud monasterium de Bangor ; 
quod per decern miliaria a Legecestria 1 distat :'' alterum 
enim illud ejusdem nominis in Hibernia nostra, post Pe- 
lagii tempora, a Congello sive Comgallo institutum fuisse 
constat. Atque in horum numero Johannes Tinmuthensis 
est reponendus, in vita Albani, ita de illo scribens : " Cir- 
ca annum Domini quadringentesimum quartum Pelagius 
Brito abbas illius famosi monasterii de Bangor extitit ; 
ubi duo millia monachorum et centum, laboribus manuum 
vitam suam ducentium, sub uno abbate militarunt." 

Ut autem e Britannia Pelagium, ita e vicina nostra 
Hibernia, quae vetus Scotia fuit, prodiisse illius Phineam 
(uti appellat Orosius m ) Celestium, ex Hieronymi in pro- 
phetam Hieremiam commentariis colligimus: " Nuper," 

c Polydor. Anglic, hist. lib. 3. 

' Bal. centur. 1. scriptor. Britan. cap. 28. 

e Dempst. hist. Scotor. lib. 15. num. 1012. 

h Cantelup. in Cantabrig. historiola. 

1 Cai. hist. Cantabrig. lib. 1. pag. 27. 

k Polychrome, lib. 4. cap. 31. 

1 West-chester. Vid. supr. cap. 5. pag. 84. cap. 6. pag. 161. cap. 7. pag. 194. 

■ P. Oros. apologetic, contra Pelagium, pag. 663. 



~J4 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIIT. 

inquit ille in primi libri prooemio, " indoctus calumniator 
erupit, qui commentaries meos in epistolam Pauli ad Ephe- 
sios reprehendendos putat. Nee intelligit, nimia stertens 
vecordia, leges commentariorum, &c. nee recordatur 
stolidissimus et Scotorum pultibus praegravatus, nos in 
ipso dixisse opere : Non damno digamos, imo nee triga- 
mos, et si fieri potest octogamos : plus aliquid inferam, 
etiam scortatorem recipio poenitentem." Atque hujus 
Scoti praecursorem ibi dicit fuisse Grunnium : quo usitato 
sibi nomine designat is Rufinum, jam vita functum ; a quo, 
dum Romae viveret, damnatum illud de negata peccati 
traductione dogma se accepisse, ipsum Celestium supra 
confitentem audivimus. Sed clarius in tertii libri prooemio 
exprimit ista Hieronymus ; de Pelagio, domestico et in- 
timo Celestii magistro, verba faciens : " Hie tacet, alibi 
criminatur ; mittit in universum orbem epistolas biblinas, 
prius auriferas, nunc maledicas : et patientiam nostram, de 
Christi humilitate venientem, mala? conscientiae signum 
interpretatur. Ipseque mutus latrat per Alpinum canem 
grandemet corpulentum, etqui calcibus magis possit sasvire, 
quam dentibus. Habet enim progeniem Scoticae gentis, 
de Britannorum vicinia : qui, juxta fabulas poetarum, 
instar Cerberi spirituali persecutiendus est clava, ut 
aeterno cum suo magistro Plutone silentio conticescat." 

His enim " aenigmaticis" formulis describit Pelagium 
atque Celestium," rectissime animadverit Baronius : 
quos° in epistola etiam ad Ctesiphontem, producto illo, 
quod in ipso operis p hujus vestibulo a nobis est positum, 
Porphyrii testimonio, " patriae nomine expressisse" Hie- 
ronymum affirmat; " dum Britannias tyrannorum fertilis, 
et Scoticae gentis meminit." Ut enim Pelagium et Brito- 
nem et Britannum, (ne quis inter haec vocabula discrimen 
hie aliquod cum Christophero Browero q aucupetur) a 
Prospero esse habitum ostendimus r : ita Scotum fuisse 



" Baron, ann. 410. sec. 61. • Id. arm. 411. sec. 44. 

i" Supr. cap. 1. pag. 11. 

1 Broker, not. ad Venant. Fortunat. lib. li. epigram. 8. 

' Supr. pag. 251. 



CAP. Vlir. ANTIQUITATES. M'Oii 

Celestium, ex Hieronymo non male dcducit Robertas 
Personius 3 . Nam qui Pelagium natione Scotum fuisse hine 
eliciunt, non satis animadvertisse videntur, manifeste ab 
Hieronymo distingui hoc in loco Plutonem (ut illi vocare 
libuit) a Cerbero, mutum magistrum, cujus progeniem 
omnino non commemorate a latrante discipulo, quern Sco- 
ticae gentis fuisse asserit : neque etiam considerasse, quum 
ista scriberet Hieronymus, Pelagium adhuc post carecta 
latuisse ; et callide dissimulata sua haeresi, earn per disci- 
pulos in publicum proposuisse. Unde ad eum, in tertio 
dialogorum libro, idem Hieronymus: " O te felicem ! 
cujus prater discipulos nemo conscribit libros : ut quid- 
quid videris displicere, non tuum, sed alienum esse con- 
tendas." 

" Novam' hanc ex vetere quaestionem, et novam 11 ex 
vetere hasresim," atque illius magistros " novos w ex vete- 
ribus haereticos" appellat Hieronymus ; quod veteres illi 
errores non renovaverint modo, sed aliis etiam de suo 
appositis laciniis egregie inter polaverint. " Quis enim 
unquam" inquit Vincentius Lirinensis*, " ante profanum 
ilium Pelagium, tantam virtutem liberi praesumpsit arbi- 
trii; ut ad hoc in bonis rebus per actus singulos adjuvan- 
dum, necessariam Dei gratiam non putaret 1 Quis ante 
prodigiosum discipulum ejus Celestium, reatu praevarica- 
tionis Ada; omne genus humanum negavit adstrictum?" 
Istos namque vel authores vel certe acerrimos notissimos- 
que suasores novae hujus hasreseos extitisse, in epistola 
ad Optatum afErmat Augustinus, qui de iisdem etiam 
alibi 7 : " Hujus, inquit, pei'versitatis authores vel perhi- 
bentur vel etiam probantur; vel certe si authores non 
sunt, sed hoc ab aliis didicerunt, assertores tamen atque 
doctores, per quos id latius reptaret et cresceret, et verbis 



■ Person, deconvers. Angl. part. 1. cap. 3. sec. 10. 

' Hieronym. initio epistolse ad Ctesiphont. contra Pelag. op. torn. 4. par. 2. 
pag. 474. 

u Id. lib. 1. in Hierem. cap. 2. et 3. item lib. 6. in Hierem. cap. 30. 

w Id. lib. 5. in Hierem. cap. 25. 

- Vincent. Lirinens. advers. heeres. commonitor. cap. 34. 

1 Augustin. de peccat. original, cap. 23. 



■io6 BRITANNIC ARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

et literis suis, et competentibus indiciis, et fama ex his om- 
nibus surgente et crebrescente jactantur." 

Postrema est haec earum hsereseon, quas in libro ejus 
argumenti ad Quodvultdeum scripto Augustinus comme- 
morat : " Pelagianorum 2 , inquit, est hseresis hoc tempore 
omnium recentissima, a Pelagio monacho exorta : quern 
magistruin Celestius sic secutus est, ut sectatores eorum 
Celestiani etiam nuncupentur." Earn exortam etiam notat 
idem in a libro de gestis synodi Palaestinas contra Pelagium, 
" non ab episcopis, seu presbyteris, vel quibuscunque cle- 
ricis, sed a quibusdam veluti monachis." Et cum inter 
clericos non numerarentur monachi, quorum longe di- 
versas fuisse rationes, ab Hieronymo b quoque est notatum, 
in laicorum censu Pelagium a Zosimo papa et Orosio 4 
collocari neutiquam est mirandum. "Ministrum mensarum" 
quidem Orosius e ilium vocat : non quod diaconus esset 
tamen, sed quod " balneis epulisque nutritus," ut alibi f 
objectat idem, aliorum mensas g , quod illi Isidorus Pelu- 
siota quoque vertit vitio, studiosius consectaretur. Affir- 
mat Bakeus h , ilium in oriente " ex earum partium monacho 
praesulem ordinatum, sui nominis haeresim fabricasse :" 
Prateolus 1 etiam, " a quibusdam Catholicis ad episcopalia 
munera obeunda esse perductum;" ejusque rei authorem 
laudat ille divum Hieronymum. Sed neque apud Hiero- 
nymum, neque apud antiquiorem illorum aliquem, de epis- 
copali vel etiam clericali Pelagii munere vei'bum occurrit 
ullum : ut nee de episcopatu, quern pari liberalitate ibidem 
tribuit Balaeus satelliti ipsius Coelestio, sive, ut is Gen- 



2 August, de haeres. cap. SS. ■ Id. de gest. Palaest. cap. 35. 

b Hieronym. ad Heliodor. epist 5. op. torn. 4. par. 2. pag. 10. et ad Paulin. 
epist. 49. Ibid. pag. 5fi5. 

c Zosim. ad African, epist. 4. tomo 1. Concil. pag. 607. edit. Colon, ann. 
1606. 

d Oros. apologetic, pag. 622, et 623. 

' Id. Ibid. pag. 633. fin. ' Ibid. pag. 666. 

? 'Epevviiiv rag Tpa-n-i^ag. Isidor. Pelus. lib. 1. ep. 314. Hieronym. dicit 
quod Pelagius Brito post Arriura successit, et in oriente in Syria Palaestinae Pe- 
lagius a quibusdam catholicis ad temporalia vel episcopalia est perductus. Ber- 
nardus Lutzenburgius, in catalogo Haereticor. lib. 3. in Pelagio. 

11 Balee. cent. 1. cap. 38. I Prat. Elench. hares, lib. 14. cap. 14. 



CAP. VIII. ANTIQUITATES. 2.57 

nadii corruptam lectionem secutus, eum vocat, Coelestino. 
Presbyterii quidem hie honorem, in k Africa ob haeresis 
infamiam denegatum, in 1 Asia tandem est consecutus : sed 
quum primum in lucem producta est ista haeresis, simplex 
omnino monachus erat tarn Celestius quam Pelagius. 

Et monachum quidem fuisse Pelagium, praeter Augus- 
tinum, synodi quoque Palaestinae acta™, et Johannes Chry- 
sostomus", et discipulus ipsius Isidorus Pelusiota", et 
Isidorus Hispalensis p , et Photius Patriarchal et recen- 
tiorum plurimi consentiunt. E monasterio quoque pro- 
diisse Celestium, in ecclesiasticorum scriptorum catalogo 
testis est Gennadius. " Celestius r ," inquit, " antequam 
Pelagianum dogma incurreret, imo adhuc adolescens, 
scripsit ad parentes suos de monasterio epistolas in modum 
libellorum tres, omnibus Deum desiderantibus necessa- 
rias. Moralis siquidem in eis dictio : nihil ibi vitii post- 
modum proditi, sed totum ad virtutis incitamentum te- 
nuit." De libris etiam a Pelagio ante publicatam ha5i*esim 
exaratis ita scribit idem : " Pelagius 8 haeresiarcha, ante- 
quam proderetur haereticus, scripsit studiosis tres neces- 
sarios de fide Trinitatis libros : et pro actuali conversa- 
tione eulogiarum ex divinis scripturis librum unum, capi- 
tulorum indiciis in modum S. Cypriani martyris praesigna- 
tum." Hie enim se', in scripturarum testimoniis sub titulis 
certorum capitulorum digerendis, imitatorem imo exple- 
torem operis B. Cypriani ad Quirinum, fuisse gloriatus 
est : hoc se dicens facere ad Romanum, (ei enim librum 
dedicaverat) quod ille fecerat ad Quirinum. In quo tamen 

k August, epist. 147. ad Hilarium op. torn. 2. pag. 552. Ovos. apologetic, pag. 
621. 

1 Concil. Milevitan. epist. ad Innocent. P. inter Augustinian. num. 17fi. op. 
torn. 2. pag. 621. Zosim. P. epist. 3, et4. ad Africanos, torn. 1. Concil. 

m Augustin. de gestis Palaestin. cap. 14, 19, 20, 33, et 35. 

n Chrysost. ad Olympiad, epist. 4. op. torn. 3. pag. 577. 

° Isidor. Pelusiot. lib. 1. epist. 314. Re\ayL(£i novax'p 

P Isidor. Hispal. Origin, lib. 8. cap. 5. 

9 Phot, bibliothec. num. 53. 

r Gennad. catalog, vir. illust. cap. 44. s Ibid. cap. 42. 

' Hieronym. contra Pelag. lib. 1. op. torn. 4. par. 2. pag. 503. et lib. 3. ibid, 
pag. 545. Augustin. ad Bonifac. lib. 4. cap. 8, 9. op. torn. 10. pag. 480, et 484, 
VOL. V. S 



~'->° BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

sive testimoniorum u sive capitulorum v opere (ex quo 
Balagus w trium librorum titulos videtur efFormasse; de 
moribus clericorum, librum unum ; pro vita actuali, librum 
unum ; eulogiarum ex scripturis, librum unum) expressa 
liasreseos illius deprehendi vestigia, loca turn in gestis* 
Palaestinis, turn in Hieronymi y contra Pelagium dialogo 
inde producta satis ostendunt : quod idem de expositioni- 
bus z in Paulum, et libro de liberi arbitrii vigore sentiendum : 
qua? Balasus ante conditas hasce haereses composuisse 
ilium ait. Nam quod de libris duobus ad Bonifacium 
comitem, et altero ad Albinam et Melaniam scripto sub- 
jungit idem; ut omni authoritate penitus destitutum me- 
rito negligimus; utcunque ex eo in Gesnerianae biblio- 
thecas epitomen, indeque in Possevini apparatum, et istos 
et ejusdem generis alios quam multos commentitios titulos 
translatos esse videamus. 

Quando vero primum eruperit ista hseresis, inter 
scriptores non satis convenit. Annales Anglo-Saxonici, 
" Maximi tyranni tempore, Pelagianam hseresim ortam 
et divulgatam esse" tradunt. Sexennio post excessum 
hujus emersisse Johannes Major* indicat. " Anno enim 
CCCXCIV. post partum virgineum," secundum ilium, 
"virus pestiferum Pelagius Brito inEcclesia seminavit, 
gratiam Dei negans." Sed serius apparuisse illam haere- 
sim, maximo nobis argumento est; quod illi nondum ad- 
huc exortae occurrisse se dicit Augustinus, in libris a se 
jam episcopo b conscriptis atque editis : ut " in c primi libri 
posterioribus partibus, eorum duorum quos sui episco- 
patus initio, antequam Pelagiana haeresis appareret, ad 
Simplicianum Mediolanensem episcopum scripsit:" et in 
libris confessionum postea exaratis. Quid enim, inquit, 
" meorum d opusculorum frequentius et delectabilius inno- 

u Augustin. ad Bonifac. lib. 4. cap. 8. Oros. apologetic, pag. 631. 

v Augustin. de gest. Palsestin. cap. 3. et 30. 

w Rakeus centur. Leap. 38. 

* Augustin. gest. Palsestin. cap. 1, 3, 4, 5, C. 

y Hieronym. contra Pelag. lib. 1. • Supr. pag. 251. 

a Major de gest Scotor. lib. 1. cap. 15. 

b Augustin. retract, lib. 2. cap. 1. et 6. 

c Id. de dono perseverantiae, cap. 21. d Id. ib. cap. 20. 



CAP. VIII. ANTIQUITATES. 259 

tescere potuit, quam libri confessionum mearum ? cum et 
ipsos ediderim antequam Pelagiana hasresis extitisset. 
In eis certe dixi Deo nostro, et saepe dixi : Da quod jubes, 
efr jube quod vis. Qua? mea verba Pelagius Romas, cum 
a quodam fratre coepiscopo meo fuissent eo prassente 
commemorata, ferre non potuit ; et contradicens aliquanto 
commotius, pene cum eo qui ilia commemoraverat litiga- 
vit." Prosper autem Aquitanicus Augustinum, " et c ' ab 
exordio episcopatus sui, multo prius quam impugnatores 
gratias exurgerent, pro gratia disputavisse," et in Olybrii 
et Probini consulatu, id est, aerae nostras Christianas anno^ 
CCCXCV. episcopum ordinatum fuisse testatur f , quando 
et mortuo Theodosio fllii ejus, Arcadius et Honorius, in 
imperii administratione successerunt. 

Horum igitur " temporibus g Pelagium Britonem Dei 
gratiam impugnavisse," et "contra 11 auxilium gratias super- 
nas venena suae perfidiae longe lateque dispersisse," 
a Beda recte est traditum : sed quoto potissimum im- 
perii ipsorum anno, nondum liquet. Ad sextum, qui 
aerae nostras quadringentesimo respondet, in breviore 
chronico, quod Tironi Prospero tribuitur, habetur anno- 
tatum. " Pelagius vesanus doctrina execrabili ecclesias 
commaculare conatur." In Isidori Mercatoris conciliorum 
farragine, synodus Milevitana Arcadio et Honorio V. con- 
sulibus, id est, anno Christi CCCCII. habita, octo habet 
hujus haeresi oppositos canones : quorum quinque primi 
postrema quinque capitula constituunt distinctionis quartas 
de consecratione ; a Gratiano producta " ex concilio Mi- 
levitano cui interfuit Augustinus et Anselmus Romanas 
Ecclesias legatus contra Pelagianos." Sed neque Anselmi 
hujus apud alium aliquem ulla occurrit mentio: et ex 
viginti et septem Isidori canonibus, tertius decimus tan- 
tum, cum duobus sequentibus, ad Milevitanum hoc con- 
cilium pertinet. Reliqui enim omnes ex aliis Africanis 
synodis hue sunt translati : et nominatim octo isti con- 
tra Pelagianos, ex magno concilio Carthaginiensi 1 anno 

" Prosper contra collator, cap. 43. f Id. in chronico. 

e Bed. libell. de sex aetatibus. '' Id. in histor. lib. 1. cap. 10, 

' Cod. Canon. Eccles. African, a Justelloedit. pag. 289. 290. 



260 



BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 



CCCCXV1II. congregato : cui et " Roman£e k Ecclesiae 
legationem interfuisse" legimus : a Zosimo 1 papa eo missis 
Faustino, Philippo et Asello; quem Gratiani Anselmum 
esse censet Antonius Augustinus™- Itaque ad Pelagianae 
hsereseos primordia investiganda ex Milevitana hac pseu- 
do-synodo parum ad nos provenit subsidii. 

Inter posterioris aevi scriptores Matthaeus Florilegus, 
""« anno gratiae CCGCIV. exortam esse haeresim Pelagi- 
anam ait, a Pelagio quodam natione Britannico inventam." 
Eundem annum assignat et Sigebertus : licet VII. Arca- 
diani et Honoriani imperii simul appositus, ad eum nos 
ducat annum, qui Milevitanum Concilium proxime ante- 
cessit. In vulgato Hermanni contracti Chronico, a San- 
gallensi monacho interpolate, anno ejusdem imperii XII. 
qui illi CCCCVII. nobis CCCCVI. Christi annus est, 
" Pelagius Brito Dei gratiam impugnasse" legitur. Pro 
quo facit et Cbrysostomi epistola ad Olympiadem, in qua 
Pelagii lapsum, re adhuc recenti, ita ille commemoratt 
" 20oSjoa n TjAyjjtra virip TlsXaytov rov fxovaZovrorg. 'Ewo- 
7}(tov to'lvvv ocrtov (rr£<paviijv aXioi zlaiv ol jsvvaiwg aravTig, 
orav avOjOEf tv aaicriati TOaaxiTri SiayovTEQ Kal tcaprsplif, ovtw 
ipavCjcriv vTroavpofisvoi : De Pelagio monacho magno dolore 
affectus sum. Cogita igitur, quot quantisque coronis digni 
sint, qui -forti animo in acie steterunt ; cum viros qui tarn 
pie ac sancte tantaque cum tolerantia vixerunt, abripi 
atque in fraudem impelli videamus." Data fuit base epis- 
tola ex Armenia? oppido Arabisso; quo exul anno Domini 
CCCCV. perductus est Chrysostomus : eodem videlicet 
anno quo ad Paulinum Nolanae urbis episcopum a Pelagio 
alia missa est epistola; cujus in literis ad Innocentium I. 
anno CCCCVII. scriptis, ita ipse meminit. " Legant 
illam epistolam, quam ad sanctum virum Paulinum epis- 
copum ante duodecim fere annos scripsimus ; qua? trecentis 
forte versibus nihil aliud quam Dei gratiam et auxilium 
confitetur, nosque nihil omnino boni facere posse sine 

k Cod. Canon. Eccles. African, a Justello edit. pag. 322. 
1 Ibid. pag. 38. 

^ Ant. Augustin. de emendat. Gratian. lib. 1. dialog. 2. 
" Chiyso6t. ad Olympiad, ep. 4. op. torn. 3. pag. 577. 



CAP. VIII. ANTIQU1TATES. 261' 

Deo:" et de qua subclit Augustinus, " Hanc epistolam 
legi, et inveni eum pcne per totam non immorari nisi in 
facultate et possibilitate naturae, et pene ibi tantum Dei 
gratiam constituere : Christianam vero gratiam tanta bre- 
vitate, sola nominis commemoratione, pei'stringit, ut nihil 
aliud videatur, quam earn tacere timuisse." 

Neque vero magis ex ilia ad Olympiadem epistola, col- 
ligere possumus, cum Baronio p , in oriente turn fuisse Pela- 
gium, quam ex altera ilia ad Paulinum, vixisse in Italia. 
Urbe quidem post quinquennium ab Alarico capta, trans- 
marina ilium loca petiisse, et Hierosolymis sedem tandem 
fixisse, in sequente capite ostendemus : sed ante id tem- 
pus, et discipulum ipsius Ccelestium q Romas a Rufino in 
haeresi fuisse confirmatum ; et ipsum Pelagium diu r , imo 
diutissime s in urbe vixisse, et pravorum ibi dogmatum se- 
mentem fecisse, ex Augustino jam ostendimus. TJnde 
cum Pelagium postea in Syria Palaestinae, ubi primum 
monachum vixisse, et perfidiam suam animo concepisse, 
recentiorum' quidam crediderunt, Johannes episcopus Hie- 
rosolymitanus suo judicio vel absolvendum vel condem- 
nandum postularet ; ab Orosio u et aliis qui aderant Latinis 
contra clamatum est, " Latinum esse hasreticum, et hae- 
resim Latinis magis partibus notam Latinis judicibus dis- 
serendam." Neque audiendi etiam Sigebertus Gembla- 
censis, Martinus Polonus, et alii w , qui in Britannia exe- 
crabilem hanc doctrinam in lucem ab illo productam tradi- 
derunt : licet eo spectare videantur Thomas Waldensis 
verba ilia, in doctrinalis sui ad Martinum V. procemio, pa- 
triam suam ab istius infamise labe vindicare laborantis. 



Augustin. lib. de gratia Christi cap. 35. op. torn. 10. pag. 246. 
P Baron, ann. 405. sec. 7. 

1 Augustin. de peccat. original, cap. 3. op. torn. 10. pag. 254. 

r Id. ibid. cap. 8. pag. 256. et epist. 177. ad Innocentium.op. torn. 2. pag. 622. 

8 Id. de peccat. original, cap. 21. op. torn. 10. pag. 263. 

1 Gabr. Prateolus, in haereticorum catalog. Claud. Menard, in notis ad opus 
Augustini imperfectum contra Julianum : et Dionys. Petavius, in rationar. 
tempor. part. 1. lib. 6. cap. 15. 

u Oros. apologetic, pag. 624. 625. 

" Conradus a Liechtenaw abbas Urspergens. in chron. anno 103. " Eodem 
tempore in Britannia Pelagius doctrina execrabili Ecclesiam maculare nititur." 



262 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. VIII. 

" Si ibi nata est Pelagiana perfidia, ibi damnata est, et 
exilio relegata in Asiam, ipsa eadem gente providente re- 
medium." Verum de Pelagiana haeresi e Britannia Ger- 
mani et Lupi opera expulsa ilium loqui, sequentia plane 
indicant : ut ipsum Pelagium " a suis Britannis in exilium 
pulsum" fuisse, Balaeus x non recte hinc intulerit. Cui 
neque illud assentior ; Pelagium, peregrinatione confecta, 
" cum impostricis doctrinae faecibus in patriam suam re- 
versum, omnem illam regionem conspurcavisse." In quo 
authorem secutus ille fuisse videtur catalogi haereticorum 
concinnatorem Bernardum Lutzenburgium y : ut et Gabriel 
Prateolus, de eodem ita scribens : " Tandem 2 in patriam 
reversus, suis erroribus undique respersis, Britannicam 
insulam eisdem quoque infecit ; idque Arcadii imperatoi'is 
ac Innocentii hujus nominis primi summi Romanorum pon- 
tificis temporibus, circa annum Domini CCCCV." Sed 
ut eo tempore, et multis post annis, longe ilium a pa- 
triae finibus abfuisse, ex authorum qui turn vixerunt 
certissimo constat testimonio : ita post diuturnam illam 
peregrinationem, domum aliquando rediisse, absque omni 
veterum autlioritate affirmatur. 



x Balse. centur. 1. cap. 38. 

' Lib. 3. in Pelagio : " Monachus existens e Roma in Angliam proficiscens, 
insulam illam omnem execrabili infecit errore." Similiter Jacobus Philippus 
Bergomas, supplem. chronic, lib. 9. ad annum Christi, 410. Et Hertmannus 
Schedel. 6. aetat. mundi : " Pelagius quidam monachus ethasresiarcha pessimus, 
e Roma in Angliam proficiscens, insulam illam omnem execrabili infecit erroie." 

1 Prateol. Elench. hseres. lib. 14. cap. 14. 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 263 



CAP. IX. 



Rcrum adversus Pclagium Britannum et Celestium Scotum, Innocentii Romani 
episcopi temporibus, gestaruin historia. Quantum creverit pemiciosa isto- 
rum haeresis ; quibus polissimum in locis propagata, quibus scriptis et arli- 
bus ab eis propugnala fuerit. Conventus Carthaginiensis in Celestii, Hiero- 
solymitanus et Diospolitanus in Pelagii examine quid egerit. Scripta ab 
Augustino, Hieronymo et Orosio illis opposita : et damnationis ab utraque 
synodo Africana, Carthaginiensi et Milevitana, atque Innocentio pontilke 
lata in eos sententia. 

Post exortam in partibusRomanis Pelagii Britanni haere- 
sim, et a Romanis amissa a est Britannia, e qua Belgicis et 
Germanicis praesidiis annonam b advehere prius solebant, et 
ipsa Roma ab Alarico Gotho capta est. Cujus cladis 
imaginem Demetriadi virgini ita graphice repracsentavit 
ille ipse Pelagius : " Recens c factum est, et quod ipsa 
audisti; cum ad stridulas buccinae sonum Gothorumque 
clamorem, lugubri oppressa metu domina orbis Roma 
contremuit. Ubi tunc nobilitatis ordo? ubi certi et dis- 
tincti illius dignitatis gradus? Permista omnia et timore 
confusa : omni domui planctus, et aequalis fuit per cunctos 
pavor. Unum erat servus et nobilis^ eadem omnibus 
imago mortis; nisi quia earn magis timebant illi, quibus 
fuerat vita jucundior. Si ita mortales timemus hostes et 
humanam manum ; quid faciemus cum clangore terribili 
tuba intonare de coelo cceperit ; et ad illam archan"-eli 
vocem omni buccina clariorem, totus simul remugiet mun- 
dus? cum viderimus super nos non manufacta arma con- 



a Zosim. hist. lib. 6. Bed. lib. 1. hist. cap. 11. Ethelwerd. chronic, lib. 1. 
b Ammian. Marcellin. hist. lib. 18. Eunap. Saidian. in eclogis legationum ab 
Hceschelio edit. Zosim. hist. lib. 3. 

c Inter Augustinianas, epist. 17. op. torn. 2. app. pag. 17. 



264 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX, 

cuti, sed et virtutes ccelorum commoveri?" et ad eandem 
Demetriadem quoque beatus Hieronymus: " Dudum 3 
inter barbaras tremuisti manus, avise matrisque sinu et 
palliis tegebaris. Vidisti te captivam, et pudicitiam tuam 
non tuae potestatis : horruisti truces hostium vultus ; 
raptas virgines Dei gemitu tacito conspexisti. Urbs 
tua, quondam orbis caput, Romani populi sepulchrum 
est." 

Mense e post urbem a Gothis captam decinio, apud Car- 
thaginem celeberrima ilia inter Catholicos et Donatistas 
habita est collatio : quo tempore adfuisse ibi Pelagium, 
indeque festinanter transmarina loca petiisse, ex Augus- 
tino didicimus, ita de eo scribente : "Posteaquam f inAfri- 
cam venit, me absente, nostro (id est, Hipponensi) littore ex- 
ceptus est, ubi omnino nihil ab illo hujusmodi auditum 
est; quia et citius quam putabatur inde profectus est. 
Postmodum ejus faciem Carthagine, quantum recolo, se- 
mel vel iterum vidi ; quando cura collationis, quam cum 
haereticis Donatistis habituri eramus, occupatissimus fui, 
ille vero etiam ad transmarina properavit." Quasnam loca 
ilia fuerint, nominatim non explicat. " In ^Egyptum et 
Syriam, aliasque orientis regiones pervenisse" ilium ait 
Balaeus g . Et per -^Egypti certe monasteria aliquo tempore 
discurrisse, ex sequente hac Isidori Pelusiotae, ad ipsum 
Pelagium scripta, apparet epistola: " T<J h 'E^paiju e£/jv#?j- 
<rav TroXiai, aXX' ovk 'iyvw, vtaZwv rolg iradtoi. Kai ae 

TToXllQ U\XoQ ITWV 7T£p(E(TrT), aXX' £« aKajU7T£C £X Et C TO (j>p6- 
vrifia, a'XXjiv fi.ovr)v i% aXX>jc a/niijiwv, Kai waawv iptvvwv 
rag TQairiZ,ag' Ei ovv Kviucrrje juAei aoi Kai 6ipti>v KapvKelag, 
Tovg tv riXei fiaXXov koXcikivc, Kai rag iroXug rote Kairvo§6- 
voip Ipfvvo* Epij^uTrat yap avOpioiroi <t£ eic,iovaval Trpocr<j>iXwc 
ovk apKovat. Cani 1 effiisi sunt in Ephraim, et ipse igno- 
ravit; vitiosis nimirum afFectionibus juvenescens. Eodem 
modo tibi quoque ingens annorum turba caniciem invexit : 

d Hieronym. ad Demetriad. epist. 97. op. torn. 4. par. 2. pag. 786. 

* Ann. CCCCXI. 

1 Augustin. de gest. Palrcslin. contra Pelag. cap. 22. 

f Bal. ceiUur. 1. cap. 38. h Isidor. Pelusiot. lib. 1. epist. 314. 

' Ose. cap. 7. ver. !). 



CAP. IX. ANTJQUITATES. '265 

et tamen rigid um atque inflexum animum babes ; ex alio 
monasterio ad aliud subinde migrans, atque omnium 
mensas persci'utans et explorans. Quamobrem si tibi 
cai'nium nidor, atque obsoniorum condimentum curae est ; 
iis qui magistratus gerunt potius blandire, atque urbium 
caminos vestiga. Neque enim homines eremitse facultates 
eas habent, ut te, quemadmodum tibi gratum est, excipere 
valeant." 

Haesit k autem in Africa primarius Pelagii discipulus 
Celestius : ubi " in 1 Carthaginiensis civitatis ecclesia jam 
ad presbyterii honorem surrepere coeperat ; sed fidelissima 
libertate fratrum propter has contra Christi gratiam dis- 
putationes usque ad judicium episcopale perductus est." 
Cum enim " per m ora eorum, qui Pelagii discipuli fere- 
bantur, dogmata ista ferverent," atque " ista n haei'esis 
plurimos decepisset, et fratres quos non deceperat con- 
turbaret ; Celestius ad judicium Carthaginiensis ecclesiae 
perductus, episcoporum sententia condemnatus est." 
Tempus quo habita est ista synodus, Aurelii Carthagi- 
niensis episcopi, qui ei prsefuit, et coepiscoporum epis- 
tola , sub exitum anni CCCCXVI. ex alia Carthaginiensi 
synodo ad Innocentium papam scripta, patefacit : ubieccle- 
siasticum hoc judicium " ante ferme quinquennium apud 
ecclesiam Carthaginiensem agitatum" fuisse dicitur. Ac- 
cusationis libellus concilio a Paulino Carthaginiensi dia- 
cono porrectus est : ex quo Celestius convictus est do- 
cuisse, 

I. AdamP mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus 
esset. 

II. Quod peccatum Ada ipsum solum laeserit, et non genus humanum, 

III. Quod lex sic mittat ad regnurn, quemadmodum et evangelium. 

IV. Quod ante adventum Christi fuerint homines sine peccato. 

V. Quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praevari- 
cationem. 

VI. Quod neque per mortem vel prsevaricationem Adae omne genus humanum 
raoriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat. 

k Ann. CCCCXII. ' Augustin. epist. 157. ad Hilarium. 

"> Id. de gest. Palaestin. cap. 22. " Id. ibid. cap. 35. 

° Intejr Augustinianas epist. 175. op. torn. 2. pag. 617. 

p Augustin. de gest. Palsestin. cap. 11. et de peccato originali, cap. 11. 



266 BRITANNIC ARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

VII. Homlnem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit. 

Nam et hoc quoque in Celestio damnatum hie fuisse con- 
firmat Orosius : qui non aliam quam hanc ipsam per 
Africanam synodum q intelligere potuit; quandoquidem 
nulla alia contra Celestianos in Africa fuerit habita, quum 
ille in oriente apologeticum suum Uteris consignaret. 
Nam ut ista praesens synodus triennio scriptionem illam 
antecessit; ita plenaria ilia Carthaginiensis altera (quam 
clarissimus Vossius r intellectam hie putavit) triennio earn 
subsecuta est. 

De s primo accusationis capite, Celestii etPaulini haec ha- 
bita est in synodo altercatio : " Celestius. Dixi de traduce 
peccati me dubium esse, ita tamen ut cui donavit Deus gra- 
tiam peritiae consentiam : quia diversa ab iis audivi, qui 
utique in Ecclesia Catholica constituti sunt presbyteri. 
Paulinus. Die nobis nomina ipsorum. Celestius. Sanc- 
tus presbyter Rufinus, Romas qui mansit cum sancto Pam- 
machio. Ego enim audivi ilium dicentem, quia tradux 
peccati non sit. Paulinus. Est aliquis alius? Celes- 
tius. Audivi et plures dicere. Paulinus. Die nomina 
ipsorum. Celestius. Non tibi sufficit unus sacerdos?" 
De quinto, interponente se praeside Aurelio, conflictio 
facta est ejusmodi : " Aurelius. Docuisti, Celesti, ali- 
quando, ut dixit diaconus Paulinus, quod infantes qui 
nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante trans- 
gressionem? Celestius. Exponat quid dixit, ante trans- 
gressionem. Paulinus. Tu nega hoc te docuisse. Unum 
est ex duobus : aut neget se docuisse, aut jam damnet 
istud. Celestius. Jam dixi: exponat quomodo dixit, 
ante transgressionem. Paulinus. Nega te ilia docuisse. 
Aurelius. Rogo: quid collegerim ego ex hujus objec- 
tione ? Dico ; Adam constitutus in Paradiso, quod ante 
dicatur inexterminabilis factus, postea per transgressionem 
praecepti factus sit corruptibilis. Hoc dicis, frater Pau- 
line? Paulinus. Hoc Domine. Aurelius. Status certe 

'I Oros. apologetic, pag. 623, et '645. 

'' Voss. histor. Pelag. lib. 1. cap. 45. pag. 98. et lib. 5. part. 4. pag. 496. 

5 Augustin. de peccat. Original, cap. 3, et 4. 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 1^67 

infantium hodie baptizandorum utrum talis sit, qualis fuit 
ante transgressionem Adas; an certe de eadem origine 
peccati, de qua nascitur, transgressionis culpam trahat? 
Hoc vult diaconus Paulinus audire. Paulinus. Utrum 
docuit hoc, an non, neget. Celestius. Jam de traduce 
peccati dixi, quia intra Catholicam constitutos plures au- 
divi destruere, necnon et alios astruere ; licet quaestionis 
res sit ista, non haeresis. Infantes semper dixi egere bap- 
tismo, ac debere baptizari. Quid quaerit aliud ?" 

In libello' quoque suo, quern synodo tunc exhibuit, per 
baptismum Christi parvulorum redemptionem fieri con- 
fessus est Celestius ; licet et Adam in eos transisse pec- 
catum confiteri noluerit : " Ubi' 1 quanquam noluerit de 
originali peccato aliquid expressius dicere ; tamen ipso 
redemptions nomine non parum sibi praescripsit. Unde 
enim redimendi sunt, nisi a Diaboli potestate ; in qua esse 
non possent, nisi originalis obligatione peccati ? aut quo 
precio redimuntur, nisi Christi sanguine ; de quo apertis- 
sime scriptum est, quod in remissionem effusus sit pecca- 
torum ?" Breviter, quid actum hie fuerit, expedit Orosius w ; 
quum " Celestium, jam ad honorem presbyteri subre- 
pentem, apud Carthaginem plurimis episcopis judicantibus 
proditum, auditum, convictum, confessum, detestatumque 
ab ecclesia, ex Africa profugisse'' retulit. Quo specio- 
sius tamen episcopate judicium declinaret, simulatam ad 
Romanam sedem appellationem* interposuisse videtur : 
quam vivente Innocentio nunquam prosecutum ilium fuisse 
constat. Ab eo enim prius Romas repressam fuisse hanc 
haaresim, non solum ex illo Prosperi y colligimus, 

pestem subeuntem prima recidit 

Sedes Roma Petri 



1 Augustin. de peccat. Original, cap. 19. et contra Julian, lib. 3. cap. 3. Concil. 
Carthagin. ad Innocentium P. inter Augustinianas, epist. 175. 

u Augustin. epist. 157. ad Hilarium. " Oros. apologetic, pag. 221. 

x Facund. Hermianens. lib. 7. cap. 3. Zosim. P. epist. 10. torn. 1. concil. 
pag. 611. edit. Colon, ann. 1606. et Paiilin. in libello ad Zosimum. apud 
Baron, ann. 418. sec. 15. 

i Prosp. de ingratis, cap. 2. 



268 BIUTANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

sed etiam ex Facundo Hermianensi 2 episcopo, qui primum 
Pelagianam haeresim condemnavisse Innocentium expresse 
asserit. Male igitur de Celestio Bernardus Lutzenburgi- 
us : " Damnavit a ad instantiam concilii Africani haeresim 
Pelagianam." 

Augustinum a Carthaginiensi hac synodo abfuisse, is 
ipse, cum b alibi, turn in retractationum libro secundo, capite 
tricesimo tertio, ita significat: " Celestius discipulus Pe- 
lagiijam propter tales assertiones apud Carthaginem in 
episcopali judicio, ubi ego non interim, excommunicatio- 
nem meruerat :" docetque turn demum scriptis adversus 
hanc haeresim agere se coepisse ; editis tribus quos habe- 
mus, ad Marcellinum, qui Carthaginiensi collationi praefu- 
erat, de peccatorum meritis et remissione, ac puerorum 
baptismo commentariis. " Venit," inquit ille ibidem, 
" necessitas, quae me cogeret adversus novam Pelagianam 
haeresim scribere : contra quam prius, cum opus erat, non 
scriptis sed sermonibus et collocutionibus agebamus, ut 
quisque nostrum poterat aut debebat. Missis ergo mihi 
a Carthagine quaestionibus eorum quas rescribendo dis- 
solverem ; scripsi primum libros tres, quorum titulus est, 
De peccatorum meritis et remissione: ubi maxime de bap- 
tismate disputatur parvulorum propter originale peccatum, 
et de gratia Dei qua justificamur, hoc est, justi efficimur ; 
quamvis in hac vita nemo ita servet mandata justitiae, ut 
non sitei necessarium pro peccatis dicere, Dimitte nobis 
debita nostra. Contra quae omnia sentientes illi, novam 
haeresim condiderunt. In his autem libris tacenda adhuc 
arbitratus sum nomina eorum, sic eos facilius posse corrigi 
sperans : imo etiam in tertio c libro (quae est epistola, sed 
in libris habita propter duos quibus earn connectendam 
putavi) Pelagii ipsius nomen non sine laude aliqua posui, 
quia vita ejus a multis praedicabatur :" et in libro de gestis 
Palaestinis capite vicesimo secundo, post commemoratum 

2 Facund. lib. 1. cap. 3. 

a Catalog, hsereticor. lib. 2. in Celestianis. 

h Augustin. de gest. Palaestin. cap. 11. et contra Julian, lib. 3. cap. 1. 

c Cap. 1,3, et 10. 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 269 

item ecclesiasticum judicium adversus Celestium : " Salu- 
brius sane," ait, " adversus eos agi putabamus, si hominum 
nominibus tacitis, ipsi refutarentur et redarguerentur 
errores ; atque ita metu potius ecclesiastici judicii corrige- 
rentur homines, quam ipso judicio punirentur. Nee libris 
igitur adversus mala ilia disserere, nee popularibus tracta- 
tibus cessabamus :" et capite undecimo : " Coacti sumus 
solicitudine charitatis, quam erga Ecclesiam Christi per 
gratiam Christi nos habere convenit, etiam ad beatae me- 
moriae Marcellinum, qui eos quotidie disputatores moles- 
tissimos patiebatur, et me per literas consulebat, de qui- 
busdam istarum quaestionibus scribere, et maxime de bap- 
tismo parvulorum:' ; et in imperfecti operis contra Julia- 
num libro primo, capite sexagesimo sexto : " Scis, in libris 
quos ad Marcellinum edidi, vehementer egisse contra in- 
cipientem tunc surgere haeresim vestram ; ne crederetur 
Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum." Ad eun- 
dem quoque Marcellinum scripsit Augustinus librum, qui 
in decimo operum tomo legitur, De spiritu et litera: in quo 
" acriter d disputavit contra inimicos gratiae." 

Aliis deinde quaestionibus Carthagine ab Honorato mis- 
sis, contra e haeresim illam novam inimicam gratiae Dei, de 
gratia novi Testamenti scripsit. " Habet f enim'' inquit, 
" adversarios ; qui ejus profunditate turbati, non Deo 
tribuere, sed potius sibi volunt arrogare quod boni sunt. 
Nee tales sunt quos facile contemnas, sed continenter vi- 
ventes, atque in bonis operibus laudabiles : nee falsum 
Christum, sicut Manichaei aliique plurimi haeretici, sed eun- 
dem verum aequalemque Patri et coaeternum veraciterque 
hominem factum, et venisse credentes et venturum expec- 
tantes ; sed tamen ignorantes g Dei justitiam, et suam con- 
stituere volentes." Hunc librum in manibus habuisse se 
indicat Augustinus, quum epistolam scriberet ad Marcel- 
linum : quern sequente anno ab haereticis occisum ostende- 
mus. Hoc vero anno, ut ex eodem Augustino in gestis 
Palaestinis capite sexto colligimus, " Pelagii nomine pro- 



d Augustin. Retractat. lib. 2. cap. 37. e Id. ibid. cap. 36. 

' Id. epist. 140. op. torn. 2. pag. 455. S Rom. cap. 10. ver. 3. 



270 



BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 



dierunt libri exhortatovii vel consolatorii, ad quandam vi- 
duam conscripti, cujus nomen non est expressum" : in 
quorum uno, post orationem Dominicam, aliam Pharisai- 
cani orandi forinulam Sanctis praescribit ; quam infra in 
Palasstinae synodi actis objectam illi invenies: in altero, 
" eidem h adulans viduas, non erubuit dicere, pietatem quae 
nusquam reperitur in terra, et veritatem quae ubique pere- 
grina sit, in ilia potissimum commorari :" exclamans, esse 
illam " felicem nimium et beatam sijustitia, quae esse jam 
non nisi in coelo creditur, apud illam solam inveniatur in 
terris:" in quern insurgens Hieronymus : " Docere est 
hoc," inquit, " an occidere ? levare de terra, an praecipi- 
tare de coelo? id mulierculae tribuere, quod angeli non 
audeant usurpare ? Si autem pietas, Veritas, atque jus- 
titia non inveniuntur in terris, nisi in una muliere ; ubi 
erunt justi tui, quos absque peccato in terris esse jac- 
tabas? Quae duo capita, orationis et laudis, soles cum 
tuis jurare discipulis non esse tua : cum perspicue in 
eis styli tui splendor eluceat, et tanta sit venustas elo- 
quii Tulliani, ut testudineo incedens gradu, quae se- 
creto doces mittisque venalia, publice non audeas profi- 
teri." Addit Augustinus 1 quorundam sanctorum fratrum 
testimonium, qui " se istos tanquam Pelagii libros habu- 
isse, nee unquam utrum ejus essent ab aliquo se audisse 
dubitari," confirmarunt : licet ipse Pelagius in synodo 
Palaestina suos fuisse libros aperte negaverit. 

Ea tempestate k qua Heraclianus, Lucii in consulatu col- 
lega, " novarum in Africa rerum reus et honorem amisit 
et vitam, etiam Pelagium Britonem dogma nominis sui con- 
tra gratiam Christi exeruisse, multosque in errorem suum 
traxisse," affirmat Prosper in chronico. Et certe sub 
Lucii consulatu interfectum esse Heraclianum, ex Idatii et 
Marcellini quoque fastis cognoscimus ; licet inhujus chro- 
nico ad sequentem annum ejus interitum referri perperam 
Baronius 1 annotaverit. Marcellinum ilium, ad quern con- 
tra Pelagianos scripserat Augustinus, " sub invidia ty- 

h Hieronym. contra Pelag. Jib. 3. op. torn. 4. par. 2. pag. 544. 

1 Aug. de gest. Palaestin. cap. 6. 

k Anno 4 13. ' Baron, ann. 413. sec. 2. 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 271 

rannidis Heraclianae ab hsereticis innocentem caesum esse," 
sub finem dialogi tertii contra Pelagium ostendit Hierony- 
mus : qui ad eundem epistolam secundam et octogesimam'" 
scribens, ex quatuordecim quos habemus in Ezechielem 
commentariorum libris, eo ipso quo Roma a Gotbis capta 
est anno inchoatis, tres tantum turn perfectas fuisse agnos- 
cit; interpositae morae hanc causam reddens : " Ezechielis 
volumen olim aggredi volui, et sponsionem creberrimam 
studiosis lectoribus reddere : sed in ipso dictandi exordio, 
ita animus occidentalium provinciarum, et maxime urbis 
Romanas, vastatione confusus est, ut, juxta vulgare pro- 
verbium, proprium quoque ignorarem vocabulum ; diuque 
tacui, sciens tempus esse lachrymarum." 

In primi vero commentariorum illorum prooemio, in quo 
de capta urbe nuncium sibi allatum ait, aemulum suum 
Rufinum defunctum fuisse in Sicilia, aenigmatico loquendi 
genere, ut illius consuetudinis est, hunc in modum signi- 
ficat : " Scorpius inter Enceladum et Porphyrium Trina- 
crias humo premitur, et Hydra multorum capitum contra 
nos aliquando sibilare cessavit : datumque tempus, quo 
non haereticorum respondere insidiis, sed scripturarum ex- 
position! incumbere debeamus :" Nee defuisse tamen Ru- 
fino successores, et inimicitiarum cum Hieronymo gesta- 
rum similes sui haeredes ; in libri sexti deinde prooemio 
sic ipse conqueritur : " Putabam quod medio serpente 
confosso, non reviviscerent Hydras novella plantaria ; et 
juxta fabulas poetarum, Scylla mortua, nequaquam in me 
Scyllaei sasvirent canes, qui latrare non cessant. Et n hae- 
reticis Dei percussis manu, ne tentarentur, si fieri potest, 
etiam electi Dei ; haaresis ipsa non moritur, haereditariis 
contra nos odiorum suorum catulis derelictis : qui nostra 
simulantes, genitricis antiquae et pellacis Ulyssis venena 
non deserunt." De quibus etiam Demetriadem, virginita- 
tem nuper professam, in octava epistola , hoc tempore 
(annis circiter triginta post editum a se librum de p virgi- 

m Epist. 78. ed. Bened. " At. 

<• Epist. 97. ed. Bened. 

p Epist. 18. Hieron. ad Eustochium. op. torn. 4. par. 4. pag. 27. Vid. Baron. 
arm. 382. sec. 28. 



272 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

nitate servanda) exarata, ita commonet : " Dum esses 
parvula, et sanctae ac beatae memoriae Anastasius episco- 
pus Romanam regeret ecclesiam ; de orientis partibus hae- 
reticorum sasva tempestas simplicitatem fidei, quae apostoli 
voce laudata est, polluere et labefactare conata est : sed 
vir ditissimas paupertatis et apostolicae solicitudinis, statim 
noxium perculit caput, et sibilantia Hydrae ora compescuit. 
Et quia vereor, immo rumore cognovi, in quibusdam ad- 
huc vivere et pullulare venenata plantaria : illud te pio 
charitatis affectu praemonendam puto, ut sancti Innocentii, 
qui apostolicas cathedrae et supradicti viri successor et fi- 
lms est, teneas fidem ; nee peregrinam, quamvis tibi pru- 
dens callidaque videaris, doctrinam recipias." 

Etsi autem " primum Pelagianam haeresim condemna* 
visse" Innocentium hunc, ex Facundo q dictum sit ; et ex 
Origenis faecibus a Rufino in urbem illatis haustam illam 
fuisse non ignoremus : tamen non novam illam a Pelagio, 
sed veterem a Rufino invectam haeresim ab Hieronymo hie 
perstrictam esse facile animadvertet, qui quae in hac ad 
Demetriadem epistola subsequuntur cum iis quae in li- 
bro tertio apologias adversus Rufinum, capite octavo, 
leguntur, conferre voluerit. Neque satis adhuc perspecta 
illi fuit nova ista hseresis, quum commentarios in Ezechie- 
lem et epistolam ad Demetriadem scriberet. Ut enim in 
hac, tacito nomine, Heracliani tyrannidis ; ita in illis 1 , de- 
fectionis ejusdem aperte meminit. Quum vero in Hiere- 
miam commentarios componeret, quos statim s post illos in 
Ezechielem aggressum ilium fuisse constat, Pelagianam 
hasresim caput primum extulisse et late longeque sese dif- 
fudisse (quae Prospero quoque mens, quum ea tempestate 
Pelagium dogma suum " exeruisse, multosque in suum 
errorem traxisse" dixit) affirmat Hieronymus : " Com- 
mentarios in Hieremiam", inquit, " per intervalla dictabam, 
ut quod deerat otio superesset industriae: cum subito hae- 
resis Pythagoras et Zenonis airaOtlag ko.1 avajuaprjjcriae, id 



i Supra pag. 267. r Hieron. lib. 9. in Ezechiel. cap. 28. 

' Hieron. fin. prooem. lib. 1. et 14. comment, in Ezechiel. et initio procem. 
lib. 1. in Hierem. 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 273 

est, impassibilitatis et impeccantias, quae olim in Origene, 
et dudum in discipulis ejus Grunnio (ita Rufinum appellat) 
Euagrioque Pontico et Joviniano jugulata est, ccepit revi- 
viscere ; et non solum in occidentis sed et in orientis parti- 
bus sibilare, et in quibusdam insulis, prascipueque Sicilian 
et Rhodi, maculare plerosque et crescere per dies singulos, 
dum secreto docent, et publice negant." Haec, in prooe- 
mio libri quarti commentariorum in Hieremiam, Hiero- 
nymus : in ipso deinde opere eorundem quoque mentio- 
nem faciens, qui' airaQuav et impeccantiam predicant : qui- 
bus duabus vocibus unum et eundem errorem expressum esse 
recte observavit doctissimus Vossius" Unde Paulus Orosius 
in apologetico contra Pelagium (ubi et v ava/uaprrrroe meus, 
ettnraQnG noster, ab illo nuncupatur :) " Si vis w ," inquit, "de 
immaculato qualem David orans quaerit audire, vanam impas- 
sibilitatis (itaenimlegendum,non, ut habetureditum,impos- 
sibilitatis) tuae depone fiduciam ; et prostratus in precibus 
cum propheta oratione conjungere, flens pariter ac dicens, 
Delicto? qids intelligit f Ab occultis meis mundame,Domine, 
et ab alienis parce servo tuo. Si enim mild nonfuerint domi- 
nati, tunc immaculatus ero. Infelix ego homo, delicta, qua? 
nondum intelligo, quando vitabo ?" EtPhotius Patriarchal 
in bibliotheca sua : " "~E.-yga.Tpt Se kox 'lipwvvfxog 7rpeer/3uT£poc 
ttooq Krr](Tt(j)U)VTa, Kara tg5v \iyovTwv cnraOuav, tjtoi Kara 
YltXay'iov. ScripsitHieronymus presbyter ad Ctesiphontem, 
contra impassibilitatis assertores, sive contra Pelagium." 

Primum hoc fuit adversus Pelagianos ab Hieronymo 
editum opusculum: quod sub initia commentationum in 
Hieremiam susceptarum elaboratum a se esse, in earum 
secundi procemio ita ipse indicat. " Secundum in Hiere- 
miam librum celeri sermone dictamus ; avertentes parum- 
per aures,ne audiamus judicium sanguinis, et interfectorum 
animas deploremus, qui opinione virtutum quotidie cor- 
ruunt in su t erbiam, et Deo se similes arbitrantur : ut 
aequalitatem, quam impia Arianorum hseresis in filio negat, 

1 Hieron. lib. 4. in Hierem. cap. 22. 

u Vossius histor. Pelagian, lib. 1. cap. 3. et lib. 5. part. 1. antithes. 7. 
' Oros. apologetic, pag. 638, 639. " Id. ibid. pag. 652. 

» Psalm. 19. ver. 12, 13. y Phot, bibliothec. num. 53. 

VOL. V. T 



274' BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

cunctis hominibus tribuant ; et ponant in coelum os suum, 
et nihil futurae sanctorum beatitudini amplius derelinquant. 
Quorum furori respondimus, ut potuimus : et, si Dominus 
vitam dederit, plenius responsuri sumus." In hac enim ad 
Ctesiphontem epistola justum adversus Pelagianos promit- 
tit volumen: id quod tribus contra eos scriptis dialogis 
postea praestitit ; quorum hoc exordium, " Scripta jam ad 
Ctesiphontem epistola, in qua ad interrogata respondi, 
crebra fratrum expostulatio fuit, cur promissum opus ultra 
differrem ; in quo pollicitus sum, me ad cunctas eorum qui 
cnraOuav praedicant quEestiunculas responsurum :" sicut 
hoc, epistolae ad Ctesiphontem : " Non audacter, ut falso 
putas, sed amanter studioseque fecisti, ut novam mihi ex 
vetere mitteres quasstionem ; quae ante literas tuas ple- 
rosque in oriente decepit, ut per simulatam humilitatem 
superbiam discerent :' ubi, paulo ante acceptas Ctesi- 
phontis literas, novam illam ex vetere haeresim ab occi- 
dente in orientis partes, in quibus degebat Hieronymus, 
transiisse; atque ita utramque orbis plagam pervasisse, 
nota; de qua, in bibliotheca, Photius z : " 'H TleXayiavrj 
%toi KeXtariavi) a'ipecrig riKfiacnv iv Tr> avaroXy, SieBodr} Si 
Kai iv Trj Sihtu. Pelagiana seu Celestiana haeresis in oriente 
viguit, propagata vero etiam est in occidente." 

In occidente Sicilia, in oriente Rhodus, ex Hieronymo, 
praecipua discipulorum Pelagii schola fuisse videatur : ma- 
gistro ipsi Hierosolymis habitationis sedem collocare 
libuit ; quod eo ex toto orbe peregrinantium turbis quo- 
tidie confluentibus, locum ilium ad errores suos latissime 
difFundendos, maxime opportunum futurum animadver- 
teret. Atque hinc cum Hieronymo, Bethlehemi turn com- 
morante, instituto sibi certamine, adversus eum misit in 
universum orbem epistolas illas maledicas, de quibus in 
prasfatione tertii libri commentariorum in Hieremiam con- 
questum ilium audivimus" : quo et illud referendum, in 
quarto eorundem commentariorum b . " Utamur hoc tes- 
timonio adversum eos, qui epistolas plenas mendaciorum 



7 Phot, bibliothec. num. 54. a Supra cap. 8. pag. 2.)4. 

b Comm. ad Hierem. cap. 23. 15. 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 275 

et fraudulentise atque perjurii in orbem dirigunt, ut et 
aures polluant audientium, et existimationem simplicium 
laedant; quod impleatur in eis hoc, quod scriptum est: 
A prophetis Hierusalem est egressa pollutio in omnem 
terrain. Non enim eis sufficit iniquitatem propviam de- 
vorare, et proximos laedere: sed quos semel oderunt, per 
universura orbem infamare conantur, et ubique seminare 
blasphemias :" et in ejusdem libri procemio, " Cui re- 
spondere, diu tacens et dolorem silentio devorans, crebra 
fratrum expostulatione compulsus sum : nee tamen hucus- 
que prorupi, ut auctorum nomina ponerem ; malens eos 
corrigi quam infamari. Nee enim hominum, sed erroris 
inimicus sum : qui mihi ut vicem talionis et genuinum sui 
doloris illiderenf, veteres magistrorum suorum (Joviniani 
scilicet et Rufini) calumnias concinnantes, in tantum elin- 
gues et miseri demonstrati sunt, ut ne maledicere qui- 
dem suis verbis potuerint." 

Respondit autem primum, ut diximus, scripta ilia ad 
Ctesiphontem epistola ; in qua ita institutum suum ipse 
aperit: "Nullius in hoc opusculo nomen proprie tangitur; 
adversus magistrum perversi dogmatis locuti sumus: qui 
si iratus fuerit atque rescripserit, suo quasi mus prodetur 
indicio, ampliora in vero certamine vulnera suscepturus," 
non alium hie magistrum intelligens, quam Pelagium : 
quern ad theologiam suam crypticam palam c faciendam sic 
ibidem urget ac premit : " Loquere, quod credis ; publice 
praedica, quod secreto discipulis loqueris. Qui dicis te 
habere arbitrii libertatem, quare non libere quod sentis 
loqueris ? aliud audiunt cubiculorum tuorum secreta, aliud 
rostrorum populi. Etenim vulgus indoctum non potest 
arcanorum tuorum onera sustentare, nee capere solidum 
cibum, quod infantiae lacte contentum est. Necdum scripsi, 
et comminaris mihi rescriptorum tuorum fulmina ; ut sci- 
licet hoc timore perterritus, non audeam ora reserare: 
et non animadvertis, idcirco nos scribere, ut vos respon- 
dere cogamini, et aperte aliquando dicere, quod pro tem- 
pore, personis et locis, vel loquimini, vel tacetis." Nam, 

n Vid. Hieronym. in prooem. lib. 4. commentai'. in Hieremiam. 

t2 



fi76 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

ut paulo post ab eodem est additum, " Sola haec haeresis 
est, quae publice erubescit loqui, quod secreto docere non 
metuit. Magistrorura silentia profert rabies discipulorum. 
Quod audierunt in cubiculis, in tectis praedicant : ut, si 
placuerit auditoribus quod dixerint, referatur ad gloriam 
magistrorum ; si displicuerit, culpa sit discipuli, non ma- 
gistri. Ideo crevit vestra haeresis, et decepistis plurimos ; 
maximeque eos qui adhaerent mulieribus." 

Neque ab istius labis suspicione prorsus imrnunem 
fuisse Ctesiphontis familiam, extremis illis epistolae hujus 
verbis declarat Hieronymus : " Illud, per te, sanctae et 
illustris domus conciliabulum precor, atque commoneo; 
ne per unum, aut, ut multum, tres homunculos suscipiant 
tantarum faeces haereseon aut, ut parum dicam, infamiam : 
ut, ubi primum virtus et sanctitas laudabatur, ibi prae- 
sumptionis diabolicae et sordidissima; societatis turpitudo 
versetur. Sciantque quihujuscemodihominibus opes sug- 
gerunt, haereticorum niultitudinem congregare, et Christi 
hostes facere, et enutrire adversarios ejus; frustraque 
aliud lingua praetendere, cum manu sentire aliud compro- 
bentur." Ubi per unum ilium homunculum, ipsum intel- 
ligit haeresiarcham : quern prius ita compellaverat. " Fra- 
trum inter se cernis jurgia: et rides atque lastaris, quod 
alii tuo nomine, alii Christi appellentur.'' Duo reliqui, 
illi videntur fuisse a Prospero commernorati, Celestius et 
Julianus : unus certe eorum est Celestius ; de quo in hac 
eadem epistola Hieronymus : " Unus discipulorum ejus, 
imo jam magister, et totius ductor exercitus, et contra 
apostolum vas perditionis, per soloecismorum, et non, ut 
sui jactant, syllogismorum spineta decurrens, sic philoso- 
phatur et disputat: Si nihil ago absque Dei auxilio, et 
per sngula opera ejus est omne quod gessero : ergo non 
ego qui laboro, sed Dei in me coronabitur auxilium : frus- 
traque dedit arbitrii potestutem, quam implere non pos- 
sum, nisi ipse me semper adjuverit : destruitur enim vo- 
luntas, qucc alterius ope indiget. Sed liberum dedit ar- 
bitrium Deas : quod aliter libet tern non erit, nisi fecero 
r/ucdvoluero. Ac per hoc ait. Aut utor semel potestate 
quae mihi data est, ut liberum servetur arbitrium : aut si 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 



277 



alterius ope indigeo, libertas arbitrii in me destruetur. 
Qui hsec dicit, quam non excedit blasphemiam? quae hae- 
reticorum venena non superat ?" Ita Hieronymus. 

Ex Africa autem fugatus Celestius, recepisse se putatus 
est in Siciliam : unde quinque ista Pelagianae doctrinae ca- 
pitula, inter Syracusanos hoc tempore agitata, Augustino 
explicanda misit Hilarius d . 

I. Posse esse hominem sine peccato ; et mandata Dei facile custodire, si velit. 

II. Infantem non baptizatum, morte prajventum, non posse perire merito; 
quoniam sine peccato nascitur. 

III. Divitem manentem in divitiis suis, regnum Dei non posse ingredi, nisi 
omnia sua vendiderit ; nee prodesse eidem posse, si forte ex ipsis divitiis fecerit 
mandata. 

IV. Non debere jurare omnino. 

V. Ecclesiam e hie esse sine macula et ruga. 

Ad ista Augustini, in epistola centesima et quinqua- 
gesima septima (quam in Hierosolymitano episcopo- 
rum conventu, anno CCCCXV. habito, lectam a se 
fuisse testatur Orosius f ) habemus responsum ; ubi labo- 
rum, quibus in hoc negotio antea perfunctus fuerat, ita 
meminit: " Multa de iis quaestionibus in aliis nostris opus- 
culis et ecclesiasticis sermonibus diximus : quoniam fue- 
runt etiam apud nos quidam, qui ubicunque poterant ha^c 
sui erroris nova semina spargerent ; quorum nonnullos per 
ministerium nostrum fratrumque nostrorum misericordia 
Domini ab ilia peste sanavit. Nee tamen hie deesse ali- 
quos arbitror, maxime apud Carthaginem : sed jam occulte 
mussitant, tiinentes Ecclesiae fundatissimam fidem." Turn 
Celestium judicio episcopali, anno CCCCXII. Carthagine 
damnatum commemorat: " Sed quia magis convictus et 
ab Ecclesia detestatus, quam correctus et pacatus absces- 
sit ; veritus sum, inquit, ne forte ibi sit ipse qui vestram 
fidem perturbare conatur. Ideo nominis ipsius comme- 
morationem putavi esse faciendam. Sed sive ipse sit, sive 
alii consortes ejus erroris (plures enim sunt quam sperare 
possumus, et ubi non redarguuntur, etiam alios ad suam 
sectam seducunt ; et sic crebrescunt, ut nesciam quo sint 
erupturi) nos tamen malumus eos in Ecclesise compage 

d Bpist. 156. inter Augustinianas. op. torn. 2. pag. 542. 
c Vid. Augustin. de gest. Palcestin. cap. 12. et 35. 
f Oros. apologet. pag. 621, 622. 



278 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

sanari, quam ex illius corpore velut insanabilia membra 
resecari ; si tamen hoc permittat ipsa necessitas." 

Ex g Sicilia quoque ad Augustinum perlatae sunt defirri- 
tiones vel ratiocinationes quaedam, Celestii nomen praefe- 
rentes (Pelagii et .Celestii quasstiones appellat Prosper 11 ) 
quibus ille respondit, de perfectione justitise ad Eutropium 
et Paulum episcopos scripta epistola: cujus earn ob 
causam in retractationum libris mentionem author videtur 
praetermisisse, quod eos, ut in fine ipsorum monuit, edi- 
disset, " antequam epistolas retractare ccepisset." Est 
autem hujus epistojas hoc exordium. 

SANCTIS FRATRIBUS ET COEPISCOPIS, EUTROPIO ET PAULO, 
AUGUSTINUS. 

" Charitas vestra quae in vobis tanta est et tam sancta, 
ut etiam jubenti servire delectet, petivit ut definitionibus 
qua? dicuntur Celestii esse respondeam. Sic enim praenota- 
ta est eadem chartula quam dedistis : [definitiones, ut di- 
citur, Celestii] qua? praenotatio credo, quod non illius, sed 
eorum sit qui hoc attulerunt de Sicilia, ubi Celestius non 
esse perhibetur. Sunt enim multi talia garrientes et, sicut 
ait apostolus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes. 
Ex illius tamen haec esse doctrina, vel etiam quorundam 
sectatorum ejus, et nos possumus arbitrari. Nam neque 
istae breves definitiones, vel potius ratiocinationes, ab illius 
abhorrent ingenio, quod in opere" alio ejus inspexi, cujus 
eum esse constat authorem : et non frustra istos fratres, 
qui hasc attulerunt, in Sicilia existimo audisse, quod ipse 
docuerit ista vel scripserit." 

Quasstionum vero, ratiocinationum, etdefinitionum, more 
Socratio ab hasretico propositarum, forma erat ejusmodi. 

I. Ante omnia interrogandus est, qui negat hominem sine peccato esse posse ; 
qaid sit quodcunque peccatum ? quod vitari potest, an quod vitari non potest ? 
Si quod vitari non potest, peccatum non est : si quod vitari potest, potest homo 
sine peccato esse, quod vitari potest. Nulla enim ratio vel justitia patitur sal- 
tern dici peccatum, quod vitari nullo modo potest. 

II. Iterum quserendum est : peccatum voluntatis, an necessitatis est ? Si ne- 
cessitatis est, peccatum non est : si voluntatis est, vitari potest. 

s Ann. 414. " Prosp. contra Collator, cap. 43. 

1 Syllogismoium; de quo supra Hieronymus. pag. 270. 



CAP. IX. ANTIQU1TATES. 279 

HI. Iter urn quaerendum est, quid sit peccatum ? naturale, an accidens ? Si 
naturale, peccatum non est : si autem accidens est, et recedere potest ; et quod 
recedere potest, vitari potest, et quod vitari potest, potest homo sine eo esse quod 
vitari potest. 

IV. Iterum quaerendum est; quid sit peccatum? actus, an res ? Si res est, 
neeesse est ut authorem habeat : et si authorem habere dicitur, jam alter praeter 
Deum rei alicujus author induci videbitur : at si hoc impium est, confiteri ne- 
eesse est peccatum omne actum esse, non rem. Si igitur actus est, imo quia 
vere actus est, vitari potest. 

V. Jterum quaerendum est; utrumne debeat homo sine peccato esse ? Procul- 
dubio debet. Si debet, potest : si non potest, ergo nee debet. Et si non debet 
homo esse sine peccato, debet ergo cum peccato esse ; et jam peccatum non 
erit, si illud haberi debere constiterit. Aut si hoc etiam dici absurdum est ; con- 
fiteri neeesse est, debere hominem sine peccato esse ; et constat eum non aliud 
debere quam potest. 

VI. Iterum quaerendum est ; utrum praeceptum sit homini sine peccato esse? 
Aut enim non potest, et praeceptum non est : aut quia praeceptum est, potest. 
Nam cur praeciperetur, quod fieri omnino non posset? 

VII. Iterum quaerendum est; an velit Deus hominem sine peccato esse? 
Proculdubio vult, et proculdubio potest. Quis enim tam demens est, ut vel du- 
bilet fieri posse quod Deum velle non dubitat ? 

VIII. Iterum quaerendum est ; quomodo vult Deus hominem esse ? cum pec- 
cato, an sine peccato ? Proculdubio non vult esse cum peccato. Quanta haec 
impietatis blasphemia sit cogitandum est : ut dicatur hominem posse esse cum 
peccato, quod Deus non vult; et negetur posse esse sine peccato, quod Deus 
vult : quasi aliquem ad hoc Deus creaverit utpoesit esse quod nolit, et non possit 
esse quod velit; et ut contra suam magis, quam ut secundum suam existeret vo- 
luntatem. 

IX. Iterum quaerendum est, per quid efficitur homo cum peccato ? per naturae 
necessitatem, an per arbitrii liber tatem ? Si per naturae necessitatem, culpa ca- 
ret : si per arbitrii libertatem, quaerendum est a quo ipsam arbitrii libertatem 
acceperit? Proculdubio a Deo. Deus autem quod dedit, certe bonum est: ne- 
gari enim non potest. Qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum 
quam ad bonum pronum est? Magis enim ad malum quam ad bonum pronum 
est ; si homo per illud potest esse cum peccato, et non potest esse sine peccato. 
Proinde Deus bonum hominem fecit ; et prseterquam quod ilium bonum fecit, 
bonum ei insuper ut faceret imperavit. Quam impium ! ut confiteamur homi- 
nem malum esse, quod nee factus est, nee ei praeceptum est, et negemus eum 
bonum posse esse, quod factus est, et quod ei ut faceret imperatum est. 

X. Iterum quaerendum est ; quot modis constat omne peccatum ? duobus, 
ni fallor : si aut ilia fiant quae prohibentur, aut ilia non fiant quae jubentur. 
Tam certe omnia ilia quae prohibita sunt vitari possunt, quam quae prsecepta sunt 
perfici. Nam frustra aut prohiberetur aut juberetur, quod vel caveri vel im- 
pleri non possit. Et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato; 
cum confiteri neeesse ^sit, eum tam omnia ilia quae vetantur posse caverc, quam 
quae imperantur efneere ? 

XI. Iterum quaerendum est ; quomodo non potest homo sine peccato esse ? 
voluntate, an natura ? Si natura, peccatum non est ; si voluntate, pevfacile po- 
test voluntas voluntate mutari, 



280 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

XII. Iterum quaerendum est : Si non potest homo sine peccato esse ? 
cujus culpa est 1 ipsiusne hominis, an cujuslibet alterius ? Si ipsius hominis : 
quomoda culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest ? 

XIII. Iterum quserendum est : Si natura hominis bona est (quod nullus ne- 
gare nisi Marcion aut Manichseus audebit) quomodo igitur bona est, si malo ei 
carere non est possibile ? Omne enim peccatum malum esse quis dubitet ? 

XIV. Et hoc dicendum est : Certe Justus est Deus: negari enim non potest. 
Imputat autem Deus homini omne peccatum : et hoc quoque confitendum puto : 
quia neque peccatum est, quicquid non imputabitur in peccatum. Et si est ali- 
quod peccatum quod vitari non possit ; quomodo Justus Deus dicitur, si impu- 
tare cuiquam creditur quod vitari non possit ? 

Dum ita in occidente rem suam ageret Celestius, pro- 
cudit in oriente Pelagius lucubratissimam illam, ut Orosius k 
appellat, ad virginem Demetriadem epistolam ; cujus, in 
literis 1 ad Innocentium papain, ita ipse meminit. " Le- 
gant epistolam, quam ad sacram Christi virginem Deme- 
triadem in oriente conscripsimus : et invenient nos ita 
hominis laudare naturam, ut Dei semper gratiae addamus 
auxilium." Matris vero Julianas rogatu earn a se scriptam 
esse indicat: " Nee veremur," inquit, " ne temere scri- 
bendo ad tantas nobilitatis virginem ultro nos morsibus 
tradamus invidiam. Scribimus enim petente sancta matre 
ejus, imo jubente, idque a nobis transmarinis miro cum 
desiderio animi flagitante : quae facile ostendit, quo studio 
quantaque cura in filia germen cceleste plantaverit, dum 
illud tarn solicite cupit ab aliis irrigari." Habetur™ haec 
epistola inter Augustinianas, numero CXLII. et inter 
Hieronymianas, initio tomi IV. editionis Erasmi, IX. Ma- 
riani Victorii ; qui et monuit hie Celestii nomen exemplaria 
quaedam prae se tulisse. 

Et quidem ex illius officina prodiisse turn hoc, turn alia 
etiam Pelagii nomine vulgata opuscula, innuit Paulus 
Orosius : Goliath et armigerum suum (qua 11 appellatione 
Pelagium ille designare solet et Celestium) hunc in modum 
nobis depingens. " Stat immanissimus superbia Goliat, 
carnali potentia tumidus, omnia se per se posse confidens ; 

k Oros. apolog. pag. 662. 

1 Apud Augustin. in lib. de gratia Christi. cap. 37. 

111 Vide nostram historiae Pelagianae continuationem ; cap. I . op. torn. 4. pag. 3, 4. 

" Oros. apologetic, pag. 653. ° Ibid. pag. 620. 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 281 

caput, manus, totum insuper corpus plurimo apparatu 
vestitus : habens post se armigerum suum ; qui etsi ipse 
non dimicat, cuncta tamen a?ris et ferri suffragia submi- 
nistrat:" et de hac epistola speciatim ipsum ita compel- 
lans Pelagium, " Quanquam p hoc, quod neque apteneque 
decore dicitur, tibi imputare non debeamus, cui neque 
natales dederunt ut honestioribus studiis erudireris, neque 
naturaliter provenit ut saperes ; sed illis dictatoribus tuis, 
qui miserum sensum miserrimo sermone conscribunt, et te 
legendum cachinnis, quasi titulum confusionis, exponunt." 
Eruditam tamen et disertam esse hanc epistolam jure 
negari non potest : id quod de aliis etiam Pelagii et disci- 
pulorum ejus scriptis profitentur ultro Augustinus et 
Alypius, in epistola quam ad Julianam Demetriadis ma- 
trem, ut Pelagians hujus antidotum, post aliquot annos 
transmiserunt. " Satis q enim (inquiunt) dici non potest, 
quantum cupiamus in eorum hominum scriptis, qui propter 
acrimoniam atque facundiam leguntur a plurimis, apertam 
confessionem illius gratia? reperiri, quam vehementer com- 
mendat apostolus :" ipseque Pelagius tanta scientias et 
eruditionis eminentia claruisse quibusdam 1 est visus ; ut de 
ejus lapsu illud apocalypseos exponendum putaverint, 
" Cecidit 5 de ccelo Stella magna." 

Editus est a Pelagio et alius liber, in quo " hominis' 
naturam contra Dei gratiam qua justificatur impius, et qua 
Christiani sumus, quanta potuit argumentatione defendit." 
In eo sententiam suam de avafiapTri<ji(f. sive impeccabilitate, 
non de ipso non peccandi actu, sed de sola possibilitate 
accipiendam esse, hujusmodi dialogismo indicat : " Ego 
dico posse esse hominem sine peccato : tu quid dicis ? Non 
posse esse hominem sine peccato? Neque ego dico homi- 
nem esse sine peccato : neque tu dicis non [posse] esse 
hominem sine peccato. De posse et non posse ; non de 



P Oros. apolog. pag. G62. *3 Augustin. epist. 1S8. 

r Dionys. Carthusian, in 2. sentential', distinct. 28. 

b Apocal. cap. 8. ver. 10. etin eum locum Nicolaus Lyranus ct Petrus Aurco- 
]us. 

e Augustin. Rctractat. lib. 2. cap. 42. 



282 BRITANNICARUM ECCXESIARUM CAP. IX. 

esse et non esse contendimus. Nam, Nullus u mundus 
est a sorde : et Non™ est homo qui non peccet; Non* est 
Justus in terra ; et Non y est qui faciat bonum ; et caetera 
his similia ; ad non esse, non ad non posse proficiunt. 
Hujusmodi enim exemplis ostenditur, quales homines qui- 
dam tempore aliquo fuerint, non quod aliud esse non 
potuerint ; unde et jure inveniuntur esse culpabiles. Nam 
si idcirco tales fuerunt, quia aliud esse non potuerunt, 
culpa carent." Et quia in hoc plurimos se ofFendisse cer- 
neret, quod naturas hie omnia, gratiae parum aut nihil 
tribuisse visus esset ; ad invidiam istam declinandam, dua- 
bus hac in re tanquam ab adversario propositis objectio- 
nibus ita occurrendum esse censuit. 

" I. Potest quidem esse, sed per gratiam Dei; inquies. 
Respondetur. Ago humanitati tuaa gratias, quod assertio- 
nem meam, quam dudum oppugnabas, non modo non op- 
pugnare aut confiteri solum contentus non es ; verum 
etiam non refugis comprobare. Nam dicere ; Potest 
quidem, sed per illud aut illud : quid aliud est, quam 
non solum consentire quod possit esse, verum etiam 
quomodo vel qualiter possit ostendere ? Nullus ita- 
que magis alicujus rei possibilitatem probat, quam qui 
ejus etiam qualitatem fatetur : quia neque absque re 
esse qualitas potest. II. Sed tu, inquies, hoc in loco 
Dei gratiam, quandoquidem earn non commemoras, vi- 
deris abnuere. Respondetur. Ego ne abnuo, qui rem confi- 
tendo confitear necesse est et per quod res effici potest : 
an tu, qui rem negando, et quicquid illud est per quod res 
efficitur proculdubio negas? Sive per gratiam, sive per 
adjutorium, sive per misericordiam, et quicquid illud est 
per quod esse homo absque peccato potest, confitetur, 
quisquis rem ipsam confitetur. Nam si dixero, Homo dis- 
putare potest, avis volare, lepus currere ; et non etiam per 
quae haec effici possunt commemoravero, id est, linguam, 
alas, pedes : num ego officiorum qualitates negavi, qui 
officia ipsa confessus sum ?" 

In summa, " apertissime 2 expressit hanc se dicere Dei 

" Job. cap. 14. ver. 4. juxta LXX. » 3. Reg. cap. 8. ver. 46. 

11 Eccles. cap. 7. ver. 21. v Rom. cap. 3. ver. 12. 

2 Augustin. de gest. Talsestin. cap. 10. op. torn. 10. pag. 203. 



CAP. IX. ANTIQU1TATES. 283 

gratiam ; quod possibilitatem non peccancli natura nostra 
cum conderetur accepit, quoniam condita est cum libero 
arbitrio : aliquando a (idque tenuiter, nee aperte) ei con- 
jungens, vel legis adjutorium, vel remissionem etiam pec- 
catorum." De quo toto libro, " ea b prorsns persuadere 
moliente, quae gratiam Dei, per unum mediatorem Dei et 
hominum hominem Jesum Christum generi humano imper- 
titam, de fidelium cordibus creditam debeant:" gravis haec 
extat Innocentii Romani pontificis censura. In eo " multa 
blasphema, nihil quod placeret, nihil quod non penitus 
displiceret a quovis damnandum atque calcandum: cui 
similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reci- 
peret atque sentiret." 

Librum d hunc Augustino" refellendum dederunt Tima- 
sius et Jacobus, " adolescentes honestissime nati, et in- 
stitutis liberalibus eruditi;" ex discipulis Pelagii, cujus 
exhortatione, relicta seculari, monasticam vitam sunt am- 
plexi, orthodoxi jam efFecti. Quod ille egregie prasstitit, 
edito ad eos libro de natura et gratia. " Nec f sic tamen," 
inquit, " operi meo, quo eundem librum refelli, Pelagii 
nomen inserui, facilius me existimans profuturum si, ser- 
vata amicitia, adhuc ejus verecundiae parcerem, cujus 
Uteris jam parcere non deberem:" veritus alias, "ne B of- 
fensus insanabilior redderetur." 

Accepto libro, rescripserunt adolescentes : gratias ei 
agentes, cujus opera ipsi fuerant ab errore liberati; et 
benevolentiam praeterea suam erga veterem magistrum 
significantes, dum eum cupiunt ab eodem liberari : ubi 
" nomen h , vel nomina, ipsi quoque adhuc tacenda puta- 
verunt ; ut, vivente amicitia, error potius moreretur ami- 
corum." Exemplum 1 autem epistola?, quia et brevis ca 
est, et ecclesiasticis annalibus necdum habetur intexta, 
subjiciendum hie putavi. 

a Augustin. de gest. Palaestin.cap. 23. '' Id. epist. 186. ad Paulinum, 

c Innocent. I. epist. 26. tomo 1. concil. et inter Auguslinianas. 183. 

* Ann. CCCCXV. 

e Augustin. epist. 177, 186, et 179. De gestis Palaestin. cap. 10. 

f Id. de gest. Palaestin. cap. 23. S Id. epist. 186. ad Paulinum. 

h Id. de gest. Palsestin. cap. 25. ' Ibid. cap. 21. 



281' BRITANNICARUM ECCLES1ARUM CAP. IX. 

DOMINO VERE BEATISSIMD, ET MERITO VENERABILI PATRI, 

EPISCOPO AUGUSTINO, TIMASIUS ET JACOBUS 

IN DOMINO SALUTEM. 

" Ita nos refecit et recreavit gratia Dei, ministrata per 
verbum tuum, ut prorsus germane dicamus, MisiP verbum 
suum, et sanavit eos ; Domine beatissime, et merito vene- 
rabilis pater. Sane ea diligentia ventilasse sanitatem 1 tuara 
textum ejusdem libelli reperimus, ut ad singulos apices 
responsa reddita™ studeamus : sive in bis qua? refutare, 
detestari, aut fugere deceat Christianum, sive in illis in 
quibus non satis invenitur errasse; quamvis, nescio qua 
calliditate, in ipsis quoque gratiam Dei credidit suppri- 
mendam. Sed unum est, quod nos in tanto beneficio 
afficit" ; quia tarde hoc tam praeclarum gratiae Dei munus 
effulsit . Siquidem contigit absentes fieri quosdam, quo- 
rum ccecitati ista tam perspicuas veritatis illustratio debe- 
retur : ad quos etsi tardius, non diffidimus propitio Deo 
eandem gratiam pervenire ; qui? vult omncs homines salvos 
fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Nos vero, etsi 
olim, spiritu claritatis" 1 qui in te est docti, subjectionem 
ejus adjecerimus erroris; in hoc etiam nunc gratias agi- 
mus, quod haec quae ante credidimus nunc aliis aperire 
didicimus, viam facilitatis 1 uberiore sanctitatis tuae sermone 
pandente." Et alia manu. " Incolumem beatitudinem tuam, 
nostrique memorem, misericordia Dei nostri glorificet in 
aeternum." 

Scribere vero ccepisse hunc librum Augustinum, quum 
Paulum Orosium, " pro s discenda animas ratione," ad 
Hieronymum mitteret, atque edidisse, dum idem Bethle- 
hemi cum Hieronymo commoraretur ; ex Augustini epis- 
tola ad Evodium, Orosii apologetico contra Pelagium, et 
Hieronymi adversus eundem dialogis, uno et eodem anno 

k Psal. 107. ver. 20. ' sanctitatem. 

"' Al. reddita stupeamus. apud Suaiez. 
n Sc. dolore : vel forte affligit. Suarez. 

Suarez. affulsit. i' 1 Tim. cap. 2. ver. 4. 

i Al. charitatis. ' Suar. felicitatis. 

s Gennad. catalog, in Orosio. Marcellin. Comes, in chronico. Vide ipsius 
Augustin. epist. 166. ad Hieronymum. op. torn. 2. pag. 583, 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 285 

CCCCXV. editis, promptum est colligere. Augustinus 
enim in fine epistolae ad Evodium, quum Orosio ut ad 
Hieronymum pergeret persuasisse se dixisset, et ea occa- 
sione librum ad eundem dc animae origine conscripsisse ; 
subjungit, " Scripsi etiam grandem quendam librum. ad- 
versus Pelagii haeresim ; cogentibus nonnullis fratribus, 
quibus contra gratiam Christi opinionem perniciosissi- 
mam ille persuaserat." De eodem in apologetico ait Oro- 
sius ; " contra 1 librum Pelagii B. Augustinum, discipulis 
ipsius Pelagii prodentibus ac petentibus, plenissime re- 
spondere :" et ad ipsum Pelagium, in fine dialogi tertii, 
de Augustini libris agens Hieronymus : " Alios quoque 
(praeter tres videlicet illos ad Marcellinum, et quartum ad 
Hilarium) specialiter tuo nomini cudere dicitur, qui necdum 
in nostras venere manus." 

Hoc vero anno Hierosolymis Palaestinorum sacerdotum 
habitum esse conventum ostendit Orosius: ad quern ex 
Latinis acciti sunt Avitus, Vitalis et Orosius presbyteri ; 
ut quid contra Pelagium et Celestium in occidente actum 
fuisset exponerent : quibus adjuncti sunt : " probata et 
Deo et seculo viri, Passerius presbyter et Dominus ex 
duce; ut pro experientia et fide sua adesse interpretes 
dignarentur." Quod vero in Hierosolymitano hoc con- 
ventu (quern cum Diospolitano non recte confundit Pen- 
nottus") actum fuerit, ipsum Orosium sacerdotibus qui illi 
interfuerant memorantem audiamus : " Latebam x in Beth- 
lehem, traditus a patre Augustino, ut timorem Domini 
discerem, sedens ad pedes Hieronymi : inde Hicrusalem, 
vobis accersentibus, vocatus adveni. Dehinc in conventum 
vestrum una vobiscum, Johanne episcopo praecipiente, 
consedi. Illico a pusillitate mea postulastis universi, ut si 
quid super hac haeresi, quam Pelagius et Celestius semi- 
narunt, in Africa gestum esset cognoscerem, fideliter ac 
simpliciter indicarem. Exposui coronas vestrae breviter ut 
potui, &c." 

" Ad haec Johannes episcopus, ut Pelagius coram in- 

' Oros. apolog. pag. 621. " Ibid. pag. 626. 

w Gabr. Pennot. propugnacul. humane libertatis lib. 6. cap. 8. sec. 4. 

* Oros. apologetic, pag. 621, 622, &c. 



28C BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

tromitteretur, expetiit. Cui et propter paternitatis ipsius 
reverentiam, et propter actionis utilitatem (dum prassen- 
tem ab episcopo rectius crederetis confutandum) intro- 
mittendi conniventia praestita est. Intromissum Pelagium 
unanimiter omnes interrogastis an haec quibus Augustinus 
episcopus respondisset, se docuisse cognosceret. Illico 
ille respondit : Et quis est mihi Augustinus ? Cumque 
universi acclamarent, blasphemantem in episcopum, ex 
cujus ore Dominus universae Africa; unitatis indulserit 
sanitatem, non solum a conventu illo, verum ab omni 
ecclesia pellendum ; episcopus Johannes illico eum, homi- 
nem videlicet laicum, in consessu presbyterorum reum 
hasreseos, manifeste in medio Catholicorum sedere pras- 
cepit : et deinde ait, Augustinus ego sum : ut scilicet 
persona quasi praesentis assumpta, liberius ex authoritate 
ejus qui laedebatur ignosceret, et dolentium animos tem- 
peraret. Cui mox a nobis dictum est : Si Augustini per- 
sonam sumis, Augustini sententiam sequere. Tunc idem 
episcopus nobis omnibus ait : Haec qua; leguntur, in alios 
dicta sunt ? aut de Pelagio suggerendum putas ? Si in ip- 
sum autem Pelagium ; quid dicatis expromite. Ego au- 
tem vobis annuentibus dixi, Pelagius mihi dixit, docere se, 
hominem posse esse sine peccato,et mandata Dei facile cus- 
todire, si velit. Respondit Pelagius, audientibus vobis : Hoc 
et dixisse me et dicere, negare non possum. Ego illico pro- 
secutus sum, Hoc in Celestio Africana synodus detestata 
est: hoc Augustinus episcopus scriptis suis, sicut audistis, 
exhorruit ; hoc in ipsius nunc Pelagii scriptis sua respon- 
sione condemnat. Hoc et beatus Hieronymus : cujus elo- 
quium universus occidens, sicut ros in vellus, expectat 
(multi enim jam haeretici' cum dogmatibus suis, ipso op- 
pugnante, supplosi sunt) et in epistola sua quam nuper ad 
Ctesiphontem edidit, condemnavit ; similiter et in libro, 
quern nunc scribit, collata in modum dialogi altercatione 
confutat. Hoc est enim lubricum in Antichristo draconein 
tenere, ne possit efrugere." 

" Porro autem episcopus Johannes nihil horum audiens, 
a nobis exigere conabatur, ut accusatores nos, ipso judice, 
fateremur. Responsum saepissime est ab universis, Nos 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 287 

accusatores hujus non sumus, sed quid fratres tui, patres 
nostri, senserint et decreverint super hac haeresi, quam 
nunc laicus vulgo praedicat, intimamus; ne ecclesiam tuam 
praesertim, ad cujus sinum convolavimus, te ignorante con- 
turbet. At ille, cum saepe nos docendi simulatione in 
aliquam professionis speciem tentaret inducere, dicebat ; 
quia ad Abraham dictum esset a Domino, Ambula? coram 
me et esto sine macula : et Zachariam et Elizabet pronun- 
tiatos esse justos ambos ante Dominium, incedentes in omni- 
bus justificationibus Domini sine querela. Quod quidem 
ab Origene dictum, ab eo proferri, compluribus nobis 
notum erat. Cui responsum per me est : Nos filii Ecclesiag 
Catholicae sumus. Non exigas a nobis, pater, ut doctores 
super doctores esse audeamus, aut judices super judices. 
Patres quos universa per orbem Ecclesia probat, quorum 
communioni nos adhasrere gaudetis, damnabilia hasc 
esse dogmata decreverunt : illis probantibus, nos obedire 
dignum est. Cur interrogas filios quid sentiant ; cum patres 
audias quid decernant ?" 

Quae nunc sequuntur, hie ipse Johannes Hierosolymi- 
tanae antistes ecclesiaa, a Diospolitana? synodi episcopis, in 
hujus anni exitu congregatis, de iis quae apud ilium in 
causa Pelagii gesta fuerant interrogatus, ita retulit: "II- 
lis z instantibus et dicentibus, quia haereticus est ; dicit 
enim, quoniam potest homo, si voluerit esse sine peccato : 
et de hoc interrogantibus nobis eum, respondit Pelagius, 
Non dixi, quoniam recipit natura hominis ut impassibilis 
(vel impeccabilis) sit : sed dixi, quoniam qui voluerit pro 
propria salute laborare et agonizare, ut non peccet et am- 
bulet in prasceptis Dei, habere eum hanc possibilitatem a 
Deo. Tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, quod 
sine Dei gratia diceret Pelagius posse hoc perfici : culpam 
super hoc etiam intuli, quia et apostolus Paulus multum 
laborans, sed non secundum suam virtutem, sed secundum 
gratiam Dei, dixit ; Amplius* omnibus illis laboravi, non 
ego autem, sed gratia Dei mecum. Et iterum ; No?i h est 

y Genes, cap. 17. ver. 1. Luc. cap. 1. ver. 6. 

2 Augustin. de gest. Pakestin. cap. 14. et 30. et epist. 186. adPaulin. ex actis 
synodi Diospolitanse. 

1 1 Cor. cap. 15. ver. 10. b Rom. cap. 9. ver. 16. 



288 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

volenti^, neque currentis, sed miserentis Dei. Et illud ; 
Nisi c Dominus ccdijicaverit domum, in vanum laboraverunt 
qui cedificant earn. Et alia multa similia diximus de Scrip- 
turis Sanctis. Illis autem non suscipientibus quas dice- 
bantur a nobis de Sanctis Scripturis, sed adhuc susurran- 
tibus ; dixit Pelagius. Et ego sic credo. Anathema sit, 
qui dicit absque adjutorio Dei posse hominem ad profec- 
tum omnium venire virtutum." 

Pergit Orosius : " Episcopus Johannes ait, Si sine ad- 
jutorio Dei hoc hominem posse diceret; pessimum et 
damnabile erat. Nunc autem cum adjiciat, posse esse 
hominem sine peccato, non sine adjutorio Dei; vos quid 
dicitis ? An forte vos Dei adjutorium denegatis ? Cui 
respondi ego: anathema ei, qui negat adjutorium Dei. 
Ego certe non nego : praecipue cum e contrario in haere- 
ticis confutarim, &c. Multisque aliis actitatis, Johannes 
episcopus novissimam sententiam protulit, confirmans tan- 
dem postulationem intentionemque nostram ; ut ad beatum 
Innocentium papam Romanum fratres et epistolae mitte- 
rentur, universi quod ille decerneret secuturi : sed ut 
hasreticus Pelagius imposito sibi eatenus silentio contices- 
ceret, et ut nostri ab insultatione convicti Johannis confu- 
sique temperarent. Universi in hanc sententiam consen- 
simus : gratiarum actione celebrata, pace facta, et con- 
summata ad pacis testimonium oratione, discessimus." 

" Nunc autem post dies quadraginta et septem, cum 
primo Encseniorum die, ut solitus eram quando aderam, 
ad obsequium Johannis episcopi cucurrissem; statim ab 
eo notam falsi criminis pro gratia salutationis accepi. Ait 
enim mihi : Quare ad me venis homo, qui blasphemasti ? 
volens, ne credo, intelligi ; NoU me tangere, quia mundus 
sum et absque peccato. At ego nihil mihi conscius ; in- 
terrogavi ; quando, aut quo audiente, aut cujusmodi illud 
est dictum, quod blasphemiae possit adscribi. Episcopus 
respondit : Ego te audivi dixisse ; quia nee cum Dei ad- 
jutorio possit esse homo sine peccato. Ego quidem, bea- 
tissimi sacerdotes, (sicut et vos testes estis, et universa 
fraternitas, et praeterea sancti viri, qui huic testimonio 

c Psalm. 127. ver. 1. 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 289 

amore veritatis assistunt) statim testificatus sum, dicens : 
quia ejusmodi verbum, quod nunc a me dictum episco- 
pus intenderit, nunquam de ore meo antea processisset." 
Et istud jurgium Orosio apologise suae scribendx- occasi- 
onem praebuit. 

Observandum vero, uno et eodem hoc anno trium fidei 
defensorum scripta prodiisse adversus Pelagium : Orosii 
apologeticum, librum Augustini de natura et gratia, atque 
tres Hieronymi dialogos ; in quibus se Attici, Pelagium 
Critobuli nomine designat : quod quare fecerit, in operis 
procemio ita ipse explicat : " Ut omnibus probarem me 
non odisse homines, sed errores, nee aliquorum infamiam 
quserere ; magisque dolere vicem eorum, qui falsi nominis 
scientia supplantantur : Attici et Critobuli nomina posui, 
per quos, et nostra pars et adversariorum quid sentiret, 
exprimerem." Consulto enim hactenus, ut in apologetici 
sui initio notavit etiam Orosius, " Augustinus d et Hiero- 
nymus multa adversus hanc nefariam haeresim, absque 
designatione nominum haereticorum, scriptis probatissimis 
ediderunt." Scriptae etiam turn sunt amicissimae ilte Hie- 
ronymi ad Augustinum literae ; quarum hoc initium : 
" Virum* honorabilem, fratrem meum, filium dignationis 
tuae, Orosium presbyterum, et sui merito, et te jubente 
suscepi : sed incidit tempus difficillimum, quando mihi 
tacere melius fuit, quam loqui ; ita ut nostra studia cfes- 
sarent, et juxta Appium, canina exerceretur facundia." 

Quibusdam deinde interjectis, in epistola sequitur : 
" Nos inter nos eruditionis causa disserimus : caeterum 
aemuli, et maxime hasretici, si diversas inter nos sententias 
viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. 
Mihi autem decretum est, te amare, te suspicere, colere, 
mirari; tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in 
dialogo, quern nuper edidi, tuae beatitudinis, ut dignum 
fuerat, recordatus sum : (in fine videlicet libri tertii ;) ma- 
gisque demus operam, ut perniciosissima hasresis de ec- 
clesiis auferatur, qua? semper siinulat poenitentiam, ut do- 

H Oros. apolog. pag. 619. 

c Hievonym. epist. 79. op. torn. 4. par. 2. pag. 843. 

VOL. V. U 



290 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

cendi in ecclesiis habeat facultatem: ne, si aperta se luce 
prodiderit, foras expulsa moriatur. Sanctae ac venerabiles 
filiee tuas, Eustochiuin et Paula, et genere suo ex exhor- 
tatione tua dignas gradiuntur, specialiterque salutant bea- 
titudinem tuam : omnis quoque fraternitas, qua? nobiscum 
Domino Salvatori servire conatur." 

Ejusdem anni mense ultimo Diospoli, qua? olim Lydda 
dicta fuit, Palaestinorum episcoporum provincialis habita 
est synodus : ut ex Luciani f libello liquet, de Stephani 
reliquiis tunc repertis; quem " Avitus g presbyter His- 
panus (quem Hierosolymitano conventui hoc anno inter- 
fuisse h diximus) in Latinum transtulit sermonem, et addita 
epistola sua per Orosium occidentalibus edidit." Erant 
illi episcopi numero quatuordecim : Eulogius', Caesari- 
ensis archiepiscopus, synodi prseses, Johannes Hieroso- 
lymitanus episcopus, qui in priori illo conventu Pelagii 
patrocinium in se suscepit, Ammonianus, Porphyrius 
Gazensis, Eutonius Hierichuntinus, Porphyrius, Fidus, 
Zosimus, Zebaenus Eleutheropolitanus, Nymphidius, 
Chromatius, Jovinus Ascalonensis, Eleutherius Sebasti- 
ensis, et Clematius. Hie vero, " Pelagius k a quibus- 
dam Catholicis fratribus ad episcopalia gesta perductus, 
eisque absentibus qui de illo libellum dederant, quoniam 
ad diem synodi non potuerunt occurrere, ab episcopis 
illis quatuordecim auditus est: ubi eum dogmata ipsa 
damnantem, qua? inimica gratia? Dei adversus eum de 
libello legebantur, Catholicum pronunciaverunt." Accu- 
satores, qui libellum contra Pelagium Eulogio 1 , provincial 
Palasstinaemetropolitano, dederunt, erant Eros et Lazarus, 
episcopi Galli : quorum posterior in Aquensium episco- 
porum reperitur catalogo™ : prior, " vir sanctus et beati 
Martini discipulus, quum Arelatensi oppido episcopus 

f Apud Surium, vit. sanctov. tomo 4. August. 3. 
S Gennad. catalog, cap. 47. in Avito. h Supra pag. 285. 

' Augustin. contra Julian, lib. 1. cap. 5, et 7. 

k Id. retractat. lib. 2. cap. 47. Vid. eund. de gestis Palsestinis, cap. 29, 
et 35. 

1 Id. de gest. Palaestin. cap. 3. 

■» Claud. Robert, Galliae Christian, pag. 13. fin. 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 



291 



praesideret, ante triennium (ut Prosper narrat in chronico) 
a populo ejusdem civitatis insons et nullis insimulationibus 
noxius pulsus est." Licet antem ipsi " propter" gravem 
unius eorum aegritudinem, prassentes esse minime potue- 
runt :" libellus tamen eorum in synodo recitatus est, et ex 
eo sequentes articuli objecti Pelagio; 

I. Ex ipsius Pelagii capitulorum libro. 

1. Non posse esse sine peccato, nisi qui legis scientiam habuerit. Synodus : fu 
lioc edidisti, Pelagi ? Pelagiiis : Ego quidem dixi ; sed non sicutilli intelligunt. 
Non dixi, non posse peccare qui scientiam legis habuerit, sed adjuvari per legis 
scientiam ad non peccandum : sicut scriptum est, " Legem in adjutorium dedit 
illis." Synodus : Non sunt aliena ab Ecclesia quae dicta sunt a Pelagio. 

2. Omnes voluntate propria regi. Pelag. Et hoc dixi propter liberum arbi- 
trium, cui Deus adjutor est eligenti bona ; homo vero peccans, ipse in culpa est, 
quasi liberi arbitrii. Synod. Neque hoc alienum est ab ecclesiastica doc- 
trina. 

3. In die judicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum, sed aeternis eos 
ignibus exurendos. Pelag. Hoc secundum Evangelium dixi, ubi dicitur de 
peccatoribus: " IstiPibunt in supplicium aeternum ; justi autem in vitam aHer- 
nam.'' Et si quis aliter credit, Origenista est. Synod. Hoc alienum non est 
ab Ecclesia. 

4. Malum nee in cogitationem venire. Pelag. Hoc non ita posuimus : sed 
diximus, debere studere Christianum ne male cogitet. Synodus hoc quoque 
approbavit. 

5. Regnum ccelorum etiam in veteri testamento esse promissum. Pelag. 
Hoc et per Scripturas probaril possibile est: hseretici autem in injuriam veteris 
testamenti hoc negant. Ego vero Scripturarum authoritatem secutus dixi : quo- 
niam in propheta Daniele scriptum est ; " Et 1 ' accipient sancti regnum Altissimi." 
Synod. Neque hoc alienum est a fide ecclesiastica. 

6. Posse hominem, si velit, esse sine peccato : quibus addita sunt et ilia, ex 
libro ipsius ad viduam : Inveniat apud te pietas, qua? nusquam invenit, locum ; 
inveniat, ubique peregrina, in te sedem justitia ; Veritas, quam jam nemo cog- 
noscit, domestica tibi et arnica fiat : et lex Dei, quae ab omnibus prope homini- 
bus contemnitur, a te sola honoretur. Et iterum ad eandem : te felicem et bea- 
tam, si justitia, quse in ccelo tantum esse credenda est, apud te solam inveniatur 
in terris ! Et in alio ad ipsam libro : Hie ad Deum digne elevat manus, ille 
orationem bona conscientia effundit, qui potest dicere : Tu nosti, Domine, quam 
sanctae et innocentes et mundae sunt ab omni molestia" et iniquitate ct rapina, 

11 Augustin. degest. Pala5stin. cap. 1. et 35. indeque Photius in bibliotheca, 
num. 54. 
" Esai. cap. 8. ver. 20. Juxta LXX. 
P Matth. cap. 25. ver. 40. i Al. probarr. 

' Dan. cap. 7. ver. 1R. 
* Fraurle Hieron. lib, 3. advert. Pelag. cap. 5. 

v 2 



292 ERITAN'NICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

quas ad teextendo, manus; quamjustaet raunda labia, et ab omni mendacio 
libera, qulbus offero tibi deprecationem ut mihi miserearis. Pelag. Posse 1 qui- 
dera hominem sine peccato esse et Dei mandata custodire, si velit, diximus : 
hanc enim possibility teni Deus illi dedit. Non autem diximus, quod inveniatur 
aliquis ab infantia usque ad senectam, qui nunquam peccaverit; sed quoniam a 
peccatis conversus, proprio labore et Dei gratia possit esse sine peccato ; nee per 
hoc tamen in posterum erit inconvertibilis. Reliqua vero quae subjecerunt, ne- 
que in libris nostris sunt, neque talia unquam diximus. Synod. Quoniam ne- 
gas te talia scripsisse ; anathematizas illos qui sic tenent ? Pelag. Anathema- 
tizo quasi stultos, non quasi haereticos : siquidem non est dogma. Synod. Nunc 
quoniam anathematizavit Pelagius incertum stultiloquium 11 ; recte respondens, 
hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse dva/taprjjror, id est, sine pec- 
cato ; respondeat et ad alia capitula. 

II. Aliud capitulum in doctrina Celestii discipuli Pelagii, ex iis quae Carthagine 
a sancto Aurelio Carthaginiensi episcopo cum aliis episcopis audita sunt et 
commemorata. Adam mortalem factum, &c. (ut supra w , in concilii illius Car- 
thaginiensis capitulis.) Quoniam sanctus episcopus Augustinus adversus 
discipulos ejus in Sicilia respondit Hilario ad subjecta capitula; scribens li- 
brum in quo ista continentur. Posse hominem sine peccato esse, si velit. 
Infantes, etsi non baptizentur, habere vitam seternam. Divites baptizatos, 
nisi omnibus abrenuncient, si quid bom visi fuerint facere, non reputari illis, 
jxeque regnum Dei posse eos habere. 

Pelag. Posse quidem hominem sine peccato esse, dictum est superius. De 
eo autem quod fuerint omnes ante adventum Domini sine peccato, dicimus 
et nos, quoniam ante adventum Christi vixerunt quidam sancte et juste, 
secundum Scripturarum sanctarum traditionem. Reliqua vero, et secun- 
dum ipsorum testimonium, a me dicta non sunt ; pro quibus ego satisfacere non 
debeo : sed tamen ad satisfactionem sanctae synodi, anathematizo eos qui sic te- 
nent, aut aliquando tenuerunt. Synod. Ad haec, quae dicta, capitula suffidenter 
et recte satisfecit praesens Pelagius ; anathematizans ea quae non erant ejus. 

Hicetiam objectum est Pelagio K , quod diceret, Ecclesiam esse sine macula et 
ruga. Pelag. Dictum est a nobis ita ; quoniam lavacro ab omni macula et ru- 
ga purgatuv Ecclesia, quam velit ita Dominus permanere. Synod. Hoc et no- 
bis placet, 

III. Ex libro Celestii. 

1, In capitulo primo : quod plus facimus, quam in lege et evangelio jussum 
est. Pelag. Hoc quasi nostrum posuerunt. Dictum est vero a nobis, secun- 
dum apostolum, de virginitate ; de qua Paulus dicit, " Pi-acceptum? Domini non 
habeo." Synod. Hoc et Ecclesia recipit. 

2. In capitulo tertio : Gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari; 
sed in libero arbitrk) esse, vel in lege ac doctrina. Et iteruni ; Dei gratiam se- 

I August, epist. 179. op. torn. 2. pag. 632. 

II Augustin. de peccat Original, cap. 11. w Pag. 265. 

* Ex Celestio. Augustin. de gest. Palasstin. pag. ult. Est autem postrema 
Hilarianarum quaestionum : apudeund. epist. 156, 157. pag. 542. 
> 1 Cor. cap. 7. ver. 25. 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 



293 



cundum merita nostra dari ; quia si peccatoribus illam det, videtur esse iuiquus : 
Propterea et ipsa gratia (inquit) in mea voluntate posita est, sive dignus fierem* 
sive indignus. Si enim per gratiam omnia facimus : quando vineimur a peccato, 
non nos vincimus, sed Dei gratia, quae voluit nos adjuvare omnimodo et non 
potuit. Et iterum : Si gratia Dei est quando vincimus peccata, ergo ipse est in 
culpa quando a peccato vineimur ; quia omnino custodire nos aut non potuit, aut 
noluit. Pelag. Haec utrum Celestii Bint, ipsi viderint qui dicunt ea Celestn 
esse: ego vero nunquam sic tenui, sed anathematizo, qui sic tenet. Synod. 
Recipit te sancta synodus, ita verba reproba condemnantem. 

3. In capitulo quinto : Unumquemque hominem omnes virtutes posse habere 
et gratias. Pelag. Dictum est a nobis : sed maligne et imperite reprehende- 
runt. Non enim auferimus gratiarum diversitatem : sed dicimus donare Deum 
ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias ; sicut Paulo apostolo donavit. 
Synod. Consequenter et ecclesiastico sensu et ipse sensisti de dono gratiarum, 
quae in sancto apostolo continentur. 

4. In capitulo sexto: Filios Dei non posse vocarl, nisi omnimodo absque pec- 
cato fuerint effecti. In septimo : Obiivionem et ignorant lam non subjacere pec- 
cato ; quoniam non secundum voluntatcm eveniunt, sed secundum necessilateni. 
Indecimo: Non esse liberum arbitrium, si Dei indigeat auxilio ; quoniam in 
propria voluntate habet unusquisque, aut facere aliquJd aut non facere. In 
duodecimo: Victoriam nos tram non ex Dei esse adjutorio, sed ex libero aibitrio: 
quod his verbis expressit : Nostra est victoria, quoniam propria voluntate arma 
suscepimus : sicut e contrario nostrum est, quando vineimur, quoniam armari 
propria voluntate contempsimus. Et de apostolo Petro posuit testimonium; di- 
vinae a nos esse consortes naturae : indeque syllogismum facere dicitur : quoniam 
si anlma non potest esse sine peccato, ergo et Deus subjacet peccato, cujus pars, 
hoc est, anima, peccato obnoxia est. In tertio decimo capitulo elicit ; quod pceni- 
tentibus venia non datur secundum gratiam et misericordinm Dei, sed secundum 
merita etlaborem eorum, qui per poenitentiam digni fuerint miscricordia. Sy- 
nod. Quid ad hsec quae lecta sunt capitula dicit praesens Pelagius mouachus ? 
Haec enim reprobat sancta synodus, et sancta Dei Catholica Ecelesia. Pelag. 
Iterum dico, quia haec, et secundum ipsorum testimonium, non sunt mea; pro qui- 
bus, ut dixi, satisfaction em non debeo. Quae vero mea esse confessus sum, haec 
recta esse affirmo : quae autem dixi non esse mea, secundum judicium sancta; 
Eeclesiae reprobo ; anathema dicens omni contravenienti et contradicent; sanctoe 
Catholicae Eeclesiae doctrinis. Ego enim in unius substantiae Trinitatem credo, 
et omnia secundum doctrinam sanctae Catholicae Eeclesiae : si quis vero aliena ab 
hac sapit, anathema sit. Synod. Nunc quoniam satisfactum est nobis prosecu- 
tionibus praesentis Pelagii monachi ; qui quidem piis doctrinis consentit, contra- 
ria vero Ecclesia? fidei reprobat et anathematizat : eomnmnionis ecclesiasticae 
eum esse et Catholicae confitemur. 

Atque base est, " ilia miserabilis," ut earn appellat 



1 ALjiam, etfuerlm. 

a Quomodo quispiam illius rei consortium suscipit, a cujus statu et virlulc 
esse extraneus definitur ? inquit ille in J 1. capitulo cilat. ab AuguMino, dc ges- 
lis Palaestin, cap. ult. 



201 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

Hieronymus b , " Synodus Diospolitana :" in qua " Pelagi- 
um c hasresiarcham, quae contra Christi gratiam sentiebat 
operientem, pravasque sententias suas versutia interpre- 
tantem, per ignorantiam absolutum" notavit, inter alios, 
Facundus Hermianensis episcopus. " His d nebulis illud 
judicium se putat illusisse Pelagius; vosque ad hoc nefas 
toto capite annuitis, et tot ab illo episcopos irrisos esse 
ridetis:" ait ad illius discipulos Augustinus. Et ad ipsum 
magistrum: " Quando e tibi ilia damnanda objiciebantur, 
non ea Catholici episcopi sic intelligebant ; ideo cum ilia 
damnares, Catholicumte esse credebant. Propterea ergo 
quod te illi sapere existimabant, absolvendum fuit, quod 
vero tu sapiebas, damnandum fuit. Non ergo tu abso- 
lutus es, qui damnanda tenuisti : sed illud absolutum est, 
quod tenere debuisti. Ut autem tu absolutus putareris, 
creditus es sentire laudanda ; cum te judices non intelli- 
gerent occultare damnanda." 

Culpa autem omni in versipellem haereticum derivata, 
episcopos qui in judicio illo sederunt sic ipse excusat : 
" Hoc f pios judices cogitasse credendum est: si tamen 
hoc, quod in libro ejus Latino est diligenter interpretatum, 
satis intelligere potuerunt ; sicut ejus responsionem Graeco 
eloquio prolatam (Grasce enim in synodo locutus est Pe- 
lagius) et ob hoc facile intellectam, alienam non esse ab 
Ecclesia judicaverunt." " Sed g hoc episcopi, Graeci ho- 
mines, et ea verba per intevpretem audientes, discutere 
non curarunt : hoc tantum intuentes, quid ille qui inter- 
rogabatur sensisse se dicere, non quibus verbis eadem 
sententia in ejus libro* scripta diceretur. Et postea, Quod 
indiscussum judices reliquerunt, Latini sermonis ignari, et 
ejus qui causam dicebat confessione contend, praesertim 
ubi ex adverso nullus adstaret, qui verba libri ejus expo- 
nendo aperire interpretem cogeret, atque unde fratres non 



b Hieronym. epist. SI. op. torn. -i. par. 2. pag. Gl&. 

L Facuntl. lib. 7. cap. 3. 

'' Augustin. contra Julian. Pelagian, lib. 1. cap. ">■ 

* Id. de peccalo Original, cap. 16. 

r Id. dc gcstis Palastin. cap. 2. 6 Ibid. cap. 1. 



CAP. tX. ANftQUITATES. 295 

frustra moverentur ostendere." " Neque 1 ' hoc clicens ju- 
dicium arguo vel negligentiam, vel cohibentiam", vel, quod 
ab eis longe abhorrere certissimum est, impiorum dogma- 
turn conscientiam : sed eorum judicio pro merito appro- 
bato atque laudato, Pelagius tamen apud eos quibus am- 
plius certiusque notus est, non mihi videtur esse purga- 
tus. Illi enim tanquam de ignoto judicantes, his praesertim 
absentibus qui contra eum libellumdederant, hominem qui- 
dem diligentius examinare minime potuerunt; haoresim ta- 
men ipsampenitusperemerunt.""Et k per hoc quomodolibet 
ea Celestius posueritaut non posuerit, vel Pelagius senserit 
aut non senserit ; tanta mala tam novae hujus haeresis illo 
ecclesiastico judicio damnata gaudeamus, et Deo gratias 
agamus laudesque dicamus." 

Hasc modestissimus et prudentissimus ille pater : quern 
secutus quoque est discipulus ipsius Prosper; de hoc ori- 
entalium episcoporum judicio, in poemate de Ingratis, ita 
canens : 



- non segnior inde orientis 



Rectorum cura emicuit : captumque nefandi 
Dogmatis authorem constrinxit lege benigna 
Commentum damnare suum ; nisi corpore Christi 
Abjungi, et sancto mallet grege dissociari. 
Lene quidem hoc, nimiumque malos tolerasse vkleltir 
Judicium : sed sancta fides examine in illo 
vicit oborturam diro de semine prolem. 
Prospectum namque est, divino et munere cautuni, 
Ut licet instantem declinans bestia pcenam, 
Perfidiae secum sensus tenuisset eosdem ; 
Ipsa tamen proprium germen damnando necaret, 
Ore malam extinguens sobolem, quam protulit ore. 

Peracto 1 judicio Palsestino, prius quam gesta publica- 
rentur, in manus hominum praevolavit Pelagii epistola, 
" scribentis™ ad amicum suum quendam presbyterum, qui 
eum Uteris benigne admonuerat, ne per ejus occasionem 
sealiquis a corpore Ecclesiajsepararet :" in qua hoereticuin 
suum dogma comprobatum hie fuisse ita ille jactitat : 

h Augustin. de gestis Palseslin. cap. 21. 

1 conniventiam. k Augustin. de gest. Palaes. cap. ult. 

1 Ann. CCCCXV1. '» Augustin. dc gest. PaUcstin. cap. 30. 



296 BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

" Quatuordecim episcoporum sententia dennitio nostra 
comprobata est, qua diximus, posse hominem sine peccato 
esse, et Dei mandata facile custodire, si velit. Qua? sen- 
tentia contradictions os confusione perfudit, et oninem in 
malum conspirantem societatem ab invicem separavit :" 
ubi tamen, ut recte animadvertit Augustinus", " et facili- 
tatem posuit non peccandi, de qua nulla in hoc judicio 
quaestio fuit, quasi judicibus etiam de hoc verbo placuerit ; 
et gratiam Dei non posuit, quam confitendo et addendo 
pcenam ecclesiastics; damnationis evasit." Pro ipsis vero 
synodi gestis, misit Augustino (per quendam Hipponen- 
sem civem, orientalem autem diaconum) quandam a se 
conscriptam velut defensionem suam, qua se dixit objectis 
respondisse Gallorum : ut pro gestorum illorum brevia- 
tione ista charta usquequaque discurreret. 

Quum autem nullas Augustinus simul accepisset literas, 
et defensionis illam chartulam inerito habuisset suspec- 
tam: suo et aliorum multorum episcoporum nomine a 
Johanne Ilierosolymitano antistite petiit, ut ipsa ecclesi- 
astica gesta transmittere dignaretur : in qua epistola (qua? 
numero est CLXXIX.) de Pelagio ita ilium admonet : 
" Pelagium fratrem nostrum, filium tuum, quern audio quod 
multum diligis ; hanc illi suggero exhibeas dilectionem, ut 
homines qui eum noverunt et diligenter audierunt, non ab 
eo tuam sanctitatem existiment falli." Et post, " Si diligitis 
Pelagium, diligat vos etiam ipse, imo magis seipsum ; et 
non vos fallat. Cum enim auditis eum confiteri gratiam 
Dei et adjutorium Dei; putatis hoc eum dicere, quod et 
vos qui Catholica regula sapitis : quoniam quid in libro suo 
scripserit ignoratis. Propter hoc, ipsum librum misi, 
et meum 1 ' quo ei respondi: unde perspiciat venerabilitas 
vestra, quam gratiam vel adjutorium Dei dicat, quando 
illi objicitur quod gratiae Dei et adjutorio contradicat. 
Proinde ostende illi docendo, et hortando, et pro ejus 
salute quae in Christo esse debet orando ; ut earn Dei 
gratiam conriteatur, quam probantur sancti Dei fuisse 



11 Augnstin. de gcbtis Patestin. cap. 31. 

° Ibid, in proccm. et cap. G. 32, 33. item cpist. 177. et 179. 

f De natura et gratia scilicet, ad Timusium ct Jacobum. 



CAP. IX. ANTIQU1TATES. 297 

confessi, cum a Domino ea ipsi peterent, quae illis jube- 
bat ut facerent. Quoniam neque juberentur, nisi ut nostra 
voluntas ostenderetur : neque peterentur, nisi ut voluntatis 
infirmitas ab illo qui jusserat juvaretur." 

Tumultuantibus deinde in Palaestina Pelagii sectatoribus, 
factum est, " ut Dei servi et ancillae ad curam sancti Hie- 
ronymi presbyteri pertinentes sceleratissima caede affice- 
rentur, diaconus occideretur, aedificia monasteriorum in- 
cenderentur, vix ipsum ab hoc impetu atqueincursuinDei 
misericordia turns munitior tueretur :" quemadmodum in 
fine libri de gestis Palaestinis narrat Augustinus. Inter 
eas autem quae ad curam S. Hieronymi pertinebant, prae- 
cipuae fuerunt nobilissimae illae virgines (in Uteris ejusdem 
ad Augustinum anno superiore missis jam q commemoratae) 
Eustochium et Paula; quarum prior Paulae senioris, ante 
annos duodecim Bethlehemi defunctae, filiafuit ; posterior, 
de cujus institutione ad matrem Lsetam Hieronymi sep- 
tima r scripta est epistola, ex Toxotio filio neptis. Et 
barum et ipsius Hieronymi, de vi ista sibi et suis illata 
conquerentium, Aurelii Carthaginiensis episcopi opera ad 
Innocentium Romanum pontificem perlatae sunt literae : 
cujus et rescripta s extant, turn ad Aurelium et Hierony- 
nium, turn ad Johannem Hierosolymitanum, in quern mali 
hujus suspicio maxime cadebat. Ut enim in Pelagium 
admodum benevolo, ita in Hieronymum infenso erat ille 
animo atque inimico : utpote qui non Pelagii solum, sed 
etiam Joliannis' errores publicis scriptis acriter coargu- 
isset. Hoc ipso autem anno mortuus est Johannes ; Pray- 
lio, et in Hierosolymitanae ecclesiae regimine et in Pelagii 
patrocinio, successore relicto. 

Pelagius interim, " a u fratribus increpatus, quod nihil 
tribueret adjutorio gratiae Dei ad ejus mandata facienda, 
correptioni eorum hactenus cessit, ut non earn libero arbi- 

i Supra pag. 290. r Al. 57. op. torn. 4. par. 2. pag. 590. 

s Innocent. I. epist. 32, 33, 34. tomo 1. conril. edit. Colon, ann. 1606. pag. 
590,591. 

' Hieron. epist. 38. ad Panimach. advers. errores Jolian. Hierosolymit. op. 
torn. 4. par. 2. pag. 306. 

" Augustin. dc hajres. ad Quodvultdeum, cap. 88. 



298 BRITANNICARTJM ECCLESiARUM CAJ>. IX. 

trio praeponeret, sed infidelitate supponeret; dicens, ad 
hoc earn dari hominibus, ut qua? facere per liberum ju- 
bentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam." 
Hoc in libris post judicium Palaestinum editis ab eo dictum 
notat Augustinus" : nempe in primo librorum illorum qua- 
tuor, quos pro libero conscripsit arbitrio. Sic enim ille 
ibi x loquitur : " Hie nos imperitissimi hominum putant 
injuriam divinas gratia? facere, quia dicimus earn sine vo- 
luntate nostra nequaquam in nobis perficere sanctitatem. 
Quasi Deus gratias suae aliquid imperavit, et non illis qui- 
bus imperavit, etiam gratias suae auxilium subministret ; 
ut quod per liberum homines facere jubentur arbitrium, 
facilius possint implere per gratiam, quam nos non, ut tu 
putas, in lege tantummodo, sed et in Dei esse adjutorio 
confitemur. Adjuvat enim nos Deus per doctrinam et 
revelationem suam, dum cordis nostri oculos aperit; 
dum nobis, ne praesentibus occupemur, futura demon- 
strat ; dum Diaboli pandit insidias ; dum nos mul- 
tiformi et ineffabili dono gratia? ccelestis illuminat. 
Qui haec dicit, gratiam tibi videtur negare; an et li- 
berum hominis arbitrium, et Dei gratiam confitetur ?" 
Hoc namque prascipue in toto illo opere laborabat, ut 
negatae gratia? invidiam, cui ferenda? imparem sese sen- 
serat, quovis modo declinaret. Unde in apologetica papae 
Innocentio proximo anno inscripta epistola, hue potissi- 
mum suos vocat adversarios : " Legant y ," inquit, " recens 
meum opusculum, quod pro libero nuper arbitrio edere 
compulsi sumus : et agnoscent quam inique nos negatione 
gratia? infamare gestierint; qui per totum pene ipsius 
textum operis perfecte atque integre et liberum arbitrium 
confitemur et gratiam." 

Quandoquidem vero hie in unam hanc rem defixit et 
intendit ille animum, ut sua perfidia distracta ista in pris- 
tinam rursus reduceret concordiam; atque hunc impuri 
haeretici vomitum nonnulli, et olim et hodie quoque, non 

w Augustin. epist. ISC. ad Paulin. 

* Apud eund. lib. 1. de gratia Chrisli, contra Pelag. et Celest. cap. 7, et 29. 

y Ibid. cap. 41. 



CAP. IX. ANTIQUITATES. 299 

aninio sorbent solum sed etiam concoquunt, qui reliquas 
illius sordes tanquam auspicium malum detestantur : ope- 
ras pretium fuerit, totum illius dogma, suis ipsius verbis 
expressum, hie proponere ; ut ad damnatum errorem ag- 
noscendum homines, quibus ille coepit allubescere, oculos 
aliquando aperiant. " Nos z ," inquit, " sic tria ista dis- 
tinguimus, et certum velut in ordinem digesta partimur. 
Primo loco posse statuimus, secundo velle, tertio esse. 
Posse in natura, velle in arbitrio, esse in effectu locamus. 
Primum illud, id est, posse, ad Deum proprie pertinet, 
qui illud creaturas sua? contulit: duo vero reliqua, hoc est 
velle et esse, ad hominem referenda sunt ; quia de arbitrii 
fonte descendunt. Ergo in voluntate et opere bono laus 
hominis est ; imo et hominis et Dei, qui ipsius voluntatis 
et operis possibilitatem dedit, quique ipsam possibilitatem 
gratiae suae adjuvat semper auxilio. Quod vero homo potest 
velle bonum atque perficere, solius Dei est. Potest ita- 
que illud unum esse, etiam si duo ista non fuerint : ista vero 
sine illo esse non possunt. Itaque liberum mihi est, nee 
voluntatem bonam habere nee actionem ; nullo autem 
modo possum non habere possibilitatem boni : inest mihi 
etiam si noluero, nee otium sui aliquando in hoc natura 
recipit. Quern nobis sensum exempla aliqua faciant cla- 
riorem. Quod possumus videre oculis, nostrum non est : 
quod vero bene aut male videmus, hoc nostrum est. Quod 
loqui possumus, Dei est : quod vero bene vel male loqui- 
mur nostrum est. Et, ut generaliter universa complectar ; 
quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius 
est, qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat: quod 
vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nos- 
trum est ; quia haec omnia vertere etiam in malum possu- 
mus. Unde (quod propter calumniam vestram saepe repe- 
tendum est) cum dicimus hominem posse esse sine pec- 
cato, confessione possibilitatis acceptae laudamus Deum, 
qui nobis hoc posse largitus est : nee est ibi ulla laudandi 
hominis occasio, ubi solius Dei causa tractatur. Non 
enim de velle, nee de esse, sed tantummodo de eo quod 
potest esse, disseritur.'' 

z Apud Augustin. lib. 1. de gratia Chrisli, contra Pelag. et Celest. cap. 4. 



300 



BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 



Hasc ille, in libro tertio pro libero arbitrio: in quo et 
objectioni ex verbis apostoli, " Non a quod volo ago : ,; et, 
" Video aliam legem in membris meis repugnantem legi 
mentis meae" ita respondet : " Hoc b quod tu de apostolo 
intelligere cupis, omnes ecclesiastici viri in peccatoris et 
sub lege adhuc positi asserunt eum dixisse persona; qui 
nimia vitiorum consuetudine velut quadam teneretur ne- 
cessitate peccandi, et quamvis bonum appeteret voluntate, 
usu tamen praecipitaretur in malum. In persona autem 
hominis unius, designat populum sub vetere adhuc lege 
peccantem ; quem ab hoc consuetudinis malo dicit libe- 
randum esse per Christum, qui credentibus sibi primo 
omnia per baptismum peccata dimittit, deinde imitatione 
sui ad perfectam incitat sanctitatem, et vitiorum consue- 
tudinem virtutum vincit exemplo." In primo vero libro, 
naturam liberi arbitrii ita explicat : " Habemus c possi- 
bilitatem utriusque partis a Deo insitam, velut quandam, 
ut ita dicam, radicem fructiferam atque fcecundam; quae 
ex voluntate hominis diversa gignat et pariat, et quas possit 
ad proprii cultoris arbitrium, vel nitei-e flore virtutum, 
vel sentibus horrere vitiorum :" deinde gratiae subjungit 
adminiculum : " Cum d autem tain forte, tarn firmum ad non 
peccandum liberum in nobis habeamus arbitrium, quod 
generaliter naturae humanas Creator inseruit ; rursus, pro 
ejus inasstimabili benignitate, quotidiano ipsius munimur 
auxilio." 

Et in alio ejusdem operis loco: " Qui e currit," inquit, 
" ad Deum et a Deo se regi cupit, id est, voluntatem suam 
ex ejus voluntate suspendit, qui ei adhaerendo jugiter, 
unus, secundum apostolum, cum eo fit spiritus; non hoc 
nisi de arbitrii efficit libertate. Qua qui bene utitur, ita 
se totum tradit Deo, omnemque suam mortificat volun- 
tatem, ut cum apostolo possit dicere, Vive? autem jam non 
ego, vivit autem in me Chtistus : ponitque cor suum in 
manu Dei, ut illud quo voluerit Deus ipse declinet:" et 

a Rom. cap. 7. vel. 19,23. * Augustin. de gratia lib. 1. cap, 39. 

c Ibid. cap. 18. d Ibid. cap. 28. 

<■ Ibid. cap. 22, 23. ' Gal. cap. 2. ver. 20. 



CAP. IX. ANTIQUITATF.S. 301 

alibi, quasstioni qua? ex epistola ad Philippenses moveri 
poterat occurrens, " Et g quomodo," inquit, " stabit illud 
apostoli? Deus^ enim qui operalur in nobis et velle et per- 
ficere. Operatur in nobis velle quod bonum est, velle 
quod sanctum est; dum nos terrenis cupiditatibus deditos, 
et mutorum more animalium tantummodo praesentia dili- 
gentes, futurae gloriae magnitudine et praemiorum pollici- 
tatione succendit : dum revelatione sapientiae in deside- 
rium Dei stupentem suscitat voluntatem, dum nobis, quod 
tu alibi negare non metuis, suadet omne quod bonum est." 
Quodnam vero in hisce omnibus absconditum in venenum, 
in libro primo de gratia Christi contra Pelagium et Celes- 
tium patefecit Augustinus : ad quern lectorem antiques 
fidei studiosum remittimus. 

Eodem hoc anno, duas provinciales Africanorum pa- 
tvum habitas sunt synodi : Carthaginiensis cui Aurelius, 
ct Milevitana cui Numidiae primas prsefuit Sylvanus. Pos- 
terior haec episcoporum fuit LXI. prior ilia, non LXXVII. 
(ut habet Baronius 1 ) sed LXVIII. ut nomina eorum epis- 
tolas ad Innocentium praescripta numeranti liquebit. Etsi 
autem adhuc " gesta k ecclesiastica, quibus apud episcopos 
provinciae Palaestinae Pelagius perhibebatur esse purgatus," 
in Africam non pervenissent : literae tamen " de oriente 
venerunt, eandem causam apertissime ventilantes." Scrip- 
toe 1 eae sunt ab Erote et Lazaro, Gallicis illis episcopis, ad 
quorum libellum respondere in Palaestina synodo coactus 
est Pelagius : et ab Orosio, nuper ex oriente reverso, 
episcopis in Carthaginiensi concilio hoc tempore congre- 
gatis traditas : quibus illi " lectis, Pelagium et Celestium 
authores nefarii prorsus et ab omnibus anathematizandi 
erroris adverterunt : et communi deliberatione censue- 
runt, nisi haec apertissime anathematizaverint, ipsos ana- 
thematizari oportere ; ut si ipsorum non potuerit, sal- 
tern eorum qui ab eis decepti sunt vel decipi possunt, 
cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur." 



c Augustin. de gratia, lib. 1. cap. 10. h Philipp. cap. 11. ver. 13. 

1 Baron, ann. 41C. sec. 5. k Augustin. epist. 186. ad Paulin. 

1 Concil. Carthagin. ad Innocent, epist. ordine inter Augustinianas 175. 



302 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

Hoc ipsi in epistola ad Innocentium Romanum episcopum 
significant: de Palaestino judicio illud insuper adjicientes. 
" Si Pelagius episcopalibus gestis quae in oriente con- 
fecta dicuntur, etiam tuag venerationi juste visus fuerit 
absolutus ; error tamen ipse et impietas, quae tarn multos 
assertores habet per diversa dispersos, etiam autboritate 
apostolicae sedis anatbematizanda est." 

Consimiles etiam a Milevitanae™ synodi episcopis ad 
Innocentium missae sunt literae in quibus ista legimus : 
" Nova haeresis et nimium perniciosa tentat surgere inimi- 
corum gratiae Christi, qui nobis etiam Dominican! orati- 
onem impiis disputationibus conantur auferre. Hujus 
perniciosissimi erroris authores esse perbibentur Pelagius 
et Celestius: quos quidem in Ecclesia sanari maluimus, 
quam desperata salute de Ecclesia resecari, si necessitas 
nulla compellat. Quorum unus, id est, Celestius, etiam 
ad presbyterium in Asia dicitur pervenisse. De quo ante 
paucos annos quid 'gestum fuerit, sanctitas tua de Cartha- 
giniensi ecclesia melius instruitur. Pelagius vero (sicut a 
quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae) 
Hierosolymis constitutus nonnullos fallere asseritur : ve- 
runtamen multo plures, qui ejus sensus diligentius inda- 
gare potuerunt, adversus eum pro gratia Cbristi et Catho- 
bcae fidei veritate confligunt ; praecipue sanctus filius tuus, 
frater et compresbyter noster, Hieronymus. Haec ad 
sanctitatem tuam de concibo Numidia? scripta direximus, 
irnitantes Carthaginiensis provinciaa coepiscopos nostros, 
quos ad sedem apostolicam, quam beatus illustras, de bac 
causa scripsisse comperimus." 

Praeter binas istas synodicas, quarum et Augustinus 
meminit, in epistola" eodem tempore contra hanc haeresim 
ad Hilarium episcopum exarata, aliae etiam familiares a 
quinque episcopis, Aurelio, Alypio, Augustino, Eudio et 
Possidio, ad eundem Innocentium datae sunt literae: in 
quibus, inter complura dogmatica, haec ad historiam per- 
tinentia inseruntur ; " De conciliis duobus provinciae Car- 

■ Concil. Cavthag. ad Innocent, epist. online inter Augustinianas 17fi. 
" Ibid, epist. 178. » Ibid, epist. 177. 



CAP, IX. ANTIQUITATES. 803 

thaginiensis atque Numidiae ad tuam sanctitatem a non 
parvo episcoporum numero subscriptas literas misimus 
contra inimicos gratiae Christi. Audivimus enim esse in 
urbe Roma, ubi ille (Pelagius) diu vixit, nonnullos qui 
diversis causis ei faveant: quidam scilicet, quia vos talia 
persuasisse perhibent, plures vero qui eum talia sentire 
non credunt; praesertim quia in oriente, ubi degit, gesta 
ecclesiastica facta esse gestantur, quibus putatur esse pur- 
gatus : ubi quidem si episcopi eum Catholicum pronunci- 
arunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia 
se dixit Dei gratiam confitevi, et ait posse bominem suo 
labore ac voluntate juste vivere, ut ad hoc adjuvari Dei 
gratia non negai-et. His enim auditis verbis, Catholici 
antistites nullam aliamDei gratiam intelligere potuerunt, 
nisi quern in libris Dei legere et populis Dei praedicare 
consueverunt. Quapropter non culpandi sunt judices : 
quia ecclesiastica consuetudine nomen gratiae audierunt; 
nescientes quid hujusmodi homines vel in suae doctrinae 
libris vel in suorum solent auribus spargere. Non agitur 
de uno Pelagio, qui jam fortasse correctus est, quod uti- 
nam ita sit; sed tarn multis, quibus loquaciter contenden- 
tibus, et infirmas atque ineruditas animas velut convictas 
trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa conten- 
tione fatigantibus, usquequaque jam plena sunt omnia. 
Aut ergo a tua veneratione acciendus est Romara, et 
diligenter interrogandus quam dicat gratiam qua fateatur, 
si tamen jam fateatur ad non peccandum justeque viven- 
dum homines adjuvari : aut hoc ipsum cum eo per literas 
agendum : et cum inventus fuerit hanc dicere quam docet 
ecclesiastica et apostolica Veritas, tunc sine ullo scrupulo 
Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius absolvendus est, 
tunc est revera de ejus purgatione gaudendum. Unde et 
ad ipsum scriptam ab uno nostrum (Augustino scilicet) epis- 
tolam, (ad quern per quendam orientalem diaconum, civem 
autem Hipponensem, tanquam purgationis suae quaedam 
scripta transmisit) tuae beatitudini potius credimus diri- 
gendam ; melius judicantes et petentes ut earn ei mittere 
ipse digneris. Sic enim earn legere potius non dedigna- 



304 BRITANNICARUM ECCLESIARVM CAP. IX. 

bitur ; magis in ilia eum qui misit quam qui scripsit at- 
tendens." 

Ad p tres Africanorum antistitum epistolas per Julium 
episcopum ad se perlatas, initio sequentis anni respondit 
Innocentius. Liter* enim ad q Milevitanae synodi patres 
data? leguntur sexto Kalendas Februarias, Honorio et Con- 
stantio viris clarissimis consulibus : in quibus haec adversus 
hasreticos lata habetur sententia : " Pelagium Celestium- 
que, id est, inventores vocum novarum, quae, sicut dixit 
apostolus, aedificationis nihilum, sed magis vanissimas 1 
consueverunt parere quaestiones, ecclesiastica communione 
privari, apostolici vigoris auctoritate censemus, donee 
resipiscant de Diaboli laqueis, a quo captivi tenentur se- 
cundum ipsius voluntatem ; eosque interim Dominico ovili 
non recipi quod, ipsi perversae viae sequuti tramitem de- 
serere voluerunt.' : Epistola ad s Cartliaginiensis concilii 
episcopos in' vetustis monasterii Corbeiensis exempla- 
ribus legitur " Data VI. Kalendas .Februarii, post con- 
sulatum Theodosii Augusti VII. et Junii Quarti Pal- 
ladii V. C." altera vero ad u quinque episcopos, " Da- 
ta pridie Kalendas Februarias post consulatum glorio- 
sissimi Theodosii Augusti VII. et Junii Quarti Pal- 
ladii V. C." ubi de Pelagii purgatione rescribit ista : 
" Nobis nee pei'suaderi potest eum esse purgatum, 
quamvis ad nos a nostris quibusdam laicis sint gesta per- 
lata, quibus ille auditum se crederet et absolutum : qua? 
utrum vera sint dubitamus, quod sub nulla illius prose- 
quutione venerunt, nee eorum aliquas accepimus de hac re 
literas apud quos istius rei iste praestitit causas. Quod si 
de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis cre- 
dimus quod egisset, quod multo verius esse potuerat, ut 
illos cogeret epistolis suis quid judicaverunt indicare. 
Verum cum sint aliqua in ipsis posita gestis, qua2 objecta 



P Ann. CCCCXVII. 

i Innocent, epist. 25. tomo 1. Concil. et inter Augustinian. num. 182. 

r 2 Tim. cap. 2, ver. 23, 26. 

5 Innocent, epist. 24. torn. 1. concil. inter Augustinian. num. 181. 

1 Jac. Sirmond. propemptic. lib. 2. cap. 2. 

" Innocent, epist. 26. torn. 1. concil. inter Augustinian. num. 183. 



CAP. IX. ANTIQUITATES. .'305 

partim ille vitando suppressit, partini multa in se verba 
retorquendo tota obscuritate confudit, aliqua magis falsis 
argumentis quam vera ratione ut ad tempus poterat videri, 
purgavit negando, alia falsa interpretatione vertendo. Sed 
utinam, quod optandum magis est, etiam se ille ad veram 
fidei viam ab illo sui tramitis errore convertat, ut cupiat 
velitque purgari ; considerans quotidianam Dei gratiam, 
adjutoriumque cognoscens, ut videatur verum, et appro- 
betur ad omnibus manifesta ratione correctus, non ges- 
torum judicio sed ad Catliolicam fidem corde converse 
Unde non possumus illorum nee culpare nee approbare 
judicium, cum nesciamus utrum vera sint gesta, aut si vera 
sunt, ilium constet magis subterfugisse, quam se tota veri- 
tate purgasse. Qui si confidit novitque non nostra dignum 
esse damnatione, quod dicat jam totum hoc se refutare 
quod dixerat ; non a nobis accersiri, sed ipse debet potius 
festinare ut possit absolvi. Nam si adhuc taliter sentit ; 
quando se nostro judicio quibusvis acceptis Uteris, cum 
sciat damnandum esse, committet? Quod si accersendus 
esset ; ab iis melius fieret, qui magis proximi et non longo 
terrarum spatio videntur esse disjuncti. Sed non deerit 
cura, si medicinae praebeat ille materiam. Potest enim 
damnare quae senserat, ac datis literis erroris sui, ut re- 
gressum ad nos decet, veniam postulare." 

Scripsisse Innocentium " Decretum occidentalium ec- 
clesiarum, et orientalium, adversus Pelagianos datum, 
quod postea successor ejus papa Zosimus latius w promul- 
gavit," refert Gennadius x . Ubi Innocentii temporibus et 
ab occidentalibus, et orientalibus ecclesiis rejectos fuisse 
istos observa. De occidentalibus id ita confirmat Pho- 
tius: " ,J E%sf3\ri6(rav y ol ovtw (ppovovvrtg TJje EKicArio-iae, wg 
alptTiKol, kv roig XP° vol G Qso<p(\ov tOv ' AXe^avdptiaQ koX 

'lvVOKSVTlOV 'PwjUtJC, VTTO T£ 'Pw/ZatWV, KOI "A(j>p(DV, KOI TU)V 

Xonrwv Svtikwv tTTKTKOirwv. Ejecti sunt qui ita senserunt 
ex Ecclesia, velut haeretici, temporibus Theophili Alexan- 
dria et Innocentii Romani antistitis, et a Romanis et ab 



» Al. Latinis ; male. ^ Genna:!. catalog, vir. illust. cap. 43, 

y Phot, bibliother. cum, 54. 

VOL. V. v 



306 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. IX. 

Afris et a reliquis occidentalibus episcopis :" de orienta- 
libus confirmat Eusebius in epistola z , post mortem quidem 
Innocentii sed ante publicatum decretum Zosimi, ad 
Cyrillum patrui Theophili successorem scripta, adver- 
sus Valerianum quendam, servilis conditionis hominem, 
Pelagianam haeresim Alexandrinae ecclesiae invebere 
molientem. " Quomodo nunc," inquit ille, " cum beatae 
memoriae Innocentius Pelagium Celestiumque cum suis ca- 
pitibus condemnans, cunctis eos abjicientibus orientali- 
bus, Alexandrina ecclesia in communionem receperit ; 
quae sola et prima inter comprovinciales suos tales 
refutare debuerat? Sed ille est pestifer, de quo sanc- 
titudini tuae ante annum scripseram, signifer et con- 
fcederatus eorum Valerianus ventriloquus ; qui gulae 
operam praebens, quicquid otiosum suae adulationis in- 
venerit, ibi sanctos ac fidelissimos nunciat. Sed non 
ilium liberum putet tua beatitudo : servus est Arimi- 
nensis possessionis illustrissimi Valerii Comitis : quem, 
propter reverentiam tui amoris, repetendum a te, interim 
fieri siluimus." 

Hoc autem anno vita functus est Innocentius, IV. Idus 
Martii, qui dies memoriae ejus in Bedae martyrologio recte 
habetur assignatus. In libro quidem pontificali, V. Ca- 
lendas Augusti sepultus fuisse dicitur: eodemque die in 
Romano, ut et in Usuardi ac Rabani martyrologio, ejus 
obitus est consignatus. Verum mense Martio post Inno- 
centium Romanae Ecclesiae prasfuisse hoc anno Zosimum, 
ex Paschasino Lilybetano et Prospero constare arbitror. 
Nam " tempore Zosimi, anno consulatus Honorii Augusti 
XI. et Constantii II. (id est, hoc ipso anno CCCCXVII.) 
cum declinaretur ne X. Calendarum Maiarum die pascha 
teneretui - , celebratum fuisse VIII. die Calendarum Aprilis" 
in epistola a ad Leonem I. Romanum pontificem testatur 
Paschasinus : eundemque Zosimum " anno uno, mensibus 
novem, diebus novem," Romanae Ecclesiae episcopatum 
tenuisse, in chronico author est Prosper : qui a fine se- 

1 Baron, ann. 417. sec. 15. 

• Inter C3. et 64. Leonis epistol. edit. Paris, ann. 1618. 



CAP, IX. ANTIQUITATES. 307 

quentis anni, sive XXVI. die Decembris (in quo et Bedas 
et Romanum martyrologium decessisse Zosimum consen- 
tit) retro numerati, ad XVIII. Martii hujus anni nos per- 
ducunt: qui dies integra hebdomada paschalem Domini- 
can! a Paschasino indicatam antecedit, sex vero dierum 
spatio, quod sedis vacationi tribuendum, excessum Inno- 
centii in Bedae martyrologio annotatum subsequitur. Unde 
Baronii chronologia corrigenda, qui " post b Innocentii 
obitum, interlapsis diebus viginti duobus (ut ille appellat) 
interregni, Zosimum subrogatum esse die XIX. mensis 
Augusti ; et sedisse annum unum, menses quatuor, et dies 
septem," statuit. 

b Baron, arm. 417. sec. 17. c Id. aim. 418. sec. 75. 



x2 



308 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 



CAP. X. 



Rerum contra Pelagium et Celestium, Zosimi et Bonifacii proximorum Inno- 
centii successorum temporibus, geetarum liistoria. Quomodo Zosimus eorum 
causam primo vehementer egerit, nee minus vehementer postea condemna- 
verit. Africanorum contra eos episcoporum zelus, et frequentibus ad Zosi- 
mum missis Uteris, et anathematismis in duabus plenariis synodis adversus 
uefariam haeresim promulgatis, luculenter expressus. Quibus legibus et ip- 
sos haeresiarcbas et eorum sectatores Romani imperatores coercuerint : et 
quomodo funesta hoec Ecclesiae pestis profligata tandem fuerit, atque in toto 
orbe condemnata. 

MoRTUO a Innocentio, contra 6 Pelagianos ad S. Paulinum 
Nolanum episcopum ab Augustino et Alypio missa est 
epistola c : in qua, commemoratis Uteris ab Africanis prae- 
sulibus ad Innocentium pridem scriptis, de responso illius 
et subsecuto successu adjiciuntur ista : " Ad omnia nobis 
ille rescripsit eodem modo quo fas erat atque oportebat 
apostolicae sedis antistitem. Qua? omnia modo legere po- 
teris, si eorum forte ad te vel nulla vel non cuncta perve- 
nerant : ubi videbis servata erga hominem moderatione 
quae debuit, ne damnaretur si prava damnaret, ipsum ta- 
raen novellum et perniciosum errorem sic ecclesiastica auc- 
toritate compi-essum, ut multum miremur esse adhuc quos- 
dam qui per quemlibet errorem gratia? Dei conentur ob- 
sistere ; si tamen haec gesta didicerunt." Habenturque 
ibidem " capitula d excerpta ex gestis habitis contra Pela- 



a Ann. CCCCXVII. b Augustin. de dono perseverant. cap. 21. 

c Augustin. epist. 180. op. torn. 2. pag. 663. 

d Edita ea sunt in Isidori Mercatoris collectione, inter epistolas Leonis P. 
num. 72. foL 177. edit. Paris, ann. 1525. et ad ealcem commentar. Gabr. Vaz- 
quez in primam secundoe Thoma?; ex codice Monasterii montis Cassini. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 



309 



gium haereticum, et alia de libellis ejus, quae in Palaestina 
synodo sibi objecta damnare compulsus est :" cum procemio 
etiamillo quodabAfricanisepiscopis adjectum fuisse puta- 
vit Baronius e , et tanquam rarum aliquod monumentum ex 
Cresconiana collectione annalibus suis intexuit ; et epilogo, 
quern pro synodi Diospolitanae canone per errorem am- 
plexus est vir doctissimus, qui sub Petri Aurelii nomine 
ad f octo causas respondit Jesuiticae Spongias praeambulas. 
Pleniorem vero rerum istarum descriptioncm Augustinus, 
integra Diospolitanae synodi acta jam nactus, singulari ad 
Aurelium tractatu edito explicavit. Liber ille, quern peri- 
isse existimaverat Baronius«,apudFesulanos in bibliotheca 
canonicorum regularium abbatiaeS. Bartholomaei a Davide 
Rothaeo Hiberno primum repertus h , indeque a Petro Lom- 
bardo item Hiberno extractus, Marci Velseri et Davidis 
Hceschelii opera Augusta? Vindelicorum in lucem postea 
est productus, atque etiam a Francisco Suarez ad finem 
sexti sui prolegomeni de gratia appositus. Is in Fesu- 
lano exemplari, de gestis Pelagii, in indiculo Possidii 
contra gesta Pelagii, inProspero', etipso Augustino k multo 
rectius, de gestis Palaestinis est inscriptus. Nee ita multo 
post ab 1 eodem Augustino scripta est epistola centesima 
et octogesima septima ad Dardanum ; in qua, suam 
intentionem contra hasresim Pelagianam, non expresse 
nominatam, maxime vigilavisse profitetur. 

Hoc interim spatio Celestius, ex Asia Romam profectus, 
coram novo pontifice (quern magis sibi benevolum expec- 
tabat quam Innocentium expertus fuerat) sese stitit, ei- 
que purgationis suae libellum obtulit : ubi cum m fidem 



e Baron, ami. 415. sec. 21. ' Reap, ad caus. 4. pag. 445. 

8 Baron, ann. 415. sec. 20. 

h Post mille centenos annos inventus ab illustri et docto viro Davide Rothaeo 
Hiberno in bibliotheca Fesulana canonicorum regularium in Hetruria liber de 
gestis Pelagii contra adversarios gratiae, ab eodemque extractus per illustriss. 
D. Petrum Lombardum archiepiscopum Armachanum totius Hiberniae prima- 
tem : ut notat in prcefatione ad lectorem Francisci Assisiatis opusculis a se edi- 
tis pra?fixa, Lucas Waddingus Hibernus. 

' Prosper, contra Collator, cap. 42. k Augustin. de peccat. Original, cap. 14. 

1 Id. Retractat. lib. 2. cap. 17, 49. m Id. de peccat. Original, cap. 23. 



310 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

suam a trinitate unius deitatis usque ad resurrectionem 
qualis futura est mortuorum, de quibus eum nullus inter- 
rogaverat, et unde ibi nulla quaestio movebatur, quantum 
dicere libuit explicasset; ubi ad id quod agebatur ejus 
sermo pervenit, " Si quae vero," inquit, " praeter fidem 
quaestiones natae sunt, de quibus esset inter plerosque 
contentio: non ego quasi author alicujus dogmatis defini- 
ta hoc authoritate statui, sed ea quae de prophetarum et 
apostolorum fonte suscepi, vestri apostolatus offerimus pro- 
banda esse judicio ; ut si forte ut hominibus quispiam ig- 
norantiae error obrepserit, vestra sententia corrigatur." 
Deinde hoc quasi gradu quodam atque aditu ad castera 
jacto ; de paedobaptismo verba faciens, licet parvulos" 
in remissionem peccatorum baptizari debere agnosceret, 
ullum tamen originale habere peccatum ore impudentis- 
simo pernegavit : " Infantes autem," inquit , " debere 
baptizari in remissionem peccatorum, secundum regulam 
universalis Ecclesiae et secundum Evangelii sententiam, 
confitemur : quia Dominus statuit regnum ccelorum non 
nisi baptizatis posse conferri ; qnod quia vires naturae non 
habent, conferre necesse est per gratiae libertatem. In 
remissionem autem peccatorum baptizandos infantes, non 
idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare videamur, 
quod longe a Catholico sensu alienum est : quia peccatum 
non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab 
homine ; quia non natura3 delictum, sed voluntatis esse 
demonstratur. Et illud ergo confiteri congruum, ne di- 
versa baptismatis genera facere videamur, et hoc praemu- 
nire necessarium est, ne per mysterii occasionem ad Crea- 
toris injuriam malum, antequam fiat ab homine, tradi di- 
catur homini per naturam." 

Hinc ad ecclesiasticum judicium Romae in S. Clementis 
basilica vocatus, crebra p interlocutione a Zosimo interro- 
gatus est; utrum Innocentii papae literis, quibus nuper- 
rime ille episcoporum literis respondit Afrorum, consen- 



" Augustin. de gratia Christi, cap. 33. 

° Apudeund. de peccat. Original, cap. 5, et6. 

r Ibid. cap. 7. et lib. 2. ad Bonifac. cap. 3, 4. 



CAP. X, ANT1QU1TATES. 311 

tiret, et quae in Paulini diaconi libello, in Carthaginiensi 
examine ante quinquennium habito, objecta illi fuerant 
condemnaret. At ille noluit quidem diaconi objecta 
damnare, sed Innocentii Uteris non est ausus obsistere ; 
imo se omnia, qua? sedes ilia damnaret, damnaturum esse 
promisit : " Damnas 1 ergo ilia omnia," inquit ad eum Zosi- 
mus, " qua? in libello Paulini continentur ?" et cum Pau- 
linum ille diceret posse, ex his qua? illi objecta sunt, haere- 
ticum approbari; pressit ulterius : " Nolo nos circuitu 
ducas. Damnas ea omnia qua? tibi objecta a Paulino, sive 
per famam jactata sunt ?" Et in alio loco : " Cognovisti 
quales literas dederit sedes apostolica ad fratres et coepis- 
copos Africanae provincia? ?" Et adjectum : " Damnas ilia 
omnia quae damnavimus ; et tenes quae tenemus ?" Et ite- 
rum ; " Ilia omnia damnas qua? jactata sunt de nomine 
tuo ?" Ipse 1 respondit ; " Damno, secundum sententiam 
beata? memoriae praecessoris tui Innocentii." 

Superest de his gestis epistola Zosimi% ad Aurelium 
Carthaginiensium episcopum et universos Africa? episco- 
pos hoc anno, Honorio Augusto XL et Flavio Constantio 
consulibus conscripta: equa, qua? adhistoriaeillustrationem 
faciunt, ista excerpsimus : " Celestius presbyter nostro se 
ingessit examini, expetens ea, qua? de se apostolica? sedi 
aliter quam oportuit essent inculcata, purgari. Et licet 
multa? occupationes majoribus vinculis ecclesiasticorum 
negotiorum curam nostram sohcitudinemque distraherent : 
tamen ne paternitatis vestra? de adventu ac discussione 
praedicti diutius penderet expectatio, posthabitis omni- 
bus, die cognitionis resedimus in sancti Clementis basilica. 
Omnia igitur qua? prius fuerant acta discussimus, sicut 
gestorum huic epistola? cohserentium instructione discetis. 
Intromisso Celestio, libellum ejus, quern dederat, fecimus 
recitari. Nee hoc contenti: utrum ha?c qua? scripsisset, 
corde loqueretur, an labiis, saepenumero exploravimus : 
cum de occultis animorum solius Dei nostri possit esse 

i Paulin. diacon. in Uteris ad Zosimurn, apud Baron, arm. 418. sec. 13. 

r Augustin. ad Bonif. lib. 2. cap. 4. 

* Zosim. ep. 3. torn. 1. concil. pag. 60S. 



312 



BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 



judicium; cuinon tantum cogitata, sedcogitandajampraesto 
sunt. Quid voces ejus contineant, compendiosius duximus 
ad sanctitatem vestram legenda cognosci. Unum sane mo- 
vet nos, ut cum in praesenti ibi Celestium habueritis, nihil 
liquido judicatum sit. Ad literas Erotis et Lazavi priori 
relatione destinata, equidem hoc fervore fidei prasfestina- 
tum esse, promptissimum est. Sed cum de his interroga- 
retur, asseruit nullum sibi de talibus contentionibus un- 
quam cum anted ictis fuisse sermonem, nee ante sibi quam 
de se scriberent, visu fuisse comperto : Lazarum sane in 
transitu cognitum ; Erotem vero etiam satisfactione inter- 
posita, quod secus de ignoto et absente sensisset, cum 
gratia recessisse. Unde in praesenti causa nihil praecox 
immaturumque censuimus, sed innotescere sanctitati ves- 
trae super absoluta Celestii fide nostrum examen; cui 
etiam prior libellus ab eo intra Africam testimonio apud 
nos esse debuisset, ne inexploratis, famaque jactantibus 
tarn facile crederetur. Quare intra secundum mensem aut 
veniant qui praesentem redarguant aliter sentire, quam 
libellis et confessione contexuit ; aut nihil (post haec tarn 
aperta et manifesta qua? protulit) dubii sanctitas vestras 
resedisse cognoscat." 

Errorem, a Zosimo in causa Celestii tractanda hie com- 
missum, qua arte potuit, obducere conatus est Augusti- 
nus: " Multum misericors antistes," inquit*, " ubi eum 
vidit ferri tanta praesumptione praecipitem ; tanquam fu- 
rentem, donee, si posset fieri, resipisceret, maluit eum 
sensim suis interrogationibus et illius responsionibus col- 
ligare, quam districta feriendo sententia in illud abruptum, 
quo jam propendere videbatur, impellere." " Atque u ita 
velut phreneticus, ut requiesceret, tanquam leniter fotus ; 
a vinculis tamen excommunicationis nondum est creditus 
essesolvendus : sed interposito duorum mensium tempore, 
donee rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub 
quadam medicinali sententiae lenitate concessus est." De 
libello vero illius Roma3 w turn edito et gestis ibi ecclesi- 

1 Augustin. de peccat. Original, cap. 6. 

» Ibid. cap. 7. " Hid. cop. 5, 0. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 313 

asticis allegato, in quo sine ullo vitio peccati originalis 
hominem nasci apertissime asserit, ita judicium pontificis 
defendi potuisse putavit acutissimus pater: " Cum x hoc 
Celestius in suo libello posuisset, inter ilia duntaxat, de 
quibus se adhuc dubitare et instrui velle confessus est ; in 
homine acerrimi ingenii, qui profecto si corrigeretur plu- 
rimis profuisset, voluntas emendationis, non falsitas dog- 
matis approbata est. Et propterea libellus ejus Catho- 
licus dictus est ; quia et hoc Catholicae mentis est, siqua 
forte aliter sapit quam Veritas exigit, non ea certissime 
definire, sed detecta ac demonstrata respuere." Verum 
sudare hie magnum antistitem, quo strumam Zosimi Stfia- 
'/><[» vestiat et occultet, jampridem a doctissimo Vossio y est 
ostensum. Favisse enim revera ilium non Celestio solum 
sed ipsi etiam Pelagio, ut hominibus Catholicis, et qui 
nunquam a vera fide descivissent; ex proximis ad Afri- 
canos Uteris ita clare elucet, ut in dubium res vocari om- 
nino non possit. 

Mox enim post missas illas ad Africanos priores, Zo- 
simo sunt traditas Praylii Hierosolymitani episcopi literae : 
una cum Pelagii epistola apologetica et libello fidei : quae 
Innocentio z papae directafuerant, quern illi defunctum esse 
nesciebant. In ista epistola dixit Pelagius esse, de quibus 
eum homines infamare conantur; " Unum, quod neget 
parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione 
Christi aliquibus regna ccelorum promittat : Aliud, quod 
ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat 
auxilium, et in tan turn libero confidat arbitrio, ut gratiae 
repudiet adjutorium." De priore respondit; " nunquam 1 
se vel impium aliquem haereticum audisse, qui hoc de 
parvulis diceret. Quis enim ita evangelicae lectionis ig- 
narus est, qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui vel 
leviter dicere, aut etiam sentire possit ? Deinde quis tarn 
impius, qui parvulos exortes regni ccelorum esse velit, dum 
eos baptizari et in Christo renasci putat? et in perpetuam 

11 Augustin. adConifac. lib. 2. cap. 3. 

1 Voss. hist. Pelagian, lib. 1. cap. 28. 

t Augustin. de gratia Christi, cap. 30. et de peccal, Origin, cap. 17. 

a Ibid, de peccat. Original, cop. IS. 10, 20. 



314 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

certamque vitam renasci vetet eum, qui natus sit ad in- 
certam ?" 

De posteriore, post b invidiosas de suis inimicis querelas, 
ita locutus est: " Ecce adbeatitudinem tuamepistolaistame 
purget ; in qua pure atque simpliciter ad peccandum et ad 
non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dici- 
musj quod in omnibus bonis operibus divino semper adjuva- 
tur auxilio. Quam liberi arbitrii potestatem dicimus in om- 
nibus esse generaliter ; in Christianis, Judasis atque Gen- 
tilibus. In omnibus est liberum arbitrium asqualiter per 
naturam ; sed in solis Christianis juvatur a gratia. In illis 
nudum et inerme est conditionis bonum : in his vero qui 
ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio. Illi ideo 
judicandi atque damnandi sunt, quia cum habeant liberum 
arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gra- 
tiam promereri, male utuntur libertate concessa : hi vero 
remunerandi sunt, qui bene libero utentes arbitrio meren- 
tur Domini gratiam, et ejus mandata custodiunt." Turn 
adjutorii gratia? a se asserti testes libros suos producit ; 
atque in iis epistolam " ad sanctum Constantium episco- 
pum ; ubi breviter quidem, sed plane, libero hominis arbi- 
trio Dei gratiam auxiliumque conjunxisse" se affirmat. 
Extat vero adhuc integer libellus d fidei Pelagii ad Inno- 
centium cum epistola transmissus : Catholicae professionis 
fuco ita obductus, ut nomine et Augustini 6 , qui dolos illius 
ipse f detexit, et Hieronymi g , quern, tacito nomine, libellus h 
iste ut blasphemum execratur, superioribus seculis passim 
venditatus fuerit. 

Ista Pelagii scripta ad Aurelium et reliquos Africa; epis- 
copos mittenda curavit Zosimus, una cum literis 1 suis, datis 
XI. Kalendas Octobris : quarum hoc initium : " Post- 

b August, de gratia Christi, cap. 31. c Ibid. cap. 34, 36. 

a Tom. 1. concil. pag. 006. edit. Colon, arm. 1606. 

* Inter op. Augustin. serm. 236. app. torn. 5. pag. 388. 

f Augustin. de gratia Christi, cap. 22, 23. 

6 Symboli explanatio ad Damasum ; op. Hieronym. torn. 5. pag. 122. Item 
in Caroli M. Capitular, de imaginib. lib. 3. cap. 1. 

h Vide nostram Pelagianae historic continuation, in fin. cap. 1. op. torn. 4. 
pag. 12. 

' Zosim. epist. 4. torn. 1. concil. pag, 607. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 315 

quam a nobis Celestius presbyter auditus est, et quid de 
fide sentiret evidenter expressit ; eadem quoque quae in 
libello contulerat, repetitis crebro professionibus, robo- 
ravit : de ejus nomine plenius ad dilectionem vestram 
scripta direximus. Ecce epistolam Hierosolymitani epis- 
copi Praylii, qui in locum quondam sancti Johannis epis- 
copus est ordinatus, accepimus ; qui causae Pelagii e- 
nixius adstipulator intervenit. Literas quoque suas idem 
Pelagius purgationem continentes, abundantissime misit: 
quibus et professionis suae fidem, quid sequeretur, quidve 
damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpre- 
tationis insidiae, cumulavit. Harum recitatio publica fuit : 
omnia quidem paria, et eodem sensu sententiisque formata, 
quae Celestius ante protulerat, continebant. Utinam ullus 
vestrum, dilectissimi fratres, recitationi literarum interesse 
potuisset. Quod sanctorum virorum, qui aderant, gau- 
dium fuit ? Quae admiratio singulorum ? Vix fletu quidam 
se et lachrymis temperabant. Tales etiam absolutae fidei 
infamari potuisse ? Estne ullus locus, in quo Dei gratia vel 
adjutorium praetermissum sit?" 

Deinde in Erotem et Lazarum, Pelagii accusatores, 
acerbius et vehementius invectus : " Mirum est," inquit, 
" si isti laicum k virum, ad bonam frugem longa ergaDeum 
servitute nitentem, falsis Uteris percellere noluerunt ; qui 
in fratres et coepiscopos tanta machinati sunt, qui tot tem- 
pestates Ecclesiae reddiderunt. Non decet episcopalem 
auctoritatem, et praecipue prudentiam vestram, ad levium 
susurronum scripta pendere. Ecce Pelagius Celestiusque 
apostolicae sedi in Uteris suis et confessionibus suis praesto 
sunt. UbiEros? ubi Lazarus 1 erubescendafactis et dam- 
nationibus nomina ? Ubiilli adolescentes Timasius et Jaco- 
bus?" Tandemque totam epistolam hoc claudit epilogo : " Si 
Deo nostrocordifuit, propter oves perditas, Verbum carnem 
fieri, etex Domino formam servientis induere, ut diu inter- 
ceptam redderet libertatem : sit vobis gaudium, eos, quos 
falsi judices 1 criminabantur, agnoscere a nostro corpore et 

k Pelagium. Vid. supr. cap. 8. pag. 256. 
1 Indices. Eros. sc. et Lazarus ; Voss. 



316 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

Catholica veritate numquam fuisse divulsos. Certe hoc 
quod nostra expectatio desiderabat, eluxit; ut damnanda 
damnarent, et sequenda sequerentur. Si m paterfamilias 
reditu filii gratulabatur, qui mortuus fuerat et revixit, 
perierat et inventus est ; et jubet in usum ejus stolam 
mundam, hoc est, insigne Candidas mentis, afferri et vitu- 
lum saginatum : quantum haec uberior exultatio est fidei, 
non mortuos esse nee periisse de quibus falsa vulgata 
sunt? Misimus igitur ad dilectionem vestram exemplaria 
scripturarum, quas Pelagius misit : quarum lectionem non 
ambigimus parem vobis in Domino de absoluta ejus fide 
esse laetitiam." 

In quibus literis observare liceat " Zosimum 11 , contra 
S. Innocentii decessoris sui sententiam fidem ipsius Pelagii 
ejusque complicis Celestii (quern in ecclesia Carthaginiensi 
convictum, atque appellantem apostolicam sedem, et ipse 
gestis discusserat) tanquam veram et Catholicam laudan- 
tem ; insuper etiam Africanos culpantem episcopos, quod 
ab illis haeretici crederentur : cum, necdum ipsi Africanis 
episcopis dolos eorum multo manifestius detegentibus, 
memoratos Pelagium et Celestium putaret orthodoxos :" 
quemadmodum his ipsis verbis a Facundo Hermianensi 
episcopo est notatum : qui in hoc tamen eum excusandum 
putavit; " quoniam non debet crimini deputari simpli- 
cium, non intellecta versutia malignorum." Neque istos 
solum, sed etiam Julianum, tertium illius sectae antesig- 
nanum, in Romani Pontificis gratiam se insinuare conatum 
fuisse, duae illae epistola? fidem fecerint, quas se ad° 
Zosimum super his quaestionibus destinavisse, libro primo 
posterioris adversus Augustinum responsionis testatur 
ipse. 

Ex p tot et tantis in Celestii causa inter Zosimum et 
Afros episcopos currentibus et recurrentibus scriptis ec- 
clesiasticis, Africanorum patrum nihil fere adhuc superest. 
" Ex q Africano episcoporum concilio rescripta ilia directa 

"> Luc. cap. 15. ver. 22, 23, 24. " Facund. lib. 7. cap. 3. 

" Apud Augustin. imperfecti adversus Julianum operis, lib. 1. cap. 17. 
i 1 Augustin. ad Bonifac. lib. 2. cap. 3. 
i Id. de peccat. Original, cap. 7. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 817 

fuisse," docet Augustinus. Carthaginem vero in autum- 
no hujus anni, conveuisse patres illos ex Zosimi re- 
scripto colligo ; quod post solutam synodum, Aurelio ac 
caeteris qui in concilio Carthaginiensi afFuerunt, sequen- 
tis veris initio est transmissum. Ex eo, non unas literas 
a concilio illo ad Zosimum scriptas fuisse apparet : 
et postremarum latorem fuisse Carthaginiensis ecclesiae 
subdiaconum Marcellinum ; per quern et Paulinus, ejus- 
dem ecclesiae diaconus, Romam ad prosequendam adver- 
sus Celestium accusationem accersitus, libellum suura 
Zosimo direxisse se dicit, datum sexto Idus Novembris. 
In eo libello, quae ad hanc causam potissimum faciunt, 
ista sunt : 

"Ego r Deo et Christo Domino gratias ago, qui Ecclesiae 
suae causam ita agi voluit, ut sedes apostolica, a qua opor- 
tuit ore duorum pontificum hseresim condemnari, ea dam- 
nanda praecepit, quae a me Celestio fuerant objecta ; cujus 
ego non damnationem, sed correctionem semper optavi et 
opto: cui nunc jam non mecum, sed cum universa Dei 
Ecclesia causa est, sicut data ad beatitudinem tuam scripta 
testantur. Unde oro beatum apostolatum tuum, ut hunc 
meum libellum suscipi jubeas, quo gratias referam tantae 
sedi, et sententiis justissimis pro parte mea latis : quern 
idcirco direxi, quia me licet sermone Basiliscus subdia- 
conus a tua beatitudine cum gestis sedis apostolicae di- 
rectis, Carthagine convenit quarto Nonas Novembris die, 
ut adessem ad apostolicam sedem, et tuae judicio sancti- 
tatis : ad quam me fugisse, suggestum est, nee defuturum 
fore, promittere, si adversum me et non pro me fuisset 
lata sententia. Ubi tunc igitur nihil agere potui, quia is 
qui ad sedem apostolicam provocaverat, defuit, quern 
oportuerat utique merita suae appellationis adstruere ; 
maxime cum nihil agente appellatore, secundum etiam 
humanas leges, superior est semper ille qui vicit. Quid 
enim jam mea intererat, ut etiam apud vestram reveren- 
tiam pvavffi ejus doctrinae adstipulator existeret, de quo 

' Baron, ann. 418. sec. 14, IS. 



''AS BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

congaudere possem, si damnatis his qua; illi a me objecta 
fuerant, sic ea per apostolica? sedis judicium roborari, 
meruisset absolvi, nee prius se ordinari quam purgari 
pateretur? Sed vulpecula fraudibus fuit semper studens, 
ingenium suum mutare nescit. Non se credidit posse 
deprehendi; quoniam confidentiam semper in foveis ha- 
buit, in quibus demersum caput conscientias sua; nititur 
occultare. Quod jam diutius latere non potuit ; sed ma- 
nifestos publicatum, spiritual! per tuam beatitudinem 
gladio resecatur, ne amplius ferinis dentibus grex Domini 
secetur in partes, quam pastor bonus solicita et pervigili 
cautela custodis." 

Sequitur 3 jam Pelagianae hagresi funestus ille annus, 
Honorii XII. et Theodosii VIII. consulatu signatus: ad 
quern in chronico suo Prosper : " Hoc tempore Constan- 
tius* servus Christi ex vicario Roma; habitans, et pro 
gratia Dei devotissime Pelagianis resistens, factione eo- 
rundem multa pertulit, qua; ilium Sanctis confessoribus 
sociaverunt. Concilio apud Carthaginem 11 habito CCXIV. 
episcoporum, ad papam Zosimum synodi decreta perlata 
sunt: quibus probatis per totum mundum haaresis Pela- 
giana damnata est." Sed ante proscriptam in plenario 
hoc Africa; concilio Pelagianam haeresim, ad episcopos 
qui superiori autumno in provinciali concilio Carthagini- 
ensi adfuerunt, de Celestii causa a Zosimi w scripta est 
epistola: in cujus parte posteriore, percepto jam errore 
factus moderatior, multo quam ante placidius eos sic est 
allocutus : 

" Pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo 
qui apud vos, sicut ipsi per literas dicitis, fuerit accusatus, 
et ad nostram (qui se assereret innocentem, non refugiens 
judicium ex appellatione pristina) venerit sedem, accusa- 
tores suos ultro deposcens, et quae in se crimina per ru- 
morem falso dicebat illata condemnans : omnem ejus peti- 
tionem prioribus literis, quas vobis misimus, putavimus ac 



s Ann. CCCCXVIII. ' Martyiolog. Roman, die 30. Novembr. 

" Vid. Augustin. Psalm. 47. 

"' Zosim. ep. 10. torn, 1. concil, pag. 61 J. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 319 

novimus explicatam; satisque illis scriptis, quse ad ilia 
rescripseratis, credimus esse responsum. Sed post missa? 
per Marcellinum subdiaconum vestrum epistola? onine 
volumen volvimus : quo aliquando perlecto, ita totum lite- 
rarum comprehendistis textum ; quasi nos Celestio com- 
modavevimus in omnibus fidem, verbisque ejus non dis- 
cussis, ad omnem (ut ita dicam) syllabam praebuerimus 
assensum. Nunquam temere, qua? sunt diu tractanda, 
sinuntur ; nee sine magna deliberatione statuendum est, 
quod summo debet disceptari judicio. Idcirco noverit 
vestra fraternitas, nihil nos post illas quas superius vel 
literas vestras accepimus, immutasse, sed in eodem cuncta 
reliquisse statu, in quo dudum fuerant, cum hoc nostris 
literis vestra? indicavimus sanctitati, ut ilia quae a vobis ad 
nos missa erat obtestatio, remaneret." 

Datae quidem notantur ha? litera? XII. Calendas Aprilis 
sed accepta? III. Calendas Maii Honorio Augusto XII. 
consule. Interea vero patres Carthaginienses, qui ex 
omnibus Africa? provinciis convenerant, minime hie cunc- 
tandum rati, adversus Pelagium et Celestium constitu- 
tiones ediderunt : quibus et synodalem ad Zosimum* prae- 
fixerunt epistolam, in qua contra ha?resiarchas liberam 
hanc et claram protulerunt sententiam : " Constituimus in 
Pelagium atque Celestium per venerabilem episcopum 
Innocentium de beatissimi apostoli Petri sede prolatam 
manere sententiam : donee apertissima confessione fate- 
antur, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 
non solum ad cognoscendam, verumetiam ad faciendam 
justitiam nos per actus singulos adjuvari ; ita ut sine ilia 
nihil vera? sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, 
agere valeamus." Atque hujusmodi fuit, non ab ipso 
quidem Zosimo (ut juvrjjuovticoj anaprrinaTi a Baronio y ali- 
cubi citatam invenimus) sed ad Zosimum edita " ducen- 
torum quatuordecim sacerdotum constitutio contra ini- 
micos gratia? Dei ; quam, ut z Prosper ait, totus mundus 
amplexus est." 



Prosper, contra Collator, cap. 10. y Baron, ann. 416. sec. 14. 

Prosp. respon. ad capit. 8. Gallorum. 



320 BRITANN1CARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

Speciatim vero de Celestio 3 rescripserunt African! an- 
tistites ; " non sufficere hominibus tardioribus et solicitio- 
ribus, quod se generaliter Innocentii episcopi literis con- 
sentire fatebatur, sed aperte eum debere anathematizare 
quae in suo libello prava posuerat : ne, si id non fecisset, 
multi parum intelligentes, magis in libello ejus ilia fidei 
venena a sede apostolica crederent approbata, propterea 
quod ab ilia dictum erat, eum libellum esse Catholicum ; 
quam emendata, propter illud quod se papa? Innocentii 
literis consentire ipse responderat." Quae Romam literae 
postquam venerunt, " cum ejus praesentia posceretur, ut 
certis ac dilucidis responsionibus vel astutia hominis 
vel correctio dilucesceret, et nulli ambigua remaneret ; se 
subtraxit et negavit examini, ne b secundum Africana re- 
scripta ipsa omnino verba commemorare et anathematizare, 
quae in libello suo posuit, cogeretur." 

Acceptis Carthaginiensis synodi gestis (ut ex vetus- 
tissimo Thuanae bibliothecae codice ostendit doctissimus 
Salmasius ) ab Honorio et Theodosio Augustis contra 
Pelagium et Celestium lex est edita : quam cum edicto suo 
(ut moris erat) tres praefecti praetorio per singulas praefec- 
turarum suarum dioeceses promulgarunt. Eorum primus 
Junius Quartus Palladius, Italiae praefectus, ante biennium, 
secundus Monaxius, praefectus orientis, anno sequente, 
tertius Agricola, Galliarum praefectus, anno post eum 
altero, consulatum gessit ordinarium. Lex ista a Mag- 
deburgensibus d historicis in lucem primum est producta : 
quam, ex Atrebatensis e et alterius illius e Thuana biblio- 
theca exemplaris collatione paulo emendatiorem redditam, 
hoc etiam in loco conspiciendam exhibemus. 



1 Augustin. ad Bonifac. lib. 2. cap. 3. 

b Ibid. cap. 4. 

c Salmas. Eucharist, de ecclesiis suburbicar. pag. 288. 

d Cent. 5. cap. 9. col. 847, 848. « Baron, ann. 418. sec. 19, 20. 



CAP. X. ANTrQUITATES. 321 

SACRUM RESCRIPTUM, ACCEPTIS SYNODI GESTIS DATUM. 
Imperatores Honorius et Theodosius Augusti, Palladio prffifecto praetorii. 

" Ad conturbandam Catholicae simplicitatis lucem, puro 
semper splendore radian tem, dolosas artis ingenio novam 
subito emicuisse versutiam pervulgata opinione cogno- 
vimus : qua? fallacis scientiae obumbrata mendaciis, et 
furioso tantum debacchata luctamine, stabilem quietem 
coelestis conatur attrectare fldei ; dum novi acuminis cora- 
mendata vento, insignem notam plebeiae aestimat vilitatis, 
sentire cum cunctis, ac prudentiae singularis palmam fore, 
communiter approbata destruere. Cujus impiae commen- 
tationis authores Pelagium Celestiumque percrebuit ex- 
titisse. Hi parenti cunctarum rerum Deo, pra?cipuaeque 
semper majestatis, interminatione potenti omne ultra prin- 
cipium transeunti, tam trucem inclementiam saevas volun- 
tatis assignant, ut cum formandi mundi opificem curam 
sumeret, qualitatemque liominis struendi profunda spiritus 
conceptione libraret, fundati muneris finem anteferret 
exordio, et mortem praemitteret nascituro ; non hanc insi- 
diis vetiti fluxisse peccati, sed egisse penitns legem imrau- 
tabilis constituti : ad declinandum leti exitialis incursum 
nihil prodesse abstinentiam delinquendi, cujus ita vis puta- 
retur adstricta, ut non possit aboleri deinceps. Primitivi 
hominis errorem, in quern captas mentis inops rationis 
caecitas irruisset, delapsum ad posteros non fuisse ; tan- 
tumque apud eum, quem malesuadse grati33 infelix rapu- 
isset illecebra, transgressionem interdicti extitisse discri- 
minis : cum evidens Catholicas legis omnifaria testetur 
authoritas, ilium interitus omnium fuisse vestibulum, quem 
divinas praeceptionis sedulum liqueat corrupisse manda- 
tum. Aliaque quamplurima, quae sermo respuit, lex re- 
futat ; quae perexosum sit recordari, etiam sub disposi- 
tione plectendi : quae maturato remedio et celeritate fes- 
tina oportet intercipi ; ne corroborato usu nequitiae ado- 
lescentes vix valeant coerceri. Siquidem aures mansue- 
vol, v. y 



322 BRITANNICARUM ECCLESI ARUM CAP. X. 

tudinis nostras recens fama perstrinxerit, intra sacratis- 
simam urbem nostram aliaque loca, ita pestiferum virus 
quorundam inolevisse pectoribus, ut interrupto directae 
credulitatis tramite, scissis in partes studiis asserendi, 
materia impacatae dissensionis inducta sit ; novoque scan- 
dali fomite concitato, beatissimae Ecclesiae acta nutet et 
attentata tranquillitas (aliis id, aliis aliud ancipiti interpreta- 
tions sectantibus) et absoluta sanctorum apicum claritas, 
ac dilucide quod sequi universitas debeat explanans, (pro 
captu versipellis ingenii profanam novorum authorum mo- 
ventibus quaestionem) Palladi parens carissime atque aman- 
tissime." 

" Ob quam rem illustris authoritas tua, victura in omne 
aevum lege, nos statuisse cognoscat, ut pidsis ex urbe pri- 
mitus capitibus dogmatis execrandi, Celestio atque Pe- 
lagio, si qui hujus de caatero sacrilegii sectatores quibus- 
cunque locis potuerint reperiri, aut de pravitate damnata 
aliquem rursus proferre sermonem : a quocunque cor- 
repti, ad competentem judicem pertrahantur ; quos, sive 
clericus sive laicus fuerit, deferendi habeat potestatem, et 
sine praescriptione aliqua perurgendi, quos relicta com- 
munis scientiae luce novae disputationis tenebras introferre 
deprehenderit ; contra apostolicam scilicet disciplinam 
evangelicamque claram et sine errore sententiam, vafra 
rudis sectae calliditate pugnantes, involventesque splen- 
dentem fidem veri ambagibus disserendo. Hos ergo re- 
pertos ubicunque de hoc tarn nefando scelere conferentes, 
a quibuscumque jubemus corripi, deductosque ad audi- 
entiam publicam, promiscue ab omnibus accusari ; ita ut 
probationem convicti criminis stylus publicus insequatur, 
ipsis inexorati exilii deportatione damnatis. Decet enim 
originem vitii a conventu publico sequestrari ; nee in com- 
muni eos celebritate consistere, qui non solum facto ne- 
fario detestandi, verumetiam exemplo venenati spiritus 
sunt cavendi. Juvat autem per omnem pene mundum, 
qua imperium nostrum extenditur, hujusmodi promulgata 
difrundi : ne scientiae fortasse dissimulatio pastum praestet 
errori ; atque impune se quisque putet audere, quod con- 
demnatum vigore publico sese finxerit ignorare. Datum 



CAP. X. ANTIQUITATES. 323 

pvidie Calendas Maias, Ravennae, DD. NN. Honorio XII. 
et Theodosio VIII. Augustis consulibus." 



EXEMPLAR d EDICTI PROPOSITI A PALLADIO PR^FECTO 
PR^TORIO. 

Junius Quartus 6 Palladius, Monaxius et Agvicola, iterum prsefecti pratorio, 

edixerunt : 

" In Pelagium atque Celestium, Catholici dogmatis fidem 
scaevis tractatibus destruentes, sententia principalis inva- 
luit, ut venerabili urbe submoti bonorum concilio mulcta- 
rentur. Hoc igitur omnes admoneri oportet edicto, ne 
quis sinistra? persuasionis erroribus credulum praestet 
assensum. Et si sit ille plebeius, ac clericus, qui in 
caliginis hujus obsccena reciderit ; a quocunque tractus 
ad judicem, sine accusatricis discretione personae, facul- 
tatum publicatione nudatus, irrevocabile patietur exilium. 
Nam superna majestas, ut colligit ex secreti ignoratione 
reverentiam, ita ex inepta disputatione injuriain." 

Proximo post datam imperatoriam sanctionem die, ejus 
adhuc inscii CCXIV. illi patres, qui ex omnibus Africae 
provinciis Carthaginem convenerunt, octo anathematismis 
Pelagii et Celestii hasresim perculerunt : quorum primi 
duo peccatum originale spectant, tres intermedii necessi- 
tatem gratiae, postremi totidem justitias inhaerentis imper- 
fectionem. Eos quoque, licet notos atque apud omnes 
pervulgatos, velut trophaeum de Pelagiana perfidia con- 
stitutum, lectorum oculis visum est subjicere. 



CONCILIUM CONTRA H^RESIM PELAGII ET CELESTII. 

" Gloriosissimis imperatoribus Honorio XII. et Theo- 
dosio VIII. consulibus, Calendis Maiis, Carthaginein secre- 

d Magdeburgens. centur. 5. col- 849. Salmas. Euchavisl. de eocles. stiburbi- 
car. pag. 291, 292. Baron, arm. 420. sec. 4. loco non suo. 
e Quarto\eg\t Salmasius, de primatu papoe, cap. 5. pag. 68. 

y a 



324 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

tario basilicas Fausti, cum Aurelius episcopus in universali 
concilio consedisset, adstantibus diaconis : placuit omni- 
bus episcopis, quorum nomina et subscriptiones indite 
sunt, in sancta synodo Carthaginiensis ecclesias constitutis ; 

I. Ut quicunque dixerit, Adam primum hominem mor- 
talem factum, ita ut sive peccaret sive non peccaret mo- 
reretur in corpore (hoc est, de corpore exiret, non peccati 
merito sed necessitate naturae) anathema sit. 

II. Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab 
uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem 
quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam'tra- 
here originalis peccati quod lavacro regenerationis ex- 
pietur (unde sit consequens, ut in eis forma baptismatis 
in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur) 
anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est, quod 
ait apostolus ; Per 1 unitm hominem peccatnm intravit in 
mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines 
pertransiit, in quo omnes peccaverunt : nisi quemadmodum 
Ecclesia Catholica ubique diffusa semper intellexit. Prop- 
ter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil pec- 
catorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in 
peccatorum remissionem veraciter baptizantur ; ut in eis 
regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt. 

III. Item placuit, ut quicunque dixerit gratiam Dei, 
qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, 
ad solam remissionem peccatorum valere quae jam com- 
missa sunt, non etiam ad adjutorium ut non committantur ; 
anathema sit. 

IV. Item quisquis dixerit, eandem gratiam Dei per 
Jesum Christum Dominum nostrum, propter hoc tantum 
nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis 
revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus 
quid appetere et quid vitare debeamus, non autem per 
illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus, 
etiam facere diligamus atque valeamus ; anathema sit. 
Cum enim dicat apostolus ; Scienticfi infiat, charitas vero 
eedificat : valde impium est, ut credamus ad earn quae 

f Rom. cap. 5. ver. 12. s ] Cor. cap. 8. ver. 1. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 325 

inflat nos habere gratiam Christi, et ad earn quae 
asdificat non habere : cum sit utrumque donum Dei, et 
scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus ; ut 
aedificante charitate scientia non possit inflare. Sicut 
autem de Deo scriptum est; Qui h docet hominem scien- 
tiam : ita etiam scriptum est ; Charitas 1 ex Deo est. 

V. Item placuit, ut quicunque dixerit ideo nobis gra- 
tiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jube- 
mur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam ; 
tanquam etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed 
tamen possimus etiam sine ilia implere divina mandata ; 
anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus 
loquebatur : ubi non ait, Sine me difficilius potestis facere ; 
sed ait, Sine* me nihil potestis facere. 

VI. Item placuit, quod ait sanctus Johannes apostolus, 
Si 1 dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos sedu- 
cimus, et Veritas in nobis non est ; quisquis sic accipiendum 
putaverit, ut dicat, propter humilitatem non m oportere 
dici nos non habere peccatum, non quia vere ita est ; ana- 
thema sit. Sequitur enim apostolus, et adjungit: Si" au- 
tem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et Justus, 
qui remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniqui- 
tate. Ubi satis apparet, hoc non tantum humiliter, sed 
etiam veraciter dici. Poterat enim apostolus dicere; Si 
dixerimus, quia non habemus peccatum, nos ipsos extol- 
limus et humilitas in nobis non est : sed cum ait, Nos 
ipsos decipimus, et Veritas in nobis non est ; satis ostendit, 
eum, qui dixerit se non habere peccatum, non verum loqui, 
sed falsum. 

VII. Item placuit, ut quicunque dixerit in oratione 
Dominica ideo dicere sanctos, Dimitte" nobis debita nostra, 
ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis jam neces- 
saria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo pec- 
catores; et ideo non dicere unumquemque sanctorum, 
Dimitte mihi debita mea, sed Dimitte nobis debita nostra, 

11 Psal. 94. (al. 93.) ver. 10. ' 1 Johan. cap. 4. ver. 7. 

k Johan. cap. 15. ver. 5. ' 1 Johan. cap. 1. ver. 8. 

m Sive, oportere dici noshabere peccatum. 

" 1 Johan. cap. 1. ver. 9. ° Matth. cap. 6. ver. 12. 



326 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

ut hoc pro aliis potius quam pro se Justus petere intelli- 
gatur ; anathema sit. Sanctus enim et Justus erat apos- 
tolus Jacobus, cum dicebat: In? multis enim offendimus 
omnes. Nam quare additum est, omnes ? nisi ut ista sen- 
tentia conveniret et psalmo, ubi legitur; Notfi intres in 
judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in con- 
spectu tuo omnis vivens. Et in oratione sapientissimi Sa- 
lomonis : Non T est homo, qui non peccat : et in libro Job : 
In s manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infir- 
mitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et Justus cum 
in oratione pluraliter diceret : Peccavimus 1 , iniquitatem 
fecimus, et csetera, quae ibi veraciter et humiliter confi- 
tetur : ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, haec 
non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, 
postea dixit ; Ctim u orarem, et confiterer peccata mea, 
et peccata populi met Domino Deo meo. Noluit dicere, 
peccata nostra, sed populi sui dixit, et sua : quia futuros 
istos, qui tarn male intelligunt, tanquam propheta, prae- 
vidit. 

VIII. Item placuit, ut quicunque ipsa verba Dominica? 
orationis, ubi dicimus, Dimitte nobis debita nostra, ita 
volunt a Sanctis dici, ut humiliter non veraciter hoc di- 
catur; anathema sit. Quis enim ferat orantem, et non 
hominibus sed ipsi Domino mentientem? qui labiis sibi 
dicit dimitti velle, et corde dicit, qua? sibi dimittantur, de- 
bita non habere." 

Atque ita tandem Pelagius et Celestius, ut ad Optatum 
hoc tempore scripsit Augustinus v , " Conciliorum episco- 
palium vigilantia, in adjutorio Salvatoris qui suam tuetur 
Ecclesiam, et a duobus venerabilibus antistitibus apostolicae 
sedis papa Innocentio et papa Zosimo, nisi correcti etiam 
egerint pcenitentiam, toto Christiano orbe damnati sunt.'' 
Cui addendum et illud Possidii™ de Pelagianistis, ut ap- 
pellat. " Quoniam iidem perversi sedi apostolicae per 



P Jacob, cap. 3. ver, 2. 1 Psalm. 143. (al. 142.) ver. 2. 

r 3 Reg. cap. 8. ver. 46. " Job, cap. 37. ver. 7. 

1 Dan. cap. 9. ver. 5. " Ibid. ver. 20. 

1 Augustin. ep. 157. w Possid. de vita Augustini, cap. 18. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 327 

suam ambitionem eandem perfidiam persuadere conaban- 
tur; instantissime etiam conciliis Africanis sanctorum epis- 
coporum gestum est, ut sancto papae urbis Roma;, et prius 
venerabili Innocentio et postea sancto Zosimo ejus suc- 
cessori, persuaderetur quam ilia secta Catholica fide et 
abominanda et damnanda fuisset. At illi tantae sedis an- 
tistites, suis diversis temporibus eosdem notantes atque 
a membris Ecclesias prascidentes ; datis literis ad Afri- 
canas, orientis et occidentis ecclesias, eos anathemati- 
zandos et devitandos ab omnibus Catholicis censuerunt." 

Nam a Zosimo quoque jam prolata est in haeresiarchas 
sententia : " duobus" istis, Pelagio scilicet et Celestio, aut 
in locum poenitentiae redactis, aut si id recusaverint om- 
nino damnatis." Unde de Zosimo Prosper, in libro contra 
Cassianum: " Africanorum y conciliorum decretis beatae 
recordationis papa Zosimus sententise suae robur adnexuit, 
et ad impiorum detruncationem gladio Petri dexteras om- 
nium armavit antistitum :" et de Pelagio Augustinus, in 
libro de peccato originali ad Albinam, Pinianum atque 
Melaniam ; " Fefellit z judicium Palaestinum: propterea 
ibi videtur esse purgatus. Romanam vero ecclesiam, ubi 
eum esse notissimum scitis, fallere usquequaque non po- 
tuit : quamvis et hoc fuerit utcumque conatus ; sed ut 
dixi, minime valuit. Recoluit enim beatissimus papa Zo- 
simus, quid imitandus praedecessor ejus de ipsis senserit 
gestis a . Attendit etiam quid de illo sentiret pragdicanda 
in Domino Romanorum fides, quorum adversus ejus erro- 
rem pro veritate Catholica studia consonantia concbrditer 
flagrare cernebat: inter quos diu ille vixerat, et quos ejus 
dogmata latere non poterant; qui Celestium ejus esse dis- 
cipulum sic noverant, et ut fidelissimum et firmissimum 
possent de hac re testimonium perhibere." Et iterum, 
" Visus est ad tempus aliquid dicere quod fidei Catholica? 
conveniret : sed illam sedem usque in finem fallere non 



" Augustin. de peccat. original, cap. 22. 

v Prosper contra Collator, cap. 41. 

' Augustin. de peccat. original, cap. 8. 

a Palaestinas synodi. Vid. supr. cap. 9. pag. 305. 



328 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP, X. 

prasvaluit. Post rescripta quippe Africani concilii, in 
quam provinciam quidem doctrina ilia pestifera serpendo 
pervenerat, sed earn non tarn late occupaverat alteque 
pervaserat, alia quoque ipsius in urbe Roma (ubi diutis- 
sime vixerat, atque in his fuerat prius sermonibus conten- 
tionibusque versatus) cura fidelium fratrum prolata patu- 
erunt : quae Uteris suis quas conscripsit per orbem Catho- 
licum perferendas papa Zosimus execranda, sicut legere 
potestis, attexuit." 

In ea epistola Catholicam de divinae gratiae opitulatione 
sententiam Zosimus sic expressit: " Quod* tempus inter- 
venit, quo ejus non egeamus auxilio ? In omnibus igitur 
actibus, causis, cogitationibus, motibus, adjutor et pro- 
tector orandus est. Superbum est enim, ut quicquam 
sibi huniana natura prassumat." Et de peccato original], 
" Fidelis Dominus in verbis suis, ejusque baptismus re ac 
verbis, id est, opere, confessione et remissione vera pecca- 
torum, in omni sexu, aetate, conditione generis bumani 
eandem plenitudinem tenet. Nullus enim, nisi qui peccati 
servus est, liber efficitur ; nee redemptus dici potest, nisi 
qui vere per peccatum fuerit ante captivus : sicut scriptum 
est ; Si A vosfilius UberaverU , vere liberi eritis. Per ipsum 
enim renascimur spiritualiter, per ipsum crucifigimur mun- 
do: ipsius morte, mortis ab Adam omnibus nobis intro- 
ductae, atque transmissae universal animae, illud propaga- 
tione contractnm chirographum rumpitur; in quo nullus 
onuiino natorum, antequam per baptismum liberetur, non 
tenetur obnoxius." 

Cum universali ilia ad omnes totius orbis episcopos 
epistola, speciales ad Africanos antistites, de inimicorum 
gratiae damnatione, a Zosimo missas sunt literas : quibus 
illi respondentes hanc e de divina gratia sententiam in En- 
cyclica ipsius epistola positam prsecipuo honoi-e sunt vene- 
rati. " Nos instinctu Dei (omnia enim bona ad authorem 
suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coe- 



b Celestin. P. ad Gall, episcop. capitul. 9. 

c Augustin. epist. 190. ad Oplat. d Johan. cap. 8. ver. 36. 

c Celestin. ad Gall, episcop. capitul. 9. Trosper, centra Collator, cap. 10. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 329 

piscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus." 
Ad quod Africani episcopi, in rescripto suo : " Illud vero," 
inquiunt, " quod in literis tuis, quas ad universas pro- 
vincias curasti esse mittendas, posuisti; sic accepimus 
dictum, ut illos, qui contra Dei adjutorium extollunt hu- 
mani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis, velut 
cursim transiens, amputares. Quid enim tarn libero fe- 
cisti arbitrio, quam quod universa in nostrae humilitatis 
conscientiam retulisti ? et tamen instinctu Dei factum esse, 
fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti. 
Ideo utique, quia praparalur* voluntas a Domino; et ut 
boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse 
tangit corda filiorum, Quotquot" enim spiritu Dei aguntur, 
hi jilii Dei sunt : ut nee nostrum deesse sentiamus arbi- 
trium, et in bonis quibusque voluntatis humanse singulis 
motibus magis illius valere non dubitemus auxilium." 

Neque ad Africanos solus de bac re scripsit Zosimus 
episcopus, sed etiam Sixtus presbyter Romanus, Celestini 
postea in eodem episcopatu factus successor : quem h cum 
prius " fama jactaret inimicis Christiana? gratiae favisse; 
nunc priorem anathema eis in populo frequentissimo pro- 
nunciasse eadem fama non tacuit." Duas ille de hoc ne- 
gotio in Africam misit epistolas : brevissimam unam per 
Leonem acoluthum, Aurelio Carthaginiensi episcopo di- 
rectam ; in qua tamen suum " vigorem adversus eorum 
errorem satis indicavit :" prolixiorem alteram per Firmuni 
presbyterum ad Augustinum et Alypium perlatam ; in qua 
apertius et latius quid de illo perniciosissimo dogmate 
sentiret explicavit. Ad posteriorem hanc duabus epis- 
tolis respondit Augustinus : brevi una per Albinum aco- 
luthum, longa alia per ipsum Firmum presbyterum missa; 
quem, cum rebus gestis Romae praesens adfuisset, Sixtus 
" non solum advectorem scriptorum suorum, verumetiam 
narratorem testemque factorum esse voluit." 

In priore, quae inter Augustinianas ordine CXCI. nume- 
ratur, ita rescripsit magnus ille doctor : " Quid gratius 

f Prov. cap. 8. ver. 35. juxta LXX. B Rom. cap. 8. ver. 14. 
h Augustin. epist. 191. ad Sixtum. op. torn, 2. pag. 715. 



330 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

legi vel audiri potest, quam gratia? Dei tarn pura defensio 
adversus inimicos ejus, ex ore ejus qui eorundem inimi- 
corum magni momenti patronus ante jactabatur? Aut 
unde uberiores Deo debemus agere gratias, quam quod 
ejus sic defenditur gratia ab eis quibus datur, adversus eos, 
quibus vel non datur, vel ingratum est quod datur, quia ut eis 
gratum sit, occulto et justojudicio Dei non datur ? Quaprop- 
ter Domine venerabilis, in Christi ch'aritate suscipiende sanc- 
te frater, quamvis optime facias, cum de hac re scribis ad 
fratres, apudquosseilli detua solent efferre amicitia : tamen 
haec cura major tibi restat, ut non solum salubri severitate 
plectantur, qui errorem ilium Christiano infestissimum 
nomini audent garrire liberius, sed etiam ii diligentissime 
caveantur vigilantia pastorali propter infirmiores et sim- 
pliciores dominicas oves, qui eum pressius quidem ac 
timidius, sed tamen insusurrare non cessant ; penetrantes 1 
domos, sicut ait apostolus, et caetera qua? sequuntur exer- 
citata impietate facientes : nee illi negligendi sunt, qui usque 
ad profundum silentium supprimunt timore quod sentiunt, 
sed tamen eandem perversitatem sentire non desinunt. 
Nonnulli quippe eorum, antequam ista pestilentia mani- 
festissimo etiam sedis apostolica? judicio damnaretur, vobis 
innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse per- 
spicitis ; nee utrum sanati sint sciri potest, nisi cum non 
solum dogmata ilia falsa tacuerint, verumetiam illis vera 
contraria, eo quo ilia solent studio defensaverint : qui 
tamen lenius profecto sunt tractandi. Quid enim eos ter- 
reri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitasmonstrat? 
Nee ideo tanquam sani praetereundi sunt diligentia medici- 
nes, quorum vulnus in abdito est. Etsi enim terrendi non 
sunt, tamen docendi sunt : et quantum existimo/facilius pos- 
sunt : dum in eis timor severitatis doctorem adjuvat veri- 
tatis, et opitulante Domino, gratia ejus intellecta atque dilec- 
ta etiam loquendo expugnent quod jam loqui non audent." 
Inposteriore quae numero est CXCIV. accuratissima ad- 
versus Pelagianos instituitur disputatio ; ex cujus principio 
de sermone reliquo lector judicium facere poterit : "Sunt 
enim, inquit, quidam qui justissime damnatas impietates 

1 2 Tim. cap. 3. ver. 6. 



CAP. X. ANT£QUITATES. 331 

adhuc liberius defendendas putant : et sunt qui occultius 
penetrant domos : et quod in aperto jam clamare metuunt, 
in secreto seminare non quiescunt. Sunt autem qui om- 
nino siluerunt, magno timore compressi, sed adhuc in 
corde retinent quod ore jam proferre non audent : qui 
tamen esse possunt fratribus ex priore ipsius dogmatis 
defensione notissimi. Proinde alii severius sunt coer- 
cendi, alii vigilantius investigandi, alii tractandi quidem 
lenius, sed non segnius sunt docendi : ut si non timentur 
ne perdant, non tamen negligantur ne pereant. Quod 
enim putant auferri sibi liberum arbitrium, si nee ipsam 
bonam voluntatem sine adjutorio Dei hominem habere 
consenserint ; non intelligunt non se firmare humanum 
arbitrium, sed impellere ut per inania feratur, non in 
Domino tanquam in petra stabili collocetur. Paratur 
enim voluntas a Domino. Quod autem personarum ac- 
ceptorem Deum se credere existimant, si credant quod 
sine ullis praecedentibus meritis, cujus vult miseretur, et 
quos dignatur vocat, et quern vult religiosum facit: parum 
attendunt quod debita reddatur poena damnato, indebita 
gratia liberato, ut nee ille se indignum queratur, nee 
dignum se iste glorietur ; atque ibi potius acceptionem 
nullam fieri personarum, ubi una eademque massa damna- 
tionis et oiFensionis involvit, ut liberatus de non liberato 
discat, quod etiam sibi supplicium conveniret, nisi gratia 
subveniret : si autem gratia, utique nullis meritis reddita, 
sed gratuita bonitate donata. Sed injustum est, inqui- 
unt, in una eademque mala causa hunc liberari, ilium 
puniri. Nempe ergo justum est utrumque puniri. Quis 
hoc negaverit ? Agamus ergo gratias Salvatori, dum nobis 
non redditum cernimus, quod in damnatione similium 
etiam nobis debitum cognoscimus. Si enim omnis homo 
liberaretur, utique lateret quid peccato per justitiam debe- 
atur; si nemo, quid gratia largiretur." 

Interea Pinianus vir nobilis, Severi expraefecti filius, 
socrus illius Albina et uxor Melania (senioris Melaniae, 
cujus superius k mentio facta est, neptis) Hierosolymis 
habitantes, " cum 1 Pelagio egerunt, ut quascunque ad- 

k Supr. cap. 8. pag. 247, 248. ' Auguslin. dc gratia Christi, cap. I. 



332 



BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 



versus eum dicerentur scripto damnaret:" quibus ille, 
quod ad gratiae necessitatem attinet, hac interposita pro- 
testatione, satisfacere conatus est, " Anathema™ qui vel 
sentit vel dicit gratiam Dei, qua Christus venit in hunc 
niundum peccatores salvos facere, non solum per singulas 
horas aut per singula momenta, sed etiam per singulos 
actus nostros non esse necessariam : et qui hanc conantur 
auferre, poenas sortiuntur aaternas:" deinde, ut de ori- 
ginali peccato errorem suum obtegeret, ex n libello fidei 
sua? Romam ad Innocentium misso illis recitavit; " iisdem 
sacramenti verbis debere baptizari infantes, quibus et 
majores." Ea occasione, ad versipellis haeretici dolos 
aperiendos, editi sunt ab Augustino libri illi duo, de 
gratia, et originali peccato : quos scriptos testatur ipse, 
" posteaquam Pelagiana hasresis cum suis authoribus ab 
episcopis ecclesiae Romanae, prius Innocentio deinde Zo- 
simo, cooperantibus conciliorum Africanorum Uteris, con- 
victa atque damnata est." Indeque est, quod in libri pos- 
terioris capitedecimo septimo ait; "in tam nefandi erroris 
authores, episcopalia concilia, et apostolicam sedem, uni- 
versamque Romanam ecclesiam, Romanumque imperium, 
quod Deo propitio Christianum est, rectissime fuisse com- 
motum, donee resipiscant p de Diaboli laqueis." Et in 
epistola CXCVI. ad Asellicum : "Hoc genus hominum ca- 
pita sibi invenerat Pelagium et Celestium, impietatis hujus 
assertores acerrimos. Qui recenti judicio Dei, per dili- 
gentes et fideles servos ejus, etiam Catholica communione 
privati sunt ; et propter cor impoenitens adhuc in sua dam- 
natione persistunt." 

Scripserant ad Julianam quoque virginis Demetriadis 
matrem Augustinus et Alypius, " ut contraria gratiae Dei 
dogmata devitaret :" ad quos ita rescripsit ilia, " Quod 
me hortatur reverentia vestra, ne aures indulgeam his 
hominibus qui pravis tractatibus venerandam fidem saspe 
corrumpunt; gratias uberes ago tam piae admonitioni. 



1 Augustin. de gratia Christi, cap. 2. 
Id. de peccato Original, cap. 1. et 5. 
Id. retractat. lib. 2. cap. 50. P 2 Tim, cap. 2. ver. 26. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 333 

Sed noverit sacerdotium vestrum, longe me ac domuncu- 
lam meamabhujusmodipersonis esse discretam : omnisque 
familia nostra adeo Catholicam sequitur fidem, ut in nullam 
haeresim aliquando deviaverit, nee unquam lapsa sit ; non 
dico in eas sectas quae vix expiantur, sed nee in eas quas 
parvos habere videntur errores." Hujus literae ad Au- 
gustinum et Alypium, tumapud Hipponem simul constitu- 
tes, quum pervenissent : alia inde ad eandem scripta epistola 
(quae inter Augustinianas numero habetur CLXXXVIII.) 
Pelagianorum non parvum esse errorem docuerunt ; et 
venenum in Pelagii libello ad Demetriadem oceultatum 
patefecerunt. " In quo," inquiunt, " libro quamvis nee 
ipsius nee tuae reverentiae nomen expresserit ; tamen a 
matrei virginis ut ad earn scriberet se postulatum esse 
commemorat. In quadam vero epistola sua idem Pela- 
gius, ubi et nomen suum apertissime ponit, nee nomen 
sacrae virginis tacet, dicit ad earn se scripsisse ; et ejusdem 
sui operis testimonio probare nititur se gratiam Dei, quam 
vel tacere vel negare asseritur, apertissime confiteri." Hoc 
enim a Pelagio factum in epistola apologetica Innocentio 
directa, sed, illo defuncto, successor! ejus Zosimo tradita, 
ostendit Augustinus r : ex quo liquet, ante Zosimi pontifi- 
catum (superiore anno inceptum, et in hujus fine termi- 
natum) hanc ad Julianam epistolam conscriptam non fu- 
isse. 

De prostrata etiam in occidente Pelagiana haeresi, in 
orientem scripserunt Augustinus et Alypius ad Hierony- 
mum ; ut et de Aniano Pelagiano, qui epistolae illius ad 
Ctesiphontem responderat. Ad hos Bethleemo per Inno- 
centium presbyterum rescripsit Hieronymus: " Coopera- 
toribus s et adjutoribus vobis, hseresis Celestiana jugulata 
est: quae ita infecit corda multorum, ut cum superatos 
damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non 
omittant ; et quod solum possunt, nos oderint, per quos 
putant se libertatem docendse haereseos perdidisse. Quod 
autem quaeritis, utrum rescripserim contra libros Aniani 

i Supra pag. 280. ' Augustin. de gratia Christi, cap. 30, 34, 37. 

" Inter Hieronymianas, epist. 81. op. torn. 4. par. 2. pag. 64(5. inter Augusti- 
nianas, 202. op. torn. 2. pag. 763. 



334 BRITANNICARUM ECCLESrARUM CAP. X. 

pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut 
alienae blasphemies verba frivola subministret : sciatis me 
ipsos libros in scbedulis missos a sancto fratre nostro Eu- 
sebio presbytero suscepisse, non ante multum temporis; 
et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae 
et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut pro- 
pemodum contemnendos putarem. In eodem enim luto 
haesitat, et exceptis verbis tinnulis atque emendicatis, 
nihil aliud loquitur. Tamen multum egimus; ut dum 
epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et 
blasphemias suas omnibus patefaceret. Quicquid enim 
in ilia miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, 
in hoc opere confitetur. Nee grande est ineptissimis nae- 
niis respondere. Si autem Dominus vitam tribuerit, et 
notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis 
respondebimus : non utconvincamus haeresim mortuam : sed 
ut imperitiam atque blasphemiam ejus nostris sermonibus 
confutemus. Meliusque hoc faceret sanctitas vestra: ne 
compellamur contra haereticum nostra laudare." 

Hie ille haeresim Celestianam jugulatam esse dicit, non 
(ut dicere eum fingit Bernardus Lutzenburgius*, eumque 
secutus, licet id ipse dissimulet, Thomas Dempsterus") 
" Pelagium seculi gladio et totius orbis authoritate dam- 
natum esse :" quod licet verum sit, tamen ab Hieronymo 
nusquam scriptum reperitur. Responsionis vero adversus 
se editae authorem hie non obscure facit Hieronymus 
ipsum Pelagium ; verba tantum, quibus sensa sua expres- 
serit, ab Aniano pseudodiacono mutuatum. Earn ab Eu- 
sebio presbytero accepisse se ait : Cremonensi utique illo, 
socio ipsius intimo, cui in Matthaeum et Hieremiam com- 
mentarii ab eo sunt dicati. Eundem etiam Eusebium ilium 
fuisse putat Baronius w , cujus habetur epistola ad Cyrillum 
Alexandrinum scripta contra Valerianum Pelagianum: 
quin et hoc in loco Hieronymum emendandum esse conji- 
cit, et pro Aniano pseudodiacono Celedensi, Valerianum 



1 Bernard. Lutzenburg. catalogo hsereticor. lib. 3. 

u Dempster, histor. ecclesiastic. Scotor. lib. 15. num. 1012. Ex Gelasio ; 
infra. 

" Baron, ann. 417. sec. 16. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 335 

pseudodiaconum Cenetensem* reponendum. In ecclesias 
certe nomine " absque dubio depravatum esse textum" 
asserit ; " cum de ecclesia Celedensi nusquam fiat mentio." 
Atqui ad Marcum presbyterum Celedensem scripta legitur 
decima quinta ipsius Hieronymi epistola : et Celidam civi- 
tatem in Cyi'enaica provincia Ptolem3sus y collocat. Neque 
vel Celedensis, vel Cenetensis, vel alterius alicujus eccle- 
siae diaconum Valerianum ilium fuisse ostendi potest ; quern 
" servum Ariminensis possessionis illustrissimi Valerii 
comitis" extitisse, Eusebius 2 in ilia ad Cyrillum epistola 
nobis indicavit : clarissimi utique illius comitis" Valerii, 
qui " profanis a istis novitatibus potestate, curando et 
instando, efficaciter" restitit. 

Huic b illustrissimo comiti cum scripsissent Pelagiani, 
Catholicos " damnatores esse nuptiarum operisque divini, 
quo ex maribus et fceminis Deus homines creat ; quoniam 
dicunt eos, qui de tali commixtione nascuntur, trahere 
originale peccatum :" ad eundem Augustinus, post d dam- 
nationem Pelagii et Celestii, de nuptiis et concupiscentia 
librum edidit ; quo nuptiarum bonum discrevit a concu- 
piscentiae carnalis malo, quo bene utitur ad filios procre- 
andos pudicitia conjugalis. Atque hie primum Juliani 
Pelagiani episcopi contra Augustinum erupit furor ; qui 
et e patrem illius Memorium episcopum, et ipsum adoles- 
centem in diaconatus ordine constitutum, non vulgari 
amore fuerat prosecutus. Post patris mortem in hseresim 
incidisse, ilia Augustini ad eum verba indicant: " Ego f 
vero parentes tuos tanquam Catholicos Christianos honora- 
biles habeo ; eisque gratulor, quod ante defuncti sunt, 
quam haereticum te viderent." 

x Provincial Istrice. 1. in subscriptionib. epistolae syn. Agathonis P. ann. 680. 
in Act. 4. sextae synodi. fin. pag. 54. 

y Ptolem. Geograph. lib. 4. cap. 4. s Supra, cap. 9. pag. 30G. 

a Augustin. de nupt. et concupiscent, lib. 1. cap. 2. b Ann. CCCCX1X. 

c Augustin. de nupt. et concupiscent, lib. 1. cap. 1. et retractat. lib. 2. 
cap. 53. 

d Id. ad Bonifac. lib. 1. cap. 5. 

e Id. epist. 101. ad Memorium ; et integri operis contra Julian, lib. Leap. 2. 

' Id. imperfecti operis contra Julian, lib. 1. cap. fi6. 



836 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

Baronio 8 et pater et filius Capuanus videtur fuisse epis- 
copus : quod de patre sine authore ille opinatur, de filio 
unius Gennadii inductus testimonio ; quum tamen in Sige- 
bergensi h Gennadii exemplari pro Capuano habeatur Cam- 
panus : quomodo et ab Honorio Augustodunensi, Vin- 
centio Bellovacensi, Johanne Trithemio et Bernardo Lut- 
zenburgio lectum fuisse apparet. Tametsi vero antiquis 
proprie Campanos illos fuisse dictos non nesciam, quos 
aetas posterior Capuanos appellavit : latius tamen accipi- 
endum hie Campanorum nomen, vel illud Bedae suaserit, 
initio libri primi expositionis in canticum Salomonis, " Ju- 
lianum Celanensem episcopum a Campania" fuisse asseren- 
tis. In Romano quoqueseptuagintaepiscoporum sub Ge- 
lasio habito concilio Celanensis invenitur idem nominatus : 
in Prosperi autem chronico, et Petri diaconi libello de 
incarnatione et gratia Domini ad Fulgentium, duarum 
primarum literarum facta metathesi, Eclanensis ; quod ad 
.^Eculanum Hirpinorum propius accedit. Sed ut inter 
Campanos potius quam Hirpinos Juliani sedem inqui- 
ramus, non Bedae solum nos ducit authoritas, sed etiam 
Prosperi ab eodem 1 citatum testimonium, cui k et Campania 
probe erat cognita, et Campanus ipse Julianus. Celennam 
vero in Campania locum fuisse, notavit Servius 1 , in illud 
Mnek\. VII. 

Quique Rufas Batulumque tcnent, atqne arva Celennnae. 

eodemque Celenam Coloniam, ex Vespasiani nummo, 
retulit in Thesauro geographico Abrahamus Ortelius. 

Scripserat autem Julianus in Canticum Salomonis com- 
mentaries, praefixo de amore libello : sub m obtentu, quasi 
hunc a fcedissima foret voluptate secreturus, re autem 
vera suam confirmaturus haeresim : in quo inter alia, as- 
serit, " sanctum nobis ac generosum amorem, ab ipso lucis 
exordio, natura conciliante insitum, et ad ultimam usque 

s Baron, ann. 419. sec. 50. 

h Suffrid. Petr. in Gennad. de vir. illustr. cap. 45. 

1 Bed. histor. ecclesiastic, lib. l.cap. 10. Vid. supra, cap. 8. pag, 252. 

k Prosp. de dimidio tempor. cap. 6. ' Ubi Celemnem vocat. 

m Bed. in Cantic. lib. 1. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 337 

senectutem solis viribus animi innixum, sine ullo damno 
sui persistere vigoris :" eundemque, " sicut de corpore 
trahere quod est perturbatus et rapidus, ita de animo 
quod sit sublimis atque continuus;" ideoque, " quamdiu 
nihil de genitali voluptate desiderat, quasi ad solius animi 
moveri arbitrium, et in actibus suis habere jocunditatem, 
ut perturbationis immunem, ita etiam libertate gauden- 
tem:" atque sic demum concludit, " Cum igitur sapientis 
animus, qui voluptatem subjicit dignitati amoris et incitat 
et ordinat appetitum, nunquam fines transit officii, sed ad 
earn magnitudinem atque pulchritudinem studiis procedit 
ac meritis, ut generosum ejus ignem gratia sancti Spiritus 
incipiat ventilare ; tunc sit ilia charitas, quae non propin- 
quos solum aut cives, sed ipsum genus humanum gremio 
suo conatur amplecti." 

Editus ab eodem quoque liber est de bono constantiaa : 
in quo virtutis illius laudes ita celebrat : " Ha?c est con- 
stantia, qua? maxime asserit arbitrii potestatem ac bonum, 
ejusque naturae et humani animi motus liberos ; dum os- 
tendit omne mentis bonum voluntarium, nee ulli unquam 
casui obnoxium. Ipsa enim armat egregium cujusque et 
accendit animum ; dum ilium libertatis sua? semper ad- 
monet, dumque omnes ab eo repellit metus." Et post 
multa, quibus libertatem nostras voluntatis prasdicat, ait, 
" Etenim, sicut prasclare a doctissimis atque orthodoxis 
disputatum est, nemini vere unquam noceri nisi a seipso 
potest : nee est prorsus aliquid quo quisquam invitus fiat 
miser. Quid tandem virtus timebit, nisi defectum sui, quo 
homini in asternum . nocetur ?" Et, ne gratia? in tota hac 
disputatione prorsus oblitus videretur, " Divinae," inquit, 
" gratiae est, armare et firmare constantiam, qua? caeteras 
possit custodire virtutes ; et contra omnia quae resistunt, 
defendere virtutem." Ubi tamen, ut recte a Beda" est 
observatum, " cautissimo usus est verbo, ut non diceret 
earn donare, quasi antea non habitam, nobis constantiam; 
sed potius juvare et firmare, quasi a nobis jam exortam." 

Verum apertissime hsereticas malignitatis virus in qua- 

n Bed. in C'antic. lib. 1. 
VOL. V. z 



338 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

tuor libris idem prodidit, quos contra Augustini ilium 
unicum de nuptiis et concupiscentia evulgavit; Turbantio 
cuidam episcopo tunc Pelagiano, postea" vero ab illo 
errore liberate, nuncupatos. In quos ita prsefatus p ille 
est, " Doctores nostri temporis, et nefariae quae adhuc 
fervet seditionis authores, ad hominum quorum Sanctis 
studiis uruntur contumelias et exitium, quoniam iter aliud 
non patebat, decreverunt per ruinam totius Ecclesiae per- 
venire : non intelligentes quantum his contulerint honoris, 
quorum ostenderunt gloriam nisi cum Catholica religione 
non potuisse convelli. Nam si quis aut liberum in homi- 
nibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem 
dixerit, Celestianus et Pelagianus vocatur : quo simplices 
sermone perterriti, ut ab invidia nominis exuantur, etiam 
sanam fidem deserunt ; credituri proculdubio, nee liberum 
esse in hominibus arbitrium, nee Deum nascentium con- 
ditorem, quando illud quod prius affirmaverant, utrumque 
deseruerint. Ne igitur vocentur haeretici, hunt Manichaei : 
et dum falsam verentur infamiam, verum crimen incurrunt ; 
instar ferarum, quae circundantur pinnis, ut cogantur in 
retia. Quibus quoniam deest ratio, in verum exitium vana 
formidine contruduntur." 

Addit deinde, " laborare q illam partem rationis inopia, 
quae in disserendo cum terrorem surrogat, nullum a pru- 
dentibus impetrat, sed coecum a meticulosis extorquet as- 
sensum :" terrorem nimirum imperatorio edicto illis incus- 
sum subindicans : in quo tamen audacissimus haareticus 
pro suis potius quam pro Catholicis pronuntiatum fuisse 
cavillatus est. Nempe r in rescripti sui praefatione Pela- 
gium Celestiumque incusaverat imperator, quod Deo om- 
nipotent! " tamtrucem inclementiam ssevaa voluntatis assig- 
narent," ut quum in mundi initio hominem condere delibe- 
raret; " mortem praemitteret nascituro:" dicentes, "non 
hanc insidiis vetiti fluxisse peccati, sed exegisse penitus 
legem immutabilis constituti." Illud enim, " Statutum s 

° Augnstin. opevis imperfecti contra Julian, lib. 1. cap. 1. 
P Ibid. cap. 71. et de nup. et concupiscent, lib. 2. cap. 3. 
1 Apud eund. contra Julian, lib. 3. cap. 1. 
' Supra pag. 321. ■ Hcb. cap. 9. ver. 2". 



CAP. X. ANTIQUITATES. OdJ 

est hominibus semel mori," valiturum censuerunt, etiamsi 
Adamus nunquatn peccavisset. Quia vero orthodoxi etiam 
tenebant cum apostolo, postquarn " per* unum ilium ho- 
minem peccatum in mundum hunc intrasset, et per pec- 
catum mors ;" originalis peccati reos nasci omnes, indeque 
esse " natura u filios irae:' : in eos edicti verba retorqueri 
potuisse putavit sophista, ut qui ipsi etiam sentirent, prius 
damnatum esse hominem quam natum. Quern non alia 
Augustinus w (illius enim hsec verba sunt, non, ut citata 
sunt a Baronio", Juliani) dignari hie voluit responsione 
quam ista : " Si pro vobis potius ab imperatore responsum 
est, cur non in medium prosilitis, et hoc ultro publicis 
potestatibus allegatis ; vos esse monstrantes, quorum 
Christianus princeps approbavit fidem? Verum si Dei 
legem non sicut sese habet, sed sicut vobis placet, intel- 
ligitis : quid mirum si et de lege imperatoris hoc facitis V 

Adpontificis vero Romani judicium quod attinebat, Zo- 
simum y praevaricationis accusare non est veritus, et brevi 
post insecutam de constituendo illius successore dissen- 
sionem populi Romani (aliis Bonifacium presbyterum, aliis 
Eulalium archidiaconum eligentibus) ultioni Dei tribuere. 
De judicibus denique generatim est conquestus, partis 
suae homines apudeos " non z potuisse agere causam suam : 
quia nemo de rebus dubiis bene consultat, nisi qui ab odio, 
amicitia, inimicitia, ira vacuum pectus attulerit ; quales 
non fuisse dixit, qui de hac causa judicaverunt, quia prius 
earn cceperunt odisse quam nosse," adjungens prasterea, 
" non numerandas sed ponderandas esse sententias ; et 
ad aliquid inveniendum multitudinem nihil prodesse cce- 
corum in causa judicandi, amoto strepitu turbarum, de 
omni ordine conversationis hominum, sive sacerdotum, 
sive administrantium, sive praefectorum, ad discussionem 
talium rerum non sola nomina, sed eligendam esse pru- 
dentiam ; et honorandam esse paucitatem, quam ratio eru- 



' Rom. cap. 5. ver. 12. u Ephes. cap. 2. ver. 3. 

" Aug. contra Julian, lib. 3. cap. 1. " Baron, ann. 418. sec. 23. 

y Aug. contr. Julian, lib. 1. cap. 4. et lib. C cap. 12. 
2 Ibid. lib. 3. cap. 1. et lib. 2. cap. 10. 

z2 



340 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

dit libertasque sublimat :" hisque omnibus consideratis, 
" majoris sibi esse apud Deum glorias, destitutam veritatem 
tueri." Haec arrogantissimus Julianus. 

Post 3 consulatum Honorii XII. et Theodosii VIII. oc- 
tavo Calendas Junias, iterum Carthagine in secretario 
basilicas Fausti habitum est CCXVII. b episcoporum Afri- 
canorum plenarium concilium : in quo prascedentia c con- 
cilia Africana, tempore Aurelii Carthaginiensis episcopi 
celebrata (et in iis anatbemata d contra Pelagianos boc ipso 
in loco superiori anno promulgata) recitata et confirmata 
sunt ; atque ex iis codex e canonum Africanae ecclesias 
compositus : qui quidem codex, et in eo octo illi contra 
Pelagianos editi anathematismi, Justiniani imperatoris 
temporibus, a Dionysio exiguo sub Africani concilii no- 
mine codici' canonum occidentalis ecclesias est insertus ; 
posteaque in secundo Trullani concilii universalis canone, ut 
-membrum codicis g canonum orientalis ecclesias, approbatus. 

In hoc prasterea plenario totius Africae concilio pecu- 
liariter aliquid adversus Pelagianos fuisse constitutum ; 
partim ex verbis illis Augustini h colligimus : " quod papas 
Zosimo de Africano concilio scriptum est, ejusque rescrip- 
tum ad universos totius orbis episcopos missum ; et quod 
posteriori concilio plenario totius Africa? contra ipsum 
errorem breviter constituimus :" partim ex Prosper!' illo 
carmine : 

Tu causam fidei flagrantius Africa nostra 
Exequeris : tecumque suum jungente vigorem 
Juris apostolici solio, fera viscera belli 
Conficis, et lato prosternis limite victos. 
Convenere tui de cunctis urbibus alrai 
"Pontifices, geminoque senum celeberrima ccetu, 
Decernis quod Roma probet, quod regna sequantur. 

Nee sola est illic synodorum exerta potestas, 
Ceu qnos non possunt ratione evincere nostri, 
Yi premerent: diseussae artes, virusque retectum est 



* Cod. canon, eccles. African, a Justello edit. pag. 33. 

t> Ibid. pag. 34, 338. et 341. c Ibid. pag. 54, 58. et 106. 

■> Jbid. pag. 289, 290. e Excus. Paris, ann. 1614. 

f Excus. Mogunt. ann. 1525. et Paris, ann. 1609. 

z Graece excus. Paris, ann. 1540. Greece et Latine Tiguri, ann. 1559. 

h August, ep'.st. 215. ad Valentium. ] Prosp. de ingratis, cap. 2. 



CAP. X. ANTIQUITATES. (ill 

Hseretki sensus : nullumque omnino velictum, 
Docta fides quod non dissolvetet argumentum. 
Condita sunt et scripta manent, quae de cataractis 
^lerni fontis fluxere undante meatu, 
Et tercentenis piocerum sunt edita Unguis : 
Sic moderante suam legem bonitate severa, 
Ut qui danmato vellent de errore reverti, 
Aceiperent pacem; pulsis qui prava tenerent. 
An alium in finem posset procedere sanctum 
Concilium, cui dux Aurelius ingeniumque 
Augustinus erat ? 

Cum enim duas illas synodos de cunctis Africae urbibus 
convenisse signified : vix aliae commode poterunt hie in- 
telligi, quam plenariae illae duas, hoc et prsecedente anno 
Carthagine congregatse ; quibus utrisque et Aurelium 
praefuisse, et Augustinum interfuisse constat : quarum 
posterioris ccetui frequentiori cum facile concipere possi- 
mus LXXXVI. episcopos praesentes adfuisse, qui a priore 
abfuerunt, et sententiam tamen contra Pelagianos ab ea 
latam una cum reliquis confirmarunt : eos, prioris concilii 
CCXIV. patribus adnumeratos, trecentorum procerum 
summam a Prospero constitutam conficere potuisse, nullo 
negotio intelligimus. Nam duorum illorum conciliorum 
ante triennium habitorum, ad quae nos ducit Baronius k , 
(Carthaginiensis episcoporum LXVIII. cui pra?fuit Aure- 
lius, sed non interfuit Augustinus ; et Milevitani episcopo- 
rum LXI. cui interfuit Augustinus, sed minime praefuit 
Aurelius) velutrumque secum, vel utrumviscum horum quae 
diximus altero compositum, aegre hie nobis satisfecerit : 
turn quia provincialia ambo ilia fuerint non nationalia, turn 
quia pauciorum numero episcoporum, quam ut Prosperi 
calculo complendo possint sufficere. 

Pios hos Aurelii et Augustini in reprimendis Pelagianis 
conatus, lege contra eos renovata corroboravit imperator 
Honorius : ut ex ejusdem rescripto, eodem tenore ad 
utrumque dato, cognoscitur ; quod, una cum adjuncta 
Aurelii ad Byzacenae et Arzugitanee provinciae episcopos 



k Baton, aim. 4115. sec. S. Vid. Voss. histor. Pelagian, lib. 1. fin. cap. 15. 



342 



BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X, 



epistola, ab historicis Magdeburgensibus 1 et Baronio m ex 
MSS. codicibus editum, hie subjicimus. 



IMPERIALIS" EPISTOLA, AD AURELIUM CARTHAGINIEMSEM 
EPISCOPUM. 

Imperatores Honorius et Theodosius Augusti, Aurelio episcopo salutem. 

" Dudum quidem fuerat constitutum, ut Pelagius et 
Celestius nefandi dogmatis repertores ab urbe Roma, ve- 
luti qusdain Catholica? veritatis contagia pellerentur, ne 
ignorantium mentes scaeva persuasione perverterent. In 
quo secuta est dementia nostra judicium sanctitatis tua?, 
quo constat eos ab universis justae sententiae examinatione 
esse damnatos. Sed quia obstinati criminis pertinax ma- 
lum, ut constitutio geminaretur, coegit: recenti quoque 
sanctione decrevimus, ut si quis eos in quacunque provinci- 
arum parte latitare non nesciens, aut propellere aut pro- 
dere distulisset, prsescriptas pcenae velut particeps subjace- 
ret. Prsecipue tamen, ad quorundam episcoporum perti- 
naciam corrigendam, qui pravas eorum disputationes vel 
tacito consensu adstruunt, vel publica oppugnatione non 
destruunt : pater carissime atque amantissime, sanctitatis 
tua? authoritatem cavere conveniet, quatenus in abolitione 
prasposterae haeresis, omnium devotio Christiana consen- 
tiat. Religio itaque tua competentibus scriptis universos 
faciat admoneri, scituros definitione testimonii tui, hanc 
sibi definitionem esse praescriptam, ut quicunque damna- 
tioni supra memoratorum (quo pateat mens pura) subscri- 
bere impia obstinatione neglexerint, episcopatus amissione 
mulctati, interdicta in perpetuum (expulsi civitatibus) com- 
munione priventur. Nam cum ipsi nos juxta synodum Ni- 
caenam confessione sincera, conditorem rerum omnium 
Deum, imperiique nostri veneremur authorem ; non patie- 
tur sanctitas tua, sectae detestabilis homines in injuriam 

1 Cenlur. 5. col. 846, 847. m Baron, ann. 419. sec. 57, 58. 

n Cujiiset Photius in bibliothcca meminit, num. 53. 



CAP. X, ANTIQUITATES. '343 

religionis nova et inusitata meditantes, secretis tractatibus 
occultare sacrilegium publica semel authoritate damnatum. 
Una enim eademque culpa est eorum, qui aut dissimulan- 
do conniventiam, aut non damnando favorem noxium prae- 
stiterint," Et alia raanu. " Divinitas te per multos annos 
servet incolumem, pater carissime atque amantissime. 
Data V. Idus Junias, Ravenna?, Monaxio et Plinta con- 
sulibus." 



EPISTOLA SANCTI AURELII CARTHAGINIENSIS EPISCOPI, AD 
OMNES EPISCOPOS PER BYZACENAM ET ARZUGITANAM 
PROVINCIAM CONSTITUTES ; DE DAMNATIONS PELAGII ET 
CELESTII HiERETICORUM. 

Dilectissimis ac desiderabilibus fratribus ac consacerdotibus, Donatiano priulK se- 
dis, Januario, Felici, Palatino, Primiano, Gaiano, et alii" Gaiano, Januario, 
Victorino, et caeteris per tractum provincial Byzacense et Arzugitana: con- 
stitutis, Aurelius episcopus. 

" Super Celestri etPelagiidamnationeeorumque dogina- 
tibus, participem sanctam dilectionem vestram in plenavio 
concilio fuisse commemini ; dilectissimi ac desiderabiles 
fratres. Sed quoniam pro honore Dei, in cujus manu cor 
regis est constitutum, gloriosissimorum principum Chris- 
tianorum fideni rectam et Catholicam custodientium acces- 
sit authoritas, quam per humilitatem meam universis co- 
episcopis meis voluit intimari : idcirco honorabilem fra- 
ternitatem vestram missis exemplaribus instruere festinavi, 
ne quid mali in aliqua parte provinciae, ex supradictorum 
serpentina persuasione ab universali Ecclesia totius orbis 
exclusa, fortasse subrepat. Ob hoc ergo tam necessaria 
constitutio Christianorum principum charitatem vestram la- 
tere non debuit, et ad me ab eis data? literae : quarum si- 
mul exemplaribus lectis, quemadmodum subscribere unus- 
quisque vestrum debeat, dilectio vestra cognoscat ; sive 
quorum synodalibus gestis subscriptio jam tenetur, sive 
qui non potuistis eidem plenario totius Africa; interesse 

Habetur in parte 2. col. Isidori Mercatoris.edit. Paris, ann. 1M5. fnl. 177. 



h 



344 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X- 

concilio : quo, cum in supradictorum haereticorum damna- 
tione omnium vestrum fuerit integrata subscriptio ; nihil 
omnino sit, unde ullius p dissimulationis, vel negligentiae, 
vel occultae q forsitan pravitatis aliqua videatur merito re- 
mansisse suspicio." Et alia manu. " Opto fratres, bene 
vivatis, mei memores. Data Calendis Augusti, Cartha- 
gine, Monaxio et Plinta consulibus." 

Istam de subscriptione tarn necessariam constitutionem 
episcopi Pelagiani aegerrime tulerunt : quorum decern' et 
octo communem Thessalonicam miserunt epistolam, " ad 
loci illius episcopum sua calliditate tentandum, et ad suas 
partes, si posset fieri, traducendum." Id enim agebant, 
" ut s in auxilium suum, contra Manichaeorum (u t loquebantur) 
profanitatem, consensionem orientalium episcoporum ex- 
poscerent : nihil aliud nitentes, nisi ut horribili hasresi 
objecta, cujus se adversarios confingebant, laterent inimici 
gratiae in laude naturae. " Romanos enim clericos assere- 
bant, " jussionis* terrore perculsos, non erubuisse prseva- 
ricationis crimen admittere ; ut contra priorem sententiam 
suam, qua gestis Catholico dogmati afFuerant, postea pro- 
nunciarent malamhominum esse naturam :" reliquos etiam 
universe, " sub u nomine gratiae, ita fatum asserere ; ut di- 
cant, quia nisi Deus invito et reluctanti homini inspirave- 
rit boni et ipsius imperfecti cupiditatem, nee a malo decli- 
nare, nee bonum possit arripere :" denique " toto w penitus 
occidente non minus stultum quam impium dogma suscep- 
tum" : et " de simplicibus episcopis, sine congregatione 
synodi in locis suis sedentibus, extortam subscriptionem 
esse." 

Romara quoque utramqu; tentandam putaverunt : ve- 
terem per Julianum, novam per Celestium. Et a Juliano 
quidem missa est epistola, " ad x eos seducendos, qui Ro- 



i> Al. Mis. 1 Al. occullatee. 

r Augustin. ad Bonifac. lib. 1. cap. 1. op. torn. 10. pag. 411. 
' Id. ad Bonifac. lib. 2. cap. 1. Ibid. pag. 431. 

> Ibid. cap. 3. pag. 433. " Ibid. cap. 5, et 8. pag. 436, et 442. 

» Ibid. lib. 4. cap. lilt. pag. 490. 

x Augustin. contra Julian, imperfecti operis lib 1. cap. 18. op. torn. 10. pag. 
880. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 



345 



mae possent tali suasione secluci:" quam scriptam ab eo 
fuisse post editos libros quatuor adversus Augustini de 
nuptiis et coneupiscentia commentarium, ipse ibidem in- 
dicat. Ita enim probra Catholicis objecta exorsus est hae- 
reticus : " Dicunt* illi Manichaei, quibus modo non com- 
municamus, id est, toti isti cum quibus dissentimus ; quia 
primi hominis peccato, id est, Adas liberum arbitrium peri- 
erit, et nemo jam potestatem habeat bene vivendi, sed om- 
nes in peccatum carnis sua? necessitate cogantur. Dicunt 
etiam istas, qua? modo aguntur, nuptias a Deo institutas 
non fuisse, quod in libro Augustini legitur ; contra quern 
ego modo quatuor libellis respondi : cujus Augustini dicta 
inimici nostri in veritatis odium susceperunt :" deinde, 
cum suorum antitheses subjecisset: " Contra 2 haec nos quo- 
tidiedisputamus,et ideonolumuspraevaricatoribusadhibere 
consensual ; quia nos dicimus liberum arbitrium in omni- 
bus esse naturaliter, nee Adae peccato perire potuisse ; 
quod Scripturarum omnium authoritate firmatur. Dicimus 
has, qua? nunc in orbe terrarum, a Deo nuptias institutas ; 
nee reos esse conjuges, sed fornicatores et adulteros con- 
demnandos, &c,"ita tandem epistolam concludit : " Nemo* 
ergo vos seducat, nee se negent impii ista sentire. Sed si 
verum dicunt, aut audientia detur, aut certe isti ipsi 
episcopi, qui nunc dissident, damnent, quag supra dixi, cum 
Manichasis se ista tenere ; sicut nos ista damnamus, quae 
de nobis jactant: et sit plena concordia. Quod si nolunt : 
scitote eos esse Manichaeos, et ab eorum vos abstinete 
consortiis." 

Constantinopoli suorum nomine legatione functus est 
Celestius : quem ibi debellatum fuisse notavit Augustinus b . 
Duos urbs ilia consuevit habere episcopos : Novatianorum 
unum, Catholicorum alterum: anno CCCCXIX. die c Au- 
gusti XXVI. Monaxia et Plinta consulibus, e vita ex- 
cessit Novatianorum episcopus Chrysanthus: qui ab im- 

1 Apud August, lib. 1. ad Bonifacium, cap. 2. el 5. op. torn. 10. pag. 413. et 415. 
' Ibid. cap. 15. pag. 424. " Ibid. cap. 24. pag. 430. 

' Aug. contra Julian, lib. 3. cap. 1. pag. 554. 
r Socrat. hist, ecclesiast, lib. 7. cap. 17. 



& 



346 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

peratore aliquando " vicarius 3 in insulis Britannicis con- 
stitutes, in illarum administratione permagnam laudem 
consecutus fuerat." Catholicis praesidebat ex Armenia 
Sebastenus Atticus : cujus zelum in Pelagianis ab urbe 
ilia propulsandis ita commendat, in epistola ad Nestorium, 
papa Celestinus : " 'E^'^ulpae 6 Tivag rije^wfje i7/x<I>v /xtra to 
avocriov koi iroWaicig KdTaicpidiv Sojfia IlcXayiov tcai KeAect- 

TlOV, Tl KdOoXlKr) TTlCFTig Upr)viVUtV, OTTOTi IkUVOVQ, jXtTO. T(x)V 

iirofiivwv rp §o£^ avruiv, ijra avaroXi) koi r\ Svaig clkovti^j 
avfi(j)<jovoii(Trig airoipaaswg £7rAi)£;£v' avTina 6 Trig ayiag fivr)- 
/utjc 'ATTiKog, 6 8(8a<7KaXoc rfjc icadoXtKrjg niarewg, kcu aA?j- 
8wg tov juaicaptou 'lwavvou koi elg Tavra SiaSo^oCj ovTtog 
tKzivovg tSiai^ev VTrep tov koivov fiaaiXtwg, oiote avTo'ig 
\ii\Ti tov tied iaravai avtmv <rvyyu)pr)Br\vai. Aliquantis 
diebus vitas nostras, post nefandum et saepe damnatum 
dogma Pelagii atque Celestii, Catholica fides quietem 
habuit ; quando eos, cum suas opinionis sequacibus, telis 
unita; sentential oriens occidensque percussit. Denique 
sanctas recordationis Atticus, Catholicae magister fidei, et 
vere beati Johannis etiam ad ista successor, eos ita per- 
secutes est pro rege communi, ut iis nee standi quidem 
illic copia prsestaretur." Cujus rei testes postea citat 
ille commentaries' inde ab Attico ad se missos. 

Addit Prosper 8 , non solum Pelagianorum legatos re- 
pulsam tulisse ab Attico, sed Ephesios h quoque et Siculos 
pari studio eosdem a suis sedibus exegisse. 

Quid loquar et curam, magna quam gessit in urbe 
Constantinopoli docto bonus ore sacerdos 
Atticus, antiqua legatos hsereticorum 
Confutando fide ? de qua tunc impia corda, 
Quamvis se obducta tegerent velamine forma 
Judicii et tacita tulerant tormenta repulsoe. 

d Hiicafiios Twv BpirraviRwv vfjamv Karaardg, k9avfida6t] t7ri Tali Stoi- 
Kr)atai. Socrat. hist, eccles. lib. 7. cap. 12. 

e Act. concil. Ephesin. part. 1. cap. 18. pag. 276. edit. Roman. 

f "On lKtX9cv Trpoc »';/ta£ irapa tov totc iiriTKowov tov kci9o\ikov 'Atti- 
kov Ta vTTOnvfjpaTa aTrzGTaky). Ibid. pag. 280. 

8 Prosp. de ingratis, cap. 2. 

h Ante exortam novam Semipelagianorum progeniem, ut ex initio cap. i. col- 
ligo. Unde factum, ut ad Ephesini concilii tempora istud non retulerim, cum 
Baronio aim. 431. sec. 100. 



CAP. X. ANTIQUITATES. .347 

Praetereo quanta fuerit bene mots, tumullu 
Clara Ephesos, non passa suis consistere tectis 
Vasa irae, et morbi flatus, et semiua mortis : 
Quaque fide tellus etiam Trinacria fervens, 
Agmen vipereum propriis exegerit oris. 

Ut recte scripserit Gelasius, rion solum " divinis 1 huma- 
nisque legibus damnatum Pelagiana? pestilentiae virus;" 
ejusque fautores, " tam k ecclesiasticis constitutis, quam 
imperialibus etiam percussos fuisse praeceptis :" sed earn 
quoque " perversitatem 1 toto orbe damnatam : nee tantum 
Ecclesia? Catholicae legibus, sed principum quoque Roma- 
norum eo tenore damnatam, ut nee usquam terrarum vi- 
vendi locum sectatores ejus habere sinerentur. Quae 
omnia, inquit, tarn gestis Ecclesiae per singulas quasque 
regiones de eorum pravitate confectis, quam censurae 
publicas sanctionibus edocentur." Quibus addendum est 
illud Prosperi, in epistola ad Demetriadem : " Restiterunt 
quidem huic impietati recta innumerabilia corda sancto- 
rum ; et non solum docti quique pontifices, verumetiam 
universales Ecclesiae plebes, apostolicas sedis exemplo, in- 
saniam novi dogmatis horruerunt: sed invenerunt quos- 
dam viperina consilia, quibus doctrinae suae virus infun- 
derent, et quorum linguas per dolos falsa? rationis arma- 
rent." Et Possidii, in vita Augustini: " Hoc m tale de illis 
Ecclesiae Dei Catholicae prolatum judicium, etiam piissimus 
imperator Honorius audiens ac sequens, suis eos legibus 
damnatos, inter haereticos haberi debere constituit. Unde 
nonnulli ex eis ad sanctas matris Ecclesiae gremium, unde 
resilierant, redierunt, et adhuc alii redeunt, innotescente 
et prasvalescente adversus ilium detestabilem errorem recta? 
fidei veritate." 

Honorii" etiam exemplum secutum esse hie Constan- 
tium, in regni consortium ab eo assumptum, ostendit 
Photius : ""Eypai/'£(inquit)/utra raOra ko.1 Kutvoravrtvoe, 6 

1 Gelas. P. ep. 6. ad Honorium, torn. 2. concil. pag. 239. edit. Colon, aim. 
1C18. 

k Id. epist. 7. ad Piceni episcopos : pag. 239, 210. 

1 Id. epist. 5. ad Honorium. pag. 238. 

m Possid. vit. August, cap. 18. 

» Ann. CCCCXX. ° Phot, bibliothcc. num. 53. 



3i8 BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

TiXaKiSlag avrip OvaXavriviavov Bt tov fiiKpov trarrip, 7repl 
tov l^opiaOrivai KeXcortov tov uiperiKOV. typaipt cl Trjv k<xt 
avrov xpijtyov irpb<; OvoXoaiavbv iwap\ov iroXew^. Sci'ipsit 
postha3c et Constantius (ita enim legendum) Placidise ma- 
ritus, Valentiniani vero minoris pater, ut exilio mulctaretur 
Celestius haereticus. Sci'ipsit adversus eum sententiam ad 
Volusianum praefectum urbis." Addit vel ille, vel illius 
potius interpolator, Volusianum hunc avunculum fuisse S. 
Melanias (junioris scilicet :) qui cum Ethnicorum errores 
sectaretur, paulo p ante obitum conversus, a S. Proclo Con- 
stantinopoli baptizatus fuerit. Imperatorium vero decre- 
tum, a Volusiano per edictum publice propositum erat hu- 
jusmodi. 

Imperatorl Constantius Volusiano praefecto urbis. 

" Quum turn praeterita superstitionis, turn recentis plena 
vanitatis jamdudum corrigi jusserimus ; quotidianis insi- 
nuationibus majora fieri nunciantur. Et quoniam dis- 
cordia animos commovet populorum : ea quae jamdudum 
jusseramus, praecipimus iterari. Unde his lectis, Exi- 
mietas tua, omnes qui Dei invident pietati, diligenter 
inquirat, et eos faciat statim e muris urbis expelli; ita 
tamen, ut ne intra centesimum quidem lapidem habeant 
licentiam consistendi. Celestium quoque magis ac magis 
ex urbe pelli mandamus. Constat enim, iisdem e medio 
sublatis gratiam et concordiam tenere veterem firmitatem. 
Sane deinceps si tale quicquam fuerit nunciatum, officium 
praestantiae tuas capitali sentential subdendum esse cog- 
nosce. Non enim patimur impunitum esse, praecepta 
nostra executionis negligentia protelari. Vale parens 
carissime atque amantissime." Et adjecta subscriptio. 
" Impleatur quod jussimus ; quia hoc famat r tuae ex- 
pedit." 

P Vita S. Melaniae, apud Metaphrast. et Surium, die 31. Januarii. 

■J Baron, ann. 420. sect. 2. 3. Salmas. Eucharistic. de ecclesiis suburbicar. 
pag. 283. 

r Quia Christianae religioni, ut 'EWqvotppuiv, minus favisse putabatur. Vid. 
epistolas 132, 133, 135, 136, 137. tomo 2. oper. Augustini. 



CAP. X. ANTIQUTTATES. 349 



EXEMPLAR EDICTI PROPOSITI A VOLUSIANO PR^FECTO 
URBIS. 

Volusfanus prsefectus urbi edixit. 

" Hactenus Celestium, divinse fidei et quietis publicae 
turbatorem, judiciis arnica reis secreta s subduxerunt. Jam 
leges etiam et edicta persequentur absentem. Cui, quod 
primum est, aeternse urbis negatur habitatio ; ut si vel 
in proximis fuerit diversatus, debitum non evadat exitium. 
Pro merito etiam temeritatis atque ausus sui, eunctos 
hujus edicti cautione praemonemus, ne quis iniquo noxius 
latebram putet esse prasbendam : ne cum hujusmodi sit 
posita poena, supplieium ac stylum necesse sit proscrip- 
tionis incurrere, quisquis reum divinis humanisque legibus 
apud se putaverit occultandum." 

Romanae ecclesise pi - aefuit eo tempore Bonifacius : de 
xjuo Prosper' : " Sanctae memoriae papa Bonifacius piissi- 
morum imperatorum Catholica devotione gaudebat ; et 
contra inimicos gratiae Dei non solum apostolicis, sed 
etiam regiis utebatur edictis : et cum esset doctissimus, 
adversus lifaros tamen Pelagianorum beati Augustini epis- 
copi responsa poseebat." Duas u enim Pelagianorum epis- 
tolas illi refellendas misit per Alypium ; unam Juliani 
Romanis, alteram ab eodem octodecim pseudepiscoporum 
nomine Thessalonicensi episcopo directam. Eis Augus- 
tinus quatuor libris respondit, Bonifacio inscriptis : quo- 
rum primo prioris, tribus reliquis posterioris epistolae 
refutatio continetur : ubi praevaricationis crimen Zosimo 
et Romanis clericis objectum ita conatur diluere : " Pela- 
giani w spe falsa putaverant, novum et execrabile dogma 
Pelagianum vel Celestianum persuaderi quorundam Ro- 



" Al. sacra subdiderunt. ' Prosp. contra Collator, cap. 21. 

" Augustin. 1. ad Eonifac. lib. l.cap. 1. op. torn. 10. pag. 411. et retractat. 
lib. 2. cap. 61. torn. 1. pag. 62. Vide et imperfecti operis contra Julian, lib. 2. 
cap. 178. torn. 10. pag. 1024. 

" Augustin. ad Bonifac. lib. 2. cap. 3. op. torn. 10. pag. 433. 



350 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

manorum Catholicis mentibus posse : quando ilia ingenia 
quamvis nefando errore perversa, non tamen contempti- 
bilia (cum studiose corrigenda potius, quam facile dam- 
nanda viderentur) aliquanto lenius, quam superior postu- 
labat Ecclesiae disciplina, tractata sunt. Sed si, quod 
absit, ita tunc fuisset de Celestio vel Pelagio in Romana 
ecclesia judicatum, ut ilia eorum dogmata, quae in ipsis et 
cum ipsis papa Innocentius damnaverat, approbanda et 
tenenda pronunciarentur : ex hoc potius esset praevarica- 
tionis nota Romanis clericis inurenda. Nunc vero cum 
primitus beatissimi papas Innocentii literse episcoporum 
literis respondentes Afrorum, pariter hunc errorem, quem 
conantur isti persuadere, damnaverunt ; successor quoque 
ejus sanctus papa Zosimus hoc tenendum esse, quod isti 
de parvulis sentiunt, nunquam dixerit, nunquam scrip- 
serit ; insuper etiam Celestium se purgare molientem ad 
consentiendum supradictis sedis apostohcaa literis crebra 
interlocutione constrinxerit : profecto quicquid interea 
lenius actum est cum Celestio, servata duntaxat antiquis- 
simae et robustissima? fidei firmitate, correctionis fuit cle- 
mentissima suasio, non approbatio exitiosissima pravitatis. 
Et quod ab eodem sacerdote postea Celestius et Pelagius 
repetita authoritate damnati sunt ; paululum intermissae, 
jam necessario proferendas, ratio severitatis fuit, non prae- 
varicatio prius cognitae vel nova cognitio veritatis." 

De fati calumnia placide primum respondet : " Nec x 
sub nomine gratiae fatum asserimus ; quia nullis hominum 
meritis Dei gratiam dicimus antecedi. Si autem quibus- 
dam omnipotentis Dei voluntatem placet fati nomine nun- 
cupare ; profanas quidem verborum novitates evitamus, 
sed de verbis contendere non amamus :" deinde, justo zelo 
exardescens : " Itane y vero, filii superbiae, inimici gratia? 
Dei, o novi hasretici Pelagiani, quisquis dicit, gratia Dei 
omnia hominis bona merita praeveniri, nee gratiam Dei 
meritis dari, ne non sit gratia, si non gratis datur, sed 
debita merentibus redditur; fatum vobis videtur asse- 

1 Augustin. ad Bonifac. lib. 2. cap. 5. op. torn. 10. pag. 436. 
i Ibid. cap. 6. pag. 437. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 351 

rere?" Ac demum, occasione congregationis synodi, cujus 
illi mentionem injeccrant, ita totum opus concludit : " Is- 
torum z superbia, quae tantum se extollit adversus Deum, 
ut non in illo velit sed potius in libero arbitrio gloriari, 
banc etiam gloriam captare intelligitur ; ut propter illos 
orientis et occidentis synodus congregetur. Orbem quippe 
Catholicum, quoniam Domino eis resistente pervertere 
nequeunt, saltern commovere conantur : cum potius vigi- 
lantia et diligentia pastorali, post factum illis competens 
sufficiensque judicium, ubicunque isti lupi apparuerint, 
conterendi sint ; sive ut sanentur atque mutentur, sive ut 
abaliorum salute atque integritate vitentur : adjuvante pas- 
tore pastorum, qui ovem perditam et in parvulis quaerit, 
qui oves sanctas et justas gratis facit ; qui eas quamvis 
sanctificatas et justificatas, tamen in ista fragilitate atque 
infirmitate pro quotidianis peccatis, sine quibus hie non 
vivitur, etiam cum bene vivitur, quotidianam remissionem, 
et ut petant providenter instruit, et petentes clementer 
exaudit." 

Eodem a quoque tempore per Alypium misit Valerius 
comes excerpta quaedam ex primo Juliani Pelagiani libro ; 
in quo primum caput libri Augustini de nuptiis et concu- 
piscentia ille oppugnaverat : quibus, libro altero de eodem 
argumento ad Valerium scripto, responsum opposuit Au- 
gustinus. Postea b vero, Claudio episcopo mittente, integri 
libri quatuor Juliani ad Augustinum pervenerunt : quibus 
ille sex libris, eidem Claudio dicatis, accuratissime re- 
spondit; in primis duobus prascedentium doctorum testi- 
moniis Julianum manichseismi Catholicos insimulantem 
redarguens, quatuor reliquos illius singulis objiciens. 
Neque inter doctores a se citatos prasmittere voluit ille 
Hieronymum ; licet " de c illo jactitare soleret Pelagius, 

1 Augustin. ad Bonifac. lib. 4. cap. ult. pag. 492. 

" Id. de nupt. et concupiscent, lib. 2. cap. 1, 2. op. torn. 10. pag. 301. et re- 
tractat. lib. 2. cap. 53. torn. 1. pag. 59. 

b Id. in epist. ad Claud, praefix. priori operi contr. Julian, torn. 10. pag. 495. 
item posterioris operis imperfecti lib. 1. praefat. et cap. 2. pag. 874, 875. ac re- 
tractat. lib. 2. cap. 62. torn. 1. pag. 62. 

c Id. prions operis contra Julian, lib. 2. cap. ult. op. torn. 10. pag. 551. 



S!)2 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. X. 

quod ei tanquam asmulo inviderit :" sed tali producendum 
censuit ornatum testimonio : " Nec d sanctum Hieronymum, 
quia presbyter fuit, (non episcopus) contemnendum arbi- 
treris ; qui Grasco et Latino insuper et Hebraeo eruditus 
eloquio, ex occidentali ad orientalem transiens ecclesiam, 
in locis Sanctis atque in Uteris sacris usque ad decrepitam 
vixit astatem ; cujus nobis eloquium ab oriente usque in 
occidentem ad instar lampadis resplenduit. Hie omnes, 
vel pene omnes, qui ante ilium ex utraque parte orbis de 
doctrina ecclesiastica scripserant, legit; nee aliam de hac 
re tenuit promsitque sententiam." 

De eodem, Idatius in chronico : " Pelagianorum sec- 
tam, cum ejusdem authore, adamantino veritatis malleo 
contrivit :" et Prosper, in e carmine de ingratis : 

Tunc et Bethlaei praeclari nominis hospes, 
Hebraeo simul et Graio Latioque venustus 
Eloquio, morura exemplum, mundique magister, 
Hieronymus libris valde excellentibus hostem' 
Dissecuit : noscique dedit, quo turbine veram 
Vellent exortae lucem obscurare tenebrae. 

Idemque in chronico, Theodosio IX. et Constantio III. con- 
sulibus, hoc est, anno aerae nostras Christianas CCCCXX. 
pridie Calendas Octobres, mortuum ilium fuisse notat. 
Unde, cum inter doctores ecclesiasticos tunc defunctos 
Hieronymum connumeret Augustinus g : ante hujus anni 
finem libros illos contra Julianum ab eo scriptos non fuisse 
inferimus, vel etiam ante annum sequentem, qui ab eo quo 
primum adversus Pelagianos scribere ille ccepit erat om- 
nino decimus. 

Decennalis autem illius certaminis, quo cum illis conti- 
nenter ab Augustino pugnatum est, ita meminit in ejusdem 
vita Possidius : " Adversus h Pelagianistas novos nostrorum 
temporum haereticos et disputatores callidos (arte magis 
subtili noxia scribentes, et ubicunque poterant publice et 

d Aug. prioris operis contra Julian, lib. 1. cap. 7. op. torn. 10. pag. 219. 
* Prosp. de ingrat. cap. 2. f Pelagium. 

e Augustin. prioris operis contra Julian, lib. 2. cap. ult op. torn. 10. pag. 551. 
h Possid. vit. August, cap. 18. 



CAP. X. ANTIQUITATES. 353 

per domos loquentes) per annos ferme decem laboravit ; 
librorum multa condens et edens, et in ecclesia populi3 ex 
eodem errore frequentissime disputans:" cui et nuperi' 
vitae Augustini descriptoris de libris hisce testimonium 
adjicere non pigebit : " Hoc sane constat, quod quemad- 
modum aliis a se scriptis libris praestitisse scriptoribus 
caeteris judicatur, ita hisce quos contra Pelagium elabo- 
ravit, seipsum omnino superasse videatur. Ad quorum 
excellentiam D. Prosper hisce versibus allusisse videtur :" 
quibus ut clarissimo de prostrata post decennale bellum 
malorum hac Iliade ftrivad<#, caput hoc concludendum 
putavimus. 

Istius k ergo inter cunctos qui de grege sancto 
Insanas pepulere feras, industria major, 
Majus opus, totum prasstantius imbuit orbem. 
Nam quocunque gradum convertit callidus hostie, 
Quaque per ambages anceps iter egit opertas, 
Hujus ab occursu est prseventus ; mille viarum 
Insidiis aditum non reperientibus ullum. 
Cumque foris rabies avidorum exclusa luporum 
Frenderet, inque omnes mendacia verteret artes ; 
Ne mentes ullarum ovium corrumpere posset, 
Neu dubia obliquis turbaret corda querelis, 
Istius ore viri fecit Deus : istius ore 
Flumina librorum mundum effluxere per omnem ; 
Quae mites humilesque bibunt, campisque animorum 
Certant vitalis doctrinas immittere rivos. 

' Cornel. Lancillot. vit. Augustin. lib. 3. cap. 17. 
k Prosp. de Ingrat. cap. 3. 



VOL. V. A A 



3.51 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 



CAP. XL 



Da Celestii et Juliani novis conatibus, et Pelagians partis anlistitibus, ex Italia 
Celestini pontificis, ex Gallia Valentiniani III. Coesaris opera fugatis. De 
Semipelagiartismi seminibus a Johanne Cassiano inter Massilienses primum 
jactis. De Fastidio Britannorum episcopo, Timotheo ha?resiarcha, Agricola 
Pelagiano, Severo Sulpicio, et Leporio Pelagii discipulo. De Germani et 
Lupi in Britanniam adventu, et rebus ab eis ibidem gestis : eaque occasione 
de Albani reliquiis nonnulla interjecta. De Semipelagianismo inter Mas- 
silienses et Lirinenses caput attollente ; et a B. Augustine- atque Prospero 
editis scriptis refutato. Ut Nestoriani cum Pelagianis conspiraverint ; et 
utrique, turn a eoncilio universal! Ephesino, turn a Celestino Romano ponti- 
fice, damnati fuerint. 

Quievit deinceps Pelagius in oriente : sed socii illius 
Celestius et Julianus in occidente non prius res turbare 
desierunt, quam a Romano pontifice Celestino ex Italia? 
finibus sunt depulsi. " Venerabilis memoriae pontifex 
Celestinus," inquit Prosper 1 , " cui ad Catholicag Ecclesiae 
praesidium multa Dominus gratiae suae dona largitus est, 
sciens damnatis non examen judicii, sed solum pcenitentiae 
remedium esse praestandum ; Celestium, quasi non dis- 
cussonegotio audientiam postulantera, totius Italiae finibus 
jussit extrudi : adeo et praecessorum suorum statuta, et 
decreta synodalia, inviolabiliter servanda censebat ; ut 
quod semel meruerat abscindi, nequaquam admitteret 
retractari." Julianus vero novis etiam scriptis damnatam 
haeresim tutari conatus, quatuor illis libris, quos contra 
Augustini de nuptiis et concupiscentia priorem librum 
prius scripserat, octo addidit alios, posteriori libro oppo- 
sitos. Huic enim unico, non (quod opinati sunt alii, et in 
his Baronius b ) sex illis quibus priorem suum librum de- 

a Prosp. contra Collator, cap. 41. ■> Baron, ann. 419. sec. 51. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 355 

fenderat Augustinus, Julianum respondere hie voluisse, 
non alium testem hie proferre opus fuerit, quam ipsum 
Augustinum, in posterioris responsionis praefatione de 
Valerio comite ita scribentem : " Vir illustris misit mihi 
in chartulis nonnullas sententias decerptas ex opere Ju- 
liani haeretici Pelagiani (in quo opere libris quatuor re- 
spondisse sibi visus est illi uni, quern de nuptiis et concu- 
piscentia me scripsisse memoravi) missas sibi a nescio quo, 
qui eas, ut voluit, ex primo Juliani libro decerpendas pu- 
tavit: quibus ut quantocius responderem idem Valerius 
poposcit. Et factum est, ut sub eodem titulo etiam 
secundum librum scriberem : contra quern Julianus alios 
octo nimia loquacitate conscripsit. His nunc respondeo ; 
ejus verba proponens, eisque subjungens responsionem 
meam." 

In horum octo librorum primo, in sanctissimum Eccle- 
siae doctorem ita declamitat petulantissimus haereticus : 
" Quousque c simplicitate, qui haec loqueris, religiosorum 
pectorum et imperitis auribus perstabis illudere ? quern ad 
finem sese impudentia effrasnata jactabit? Nihil te cum 
hasc scriberes censura doctorum virorum, nihil reverentia 
futuri judicii, nihil ipsa literarum monumenta moverunt? 
Patere jam fallaciam tuam, et deprehensam teneri non 
vides? Quid in primo, quid in secundo opere conscrip- 
seris, quern nostrum ignorare arbitraris? Libuit enim 
prorsus et decuit his te compellare modis, quibus in par- 
ricidam publicum eloquens consul infremuit." Et quasi 
alius ab Augustino introductus fuisset Deus, quam quern 
Catholica semper agnovit et venerata est Ecclesia; ita 
contra ilium, vel contra ipsum Deum potius, latrat novus 
iste orator, non loquitur. "Amolire d teitaque cum tali Deo 
tuo de Ecclesiarum medio. Non est ipse cui patriarchas, 
cui prophetae, cui apostoli crediderunt ; in quo speravit et 
sperat Ecclesia primitivorum, quae conscripta est in ccelis. 
Non est ipse queln credit judicem rationabilis creatura ; 

r Julian, posterioris oneiis contra Augustin. lib. 1. sec. 20. pag. 121. edit. 
Paris, ann. 1610. 
a Ibid, sec. 48, pag. 50, 51. 



35(J BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

quern Spiritus sanctus juste judicaturum esse denunciat. 
Nemoprudentium pro tali Domino suum unquam sanguinem 
fudisset : nee enim merebatur dilectionis affectum, ut sus- 
cipiendee pro se onus imponeret passionis. Postremo iste 
quern inducis, si esset uspiam reus, convinceretur esse non 
Deus; judicandus a vero Deo meo, non judicaturus pro 
Deo. Ut igitur prima fidei fundamenta cognoscas ; noster 
Deus, Ecclesias Catholics? Deus, substantia nobis ignotus 
est, et ab aspectu similiter remotus, &c." 

" Pro 6 hoc Deo meo, quern mihi, qualem credo, omnis 
creatura et sancta scriptura denuntiat, rectius dixi facerem, 
si nee librorum te concertatione dignum putarem. Verum 
quoniam mihi hoc potissimum a Sanctis viris nostri tem- 
poris confessoribus munus impositum est, ut dicta tua quid 
habeant ponderis rationisque discutiam : opportunum fuit 
ostendere prius, non a te credi ei Deo, qui in Catholico- 
rum semper Ecclesia praxlicatus est,et usque ad finem ubi 
ilia fuerit praedicabitur. Audi f igitur, contra ea qua? dix- 
isti, breviter. Non sunt Ecclesiae Catholicae pectora, qui- 
bus sermotuus convenit, si a pietate et ratione discordant. 
Sed utrumque committunt, cum nee de Dei sequitate bene 
jestimant, nee mysteriorum quse criminantur sapientiam et 
divitias intelligunt. Non est haec fides antiquitus tradita 
atque fundata nisi in conciliis malignantium ; inspirata a 
Diabolo, prolata a Manichaeo, celebrata a Marcione, 
Fausto, Adimanto, omnibusque eorum satellitibus, et nunc 
a te in Italia, quod graviter gemimus, eructata." 

Secundum vero librum, quasi ab alio principio, JulianUs 
sic est exorsus : " Commode E nobiscum ageretur, si aut 
apud eruditos judices negotium veritatis tueri daretur fa- 
cultas, aut quia hoc interim negatur, vel nullo imperito- 
rum obverberaremur tumultu : et h quia tollendi in eccle- 
siarum salutem trophasi damna perpetimur : quod bona? 
causae prudentia cognitorum miris erat delatura sufFragiis, 
si nihil ad contumelias nostras vulgi valeret assensio. De 



*S" 



e Julian, postevioris operis contra Augustin. lib. 1. sec. 20. pag. 53. edit. Paris, 
arm. 1616. 

' Ibid. pag. 67. s Id. lib. 2. sec. 1. pag. 211. 

h Ibid. pag. 212. 



«-'AP. XI. ANT1QUITATES. 357 

his ergo quas dixi hominum partibus, una vobis prodesset, 
altera nihil noceret ; si aut ilia potestatem obtineret, aut 
ista verecundiam. Verum quia rerum est magna confusio, 
et stolidorum maxima multitudo ; eripiuntur Ecclesiae gu- 
bernacula rationis, ut erecto cornu velificetur dogma po- 
pulare," &c. " Delectat' enim prorsus subantes animas in- 
famare quidquid unquam et usquam sanctorum fuit ; ne 
clarorum operum castigentur exemplis. Delectat prorsus 
et penitus affieit, causari imbecillitatem naturae, dicere 
carnem congenitis obnoxiam esse peccatis, nee in volun- 
tate hominis emendationis eff'ectum locare, sed studiorum. 
crimina officia vocare membrorum. Catholicam banc 
fidem esse ; ut liberum confiteatur arbitrium, sed per quod 
homo malum facere cogatur, et bonum velle non possit : 
vanos vero hominum haereticosque sermones qui asserant 
Dominum justum ad bonum opus liberum hominem condi- 
disse, et esse in uniuscujusque potestate recedere a malo 
ac studiis splendere virtutis; ut his qui flagitia in necessi- 
tatem carnis refundunt solicitudinum et timorum aculeus 
infigatur. Postremo k in ecclesiis prasdicare tantam vim 
esse peccati, ut ante membrorum formam, ante initium 
adventumque animae, jactis seminibus supervolans, in se- 
cretum matris invadat, et reos faciat nascituros ; ortuque 
ipso antiquior expectet culpa substantiam : quae lex pec- 
cati habitans deinceps in membris captivum hominem cogat 
servire criminibus, non castigatione in turpitudinibus sed 
misericordia digniorem : quandoquidem quod nos vitia 
pravae voluntatis esse dicimus, id in Ecclesia a viris et 
fceminis magnisque pontificibus originalis passio nuncu- 
patur." 

" Quid 1 igitur? Horumne" 1 intuitu, receptui canere de- 
bebimus, et contumelias nostras ulcisci silentio, ac de con- 
scientiae portu aliorum ridere naufragia? Verum contra- 
dicit huic odio, primo benignitas quam generi debemus 

1 Julian, posterioris opens contra Augustin. lib. 2. sec. 1. pag. 214, 215. 

k Ibid. pag. 21G. ' Ibid. pag. 218. 

m Haec Juliani verba, nihil fere aut admodum paululum immutala, velut sua 
usurpavit qui, fictitio Patricii Armacani assumpto nomine, Marlcm Gallicum 
nupcr cdidit : sub Jincm prscfationis lib, 2. pag. 201. edit, ami, 1C37. 



358 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

humano ; deinceps spes et fides, quam habemus in Deum, 
&c." " Hac igitur fidei consolatione gaudentes, immi- 
neamus ccepto open, et disputationum promissa redda- 
mus : non ambigentes hoc ipsum maximam esse prcemii 
partem, quod in ejus dogmatis arce constitimus ; quod 
cum tarn multorum livor, sed plurimorum error, oppugnet, 
tamen ita supra casus evasit ancipites, ut invincibilis cluat 
possessione victorise." " Nam 11 si (ut et superior sermo 
patefacit, et secuturus docebit) quidquid ratio est, quid- 
quid eruditio, quidquid justitia, quidquid pietas, quidquid 
testimoniorum sacrorum, huic quod tuemur dogmati suf- 
fragatur : nihil aliud inimici nostri to to adipiscuntur conatu, 
quam ut doctis quibusque imprudentissimi, Sanctis contu- 
macissimi, in Deum profanissimi comprobentur." " Ac° 
per hoc (si quern in rebus adhuc humanis locum Veritas 
habet, et non ob strepitum iniquitatis totus omnino mun- 
dus obsurduit) ratione, disputatione, et apostoli fide atque 
ipsa ejus sententia teste, perdoctum esse fatebitur, inter 
Traducianos et Catholicos tantum esse discrimen, quantum 
inter Paulum et Manichasum, quantum inter sapientiam et 
stultitiam, quantum inter rationem et insaniam, quantum 
inter constantiam doctorum et earn fluctuationem, quam 
nova fceditate perpeteris, ut in iisdem pene versibus quod 
dixeris neges, quod negaveris asseveres." Sic enim Au- 
gustinum compellat homo impudentissimus : cujus idcirco 
verba hsec describenda putavi, ut in hoc speculo contem- 
plaretur lector consimiles nostrorum temporum ardeliones, 
Thrasoni huic adeo geminos, ut in eos hujus spiritus quasi 
per Pythagoricam quandam nzrtfiipvxuxjiv immigrasse vi- 
deatur. 

Quinque primos Juliani libros Roma ab Alypio se acce- 
pisse Augustinus p indicat, quum binos retractationum li- 
bros jam absolvisset ; et ad quarti refutationem progres- 
sum esse, priusquam de hasresibus ad Quodvultdeum cce- 



" Julian, posteiioris opens conlra Augustin. lib. 2. sec. 1. pag. 220. 
° Ibid. pag. 302, 303. 

p Augustin. epist. ad Quodvultdeum, preefix. libro de hEevesib. op. torn. 8, 
pag. 1. 



CAP. XI. ANT1QU1TATES. 359 

pisset scribere : adeoque in instituto suo ad ipsum usque 
dierum suorum finem perseverasse, neque inter impetus 
obsidentium Vandalorum hunc respondendi laborem in- 
termisisse, ostendit Prosper in chronico. Imperfectum 
tamen opus ab eo relictum fuisse, ex Possidii liquet indi- 
culo : ejusque altercationis primam tantum partem, Claudii 
Menardi opera e tenebris erutam, in manibus habemus, 
libros duos integros, tarn opponentis Juliani, quam re- 
spondentia Augustini, nobis exhibentem : ubihaeretici con- 
vitia breviter et modeste ita depellit sanctus pater : 
" Convitiare q quantum potes : quis enim convitiosus hoc 
non potest? Si r emeres ista convitia; prodigum te dice- 
rem. Gratis tibi adjacent: cur non eis fruaris, quibus 
maledicum animum pascis ? Aliquid" dicere non potes : 
tace si potes: sed, quod pejus est, nee hoc potes." Verum 
alio modo tractandum Julianum censuit Celestinus pon- 
tifex : dum et ipsum, et, cui ille octo suos adversus Au- 
gustinum libros dedicaverat, Florum, una cum Orentio et 
Fabio et aliis ejusdem sectae, episcopatibus suis exuit, et 
solum vertere coegit : quos, Theodosii imperatoris opem 
in oriente frustra implorantes, ab cecumenico concilio 
Ephesino denuo condemnatos videbimus suo loco. 

In Galliis interim, dum a Valentiniano III. Caesare data 
est opera ut Pelagiani episcopi vel corrigerentur velinde 
pellerentur, a Johanne Cassiano sub specie rejecti Pela- 
gianismi, posita sunt fundamenta illius Semipelagianismi, 
qui Gallicanam ecclesiam centum amplius annos perturba- 
vit. Valentiniani lex, Aquileias anno CCCCXXV. ad 
Armatium prasfectum prastorio Galliarum data, fuit hujus- 
modi : " Diversos' episcopos, nefarium Pelagiani et Celes- 
tiani dogmatis errorem sequentes, per Patroclum sacro- 
sanctae legis antistitem praecipimus conveniri. Et, nisi 
intra viginti dies ex conventionis tempore (intra quos 
deliberandi tribuimus facultatem) errata correxerint sese- 
que Catholicag hdei reddiderint; Gallicanis regionibus 

'i Augustin. operis imperfecti contra Julian, lib. 1. op. torn. 10. pag. 879. 
' Id. ibid. pag. 901. « Id. ibid. lib. 2. pag. 992. 

' Concilior. Gallia?, torn. 1. pag. 54. Et append. Cod. Theodosian. edit. Paris. 
ann. 1631. pag. 16. 



360 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

expelli, atque in eorum loco sacerdotium fidelibus subro- 
gari : quatenus praesentis erroris macula de populorum 
animis tergeatur, et futura? bonum disciplines justioris 
instituatur." 

Erat iste Patroclus Arelatensis u archiepiscopus : quem 
anno proxime sequente " a tribuno quodam barbaro multis 
vulneribus laniatum" occubuisse, testis est Prosper in 
chronico. Successor illi datus est Honoratus, primus 
Lirinensis ccenobii abbas : cui post biennium vita functo 
in sede Arelatensi substitutum esse Hilarium, docet in 
hujus vita Honoratus Massiliensis episcopus. Ex quibus 
intelligimus, Honorato sub initium anni CCCCXXIX. 
mortem obeunti (die enim Januarii XVI. in martyrologiis 
consignata liabetur illius memoria) Hilarium, et Patroclo 
sub finem anni CCCCXXVI. occiso in Arelatensi cathe- 
dra suffectum fuisse Honoratum. Quum autem esset hie 
abbas, undecimam ; quum episcopus, decimam octavam 
collationem scripsit Cassianus : ut ex praefatione utrique 
prasfixa liquet. Unde illud est consequens, circa annum 
CCCCXXVI. scriptam fuisse de protectione Dei colla- 
tionem decimam tertiam : in qua, primas Pelagii imitatus 
artes, non sub sua, sed sub Chasremonis abbatis persona, 
mediam quandam de gratia et libero arbitrio insidiose 
proposuit sententiam. 

" In libro," inquit Prosper™, " cujus prasnotatio est, de 
protectione Dei, vir quidam sacerdotalis ordinis, qui dis- 
putandi usu inter eos quibuscum degit excellit, abbatem 
quendam introducit de gratia Dei et libero arbitrio dis- 
serentem, cujus se ostendit per omnia probasse ac susce- 
pisse sententiam. Ut jam non cum illo nobis sit negotium, 
qui forte tales opiniones suas aut negando refutaret, aut 
corrigendo dilueret : sed cum isto, qui ad instrumentum 
inimicorum gratia? Dei talem studuit proferre doctrinam. 
Qui tamen inter initia disputationis a veritatis pietate non 

" Hie polissinium huic rei prsefectus ; quia primas totius Gallic, ma- diceceseos 
fuit ; provincia cujus primatus ei tribulus est, primas totius diceceseos Gallicana: 
foret. Salmas. ibid, ex Canon. 18. concilii Arelalensis 2. 

w Prosp. lib. contra Collatorem, cap. 2. 



CAI\ XI. ANTIQUITATES. 3G1 

dissonat; et justo honorari prasconio mereretur, nisi prae- 
cipiti laevoque progressu ab inchoata rectitudine deviaret." 
Ex sequentibus enim illius definitionibus ilia Prosper" de- 
ducit porismata. 

I. " Quod Adam peccante, anima ejus lsesa non fuerit ; 
sanumque in eo manserit, unde peccavit (siquidem scien- 
tiam boni, quam acceperat, non amiserit :) nee potuerunt 
posteri ejus id perdere, cujus damnum nee ille per- 
tulerit." 

II. " Inesse omni animac naturaliter virtutum semina 
beneficio Creatoris inserta, ut possit qui voluerit judicio 
naturali Dei gratiam prasvenire, et adjutorium ejus, quo 
facilius ad perfectionem perveniat, promereri : quia nullius 
sit laudis ac meriti, qui donatis bonis non propriis ador- 
natur." 

III. " Cavendum esse, ne ita ad Deum omnia sancto- 
rum merita referantur, quasi per se nihil boni possit agere 
ipsa humana natura : cum tanta sit virium ejus integritas, 
ut contra ipsum Diabolum saevitiamque ejus usque ad ex- 
trema supplicia, sine auxilio Dei, valeat dimicare." 

IV. " Hanc possibilitatem in omnibus esse hominibus 
naturalem, sed non omnes ingeneratis sibi uti velle virtu- 
tibus : tantam autem circa universos homines bonitatem 
esse Creatoris, ut alii ab eo quia sponte veniant susci- 
piantur laudati, alii quia resistunt attrahantur inviti ; at- 
que ideo volentium susceptor, nolentium vero salvator sit." 

V. " Cum pars Ecclesiae ex gratia, pars autem ex libero 
justificetur arbitrio ; gloriosiores sint quos natura provex- 
erit, quam quos gratia liberarit : quia ad omne opus bonum 
tarn libera sit voluntas in Adas posteris, quam in Adam fuit 
ante peccatum." 

Unde Collatorem Prosper y sic adoritur, " Doctor Ca- 
tholice, cur professionem tuam deseris? cur ad fumosam 
falsitatis caliginem, relicta serenissimae veritatis luce, de- 



" Prosp. contra Collator, cap. 40. Vid. Didac. Alvarez, de auxiliis gratis, 
lib. 1. disput. 2. a sec. 18. ad fin. Henrici Cuykii censorias notas in libros Cas- 
siani. Et Theophili Raynaudi defensioncm Valeriani, cap. 3. sec. 3, 4, 5. 
cap. 4. sec. 15, 10. 

* Prosp. ibid. cap. 4. 5, 6. 



362 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

volveris? Quod in petentibus, quasrentibus, pulsantibus- 
que miraris, cur non eidem gratiae, qua? desideratur, ad- 
scribis ? Vides bonos conatus, pia studia ; et dubitas esse 
Dei dona? Latuerit opus gratiae donee fides insita cogi- 
tationis claudebatur arcano : at ubi supplex oratio, ubi 
diligens inquisitio, ubi apparet crebra pulsatio ; quare non 
ex qualitate operis sumministrationem intelligis incitantis? 
Et satis te contra Pelagianorum calumnias praecavere 
existimas, si quod in universitate vocatorum sentiendum 
est, id nobis in portione concedas. Sed nee cum hsere- 
ticis tibi, nee cum Catholicis plena concordia est. Illi in 
omnibus justis hominum operibus, libera? voluntatis tu- 
entur exordia. Nos bonarum cogitationum ex Deo semper 
credimus prodire principia. Tu informe nescio quid ter- 
tium et utrique parti inconveniens reperisti ; quo nee ini- 
micorum consensum acquireres, nee in nostrorum intelli- 
gentia permaneres." 

" Quomodo autem non advertis, te in illud damnatum 
incidere, quod velis nolis convinceris dicere, gratiam Dei 
secundum merita nostra dari ; cum aliquid praecedere boni 
operis, ex ipsis hominibus, propter quod gratiam conse- 
quantur, affirmas ? Non enim nullius meriti haberi potest 
petentis fides, quaerentis pietas, pulsantis instantia : prae- 
cipue cum omnes ejusmodi, et accipere 2 , et venire a , et in- 
trare dicantur. In quo superfluum imo impium est, sic 
velle meritis ante gratiam existentibus locum facere, ut 
non ex toto verum sit, quod ait Dominus ; Nemo b venit ad 
me, nisi pater, qui misit me, attraxerit eum : si cujusquam 
"hominis sine Dei illuminatione esset credenda conversio ; 
aut ullo modo se voluntas hominis ad Deum sine Deo 
posset extendere : qui eum vocatum ad filium trabit, non 
resistentem invitumque compellit ; sed ex invito volentem 
facit, et quibuslibet modis infidelitatem resistentis inclinat : 
ut cor audientis, obediendi in se delectatione generata, 
ibi surgat, ubi premebatur ; ibi discat, ubi ignorabat ; inde 
fidat, unde diffidebat ; inde velit, unde nolebat. Eteninf 



1 Matth. cap. 7. vet. 7, 8. a invenirc. 

b Johan. cap. 6. ver. 44. c Psalm. 85. ver. 12. al. 84. ver. 13. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 363 

Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum 
suum." 

Hinc in concilio Romano LXX. episcoporum sub Gela- 
sio habito, opuscula Cassiani presbyteri Galliarum apo- 
crypha censentur : eaque " a Catholicis cautissime legen- 
da, maxime de libero arbitrio et gratia," notat Ado Vien- 
nensis in chronico. " De libero enim arbitrio a beato 
Prospero jure culpatus est : unde moncmus, ut in rebus 
talibus excedentem sub cautela legere debeatis", inquit, 
ante Adonem, in divinarum lectionum institutione, capite 
vigesimo nono Aurelius Cassiodorus : et post eum, in pro- 
cemio librorum de causa Dei contra Pelagium, Thomas 
Bradwardinus : " Haeresis Pelagiana per patres ortho- 
doxos extincta, a Cassiano iterum suscitatur : quam et 
Prosper prospere castigavit." Ob resuscitatum enim 
hunc Pelagianismum ita ab illo increpatum Cassianum in- 
venimus. 

" Cum d de sanctarum origine voluntatum, et fidei cha- 
ritatisque principiis, inter nostros et Pelagianos qua?stio 
versaretur, non ancipiti victoria nee dubio diremptum est 
fine certamen ; ut adhuc nobis de iniquissima bujus foede- 
ris tui pace tractandum sit. Prostrata est inimica acies, 
bellum confectum est ; victores sumus per ilium qui e fecit 
potentiam in brachio suo, qui dissipavit super bos mente 
cordis ipsorum, &c. Quid de elisarum argumentationum 
ratiunculis fracta studes arma colligere ? Quid cineres 
extincti dogmatis refovendo, deficientis fumi nidorem in 
redivivam flammam conaris accendere ? Non est pericu- 
lum libero arbitrio ex gratia Dei ; nee voluntas aufertur, 
cum in ipsa bene velle generatur. Nam si ideo non pu- 
tanda est nostra, qui formatur, regitur, ordinatur, imbui- 
tur; spoliantur Whext&tejilitf Dei, quia aguntur spiritu Dei : 
perdunt vigorem rationalis animi, et omni voluntariae de- 
votionis laude privantur, quibus datur spiritus s sapienticc et 
intettectus, consilii etfortitudinis, scientice et pietatis, ac ti- 



cl Prosp. contra collator, cap. 11, et 12. 

c Luc. cap. 1. ver. 51. ' Rom. cap. 8. ver. 14. 

8 Esai. cap. 11. ver. 2, 3. 



36-i BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

moris Domini. Prorsus qui his reformationibus se non 
putant indigere, de veteris morbi consuetudine in phrene- 
sim transeunt : respuentes remedium, clamant, insaniunt, 
reluctantur. Sed si repromissionis sunt filii, quiescent et 
sanabuntur." 

Floruit his temporibus apud Britannos Fastidius: de 
quo in scriptorum ecclesiasticorum catalogo Gennadius : 
" Fastidius Britannorum episcopus, scripsit ad Fatalem 
quendam de vita Christiana librum unum, et alium de vi- 
duitate servanda, sana et Deo digna doctrina" : et Johan- 
nes Trithemius, " Fastidius episcopus Britannorum, vir in 
Scripturis Sanctis eruditus, et verbi Dei praedicator egre- 
gius, vita quoque et conversatione illustris, sermone et in- 
genio clarus, scripsit nonnulla devota opuscula : de quibus 
fertur ad Fatalem volumen quoddam sana doctrina con- 
scriptum de doctrina Christiana, et de viduitate servan- 
da liber unus. Claruit sub Honorio et Theodosio princi- 
pibus, anno Domini CCCCXX." In quibusdam Gennadii 
codicibus, de fide, in aliis, quos in suo catalogo Honorius 
Augustodunensis est secutus, de vita Christiana scripsisse 
legitur : ex qua diversitate lectionis factum, ut Trithemius 
de doctrina Christiana, Jacobus Philippus Bergomensis' 1 
de vita Christi (pro Christiana) librum ab eo editum retu- 
lerit. 

Et quia Britannorum vel, ut alia legunt exemplaria, Bri- 
tanniarum episcopum a Gennadio appellatum scioli quidam 
adverterunt, Britanniarum primatem 1 fuisse inde college- 
runt : quumque non alibi quam Londini k primam sedem 
collocatam eo tempore fuisse sibi persuasissent, Londinen- 
sem fuisse ilium archiepiscopum concluserunt. " Londi- 
nensis, ut fertur, metropolites erat : scripsitque, de vita 
Christiana librum unum ; de doctrina spiritus librum 
unum ; de viduitate servanda librum unum ; admoniti- 
ones pias, librum unum; etalia nonnulla" : inquit Johannes 
Balaeus 1 . Johannes Pitsius" 1 paulo confidentius, " in prae- 

k Philip. Bergom. supplement, chronic, lib. 9. ad annum Chrisli 413. 
• Vid. Christ. Broweri notas ad Tenant. Fortunat. lib. 3. epigram. 11. 
k Vid. supr. cap. 5. pag. 123. ' Balse. cent. 1. cap. 41. 

'" Pits, de Britannia: script, eetat. 5. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 3C5 

mium vii'tutum ad archiepiscopatum Londinensem evec- 
tum'' fuisse asserit ; et " composuisse, de fide et vita 
Christiana, librum unum ; de doctrina Deo digna vel spiri- 
tual^ librum unum ; admonitionum piarum, librum unum et 
alianonpauca." Dempsterus" praeterea, ex indiculo popula- 
ris cujusdam sui, chronicon Scotorum scripsisse eum re- 
fert : utpote " e montibus Scotiae occidentalis, qua parte 
Hiberniam despectant, oriundum :" quae omnia flocci non 
sunt facienda : cum de Fastidio nihil aliud in antiquioribus 
monumentis scriptum inveniatur, quam quod a nobis ex 
Gennadio est productum. 

Thnotheum etiam quendam contra divinam et humanam 
in Christo naturam impie inter Britannos disputavisse, 
prodiderunt recentiores ; vulgato Sigeberti Gemblacensis 
chronico decepti, in quo ad annum Christi CCCCXXVIII. 
ita legimus : " In Britannia Timotheus quid am continen- 
tiae et religionis imagine multis illudens, eos in errorem 
suae haeresis induxit : dicens Christum verum quidem 
Deum, et verum hominem de virgine Maria natum fuisse ; 
sed mentiens, dicendo, quod divina natura conversa sit in 
humanam naturam." Verum in emendation chronico, 
quod ex Gemblacensi exemplari ab Auberto Miraeo editum 
est, pro Britannia habetur hie Bithynia: quam lectionem 
etiam Gennadianus haereticorum indiculus confirmat ; in 
quo Timotheanorum hujusmodi reperitur descriptio, " Ti- 
motheani dicunt iilium Dei verum quidem hominem ex 
virgine Maria natum ; sed non ita unam reddidisse perso- 
nam, ut non in unam redacta sit naturam, conflatorium 
quoddam fuisse volentes interiora virginis, per quod duae 
naturae, id est, Deus et homo, in unam resolutae et com- 
pactaa massam, unam Dei ethominis exhibuerint form am : 
immutata videlicet naturarum proprietate efficientium coi- 
tionem. Et ad confirmandam hujuscemodi impietatem, 
quae Deum asserit a sua versum natura, cogunt Evange- 
listae testimonium, dicentis, Et 1 ' verbum caro factum est : 
quod ita interpretantur ; Divina natura in humanam 

n Dempster, histor. Scotor. lib. 6. num. 530. 

° Jo. Balse. centur. 1. in appendic. cap. 44, et 45. Camden. Britann. pag. CO. 

p Johan. cap. 1. ver. 14. 



3G6 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

versa est. O abolitionem, illi inviolabili impingentem sub- 
stantias! Hujus impietatis initiator Timotheus, apud Bi- 
zam Bithynia? modo exulans civitatem, continentis et reli- 
giose vitoe imagine multis illudit." 

Timotheanorum descriptionem istam, ad calcem libri de 
hasresibus ad Quodvultdeum adjectam, in MS. Gembla- 
censi invenisse se testantur Lovanienses operum Augustini 
editores : unde verisimile fit, Gemblacensi Sigeberto oc- 
casionem datam suspicandi, Pelagiana? ha?resi, qua? in 
Augustini catalogo novissima recensetur, tempore fuisse 
proximam Timotheanam istam, Nestoriana et Eutychiana 
superiorem : quum tamen certum sit, non alium Timothe- 
anorum ducem a Gennadio hie intellectum, quam ^Eluruin 
ilium Timotheum, Eutychiana? haereseos interpolatorem et 
Chalcedonensis concilii hostem acerrimum ; qui " extincto q 
ab Alexandrinis Proterio episcopo, tumultuante adhuc 
plebe, aut voluit aut passus est se ab uno episcopo, in lo- 
cum occisi episcopi, fieri episcopum :" de quo, in scripto- 
rum catalogo, ut in haereticorum indiculo, hoc itidem ab 
eo est adjectum ; " Vivere adhuc in exilio jam haeresiar- 
cha dicitur et habetur." 

Sed non ut a Timotheana, ita etiam a Pelagiana ha?resi 
Britanniam immunem pra?stare possumus. Nam " totam 
fere Britanniam Pelagianam pestem occupavisse," in S. 
Lupi vita legimus : quam tamen neque ab ipso Pelagio, 
quantumvis ibi nato, neque a vicino Celestio, sed ab Agri- 
cola quodam Pelagiano eo advectam fuisse accepimus. 
Narrat quidem Claudius Menardus r , " Agricola? Britanno 
Scoto, totam insulam turbanti Celestium, Italia? finibus 
extrusum, adjutorem accessisse." Sed tarn de Celestii in 
Britanniam adventu, quam de Agricolae patria, sine teste 
ille loquitur. Quare ab antiquioribus historia? Veritas est 
exquirenda ; imprimisque horum temporum scriptore 
Prospero : cujus de Celestino Romano pontifice verba 
sunt ista, " Nec s segniore cura ab hoc eodem morbo (Pe- 
lagiano) Britannias liberavit, quando quosdarn inimicos 

1 Gennad. catalog, scriptor. ecclesiast. cap. 72. 

r Menard, not. in Augustini contra Julian, opus inipcrfectum. 

6 Prosp. contra Collator, cap. 41. 



CAP. XL ANTIQUITATES. 3G7 

gratiae, solum' suae originis occupantes etiam ab illo se- 
creto exclusit oceani ; et ordinato Scotis episcopo, dum 
Romanam insulam studet servare Catholicam, fecit etiam 
barbaram Cliristianam." 

Hsec in chronico magis explicate idem repetit : anni 
CCCCXXIX. Florentii et Dionysii consula'tu signati, 
historiam sic enarrans : " Felice 11 ad patriciam dignitatem 
provecto, Aetius magister militum factus est. Agricola 
Pelagianus, Severiani episcopi Pelagiani filius, ecclesias 
Britannise dogmatis sui insinuatione corrupit. Sed actione 
Palladii diaconi, papa? Celestinus Germanum Antisiodo- 
rensem episcopum vice sua mittit : et, deturbatis hasreticis, 
Britannos ad Catbolicam fidem dirigit w ':" et ad annum ab 
hoc alterum de Palladio adjiciens, " Ad Scotos in Chris- 
tum credentes ordinatur a papa Celestino Palladius ; et 
primus episcopus mittitur." Unde duas fuisse Palladii le- 
gationes in Britanniam, perperam colligit Baronius" : quum 
priore anno, agente tantum Palladio, Germanum hue a Ce- 
lestino missum fuisse Prosper indicet. Ut simul etiam con- 
cidat, quod Menardus retulit ; eodem anno CCCCXXIX. 
Palladium primum, turn Germanum Lupumque Britanni- 
ca legatione fuisse functum. 

Accedat hue et Bedae narratio : "Hasresis y Pelagiana 
per Agricolam illata, Severiani episcopi Pelagiani filium, 
fidem Britanniarum fceda peste commaculaverat. Verum 
Britanni, cum neque suscipere dogma perversum, gratiam 
Christi blasphemando, ullatenus vellent, neque versutiam 
nefariae persuasionis refutare verbis certando sufficerent ; 
inveniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus aux- 
ilium belli spiritalis inquirant. Quam ob causam collecta 
magna synodo quaerebatur in commune, qui illuc ad suc- 

* " Pelagius errim Britannus cum esset, ex Britannia complures allegerat sibi 
discipulos." Baron, ann. 429. sec. 1, 

u Prosp. chronic, ab Am. Pontaco edit, et ab Henr. Canisio, tomo 1. antiqu. 
lection, ex MS. Augustano, et ab Andr. du Chesne, tomo 1 . rerum Francicarum 
scriptorum. 

w Al. redegit. chron. integr. redigit. rectius. 

" Baron, ann. 429. sec. C. et ab eo deceptus Alphonsus Ciaconius, in vita 
Celestini. P. 

y Lib. 1. histor. ecclesiast. cap. 17. 



3G8 BRITANNICARTJM ECCLESIARUM CAP. XI. 

currendum fklei mitti deberent : atque omnium judicio 
eligebantur, apostoli sacerdotes, Germanus Antisiodoren- 
sis et Lupus Trecassinae civitatis episcopi, qui ad confir- 
mandam fidem gratiae coelestis Britannias venirent. Qui 
cum prompta devotione preces et jussa sanctae Ecclesiae 
suscepissent ; intrant oceanum, &c." 

Severianum ilium Johannes Balaeus 2 Severum Sulpitium 
Aquitanum fuisse affirmat : qui B. Martini vitam edidit ; 
atque Agricolam istum " in Britannia genuisse ex Britan- 
na matre, dum Pelagianum illic spargeret dogma." Ve- 
rum non a patre, sed a filio Pelagianum dogma in Britan- 
niam illatum fuisse Prosper et Beda dicunt : ac patrem 
episcopum fuisse addunt, quum ilium Aquitanicum, qui 
magistri sui Martini vitam scripsit, presbyterum tantum 
faciat, qui res illius ignorare non potuit, Massiliensis Gen- 
nadius. " Hic a tamen in senectute sua a Pelagianis de- 
ceptus et agnoscens loquacitatis culpam, silentium usque 
ad mortem tenuit ; ut peccatum quod loquendo contrax- 
erat, tacendo penitus emendaret:" ut de hoc ipso presby- 
tero refert idem Gennadius, et post eum Ado Viennensis, 
Matthaeus Florilegus, Johannes Trithemius, et alii. Bri- 
tannos quoque, juxta Sulpitii Severini regulam, LXXXIV. 
annorum cyclum in Paschate designando observasse, au- 
thor est Aldhelmus b . Ut quod de Sulpitio Severo hie 
dicitur, aliqua saltern probabilitatis specie niti videatur. 

At nullam verisimilitudinis vel speciem quidem obtinet, 
quod a Balaeo est additum, Agricolam hunc eundem cum 
Leporio fuisse ; de quo Gennadius : " Leporius adhuc 
monachus 4 ; postea presbyter, praesumens de puritate vitaa 
(quam arbitrio tamen et conatu proprio, non Dei adjutorio 
obtinuisse crediderat) Pelagianum dogma coeperat sequi, 
sed a Gallicanis doctoribus admonitus, et in Africa per 
Augustinum emendatus, scripsit emendationis suae libel- 
lum; in quo et satisfacit de errore, et gratias agit de 
emendatione : simul et quod male senserat de incarnatione 

z Balse. centur. 1. cap. 45. 

a Gennad. catalog, script, ecclesiastic, cap. 19. 

b Aldhelm. epist. ad Geruntium ; inter Bonifacianas. num. 41. 

c Gennad. catalog, cap. 59. 

d Laicus. Ado in chronic, retat. fi. vid. supr. cap. 8. pag. 250. 



CAP. XT. ANTIQU1TATES. 



3G9 



Christi corrigens, Catholicam sententiam tulit ; dicens, 
manentibus in Christo duabus naturis, unam credi filii 
Dei personam :" et Facundus Hermianensis e , " Cum qui- 
dam Leporius presbyter apud Gallias, depravatus a vera 
et antiqua Ecclesiae fide, eadem docere praesumeret quae 
postea Nestorius docuit, atque inde pro tali errore de- 
pulsus, in Africam docendus veniret; ille instructus, ut 
docet apostolus, in spiritu mansuetudinis a spiritalibus 
patribus Aurelio Carthaginiensi, et Augustino, atque aliis 
Africanis episcopis, pravissiinam novitatem sui dogmatis 
abdicavit. Scripsit autem libellum satisfactionis idem Le- 
porius ad Gallos episcopos ; quern memorati venerabiles 
patres Aurelius atque Augustinus et caeteri sic probave- 
runt, ut ad faciendam veritatis fidem, etiam suas ei sub- 
scriptiones adjicerent:" et, cui ille probe notus erat, Jo- 
hannes Cassianus 1 , " Leporius tunc monachus, modo pres- 
byter, qui ex Pelagii institutione vel potius pravitate 
descendens, apud Gallias assertor praedictae (incerti nomi- 
nis) haereseos aut inter primos aut inter maximos fuit, a 
nobis admonitus, a Deo emendatus, ita male conceptam 
persuasionem magnifice condemnavit, ut non minus pene 
admiranda sit correctio illius, quam illaesa multorum fides : 
quia primum est, errorem penitus non incurrere; secun- 
dum, bene repudiare. Is ergo in se reversus, non solum 
in Africa, ubi tunc erat atque nunc est, (anno videlicet 
CCCCXXX.) tarn errorem suum cum dolore, quam sine 
pudore confessus est; sed etiam ad omnes admodum 
Galliae civitates flebiles confessionis ac planctus sui literas 
dedit : quas ita exorsus est : Quid in me primum, o Do- 
mini met venerandi et beatissimi sacerdotes, accusem nes- 
cio ; quid in me excusem, non invenio. Sic imperitia cum 
superbia, sic stulta simplicitas cum persuasione noxia, sic 
fervor cum intemperantia, sic (ut verius dicam) cum sui 
dimimitione debilis fides, simul in me omnia recepta vigue- 
runt ; ut tot et tantis simul sit et obedisse confusio, et here 



e Facund.de trib. capitulis, ad Justinianum imp. lib. I. cap. 4. 
1 Cassian. de incarnat. Christi, lib. 1. cap. 4, 5. 

VOL. V. B B 



370 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XT. 

eadem ab ammo potuisse rejicere, mihi stupenda sit gra- 
tulatio." 

Nam quod anno Christi CCCCVI. quo Pelagiana ipsa 
hasresis, Leporianae hujus parens, lucem vix aspexerat, 
" Leporium episcopum Uticensem in Baetica, prius mona- 
chum ex familia S. Augustini, mutavisse perditam suam 
priorem sententiam, admonitum a S. Augustino praecep- 
tore suo," in chronico suo narrat commentitius Dexter; 
ejusdem est ponderis, cujus ilia a Balaeo et Pitsio de 
eodem prodita : in Britannia natum, presbyterum et mo- 
nachum in magno illo Bannochorensi ccenobio factum, per 
Gallicanos episcopos Germanum et Lupum, in Britanniam 
a Celestino missos, admonitum a Pelagiano errore resi- 
puisse ; et praeter erroris sui palinodiam, duo quoque alia 
opuscula edidisse, de incarnatione Domini et de duabus 
in Christo naturis : quum Leporium Galium fuisse con- 
stet, et in Gallia haeresim suam sparsisse, indeque a Pro- 
culo Massiliensi episcopo et Cylinnio exturbatum in Afri- 
cam cum sectatoribus suis concessisse, atque ibi ab Aure- 
lio g , Augustino, Florentio et Secundino in viam revocatum, 
emendationis sua? sive satisfactionis libellum ad episcopos 
Gallias scripsisse; quern cum aliis quibusdam veterum 
scriptorum opusculis dogmaticis in lucem a diligentissimo 
Sirmondo h emissum babemus. Ad alia vero ilia opuscula 
quod attinet : alterius " de confessione naturarum Christi 
insignem facere mentionem Johannem Cassianum libro 
primo de ejus incarnatione," affirmat Balaeus ; ibidemque 
extare " contra .Timotheum hasreticum de incarnatione 
Verbi epistolam, a Leporio scriptam," Pitsius asserit. 
Verum unius tantum satisfactionis libelli, sive palinodiae, 
Cassianus meminit : indeque de Verbi incarnatione et dua- 
bus in Christo naturis, excerpta quaedam retulit ; non 
quidem contra Timotheum, (quem illo aetate posteriorem 
fuisse jam ostendimus) sed contra semetipsum edita, quod 
duas in Christo personas ante Nestorium adstruere prae- 
sumpsisset. 



s Vid. eoium epistol. ad Proculum et Cylinnium : tomo ). concilior. Gallia. 
» Paris, ann. 1030. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 



371 



Germani, ut ad eum jam accedamus, primas fuisse partes 
in liberandis a Pelagiana peste Britanniis, omnes consen- 
tiunt: sed quorum opera munus hoc illi sit impositum, 
inter optimos authores aliquantula videtur esse dissensio. 
Prosper enim (ut vidimus) Celestino Romano episcopo 
banc laudem tribuit, Palladio diacono ad curam banc sus- 
cipiendam incitato. Constantius vero et cum eo Beda, 
Paulus diaconus, Freculphus, Erricus Antissiodorensis et 
Ado Viennensis, curantibus episcopis Gallicanis, ad opem 
Britannis ferendam, Germanum simul cum Lupo missum 
fuisse affirmat : qua? Baronius 1 ita inter se conciliare ni- 
titur, " Cum authoritate Prosperi satis liqueat, S. Ger- 
manum episcopum in Britanniam a Celestino missum esse 
legatum ; Constantius vero ac post eum Beda tradant a 
synodo Gallicana id factum : potuit quidem utrumque 
facile contigisse; vel ut quern mittendum synodus ilia 
delegisset, pontifex comprobasset ; vel quern sibi ad earn 
provinciam legare deberet, ipse Celestinus arbitrio Gal- 
lorum episcoporum reliquisset. Certe quidem clades ipsa 
illata Britannorum Ecclesiae ab ipsorum gentile Pelagio, ac 
ejus discipulis, prius innotuit episcopis Galliarum lega- 
tione Catholicorum antistitum Britannorum, ut ex Con- 
stantio liquet. Qui igitur legibus imperatorum undique 
(ut dictum est) exagitati Pelagiani fuere ; in insula ilia 
inprimis, ex qua Pelagius auctor impietatis oriundus erat, 
latebras captare curarunt : ubi affectato ex more titulo 
sanctitatis, in se populi oculos convertentes, in eos paula- 
tim cum prasdicarione Christianas vitas perfectionis quam 
se profiteri jactabant, venena hseresis instillarunt ; quae 
adeo eorum prascordiis inhaeserunt, ut jam medicinain 
nullam admitterent, suorumque pastorum lupos arcentium 
vocem contemnerent: unde opus fuit, e vicinis Galliis, imo 
e longe posita Romana ecclesia ad versus ingruentia mala 
auxilium implorare. Sed non unus Germanus episcopus 
tantum suscepit onus subeundum; verum additus est illi 
collega vir sanctissimus Lupus episcopus Trecensis : am- 
boque, sicut Paulus et Bai - nabas, in evangelium segre- 



gati. 



Baron, aim. 429. sec. 10. 



B B 2 



372 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

Duabus in Britannia legationibus functum fuisse Germa- 
nuni, rerum ipsius scriptores tradiderunt : indeque in 
poemate de vita illius conscripto, Erricus Antissiodorensis 
hac ad eum usus est apostrophe : 

Tuque o, cui toto discretos orbe Britannos 

Bis penetrare datum, bisque intima cernere magni 

Monstra maris. 

Priorem hanc fuisse constat: in qua collegam habuit ille 
Lupum ; quern Claudius Menardus fratrem, Petrus Equi- 
linus k cognatum illius, sua tantum fide, nuncupat. Fratrem 
vero Lupi fuisse Vincentium Lirinensem ex Eucherio 
novimus, primos Latinae suae patres ita commemorante : 
" Digna quae Honorato auctore fundata sit: quae tanti 
instrtuti tantum nacta sit patrem, apostolici spiritus vigore, 
et vultus lionore radiantem. Digna quae ilium suscipiens, 
ita emitteret ; (ad Arelatensem scilicet cathedram :) digna 
quae praestantissimos alat monachos, et ambiendos pro- 
ferat sacerdotes. Haec nunc successorem ejus tenet Maxi- 
mum, nomine clarum, quia post ipsum meruit adscisci. 
Haec habuit reverendi nominis Lupum, qui nobis ilium ex 
tribu Benjamin 1 lupum retulit. Haec habuit germanum 
ejus Vincentium, interno gemmam splendore perspicuam. 
Haec nunc possidet venerabilem gravitate Caprasium, ve- 
teribus Sanctis parem." 

Haec Eucherius, in libello de laude eremi ad Hilarium 
turn scripto, quum se ille Lirinensi insulae, " derelictis" 1 
episcopatus Honorati (ut de se narrat ipse Hilarius) prin- 
cipiis, secreti amore reddidisset." Unde intelligimus eo 
tempore utrumque fratrem, " post desudatas militiae Liri- 
nensis excubias ;" ut in epistola ad Lupum loquitur Sido- 
nius 11 , alio sese transtulisse : licet anno CCCCXXIX. 
" Vincentium ex Palatino factum esse monachum Lirinen- 
sem," in Pseudo-Dextrilegamus chronico. Lupum certe, 
qui Hilarii hujus sororem Pimeniolam uxorem duxerat, 
" cum jam septimus conjugii annus volveretur," sub Ho- 



k Petr. de Natalib. lib. 6. cap. 156. ' Gen. cap. 49. ver. 27. 

m Hilar. Arelatens. in serm. de vita Honorati. 
Sidon. Apollinar. lib. 1G. ep. 1. 



CAT. XT. ANTIQUITATES. 



olo 



norato abbate gymnasium Lirinense ingressumesse, "cum- 
que annum unum illic egisset" ad urbis Trecensis episco- 
patum fuisse raptum, indeque " exacto biennii spatio" in 
Britanniam cum Germano profectum esse, antiquus vitae 
illius scriptor clave indicat. Quod eorum anachronismos 
refutat qui, Prosperi rationibus desertis, post annum 
CCCCXXIX. legationem hanc a Germano et Lupo sus- 
ceptam fuisse opinantur. Ut° enim in ipso extremo anno 
CCCCXXVI, quo Honoratum a Lirinensi praefectura ad 
Arelatensem archiepiscopatum evectum fuisse ostendimus, 
Lupum monasticam sub eo vitam profiteri coepisse admit- 
tamus ; triennium inde numeratum anni CCCCXXIX. 
terminos excedeve nos nequaquam patietur. Et cum anno 
abhinc altero concilium Ephesinum habitum fuisse con- 
stet ; corrigendum inde quod a Sabellico p est scriptum : 
" misisse Celestinum, secundum haec quae Ephesi facta 
sunt, Germanum antistitem Altisiodorensem in Britan- 
niam; ad Pelagianam haeresim, quae passim tota insula 
inoluerat, praedicatione tollendam." 

Porro eorum, quibus Britannicse hujus legationis obe- 
undae munus est impositum, tarn sancta erat apud suos 
existimatio, ut Apollinaris Sidonius q S. Anianum Aure- 
lianensem, velut maximum consummatissimumque ponti- 
ficem commendaturus, " Lupo parem Germanoque non 
imparem" dixisse, satis esse putaverit : et ad r ipsum 
Lupum scribens, " Patrem patrum, et episcopum episco- 
porum, et alteram seculi sui Jacobum," compellare nihil 
dubitaverit. Nactus est autem rerun) suaram buccina- 
torem S. Germanus Lugdunensem presbyterum Constan- 
tium, cui octo primos epistolarum suarum libros dicavit 
idem Sidonius : et ut " virum s singularis ingenii, salutaris 
consilii, in tractatibus publicis caeteros eloquentes, seu 
diversa sive paria decernat, praestantioris facundiae dotibus 
antecellentem," praedicat. Quae ille vero soluta oratione 



Ad annum 436. refcrtur in Roberti Antissiodorcnsis chronologia, fol. CI. a. 
ad annum 450. Et a Johanne de Garlandia. 

P Sabellic. Ennead. 8. pag. 323. 1 Sidon. lib. 8. epist. 15. 

r Sidon. lib. 0'. cpist. 1. "Id. lib. 9. epist. 10. 



1 



BRITANNIC ARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 



libris duobus, ea libris sex Erricus Antissiodorensis* mo- 
nachus versu expressit ; qui Colinaei typis anno MDXLIII. 
Parisiis habentur excusi. Ejusdem praeterea de miraculis 
S. Germani, quae in ejus vita omissa sunt, libros duos, 
una cum sermone de transitu illius, in bibliotheca Bodlei- 
ana et Sarisburiensis ecclesiae MSS. vidi: in quorum 
praefatione primum ilium (iioypa<j>ov hoc ornat elogio : 
" Constantius Lugduni impense doctissimus, impulsu vel 
precibus S. Patientis ejus tunc urbis episcopi, librum de 
vita et virtutibus beati Germani mira sententiarum ele- 
gantia copiosoque delectu verborum excellentissime edidit ; 
cum per ora cunctorum Sancti recens adhuc spiraret me- 
moria, pluresque qui eum degentem in seculo viderant 
superessent." 

Prioris hujus legationis initia Constantius sic exponit : 
" Eodem u tempore ex Britanniis directa legatio Gallicanis 
episcopis nunciavit, Pelagianam perversitatem in locis suis 
late populos occupasse, et quamprimum fidei Catholicae 
debere succurri. Ob quam causam synodus numerosa 
collecta est: omniumque judicio duo prasclara religionis 
lumina universorum precibus ambiuntur, Germanus et 
Lupus apostolici sacerdotes, terram corporibus, ccelum 
meritis w possidentes. Et quanto laboriosior necessitas 
apparebat, tanto earn promptius heroes devotissimi sus- 
ceperunt; celeritatem negotii fidei stimulis maturantes." 
Turn de Genovefa virgine in itinere Deo dicata, et sedata 
in oceano oborta tempestate, narrationem persequitur : de 
ilia pariter consentiente Genovefse, de hac Lupi vitae 
scriptore anonymo. Hujus enim profectionis vitas Geno- 
vefas scriptor x ita meminit : " Proficiscentes ad Britannias, 
praeclari maximique pontifices, ad Pelagianam haeresim, 
quse tunc in locis illis emerserat, reprimendam ; ad me- 



' Sigebert. Gemblacens. de illustr. eccles. scriplor. cap. 105. et in chronic, 
aim. 877. 

" Constant, de vita Germani, lib. 1. cap. 19. MS. in bibliotheca Sarisburiensi 
el Cottoniana, et apud Surium, torn. 4. Jul. 31. 

w mentibus* Baron, male. 

N MS. in bibliotheca Sarisburiensi et Cottoniana : et apud Surium, torn. 1. 
Jinuar. 3. sed mutato stvlo. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 375 

moratam forte parochiam (Nimetodorensem ; in qua nata 
est Genovefa) orandi vel manendi se gratia contulerunt.'' 
De Lupo autem, ad Trecensis y sive Tricassinae urbis 
episcopatum jam evecto, agens alter ; " Exacto," inquit, 
" biennii 2 spatio, cum esset pollens ingenio, clarus eloquio, 
sanctitate praecipuus, cum S. Germano, totius perfectionis 
et gratiae spiritalis pleno, contra haeresim Pelagianam, qua; 
sanam oppugnabat fidem, in Britanniam profectus est : 
qui uno spiritu juncti, et pari voluntate Concordes, terri- 
biles oceani fluctus, temporibus hybernis mari se commit- 
tentes, orationum gubernaculis mitigarunt." 

De re in Britannia ab eis gesta, pergit narrare Con- 
stantius : " Britanniarum 3 insulam, quae inter omnes est 
vel prima vel maxima, apostolici sacerdotes raptim opi- 
nione, prasdicatione, virtutibus impleverunt. Et cum quoti- 
die irruente frequentia stiparentur, divinus sermonon solum 
in ecclesiis, verumetiam per trivia, per rura, per devia dif- 
fundebatur ; ut passim, et fideles Catholici firmarentur, 
et depravati viam correctionis agnoscerent. Erat in illis 
apostolorum instar et gloria, et authoritas per conscientiam, 
doctrina per literas, virtutes ex meritis : accedebat prac- 
terea tantis auctoribus assertio veritatis. Itaque regionis 
universitas in eorum sententiam prompta transierat. La- 
tebant abditi sinistra3 persuasionis autbores, et more raa- 
ligni spiritus gemebant perire sibi populos evadentes. Ad 
extremum diuturna meditatione concepta praesumunt inire 
conflictum. Procedunt conspicui'divitiis, veste fulgentes, 
circumdati assentatione multorum : contentionisque subire 
aleam maluerunt, quam in populo, quern subverterant, 
pudorem taciturnitatis incurrere ; ne viderentur se ipsi 
silentio damnavisse. Illic plane immensa multitudinis nu- 
merositas etiam cum conjugibus ac liberis excita conve- 
nerat. Aderat populus spectator futurus et judex. Ad- 
stabant partes, dispari conditione dissimiles : hinc divina 
auctoritas, inde humana praesumptio ; hinc fides, hide 



*' Troyes, in Campania Gallicana. 

'■ Vita S. Lnpi, apud Surium, torn. 1. Jul, 29. 

• Constant, lib. 1. cap. 23. 



^?6 BIUTANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

perfidia ; hinc Christus, inde Pelagius auctor. Prinio in 
loco beatissimi sacerdotes prasbuerunt adversariis copiam 
disputandi ; quae sola nuditate verborum diu inaniter et 
aures occupavit et tempora. Deinde antistites venerandi 
torrentes eloquii suicum apostolicis etevangelicis tonitribus 
profuderunt. Miscebatur sermo proprius cum divino, et 
assertiones violentissimas lectionum testimonia sequeban- 
tur. Convincitur vanitas, perfidia confutatur : ita ut ad 
singulas verborum objectiones reos se, dum respondere 
nequeunt, faterentur. Populus arbiter vix manus conti- 
net: judicium cum b clamore testatur." 

Londini conventum hunc habitum fuisse affirmat Hector 
Boethius*" : addens insuper, Pelagianos, " qui resipiscere 
contumaciter sprevissent, flammis regiorum magistratuum 
opera esse adustos ; casteros pro admisso delicto ponti- 
ficum authoritate pcenis adaetos, receptos esse in gratiam." 
Matthaeus Florilegus a Verolamii synodum hanc collectam 
fuisse scribit. Pro quo faciunt, et antiquas 6 fani Albani 
membranulae, quae eo in loco, ubi S. Germani sacellum 
etiamniim superest, Germanum pro suggestu verbum di- 
vinum efFatum fuisse testatur; et ipse Constantius, qui 
eundem S. Albani sepulchrum aperiri turn jussisse refert, 
" Germanus, inquit ille f , omnium apostolorum diverso- 
rumque martyrum reliquias secum habens, facta oratione, 
jussit revelli sepulchrum, pretiosa ibidem munera condi- 
turus : arbitrans opportunum, ut membra sanctorum ex 
diversis regionibus collecta, quos pares meritis receperat 
ccelum, sepulchri quoque unius teneret hospitium. Quibus 
depositis honorifice atque sociatis, de loco ipso, ubi 
beati martyris efFusus fuerat sanguis, massam pulveris 
secum portaturus abstulit : in qua apparebat, cruore ser- 
vato, rubere martyrum caedem, persecutore pallente." 
Hincque natum Andreas Saussaius 8 affirmat " S. Albani 
Britannici profusam longe lateque per Gallias venera- 
tionem, quae in antiquis nitet consignata fere omnium 



" Tamen 2. MSS. Cot. r Bocth. Scot. hitt. lib. 8. 

'• Flor. hist, ad annum grat. Mb'. * Camden, in Hertfordshire pag. 293. 

f Constant, lib. 1. cap. 25. E Martyr. Gall. Jim. 22. pag. 377. 



CAP. XI. AMTIQU1TATES. 377 

ecclesiarum episcopalium diptychis : potissimum Bituri- 
censis, Senonensis, Aurelianensis, Augustodunensis, Ma- 
cloviensis, Constantiensis, &c." 

Cum Constantii vero narratione conferenda hie exhi- 
bemus, quae Albanensis quidam habet monachus ; qui sub 
medium duodecimi post Christum seculi de translatione 
S. Albani tractatum edidit : " Ad ejus tumbam, coelesti 
sanctitate perspicuam, prasclarus Dei sacerdos Antissio- 
dorensis Germanus eo in tempore adoraturus accessit: 
qui Pelagianam hasresim, cum suis auctoribus, in Vero- 
lamio civitate damnavit. Associato itaque sibi beato Lupo 
Trecasinaa urbis episcopo, sepulchrum gloriosi martyris 
diligenter aperuit ; eique omnium sanctorum apostolorum 
et diversorum martyrum reliquias ofFerens, ibidemque re- 
condens, solemniter collocavit. De loco autem in quo 
idem agonista invictus sanguinem fundens occubuit, mas- 
sam pulveris secum ad natale solum gestaturus collegit : 
in qua, evoluto tarn diuturno tempore, rubebat martyrium 
insignis athletae; ad laudem ejus et gloriam, virtute Dei 
magnifica, servato cruore. Ipsius igitur gloriosi militis 
Christi passio et mors pretiosa per sanctum pontificem 
Germanum apud transmarinas nationes Celebris in 
sancta refulsit Ecclesia." Et alius ejusdem loci cce- 
nobita, qui anno MCCLVII. de mausoleo S. Albani turn 
invento scripsit: Reperta est " quaedam urna, quasi re- 
center a furno figuli extracta, quadam testa cooperta. In 
qua continebantur quidam parvi asseres, quasi de uno vase 
pretioso propter vetustatem confracto et fere putrefacto ; 
et pulvis terrestris sive incineratus et aliquantulum ma- 
didus, quasi sanguine nondum consumpto madefactus. 
Olla quoque et testa et plumbei panni erant quasi tincti 
cruore, sed indurate Quod historiae quae de inventione 
ejus sub S. Germano facta est concordat. Legitur enim 
quod idem S. Germanus massam pulveris, ad natale 
solum earn secum portaturus, aperto ejus sepulchro 
collegit : in quo martyrium insignis athletae servato mag- 
nifico cruore apparebat post tot tempora diuturna. In 
ipsum igitur pulverem pretiosa caro martyris et sanguis, 
qui primitus in Anglia fusus fuerat, resolvebantur." 



378 BRITANNICARUM ECCLESI ARUM CAP. XL 

Similiter et Thomas Walsinghamius' 1 , in S. Albani 
vestimento apud Elienses conservato, conspecta fuisse 
narrat " cruoris coagula dense respersa, ita nova, ita 
recentia quasi pridie fuissent effusa :" ut supra 1 retulimus. 
" Etfas est credere," inquit, " quod ad honorem Sancti, di- 
vino miraculo sanguis ejus sit in hac veste servatus ; sicut in 
pulvere sui sepulchri per multa secula fuerat conservatus : 
cujus pulveris massam, in qua rubebat adhuc sanguis mar- 
tyris, S. Germanus Altissiodorensis episcopus secum ab- 
stulit, et detulit ad natale secum k Altissiodoro capellam 
construens in honorem martyris memorati." j-Edis hujus 
Antissiodori a S. Germano posita? ita etiam meminit in 
Antissiodorensi suo chronico Robertus monachus : " Fecit 
basilicam S. Albani martyris infra muros ipsius urbis, 
quam in honore ejusdem martyris dedicavit; reliquiasque 
ipsius, quas secum a Britanniis detulerat, ibidem honori- 
fice composuit." Similiter Erricus Antissiodorensis libro 
primo de miraculis S. Germani : " Reversus ex Britanniis, 
reliquias antiquissimi preciosique Albani martyris secum 
detulit ; atque infra muros Antissiodori basilicam eis con- 
dendis exaedificans, praefati martyris nomine dedicavit 1 ." 
Et Matthaeus Florilegus™, de Albani reliquiis ab OfFaMer- 
ciorum rege inventis verba faciens : " Martyris corpus, 
astante OfFa rege, in theca lignea, in qua prius a Christi 
fidelibus, propter barbarorum sasvitiam, fuerat tempore 
discriminis occultatum, reperiunt; cum ipsis sacris om- 
nium apostolorum diversorumque martyrum reliquiis, quas 
ibi dudum sanctus deposuerat Germanus. Movit ha?c 
inventio tarn clerum quam populum universum ad lachry- 
mas : et ob hoc maxime, quod fidem fecit dictis sancto- 
rum patrum, de reliquiis simul cum corpore repertis ; quas 

lj Walsingham. hist. Edvard. II. ad ann. 1314. 

1 Supra cap. 7. pag. 181. k solum Altissiodi.rum. 

1 Id. ib. Beatus Michomeres, unus discipulorum S. Germani, qui sanctum 
virum de Hibernia fuerat prosecutus. B. Michomeri apud castrum cui Tharho- 
dori nomen est, distatque ab urbe Antissiodorensi sane decern et octo millibus, 
deinceps oratorium est constructum : ubi sanctum Dei digne venerantibus divina 
hodieque beneficia cumu.la.ntur. Vid. Vincent. Bellov. in Germano : et Andr. 
Saussaium in martyrologio Gallicano. 

m Flor. hist, ad ann. 794. Vide supr. cap. 7. pag. 201. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 379 

legimus, ad solatium martyris, ejus sacro corpori fuissc 
conjunctas." 

Sed ad Constantii narrationem non tarn accedunt scrip- 
tores nostri, quam diversi ab ea abeunt Colonienses S. 
Pantaleonis monachi, qui Albani" reliquias a Germano 
Roraara perlatas, indeque a Theophania Othonis II. im- 
peratoris conjuge Coloniam deportatas fuisse asserunt. 
Anno Christi DCCCCLXXXVI. translationem hanc ab 
ilia factam, ex Moguntino suo MS. refert Serarius : 
DCCCCLXXVII. assignant Colonienses ; ex quorum 
traditione, controversies inter eos et Anglos anno 
MCCCXXVIL hac de re obortae narrationem hanc per- 
texit Surius p . " Ubi res innotuit Anglis, constanter illi 
asserere non dubitarunt, sanctum Albanum martyrem apud 
ipsos ortum et passum et conditum, earn quam suo san- 
guine illustrasset insulam nequaquam reliquisse, sed in ea 
semper permansisse. Ea occasione is, qui per id tempus 
apud S. Pantaleonem abbatis fungebatur officio, commu- 
nicato cum fratribus sui monasterii consilio, cum sacrae B. 
martyris reliquiae, jam trecentis et quinquaginta annis in 
ipsorum ecclesia quievissent, atque ab ipsius martyrio 1000. 
et eo amplius anni fluxissent, ad loculum cum ingenti 
devotione et reverentia accessit, eoque aperto videt ipse, 
vident et caeteri fratres, non sine multa admiratione mul- 
tisque lachrymis, magna omnipotentis Dei virtute clarissimi 
martyris corpus tot seculis incorruptum conservari ; lastan- 
turque singulari Dei beneficio, tanti thesauri se compotes 
fieri potuisse. Ut autem certius de rei veritate constaret, 
et fidelium devotio excitaretur, e loculo venerandas extu- 
lere reliquias, et, ut Deus laudaretur in sancto suo, pub- 
lice eas adspectandas proposuere; ac deinde in thecam 
aliam, auro argentoque et lapidibus pretiosis, quantum 
eorum sinebant facultates, ornatam reposuere, in qua ho- 
dieque reservantur. Turn autem recentes videbantur, ac 
si non ita pridem pro Christo caesus esset inclytus martyr. 



" Supra, cap. 7. pag. 179. " Serar. Moguntiac. rer. lib. 5. pag. 718. 

P Sat. torn. 3. vit. sanctor. Jun. 22. collat. cum collectionc historiarum sancto- 
rum edit. Lovan. arm. M85. fol. S8. col. 2. ct218. col. 2, 3. 



380 BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

Caput enim cum barba, cervicem etiamnum sanguinolen- 
tam, brachia et manus, scapulasque pelle et carne tectas, 
pectus cum cratibus laterum, denique spinam dorsi cum 
renibus invenerunt. Pannus etiam quo sacrum corpus 
trecentis et quinquaginta annis obvolutum fuerat, instar ni- 
vis candidus, et plane incormptus erat. Cum autem ha? 
sacrae reliquiae ita ostenderentur, multi paralytici, claudi, 
curvi, contracti, humi reptantes, gibbosi, cceci, muti, dae- 
moniaci, manci, febricitantes, aliisque diversis affecti mor- 
bis, non pauci etiam mortui et in aquis extincti, quorum 
omnium numerus quingentos excederet, curati sunt : ut ni- 
hil dicamusde jumentis, quibus aeque est restituta sanitas." 
Eadem, postremo tantum hoc de sanatis jumentis prae- 
termisso, ex Surio repetit Erhardus Winheimius q : " ocu- 
lato teste semetipso asseverans, S. Albani caput, cum 
carne et sanguine, ad praesentem usque diem ita integrum 
conspici, ac si pridem carnificis gladio amputatum esset." 
Verum, si miraculorum obtentu dirimenda lis ista foret : 
proculdubio superiores decederent Albanenses in Anglia 
ccenobitae ; vel unico illo libro in testimonium advocato, 
quern circa annum MCLXX. de S. Albani miraculis apud 
se patratis in lucem ediderunt. Libri, quem ex Cotto- 
niana sumptum bibliotheca in manibus jam habeo, hoc est 
initium : " Miracula qua? per B. Albanum protomartyrem 
Anglorum virtus divina operari dignata est, quasdam ex 
innumeris commendata Uteris, et posterorum omnium 
notitias transmittere curavimus :" quorum ne in dubium 
vocaretur fides, solennis obtestatio est annexa. " Quae 
de beato martyre dicturi sumus, nemo falsa aut . fabulosa 
existimet : sed quae, Deum contestamur, aut ipsi oculis nos- 
tris vidimus, aut ab aliis probatae fidei relatoribus auribus 
nostris audivimus : alioquin tacere maluissemus sine culpa, 
quam cum culpa fori composita." Quibus ut cohors aux- 
iliaria paulo post accessit de Amphibali et sociorum ejus 
translatione scriptio 1 ' ilia altera: in qua, inter alia, quomodo 
in eorum occursum a monachis ductus sit Albanus, ut eos 



1 Winheim. sacrar. Agrippin. in Ecclesia, 12. 

r Supr. cap. 7. pag. 195,etMatth. Paris, in hist. aim. 1178. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 381 

in ccenobio suo exciperet, sic author narrat : " Instituta 
dotni processione, conventus et clems accedun-t ; martyri- 
bus obviant, corpus Anglorum protomartyris deferentes. 
Quod ut consueverit aliquoties, prout noverunt ejus por- 
titores, satis existere ponderosum, ea hora tantam sui 
facilitatem exhibebat, ut, quod miraculi est, alis quam 
humeris subvehi, volare quam incumbere potius crede- 
retur. Occurrit ergo martyr martyribus, magistro disci- 
pulus, hospes quondam hospiti, coelestis civis seterno con- 
civi: quemque ne viderent eum hostes, clam olim abdux- 
erat, jam palam excepit revertentem ; et in eminentem 
cum sociis introduxit ecclesiam, quem aliquando solum in 
tuguriis non valebat exhibere securum." 

Illas tamen Albani reliquias non Colonienses solum in 
Germania, sed etiam Ottonienses s in Dania, et Elienses in 
ipsa Anglia sibi vendicarunt : de qua contentione Johan- 
nem Tinmuthensem et ejus exscriptorem Capgravium in 
Albani legenda consulere poterit, 

Perdere si quis in his dignabitur otiacuris. 

Nos ad illam omnium sermone atque scriptis celebratis- 
simam victoriam Alleluiaticam Germano et Lupo ducibus 
a Britannis obtentam, sermonem jam convertimus: quam 
Constantius 1 sic enarrat: " Interea Saxones Pictique bel- 
lum adversus Britones junctis viribus susceperunt, quos 
eadem necessitas in castra contraxerat ; et cum trepidi 
partes suas pene impares judicarent, sanctorum antistitum 
auxilium petierunt. Qui promissum maturantes adventum, 
tantum securitatis ac fiducise contulerunt, ut accessisse 
maximus crederetur exercitus. Itaque apostolicis ducibus 
Christus militabat in castris. Aderant etiam quadrage- 
simas venerabiles dies, quos religiosiores reddebat prae- 
sentia sacerdotum, in tantum ut quotidianis praedicatio- 
nibus instituti certatim ad gratiam baptismatis convola- 
rent. Nam maxima exercitus multitudo undam lavacri 



■ Vid. ^Jlnothum in vita Canuti, cap. 28, 29. et Isac. Pontan. rerum Danicar. 
lib. 5. in historia regis, 68. 
1 Constant, lib. 1. cap. 28. 



382 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

salutaris expetiit. Ecclesia ad diem resurrectionis Domi- 
nicae frondibus contexta u componitur, et in expeditione 
campestri instar civitatis aptatur. Madidus baptismate 
procedit exercitus, fides fervet in populo ; et contempto 
armorum praesidio, divinitatis expectatur auxilium." 

" Interea haec institutio vel forma castrorum hostibus 
nunciatur : qui victoriam quasi de inermi exercitu praesu- 
mentes, assumpta alacritate festinant : quorum tamen ad- 
ventus exptaratione cognoscitur. Cumque emensa solen- 
nitate paschali, recens de lavacro pars major exercitus 
arma capere et belluin parare tentaret, Germanus ducem 
se praelii profitetur. Eligit expeditos, circumjecta per- 
currit : et e regione qua hostium sperabatur adventus, 
vallem circumdatam editis montibus intuetur; quo in loco 
novum componit exercitum, ipse dux agminis. Et jam 
aderat ferox hostium multitudo, quam appropinquare in- 
tuebantur in insidiis constituti. Cum subito Germanus 
signifer universos admonet, et praedicit, ut voci suae uno 
clamore respondeant. Securisque hostibus, qui se inspe- 
ratos adesse confiderent, Alleluja, tertio repetitum, sacer- 
dotes exclamant. Sequitur una vox omnium ; et elevatum 
clamorem, repercusso aere, montium inclusa multiplicant. 
Hostile agmen terrore prosternitur : et ruisse super se 
non solum rupes circumdatas, verumetiam ipsam cceli 
machinam contremiscunt : trepidationique injectae vix suf- 
ficere pedum pernicitas credebatur. Passim fugiunt, arma 
projiciunt, gaudentes vel nuda corpora eripuisse discri- 
mini. Plures etiam timore prascipites, flumen quod sensim 
venientes transierant, devoravit. Ultionem suam innocens 
intuetur exercitus, et victorias praestitae otiosus spectator 
efficitur. Spolia colhguntur exposita, et praedam ccelestis 
victoriae miles religiosus adipiscitur. Triumphant ponti- 
fices, hostibus fusis sine sanguine ; triumphant* victoria 
fide obtenta, non viribus. Composita itaque opulentissima 
insula securitate multiplici, superatisque hostibus vel spi- 



u contecta MS. Cot. sed al. contexia. 

' Sarisb. et antiquior. Cottoniana MS. triumphal victoria, fide obtenta. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. SSli 

vitualibus vel came conspicuis (quippe qui vicissent Pela- 
gianistas et Saxones) cum totius mcerore regionis reditum 
moliuntur." 

In y agro Flintensi, juxta oppidum quod Angli Mold, 
Cambro-britanni Guid-cruc appellant, hoc gestum aiunt ; 
indeque locum Maes Garmon, quod Campum Germani 
sonat, hucusque nomen retinuisse : in praeterfluente Aleno 
fluviolo sacro hoc exercitu baptizato. Videndumque an- 
non hue etiam spectet illud Gregorii verba ilia, " Cardines 
quoque maris operiet z ," edisserentis. " Omnipotens enim 
Dominus,'' inquit a , " coruscantibus nubibus cardines maris 
operuit : quia emicantibus praedicatorum miraculis ad 
fidem etiam terminos mundi perduxit. Ecce enim pene 
cunctarum jam gentium corda penetravit: Ecce in una 
fide orientis limitem occidentisque conjunxit. Ecce lingua 
Britanniae, quae nil aliud noverat quam barbarum frendere, 
jamdudum in divinis laudibus Hebraeum ccepit Alleluia 
resonare. Ecce quondam tumidus, jam substratus sanc- 
torum pedibus servit oceanus ; ejusque barbaros motus, 
quos terreni principes edomare ferro nequiverant, hos pro 
divina formidine sacerdotum ora simplicibus verbis ligant : 
et qui catervas pugnantium infidelis nequaquam metuerat, 
jam nunc fidelis humilium linguas timet. Quia enim per- 
ceptis ccelestibus verbis, clarescentibus quoque miraculis, 
virtus ei divinae cognitionis infunditur; ejusdem divini- 
tatis terrore refrenatur, ut prave agere metuat, ac totis 
desideriis ad aeternitatis gratiam pervenire concupiscat." 
Etsi enim ad gentis Anglorum conversionem a Beda b et 
Johanne c diacono et Aimoino d ista trahi non ignorem : 
quo minus tamen ad illorum accedam sententiam, vel illud 
me cohibet, quod ante missum ad Anglos Augustinum 



y Non ad Trentam flumen, prout conjectura auguratus est Polydorus. Polyd. 
Vergil. Anglic, hist. lib. 3. MS. Sarisb. et Cotton, uterque numero 10. 
z Job, cap. 36. ver. 30. 

■ Gregor. Moral, in Job. lib. 27. cap. 27. cap. 11. op. torn. 1. pag. 802. 
b Bed. histor. lib. 2. cap. 1. 
c Johan. Diacon. vit. Gregor. lib. 2. cap. 39. 
d De gest. Francor. lib. 3. cap. 74. 



384 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI 

expositionem Jobi a Gregorio editam 6 fuisse animadver- 
terim. 

Quae a Constantio commemorantur facta hie a Germano 
et Lupo miracula, apud Bedam f legi possunt, iisdem pene 
verbis repetita ; et apud Erricum Antissiodorensem g , cai - - 
mine heroico expressa. Ab eodem Errico, in 11 libri pri- 
ons de miraculis S. German! extreme* capitulo, et ante 
eum a Ninio, addita sunt et alia ; authoritatis admodum 
exiguae. In iis de subulco (Ketelo vel Cadello) illud est 
ad regnum evecto : quod ab aliis 1 aliter, a Ranulpho Ces- 
trensi k ita relatum legitur, " In legenda sancti Germani 
habetur, quod dum Vortigernus hospitium sancto Ger- 
mano negaret, subulcus regis videns sanctos Dei afflictos, 
hospitium exhibuit, vitulum ad cibum dedit: sed post 
ccenam Germanus vitulum resuscitavit. In crastino vero, ex 
Deimandato,Germanus, Vortigernumde regno deposuit, et 
subulcum praedictum cunctis stupentibus regem constituit ; 
ac extunc Britannorum reges ex genere subulci prodi- 
erunt. Gildas tamen in historia sua dicit ista contigisse, 
non de Vortigerno sed de rege Powisiae nomine Benty ; 
cujus successores in ilia parte Cambria? prodierunt de 
genere illius subulci." Galfridus Monemuthensis 1 per Ger- 
manum et Lupum " multa miracula ostendisse Deum" ait, 
" quae Gildas in tractatu suo luculento dictamine pera- 
ravit:" ubi, num librum de victoria Aurelii Ambrosii 
Gildae attributum, ad quern alibi m nos remittit, an Ninii 
potius historiam intelligat, quae passim falso Gilda? nomine 
circumfertur, viderint illi quibus priorem tractatum videre 
contigit ; ad posteriorem respexisse Ranulphum, res ipsa 
loquitur : quo referendum et illud Johannis de Garlandia 
distichon in libro secundo de triumphis Ecclesia?. 

c Gregor. Regest. lib. 1. epist. 43. indict. 9. ann. 591. etlib. 5. epist. 49. 
indict. 13. ann. 595. 

1 Bed. histor. lib. 1. cap. 17, 18, 19. " Erric. vit. German, lib. 3. 

h Ibi habetur sequens tantum de subulco. 

* Vincent. Specul. historial. lib. 20. cap. 11. Jo. Januens. in legenda aurea, 
cap. 102. Anton, chronic, tit. 11. cap. 17. sec. 3. Jo. Fordon. in Scotichronico. 
Johan. Leyden. chronic. Belg. lib. 2. cap. 1. 

k Ranulph. polychrome, lib. 5. cap. 1. ' Histor. Britannic, lib. 6. cap. 13. 

m Histor. Britan. lib. 4. cap. nit vid. supr. pag. 120. 



CAP. Xt. ANTIQUITATES. Otiit 

Gildas historicus miraculaplurimascripsit, 
Quae tunc per sanctos facta fuere duos. 

In Constantii de Alleluiatico illo triumpho narratione 
difficultas adhuc explicanda superest : qua ratione Saxones 
cum Britonibus belligerantes hie inducantur, quum eorum 
in insulam adventus Germani legatione tempore videatur 
fuisse posterior. Eum nodum Matthaeus Florilegus" et 
Carolus Sigonius , cum solvere non potuissent, dissecue- 
runt ; Scotorum pro Saxonum in historia substituto voca- 
bulo. Beda p , Paulus q diaconus et Freculphus 1 , a Prosperi 
rationibus in tempore legationis Germani designando re- 
cedentes, post adventum Anglorum sub Marciano impe- 
ratore victoriam hanc partam fuisse statuerunt. Antiqui- 
tatum patriarum scientissimus Camdenus s contra, in prima 
Germani profectione Prosperi chronologia retenta, ex 
Ninii interpolatore Anglorum adventum in annum proxime 
praecedentem conjicit; Bedae et Anglo-Saxonicorum om- 
nium scriptorum de sui adventus tempore sententia hie 
neglecta. 

Sed absque istis diverticulis facillimus patebit exitus, si 
consideraverimus, longe prius quam appulisset hue Hen- 
gistus, frequenter Saxonas irrumpere consuevisse in Bri- 
tanniam. Nam in principio imperii Valentiniani I. Saxo- 
nas, non minus quam Pictos et Scotos, Britannos aerumnis 
vexavisse continuis auctor est Ammianus Marcellinus*, et 
sub Honorio Augustino de Stilichone ita canentem intro- 
ducit Claudianus" Britanniam : 

Illius effectum curis, ne bella timerem 
Scotica, ne Pictum tremerem, ne littore toto 
Prospicerem dubiis venturum Saxon 4 ventis. 

Et ad insulam ab eorum impetu defendendam, institu- 

" Flor. histor. ann. 448. 

° Sigon. de Occidental, imper. lib. 12. ann. 429. 

P Bed. in lib. de sex aetatib. 1 Paul. diac. in addit. ad Eutrop. lib. 15. 

r Freculph. chronic, torn. 2. lib. 5. cap. 16. 

* Camden. Britann. pag. 95. ' Arnraian. histor. lib. 26. 

" Claudian. lib. 2. de laudib. Stilichonis. 

VOL. V. C C 



386 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

turn fuisse comitem litoris Saxonici per Britanniam, no- 
titia imperii indicat : quo praesidio, abductis hinc Romanis 
legionibus, jam cessante ; non mirum, si e Saxonico illo 
litore crebras incursiones perpessa fuerit Britannia: quod 
etiam in hujus historiae enarratione innuunt ipsius Pauli 
diaconi ilia verba, " Ecce autem adhuc ibidem Sanctis 
episcopis existentibus, valida Saxonum Pictorumque ma- 
nus Britanniam adveiiitur." Ut de Vortigerni consi- 
liariis Saxonas hue invitantibus, non sine causa Gildas 
exclamaverit, " O altissimam sensus caliginem ! O despe- 
rabilem crudamque mentis hebetudinem! Quos propensius 
morte cum abessent tremebant, sponte, ut ita dicam, sub 
unius tecti culmine invitabant stulti principes (ut dictum™ 
est) Taneos, dantes Pharaoni consilium insipiens." 

Galfridus Monemuthensis x , per horum consortium, ip- 
sius Vortigerni temporibus, Christianam religionem ita hie 
corruptam fuisse narrat; ut "jam nesciretur quis Pa- 
ganus esset, quis Christianus : quia Pagani filias et con- 
sanguineas eoi-um sibi associaverant." Et, " in tempore 
illo (si hunc audimus) venit sanctus Germanus Altissiodo- 
rensis episcopus, et Lupus Trecasensis episcopus, ut ver- 
bum Dei Britonibus praedicarent." Similia habet Johannes 
Tinmuthensis in vita S. Dubricii: licet haec ad Ambrosii 
Aurelii tempora referat: " Corrupta namque fuerat Chris- 
tianitas eorum, turn propter Paganos quos rex in societa- 
tem eorum posuerat, turn propter Pelagianam haeresim 
cujus venenum ipsos multis diebus affecerat. Beatorum 
igitur virorum praedicatione restituta est inter eos vera? 
fidei religio ; quia multis miraculis quotidie prseclarebant :" 
additque, Vortimerum y Vortigerni filium, victoria adversus 
Anglos potitum, ccepisse " ecclesias jubente sancto Ger- 
mano renovare." Nee dissimiliter in Scotorum historia de 
eodem Vortimero Hector Boethius 2 : " Ad Christi tem- 
pla deinde restituenda, ad reparandam Ethnicorum cru- 
delitate labefactatam religionem, toto conatu animum in- 
tendit. Nam Saxonum feritate Britanniam pervagante, 



" Esai. cap. 19. ver. 11. * Histor. Britannic, lib. 6. cap. 13. 

i Histor. Britannic, lib. f>. cap. 14. ' Boeth. histor. Scot. lib. 8. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 381 

alii Britonum gentis a vera pietate alienati ethnico more 
Htabant daemonibus ; alii et multo plures ritum eum aver- 
sati, Pelagianam haeresim semel abjuratam denuo sunt 
amplexi. Sed ut utroque errore Britannia purgaretur, 
Germanus Altissiodoi - ensis et Lupus Trecensis, multa 
sanctitatis et doctrinas celebritate antistites, e Gallia Vor- 
timeri regis opera acciti, multos ac pios impendere su- 
dores." 

Johannes Gerbrandus Leydensis a circa annum Domini 
CCXC. Diocletiano imperante Britanniam " fidem Christi 
deseruisse," atque " iterum idola colere coepisse" scribit ; 
" et in Paganismo usque ad prasdicationem S. Germani 
episcopi Altisiodorensis, illuc ex Burgundia venientis, 
perduravisse ;" ej usque demum opera, " totam Britanniam 
iterum ad cultum Christi secundo rediisse." Ex hoc qui- 
dem tempore Christianam fidem graviter hie laborasse, 
argumento esse poterit Britannici exercitus multitudo ilia, 
quam certatim ad gratiam baptismatis percipiendam con- 
volavisse retulit Constantius. Sed inde a Diocletiani tem- 
poribus Britannos infideles permansisse, quae in octavo 
capite a nobis sunt producta manifestae convincunt falsi- 
tatis: quibus addere libet, quod nunc in mentem venit, 
Prudentii b illud, de B. Cypriano scriptis suis Britannos 
pietate Christiana imbuente : 



- Gallos fovet, imbuit B] itannos, 



Praesidet Hesperiae, Christum sent ultimis Iberis. 

Et authoris libri de septem ordinibus Ecclesiae ad Rus- 
ticum Narbonensem episcopum (ad quern a Leone I. pon- 
tifice data etiam habetur epistola) sub ipsum Anglo-Saxo- 
num adventum exarata verba sequentia : " Presbyteri hoc 
in ecclesiis suis faciant quod Romae, sive quod in oriente, 
quod in Italia, quod in Creta, quod in Cypro, quod in 
Africa, quod in Illyrico, quod in Hispania, quod in Bri- 
tannia, quod etiam ex parte per Gallias fit." De primo 



a Johan. Leydens. chronic. Belgic. lib. 2. cap. 1. 
b Prudent, ntpi artfyavuiv, hymn. 13. ver. 103. 
c Inter opera Hieronymi, torn. 5. pag. 99. 

C C ! 



388 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

statu Landavensis "ecclesiae scriptus libellus, a Lucii regis 
temporibus, ait Britannos " Christiana? religionis fidem 
sine aliqua pravi dogmatis macula sinceram conservasse, 
usque dum Pelagiana hasresis orta est. Ad quam confu- 
tandam," inquit author, " sanctus Germanus episcopus et 
Lupus a Gallia? antistitibus ad Britannos missi sunt : sa?pe 
tanien ante missis legatis a Britannis ad eos, implorantibus 
auxilium contra tam execrabile periculum ; quia tarn prava? 
doctrinae ha?reticorum non acquiescebant, neque tamen 
confundere valebant :" turn de episcopis ab eis in pluribus 
locis Britannia? consecratis, et Dubricio dextralis Britan- 
nia? ai'chiepiscopo constituto, ea subjicit qua? in quinto c 
capite ex eo recitavimus. Similiter et Johannes de Gar- 
landia, libro quarto de triumphis Ecclesia?, post fidei Chris- 
tiana? a Lucio introductse mentionem factam : 

Floruit ergo fides medio tunc tempore longo : 
Sed Vortigerni tempore laesa fuit. 

Et libro secundo Germani et Lupi adventu commemorato : 

Tunc Vortigernum faex Pelagiana tyrannum 
Infecit : fcecem tersit amoena fides. 

Rogerus Boulus, ut et Cantabrigienses a commentarii, 
tradunt Cantabrigiensem academiam magnam cladem per- 
tulisse a Pelagiana? secta? hominibus, quia Pelagianos 
oppugnaverat : ait Johannes Caius e . A f quibus cum omnes 
pene Cantabrigia? degentes scholastici immaniter trucidati, 
fusi, fugatique sunt; tandem Vortimerius, Vortigerii regis 
Britanniaa filius, scholasticis, et eorum urbi non levi sub- 
sidio adfuit. In istis rerum tumultibus, alii relicta Can- 
tabrigia alio profecti sunt : Germanus vero atque Lupus 
sancti viri et doctores circuibant omnia, contendentes omni 
studio atque opera, ut Pelagianam haeresim continua pra?- 
dicatione extinguerent et everterent. Qui cum tandem 
Glamorgantiam legionum urbem, quae olim Britannorum 
lingua Caerleon dicebatur, pervenerant ; ibi se firmarunt, 



c Supra, cap. 5. pag. 102. A Supra cap. 8. pag. 253. 

e Cai. antiquitat. Cantabrig. academ. lib. I. pag. 143. 
f Id. in hist. Cantabrig. acad. lib. 1. pag. 28. 



CAP. XI. ANXIQUITATES. 389 

et sacras fiteras juxtaque liberales artes docuerunt. Addit 
quoqueCaius 8 , " rnultos praeclaros viros Cantabrigienses" 
illis junctos idem fecisse. " Ob quam causam," inquit, 
" haud scio an hasc ilia Cantebrigia sit et dicatur, quam 
ad Sabrinam positam RofFensis historia refert: per Sa- 
brinam, Uscam intelligens, credo, quod notior fluvius ilia 
est, in quam se Usca recipit." Verba Matthaei Florilegi, 
ex quo RofFensis ille totam suam historiam descripsit, ad 
annum DCCCXCVI. hsec sunt: " Pagani noctu rece- 
dentes per provineiam Merciorum, non cessabant donee 
ad villam super Sabrinam, qua? Cantebrigge dicitur, per- 
venerunt." Sic enim legit codex MS. quo ego utor : quum 
liber editus babeat Quante-brige ; et annales mei Anglo- 
Saxonici ad eundem annum Cwatbricge h . Est autem ille 
Glocestrensium pagus, ad Camum amniculum positus, qua 
influit in Sabrinae aestuarium ; Fabio Etelwerdo 1 Cant- 
bricge, hodie Cam-bridge nuncupatus : longe diversus a 
legionum urbe, olim k Glamogantiae, hodie Monemuthensis 
agri finibus inclusa; in qua fuisse "gymnasium ducen- 
torum philosopborum, qui astronomia atque caeteris ar- 
tibus eruditi, cursus stellarum diligenter observabant, et 
prodigia eorum tempore ventura veris argumentis praedi- 
cebant," retulit Galfridus Monemuthensis 1 , ejusque hie 
secuti fidem, Gervasius Tillesburiensis, Alexander Esse- 
biensis, Tobias RofFensis, Johannes Brampton et Nicolaus 
Cantelupus : cujus, in historioja Cantabrigiae, hac de re 
verba sunt ista: "Cum a Dei adversariis (Pelagianis) 
omnes pene Cantabrigiae habitatores essent destructi; 
Wortimer filius Wortigerni scholai-es Cantabrigiae valida 
manu defendebat. Ex quibus sanctus doctor Germanus 
et Lupus coadjutores ad expellendum haereses et errores 
adduxerunt, per regni partes viam Dei ostendentes. Et 
Domino cooperante venerunt ad urbem legionum in Gla- 
morgantia, ubi nedum sacram docuerunt scripturam, verum 
et alias liberales scientias, experientia rationis et naturae 

e Cai. in antiquitat. lib. 1. pag. 159, 160. Florent. Wigorn. ad ann. 896. 
Qualbrig. Roger. Hoveden. ad aim. 909. Brige. 
h Cpatrbjiicje be jejrepne. ' Ethehvcrd. hist. lib. 4. cap. i. 

k Vid. supr. cap. 5. pag. 102. ' Hist. Britann. lib. 9. cap. 12. 



390 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI, 

forma, patrias et juvenibus manifestaverunt : ita quod as- 
tronomia et cseteris artibus eruditi, cursus stellarum dili- 
genter observaverunt via vera; alii autem prodigia Ven- 
tura eo tempore Britonibus praadixerunt : et alii mundum 
spernentes cum suis oblectationibus, soli Deo amore su- 
perna? vita; fideliter inhaerentes, per sancta contemplationis 
desideria sacra? Scriptura? vacaverunt et orationibus: de 
quibus Tremerinus, Dubricius, Theorrotus, Eldadus, Da- 
vid, Swithunus et Dumianus, maxime in expositione sa- 
crarum Scripturarum jugiter Cantabrigian laboraverunt." 
Quo nomine neutiquam legionum urbem ille intellexit, 
uti suspicari visus est Johannes Caius, sed illam celebra- 
tissimam nostris temporibus academiam; quas nihil illis- 
profecto debet qui confictis hujusmodi fabellis inanem illi 
antiquitatis gloriam conciliare moliuntur. 

Doctorum autem horum nomina ex Britannica Galfridi 
Monemuthensis historia mutuatus est Cantelupus: in 
qua m , Aurelii Ambrosii temporibus, in Legionensi archi- 
episcopatu Tremorino Dubricium successisse, et Eldadum 
Claudiocestrensem sive Gloeestrenseco episcopum extitisse 
legimus ; Arthuro vero regnante, Diwanium sive Duvia- 
anum (Dumianum hie appellatum) Wintoniensem fuisse 
episcopum, atque Dubricio in Legionensi arehiepiscopatu 
Davidem, Eldado in Glocestrensi episcopatu successisse 
Theonum (qui hujus Theonotus est) inde ad Londinensem 
archiepiscopatum postea translatum. Qui superest Swith- 
unus, ille ipse fuisse videtur, cujus in Davidis Menevensis 
vita Giraldus Cambrensis meminit : ubi Aidani sive Mai- 
doci Fernensis antistitis discipulum eum fuisse notat, alias 
" Scolanum dictum, et postmodum in Wintoniensi, ut 
perhibent, cathedra sublimatum." Longe enim tempore 
posterior extitit Swithunus ille alter, quern anno demum 
DCCCCXXXVII. Helmstano in Wintoniensi episcopatu 
successisse notat Florentius Wigorniensis in chronico. Tam- 
etsi et hunc Cantabrigiensem fuisse volunt : idque authore 
Bonagratia de Villa Dei; ex cujus epistola ad nigros mo- 

m Hist. Britan.lib. 8. cap. 7, 10, 12. lib. 9. cap. 15. et lib. 11. cap. 3. 



CAP. XI. ANTIQ.UITATES. 



391 



nachos in Anglia, a Thoma Rudburno" et historiolae Winto- 
niensis ecclesias scriptore verba producuntur ista : " Cum 
a propria exulans patria in Anglia apud sanctissimos ac 
religiosos monachos totius regni vestri degerem in Wen- 
tana urbe, Helmstanum venerabilem abbatem cathedralis 
ecclesiae, et venerabilem Swithunum ejusdem ecclesiae 
praepositum et in professione sacra? theologian in studio 
Cantebriggensi cathedratum : me inter serumnosa exilii 
discrimina speciali remunerandae recreationis gratia con- 
fovebant." 

Jam Oxonienses, ne quicquam Cantabrigiensibus hie 
cedere putarentur, apud se etiam B. Germanum semestre 
integrum commoratum esse, et academiae suae instituta 
mirum in modum approbasse volunt. De controversia 
enim inter veteres et Aluredianos scholasticos anno 
DCCCLXXXVI. exardescente, hujusmodi apud eos 
fertur narratio : " Exorta est pessima ac teterrima Oxonian 
discordia inter Grymbaldum, doctissimosque illos viros 
quos secum illuc adduxit, et veteres illos scholasticos quos 
ibidem invenisset : qui ejus adventu leges, modos, ac 
praelegendi formulas ab eodem Grymbaldo institutas, omni 
ex parte amplecti recusabant. Per tres annos haud magna 
fuerat inter eos dissensio; occultum tamen fuit odium, 
quod summa cum atrocitaie postea erupit, ipsa erat luce 
clarius. Quod ut sedaret, rex ille invictissimus /Elfredus 
de dissidio eo, nuntio et querimonia Grymbaldi certior 
factus, Oxoniam se contulit, ut finem modumque huic 
controversiae imponeret, qui et ipse summos labores hausit, 
causas et querelas utrinque illatas audiendo. Caput 
autem hujus contentionis in hoc erat positum. Veteres 
illi scholastici contendebant, antequam Grymbaldus Oxo- 
niam devenisset, literas illic passim floruisse, etiamsi scho- 
lares tunc temporis numero erant pauciores quam priscis 
temporibus; plerisque nimirum saevitia ac tyrannide pa- 
ganorum expulsis. Quinetiam probabant et ostendebant, 
idque indubitato veterum annalium testimonio, illius loci 
ordines ac instituta a nonnullis piis et eruditis hominibus 

" Rudbuin. hist, major, lib. 3. cap. 2. 



892 BRITANNICARUM ECCLESIAKUM CAP. XI- 

fuisse sancita ; ut a D. Gilda, Melkino, Nennio, Ken- 
tigerno, et aliis, qui omnes Uteris illic consenuerunt, 
omnia ibidem felici pace et concordia administrantes : aG 
divum quoque Germanum Oxoniam advenisse, annique 
dimidium- illic esse moratum. Quo tempore per Britan- 
niam iter fecit adversus Pelagianorum haereses conciona- 
turus, ordines et in&tituta supradicta mirum in modum 
comprobavit. Rex ille inaudita humilitate utramque par- 
tem accuratissime exaudivit; eos piis, ac salutaribus 
monitis etiam atque etiam h or tans, ut mutuam inter 
se conjunctionem et concordiam tuerentur. Itaque 
hoc animo discessit rex, quosque ex utraque parte 
consilio suo esse obtemperaturos, et instituta sua am- 
plexuros sperans. At Grymbaldus hasc iniquo ani- 
mo ferens, statim ad monasterium Wintoniense ab JEA- 
fredo recens fundatum proficiscebatur. Deinde tum- 
bam Wintoniam transferri curavit, in qua proposuerat post 
hujus vita? curriculum ossa sua reponenda, in testudine 
quae erat facta subter cancellum ecclesiae Divi Petri in 
Oxonia: quamquidam ecclesiam idem Grymbaldus extrux- 
erat ab ipso fundamento, de saxo summa cura perpolito." 

Narrationem hanc se "in principiis ac fine multorum 
veterum librorum, nominatim vero Rossi et Richardi Clu- 
niacensis, seorsim antiquissima manu scriptam saepe le- 
gisse" affirmat Brianus Twynus ; et " legi in optimo manu- 
scripto Asserii exemplari" non modo retulit Camdenus p , 
sed etiam relatoris a quo hoc accepit (neque enim ipse 
exemplar ejusmodi unquam viderat) secutus fidem, Fran- 
cofurtensi Asserii, de rebus gestis iElfredi, editioni 
inserendam curavit : quod a doctissimo vivo factum nollem. 
Nam ut exemplar penes Henricum Savilium Eboracensem 
aliquando extitisse demus, cui erraticum hoc fragmentum 
insertum fuerit (quemadmodum consimile B. Hieronymi 
eldgium in q principio Gennadiani catalogi descriptum, 
intra Marcellini comitis chronicon MS. quo usus est Cus- 

° Twyn. antiquitat. acadcm. Oxon. apolog. lib. 2. sec. 81. 
r Camden, in Oxfordshire, pag. 267, 26S. 

i Suffrid. Velr. in edit, catalogi Hicronym. et Gennad. pag. 124, 125. ex MS. 
Martiniano. 



CAP. XI. ANTIQU1TATES. 393 

pinianus r locum repent:) quis optimum fuisse illud prae- 
stabit? quum antiquissimum antigraphum, si non ipsius, 
quod omnino videtur, Asserii, certe proximis ab eo tem- 
poribus, characteribus Saxonicis exaratum, adhuc in Cot- 
toniana bibliotheca conservetur ; in quo istorum omnium 
neque vola extat neque vestigium. 

Exemplar quidem illud, in D. Lumlasi bibliotheca a se 
visum, " plurimis in locis imperfectum et chartulis appen- 
ditiis recenter scriptis sufFultum" fuisse, notavit Twynus. 
Sed quae in chartulis illis continebantur, ex codice aliquo 
Asserii de rebus gestis ^Elfredi haudquaquam sunt de- 
sumpta; sed ex aliis annalibus qui, quod multa ex Asserio 
ad verbum haberent transcripta, sicut habet etiam Flo- 
rentii Wigorniensis chronicon, ipsi Asserio a recentioribus 
perperam sunt tributi. Ut immerito in suspicionem vo- 
catus sit hie a Twyno Mattha?us Cantuariensis archiepis- 
copus, quasi veritatis aut charitatis odio ahquid omisisset ; 
quum culpandus potius fuerit, quod ex incertis illis anna- 
libus complura editioni suae addidisset, et cum Asserianis 
non satis recto judicio commiscuisset. Nam quod ad nar- 
rationis hujus statuminandam fidem ex S. Germani vita 
producitur, Constantium Lugdunensem universitatis Bri- 
tannicaa regionis meminisse ; contra mentem authoris hue 
pertractum esse, ut admoneam nihil opus est : per re- 
gionis enim universitatem,non aliudquam universamregio- 
nera intellexisse ilium, res ipsa loquitur. Neque paulo rari- 
us modo, sed ne omnino quidem uspiam, universitatis nomen 
pro academia illo seculo usurpatum ostendi poterit ; quum 
circa Henrici III. Anglorum regis tempora ilium loquendi 
morem demum invaluisse, ipse Camdenus s annotaverit. 

"S. Briocus patria Anglus," Andream Saussaiuminmar- 
tyrologio Gallicano, ad diem Aprilis ultimum, hie loquen- 
tem audis, " e provincia Corticiana, nobili editus stirpe, 
a sancto Germano Antissiodorensi, fidem ibi disseminante 
orthodoxam, in Galliam abductus inque pietatis disciplinis 
feliciter institutus, postquam alte documenta salutis imbi- 
berat, patrios ad lares rediit, parentes suos vera fide in- 

r Jo. Cuspinian. in Casiiodori Fastos consular, pag. 517. 
" Camden, ut supra. 



394 BRITANNIC ARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

formavit, quam circumquaque praedicans plurimum pro- 
pagavit. Hinc Dominici talenti amplius multiplicand! cu- 
pidus, concessit in Armoricam ; Conanum Trecorensem 
comitem affinem suum irradiando superno evangelicae ve- 
ritatis lumine, divino lavacro abluit : adunatisque religiosae 
vitae cultoribus coenobium construxit, sedisque pontificalis 
illic crepundia conferente Conano fundamenta collocavit ; 
ubi a metropolita Turonensi suscepto pontificalis ordinis 
honore, maximo virtutum splendore praefuit annis ferme 
triginta. Deinde Andegavum profectus, ob rei sacrae in- 
crementa, ibidem puram exhalavit animam." Haec Saus- 
saius de S. Brioco urbis Briocensis, vulgo S. Brieu, ab 
ejus nomine nuncupatae in Britannia Armorica primo 
episcopo : quern alii non Britannum (id enim Saus- 
saius voluit, quum patria Anglum fuisse scripsit) sed 
Hibernum, e territorio Corcagiensi oriundum* ; neque Ger- 
mani Antissiodorensis sed Germani Parisiensis, in schola u 
ipsius episcopali, discipulum fuisse tradiderunt : qua in re, 
quid fuerit causae cur ab aliorum sententia is discesserit, 
in commentariis quos pollicetur Apodicticis ut ostendat 
expectamus. 

In anonymo'™ de ecclesiasticorum officiorum origine, 
noningentis abhinc annis scripto libello, Germanum et 
Lupum ordinem cursus Gallorum, sive Gallicanam litur- 
giam*, a Jobanne Cassiano et Lirinensis ccenobii patribus 
acceptum, in Britanniam induxisse legimus : " Beatissi- 
mus Cassianus," inquit author, " qui Linerensi y monas- 
terio beatum Honoratum habuit comparem, et post ipsum 
beatus Honoratus primus abba, et sanctus Caesarius epis- 
copus, qui fuit in Arelate, et beatus Porcarius abba qui 
in ipso monasterio fuit, ipsum cursum decantaverunt. Qui 
beatum Lupum et beatum Germanum monachos in eorum 
monasterio habuerunt : et ipsi sub normam regulas ipsum cur- 
sum ibidem decantaverunt. Et postea in episcopatus 2 ca- 

' Camden, in Hibernia, pag. 739. 

" Claud. Hemeraeus de academia Paiisiensi cap. 1. pag. 5. 
™ MS. in bibliotheca Cottoniana. 

* De cursibus ecclesiasticis unum librumcondidi: inquit Gregor. Turonens. hist, 
lib. 10. cap. ult. 

J In Lirinensi. z episcopatu cathcdram. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 395 

thedra summi honoris, pro reverentia sanctitatis eorum, 
sunt adepti : et postea in Brittaniis vel Scotiis prsedi- 
caverunt, quae vita beati Germani episcopi Antisiode- 
rensis et vita beati Lupi adfirmat." 

Primus Lirinensis coenobii abbas fuit Honoratus : a quo 
et hodie locus insula? S. Honorati nomen retinet. Sub eo 
Lupum nostrum, una cum fratre germano Vincentio et qui 
sororem illius in uxorem duxerat Hilario, monasticam 
vitam professum fuisse jam a diximus. Cassianum enim et 
Germanum, licet eodem tempore vixerint, Lirinenses fu- 
isse monachos alibi nusquam legimus : et de Germano 
repugnat Constantius, qui ilium ex Antissiodorensis civi- 
tatis praDfecto, Antissiodorensis ecclesiae presbyterum et 
mox episcopum ordinatum fuisse confirmat. Unde Ga- 
briel Pennottus b Germanum nee ante episcopatum, nee pos- 
tea, vitam monasticam professum fuisse concludit. Sub 
finem anni CCCCXXVI. Honorato in Lirinensis coeno- 
bii praefectura Maximus, eidemque sub initium anni 
CCCCXXIX. defuncto in Arelatensi archiepiscopatu suc- 
cessor datus est Hilarius. Circa idem etiam tempus evecto 
ad Reiensem episcopatum Maximo, in Lirinensis monas- 
terii regimine successisse Faustum, ex scriptore vitae S. 
Caprasii colligimus: qui transiisse eum ait, " ex c hac vita 
die Calendarum Juniarum, in sacra Lerinensi insula, circa 
annos humanae redemptionis triginta supra quadringen- 
tos;" praesentibus Fausto, Theodoro, Maximo, et Hila- 
rio : quo tempore Faustum d presbyterum fuisse et abba- 
tem, reliquos episcopali dignitate decoratos, Honoratus 
Massiliensis in vita Hilarii Arelatensis clare confirmat. 
Post Faustum Lirinensis abbas fuit Porcarius : a quo 
Caesarium, post annum Christi quingentesimum ad Arela- 
tensem cathedram adscitum, monasticis disciplinis Lirini 
fuisse institutum, ostendit in hujus vita discipulus ipsius 
Cyprianus e . 

Ista curiosius a nobis temporibus sunt distincta, partim 



a Pag. 175. '' Pennot. hist, clericor. canonicor. lib. 2. cap. 35. sec. 4. 

c Vincent. Banal, chronolog. Lerinens. part. 1. pag. 193. 
d Ibid. pag. 108. e Ibid. pag. 230. 



396 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

ut anonymi scriptoris locus lumen inde acciperet, neque 
ex eo aliquis Germanum ac Lupum a Porcario et Cacsario 
in Britanniam missos fuisse suspicaretur; partim etiam ut 
Semipelagianismi hoc tempore emergentis origo plenius 
intelligeretur. Nam dum Gallicani antistites in vicina 
Britannia Pelagianismi flammam extinguere laborabant, e 
mediis ipsorum visceribus erupit nova Semipelagianornm 
progenies, qui crassioribus aliquot Pelagii erroribus repu- 
diate, in reliquis contra Augustinum ejus partes defen- 
dendas susceperunt : de quibus, qui orienti turn malo 
strenue se opposuit, Prosper Aquitanicus f : 

Quid prodest verbis commentum Pelagianum 
Respuere et sola damnatos plectere voce : 
Cum, paucis squalida sublatis de cute nervis, 
Intima viperei foveantur viscera sensus? 
O bene quod diri erroris malus ille magister 
Nullo praelevit lethalia pocula melle; 
Sed non ambigua infectum feritate venerium 
Protulit, et gustu virus detexit amaro. 
Nam si argumemti primordia non onerasset 
His, quse discipuli dempserunt callidiores ; 
Innumeras dubio cepisset plasmate mentes. 

Sed et " in istis (ut appellat) Pelagianae pravitatis reli- 
quiis, non mediocrem virulentiae fibram nutriri," in epis- 
tola ad B, Augustinum hoc tempore de eis scripta, con- 
firmat idem : in qua et primarium locum, e quo scaturigo 
ilia emanavit, designat quum ait, " Multi 8 servorum Chris- 
ti, qui in Massiliensi urbe consistunt, in sanctitatis tuaD 
scriptis quae adversus Pelagianos haereticos condidisti, 
contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui, 
quicquid in eis de vocatione electorum secundum Dei pro- 
positum disputasti:" et tempus etiam, quumpostea addit, 
" Nam unum eorum praecipuae authoritatis et spiritalium 
studiorum virum, sanctum Hilarium Arelatensem episco- 
pum, sciat beatitudo tua admiratorem sectatoremque in 
aliis omnibus tuae esse doctrinae; et de hoc, quod in que- 
relam trahit, jampridem apud sanctitatern tuam sensum 
suum per literas velle conferre ;" quern locum viri docti 



1 Prosp. de Ingratis, cap. 38. 

E Vid. Theophili Raynaudi Defcns. Valeriani 



CAP. XT. ANTIQUITATES. 397 

frustra sollicitant ; et cotlicum authoritate destituti, ex 
conjectura conantur emendare, eaque non una, sed varia 
atque multiplici. Episcopi enim nomen tollit hinc Baro- 
nius h , et Hilarium Arelatensem tantum legit. Alii vel 
Hilarium simpliciter legendum putant, quum neque patriae, 
neque commorationis neque officii ratione Arelatensis. 
ille dici potuerit, priusquam civitatis illius factus fuisset 
episcopus, vel pro Arelatensis substituendum esse Nar- 
bonensis vocabuluui (ut intelligatur Hilarius ille Nar- 
bonensis, ad quern octava Zosimi et tertia Bonifacii I. 
epistola scripta est) vel pro Hilario denique reponendum 
esse Honoratum, proximum illius in Arelatensi archiepis- 
copatu antecessorem : quomodo in commentariis episto- 
larnm Pauli ad Timotheum legit Claudius Espensasus. 

Vulgatam vero lectionem sine dubio corruptam esse 
asserit clarissimus Vossius' : sed admodum dubiis ad hoc 
inductus argumentis. Primum, quod Prosperi " epistola 
ilia exarata sit anno CCCCXXVI. Hilarius autem aliquot 
demum annis post Arelatensis episcopus factus sit." At 
probandum primo fuerat, non sumendum pro certo atque 
concesso ; dicto illo anno exaratam fuisse a Prospero banc 
epistolam. Nam quod a Baronio k hue afFertur, de abso- 
lutis duobus retractationum libris priusquam acceptos ab 
Augustino fuissent istae literae, opinionem hanc convellit 
potius quam confirmat. Praeterea, inquit vir doctissimus, 
" Augustinus Prosperum et Hilarium vocat filios dilectis- 
simos. At qui scriberent ad coepiscopos, eos fratres so- 
lent appellare. Saltern Prosperum nondum fuisse epis- 
copum, omnes consentiunt. Quocirca si Hilarius summi 
sacerdotii honore fuisset ornatus, Prospero absque dubio 
praeponeretur. Nunc contra factum videmus, et ab Augus- 
tino libro de prasdestinatione, et a Celestino epistola ad 
Gallos." 

Et quidem ex eo quod, turn a Celestino turn ab Augus- 
tino Alius appelletur, non frater, et Prospero ab utroque 
postponatur, colligi posse facile concedimus, Hilarium ilium 
qui ad Augustinum scripsit, et Augustini causam apud 

11 Bavon. ann. 426. sec. 20. 

■ Voss. histor. Pelagian, lib. 6. thes. 14. k Baron, ann. 426. sec. 19. 



398 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

Celestinum egit, episcopum non fuisse. Imo laicum fuisse 
potius, ilia epistolae ipsius verba subindicare videantur. 
" Sunt ex parte tales personam, ut his consuetudine eccle- 
siastica laicos summam reverentiam necesse sit exhibere." 
Verum nos hoc ad Hilarium ilium trahendum pernegamus, 
cujus Prosper in sua meminit epistola. Neque enim id 
ullo modo concedendum putamus Baronio 1 , unum et eun- 
dem Hilarium utrobique intelligi ; illumque ipsum ad Au- 
gustinum de Pelagiana? haereseos reliquiis scripsisse epis- 
tolam, qui postea Arelatensis creatus sit episcopus. Nam 
ut de tempore quo scripta fuit haec epistola nihil nunc 
dieamus; quum post mortem Augustini idemHilarius Ro- 
ma? causam illius coram Celestino tutatus est, alterum Hilari- 
um Arelatensem cathedram possedisse, exannorumepisco- 
patus illius calculo planum efficitur. Deinde noster hie 
Hilarius Augustini se discipulum fuisse profitetur. Are- 
latensem vero ilium, non Augustini sed Honorati fuisse 
alumnum, nemo dubitaverit, qui vel Honoratum Massili- 
ensem in vita Hilarii, vel ipsum etiam Hilarium in vita 
Honorati Arelatensis magistri sui perlegerit. Denique 
Arelatensem ilium suum inter eos qui in doctrina de prae- 
destinatione ab Augustino dissenserunt annumerat Pros- 
per ; quum alter ille ad Augustinum scribens, a partibus 
illius hie se stetisse protestatus fuerit, easdemque illo jam 
mortuo apud Celestinum contra adversantes istos una cum 
Prospero gnaviter defenderit. " Nolo," inquit ille ad 
Augustinum, " Sanctitas tua sic me arbitretur haec scri- 
bere, quasi de iis quas nunc edidisti ego dubitem. Sufficiat 
mihi poena mea, quod a praesentias tua? deliciis exulatus, 
ubi salubrius tuis uberibus nutriebar, non solum absentia 
tua crucior, verumetiam peryicacia quorundam, qui non 
tantum manifesta respuunt, sed etiam non intellecta repre- 
hendunt. Caeterum hac suspicione in tantum careo, ut 
potius infirmitatem meam, qua tales parum patienter fero, 
notabilem putem." 

Atqui id certum esse objectat Johannes Latius™, " ne- 

1 Baron, ami. 426. sec. 20. et in Martyrolog. Roman. Mai. 5. vid. Tli£Ophili 
Raynaudi defensionem Valeviani, cap. 4. sec. 2. 
m Jo. Latii histor. Pelagian, lib. 2. cap. 3. pag. 130. 



CAP. XT. ANTIQUITATES. 399 

minem turn fuisse eo nomine episcopum Arelatensem. 
Nam Herote expulso, Arelatensem sedem occupavit Patro- 
clus, qui demum anno CCCCXXVII. occisus est ; cui 
successit Honoratus, et aliquanto post Hilarius : ita ut su- 
perstite Augustino nullus hoc nomine reperiatur Arelaten- 
sis episcopus." Verum enimvero, si aliquanto post annum 
CCCCXXVII. Honorato in Arelatensi cathedra successit 
Hilarius, colligendum potius fuerat, superstite adhuc Au- 
gustino Arelatensem episcopatum obtinuisse Hilarium. 
Honoratum sane brevi tempore Arelatensibus prajfuisse, 
in ejus vita diserte testatus est ipse Hilarius : illudque 
tempus biennii spatio, in Hilarii vita, circumscribit Hono- 
ratus Massiliensis. E vita excessisse ilium decimo sexto 
die Januarii, ex Petro Equilino 11 et martyrologiis liquet : 
ineunte, ut jam ostendimus, Christiana? nostras epochae an- 
no CCCCXXIX. Inde ad vicesimum octavum, qui su- 
premus Augustino fuit, Augusti diem supra integrum an- 
num numerantur menses septem, et dies duodecim. Sic 
igitur, quae ante triennium inter Massilienses suos zizania 
sparserat Johannes Cassianus, in eodem illo agro adoles- 
cere jam cceperunt: authoritatis suae umbram illis exhi- 
bente Hilario ad Arelatensem, et Maximo ad Reiensem 
episcopatum nuper promoto. Quo Prosperi illud referen- 
dum, in dicta ad Augustinum epistola : " Possumus qui- 
dem ad non credendum esse constantes, sed ad authorita- 
tem talia sentientium non sumus pares : quia multum nos 
et vitas meritis antecellunt, et aliqui eorum adepto nuper. 
summi sacerdotii honore supereminent.'' Neque otiosus 
hie etiam fuisse putandus est Faustus Britannus, Lirinen- 
sis turn abbas, postea dux factus totius Semipelagianorum 
exercitus : de quo in tertio decimo capite plenius videbi- 
mus. 

Horum doctrinas capita", in Uteris 1 ' ad Augustinum hac 
de re scriptis, recensent Prosper et Hilarius : cujus sum- 
ma hue redit ; " Quantum ad Deum pertinet, omnibus pa- 

" Petr. de natalib. lib. 2. cap. 80. 

Vid. Johan. Latii histor. Pelagian, lib. 2. cap. 2. ct Theophili Raynaudi de- 
fensionem Valeiiani, cap. 4. 

i 1 Tomo 10. oper. Augustini, pag. 779, 783. et in Georgii Cassandri opeiib. 
pag. G40. et045. 



400 BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

ratam vitam a?ternam, quantum autem ad arbitrii libertatem, 
ab his earn apprehendi qui sponte Deo crediderint, et aux- 
ilium gratia? merito credulitatis acceperint." Quare autem 
a priore sententia, " quam q a pra?ceptoribus hauserant, et 
magistri eorum in Ecclesia invenerant," hie discesserint ; 
rationem hanc Prosper subjicit : " In istam vero talis gra- 
tia? pra?dicationem hi, quorum contradictione offendimur, 
cum prius meliora sentirent, ideo se vel maxime contule- 
runt : quia si profiterentur ab ea omnia bona merita pra?- 
veniri, et ab ipsa ut possint esse donari, necessitate con- 
cederent, Deum secundum propositum et consilium volun- 
tatis sua?, occulto judicio et opere manifesto, aliud vas 
condere in honorem, aliud in contumeliam ; quia nemo 
nisi per gratiam justificetur, et nemo nisi in pra?varicatione 
nascatur. Sed refugiunt istud fateri, divinoque ascribere 
operi sanctorum merita formidant ; nee acquiescunt prae- 
destinatum electorum numerum, nee augeri posse, nee mi- 
nui : ne locum apud infideles ac negligentes cohortantium 
incitamenta non habeant ; ac superflua sit industria? ac la- 
boris indictio, cujus studium cessante r electione frustran- 
dum sit. Ita demum enim posse unumquemque ad correc- 
tionem, aut ad profectum vocari ; si se sciat sua diligentia 
bonum esse posse, et libertatem suam ab hoc Dei auxilio 
juvandam, si quod Deus mandat, elegerit. Ac sic, cum in 
his qui tempus acceperunt libera? voluntatis, duo sint qua? 
humanam operentur salutem, Dei scilicet gratia, et homi- 
nis obedientia : priorem volunt obedientiam esse, quam 
gratiam, ut initium salutis ex eo qui salvatur, non ex eo 
credendum sit stare qui salvat ; et voluntas hominis divina? 
gratia? sibi pariat opem, non gratia sibi humanam subjiciat 
voluntatem." 

Acceptis Prosperi et Hilarii literis respondit Augusti- 
nus, editis de pra?destinatione sanctorum, et de bono vel 
potius dono perseverantia?, libris duobus : quos ut " admi- 
randos s " commendat Baronius, " inspiranteque' divino spi- 



i Voss. histor. Pelagian, lib. 4. part. 2. pag. 433. 

r Al. cassanle. ' Baron, in martyrolog. Roman. Mai. 5. 

' Id. ad. ann. 426. sec. 21. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 401 

ritu" conscriptos. " Divinos plane libros" vocat Theo- 
philus Raynaudus ": " quos D. Augustini cygneas voces 
et testamentum jure quis dixerit." Eosdem etiam Roma- 
nus pontifex Hormisda, in fine w epistolae ad Possesso- 
rem, " Romanam x testatur suscipere Ecclesiam : et quid 
de gratia Dei, et libero humano arbitrio, eadem teneat et 
servet Ecclesia, ex ipsis libris abunde posse sciri asserit." 
Et y tamen Massiliensibus egregium illud opus adeo non 
satisfecit, ut quindecim, qiue habemus, objectionum ex- 
cerpta inde capitula, ipso Augustino adhuc vivente, ad 
doctrinam illius infamandam divulgaverint. Qua de re ad 
Monimum ita scribit Fulgentius 2 : " Non ignoras praaterito 
tempore illi luculentissimo sancti Augustini operi, quod 
scripsit de praedestinatione sanctorum, a quibusdam Gallis 
objectum, quod beatus Augustinus in assertione prasdesti- 
nationis divinae peccatores non ad solum praedestinatos di- 
ceret judicium, sed etiam ad peccatum: cujus dicta, quia 
ipse celeri prasventus est obitu, Prosper vir eruditus et 
sanctus recta defendit fide et copioso sermone." 

Post novum etiam exortum hoc dogma repertus est ali- 
us ; quern, nescio quid scripti polemici doctissimo seni mi- 
nitantem, hisce elegis idem Prosper hoc tempore castiga- 
vit: 

Contra Augustinum narratur serpere quidam 

Scriptor, quem dudum livor adussit edax : 
Qui caput, obscuris contectum utcunque cavernis, 

Tollere humo miserum perpulit anguiculum. 
Aut a liunc fruge sua aequorei pavere Britanni ; 

Aut huic Campano gramine corda tument. 
Quae concepta fovet, promat ; quae parturit, edat : 

Seu veteve armatur dogmate, sive novo. 
In quoscunque sinus spirarum torqueat orbes, 

Et fallax multa contegat arte caput: 
Currentem attritos super aspidas et basiliscos 

Declinare senem vipera non poterit. 



11 Raynaud. Defens. Valerian, cap. 4. sec. 18. 

w Epistol. Decretal, torn. 1. part. 2. pag. 540. edit. Roman, an. 1591. 

^ Jo. Maxentius, in respons. ad epistol. Hormisdae. 

y Vid. infra cap. 12. pag. 421. » Lib. 1. cap. 30. 

a Vid. supr. cap. 8. pag. 252. 

VOL, V. D D 



402 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 



ITEM IN EUNDEM. 

Quidam doctiloqui libros senis Augustini 

Carpere, et adversum condere fertur opus. 
Usque adeone bonutn ingenium, et facundia dives, 

Ostentare aitem non aliter potuit; 
In nova prostratas acies nisi bella cieret, 

Impiaque extinctis hostibus arma daret ? 
Hapc pugna, incentor, mors est tua : te stylus iste 

Conficit, et verbis perderis ipse tuis. 
Dumque doces quantum valeat mens libera, monstras 

Velle tuum tibimet sufficere ut pereas. 
Verte gradum, fuge perniciem : stratosque rebelles 

Oris apostolici fulmine ubique vide. 
Nee te mutato defendi nomine credas : 

Si pastorem ovium la?dere vis, lupus es- 

His addidit et Prosper epistolam de gratia et libero ar- 
bitrio, Augustino etiamnum superstite, ad Ruflnum scrip- 
tam : qua virum sanctum a Semipelagianorum vindicat ca- 
lumniis, " eum liberum arbitrium penitus submovere, et 
sub gratiae nomine necessitatem praedicare fatalem," imo 
et " duas ilium humani generis massas et duas credi velle 
natui'as," indigne clamitantium. " Sed prorsus nihil apud 
nos tale audierunt," inquit ille, " nihil tale legerunt : quia 
non fato quicquam geri, sed omnia Dei judicio novimus 
ordinari. Nee ex duabus massis, duabusve naturis, sed 
ex una massa, quae est caro primi hominis, unam scimus 
omnium hominum creatam crearique naturam : et eandem 
per ipsius primi liberum arbitrium, in quo omnes peccave- 
runt, esse prostratam ; nee ullo modo ab aeternae mortis 
debito liberam, nisi earn ad imaginem Dei secundae creati- 
onis Christi gratia reformaverit, liber umque ejus arbitrium 
agendo, spirando, auxiliando, et usque in finem praeeundo 
servaverit." Sed quae de prostrata Pelagiana haeresi, et 
egregia hie Ecclesiae a B. Augustino navata opera, in hac 
leguntur epistola, quae a nobis etiam diligentius attendan- 
tur sunt dignissima : " Has versutias, quibus se filii tenebra- 
rum in similitudinem filiorum lucis transfigurare voluerunt, 
cum et orientalium episcoporum judicia, et apostolicae 



CAP. XL ANTIQUITATES. 403 

sedis authoritas, et Africanorum conciliorum vigilantia de- 
prehenderit ; beatissimus quoque Augustinus praecipua 
utique in hoc tempore portio Domini sacerdotum, copiose 
et pulchre in multis voluminum disputationibus destruxit : 
utpote inter multa Dei dona, quibus ilium abundantissime 
spiritus veritatis implevit, habens etiam hanc sciential et 
sapientia? ex Dei charitate virtutem, ut non solum istam 
adhuc in suis detruncationibus palpitantem, sed etiam 
multas prius haereses invicto verbi gladio debellaret. Cui 
inter tot certaminum palmas, inter tot triumphorum coro- 
nas, ad illuminationem Ecclesiae et ad gloriam Christi, qua 
ipse illustratus est, perfulgenti quidam nostrorum (quod de 
ipsis multum dolendum est) occultis, sed non incognitis, 
susurrationibus obloquuntur ; et, prout sibi noxias aliquo- 
rum aures opportunasque repererint, scripta ejus quibus 
error Pelagianorum impugnatur infamant :" quos tamen 
novos censores novisse ait, " non solum Romanam Africa- 
namque ecclesiam, et per omnes mundi partes universos 
promissionis filios cum doctrina hujus viri, sicut in tota fi- 
de, in gratiae confessione congruere : sed etiam in ipsis his 
locis, in quibus adversus eum querimonia concitatur, esse 
propitio Deo plurimos, qui ad perceptionem evangelicse 
apostolicaeque doctrinae saluberrimis ejus disputationibus 
imbuuntur, et quotidie in membris corporis Christi, in 
quantum ea ipse multiplicat, dilatantur.' : 

Neque hie doctissimi Vossii de ista controversia judi- 
cium silentio praetermittendum arbitror : " Nempe celeber- 
rimi quique,' 1 inquit ille", " occidentalis ecclesiae doctores 
sequebantur Augustinum et Prosperum : cujus de gratia et 
libero arbitrio praedestinationeque divina, doctrinam ipse 
etiam sequor, et probo. Ut omnino sententiam meam haud 
satis assequantur, siqui existimare me arbitrentur, pos- 
tremae Augustini sententiae, qua praedestinationem fide et 
perseverentia priorem facit, tanquam impiae, vel etiam 
falsas, obduci posse ea, qua? ante septennium in opere de 
controversiis a Pelagio et Massiliensibus excitatis, de pri- 

b Voss. de historicis Latin, lib. 2. cap. 17. 

dd2 



404 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. Xf. 

ori Augustini sententia retuli; vel etiam, quae adduxi exli- 
bris,seuLatinorum,seu Graecorumpatrum, qui scripserant 
ante Pelagii haeresin exortam. Nee enim, judicio meo, B. 
Augustinus prioribus patribus repugnat : sed quod de prae- 
destinatione priores fere patres praeteribant, hoc addit; at- 
que ubi illi de gratia essent incautius locuti, hoc explicat." 

Dum ista in occidente molirentur Semipelagiani novi ; 
Theodosium imperatorem in oriente sollicitarunt Pelagiani 
veteres : de quibus in epistola ad Celestinum Romanum 
episcopum, haeresiarcha Nestorius: " Julianus quidam, 
et Florus,et Orontius, et Fabius, dicentes se occidenta- 
lium partium episcopos, saepe et piissimum et praedicatissi- 
mum imperatorem adierunt, ac suas causas defleverunt, 
tanquam orthodoxi temporibus orthodoxis persecutionem 
passi : saepe eadem et apudnos lamentantes, ac saepe rejec- 
ti, eadem facere non desierunt ; sed insistunt per dies singu- 
los, implentes aures omnium vocibus lacrymosis. His qui- 
dem ad eos sermonibus, quibus oportuit, usi sumus, cum 
negotii eorum veram fidem nesciremus. Sed quoniam 
apertiore nobis de causis eorum notitia opus est, ne piissi- 
mus et Christianissimus imperator noster molestiam saepe 
ab his sustineat ; ne nos, ignorantes eorum causas, circa 
negotii defensionem dividamur : dignare nobis notitiam de 
his largiri ; ne vel quidam ignorando justitiam veritatis, 
importuna miseratione conturbentur ; vel canonicam in- 
dignationem beatitudinis tuae, quae contra eos pro sectis 
religionis forte probata 4 est, aliud quiddam quam hoc aes- 
timent." 

Idem quoque in aliis ad Celestinum literis ab eodem 
Nestorio ita inculcatum invenimus : " Saepe e scripsi beati- 
tudini tuae propter Julianum, Orontium, et caeteros, qui 
sibi usurpant episcopalem dignitatem, et creberrimam 
aditionem apud piissimum et praedicatissimum imperato- 
rem faciunt, nosque concidunt frequentibus lamentationi- 
bus ; tanquam temporibus orthodoxis de occidente pro- 

c Act. Concil. Ephesin. part. 1. cap. 1C. pag. 275. edit. Roman, ann. 1C0S. 
pag. 133. edit. Colon, ann. 1618. 
<• Prolata. 
e Ibid. cap. 17. pag. 275, 276. edit. Roman. 134. Coloniens. 



CAP. XI. 



ANTIQUITATES. 105 



jecti. At hucusque scripta de his a tua veneratione non 
suscipimus : quae si haberem, possem eis respondere, da- 
remque compendiosum responsum luctibus eorum. Nunc 
enim ab incertis dictis eorum non habet quis ad quod se 
convertat : aliis haereticos eos vocantibus, et ideo de oc- 
cidentalibus partibus projectos esse dicentibus ; ipsis vero 
jurantibus calumniam se sustinuisse, et periculum pro or- 
thodoxa fide ex subreptione perpessos. Quorum utrum 
certum sit, nobis gravis est ignorantia. Nam condolere 
eis, si vere hasretici sunt, crimen est: et iterum non con- 
dolere, si calumniam sustinent, durum et impium est. 
Dignetur igitur amantissima Dei anima tua informare nos, 
qui ad utrumque momentum hucusque dividimur, id est, 
et ad odium, et ad miserationem eorum. Doceri autem 
volumus, quam de his sententiam teneamus : detinemus 
enim eosdem viros per dies singulos dissimulantes spe et 
expectatione beatitudinis tuae." 

Sic vero hac de re rescripsit Celestinus : " Haercticos f , 
de quibus nos, velut eorum quae gesta sunt nescius, consu- 
lere voluisti, sedibus suis, injusta dicentes, expulit justa 
damnatio. Quos illic invenisse requiem, non putamus 
esse mirandum. Invenerunt enim impiam praedicationem, 
cujus comparatione se aestiment innocentes. Hoc loco, 
quia opportunitas sermonis exposcit, tacere non possumus, 
quod stupemus. Legimus quam bene teneas originale 
peccatum ; qualiter ipsam naturam asseris debitricem, et 
eum debitum merito reddere, qui descendit de genere de- 
bitoris. Quid tecum faciunt, qui sunt haec negando dam- 
nati ? Nunquam sine suspicione, ea quae sibi sunt ad- 
versa, conveniunt. Ejicerentur denique, si tibi quoque 
similiter displicerent. Cur tamen ea quae in hos tunc 
sunt acta, quaeruntur ; cum certum sit, illinc ad nos a Ca- 
tholico tunc antistite Attico gesta directa? Cur non sanctae 
memoriae Sisinnius ista quaesivit ? quia utique sub deces- 
sore suo probaverat eos jure damnatos. Defleant infeli- 
ces, spe se hominum fuisse deceptos, quibus jam potuit 
propter communionem sola poenitentia subvenire. Eccc 

'Act. concil. Ephcsin. part. 1. cap. 18. pag. 280. edit. Roman. 137. Coloniens. 



40G BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

scire de his incipis, siqua ante nescivisti. Causani tuam 
magis modo, quam aliorum, Catholica et festina delibera- 
tione curato : quia convenienter dicimus ; Medice*, cura 
teipsum, qui aliis desideras subvenire." 

Haec ille, in epistola scripta anno CCCCXXX. tertio 
Idus Augusti, Theodosio XIII. et Valentiniano III. Au- 
gustis consulibus. Indeque de Nestorio Johannes Cassia- 
nus ; Semipelagianorum quidem coryphaeus, sed Pelagia- 
norum, uti videri volebat, maximus adversarius : " Hinc h 
illud est, quod intercessionibus suis Pelagianistarum que- 
relas fovet, et scriptis suis causas illorum adserit ; quod 
subtiliter his vel, ut verius dixerim, subdole patrocinatur, 
et consanguineae sibi improbitati improbo suffragatur af- 
fectu : sciens scilicet ejusdem se esse sensus, ejusdem spi- 
ritus ; et ideo dolens cognatam sibi haeresim ab Ecclesia 
esse disjunctam, quam scit sibi utique perversitate con- 
junctam." 

Interea divinse gratiae adversus utrosque, et Pelagianos 
et Semipelagianos, assertor ille invictus, beatissimus Au- 
gustinus diem suum obiit : " qui spiritu divino," ut Di- 
li acus Alvarez 1 inquit, " potius quam humana industria, et 
Pelagianorum et Semipelagianorum errorem penetravit, 
detexit, impugnavit, expugnavit." 

quem Christi gratia cornu 



Uberiore rigans, nostro lumen dedit aevo, 
Accensum vero de lumine, nam cibus illi, 
Et vita, et requies, Deus est : omnisque voluptas 
Unus amor Christi est, unus Christi est honor illi. 
Et dum nulla sibi tribuit bona, fit Deus illi 
Omnia : et in sancto regnat sapientia templo. 

quemadmodum de ipso, in libro de ingratis, Prosper ce- 
cinit. 

Catholica? de gratiaabeotraditaedoctrinaesummamhanc 
omnibus commendat Fulgentius ; apposito tanto pontifice 
dignissimo elogio : " Omnes k , qui vitae desiderant fieri 

t Luc. cap. i. ver. 23. h Cassian. de incarnat. Christi, lib. 1, cap. 3. 

1 Alvarez de auxiliis, lib. 1. disput. 2. sec. 2. 
k Fulgent, dc vcritat. prsdestinat. lib. 2. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 407 

aeternae participes, oportet sanctorum patrum divinitus in- 
spiratis informari etadhaarere sententiis ; quigratiae divinae 
sic illuminati sunt dono, ut indubitanter assererent in lio- 
minis voluntate nihil bonse cogitationis oboriri, nisi quod be- 
neficio gratiae prasvenientis infunditur, nihil in melius au- 
geri, nisi quod subsequentis juvamine roboratur, nihil 
bene consummari, nisi quod eadem operante, atque opitu- 
lante perficitur. Haec itaque Catholicorum patrum apos- 
tolicis institutionibus tradita permanet in ecclesiis sine 
aliqua dubitatione doctrina ; quam Graeci Latinique pon- 
tifices, sancti spiritus infusione firmati, uno atque indis- 
sonabili semper tenuere consensu. In qua B. Augustinus, 
indutus virtute ex alto, abundantius illis omnibus labora- 
vit : non 1 autem ipse, sed gratia Dei cum illo." 

" Ipsius ministerio Dominus uberiorem hujus rei fide- 
libus suis instructionem prasbuit. Quippe adhuc ipso in 
corpore constituto Pelagiana haeresis adversus gratiam Dei 
mortiferis ausibus rebellavit. Nee defuit in vita benigni- 
tas miserantis Dei, quae militem suum spiritalis gratia? 
armis tanto fortius prascingeret, quanto acrius adversus 
eandem vasa irae Diabolus instigaret. Proinde memoratus 
Dei pontifex turrim fortitudinis ipsam gratiam tenens, et 
exinde cuncta hostilium machinamenta telorum ccelestis 
juvaminis virtute confringens, non solum ipse de hoste 
victoriam referens triumphavit ; quin etiam posteris cer- 
tandi et vincendi ordinem, si quando victa pravitas reci- 
divo ausu infandum caput erigere niteretur, ostendit. 
Sensum quippe Christi habens, tarn gratiae Dei, quam 
humani arbitrii, et officia discrevit et merita ; semper di- 
vinis humana subjiciens, et veraciter docens, divinitus 
homini, et gratuito justificationis donum,et bonae volun- 
tatis exordium, et plenum tribui gloriflcationis effectum. 
Hunc legat omnis, qui salutem aeternam adipisci deside- 
rat : humiliter orans misericordias Dominum, ut eundem 
spiritum intelligentias legens accipiat, quern ille accepit ut 
scriberet, et eandem illuminationis gratiam adipiscatur ut 
discat, quam ille adeptus est ut doceret." 

1 1 Corinth, cap. 15, ver. 10. 



408 BIUTANNICARUM ECCLESIAHUM CA1'. XI. 

IIujus sanctissimi pontificis obitnm ad jam dictum an- 
num, duorum Augustorum consulatu insignitum, ita refert 
Prosper in chronico ; " Augustinus episcopus per omnia 
excellentissimus moritur quinto Calendas Septembris ; 
libris Juliani inter impetus obsidentium Vandalorum in 
ipso dierum suorum fine respondens, et gloriose in defen- 
sione Christianae gratiae perseverans." E vita autem ex- 
cessisse, priusquam Theodosii imperatoris ad eum pervenis- 
sent literae, quibus ad cecumenicum concilium in causa 
Nestorii indictum accersebatur, ostendit Liberatus™ dia- 
conus : " Scripsit imperator," inquit ille, " et beato Au- 
gustinoHipponensi episcopo perEbagnium Magistrianum, 
ut ipsi concilio praestaret sui prassentiam. Qui Ebag- 
nius veniens Carthaginem magnam, audivit a Capreolo 
ipsius urbis antistite, B. Augustinum ex hoc mundo mi- 
grasse ad Dominum : acceptisque ab eo ad imperatorem 
literis, loquentibus de obitu B. Augustini, Constantino- 
polim, unde venerat, rediit :" et ipse Capreolus in epistola" 
ad synodum, " Domini et filii nostri religiosissimi Theo- 
dosii imperatoris literae ad manus nostras perlatae, ejus- 
modi erantj qua? beatae memorial fratris et coepiscopi 
nostri Augustini praesentiam peculiari ratione efflagita- 
bant. Verum cum eae literae ilium jam turn e vivis exces- 
sisse comperissent ; ego regiam illam significationem, licet 
ad praedictum Augustinum praecipue destinata videretur, 
excipiens, missis ad universas Africa; provincias congruis 
literis consuetisque sermonibus, synodum cogere volui con- 
venientem : quo nimirum ex fratrum et episcoporum nos- 
trorum numero seligerentur, qui ad venerabilem beatitu- 
dinis vestras synodum destinarentur." 

Imperatoris literas ante dies paschales ad se perlatas 
non fuisse refert ibidem Capreolus : post mortem scilicet 
Augustini prope jam octo, ante cceptam vero universalem 
synodum vix duorum mensium elapso spatio. Anno enim 
CCCCXXXI. quo consulatum gesserunt Bassus et Antio- 



nl Liberal. Brcviar. cap. 5. 

11 Act. cuncil. Kphesin. Giecco-latin. torn. 1. concil. pat't. 2. pag. 203. edit. Co- 
lon, ami. 1G18. 



CAI\ XI. ANTIQUITATES. '109 

chus, die vigesimo secundo Junii in urbe Ephesina, cujus 
eo tempore episcopus fuit Memnon, convenerunt patres 
ducenti et decern Cyrillo patriarcha Alexandrine) prassi- 
dente. Quinto post die eo adveniens Antiochenus patri- 
archa Johannes, conciliabulum suorum coegit : quod turn 
quidem episcoporum quadraginta et trium ; postea vero, 
quibusdam p paulatim inde sese subducentibus et adoecume- 
nicae synodi partes transeuntibus, triginta et septem paulo 
plurium, et tandem triginta circiter numero constabat : 
inter quos et Julianus" 1 recensetur ; non Campanus quidem 
ille, Pelagianorum pugil, ut Claudio Menardo visum, sed 
Larissa?us r episcopus. Eorum plerosque tamen cum Ju- 
liano Campano sensisse, et Pelagiana Celestianaque haei'esi 
infectos fuisse, non solum Cyrillus in apologetico 8 ad 
Theodosium, sed etiam tota synodus cecumenica cum 
alibi' saepius confirmat, turn in relatione ad imperatores 
transmissa ita rem concludens : " "Atottov u yap evvoSy 
Sianoaiwv Stica tTTiaKOirwv, olg kcu irav to wXiiOoc; t!\q Svattvc; 
twv ayiwv £Tri<rK6iru>v ovvvpYityirjaTO kw. Si avrwv airav to 
\onrbv rijc oiKOVfitv^g, rpiaKOvTa fiovov<; av-ij.ia\iaQ<iL : wv 
of jxlv ifSri TraXai Kavr)pr\piivoi Tvyxavovaiv, ol Si teal Tr)g 
tow Ki\r)<jTiov tcaicoSotiiac; eio-iv, o! Sc koX aviOt/jtaTLadiiaav wp 
to. NEOToptow (j)povj'i(ravT£Q. Pei'absurdum enim est, du- 
centorum et decern episcoporum synodo, quibus et uni- 
versa occidentalium sanctorum episcoporum multitudo et 
per ipsos reliquus totus terrarum orbis consentit, triginta 
tantum numero sese opponere : quorum alii quidem jam- 
pridem depositi, alii etiam pravae Celestii doctrinas secta- 
tores, quidam etiam, ut qui cum Nestorio sentiant, anathe- 
mati subditi sunt." 

In hac pseudo-synodo inter alia Celestianasive Pelagiana 
dogmata, et illud definitum est : " de w Adas anima, quia 
in peccato mortua non fuerit, eo quod Diabolus in cor 



Act. coucil. Ephesin. Grseco-Iatin. torn. 1, concil. pail. 2. pag. 227. 

p Ibid. pag. 288. i Ibid. pag. 289, et 307. 

' Ibid. pag. 227. ' Ibid. pag. 403. 

1 Ibid. pag. 253, 288, 292, 302, 303, 307. " Ibid. pag. 251. 

w Gregor. I. Regist. lib. 7. epist. 34. op. torn. 2. pag. 883. vid. ct lib. 6. epist. 
14. pag. 802. 



410 BH1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

hominis non ingrediatur; et si quis hoc dixisset, anathe- 
ma esset :" de quo Gregorius I. in epistola ad Anastasium 
patriarcham Antiochenum, " Quia" quidam illam Ephe- 
sinam primam synodum in eadem urbe existimant, quae 
quondam ab haereticis traditur esse composita; omnino 
necesse est ut charitas vestra eandem synodum apud 
sanctam Alexandvinam atque Antiochenam ecclesiam re- 
quirat, et qualiter in veritate habeat, inveniat. Vel, si 
placet, hinc dirigemus quae ab antiquitate servata in scri- 
niis habemus. Ilia enim synodus, quae sub primae Ephe- 
sinae imagine facta est, quaedam in se oblata capitula 
asserit approbata, quae sunt Celestii atque Pelagii 
praedicamenta. Et cum Celestius atque Pelagius in ea 
synodo sint damnati; quomodo poterant ilia capitula recipi, 
quorum damnabantur authores ?" 

Nimirum conciliabulum istud cecumenici concilii authori- 
tatem sibi arrogavit, et pios etiam imperatores eodem quo 
habitum est tempore in ejusdemmodi errorem induxit : de 
qua injuria, in relatione 5, ad eos missa, ita turn conquesti 
sunt verae synodi venerandi patres : " Kaicavo Si ov fitKpCJg 
iffiaQ WXiiptv, Ik crvvapTTci^rig ycvtcrdai <j>aiv6fX£vov, to Tovg 
awoaTaTTitravTag airb rijc 0(kov/X£v(kt}C ctvvoSov, rovg ntpl 
Iwdvvrjv tov , AvTio-)(iia<;, km. tovq avv avTijj KsXtarfavove 
KaOrfptifiivovg, rolf i7/«T6pO(e !vra£cu bvop.a.01, Kaii fi'iav Trpbg 
rifiaq KqKtlvovg craKpav diaTri/nipaadat. Illud non mediocriter 
nos afflixit (quod ipsum quoque non absque fraudulenta 
subreptione factum apparet) illos qui ab oecumenica synodo 
desciverunt, Joannem Antiochenae ecclesiae episcopum, et 
Celestianos qui cum eo sunt, jam damnatos, inter nostra 
nomina insertos. fuisse; unamque ad nos et illos sacram 
missam esse." 

Pelagiana autem ilia decreta in Ephesina pseudo-sy- 
nodo sancita fuisse videntur, postquam Johannes Antio- 
chenus z et septem ejus sodales, inter quos erat et Theodo- 
retus Cyri episcopus, inde Constantinopolim, communem 
causam apud imperatorem acturi, fuissent missi. Hi enim 

" Gregor. I. regist. lib. 9. epist. 49. pag. 963. 

y Act. concil. Ephesin. Graco-latin. pag. 292. edit. Colon. 

' Ibid. pag. 278. 



CAP. XI. ANTIQU1TATES. 411 

a tutanda Pelagiana factione adeo videri volebant alieni, 
ut in epistola* ad Rufum Thessalonicensem praesulem, ob 
hoc ipsum accusare Cyrillum et Memnonem, atque in ipsis 
reliquos cecumenici concilii patres, non sintveriti; quod 
eadem sentientes cum Celestio et Pelagio in communionem 
vecepissent : quum tamen illi cognatam istam Nestorianae 
haeresim ita fuerint detestati, ut Cyrillus quidem et Mera- 
mon in plena synodo eos b qui Celestii vel Pelagii placita 
sequerentur anathematizaverint ; tota vero synodus in 
epistola encyclica ad universos fideles, hanc i - ationem 
reddiderit quare ipsius hujus conciliabuli episcopos 
communi decreto ab omni ecclesiastico communione 
alienos esse statueret : quandoquidem " cum primis c 
Nestorii et Celestii sequi sententias manifeste ex eo 
sunt deprehensi, quod Nestorium condemnare nolue- 
runt. Upb uavTwv fitv ra Nforoptou /cat ra KeAeotiou <j>po- 
vrifiara iwt^>ep6/j.tvoi aa^iaTara aireStl^Oriaav, ek tov fir) 
iXicrOcu jueO' 97/xdiv Necrroplov KaTaiprityttTacrdai :" quasi qui 
Nestorium non odisset, neque a Celestio animo alieno esse 
potuisset. 

Adjecti sunt ab cecumenicae synodi patribus et alii duo' 1 
hac de re canones : prior ad metropolitas pertinens : " Et 
rig 6 /i»jrp07roXtrr)C tH]G twap~)(iag, cnroaTarriaac; rr)g ayiag 
Kai olKOv/xeviKrig gvvoSov TrpoatOtro Ttiij Trig awoarcMTiag cfvve- 
Spicf) r) [lira tovto Trpoartduri, y ra KsAeotiov itypovriotv r) 
ijipovriari, ovrog Kara twv rf;c twap^iag twiaicoTrwv SiinrpaT- 
TitrQal ti ovBa/iwg.SvvaTai, ira.ar\g EKicAjjcrtaflTiKijc KOtvwvlag 
ivTtiiOev j/S») virb rfjc avvoSov ticptfiXrifiivog, Kai avivipyrirog 
virapxuiv. Si quispiam metropolita provinciae, derelicta 
sancta et cecumenica synodo, aut accessit ad illorum de- 
fectionis consessum aut accedet in posterum, sive cum 
Celestio sensit aut sentiet; ipse nihil amplius poterit agere 
adversus provinciae episcopos, ut qui jam inde a synodo 
totius ecclesiasticae communionis expers sit factus, et pror- 

a Act. concil. Ephesin. Graeco-latin. pag. 285. 

6 Ibid. pag. 247. c Ibid. pag. 307. 

fI Ibid. pag. 307, 308. et in codice canonum orientalis Ecclesia? a Jo. Tiiio 
Paris, ann. 1540. edit. fol. 27. et codice canonum Ecclesia: unirersae, a Justello 
ibid. ann. 1610. edit. pag. 96, 98. 



"112 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

sus ad functiones inhabilis:" Posterior ad omnes spec- 
tans clericos: " Et St rtvte airoaTa.Tii<jait.v twv KXrjpticwv, 
koi ToXfxi^aanv rj kcit Iciav rj ojjjuorjia to. Ncaropiou r\ ra 
KiXtariov (ppovijaai, kcu Tovrovg uvai KaOriprtfiivovg vnb rij? 
ayiag avvoSou StSiKalwrai. Si qui autem clericorum defe- 
cerint, et ausi fuerint vel privatim vel publice quae sunt 
Nestorii aut Celestii sapere ; sancitum est a sancta synodo 
istos quoque depositos esse." 

Celestini denique de Juliani et sociorum depositione 
sententia a patribus est confirmata : quod ipsi in literis ad 
eumscriptis ita significant: " ' AvayvwaBtvTwv^ iv Ty ayu/. 
avvoOtfi tC)v viro)ivr]fidTii)v riov Trtirpaypivwv £7U ry Kadaipeatt 
rwv avoaiwv YliXayiavwv km. H.tXe(TTiavwv, KcXtarriov, I7e- 
Xayiov, 'IouAtavou, Ylipcniiov , (pXiLpov, MapKeXXivov, 'Opcv- 
t'lov, koi twv rii aura rovroit; <j>povovvT(i)v' iSiKaiuiaapev koX 
?//itTc, laxvpa Kat j3a/3a(a pivuv ra Itt avrolg uipicspiva irspa 
tt\q erfjc tv(7e(5daQ' koi (jvpxpri(j)oi iravreg laptv, Kadypripivovg 
tXovTte aiirovQ. Perlectis in sancta synodo commentariis 
actorum in depositione impiorum Pelagianorum et Celes- 
tianorum, Celestii, Pelagii, Juliani, Persidii, Flori, Mar- 
ccllini, Orentii, et eadem cum illis sentientium : qua? a 
pietate tua de ipsis decreta et constituta sunt, judicavi- 
mus et nos ea solida firmaque perinanere debere ; et idem 
omnes tecum statuimus, eos pro depositis habentes." 

Atque ita, " secundum sacrosanctam universitatis et 
antiquitatis consensionem," ut Vincentius Lirinensis f notat, 
" Pelagius, Celestius, Nestorius, jure meritoque damnati 
sunt." De quo Prosper in chronico : " Congregata apud 
Ephesum plus ducentorum synodo sacerdotum, Nestorius 
cum haeresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cog- 
natum errori suo juvabant dogma, damnatur." Et alibi g 
de papa Celestino verba faciens : " Per hunc virum orien- 
tales ecclesiae gemina peste purgatae sunt ; quando Cyrillo 
Alexandrinae urbis antistiti, gloriosissimo fidei CatholicaB 
defensori, ad execrandam b Nestorianam impietatem apos- 



' Act. concil. Ephesin. Graeco-latin. pag. 254. edit. Colon. 

1 Vincent, commonitor. advers. haereses, cap. ult. 

E Piosp. contra Collator, cap. 41. h Extirpandam. 



CAP. XI. ANTIQU1TATES. 413 

tolico auxiliatas est glatlio; quo etiam Pelagiani, dum 
cognatisconfcederantur erroribus, iterum prosternerentur." 
Qusenam vero ha;c fuerit inter utramque haeresiin cognatio, 
dura quod a Pelagianis de membris Christi perverse est 
traditum, ad ipsum corporis caput a Nestorianis impie est 
traductum, ex actis occidentalium episcoporum adversus 
Nestoriana et Pelagiana dogmata, ita explicat Photius 1 : 

" 0< piv KsXaorfavoi 7rtpi tov awfiarog i)toi twv p.t\wv 
tov XptoTov (tovt(<tti rijc EKicXjjfffap) cnroOpaavvovTai oti Trip 
oii^l a Geo? {tovtLuti to wvtitpa to liyiov) rr)v te tt'kjtiv av- 
rotc Kal rrdvTa ra Trpbg %wr)v ku\ tvotfitiav Kai awTr\piav 
Siaipel tdia Ikugtw Kadwg fiovXeTat" a\X oti Trip 17 icorarE- 
Ta.yp.ivr) tov avdpwrrov (jrvcrig (r) Sid Trjv Trapdfiacriv Kal Tijv 
apapTiav Trig plv paKapiOTrjTOQ iiariiyovaa Kai tov Qiov j(wpi- 
aQtiaa, tw S\ QavaTw TrapadoOeiaa) avrr) Kara Trjv Trjg irpoai- 
p£<T£WQ a%,iav to irvtvpa to 'dyiov Kal TrpotTKaXuTai Kai tnro)- 
OeiTai. 01 Si NtGTopiavol Kai irtpl avTrjv ti)v tov awparog 
Ke<j>a\r)v, tov Xptarov, Tr)v avTrjv Stdvoiav ko.1 ToXpav t\ovaC 
\iyovm yap, oti E7rsi Trig riptripag <j){icrewg Eariv 6 XpiGTog, 
6 Si Qsbg rrdvTag dvdpwTrovg bpoiwg diXei (rwOrjvat, Kai 
oiKEi'a Ttpoaipiasi tKaarov to iavTOv TTTalapa trravopdwaaaOai, 
kuI a%iov iavTov avTOV iroirjcrai. Aid tovto ow tarriv 6 
Aoyog 6 rtixOeig, aXX' 6 ytvvrjutlg ek Mapiac, Sid Trjv Trjg 
<pv(TiKrig irpoa.ipicre.wQ utyav, ti^cv liropivov tov Aoyov, povrj 
Trj d£lq. Kal Trj bp.wvvp.ia KtKOivwvr\Kwg tw Aoyw Trjg viOTrjTOg. 
Celestiani de corpore seu membris Christi, hoc est, de 
Ecclesia petulanter ista jactant. Non Deum ipsum, id est, 
Spiritum sanctum fidem ipsis, omniaque ad vitam, pieta- 
tem et salutem necessaria, privatim dividere unicuique, 
prout velit : sed constitutam hominis naturam (quas per 
transgressionem et peccatum beatitudine excidit, atque 
a Deo separata, morti tradita est) pro merito voluntatis 
uniuscujusque Spiritum sanctum et appellare et repellere. 
Nestoriani vero de ipso etiam corporis capite Christo 
eadem sentire et affirmare audent. Asserunt enim, quan- 
doquidem nostra? Christus naturae sit particeps factus, et 
Deus omnes homines similiter salvos fieri velit; unum- 

1 Phot, bibliothec. num 54. 



414 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

quemlibet etiam per arbitrii sui libertatem proprium pec- 
catum corrigere, et Deo dignum se facere. Idcirco non 
genitum esse Verbum ; sed eum qui ex Maria natus est, 
ob naturalis voluntatis dignitatem, habuisse Verbum con- 
comitans : cum sola ista nobilitate, et eadem appellatione 
communicaret cum ratione filiationis." 

Addit ibidem de haeresi Pelagiana Photius : " 'AvaOifia- 
TiaOr) axtTi\ 17 a'lpEGig koi iv rijf 'E^scjiaiv ayia txuvoSw. Haec ea- 
dem haeresis anathemate item damnata est in sacraEphesi- 
na synodo." Item : " Mtra Oavarov rov ev a-ytoic Avyovart- 
vov fip^avTO rivtg tCiv Iv tHj kXtiq^ to pzv ou<r<X£j3£C Kparvvuv 
Sojfia, KaKwg ot Xtysiv Abyoxjaflvov ical diaavpuv, d)Q avai- 
piaiv rove avTi%,ov<Jiov uar\yr]aafitvov' aWa icai KeAecttivoc 
6 'Pw^trje vwlp te roil Qeiov avSpog, icai Kara ruiv avaicivovv- 
twv tt)v diptaiv roig ky^wpiotg ypa<j>iov tTrtdKoiroig, tt)v 
Kivovfiivj\v nXavriv i<jTT)(jev. Post sancti Augustini mortem 
coeperunt quidam in clero impium illud dogma asserere ; 
male etiam loqui de Augustino, atque adeo conviciis in- 
cessere, tanquam arbitrii libertatem tollendam docuisset. 
Verum Celestinus Pontifex Romanus, pro sancto viro, et 
contra eos qui hanc haeresim resuscitarent, ejus oras epis- 
copis scribens, errorem revocatum cohibuit." Unde de 
eodem Celestino, Prosper k : " Per hunc virum intra Gal- 
lias istis ipsis qui sanctae memoriae Augustini scripta repre- 
hendunt maleloquentiae est adempta libertas, quando con- 
sultantium actione suscepta, et librorum qui errantibus 
displicebant pietate laudata, quidoporteretde eorum autho- 
ritate sentiri, sancto manifestavit eloquio : evidenter pro- 
nuncians, quantum sibi praesumptionis istius novitas dis- 
pliceret, qua auderent quidam adversus antiquos magistros 
insolenter insurgere, et indisciplinata calumnia praedica- 
tioni veritatis obstrepere." 

Nempe hie ipse Prosper, et Hilarius ille quern ab Are- 
latensi episcopo distinguendum fuisse ostendimus, Romam 
profecti, Gallicanos quosdam presbyteros, qui Augustini 
jam vita functi scriptis liberius obtrectabant, apud Celes- 
tinum accusarunt. Ea occasione ad Venerium Massili- 

k Prosper contra Collator, cap. 42. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 415 

ensem, in cujus ecclesia presbyteri munere fungebatur 
Cassianus, Leontium Forojuliensem (ad quern spectabat 
ordinatio clericorum insula; Lirinensis, cujus turn abbas 
erat Faustus presbyter) et casteros Galliarum antistites, a 
Celestino scripta est epistola: in qua episcopos ille culpat, 
quod ipsis tacentibus presbyteros loqui, et novis qusestio- 
nibus Ecclesiam turbare, permitterent : " Filii," inquit, 
" nostri praesentes Prosper et Hilarius, quorum circa 
Deum nostrum solicitudo laudanda est, tantum nescio 
quibus presbyteris illic licere, qui dissensioni ecclesiarum 
studeant, sunt apud nos prosecuti ; ut indisciplinatas quaes- 
tiones vocantes in medium, pertinaciter eos dicant prae- 
dicare adversantia veritati. Sed vestrae dilectioni jus- 
tius imputamus, quando illi supra vos habent copiam dis- 
putandi." 

Deinde, pluribus interjectis, addit: " Super his multa 
jam dicta sunt eo tempore, quo ad fratris Tuentii dedimus 
scripta responsum. Nunc tamen repetentes saapius admo- 
nemus, ut vitentur hujusmodi, qui laborant per terras 
aliud, quam ille noster jussit agricola, seminare. Nee 
tamen mirari possumus, si hasc erga viventes hi nunc ten- 
tare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum me- 
moriam dissipare. Augustinum sanctas recordationis vi- 
rum, pro vita sua atque meritis, in nostra communione 
semper habuimus ; nee unquam hunc sinistra; suspicionis 
saltern rumor adspersit: quern tantas scientiae olim fuisse 
meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper 
praecessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in 
commune senserunt ; utpote, qui ubique cunctis et amori 
fuerit, et honori. Unde resistendum talibus, quos male 
crescere videmus." Epistolae etiam, de gratia Dei et libero 
voluntatis arbitrio, quaedam habentur subjuncta capitula ; 
ex Innocentii et Zosimi epistolis atque synodi Carthagi- 
niensis anathematismis desumpta : quae Celestini quoque 
nomine a Petro 1 diacono et Cresconio™ sunt citata. 



1 Petr. in lib. de incamat. et gratia Christi ad Fulgentium ; cap. 8. 
111 Crescon. Breviar. Canonum, tit. 289, 290, &c. 



41G BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI. 

Indefessi ejusdem in Pelagianis ubique reprimendis stu- 
dii testes etiam tres illae sunt epistolae Idjbus Martii, Aetio 
et Valerio consulibus, hoc est, anno CCCCXXXII. quo et 
mortuus est, in orientem ab eo missse. In prima enim, 
quae ad synodi universalis Ephesinae episcopos scripta est, 
de his haereticis hujusmodi ab eo facta est mentio : " Quod" 
loquimur, Celestianorum testantur exempla ; quod spem 
de synodo hucusque gesserunt. Habent, si resipiscunt, 
copiam revertendi : quod his solis non permittitur, quos 
proprie cum authoribus hsereseos omnium fratrum constat 
subscriptione damnatos. Per Dei namque misericordiam 
aliquos ex eorum numero ad nos jam rediisse gaudemus." 
In secunda Maximianum, qui deposito Nestorio Constan- 
tinopolitanus factus est episcopus, sic adversus eos incitat: 
" Locum impietas novella non habeat, et compresso olim 
per totum orbem sua damnatione noto Celestiano errori 
tua vigilantia resistatur ; ut quicunque hujus dogmatis 
sunt sequaces, ab omni societate hominum repellantur. 
Obsistat illis per te Spiritus sanctus his in omnibus, qui 
ad has quascunque conantur provincias pervenire ; ne 
eorum impia praedicatio resurgat. Obsistite eis: ita enim, 
ut damnentur quocunque perveniunt, innotescunt ; et tan- 
quam non illis sententia toties repetita sufficiat, longinquas 
terras remotasque provincias inquietant. Sed eos ille per- 
sequitur, cujus fidem sua pravitate persequi nitebantur : 
et quo se abscondant, ad quas latebras confugiant, sua se 
impietate prodentes, invenire non possunt.'' 

In tertia clerum et populum Constantinopolitanum de 
Nestorio ita commonet : " Adfuerunt 1 ' inter alios, nee de- 
seruerunt eura Celestiani iniquitatis operarii, quos Hymni- 
dici nostri persequitur manifesta sententia. Jamdudum 
quippe inimici 11 Dei dispergimtur , et perevnt qui operantur 
iniquitatem l qui, sicut idem dicit, veluf cibum panis ple- 
bem Dominicam devorabant. Habuit ergo secum sui ma- 
gistros exitii: habuit hujusce rei perfectos tyro doctores. 



n Act. concil. Ephesin. part. 3. cap. 20. pag. 414. edit. Colon. 

° Ibid. cap. 22, pag. 415. 

P Ibid. cap. 23. pag. 417, 418. i Psalm. 92. vev. 9. al. Psalm. 91. ver. 10. 

1 Psalm. 14. ver. 4. al. Psalm. 13. ver. 7. 



CAP. XI. ANTIQUITATES. 417 

Nam separare difficile est quos scelera sola junxerunt ; 
quia majore ligantur glutino fcedera vitiorum. Quis tainen 
horum finis est? nempe ille quern legimus : Irritavii* in 
illo Dominus ; et erunt posthcec decidentes sine honor e in 
contumelia inter mortuos in ceiernum" Indeque sicut in 
Romano martyrologio " S. Celestini* papae, qui Nestorium 
Constantinopolitanum episcopum damnavit, Pelagiumque 
fugavit," Celebris statuitur memoria, ut de utroque hae- 
vetico debellato titulus quidam triumphalis : ita utrique 
haeresi, cum infamia et dedecore pariter sepultse, commune 
hoc positum est a Prospero epitaphium; quo caput istud, 
rebus intra Celestini pontificatum gestis explicandis desti- 
natuujj claudendum existimavimus. 

Nestotiana lues success! Pelagianee ; 

Quae tamen est utero praegenerata meo. 
Infelix miserae genitrix et filia natae, 

Prodivi ex ipsogermine quod peperi. 
Nam fun dare arcem meritis prior orsa superb is, 

De capite ad corpus ducere opus volui. 
Sed mea dum proles in summa arraatur ab inns, 

Congrua bellandi tempora non habuL 
Et consanguinese post tristia vulnera fraudis, 

Aspera conserui praelia fine pari. 
Me tamen una dedit victam senlentia letho ; 

Ilia volens iterum surgere, biscecidit. 
Mecum oritur, mecum moritur u , mecumque sepulchrum 

Intrat, et inferni carceris ima subit : 
Quo nos preecipit.es insana superbia mersit, 

Exutas donis, et tumidas meritis. 
Nam Christum pietate operum et mercede volentes 

Esse Deum, in capitis fcedere non stetimus : 
Sperantesque animi de libertate coronam, 

Perdidimus quam dat gratia justitiam. 
Quique igitur gemmae miseraris busta ruinae, 

Ne nostro exitio consociere cave. 
Nam si quae Domini data munera sero fatemur, 

Haec homini credis debita, noster eris. 



Irrideb'U illos. Sap, cap, 4. ver. 18. ' Martyrolog. Roman. VIII. Id. April. 
Al. vivit. 



VOL. V. E E 



418 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XII. 



CAP. XII. 



Semipelagiani a Prospero scriptis refutati : Pelagiani a Xysto III. et Leone I. 
repressi. Britanni, a Scotis et Pictis conculcati, ab Aetio Humana- militia- 
magistro auxilium frustra implorant. Iidem fame confecti, recuperatis pos- 
tea viribus hostes repellunt. De regibus eorum Constantino, et filio Con- 
stante Wintoniensi monacho, quid Britannica historia : de pace et rerum 
abundantia illis restituta, novaque vitiorum segete simul accrescente, quid 
Gildas tradat. Pelagiana hseresis emergens in Istria a Leone Magno, in 
urbe Romana a B. Prospero, in Britannia a S. Germano et Severo proster- 
nitur. De S. Germani et Vortigerni Britannorum regis congressu fabulae : 
Anglo-Saxones a Britannis invitati, Hengis-to et Horsa ducibus, in insularn 
adveniunt. Ex quibus Germanise provinciis novi coloni ducti fuerint, et in 
quibus Britannia; locis consederint. Tempus eorum adventus explicatum, et 
cum vicinorum Francorum in Gailias migratione comparatum, Quomodo, 
auctis viribus, ex amicis hostes effecti, Britannicam rempublicam et Ecclesiam 
oppresserint. De miserorum Britannorum reliquiis solum vertere coactis : 
eaque occasione, de eorum in Batavia, et Britannia Armorica collocatis sedi- 
bus. 

Celestino in sede Romana successit Xystus sive Sixtus 
III. quem, adhuc pi-esbyterum, magno animo Pelagianis 
se opposuisse docuimus a . Sub ejus pontificatus initiis, 
latius b sese difFundentibus in Gallia Semipelagianorum 
erroribus, adversus mali authorem Jobannem Cassianum, 
Collatoris nomine designatum, a Prospero Aquitanico 
egregius editus est commentarius : cujus scriptionis occa- 
sionem et propositum in operis exordio ipse sic enarrat : 
" Gratiam c Dei, qua Christiani sumus, quidam dicere 
audent a sanctas memoriae Augustino episcopo non recte 
esse defensam ; librosque ejus contra errorem Pelagianum 
conditos immoderatis calumniis impetere non quiescunt. 

a Supra cap. 10. pag. 329. b Hyginus, apud Rigaltiumin Tertul. 

c Prosp. contra Collator, cap. 1, 



CAP XU. ANTIQUITATE.S. 419 

Quorum intus interstrepens domestica malignitas non minus 
spemenda esset, quam foris latrans haeretica loquacitas : 
nisi ejectis extra ovile Dominicum lupis, sub nomine 
ovium, suffragarentur ; essentque ejusmodi ut nee ordo 
eorum in Ecclesia, nee ingenia despicienda videantur. Si- 
quidem habentes speciem pietatis in studio, cujus virtutem 
diffitentur in sensu ; trahunt ad se multos ineruditos, et 
non habentia spiritum discretionis corda conturbant : atque 
in eum statum deducere causam Ecclesiae moliuntur, ut 
dum nostros affirmant non veraciter pro gratia locutos, 
inimicos gratias persuadeant injuste damnatos esse." 

" Non ergo negligendum est hoc malum, quod ab oc- 
cultis parvisque seminibus augetur quotidie, et ab ortu suo 
latius longiusque distenditur : sed studendum est, in quan- 
tum Dominus adjuvat, ut fallacium calumniatorum hypo- 
crisis detegatur : qui ex ipsa injuriae magnitudine, quam 
in uno cunctis ac praecipue apostolica? sedis pontificibus 
intulerunt, ab indoctis et parum cautis excellentioris sci- 
entiae judicantur ; et misero perversoque successu facilem 
mendacio consensum eliciunt, quia reverentiam sibi prae- 
sumptione perpererunt. Nee enim, cum sint bonse opi- 
nionis viri, creduntur ullo modo tarditate intelligentiae aut 
temeritate judicii in superfluae querelas conclamationem 
potuisse prorumpere : ac non potius magno ingenio ac velie- 
menti studio laborasse, ut subtilissimi tractatoris dispu- 
tationibus comprehensis, censura nunc districtior et in- 
spectio sagacior inveniret, quod antea securus favor et 
benignitas incuriosa non viderat." 

" Unde ergo hsec diligentia tarn severi emersit examinis? 
Unde in hanc austeritatem supercilium tarn tetricae frontis 
se armavit; ut mensuras sensuum, pondera locutionum, 
numeros syllabarum insidiosus scrutator eventilet, mag- 
numque se aliquid conficere praesumat, si Catholico prae- 
dicatori notam erroris affigat? quasi incognitum aliquod 
opus et quod haetenus latuerit imperatur : ac non ilia his 
morsibus doctrina lanietur, quae novorum hasreticorum 
commenta disjecit, et diabolicum tumorem Pelagianae ela- 
tionis elisit. Viginti' 1 amplius annis contra inimicos gratia 1 

d Ab anno CCCCXII. ve] sequente. vid. supv. cap. 9. pag. 2fiS. 271. 273. 

E E 2 



420 BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XII. 

Dei Catholica acies, hujus viri ductu, pugnat et vincit. 
A^incit dico, quia non patitur respirare quos vicit ; et in 
quorum excidium unam cunctorum sacerdotum manu sen- 
tentiam scripsit. Pulsi pontificio, et communione privati, 
querantur quasi de felicitate nostras victoriae ; et arment 
in nos linguas suas, qui exulare a veritate, quam cives esse 
Ecclesias maluerunt : nostri autein concorporales, ac parti- 
cipes gratiae Dei, cur de his armis, quibus communis fides 
est defensata, causantur ? Cur bellum confectum retrac- 
tant ; et munitiones securae dudum pacis infirmant ?" 

Ac tandem contra eos sic concludit : " Igitur e hujusmodi 
hominum pravitati, non tam disputationum studio, quam 
authoritatum privilegio est resistendum: ut de prostrati 
dudum dogmatis corpore nullum membrum sinatur assur- 
gere. Quia notum est, ita se falsitatis istius habere ver- 
sutias, ut si eis liceat praetentae correctionis imagine ali- 
quod sibi faventium radicis suas germen excipere, totam se 
possit in exigua sui parte reparare. Ubi enim non aliud 
habet summa, quam portio ; non est devotionis dedisse 
prope totum, sed fraudis retinuisse vel minimum. Quod 
ne hypocritarum obtineatur insidiis, confidimus Domini 
protectione praestandum ; ut quod operatus est in Inno- 
centio, Zosimo, Bonifacio, Celestino, operetur et in Xysto : 
et in custodia Dominici gregis haec sit pars glorias huic 
reservata pastori, ut sicut illi lupos abegere manifestos, ita 
hie depellat occultos." 

Aliis praeterea editis scriptis idem Prospei^ bonam Ca- 
tholicorum causam tuebatur: de quo Fulgentius g ad Mo- 
nimum : " Non ignoras praeterito tempore illi luculen- 
tissimo sancti Augustini operi, quod scripsit de praedesti- 
natione sanctorum, a quibusdam Gallis objectum, quod 
beatus Augustinus in assertione praedestinationis divinae 
peccatores non ad solum praedestinatos diceret judicium, 
sed etiam ad peccatum : cujus dicta, quia ipse celeri prae- 
ventus est obitu, Prosper vir eruditus et sanctus recta 

e Galfrid. hist. Britann. lib. 6. cap. 44. 

' Voss. hist. Pelagian, lib. 1. cap. 18. pag. G2. 

s Fulgent. ad'Monim, lib. 1. cap. 30, 



CAP. XII, ANTIQUlTATliS. 



in 



defendit fide et copioso sermone." Cum enim quindecim' 1 
capitula a Gallis objicerentur adversus ea quae in Pelagi- 
anos scripserat Augustinus : ad singula respondit ille ; ista 
libro suo praefixa praefatione : " Doctrinam (quam sanctse 
memoriae Augustinus episcopus contra Pelagianos, ini- 
micos gratia? Christi, et liberi arbitrii decomptores, per 
multos annos apostolice asseruit, literisque mandavit) qui- 
busdam visum est aut intelligendo, aut intelligi earn no- 
lendo, reprehendere, et boc quasi compendium cogni- 
tionis his, qui judicio eorum ducebantur, afferre ; ut quae 
in libris praedicti viri damnabilia reperisse jactabant, bre- 
vium capitulorum indiculis prsedicarent : talique commento 
et detestationem ejus quern impeterent obtinerent, et ab 
his quae infamassent curam exterriti lectoris averterent. 
Ne ergo hanc persuasionem temere quis recipiat, et talem 
putet sensum scriptis Catholici inesse doctoris, qualem 
eum qui frustra calumniantur ostentant ; singulis capitulis, 
quae rationis titulo praenotarunt, brevi et absoluta profes- 
sione respondeo : in nullo recedens a tramite earum defi- 
nitionum, qua? in sancti viri disputationibus continentur : 
ut facile vel tenuis diligentias advertat inspector, quam 
injustis opprobriis Catholici praedicatoris memoria carpa- 
tur : et in quod peccatum cadant, qui aliena instigatione 
commoti, scriptorem celeberrimi nominis promptius habe- 
ant culpare quam nosse." y 

Respondit idem ad decern dubia, ex Augustini libris de 
praedestinatione sanctorum (secundo etiam libro, qui est 
de dono perseverantiae, communi eo nomine comprehenso) 
excerpta ; quae ex Genuensi civitate explicanda illi mise- 
rant Camillus et Theodorus presbyteri : de ipso Augustino 
et re tota sub libelli finem ita concludens : " Quamvis 
nunquam tam insipienter locutus sit ad populum Christi- 
anum, et id quod mendax obtrectatio ineptissime finxit 
horruerit : piatamen constantique doctrinaabundanter pro 
bavit, praedicandam esseEcclesiaepra;destinationem,inqua 
est gratia? praeparatio, et gratiam, in qua est praedestinati- 
onis efFectus, et praescientiam Dei, qua ante secula aeterna 

11 Vid. supr. cap. 11. pag. 401. 



■122 



BRITANNICAKUM ECCLESIARUM CAP. XII. 



quibus esset collaturus sua dona praescivit. Cujus praedi- 
cationis quisquis est impugnator, apertissimus est Pelagi- 
anae elationis adjutor." 

Ab eodem refutata sunt et objectionum Vincentianarum 
sexdecim capitula : quibus non tarn Augustinus (licet 
falso titulo responsionis ejusdem ad articulos sibi falso 
impositos opusculum hoc aliquando ferebatur) quam ipse 
Prosper et reliqui, qui ab ejus partibus stabant, orthodoxi 
petebantur : sicut eodem Satanae artificio, adversus ejus- 
dem doctrinae defensores easdem adhiberi calumnias ho- 
dieque cernimus. De qua injuria sibi et fratribus illata, 
in responsionum suarum praefatione, sic Prosper con- 
questus est : " Quidam Christiana? ac fraternae charitatis 
obliti, intantum existimationem nostram quoquomodo stu- 
dent lasdere, ut suam se evertere, nocendi cupiditate, non 
videant. Contexunt enim, et qualibus possunt sententiis 
comprehendunt, ineptissimarum quarundam blasphemi- 
arum prodigiosa mendacia ; eaque ostendenda et inge- 
renda multis publice privatimque circumferunt : asserentes 
talia in nostro esse sensu, qualia diabolico continentur 
indiculo. Quae falso in nos ad excitandam invidiam jac- 
titari, facile et sufficienter subscriptione unius proba- 
remus anathematis ; nisi malignitas eorum, qui se gravari 
putant si de nobis bene sentiatur, ipsam subscriptionis 
nostras brevitatem suspectam esset habitura. Unde ne 
hujus querela? inveniretur occasio, necessarium conveni- 
ensque credidimus, ut sive ad calumniantium animos miti- 
gandos, sive ad eos, quorum auribus tale aliquid insonuit, 
instruendos, quantum adjuvante Domino fieri potuerit, 
plene lucideque pandamus, quid de perversis definitionibus 
judicemus." 

Ilarum objectionum authorem nonnulli', baud levibus 
ducti conjecturis, Vincentium Lirinensem fuisse existi- 
mant, qui adversus haereses Commonitoi'ium, Xysto k Ro- 
nianam ecclesiam administrante, tertio 1 post habitum con- 
cilium Ephesinum anno, quern nos Christi CCCCXXXIV. 



Vid. Voss. hist. Pclag. lib. 1. rap. 0. k Vincent. Comraonitov. cap. 43. 

Vincent. Commonitor. cap. 12. 



CAP. XII. ANTIQUITATES. 423 

numeramus, conscripsit. Eo vero tempore Pelagianum™ 
ilium Julianum adhuc " se collegarum sensui, aut incor- 
porare neglexisse, aut excorporare praesumpsisse," memi- 
nit. Sub finem tamen pontificatus Xysti eundem in commu- 
nionem Ecclesiae insinuare se conatum, ad consulatum The- 
odosii XVII. et Festi, qui in annum CCCCXXXIX. incidit, 
his verbis in chronico suo docet Prosper : " Hac tempes- 
tate Julianus Eclanensis", jactantissimus Pelagiani erroris 
assertor, quern dudum amissi episcopatus intemperans cu- 
pido exagitabat, multimoda arte fallendi correctionis spe- 
ciem praeferens, molitus est in communionem Ecclesiae ir- 
repere. Sed his insidiis Xystus papa diaconi Leonis 
hortatu vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis co- 
natibus paiere permisit: et ita omnes Catholicos de rejec- 
tione fallacis bestiae gaudere fecit, quasi tunc primum su- 
perbissimam haeresim apostolicus gladius detruncasset." 

Erat hie diaconus Leo illo Magnus, qui anno proxime 
sequente Xysto in Romano successit pontificatu : a quo 
Julianum, in Campania sua res iterum turbantem, con- 
tritum esse, idem Prosper, cujus tunc opera in Pelagianis 
reprimendis ipse usus est Leo, in libello de dimidio tem- 
poris, capite sexto, ita retulit : " In Italia, nobis apud 
Campaniam constitutis, dum venerabilis et apostolico ho- 
nore nominandus papa Leo Manichaeos subverteret, et 
contereret Pelagianos, et maxime Julianum : ambiens turn 
quidam Florus nomine, spiritu seductionis arreptus, vir- 
tutem et meritum sibi sancti Sosii martyris assignans, cum 
haud procul a Neapolitana civitate in subversionem ani- 
marum quaedam promitteret faceretque illicita ; a germano 
venerabilis Nostriani episcopi et Hierio presbytero simul 
cum clericis praedictae ecclesiae tentus et coercitus, sic a 
praefatae provinciae limitibus pulsus est.'' Qui impostor, 
ejusmodi falsis miraculis simplicium fidem subvertere mo- 
litus, Claudio Menardo non alius fuisse videtur quam 
Florus episcopus Pelagianus, cui postremum opus contra 
Augustinum dicavit Julianus ; et quern, una cum eodem 

m Vincent. Commonitor. cap. 40. 

n Cetanensis, Gelasio in LXX. episcopor. concil. et Bedae, praefat. in Cuntic. 

Menard, not, in Angnstini imperfectum opus contra Julian, pag. -188. 



424 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XII. 

et caeteris collegis a Celestino depositum, in Ephesino 
concilio iterum damnatum fuisse in praecedente capite au- 
divimus. 

Quam miseranda his temporibus rerum facies in Bri- 
tannia fuerit, satis testatur epistolae ad Aetium missae 
flebilis ilia tmypaft), Aetio III. consuli, gemitus Bri- 
tannorum : et lugubris quae annexa est querimonia : 
" Repellunt Barbari ad mare, repellit mare ad Barbaros. 
Inter haec duo genera funerum, aut jugulamur aut mer- 
gimur." Hie tamen, ubi in Gildae codice a Polydoro Ver- 
gilio edito, Aetio ter consuli, legitur, monet doctissimus 
CamdenusP, in exemplaribus plurimis (sicut etiam in duo- 
bus quibus ego sum usus MSS. et quae Galfridus Mone- 
muthensis q est secutus) haberi, Agitio ter consuli; in aliis 
sine numeri adjectione Aegitio, et in uno^Equitio consuli. 
In Britannica historia carminibus expressa, quae falso 
Gildae nomine est praenotata, Agretium quoque appella- 
tum invenio. Quum enim in quinto libro cladem Bri- 
tonibus a Barbaris illatam poeta cecinisset, statim sub- 
jicit ; 

Lactentes matresque simul, juvenesque senesque 
Occumbunt gladio, nulli sua munera prosunt : 
Ecclesiae clerum reverentia nulla tuetur. 
Agretius consul Romanus ferre recusat 
Auxilium positis in tanta strage Britannis. 

In Bedae liistoriae ecclesiasticae r editionibus vulgatis, 
Boetius nominatur : quam lectionem non solum antiquissi- 
morum exemplarium inspectio, quae Aetium nobis exhi- 
bent, sed etiam ipse verborum Bedae contextus vitiosissi- 
manl esse demonstrat : " Anno (inquit, de Theodosio ju- 
niore agens) regni ejus vicesimo tertio Boetius vir illustris, 
qui ct patricius fuit, tertium cum Symmacho gessit con- 
sulatum. Ad hunc pauperculae Britonum reliquiae mittunt 
cpistolam, cujus hoc principium est : Boetio ter consuli 
gemitus Britannorum, &c." Atqui Symmachum non Bo- 
etio sed Aetio tertium consuli collegam fuisse consentiunt 



r Camden. Britann. pag. 77. et 95. i Galfrid. hist. Britann. lib. 6. cap. 
1 Lib. 1. cap. 13. 



CAP. XII. ANTIQU1TATES. 425 

omnes : et alium aliquem consulem cogitare, a quo militare 
auxilium expeterent Britanni, quam Aetium, qui 9 " ma- 
gister utriusque militia?" erat, et in vicina Gallia turn 
degebat ; hoc vero suaviter esset ineptire. Neque Bedam 
recte perversae temporum rationis insimulat hie Camdenus 1 
(a Baronio" in errorem inductus ipse) quod ad annum 
Theodosii junioris XXIII. Christi CCCCXXX. Aetii 
consulatum tertium retulerit : quem " ex fastis consu- 
laribus constat in XXXIX. Theodosii illius et Christi 
CCCCXLVI. annum incidisse." Nam in ipso capitis 
illius exordio aperte significaverat Beda, se Theodosii 
junioris regnum ab anno Domini CCCCXXIII. et Honorii 
Augusti obitu arcessere. Cum igitur " anno regni ejus 
vicesimo tertio" epistolam hanc ad Aetium missam esse 
subjicit, non aliud dictum voluit, quam quod a Jordano 
sive Jornande (ut a Cuspiniano citatur) vel (ut mea fert 
sententia) ab Hermanno Contracto est expositum : " Anno 
CCCCXLVI. Britanni ab Aetio et Romanis contra Scotos 
et Pictavos (seu Pictos) auxilium implorant, nee impe- 
trant.'' 

Eodem anno " magnam famem Constantinopolim inva- 
sisse, pestemque illico subsecutam ;" et sequente quoque 
" famem et aerum pestiferum odorem multa millia homi- 
num jumentorumque delevisse," narrat Marcellinus w comes 
in chronico : ex quo pleraque in jam citato loco ad verbum 
transcribens Beda, eandem x " illam famem Britones magis 
magisque afFecisse'' addit: illam nimirum, cujus ita me- 
minit in epistola sua Gildas : " Interea fames dira ac fa- 
mosissima vagis ac nutabundis hasret : quae multos eorum 
cruentis compulit prasdonibus sine dilatione victas dare 
manus, ut pauxillum ad refocillandam animam cibi cape- 
rent, alios vero nunquam ; quin potius de ipsis montibus, 
speluncis, ac saltibus dumis consertis continue rebellabant. 



s Vid. literas imperatorias ad Aetium datas Valentiano VI. Col. h. e. 
'115. inter Theodosii et Valentiniani novellas, tit. de episcoporum ordinat. 
' Camden. Britan. pag. 94. u Baron, ann. 44C. sec. 1. 

* Vid. Valentiniani novell. tit. XI. in rescripto ad Aetium Patritium. 

* Bed. hist, ecclesiast. lib. 1. cap. 14. 



4^6 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XII. 

Et turn primum inimicis per multos annos praedas in terra 
agentibus strages dabant, non fidentes in homine, sed in 
Deo ; secundum illud Philonis : Necesse est adesse divi- 
num, ubi humanum cessat auxilium." 

Humanum tamen etiam hie advocatum est auxilium ; si 
Monemuthensi Galfrido credimus. Is enim, ut in quinto 
capite y a nobis dictum, ab Aldroeno Britannias Armoricas 
rege fratrem Constantinum cum militum millibus duobus 
missum hue asserit ; a Guitelino Londinensi archiepiscopo 
hisce vocibus salutatum : " Christus 2 vincit, Christus im- 
perat, regnat Christus. Ecce rex Britannia? desertse. 
Adsit modo Christus; ecce defensio nostra, ecce spes 
nostra et gaudium." Auxiliares istos, adjuncta sibi reli- 
qua juventute insula;, cum hostibus congressos victoriam 
adeptos esse narrat Galfridus a : et confluentes undique 
Britones, prius dispersos, Cicestriae " erexisse Constan- 
tinum in regem, regnique diadema capiti ejus imposuisse." 
Addit etiam, a Constantino filium primogenitum Constan- 
tem traditum " in ecclesiam Amphibali intra Wintoniam, 
ut monachalem ordinem susciperet:" eundemque patri, 
post decennium a Picto quodam interfecto, in regno suc- 
cessisse : quod in jam citata Britannicae historian meta- 
phrasi hisce versibus est expositum. 

Interea quidam Pictus mucrone soluto 
Interimit regem, falsum nil tale timentem. 
Conveniunt igitur proceres, de substituendo 
Rege simul tractant ; cum Vortigernus ad ipsum 
Constantem tendit monachum, mortemque parentis 
Nunciat ejus ei dicens, Cur veste sub atra 
Hie latitas ? regnum vocat, et succedere patri 
Te faciam, si forte meis parere paratus 
Consiliis, augere velis mea jura, tibique 
Sim propior cunctis, nostrum dum vivat uterque. 
Sic fore constanter Constans promittit, idemque 
Promissum jurat : monachali veste remota 
Induitur regale decus : vix dante Britanno 
Assensum populo, regni diademate fulget 
Quod Vortigernus (spreto moderamine juris) 
lllius iinposuit capiti : nam Londoniensis 



v Supra pag. 89. z Galfrid. hist, Britannic, lib. G. cap. 4. 

a Galfrid. hist. Britannic, lib. 6. cap. .5. 



CAP. XII. ANTIQUITATES. 427 

Praesul, cujus erat hoc jus, decesserat : alter 
Pontificuin non audet eum diademate regis 
Insignire ; quia monachus votumque professus 
In regem contra votum non debet inungi. 

Habentur eadem in Floribus h historiarum, et magna 
Wintoniensium tabula : quibus ex Wintoniensis ecclesia? 
historia adjici etiam possunt ista : " In veteri monasterio 
Constans, filius Constantini regis Britannia?, habitum sus- 
cepit monachilem. Qui tandem post mortem patris, con- 
silio Vortigerni ducis Gewiseorum, relicto habitu mo- 
nachorum, regni diadema suscepit : et non multo post 
tempore, consilio ejusdem ducis, crudelissime peremptus 
est in ecclesia sancti Amphibali. Wintoniae, inquit Gildas, 
Constantem Constantinus pater, frater Aldoeni regis Ar- 
moricanorum Britonum, filium suum monachum fecit. 
Cum quo concordant Moracius et Gaufridus Monume- 
tensis in historia Britonum, necnon et Walterus Oxen- 
fordensis archidiaconus." Et quidem annis ante tertium 
Aetii consulatum XXXIX. Constantinum in Britannia a 
militibus imperatorem acclamatum, atque filium ejus Con- 
stantem ex monacho Ca?sarem factum fuisse, probata? 
fidei authores docent ; indeque popularibus hisce narrati- 
onibus comminiscendis occasionem datam censent eruditi d . 
Pro quibus fortasse fecerit et illud : quod quum Constan- 
tinum ilium uxorem ex nobili Romanorum genere ortam 
duxisse referat Britannica e historia, atque ex ea Aurelium 
Ambrosium suscepisse ; ejusdem Ambrosii parentes in 
Britannia purpura indutos fuisse, (hoc est, ut Beda f ex- 
plicat, regium nomen et insigne tulisse) non commentitius 
ille a Wintoniensibus citatus, scd verus etiam et genuinus 
Gildas confirmet. 

Idem vero Gildas, istis de Constantio et Constante 



" Matth. Paris, et Westmonaster. ad annum 435. et 445. 

c Paul. Oros. lib. 7. cap. 40. Marcell. com. chronic, ad anil. Christ] 41 1. Jor- 
nand. de regnor. succession, et de reb. Geticis, cap. 32. 

d Camden, in Belgis ; pag. 191. et 195. Pontan. rerum Danicai. l.histor. 1. 
lib. 3. 

e Galfrid. Monemuth. lib. fi. cap. 5. Matth. Florileg. ann. 436. 

' Bed. lib. 1. histor. cap. 10, Henr. Huntingdon, histor. lib. 2. 



428 BUITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XII. 

prorsus prsetermissis, de nova vitiorum segete apud Bri- 
tannos, a belli et famis recenti plaga vixdum respirantes, 
succrescente ita narrare pergit : " In talibus induciis de- 
solato populo saeva cicatrix obducitur famis ; alia virulen- 
tiore tacite pullulante. Quiescente autem vastitate, tantis 
abundantiarum copiis insula affluebat, ut nulla habere 
tales retro aetas meminisset : cum quibus omnimodis et 
luxuria crescit. Crevit etenim germine praepollenti, ita ut 
competenter eodem tempore diceretur : Ommrufi talis au- 
ditur fornicatio, qualis nee inter gentes. Non solum vero 
hoc vitium, sed et omnia qua? humanae naturae accidere 
solent, et praecipue, quod et nunc quoque in ea totius boni 
evertit statum, odium veritatis cum assertoribus, amorque 
mendacii cum suis fabricatoribus ; susceptio mali pro bono, 
veneratio nequitiae pro benignitate, cupido tenebrarum pro 
sole, exceptio Satanas pro angelo lucis." 

" Ungebantur reges non per Deum, sed qui caeteris cru- 
deliores extarent : et paulo post ab unctoribus non pro 
vei'i examinatione trucidabantur, aliis electis trucioribus. 
Siquis vero eorum mitior, et veritati aliquatenus propior 
videretur ; in hunc quasi Britannia; subversorem omnium 
odia telaque sine respectu contorquebantur, et omnia qua? 
displicuerint Deoque placuerint aequali saltern lance pen- 
debantur, si non gratiora fuissent displicentia : ita ut me- 
rito patriae illud propheticum, quod veteri illi populo 
denuntiatum est, potuerit aptari, Filii h , inquiens, sine 
lege, dereliquistis Deum, et ad iracundiam provocastis 
sanctum Israel. Quid adhuc percutiemini apponentes ini- 
quitatem ? Omne caput languidum, et omne cor moerens : 
a planta usque ad verticem non est in eo sanitas. Sicque 
agebant cuncta, quae saluti contraria fuerint, ac si nihil 
nuindo medicina? a vero omnium medico largiretur. Et 
non solum haec seculares viri, sed et ipse grex Domini 
ejusque pastores, qui exemplo esse omni plebi debuerint. 
librietate quamplurimi quasi vino madidi torpebant reso- 
luti, et animositatum tumore, jurgiorum contentione, in- 
vidia? capacibus ungulis, indiscreto boni malique judicio 

? 1 Corinth, cap. 5. vet. 1. '' Esai. cap. 1. vev. i, 5, 6. 



CAP. XII. ANTIQUITATES. 429 

carpebantur : ita ut perspicue sicut et nunc est, effundi 1 
videretur content ptio super principes, seduci vanis eorum, 
et err are in invio et non in via." 

Hanc vitiorum sentinam Arianae simul et Pelagianae 
haereseos accessione auctam fuisse, refert in vita B. Patricii 
Jocelinus : " Quia pestis," inquit ille k , " Pelagianae hae- 
resis atque etiam Ariana 1 perfidia pluribus in locis Britan- 
nia? fidem foedaverat ; ipse praedicando et signa multa 
faciendo patriotas ad viam veritatis reducebat :" quomodo 
et Germanum anno Domini CCCCXLIX. Arianam simul 
et Pelagianam haeresim prsedicatione et miraculis extinx- 
isse, in vita S. Albani affirmat Johannes Tinmuthensis. 
Pelagianam certe pestem in ea insula a Germano et Seve- 
ro, sicut in continente Leone et Prospero,hisce temporibus 
repressam fuisse aliunde etiam intelligimus. DeLeonishac 
in re praestita opera, in bibliothecae suae capite quinquagesi- 
mo quarto ita scribit Photius : " Xpovov Si irapiovToc, kcu 
twv (itto rr/c aiptaehig, 01a to avautpaTiaaiTriv oikuclv aipc- 
(Ttv, ry eKicAijcrta Trapadt^divrtov : rraXtv 1% avrCtv dp\rjv iXdfx- 
pavt to kcikov. 'AXXa ^ttrrtfiog tiri(TK07rog ap^OjUtrrjc Trjg 
XiJ/irjc iTria\i r?)v <j>opdv, ypdxpag irpbg Aiovra, tov 'Pwprig 
Tr)viKavTa TrpotSptvovra, og Siairvpy Zi'iXcj) Kara Tijg Svacrc- 
/3aae ijyiovlaaro. Cum temporis progressu sectae hujus 
homines absque haeresis suae abjurationeEcclesiae restituti 
essent ; iterum malum ab illis principium sumpsit. Verum 
Septimius episcopus renascentem luem, antequam longius 
serperet, coercuit, datis ad Leonem Romanae ecclesiae eo 
tempore praesidentem, literis : qui ferventi zelo contra 
impietatem illam depugnavit:" et in capite praecedente, 
" "TLypatpe Si koi Aewv 6 Pt^urjc irtpl twv iTTi<TTpe<povT(t)v 
UtXaytavtaTwv, oirtjjg 6(j>d\ovcnv iTTKTTpiQovTtg Se\Of)vai 
iyypd<f>u)g avTwv to (ppovripa avautpaTiZovrtg. Scripsit et 
Leo Romanus episcopus de Pelagianistis conversis, opor- 
tere, si jam redeuntes recipi velint, scriptis opinionem suani 
detestari." 



1 Psalm. 107. (al. 106.) 40. k Jocelin. vit. Patiic. cap. 02. 

1 Sic etiam Johan. Tinmuthensis, infra. 
1,1 Legendum avtv tov, vel quid simile. 



4-30 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XII. 

Haac sancti Leonis scripta desiderari putavit Baronius' 1 : 
cum illius adhuc extent turn ad Septimium Altinum epis- 
copum, turn ad Nicetam Aquileiensem archiepiscopum, 
Istriae et Venetiae metropolitanum, hac de re scripts 
epistolae: quarum alteram, integram; alterius, quia lon- 
gior ea est, partem tantum hie describendam existima- 
vimus. 



LEO u EPISCOPUS, SEPTIMIO EPISCOPO S. 

" Lectis fraternitatis tuas Uteris, vigorem fldei tua?, 
quam olim noveramus, agnovimus; congratulantes tibi, 
quod ad custodiam gregum Christi pastoralem curam vigi- 
lanter exequeris, ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt, 
bestiali saevitia simplices quosque dilacerent ; et non solum 
ipsi nulla correctione proficiant, sed etiam ea, quae sunt sana, 
corrumpant. Quod ne viperea possit obtinere fallacia, ad 
metropolitanum episcopum provincias Venetiae scripta direx- 
imus : quibus ad status sui periculum cognosceret pertinere, 
si quisquam de Pelagianorum et Celestianorum consortio 
veniens, in communione Catholica sine professione legi- 
timae satisfactionis habeatur. Saluberrimum enim est, et 
spiritualis medicinse utilitate plenissimum, ut sive presby- 
teri, sive diaconi, sive alii cujuslibet ordinis clerici, qui se 
correctos videri volunt, errorem suum, et ipsos erroris 
auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur : ut sen- 
sibus pravis et dudum peremptis, nulla sperandi supersit 
occasio, ne ullum membrum Ecclesiae talium possit socie- 
tate violari, cum per omnia illis professio propria cceperit 
obviare. Circa quos etiam illam canonum constitutionem 
praecipimus custodiri, ne ab iis ecclesiis, ad quas proprie 
pertinent, sinantur abscedere, et pro suo arbitrio ad loca 
non sibi deputata transire. Quod cum recte non permit- 
titur inculpatis, multo minus debeat licere suspectis. Pro- 

" Baron, ann. 444. sec. 8. 

° Leon, epist. 55. in Isidori Mercatoris collectione : in aliovum, 83. et 85. 
et 90. 



CAP. XII. ANTIQUITATES. 481 

inde dilectio tua, cujus devotione gaudemus, jimgat curam 
suam dispositionibus nostris; et cum supradicto metropo- 
litano det operam, ut circumspecte ac velociter impleantur 
ea, quae ad totius Ecclesiae incolumitatem, et laudabiliter 
sunt gesta, et salubriter ordinata." 



LEO 1 ' EPISCOPUS ROMM, NICETY AQUILEIENSI EPISCOI'O 
SALUTEM. 

Relatione sancti fratris et coepiscopi nostri Septimii, 
qua? in subditis habetur agnovimus quosdam presbyteros, 
diaconos, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana sive 
Celestiana haeresis babuerit implicates, ita in vestra pro- 
vincia ad communionem Catholicam pervenisse ; ut nulla 
ab eis damnatio proprii exigeretur erroris, et pastoralibus 
excubiis nimium dormitantibus, lupus ovium pellibus tec- 
tus in ovile Dominicum, non depositis bestialibus animis, 
introiret : et quod per auctoritatem canonum decreto- 
rumque nostrorum ne insontibus quidem conceditur, usur- 
pare, ut relictis ecclesiis, in quibus clericatum aut accepe- 
rant, aut receperant, instabilitate sua per diversa circumfe- 
rantur ; amantes semper errare, et nunquam in fundamento 
apostolico permanere. Quoniam qui nullo discussi examine, 
nullo sunt praejudicio suae professionis obstricti, bunc maxi- 
me expetunt fructum, ut sub velamento communionis plures 
domus adeant, et per falsi nominis scientiam multorum 
corda corrumpant. Quod utique efficere non possent, si ec- 
clesiarumpraesulesnecessariam diligentiam in taliumrecep- 
tione servarent ; ne cuiquam eorum evagari in diversa 
licuisset." 

" Ne ergo hoc ulterius audeatur, neve per quorundam 
negligentiam introducta pernicies ad eversionem multarum 
tendat animarum, hac nostri auctoritate praecepti, indus- 
tries tuas fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos 
synodo provincialium sacerdotum, omnes sive presbyteri, 

P Leon, epist. 5C. in Isidori collect, in alioium, 84. et 8(i. et 89. 



432 BR1TANNICARUM ECCLESIARUM CAP.. XII. 

sive diaconi, sive cujusque ordinis clerici, qui de Pelagia- 
norum Celestianorumque consortio in communionem Ca- 
tholicam ea imprudentia sunt reeepti, ut non prius ad 
damnationem suicoarctarentur erroris, nunc, saltern poste- 
aquam hypocrisis eorum ex quadam parte detegitur, ad 
veram correctionem, quae et ipsis prodesse, et nullis possit 
nocere, cogantur. Damnent apertis professionibus sui 
superbi erroris auctores, et quicquid in doctrina eorum 
universalis Ecclesia exhorruit, detestentur : omniaque de- 
creta synodalia, quae ad excisionem hujus haereseos apos- 
tolicae sedis confirmavit auctoritas, amplecti se, et in om- 
nibus approbare, plenis et apertis ac propria manu sub- 
scriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum 
obscurum, nihil inveniatur ambiguum. Quoniam novimus 
banc istorum esse versutiam, ut in quacunque particula 
dogmatis execrandi, qua se a damnatorum societate dis- 
creverint, nihil sibi sensuum suorum existiment esse non 
salvum. Cumque omnes definitiones suas ad subrependi 
facilitatem improbare se simulent atque deponere, hoc ibi 
tota arte fallendi, nisi intelligantur, excipiunt; ut gratia 
Dei secundum merita dari accipientium sentiatur. Quae 
nisi gratis detur, non est gratia, sed merces, retributioque 
meritorum," &c. 

" Cavendum ergo dilectioni tuaa est, magnaque diligen- 
tia providendum, ne per hujusmodi homines extincta du- 
dum scandala suscitentur: et de exciso olim dogmate 
aliquod in provincia tua ejusdem mali germen oriatur; 
quod non solum in radicibus suis crescat, sed etiam sanctae 
Ecclesiae sobolem veneno sui odoris inficiat. Qui correctos 
se videri volunt, ab omni suspicione se purgent ; et obe- 
diendo nobis probent se esse nostros. Quorum si quis- 
quam salubribus praeceptis satisfacere detrectarit, sive ille 
clericus sive sit laicus, ab Ecclesiae societate pellatur ; ne 
perditor animae suas, saluti insidietur alienae." 

Post Leonis adversus renascentem istam haeresim Ec- 
clesiae navatam operam, de Prosperi contra Semipelagi- 
anos, e putrida veteris haereseos stirpe Roma? denuo 
pullulantes, pugnam redintegrantis successu prospero, 



CAP. XII. ANTIQUITATES. 4<33 

patriarcha Photius q ista subjicit : " Mtr ov ttoXv Si iraXiv, 
Sxrirtp avcHpvuv ttjc iriKpaq piZ,i)Q avaia^vvTOvurig, tv ry 
Poj/urj tivig tnrip rijc aipicrtwf; tTrappi](jiaZ,ovTO : aXXa Ilpocr- 
TTtpoc Tig, avQpwiros wc aXriOwg tov Otov, XifitXXovg kut 
avriov imSiSwKwg, cupavtlt; avrovc; aireipydaaTO, in Aiovrog 
tov trpouprtfjiivov tov 'PwjUcukov dpovov lOvvovTog. Post 
non diu rursum veluti existere atque enasci e mala radice 
impudenter cum ccepisset, Romae etiam quidam pro haeresi 
libere locuti sunt : quos Prosper, homo sane divinus, 
libellis adversus eos in vulgus editis facile dissipavit ex- 
tinxitque, Leone etiamnum, quern diximus, Romanam se- 
dem gubernante." Adversus istos postremum ab eo edi- 
tum opus fuisse videtur, quum Romae Leonis notarium 
ageret, quod TlepV a\api<TTb)v inscripsit : in quo eorum 
Kvpiav $6£av, qua voluntatis divinae efficaciam a libero hu- 
manae voluntatis arbitrio totam pendere statuebant, ita 
refellit et coarguit. 

Sed fi tamen heec aliqua si vis ratione tueri, 
Et credi tarn stulta cupis : jam pande quid hoc sit, 
Quod bonus omnipotensque Deus non omnia subdit 
Corda sibi, pariterque omnes jubet esse fideles ? 
Nam si nemo usquam est, quern non velit esse redemptum, 
Haud dubie impletur quicquid vult summa potestas. 
Non omnes autem salvantur, magnaque pars est 
Qua? sedet in tenebris mortis, nee vivificatur. 
An varii motus animorum talia gignunt ? 
Libertasque facit causam non omnibus unam ? 
Ergo hominis valida arbitrio divina voluntas, 
Aut etiam invalida est, operis cui finis in illo est. 
Quern frustrajuvisse velit, nisi praeferat ille 
Affectum, cujus comitetur gratia cursum, &c. 

At* vero omnipotens hominem cum gratia salvat, 
Ipsa suum consummat opus : cui tempus agendi 
Semper adest quae gesta velit, non moribus illi 
Fit mora, non causis anceps suspenditur ullis. 
Nee quod sola potest, cura officioque ministrt 
Exequitur, famulisve vicem committit agendi : 
Qui quamvis multa admoveant mandata vocantis, 
Pulsant, non intrant animas. Deus ergo sepultos 
Suscitat, et solvit peccati compede vinctos. 

i Phot, bibliothec. num. 54. r Vid. supr. cap. 8. pag. 251. 

* Prosp. de Ingratis, cap. 13. ' Ibid. cap. 15. 

VOL. V. F F 



434 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XI7. 

Ille obscuratis dat covdibus intellectum : 

Ille ex injustis justos facit, indit amorem 

Quo redametur amans : et amor quem consent, ipse est. 

Hunc itaque affectum, quo sumunt mortua vitam, 

Quo tenebrCE fiunt lumen, quo immunda nitescunt, 

Quo stulti sapere incipiunt, segrique valescunt ; 

Nemo alii dat, nemo sibi, non litera legis, 

Nee naturalissapientia : quae seinel acta 

In praeceps labi novit, consurgere nescit. * 

Et demum, apostrophe ad Deum facta, totum opus sic 
concludit: 

Non u autem hoc curam minui, studiumque resolvi 
Virtutum, aut opus ingenii torpere putandum est, 
Quod bona sanctorum tua sunt ; et quicquid in illis 
Aut sanum aut validum est, de te viget : ut videatur 
Nil actuva hominis, te cuncta gerente, voluntas. 
Quae sine te quid agit ? nisi quo procul exulet a te, 
Proecipites semper calles et devia motu 
Ingressura suo : nisi fessam tu bone et segram 
Suscipias, referas, foveas, tuearis, honestes. 
Tunc net cursus velox, oculique videntes, 
Libera libertas, sapiens sapientia, justum 
Judicium, et fortis virtus, et sana facultas. 
Hujus opis semper, Pater, indigeamus : ab ipsa 
Prodeat arbitrium nostrum ; nihil, hac sine, sensus 
Corporei possunt, opus ut servile quiescat. 
Et tua dum in nobis agitur, non nostra, voluntas ; 
Legitima in Sanctis ducamus sabbata festis. 

Ad secundum S. Germani in Britanniam contra Pela- 
gianos susceptum iter jam accedo : quod non multo post 
prius tempore interposito contigisse volunt Beda w , Vin- 
centius x , et in quarto de vita ipsius libro Erricus Antissio- 
dorensis ita canens : 

Vix prcesul positis humeros subduxerat armis 
Immensum fessus, propriamque reviserat urbem : 
Ecce ferebantur precibus mandata coactis 
Cunctorum, quiqui fuerant ex parte piorum, 
In miseros iterum pestem recidisse Britannos 
Dogmatis insani. 

u Prosp. de Ingratis. cap. ultim. vv Bed. histor. ecclesiastic, lib. 1. cap. 21. 
N Vincent, specul. historial. lib. 20. cap. 10. 



CAP. XII. ANTIQUITATES. 435 

Verum longius inter utrumque intercessisse spatium, ex 
tempore mortis S. Germani colligimus ; paulo post secun- 
dam hanc legationem ilium obiisse, et Constantius, et reli- 
qui omnes consentiunt. Et quidem " ex probatissimis 
authoribus Germanum obiisse anno salutis CCCCXXXV." 
constare Camdenus y ait : quum tamen ante Baronium, 
chronologum profecto non optimum, nullus omnino author 
id affirmet : et Gallicano concilio in causa Chelidonii epis- 
copi post novennium habito Germanum interfuisse teste- 
tur, qui turn vixit, Honoratus 2 Massiliensis episcopus. 
Anno CCCCXLVIII. expiravisse ilium notat Carolus Si- 
gonius a . Eo anno eundeni, " cum Severo Treverensi 
episcopo iterum ad Britanniam missum, renascentem Pe- 
lagianam haeresim confutavisse, et sequente anno in Ita- 
liam profectum mortuum esse," ait vulgatus Sigebertini 
chronici interpolator. Anno CCCCXLVIII. Robertas 
Antissiodorensis, anno proxime sequente Nussiensis mo- 
nachus in magno chronico Belgico, Germanum Britanniam 
iterum invisisse significat : Constantinus Ghinius, in sanc- 
torum canonicorum natalibus Julii31. vel author potius, vit 
ex MS. Sarisburiensi liquet, qui de translatione S. Ger- 
mani tractatum illi subjecit : in quo ista legimus : " Sedit 
autem idem Dominus et apostolicus noster sanctissimus 
Germanus in episcopali cathedra annos triginta, dies vi- 
ginti et quinque. Obiit vero plenus Spiritu sancto apud 
Ravennam Italia? civitatem pridie Calendas Augustas ; 
Valentiniano adhuc juvene imperante cum Placida matre." 

Quinetiam ad annum CCCCLI. pervenisse, ilia scrip- 
toris actorum S. Genovefaa significare videntur, de se- 
cunda hac Germani profectione agentis : " Et urbe (Pari- 
siorum) egressus, cursum est dispositi itineris executus : 
Eodem tempore Actila rex Hunnorum provincias Galliae 
gravi cceperat populatione vastare." Matthasus Florilegus 
secundam hanc legationem ad annum CCCCXLIX. mor- 

>■ Camden. Britann. pag. 94, 95. 

2 Vit. Hilarii Arelatens. in Vincentii Barralis chronolog. Lsrinens. part. 1. 
pag. 112. ubi pro cceli domum repone Chelidonium. Vid. torn. 1. concilior. Gal- 
Has, pag. 79. et 597. b. 

a Sigon. de occidental, imper, lib. 13. 

F F 2 



436 BRITANNICARUM ECCLESIARUM CAP. XII. 

tern Germani, ex Sigeberti sententia, ad annum CCCCL. 
refert : quo etiam anno ilium obiisse, non solum Sige- 
bertus, (ex MSS. codicibus ab Auberto Miraeo editis) sed 
etiam Robertus Antissiodorensis", Vincentius Bellovacen- 
sis c , et Antissiodorensium rt episcoporum indiculi affirmant. 
Pro Sigonii tamen sententia facit Constantius : dum Ca- 
lendas Maias e , quibus S. Amator vita functus est, in 
quartam feriam incidisse seribit, eoque charactere ad 
annum CCCCXVIII. recta nos ducit, atque post eum 
sedisse f Germanum in episcopali eathedra annos triginta, 
dies viginti et quinque subjicit. Ut manifesti convincatur 
erroris Hector Boethius 8 , qui tradit post annum demum 
Domini quingentesimum, Uthero Pendracone regnum Bri- 
tannicum administrante, S. Germanum in Britanniam se- 
cundo adventantem " obtinuisse apud Occam Saxonum 
regem in Anglia, virum a Christi pietate alienum, motum 
tamen vitae ipsius integritate, doctrina et miraculis, ut im- 
pune inter Saxones Christi dogma prsedicaret, capitali 
poena indicta in eos qui Germanum aut Severum vel levi 
afficerent injuria : Kenricum Saxonem, immanem in Christi 
cultores hostem, quod S. Germanum cum comitibus, dum 
Christi doctrinam piis concionibus seminaret, multa aeris 
intemperie noctem totam sub dio permanere coegisset, a 
rustica turba mult