Skip to main content

Full text of "De Xenophontis Commentariorum Socraticorum compositione"

See other formats


88i 



Digitized by the Internet Archive 

in 2012 with funding from 

University of lllinois Urbana-Champaign 



http://archive.org/details/dexenophontiscomOObirt 



DE XENOPHONTIS 



COMMENTARIORVM SOCRATKMVM 



COMPOSITIONE 



SCRIPSIT 



THEODOKVS BLRT 



M A R P V R G I 

IMPENSIS ELWERTI BIBLIOPOLAE ACADEMICI 
MDCCCXCIII 



r 






A.enophontis Commentarii Socratici qua ratione essent compositi non multi sunt 
qui dedita opera examinaverint '). Quaeritur vero utrum operis forma , qualem nunc 
venditant, ex meditatione et vera compositione partium originem ceperit an careat ordine 
et semper caruerit. Fieri autem etiam hoc potuit, ut artis consilio cum opus scribendum 
adgrederetur scriptor oboediret, postea vero neglecto consilio ampliaret appendicesque 
adiceret ; possunt denique adeo contra scriptoris voluntatem iniectae esse particulae alienae. 
Quam cjuaestionern cum ante multos annos tractassem et ad finem quendam perduxisse 
mihi visus essem , tamen publice cum cura disputandi tempus semper defecit et deficit 
etiam nunc. Nihilo setius cum esse cognossem cui sententia, quam his de rebus sustineo, 
vel subducta argumentatione complacere posset, dicendam eam hoc loco tandem esse 
constitui; quam quidem qui possit, boni consulat; qui potiorem sibi finxerit, sive praeter- 
mitlat sive quae alias de hac re diffusius expositurus sum benigne praestoletur. Denique 
dum brevilati studeo, si quae placita aliorum mea fecissem non fere indicavi; nam ex 
rei contemplatione quasi ex fonte salubri unico iudicii rivulos derivavimus. 



1) Trtlia olim Raphael Kuehner prolusit in ed. a. 1841 p. 3: »non mirabere nec Xenophontem 
operain dedisse, ut varios Socratis sermones argumentorum similitudine ad certuin ordinem revocaret 
vel adeo ex iis artem quandam componeret«; tamen aliquem quemcumque ordinem capitum ibidem 
indagare conatur. De ordine paene despeiabat K. Schenkl in studiorum Xenophonteorum parte altera 
(Wiener Sitzungsberichte der Akad. tom. 80 a. 1875 p. 119): »wenn auch in unserer Schrift keine feste 
Disposition hervortritt, so ist doch die Verbindung der einzelnen Theile keine so lose« eqs. Similiter 
Duemmlerus in Academieis a. 1889 p. 125: »bei der lockeren und kunstlosen Composition* eqs. Magnum 
Incrum capi posse sperabam es iis quae nuper A. Doeringius promulgavit in Archivi ad historiam 
philosophiae tomo IV (1891) p 34 inscribens: »Die Disposition von Xenophons Memorabilien als Hiilfs- 
mittel positiver Kritik« et idem ibidem tomo V p. 61. Et vidit ille nonnulla; tamen in plerisque 
spes fefellit; neque qui contra dixit Carolus Joel in libro novissimo »Der echte und der Xeno- 
phontische Socrates« t. I a. 1893 p. 39 sq. tenebras removit vel Prometheam illam scintillam invenit 
qua facem accenderet. 

1* 



IV 

1. 

Xenophon ex Asia redux cum de Soerate certamen inter litteratos ortum videret, 
primum non nisi dnoXoyvav 2wxQarovg condere suscepit eaque integra servata extat in 
initio libri primi Memorabilium; dico eius libri capita solummodo 1 et 2. Gui sententiae 
fidem facit ipsa compositio ac dispositio, qua parvum hoc opusculum quod modo circum- 
scripsi ab iis quae sequuntur olim separatum extitisse et ipsum plenum et integrum et 
unum fuisse demonstratur. 

Praeierat Polycrates sophista vix ante annum 393 a. Ghr. n. xarayogiav SwxQazovg 
ita elaborans ut nova tandem praeter obsoleta crimina conflaret; contra hanc famosam 
accusationem Memorabilia sua derexisse Xenophontem olim proposuit Cobetus, ventilarunt 
coniecturam docti posteriores ad hunc diem usque. Gonstat vero libellum Polycratis non 
veram orationem fuisse neque vero in ipsa causa Socratis pronuntiatam, sed rhetoricum 
artificium simulans illud orationis speciem neque debitum nisi studio sophistico. Iam 
Xenophon illam tantum videlicet Memorabilium particulam quam apologiam Socratis 
nuncupavi, libri I capita initialia 1 et 2. neque vero plura contra Polycratem edidit et 
parvitatem opusculi exaequans libello libellum tespondere volebat. Et sane quam ridi- 
culus homo fuisset, si quasi cum clava Herculis in murem inruens contra orationem 
decem fortasse paginarum plenos libros quattuor emisisset. Habent vero capita eius I 1 et 2 
ambitum haud spernendum, scilicet vel duplicem eius »apologiae« quae separatim sub 
nomine Xenophontis traditur. 

Quod si iam attendimus ad huius apologiae dispositionem, ex adversario assumptam 
esse a Xenophonte recte statueris. Eius enim crimina refutasse ita videri debet ut seriem 
criminum observaret ipsam. 

Ex breviusculo autem incipit exordio. 

Exordium, fere sex versuum. Mem. I 1, 1. noXXdxig st/av/xaaa, xxX. Mirari 
se dicit causas accusationis, adicit ipsam ygayrjv; quae quidem criminationes 
duas continet : 1) in deos non credidisse Socratem, 2) iuvenum mores 
eum corrupisse. Ex eadem YQ a( PV profectam esse Polycratis orationem ne- 
cesse fere est supponamus. An enim aliud novisti aptum fictae accusationi exor- 
dium? Deinde haud cunctatus Xenophon in defensionem celeri pede insilit. 
Quodsi quam largis verbis alibi prooemiari ille soleat perpendas (cf. 1 4, 1 ; IV, 1, 1), 
hanc parsimoniam libello huic breviusculo magis accommodatam fuisse quam 
amplis commentariis facile concedas. 
Exordio autem plane respondet epilogus. 

Epilogus. Mem. I 2, 62 sq. 'Efxol [xsv drj 2wxQarr>g roiovxog cov xxX. Accu- 
sationem contra ius fuisse colligit. Verba autem finalia I 2, 64 nwg ovv dv 
svoyog sl'rj xtX. plane ad ipsam yQacprjv in exordio scriptam gressum referunt: 
1) deos eum non credidisse dicebant; contrarium verum est; 2) iuvenes eum 
corrupisse; potius mores emendavit. Sic epilogus ut debuit ad ipsa verba exordii 
retro spectat; accusatio omnibus iam numeris confutata est; munere functus 
est scriptor. ravva 6s nQaTTwv nwg ov /xsydXrjg dl-iog r)v rifirjg rfj noXsi; In 



V 

haec de Socrate verba parca plana concinna commode desinit scriptum exordii 
conservans tenorem. 
Sic autem post exordium capita refutationis Xenophon ordinavit eademque 
ratione atque per capita eadem libellum suum vel accusationis defensionem 
ordinasse Polycratem praesumitur : 

I a) Mem. I 1,2 — 9. de deorum cultu ac religione. Xenophon et sacra 
fecisse et divinationi favisse Socratem affirmat; negasse videtur ille. 

I b) Mem. I 1,10—20. philosophum, i. e. physicum qualem etiam Anaxa- 

goram fuisse criminatus erat adversarius. Xenophon minime physica curasse 

Socratem, sed res humanas tantum sustinet. Hic etiam dialecticae rationis 

Socraticae mentio iniecta § 16, quaesisse illum in notionibus explanandis zi sazi. 

Denique pietatis plenam vitam Socratis fuisse ait § 20 verbis &av(xd£(o ovv "rtcog 

xzX. distincte prooemii sui memoriam resuscitans. 

His absolutis iam de altero crimine agitur; nam iuvenum corruptorem fuisse pluribus 

firmasse videtur Polycrates; quae singillatim profligare conatur Xenophon. Sic disponi 

pergitur : 

II) Mem. I 2, 3—8. De Socratis victu ac moribus. Magistrum iuvenum 
eum esse praetendisse negatur; immo exemplo solo mores emendabat. Laudatur 
in eo continentia et quidem 1) in rebus venereis; 2) in victu et esu 
{dyoodiaiu)v xal yaazQog syxoazsazazog); 3) facile tolerasse eum frigora et 
aestum; 4) parvis contentum fuisse; igitur abfuisse a mollitie, item a luxu et 
vestium elegantiis (oi>V dfirrsxovr] ovtf vrcodsast xzX.) ; 5) non pecuniae 
cupidini favisse eum nec ipsum argentum sumpsisse ab iis quos 
docebat. Conclu^io : Tiwg dv ovv 6 zoiovzog dvr^Q diay&siQot zovg vsovg; 

III) Mem. I 2,9—48. De legum et rei publicae despectu quem in 
animis adulescentium nutriisse Socratem dixerat 6 xazijyoQog; nempe id irrisioni 
dedisse Socratem, quod Atheniensium magistratus fabis eligebantur; sic illos eo 
auctore tactos esse fiiaiovg. Haec refutantur a Xenophonte § 10 et 11. Exemplo 
autem Polycrati Critias et Alcibiades fuerant, alter optimatium, alter plebis 
partium violentissimus (§ 12). Contra ponit defensor plurima disserens : ambos 
ubi res publicas gerere coeperint, societatem Socratis reliquisse; veros discipulos 
Critoriem Simmiam alios fuisse (§. 48) qui non discere cupierint illud Xsysiv zs 
xal nQdzTsiv (cf. § 15), quod ad eos pertinebat, quibus rem publicam capessere 
et magistratus inire cordi fuit. 

Sed plura etiam probra iecerat accusator: 

IV) Mem.I 2, 49 et 50. de impietate erga parentes; eius scilicet auctorem 
fuisse Socratem; redarguit Xenophon; idem denuo perstringit in parte VI huius 
partitionis. 

V) Mem. 12,51. de non honorandis cognatis reliquis; huius criminis 
refutationem in crimen proximum (§ 55) reservat Xenophon, sed tamen in enu- 
merando hoc ab illo curiose distinaruit. 



VI 

VI) Mem. 12, 52 — 55: de neglegenda erga amicos beneficentia vel 
benevolentia; id dum refellit, ad parentes et reliquos cognatos velut fratres 
recte colendos simul sermo reducitur. 

VII) Mem. I 2, 56—61 : eo quoque morum depravalorem fuisse Socratem, quod 
clarorum poetarum locis inprosperis abuteretur; ita adferre solitum 
esse Hesiodi verba egyov <T ovdev ovsiSog, unde omnia licere efficeret, et illud 
Homeri, quo ad regem argumentis uti, ad populum verberibus iuberemur. 
Xenophon , quod notatu dignum, non poetarum interpretationis Socraticae 
exempla alia et ad excusandum vel laudandum magis idonea adfert, sed missis 
poetis sermone in universum deflexo docet curasse Socratem, nesegnes 
ignavi inutiles essent homines (ro egyd£ea&ai dyairov, ro dgyeTv xccxov. 
rovg dya&o.v ri noiovrrag egydrag elrai , rovg 6e xvftevorrag dgyovg § 57) ; 
coercendos esse qui utile nil aut gererent aut loquerentur § 59; 
ipse vero exemplum fuisse dicitur ipiXdv&gconog 6iv (§ 60) et utilis semper fuisse 
(oocpeXei) neque socios omnino dimisisse nisi factos meliores. 

Quibus tandem sine interstitio adnexus esl epilogus, de quo supra monitum habes. 

Hactenus capitum conspectus et delineatio argumentorum. Quibus argumentis 
septem numero quia totus in eo est scriptor ut xarrjyogiar reiciat, ipse nihil praestitit 
nisi dnoXoyiar crimina singula excutientem , nec in narrationem ideo pleniorem ullam 
de Socrate exspatiatur, sed in rem quasi defixus defendit merita eius sive vitiorum 
defectum; indidem factum est, quod nullus in his Socraticus dialogus, quem expecta- 
veras, occurrit; immo solum quod miectum est diverbium Pericles habet cum Alcibiade 
(1 2, 41 sqq.). »Apologiam« inscrip«isse Xenophontem non spondeo, facile tamen 
mihi persuaderi sinam , et vocem dnoXoysTa&ai ipse posuit I 2. 13: syco <T el fiev ri 
xaxor sxsirco rrv noXiv snoirjadrrjv , ovx dn oXoyrja ofxaf rr]v 6h ngog ^coxgarrjv 
avrovaiar avroTv cog eyevero dirjyrjaofiai; netnpe haec non quidem Ciiliae et Alcibiadis, 
est vero defensio Socratis. et ad illud dirjyr^aofiai cogitando supplemus: dnoloyovfxerog 
vneg 2coxQarovg. 

De tempore quo scripta sit nunc non dissero; at certe collocaverim eam equidem 
inter primora stili Xenophontei conamina, ad quam se accinxerit Polycratem oppugnaturus. 
Athenis non scriptam esse vel ex ratione qua Athenienses ipsos memorat I 1,1 et I 1, 20, 
colligi potest. 

Polycratis libellum orationis formam habuisse constat (cf. Quintil. II 17, 4); ergo 
accusator qui 6 xarrjyogog solet vocari a Xenophonte, non Polycrates ipse fuit, sed Poly- 
crates personatus, id est Anytus (cf. quae disseruit Hirzelius in Mus. Rhen. t. 42 p. 240). 
Quocirca profectum ibi esse Anytum ex ipsa illa accusalionis formula , quam repetit 
Xenophon I 1, I, veri simillimum esse vel adeo necessarium proptereaque iterandam eam 
in suo exordio censuisse serum hunc Socratis defensorem supra dixi. At vero orationis 
iudicialis formam minus adfectavit Xenophon; neque vero id factum est nimirum ne in 
illo quideml ibello, qui sub proprio indice »Apologia Xenophontis« circumfertur. 



VII 



II. 

Scriptor belligerator tempore aliquo praeterlapso postquam otio profundiore uti 
coepit, et aliorum operum grandiorum cepit consilium fundamentaque iecit et quae de 
Socrate nuper ediderat uberiore apparatu instruenda esse constituit; ad aemulationem 
autem maxime dialogorum Socraticorum exempla eum adlicuerunt, qualia Platonem 
Aeschinem Antisthenem sive edere sive moliri videbat. Eadem igitur scribendi lege dia- 
logica iam ipse quoque utendum sibi esse cognovit. At vero tum quidem nihil aliud 
egit Xenophon nisi apologiam suam pridem in publicum divulgatam conservare et in 
capite libri denuo proponere, adicere deinde commentarios latiores, quibus illu- 
straret quae in illa Apologia legebantur. Itaque tum quidem non edidit Xenophon 
Memorabilia tota, sed tantummodo libros qui nunc numerantur Ietll; in his enim 
certe, quae sunt libri I capita 3 et 5 — 7 et liber II totus, revera id solum perspicua 
ratione persecutus est scriptor, ut apologiae illius praemissae in 1. I cc. 1 et 2 sententias 
ad unam omnes singillatim illustraret propositis dialogis Socraticis. Ergo in finem libri II 
ipse finis operis tum incidebat. Quae ita se habere iterum evincit observatus rerum ordo; 
siquidem Xenophon in I c. 3 — II c. 10 eanclem dispositionem cum cura esse destinavit 
quam antea in apologia I c. 1 et 2 observaverat debueratque Polycrati. 

Novum autem his commentariis exoidium praefixit I, 3,1: ( Qg Ss Srj xal wqpsXsTv 
sSoxsi fioi Tovg avvovrag rd fisv SQyto ... rd Ss xai SiaXsyoftsvog , tovtcov St) yQaipoa 
onoaa dv Siafivrjfiovsvaco. Est igitur novum propositum; oblivione mergitur 6 xaTtjyoQog. 
Xenophon quae memoria tenet de Socratis utilitate, memoriaetemporum 
tradere vult. Et verba ipsa quae modo allegavi, quibus tandem adnectuntur ad 
apologiam haec »memorabilia«, cog Ss Srj xal co<psXstv sSoxst fiot xtX, nexum tamen sat 
inhabilem et certe vix minus dissolutum praebent quam quo incipit Oeconomicus: rjxovaa 
Ss tcots avTov xai tisqi oixovofiiag roidSs StaXsyoftsvov vel Convivium : dXX' sfioi Soxst xtX. 

Iam vero in opere hoc altero et grandiore quod tendit a libri I capite 3 ad libri II 
exitum ecce mihi eadem septem capitula iisdem numeris distingui possunt, 
quibus in apologia disponenda supra usus surn , neque possunt tantum; immo debent 
distingui, et ex commentariorum horum, quos nunc proprie dico, contemplatione partitio 
per se facile eadem resilit, quam in illa observatam invenimus. Quod quo admirabilius 
est, eo luculentius ad verum investigandum viam aperit. 

Haec sunt septein capitula Socraticis pleraque dialogis inlustrata. 

I) Mem. I 3, 1 — 4. De deorum cultu et religione. Socratem et sacra 
fecisse et divinationi favisse. Deest dialogus. 

II) Mem. I 3, 5—15; porro cap. I 5 et 6. De Socratis vict u ac moribus. 
1) primus Socratis et ipsius Xenophontis dialogus offertur I 3, 5 sq. de rebus 
veneriis {txsqI dojQoSiaicov); continentia nimirum commendatur. Gum quibus 
arte cohaeret eiusdem syxQaTsia 1 c. 5, et quidem ibi docemur : 2) ventrem non 
esse onerandum {insQsa&lsiv); 3) de vestium luxurie vitanda I c. 6 



VIII 

{nxixwv xcd dvvnodrjxog); 4) p^cuniam eum aspernatum esse neque decere 
magistrum argentum a discipulis sumere. Quin etiam 5) frigora et 
aestuin se tolerare posse gloriatur Socrales I 6, 6 sq. Vide quanta diligenlia 
Xenophon locum I 2, 3 — 8 sive apologiae praeeuntis segmentum quod numeravi 
alterum per singulos locos retractaverit ; nam etiam ibi antecedunt %d dyoodtcia, 
quibuscum iungitur sludium ventris; porro de frigore et aestu tolerandis, de 
vestimenti elegantiis, denique argentum Socratem non sumpsisse a discipulis 
eodem fere ordine expositum est. 

III) Mem. I 6, 15; I, 7; II 1. De legum ac reipublicae aes timation e. 
Hanc rem nunc non ita persequitur scriptor, ut Socratem defendat commemorando 
quanto amore res publicas amplexus sit, sed quaestionibus variis eum occupatum 
ostendit spectantibus ad res publicas, unde a contemptu earum alienissimum 
fuisse per se intellegi poterat. 1) Alios politicos reddebat, ipse politica non 
exercebat; cur ita? I 6, 15. 2) A falsa gloriae captatione socios avertebat 
(dXafrvtiag dnovQsnan); bonos esse, non esse videri opertere qui ad gloriam 
adspirent, sive tibicinem sive gubernatorem sive imperatorem {avQaTrjyog); ita 
I c. 7; quod caput quo maxime tendat, conclusione eius aperitur: dnaTswva 6' 

ixdXfi /LtsyiGTor, batig fxijSevoc tt'£iog tov i^rjnarfjxot, naiUayv, cog Ixavog 

sl'rj zfjgnoXsayg ijy sTa.&ai; ergo ad magistratum bene gerendum hae ad- 
hortationes praecipue spectant. 3) Socrates ad Aristippum II c. 1; quid deceat 
magistratum, ducem, regem ; illam quam in parte 11 commendavit temperantiam 
adprime opus esse rm ccqxovti (§ 1 — 7); minus decere peregrinum esse quam 
civem (§ 13 — 16); artem auteni politicam regiam esse {^e%vr,v fSaadtxrjv) et 
felicitatem (§ 17); debere civem bene facere patriae (§ 19); laborem suscipiendum 
esse nec fugiendum (§ 20—27); civitati utilem se gerat qui honori studeat (§ 28). 
Quae copiosius ita exsequitur Xenophon ut Virtutem et Nequitiaui cum Hercule 
colloquentes Prodico auctore inducat x ). 

IV) Mem. II 2. De vera erga parentes pietate; de causis eius Socrates 
ad Lamproclem. 

V) Mem. II 3. Quae pietatis lex valeat inter cognatos reliquos, 
ut inter fratres. Socrates ad Chaerephontem et Chaerecratem. 

VI) Mem. 114—7. Benevolentiaeergaamicos idoneae causae anquiruntur 
primum ita ut in universum disputetur (cp. 4), exinde per dialogos tres cum 
Antisthene, Criiobulo, Aristarcho habitos (cp. 5, 6 et 7). 

VII) Mem. II 8 et 9 et 10. Ad poetarum interpretationes Socraticas dedita 
opera non relro vertit Xenophon, quippe quas etiam 1 2, 57 sqq. declinavcrit. 



1) In fine libri primi (1 7, 5) offendit illud toiuSe , in limine secundi illud Toiavra (II 1. 1); 
loco priore rescribendum esse arbitror ifj.ol /uei> ovf tdoxsi .. (cttotqetieii' tov; avvotnaq zoiavxa. 
diaXeyofttvos (illnd ds in Touids per diitographiam torsitan ex dta quod sequitur ortuui sit); loco 
posteriore ita : 'Edoxsi di /uoi y.al nQOTQEneiv tovs avvovTa? day.etv iyxorcTEiav (verba inmissa Toiavra 
llytov ex fine lluri pnoris iuiep»ere). 



IX 

Sed quod ibi (pddv&Qomov sive utilem fuisse popularibus Socratem et alios 

ad utile quid gerendum incitasse exposuit, nunc exemplis tribus illustrat: 

primum est de Euthero paupere, mercede operam locante, quem ad con- 

venientius negotium vilici impellit (cp. 8); alterum de Gritone divite, a syco- 

phantis vexato, cui in auxilium vocat Archedemum iuris peritum amicitiaeque 

amborum fundamentum ponit (cp. 9); tertium de Hermogene paupere, quem 

Diodoro administrum commendat; curandum enim esse ne amicus bonus, quo 

nihil utilius, per indigentiam pereat (cp. 10). Sic summa philosophi in rebus 

alienorum iudicandis diligentia adumbrata est; qddv&Qomov in his aliisque 

rebus et utilem civibus revera se praestitit hic Socrates et, cum deceret omnes 

sQydraq sivai, ad id ipsum quos potuit impellebat. 

Quibus ambagibus tandem apologiae praemissae denuo argumentum expletum est. 

Vides autem scriptores illius. saeculi sive aevi Isocratei cura quam admirabili materiae 

ordinem retinere calluerint; bis enim ordinem eundem a Xenophonte anxie observatum 

esse exploratum est. 

Qua in re quoniam conscius artis plane fuit, consectarium dico separatim tum 
editos esse Memorabilium libros I et II; quos ille dum conscribit, cogitare non- 
dum potuit de scribendis libris qui sequuntur III et IV. Nam ubi dispositionis rerum 
plenae et integrae ambitus desinit nil ut desit nilque superfluat, ibi desinit etiam con- 
silium scriptoris. 

Sed etiam in alteram cogi videmur conclusionem ; tum enim cum divulgaret Xenophon 
libros I et II, adfuisse clarissimum illurl caput 4 libri I primo obtuitu negandum 
est. In quo cum disceptet Socrates deorum in homines provisionem rationibus 
physicis, frangit operis dispositionem , quam quasi sanctam et inviolabilem tuebimur, 
et vel propter ipsam suam indolem iam exulabif hic de dis tractatus. Neque enim per 
se illa dispositio necessitatem habebat neque ex re nata erat, sed soli Polycratis exemplo 
debebatur; quam si evertere semel voluisset Xenophon, omnino sensu careret quod in 
reliquis mordicus eam retinuit. Accedit quod res physicas disserere Socratem solitum 
non esse Xenophon asseveraverat I 1, 11. 

Verum enim vero nimis intendere arcum sagittarium non decet placetque recogitare 
quae modo conclusimus. Contrarietatem locorum I 1, 11 et I c. 4 conciliari posse aliqua 
ratione, licet in vituperium incidat ars Xenophontis, non primus sentio equidem. Neque 
obliviscamur inde ab I c. 3 novam lucubrationem exordiri ita, ut ne in uno quidem et 
eodem scripto secum pugnare Xenophon dici queat. Et omnino scripta esse a 
Xenophonte praeclarissima illa theologumena nunc quidem firmiter sustineo; quae enim in 
eo sapiunt Stoicam doctrinam, inde deduci possunt, quod cynicus sive Antisthenicus 
ipse fuit scriptor: qui quatenus in his Antisthenis libros excerpserit in praesens non 
diiudico. Contra expectationem autem illud evenit, quod huius operis partitionis prima 
pars 1. I cp. 3 § 1—4 quae est de deorum cultu et religione, debito minutior evasit; 
complet enim paginam vix unam neque, quod magis urgueo, dialogus in hac prima 
parte contra morem ullus exhibitus est. Consilium autem Xenophontis hoc fuisse in 

2 



X 

propatulo est , ut quid sensisset Socrates de rebus omnibus in capp. 1 1 et 2 memoratis, 
dialogorum exemplis illustraret. Iam vero de deorum cultu et religione dialogus qui illic 
desideratur offertur ecce in hoc ipso capite 14 de quo litigamus. Exoptato igitur accideret, 
si translocari se sineret caput quartum post capitis tertii § 4. Id fieri tamen non potest; mox 
enim quintum caput verbis § 1 praemissis El 6s dr) xal syxQarsia xaXov xdya&dv dvdgl 
xrfjfxd sariv, sTtKSxsxpoifxs&a sXr i tiqov /? C@ a£s Xsyoov slq ravrrjv roidds ex capitis quarti 
initio ita suspensum est, ut hoc ab illo divellere nullo pacto liceat; nam quod scriptor 
monet c. 4 § 1, Socratem non solum exhortatum esse homines ad meliora {nQOTQsipaottai), 
sed etiam perduxisse (nQoayayslv) , id resuscitatur et iteratur verbis cp. 5 § 1 si ri 
nQov§(@a£s; igitur illud xal quod legimus cp. 5 § 1 : Ei ds 6r] xal syxQarsia, retro spectat 
ad vocem nQoorov cp. 4 § 4 : Xs^oo 6s nQoorov . . . nsQt rov daiiioviov. 

Iam vero permirum esse dixeris, quod caput 4 novo et satis amplo prooemio 
distinctum est, ita quidem ut in opinationem pellici possimus non I c, 3, sed I c. 4 horum 
commentariorum verum esse initium; haec autem, id quod modo tetigimus, in prooemio 
isto exposita sunt a Xenophonte: quod nonnulli credant Socratem ad virtutem ex- 
hortatum quidem esse homines, sed non perduxisse, id credere desituros esse, si viderint 
non solum quomodo ille falsam sapientiae iactationem represserit sed etiam quae 
locutus sit sive docuerit (d Xsyoov ovvrjfisQsvs); eiusque sententiae Xenophon iam pro 
exemplo habet non solum caput I 4 sed etiam sequentia. Ergo c. I 4 novum commen- 
tariorum initium est; dialogos enim promittit (d Xsyoov) et tales quidem, quibus non 
solum exhortans (nQOTQsipag), sed etiam in rem perducens (nQoayuyoov) carissimus magister 
delineetur. Ergo priore capite I 3, in quo Xenophon partitionis partes I et II, quae sunt 
de deorum cultu et de continentia , tractaverat , non sibi satisfecerat ille , quippe cum 
aut dialogicum sermonem ibi non praestitisset aut in colloquio uno leviusculo, quod est 
de rebus veneriis, non ita exhibuisset Socratem, ut vi probationis et demonstrationis ad 
virtutem cogeret auditorem ; qua re commotus in cp. I 4 ad partitionis et operis universi 
initium de integro revertendum sibi esse sentiebat. Veniam igitur habeamus scriptori, 
quod titubabat in initio laboris neque quod conceperat consilium statim exsequi sine 
offensione valebat. Sic denique horum commentariorum qui tendunt ab I c. 3 ad II c. 10 
dispositionem antea prolatam nunc corrigendam esse existumo, ut proponam tractatam 
esse a Xenophonte 

dispositionis partem I: Mem. I 3, 1— 4. de deorum cultu ac religione; sine dialogo. 

partem II: Mem. 13, 5— 15. de victu Socra tis et continentia; sine 
dialogo nisi »suasorio« uno. Deinde rursus 

partem I: Mem. I 4. de deorum cultu ac religione; dialogi »in- 
ductivi« exemplo. 

partem II: Mem. 15 et 6. de continentia; dialogis eiusmodi com- 
pluribus. Exinde 

partem III: Mem. 16, 15; I 7; II 1. de legum ac reipublicae aesti- 
matione; et ita porro quae sequuntur ordine servato et ea 
ratione , ut in nulla parte dialogus eiusdem generis desideretur. 



XI 

Cunctos fere diaiogos inde ab I c. 4 ad II c. 10 »inductivos« esse (nQoaxTixovg; 
liceat enim abuti hoc vocabulo) nemo negabit; est igitur quod mireris alque vituperes 
quod Xenophon neglecta illa distinclione verborum nQotQsnsiv et nQodysiv in I c. 7 ad 
Socratis orationem accessit verbis aQSTtjg inifisXsTa&ai nQosTQsnsv iterumque in II c. 1 
verbis: idoxsi ... nooTQinsiv. Quod quidem ille nimis inconsiderate fecit. Constat certe 
dialogi in I 3, 8 — 13 naturam diversam esse et singularem ; est enim magis sermo »sua- 
sorius« (cf. § 13 avfifiovXfiw aoi) vel »admonitorius« (§ 8 naQfjvsi), non demonstratio 
talis qua quis cogitur. Neque omnino versalur nisi in re leviore et paene ludicra. 

Sed enim vereor equidem, ne totam qua huc usque usus sum argumentandi rationem 
nimis lubricam esse et artificiosam lectores suspiciosi iudicent. Certe enim si quis inter 
primum illum dialogum I 3, 8 — 13 et eos qui sequuntnr satis magnum discrimen inter- 
cedere infitietur, ad eum haec omnia fere nihil valebunt, et oleum et atramentum per- 
didero. Habeo vero quo magis corroborem atque confirmem sententiam meam. Nam 
etiam in absconsum consilium scriptoris intimum illud et penilissimum posse penetrari 
suspicor. 

Immoremur etiam pluribus in capite 13, in quo recte taxando quaestionis cardo 
vertitur. Et dialogum pervenustum ibi oblatum § 8—13 talern non esse quo per- 
suaserit Socrates interlocu tori, ergo inefficacem fuisse ipso initio sequentis 
capitis I 4, de quo rettuli, ita comprobatur, ut extra omnem dubitabionis aleam positum 
sit. Nam sermones ad persuadendum validos inde ab I c. 4 demum incipere teslatur 
scriptor. Iam vero hocine, quaeso, casu factum est, quod ille sermo in I c. 3 solus et 
unus cum ipso Xenophonte habitus esse fingitur? Agitur autem de amore 
puerorum neque se contemptorem basiorum ibi esse simulat Xenophon (I 3, 10). Agnosco 
igitur ironiam quandam satis iucundam scriptoris sese ipsum deminuentis, qua in re 
clarissimam ironiam Socraticam aemulatus est; etenim ille primarium quidemin 
opere interlocutorem semet ipsum introduxit, at vero in se solo et uno 
sapientiam magistri frustra fuisse ingenue fatetur, neque ideo usquam 
in sequentibus ipse scaenam denuo voluit ingredi. 

Ergo series argumentorum , quibus incipiunt hi Commentarii, iam sic circumscribi 
poterit vel liberius enarrari : »Docebat Socrates primum quidem quomodo dii colendi 
et religiose vivendum esset (I 3, 1 sqq.). Idem continentiam maximam et exercebat et 
sodalibus commendabat (13,5 — 7). Sic olim Socrates, ut exemplum afferam, cum 
memet ipso de amoris et osculandi voluptatibus dehortans locutus est« (I 3, 8). 
Exinde promit Xenophon quae magister de osculi qualitate et telis pulchriludinis 
satis gratiose luserit (I 3, 8 — 13). Pergit autem: »At vero equidem non tales Socratis 
sermones proferam , qui vero effectu caruerint (scilicet me ad rerum amatoriarum ab- 
stinentiam quamquam nQosTQsipsv, tamen non nQorjyaysv), sed tales potius, quos effectum 
plenum habuisse mihi constet« (14, 1). Atque abhinc alios viros plurimos, Aristodemum 
Antiphontem Aristippum Lamproclem Chaerephonlem Antisthenem Crilobulum, num- 
quam vero sese ipsum rursus in librum intulit Xenophon. Cur tandem ita se celavit? 
Nonne modestiam scriptoris ingenuam persentiscis quamvis iocosam atque ironicam? qui 

2* 

UNIVERSITY 0F 
ILLINOIS LIBRARf 



XII 

scilicet nusquam in his libris omnibus eo descenderit , ut suos ipsius mores emendatos 
esse vel fastigium Socraticae virtutis se ascendisse iactaret. Immo id ipse tacendo negat, 
neque solum negat tacendo, sed etiam hoc potissimum loco, de quo disputamus, satis 
eleganter et satis distincte confessus est Aristodemum Antiphontem Aristippum reliquos- 
que omnes Socratis auxilio laudem virtutis aliqua ex parte re vera esse adeptos, sese 
minus; estque hoc illud artificium detractandae laudis propriae et animi imbecillitatis 
confitendae, quo et sibi et aliis placere solent homines ironici quoque vel Horatius se 
Epicuri de grege porcum submisse ridens profitebatur. 

Hoc denique causae fuit, cur filum quod in I c. 3 texere inceperat Xenophon, 
statim abrumperet pudore quodam festivo prohibitus et denuo texere adgrederetur in c. 4. 

III. 

Interim Socratici reiiqui, Antisthenes Plato, philosophari Socratis ore non desierunt, 
nec non et ipse Xenophon aliis fortasse praeter magistri memoriam operibus susceptis 
suam cogitandi disputandique rationem magis magisque excoluerat. Sic factum est ut 
aliquo certe transacto temporis spatio extendere commentarios Socraticos decerneret. Iam 
enim supplementa aliqua subnectere operi decrevit, in quibus tralaticiae dispositionis 
rationem iam nullam habebat; neque vero subnexuisse videtur nisi librum tertium. 
Hanc igitur tertiam operis editionem fuisse existumo continentem libros tres. 

Liber tertius suppletorius ex partibus diversis constipatus est. 

Prima pars sive supplementum primum obtinet capita 1—7; et in sententia 
principali, quam quasi novum indicem supra scripsit, de cura rerum laudabilium (tcov 
xakcov) se »nunc« expositurum profitetur: c 'On 6k tovq oQsyofisvovg tcov xaXcov imfuXeig 
cov oQsyoivTo Tioibov cocpsXsi, vvv tovto dirjyfio-ofiat ; sic coagmentatione aliqua qualicumque 
libri II et III coaptati sunt, Et scripsit cocpsXei, ut ad ipsum initium Commentariorum 
I 3, 1, ubi est cocpeXeTv iSoxsi, remitteret lectorem. Quin etiam locum illum dispositionis 
septimum ac postremum in exitu libri II, quo potissimum illustraverat Socratem ulilem 
fuisse civibus suis, nunc quadamtenus respicit libereque continuat atque dilatat et in 
magnum ambitum vel paene in proprium librum ut excrescat curam habet. Revera 
tamen homo quaestionibus politicis unice devotus non nisi studium reipublicae ad- 
ministrandae et magistratuum s uscipiendorum nunc quidem sectatur, quippe 
de quibus in antecedentibus non nisi paucissima inmittere potuerit Polycrateae dispositioni 
obtemperans Mem. 16, 15 — II c. 1. Attinet igitur hoc primum supplementum potius ad 
1 6, 15 — II c. 1 sive ad dispositionis partem tertiam. Et in libris 1 et II quatenus Xenophon 
suam philosophiam humilem illam et claudicantem obtruserit Socrati, quaerere supersedeo; 
credo tamen fere omnia ibi vel pleraque propria esse ingenii Xenophontis neque trahi 
posse ad sapientissimum magistrum nisi cautione summa adhibita. At vero in 1. III 
cc. 1 — 7 quasi nullis iam vinculis coercitus frenos sibi liberos dedit scriptor et totum suis 
deliciis se permisit, ut tantummodo sibi propriam ac suam sinceram doctrinam profun- 
deret. 






XIII 

In hunc autem ordinem argumenta publica vel militaria revocavit: 
cp. 1. De ducis officiis et rebus tacticis. 
cp. 2. Iterum de ducis officiis; consulere eum debere valetudini militum et 

felicitati quasi gregis pastorem. 
cp. 3. De magistri equitum officiis. 
cp. 4. Bonum ducem facile eum esse qui etiam bonum patrem familias, 

dispensatorem, choregum se praestiterit. 
cp. 5. De peditatu Atheniensium ; quo cum superiores facile sint Thebani, 
quomodo augeri ille et fortitudo pristina revocari possit disceptatur. 
cp. 6. Is qui immatura aetate res publicas capessere properat, 

repellitur et scientia rerum destitutum esse convincitur. 
cp. 7. Is quem taedet magistratus gerendi ad suscipienda munera 
publica incitatur. 
Hactenus supplementum primum de argumentis publicis ac militaribus. Exinde 
dirupta omni sermonis perpetuitate legitur supplementum alterum comprehendens 
capita 8 et 9, quod est de arte Socratis dialectica. Eam artem tetigerat Xenophon 
in apologia I 1, 16, in commentario vero qui tendit ab 1. I c. 3 ad 1. II c. 10 plane 
praeterierat. Nunc definitionum exempla ponit, quae quantumne genuini Socratis 
sapiant, hoc loco in incerto securus relinquo; docemur fere cp. 8 § 1 — 7 quid sit xc 
dya&ov, quid xd xaXov ; post digressionem c. 8 § 8 — 10 pergitur in c. 9 distinguendo 
quid sint fortitudo , sapientia , temperantia (acocfQoctvvrj) et ita porro. 

In subtiliore digressione cp. 8 § 8 — 10 quae est de aedificatione exemplum ponere 
volebat Xenophon definitionis eius, qua pulchrum sive laudabile (%6 xaXov) idem esse 
atque utile dictum erat § 7. Nil nempe xalov esse nisi iroog xi. Haec non Socratis, 
sed Xenophontis propria esse vel maxime proditur vocibus § 8 efxoiy idoxsi xxX.; et 
conferantur Ischomachi verba in Oeconomico cp. 9 § 4. 

Sequitur tertium supplementum quod extat in capitibus 10 et 11 et 12. 
Tractantur artes variae et artium rationes, consilia, auxilia: cp. 10 de pictura, sculptura 
et arte loricaria, cp. 11 de meretricum artificiis, cp. 12 de rebus gymnasticis. 

Conexus inter supplementum alterum et tertium vix ullus percipitur. Dixerit quispiam 
ad artes disputandas eo inductum esse scriptorem, quia cp. 8 § 1 — 8 memoraverit quid 
sit pulchrum et de architectura nonnulla interposuerit cp. 8 § 8 — 10. Tamen illam sen~ 
tentiam xaXov non esse nisi ngog xi nullo pacto explicant dialogi supplementi tertii ; nisi 
forte adferas quod gymnasticam cp. 11 eum flnem habere exponitur ut corporis et animi 
sanitatem exercitatione corroboret ; ceterum in arte loricaria cp. 10 § 12 semel inicitur 
destinatam esse nqog xov %qc6[xsvov. Quae cum ita sint, iam explicatum habet quod 
illam de aedificatione disputationem cp. 8 § 8 — 10 non in supplementum tertium intexuit 
Xenophon artibus adiungens ; nempe ibi id ipsum illustravit xaXov non esse nisi nQog xi. 
Denique supplementum quartum quo complentur capita 13 et 14, dissolute 
in clausula et calce libri subicitur; ibi miscellaneae historiolae, dicteria, responsa brevi- 
uscula, uniformia, simplicia, ad vitam communem nimis pertinentia, satis insulsa pleraque 



XIV 

recensentur quasi per saturam; incipiunt fere ut in apophthegmatum collectionibus: 
oQyi£o(ie'rov Os noTs tirog vel dXXov Ss Xsyorxog vel dXXov <f av Xsyorxog, xoXaGavxog Ss 
Tirog, (fofiovfisrov Ss tirog. Oracula Socratis huius fere prosapiae sunt : inediam optimum 
remedium esse contra cibi fastidium ; in potu ciboque ne simus nimis difficiles; quae 
omnia et re et confoimatione memoriam faciunt chriarum et characteris cynici; nisi quod 
ipso sale Bioneo destituuntur. Appendicem hanc esse vel ipsa rerum vilitas clamat. 
Residua enim, libro vix digna vel editione, quae in ceris commentator adservabat, sub 
finem voluminis ad paleae instar corrasit. Hac ratione hunc operis verum finem 
esse ipse scriptor indicavit. 

IV. 

Restat Memorabilium liber quartus. Atque tum cum primam emissionem libri 
tertii faceret auctor, in ipso tertii fine opus totum eum definiisse iam ex iis efficias quae de 
libri III capitibus 13 et 14 modo dicta sunt. Accedit quod quartus naturam et a tertio 
et a primo alteroque diversissimam prae se fert. Plurima autem sunt et gravissima 
pleraque, quibus ab iis quae antecedunt lato spatio removeatur. Et primum sermo 
diversus est, diffusior scilicet et laxior et magis oratorius ut paene loquacem et abun- 
dantem praedices, quin etiam ita instructus quasi si nunc tandem plenissima velificatione, 
ut aiunt, uti nauta incipere velit. Simul notandum, quod cum in prioribus ad utilitatem 
et vitae usum humiliore ratione plerumque respexerit Xenophon, in ultimo libro vere 
philosophari incipit eatenus quatenus huic ingenio philosophica meditatio patebat; certe 
ad maiores quaestiones altiore tractationis genere et cum apparatu grandiore nunc demurn 
se accingit. Deinde cum tertius a vera rerum dispositione sit exemptus, immo supplementa 
varia fere sine ordine conglomerata offerat, quartus ecce nova dispositione eaque elegan- 
tissima, qua a tertio distincte segregatur, exornatus est et ea quidem arte rotundatus 
ut per se stetisse et excogitatus esse videatur. Quam artem ubi contemplabimur, etiam 
id mirabile dicemus, quod solus quartus liber uno et continuo argumento completur, per 
reliquos miscellaneae quaestiones sparsae leguntur. Neque igitur vel id casu factum, 
quod cum in quarto dialogos non nisi cum uno fere semper Euthydemo habeat Socrates 
(semel Hippias eius loco introducitur c. 4), ab hoc quoque artificio valde distant libri priores; 
immo quoniam in eodem argumento nunc persistit, ne personam quidern variandam 
esse scriptor existumavit. Denique, quod quidem maxime est ponderandum et paene turbas 
facit, argumenta nonnulla, quae in quarto agitantur, iam iudicata et discussa erant in 
ante scriptis nec tamen ullo modo Xenophon se rem actam agere indicat vel hanc non 
esse nisi praeteritorum iterationem. 

Sequitur capitulorum conspectus quo quae significavi cognosci possint. 

In exordio libri quarti rursus de integro pronuntiatur omnium civium utilissimum 
se exhibuisse Socratem ; neque solum serio sed etiam per iocum: xal nai£<ov xal 
Gnovdd^wr skvaiTsksi roig GvrdQiaiQifiovGi: IV, 1, 1. Verba fere plena sic traduntur: 
Olhw ds 2o)xQaTr]g f t v sv narTi nQayjxaTi xai ndrTa TQonor o)(ps'hfiog, ojGts .... (parsQor 



XV 

sivai oxi ovdsv cocpsXifxcoxsQov rjv xov 2o)xQaxsi (SvvsTvai . . . insl xal xo sxsivov /xsfxvijtT&ai 
fir) naqovxog ov fxixqd cocpiXsi xovg sico&tixag ts avxco dvvsTvtu xal dnoSs%ofxsvovg ixslvov. 
xal ydg nai£cov ovdsv rjxxov rj ttn ovd d£cov iXv tT it sXsi xoig ttvvdiaTQiflovtn. 
noXXdxig ydq stprj fxsv dv Tivog sgdv xtX. Quo in prooemio exarando tertii libri 
recordatus esse non videtur Xenophon ; immo quod dicit utilem hominem fuisse et ioco et 
serio, nunc demum denuo exordiens id probaturus est; pergit enim interposita voce ydo ita: 
noXXdxig ydo scprj fxsv xxX. Et adicitur illico iocosi exemplum: dictitasseSocratem se iuvenum 
amore esse captum, cum tamen non corporis formam respiceret, sed indolem ad virtutem 
paratam. Ceterum in libro quarto numquid satis hilare et ad risum accommodate omnino 
ludere dici possit Socrates, ambigo; mihi potius simplici gravitate et sicca veritate plera- 
que absorberi et varietate coloris fere carere videntur; nisi quod in caput 2 ridicularia 
nonnulla inmissa sunt (vide potissimum illud iysXacav § 5). Igitur praeter quartum librum 
suum scriptor fortasse etiam Convivium in illis verbis cogitavit; Convivium enim ex 
verbis incipit: memorabilia (d£iofivr]fj,6vsvTa) esse non solum xd fisTa trrTovdfjg nqaTTo- 
fisva dXXd xal Ta iv TaTg rraiSiaTg, et harum quidem naidiwv exemplum ibi propositurus 
est Convivii enarrationem. Quod utut est, certe haud inepte statuerit quispiam »Memo- 
rabilibus« tamquam pro quinto libio adnectendum »Convivium« esse, pro sexto »Oeco- 
nomicum« x ). 

Ceterum in ea quoque re digitum pono, quod cum in initio illo Commentariorum 
simplicissima ratione dictum sit xal toipsXsTv idoxsi I 3, 1 itemque ubi supplementa inci- 
piunt oxi 6i ... cotpsXsi (III 1, ]), contra in limine libri quarti vox eadeni ita cumulata extat, 
ut prorsus novo impetu ad rem altiore ratione agitandam se parare videatur scriptor: 
legitur nempe ovxco 6s 2. i]v iv navxl nodyfxaxi xal ndvxa xqonov cotpiXifiog . . . ovdhv 
cotpsXifxcoxsQov r)v . . . xal xo ixsivov fxsfxvrjtr&ai . . ov fiixqd totpiiXsi. Ex quo sane exemplo 
qualenus dictione exuberanti atque tumore oratorio hic liber omnino cum ceteris discordet, 
eximie percipi potest. Illud vero iv navxl nqdyfxaxi xal ndvxa xQonov qua lege addi- 
derit, infra apparebit. 

Exinde magnarn introductionem scriplor paravit; totus enim hic liber 
inscribi potest nsQi naidsiag; igitur in cp. 1 orationes Socratis sine dialogo, 
in cp. 2 dialogum praestruxit, quibus generales de educatione et disciplina sententias 
proponeret ; quae sunt 

IV 1,2: amasse Socratem eos adulescentes, quorum animos ad virtutis et 
rerum utilium opera tendere cognosset. Nempe amor fundamentum est insti- 
tutionis debuitque antecedere. 

lVl,3et4: de rationedocendi: distinguitur inter naturae dona et discipli- 
nam; neutram neglegendam esse; necessariam disciplinam esse evincitur. 

IV 1, 5: ne divitem quidem scientia, quae disciplinae ope paratur, carere posse. 



1) Similia olim Schenkelius commendabat 1. 1. p. 145 adlegato Galeni loco illo ad neqi (i^&(>a)f 
18, 301 Kuehn., ubi de Oeconomico: oxi zo fiifiKlov zovio zwv 2}wy.Qaiixu>v 'Anofxvrjfiovev^dTmv eazl to 
ea^azov; ergo Symposium praeivit? 



XVI 

IV 2: dialogus cum Euthydemo habitus: eadem fere tractantur quae ttsqI 
dXa^ovsiag iam extant 1. I c. 7 et 1. III c. 6; non superbire licere sapienti; in 
examen vocatur scientia politica Euthydemi; conscius enim esse debet sapiens 
quid sciat, quid minus; curet igitur illud yvuj&i csainov (cf. III 9,6); hoc 
primarium esse statuitur in disciplina. Sic ad rem ipsam persequendam tandem 
via munita est; et primus hic dialogus cum Euthydemo habitus ad reliquos 
praeparat lectorem et introducit. 

Atque iam sine haesitatione accurate proposita partitione quadrifaria ad singularia 
gressum fert Xenophon. Ipse enim satis perspicue et in loco debito partitionem quam 
secuturus est articulatim indicat IV 3, 1 : T6 [x&v ovv XsxTixovg xal nqaxxixov g xal 
[irj%av ixov g ytyveti&ai lovg cvvovTag ovx scttsvSsv, dXXd tiqotsqov tovtwv wsto 
XQfjvai GwcpQoffvvrjv avToig iyysvsodai. Ex quibus verbis facili negotio hanc materiae 
tractandae divisionem enucleemus: acturus est 1) primum (tiqotsqov) de temperantia 
(auxfQoavvrj) , praeterea vero etiam 2) de loquendi habilitate (XsxTixovg yiyvso&ai), 
3) de rebus prudenter gerendis (riQaxTixovg yiyvso&ai), 4) de artibus per eru- 
ditionem comparandis (/urjxavixovg yiyvso&ai). Quod quidem neminem doctorum 
perspexisse aut ponderasse non satis possum mirari. Abscondere sane quadamtenus 
conatus est Xenophon consilium suum neque tamquam si ad pueros scriberet, nimis 
explanate dixit se nunc libri partes velle enumerare. Enumeravit tamen, et qui volet 
elegantem fraudem et dissimulandi artem facile deteget. Sic enim vel Cicero praescribebat 
de Orat. II 176 sq. : »puncta argumentorum plerumque occulas ne quis ea numerare 
possit, ut re distinguantur, verbis confusa esse videantur«. 

Est igitur haec partitio quadrifaria eiusmodi ut Giceronis Catonem maiorem sive 
De senectute in comparationem eligere apte possis, ubi § 15: Etenim cum complector 
animo, quattuor reperio causas, cur senectus misera videatur: unam qtwd avocet a rebus 
gerendis; alteram quod corpus faciat infirmius; tertiam quod privet omnibus fere volupta- 
tibus; quartam quod haud procul absit a morte. Earum si placet causarum quanta quam- 
que sit iusta una quaeque videamus. Nec hercle potest negari non minus per se stare 
et sui quasi iuris esse Xenophontis librum IV sive tisqi naidsiag tractatum quam Ciceronis 
illum de senectute. 

lam vero partitio Xenophontis revera per librum quartum totum gubernat omnia 
fere complectens neque alieni quidquam intermixtum est; nisi quod partem tertiam in- 
verso ordine ante secundam absolvi videmus; antea enim homines nQaxTixol quam 
XsxtixoI a Socrate facti inducuntur. Hanc libertatem quis non vel condonabit scriptori 
vel adeo gratam et acceptam habebit? Agitur ergo 

I) cp. 3 et 4 de sana mente sive temperantiananciscenda (ocoqQovag 
noish). Per duas quaestiones res dissipatur. 1) cp. 3 de pietate sive de sano 
erga deos mentis habitu: tvqwtov p,sv drj tisqI &sovg sttsiqccto c uxfQovag 
noislv IV 3, 2. Agit Socrates cum Euthydemo txsqi evcsfisiag: deos hominibus 
providere; colendos esse vo/juo noXswg. Haec vero dum scribit Xenophon plane 



XVII 

neglegit quod simillima iam dederat in Gommentariorum libri I capite 4. 
2) cp. 4 respondet priori, agit igitur de sano erga homines mentis habitu 
sive ostendit Socratem nsQi dv&Qconovg ffuxfQovag noiovvta. Colloquitur 
Socrates cum Hippia nsQl dixaiov ') ; parendum esse et scriptis legibus et non 
scriptis. Est nempe pietas in priore capite posita ipsa quoque iustitia, sed ea 
quam dis debemus; ergo etiam iustitia omnino sicut pietas ad ffooipQoffvvrjv illam 
pertinet, ita tamen ut non ad deos, sed ad homines relationem habeat. Denique 
pari modo et in cp. 3 et in cp. 4 urbis legum auctoritas invocatur. 

II) cp. 5. illustratur Socrates nQaxtixovg noieov; ita promiserat scriptor in 
partitione; prornissi memor nunc verba dedit § 1: 'Qg di xal nQaxtixwtsQovg 
inoisi tovg ffvvovtag savtoo, vvv av tovto Xs^oo. Quo proposito tamen ita 
abutitur, ut eligat sibi quaestionem nsQl iyxQatsiag quam importune dilatat 
indefessus neque curam habet eorum quae de temperantia abunde per libros priores 
effuderat. Dialogum et hunc et eos qui supersunt Socrates instituit cum Euthydemo. 

III) cp. 6 Socrates Xsxtixovg noiwv. Incipit: 'iig di xal diaXsxtixovg inoisi xtX. 
Collecticiae proponuntur definitiones: quid sit pium, quid iustum, quid sapientia; 
bonum id esse, quod cuique utile; xaXov esse nQog o av sxafftov %Qr]aifxov ?J. 
Igitur libri tertii, ubi eadem vel persimilia in c. 8 et 9 exhibuerat, hoc loco 
prorsus aut ignarus aut immemor est Xenophon. Id etiam confirmatius con- 
tendet qui perpenderit verba IV 6, 1 : ndvta fxhv ovv fj diooQi^sto noXv sQyov 
dv slrj dis£sX\tsTv , iv offoig Sk tov tQonov trjg iniGxsipscog drjXwffsiv oifxai, 
toffavta Xs^co: in quibus negat se omnes percensere posse definitiones; tot com- 
municare vult quot sufficiant ad methodum demonstrandam. Haec scribere 
nequaquam poterat ille, si librum III omnino respiciebat; aliter ad definitiones 
in priore libro memoratas nunc etiam plures se adiecturum esse dixisset. 

IV) cp. 7 inducitur Socrates /nrjxavixovg noioov sive avtaQxsig iv tatg nQog- 
rjxovffaig nQatsffiv (sic enim nunc in § 1 notionem circumscribit). Curabat 
Socrates in uno quoque ne experientia rerum careret; docebat tov dQ&oog 
nsnaiSsvfisvov (xs'%qi otov dsoi sfinsiQov sivai sxafftov nQay/natog; quatenus in 
geometria studium esset collocandum, quatenus in astrologia et arithmetica ; 
adiciGS3t hygienica sive valetudinis curationem nec non et artem divinationis. 

Sic argumentum libri quarti quod est nsQi naidsiag rite absolutum esse et omne 
exhaustum videtur. Vix tamen recte. Immo caput 8 quod unum superest ita nexum 
habes cum c. 7 ut ad quartam huius tractationis particulam haud iniuria traxeris. Simul 
tamen caput hoc quod dixi octavum etiam epilogi partes apte suscepit, quippe in quo 
ad mortem tandem Socratis derigamur. Ne vero credas ipsam mortem describi. Immo 
agitur de daemonio tantum ; exponitur numquam errori obnoxium fuisse Socratem 



1) Praemittitur in huius capitis §§ 1 — 4 Socratis laudatio, qui ipse legibus urbis seruper paruerit; 
quae spuria esse non pauci dicebant; ad haec tamen respicit § 10: « doxei /j.oi dixaia slyai ovdeis 
navofxai anodeixvvftevos (sc. EQyia). 

3 



XVIII 

daemonio confidentem; nam ne de morte quidem id ipsum fefellisse L ), sed conscium futuri 
Socratem eam amplexum esse voluntariam; reputasse enim in natura rerum id esse 
positum quod senem nullum non mors expectat. Iam ego ab eorum sententia qui pro 
spurio damnare consuerunt hoc caput, semper in partes contrarias refugi. Quod si quis 
tandem in vinculum inquirat, quo ipsum cum magno illo libri quarti argumento, quod est de 
disciplina, cohaereat, adeatur vinculi auctor Xenophon, qui obscuritates captare non solet 
atque hoc quoque loco dilucidis verbis usus est; nam caput 7 sive postremam illam de 
disciplina disputationem § 10 finierat ille mentione divinationis cuius quidern artis 
ope deos consulendos esse Socrates praescripsisset ; causam addidit: deorum enim 
responsa numquam eum fallere qui per experientiam sive doctrinam sciret quo- 
modo respondere di assolerent: tov yaQ siSoTa §i a>v oi &soi ... orjfiaivovGiv, ovSsnoT 
£Qi]fxov syrj yiyvsa&ai cyvfi^ovXrjg dsoov. Iam sic fere pergitur : his verbis »deos scilicet 
numquam fallere expertum« obicere quispiam possit Socratem ipsum daemonio suo 
abductum esse in errorem et leto dalum; quam interpellafionem dum refellit scriptor, 
occasionem ecce sibi paravit qua tandem etiam de morte Socratis memoriam iniceret et 
perapposite in vitae fine libri finem collocaret. 

Quod si quis adeo verba in cap. 7 § 10 de divinitione interpolatoris esse dicat, 
causam idonearn eius opinationis non agnosco equidem. Immo cum Xenophonlis indole 
optime convenit, quod ad firj%avdg sive ad artes, quae disci deberent vel in quibus fir^a- 
vixovg fieri oporteret homines sapientes, non solum geometria et astrologia et valetudinis 
curatio, sed etiam divinatio est adnumerata. 

Apparuit autem institutionem humanam universam secundum Xenophontem 
esse quadripertitam sive quadrivium neque vero per plures partes distribui: habet 
enim partem legalem (de cultu deorum atque iustitia), moralem sive pragmaticam, 
dialecticam, technicam; per has quattuor provincias Socratem magisterium aequali modo 
optimum exercuisse scriptor monstravit; hinc igitur est ni fallor, quod Xenophon in pro- 
oemio huius libri utilitatis Socraticae notionem ita absolute efferendam putavit: iv navrl 
nQayiiaTi xai ndvra xqotiov oocpsXifiog (cf. supra p. XV); nempe utilis fuit per omnes 
quattuor regiones institutionis humanae. 

Denique capiti octavo in § 11 etiam disputationis summarium adhaeret: rwv de 
SwxgdtrjV yiyvwcxovrwv xxX. Hanc non Memorabilium universorum, sed solius quarti libri 
consummationem esse facile coniectaveris. Nam quod dicitur ibi quoque wcpsXijiwTaTog fuisse 
Socrates, id quidem ad IV 1, 1 (ovtw 6s .. wcfiXifiog) secure traxeris; item verba sti xal 
vvv diaTsXovai ndvTwv fxdXiGTa no&ovvTsg sxslvov memoriam faciunt verborum IV 1, 1 : 
xal to sxsivov /ns/nvrJG&ai [xr) naQOVTog ov hixqu dipsXsi Tovg sloo&orag xtX. Praeterea 
autem quod per virtutum enumerationem primum ibi Socrates fuisse dicitur svasfSrjc, 
deinde SCxmog, servat id videlicet ipsum ordinem capitum IV 3 et 4 (in libris I— III 



1) Verba IV 8, 1 avTov i'/.£'/%ea&ac neQi zov o f ai i uoviov \pevd6fxevov de Socratis mendacio inter- 
pretari non licebit; agitur de divinatione quae fallere non possit expertum ; ergo deleatur iilql, ne de 
mendacio cogiteinus ubi intellegitur error. 



XIX 

de iustitia eius separatim actum non est) ; item quod ille post pietatem et iustitiam 
ibidem praedicatur eyxQaxfjg, egregie servato ordine id spectat ad caput proximum IV 5; 
porro quod (fQovifiog ooaxe fxr) SiafiaQrdveiv xqlvoov rd fieXxioo xai xd %eiQoo firjSe aXXov 
TtQogdstG&ai, dXX* avxaQxrjg slvai TiQog xfjv xovxmv yvooaiv, spectant haec ad caput IV, 7 ; 
quod ixavog Se xai Xoyco elnsiv %e xai dioQitiaa&ai xd xoiavxa, referenda ea sunt ad 
caput IV 6 ; denique quod Ixavog Ss xai dXXovg Soxifxdaui x's xai dfxaQxdvovxag s^sXsy^ai 
xai TiQOTQsxpaa&ai slg aQsxfjv xai xaXoxdyairfav , his verbis argumentum capitis IV 2 
plane adumbratum est, ita ut totus et plenus liber quartus et soius quidem hac in con- 
summatione feliciter contineatur. 

Quodsi replicamus de libro quarto argumentationem, si ad partium eius cohaerentiam 
animum advertimus et unitalem, eum, cum quidem conderetur, ad Memorabilia pertinuisse 
negabimus. Solus enim a tribus reliquis eo discrepat quod totus uno tantum argumento 
absorbetur quod est nsQi naiSsCag; qua in re potius Gonvivium adaequat quod totum 
ad quaestionem tendit nsQi eQtoxog 1 ), item Oeconomicum qui totus quid sibi velit in- 
dicat titulo. 

Memorabilium librum tertium suppletorium esse vidimus; neque ideo insunt in 
tertio quae iam in primo vel in altero dicta erant. Contra liber quartus suppletorius 
vocari non potest; est enim ubi eadem tractet quae iam in prioribus legebantur; vide 
quae significavimus ad cap. IV 2 et IV 3 et IV 5 et IV 6. Inter quae" gravissimum est 
quod de definitionibus in IV 6 monuimus: nempe Xenophon si in quarto nil egisset 
nisi continuare Memorabilia , definitiones non ita ibi intulisset quasi si plane novum 
doceret. 

Ergo Memorabilia volente Xenophonte ad tres tantum libros accreverant 
desinuntque in appendice illa quam dixi capitum 13 et 14 libri III. Postea respectu 
fere non habito eorum quae in Memorabilibus iam exstabant, librum ne^i naiSeiag con- 
didit Xenophon qui falso pro quarto numeratur; quem librum quamvis separatim con- 
ceptum quod tamen iniecta particula Se incepit scriptor verbis quae sunt Ovzco dk 
^ooxQaxrfi fjV iv navii nQayfxazi xai ndvra TQonov ooifeXifiog ooo"ie xzX., ne quid inde 
praepostere colligatur dehortor; nam contendi debet Oeconomicus, qui etiam artiore vin- 
culo videlicet ad opera Socratica adnectitur sic incipiens: "Hxovoa Se noxe avxov ne 
nominato quidem Socrate, similiterque Convivium. A quibus egregie discrepat Hiero, 
ubi sine particula scriptum est in versu primo: 2ifi(ovi'Srjg 6 noirjxrjg dyixezo nore xxX. 

Sic tandem cetera quoque quibus quartum librum a praecedentibus recedere supra vidisti 
explicatum habent: quod sermone proiixiore utitur; quod minus vitam cottidianam spectat, 
sed quasi uno tenore vel ex professo philosophatur; quod novam et propriam sibi habet 
partitionem; quin etiam illud , quod paene omnia in eo ad unum Euthydemum derigit 
Socrates, sicut in Oeconomico cum solo Critobulo , mox cum solo Ischomacho ei res est. 
Denique summarium quod extat IV 8, 11 ita scriptum est quasi libri I— III non adessent. 



1) licet per circuitiones sermo a re aberret et saepius revocetur. 



XX 

V. 

Quae cum ita sint, si quis librum hunc tisqI naidsiag ad Euthydemum pro quarto 
Memorabilium numerare perget (et pergemus omnes, ni fallor, consuetudini serviliter dediti), 
aequo iure Convivium pro quinto, Oeconomicum pro sexto numerare poterit. Et ita sane 
in his studiis processisse Xenophontem crediderim. Postquam ipsos »Commentarios« ab- 
solvit, dicendus est libros singulares tres de Socrate suo scribere suscepisse nescio quo 
temporis ordine; eorum duo, Convivium et Oeconomicus, separatim per saecula posteriora 
traditi sunt titulo non deleto propterea, quia perinde atque Platonis dialogi uno quasi 
dramatis actu uterque liber continetur; contra liber tisqI naidsiag quia non in una 
scaena res agitur sed diversos cum Euthydemo sermones iuxta positos habet et Memora- 
bilium similitudinem multo maiorem prae se fert, a librariis sive grammaticis ad Memora- 
bilia semper adnexus est. 

Denique id peculiare fuisse Xenophonti didicimus, ut cum ad easdem res scribendo 
saepius rediret et compluria atque diversa de iis opera per seriem annorum conderet, 
nollet ea discreta legi, sed alterum alteri attexeret et adglutinaret. Non sufficit enim 
quod pronuntiavit Schenkelius 1 ): »Entweder war der Oekonomikos ein Theil derApomne- 
moneumata oder ein selbstandiges Buch« et iterum idem: »Entweder war das Symposion 
ein Theil jenes Werkes, welches Xenophon zur Rechtfertigung des Sokrates verfasste: 
dann musste es mit dem Uebrigen in einem organischen Verbande stehen; oder das 
Symposion war eine selbstandige Schrift: dann ist ein solcher Anfang (scilicet illud 'AXX' 
ifiol doxsl xtX) geradezu abgeschmackt und lacherlich«. Immo vero poterat sane 
scriptum unum et idern simul et separatum a reliquis esse et cum reliquis 
quadamtenus coniunctum. 

Et librorum quidem distinctionem et numerationem in Memorabilibus genuinam non 
esse, sed a posteriore homine illatam nemo non concesserit. Quodsi rem librariam aevi 
Xenophontei qualis fuerit animo formamus, tam grandia atque capacia volumina char- 
tacea tum usu recepta fuisse constat, ut in volumine uno facile et Memorabilia quae nunc 
vocari solent et Convivium et Oeconomicum perscribere liceret. Ita Aristippi venditabatur 
@i@Xiov sv, iy co didXoyoi usvts xal sTxoaiv (Diog. Laert II 83 sq.); neque vero eius 
generis cumulare exempla hoc loco placet 2 ). Ea re invitatus Xenophon scripta de Socrate 
diversa quoniam in uno eodemque tomo comprehendi poterant, quasi continuationes esse 
videri volebat et vinculo aliquo quamvis tenui atque exili ligabat. Sic post Apologiam 
sive Polycratis refutationem I 1 et 2 subnectens Commentarios maiores 13 — II 10 verbis 
usus est 'Qg ds dr) xai wcpsXsiv sdoxsi (ioi .... Sia^vr^iovsvaw (I, 3, 1) ; ita enim factum 
est, ut ab Apologiae perceptione lectorem ad Commentarios leniter traduceret. Similiter 
ubi ex Commentariorum libro tertio atque postremo ad librum tzsqi naidsiag progre- 
diendum erat, per ds parliculam opus alterum alteri leniter aptabat sic scribens: Ovtco 



1) 1. 1. p. 147; cf. p. 150. 

2) cf. quae dixi De re libraria p. 444 — 468; de Xenophonte ipso p. 464 sqq. ; et cf. p. 488 adn. 1. 



XXI 

ds 2u>xQ<xTrjs r)v (ocpshfiog xtL (IV 1, 1); litem ubi ex hoc progrediebatur ad Con- 

vivium, sic: 'AXK sfiol doxsT ... ov fiovov rd fxsrd anov&rjg nQarrofxsva d^iofivrj/xovsvTa 
ehai; denique ubi ex hoc ad Oeconomicum, sic: "Hxovaa ds tiots avTov xal nsoi oixo- 
vofiiug Toidds diaXsyojxsvov. Et hic quidem perinde atque in Mem. I 3, 1 (et III 1,1) ne 
nominatur quidem Socrates, quem quod in Mem. IV 1, 1 denuo nominavit Xenophon, eo 
minus displicebit ibi novi opusculi fuisse exordium. 

Et haec quidem hactenus. De illa vero »Apologia Socratis« quae incipit ^wxgaTovg 
ds a%iov [xoi doxsT slvai fxsfivrja&ai xal cog xtX. utrum Xenophontis sit an a falsario 
compilata, altercantur iudices haerentque ancipites usque ad hunc fere diem ; ego ne in hoc 
quidem certamen descendo; aio tamen si cui genuina illa videatur, ei dicendam esse non 
ante librum ttsqI naidsiag, quin etiam vix ante Oeconomicum et Gonvivium esse scriptam et 
tum quidem, cum Xenophon pristinam illam et veram apologiam Polycratis confutationem 
diu commentariis suis exornasset et unius tomi complexu cum iis consociasset. 

Subditiva in Memorabilibus non pauca non pauci viri docti venati sunt; ego quo 
iure omnia fere capitula ea serie, qua tradita sunt, conservanda esse putarim, vel ex iis 
clarescit, quae de capitulorum ordine et nexu disserui. Et de locis nonnullis singularibus 
ambigi posse haud infitior. Velim tamen qui talia curare pergent, semper ad illum 
ordinem et ad partium dispositionem, ex qua, quid sibi tandem voluerit scriptor, comparet, 
diligenter mentem dirigant vigilentque, ne particulis resectis et amputatis totum operis 
corpus laceretur vacillet claudicet. 

Sed etiam eos qui quo tempore scripta sint Memorabilia deliberant, in exitu monitos 
esse volo, ne falso uni aetati attribuant quae per intervalla originem cepisse apparuit. 
Immo sic procedendum erit, ut in apologiam quam vocavi sive Polycratis refutationem, 
Mem. I c. 1 et % separatim inquiratur, separatim in veros et proprie dictos commentarios 
quos primum sibi formavit scriptor , Mem I c. 3 — II c. 10, separatim in supplementa 
libri III, denique etiam seorsum exploretur tractatus ttsqI naidsiag, Mem. liber IV, cuius 
quidem argumentum quantopere Kvqov naidsiav propositi affinitate attingat, non est 
quod pluribus disseram ; et conferantur si placet vel Simonis sutoris et Simmiae umbra- 
tilium hominum dialogi quorum titulos nsQi didaaxaXiag circumferebat antiquitas, magis 
vero illi quinque Antisthenis qui extabant in operum eius tomo septimo ttsqi naidsiag 
rj ovofiaTwv 1 ) et Aristippi syngramma nsQl naidsiag. 

Convivium autem et Oeconomicum ne ante librum Mem. IV orta autumemus ipsa 
librorum series et commissura dissuadet. 

Denique an forte ii quoque qui a Socrate Xenophonteo verum Socratem distin- 
guere conentur, lucrum capere possint ex his observationibus , vix audeo sperare. Certe 



1) Ex illo t/ uvofiuxwv efficitur Antistheni in his libellis artem dialecticam , quae apud Xeno- 
phontem non nisi partem unam et tertiam quidem institutionis occupavit, momenti multo maioris 
esse visam , ut certe principalem ei locum concederet; sic enim ille: (tQxk ncufevoeoos i] iwv ovo^uiwv 
iniaxexpig (Epictet. dissert. I 17, 12). Quaesiisse eum etyma notum est. 



XXII 

tamen libro qui est 7tsqI naideCag iam vix maiorem fidem habere concessum erit quam 
Oeconomico; et omnino singillatim in examen vocentur mihi hi libelli omnes, ut investi- 
getur quatenus detrahi vel imminui auctoritas singulis aut possit aut debeat. Exemplum 
ponam; si enim comprobari possit Cyropaediam ante quartum librum vel adeo ante 
tertium Memorabilium esse conditam, quoniam eaedem saepenumero sententiae et in his 
leguntur et in Cyropaedia, has quidem sententias ipsas Xenophontis proprias fuisse neque 
sine summo erroris periculo ad Socratem posse referri etiam maiore cum fiducia con- 
tendere licebit.