Skip to main content

Full text of "Opera"

See other formats


ihLgJ- 






^s 



^ 



§8 



^ 



I 



^i 



^ 



^ 



^ 






SS> 



si 




i 









J*9' S ^^ W *'****^** ¥ ^ 



[TTTTii j M 



WVVy 



rfwc^ui^ w ^vywVTyri*y!sff* 




M. T. CICERONIS 
OPERA. 



LL M. TULLII CICERONIS 
C568*Njf.2 OFERA) 

EX EDITIONIBUS 

OLIVETI et ERNESTI, 

SEDULA RECENSIONE ACCURATA. 

Accesserunt incerti Auctoris Rhetorica, 
Ad Herennium. 




LONDINI: 

SUMTIBUS RODWELL ET MARTIN ; J. BOOKERJ 

BALDWIN, CRADOCK, ET JOT ; G. ET W. B. WHITTAKER; 

LONGMAN, HURST, REES, ORME, ET BROWN ; 

CADELL ET DAVIES ; EDWARDS ET KNIBB ; 

ET J. ROBINSON. 

EXCUDIT T. Davisox. 

1820. 



M. TULLII CICERONIS 
OPERA 

RHETORICA et PHILOSOPHICA, 

EX EDITIONIBUS 

OLIVETI et ERNESTI, 

SEDULA RECENSIONE ACCUHATA. 



Accesserunt incerti Auctoris Rhetorica, 
Ad Herennium. 



TOMUS I. 




LONDINI: 

SUMTIBUS RODWELL ET MARTIN; J. BOOKER; 

BALDWIN, CRADOCK, ET JOY ; G. ET W. B. WHITTAKER ; 

I.ONGMAN, HURST, REES, ORME, ET BROWN ; 

CADELL ET DAVIESJ EDWARD9 ET KNIBB; 

ET J. ROBINSON. 

EXCUDIT T. Davison. 

1820. 



1 t 



In hoc volumine continentur 

De Inventione Rhetorica, lib. I pag. 1 

II 59 

De Oratore, 1 1 23 

" 191 

III 290 

Brutus, sive De Claris Oratoribus 355 



Qu<£, in nostrd editione, uncinis [hunc in morem] 
inclusa leguntur, ea vel plane adulterina aut insi- 
ticia sunt — vel, propter scripturce varietatem, pro 
incertis habenda — vel, licet reipsdfortasse germana, 
criticorum tamen dissensione in dubium vocata. 



CATALOGUS 

eorum quae in his voluminibus continentur. 

TOM. I. 

De Inventione Rhetorica, Libri duo. 

De Oratore, Libri tres. 

Brutus, sive De Claris Oratoribus. 



TOM. II. 

Orator. 

Topica. 

De Partitione Oratoria. 

De Optimo Genere Oratorum. 

Rhetoricorum, ad Herennium, Libri quatuor. 

Academicarum Quaestionum Libri duo. 

De Finibus Bonorum et Malorum, Libb. I, et II. 



TOM. III. 

De Finibus Bonorum et Malorum, Libb. III, IV, 

etV. 
Tusculanarum Quaestionum Libri quinque. 
De Natura Deorum, Libri tres. 



a.3 



vi CATALOGUS. 

TOM. IV. 

De Divinatione, Libri duo. 

De Fato. 

De Legibus, Libri tres. 

De Officiis, Libri tres. 

De Senectute. 

De Amicitia. 

Paradoxa. 

Somnium Scipionis. 

Timaeus, sive De Universitate. 

Phaenomena, ex Arato. 

TOM. V. 

qui Orationum primus est. 
Orationes, 

Pro P. Quintio. 
Pro S. Roscio Araerino. 
Pro Q. Roscio, Comcedo. 
In Caecilium, Divinatio. 
In Verrem I. Procemium. 

II. De Prsetura Urbana. 

III. De Jurisdictione Siciliensi. 

IV. De Frumento. 

V. De Signis. 

TOM. VI. 

qui Orationum secundus est. 
Orationes, 
In Verrem VI. De Suppliciis. 
Pro Fonteio. 
Pro Caecina. 
Pro Lege Manilia. 
Pro Cluentio Avito. 
De Lege Agraria tres. 
Pro C. Rabirio, perduellionis reo. 
In Catilinam quatuor. 
Pro Murena. 



CATALOGUS. 

TOM. VII. 

qui Oraiionum tertius cst. 

OrationeSj 

Pro L. Flacco. 
Pro P. Sulla. 
ProArchia, Poeta. 
Post Reditum, in Senatu. 

ad Quirites. 

Pro Domo sua. 

De Haruspicum Responsis. 

Pro Plancio. 

Pro Sextio. 

In Vatinium. 

Pro Ccelio. 

De Provinciis Consularibus. 



TOM. VIII. 

qui Orationum quartus est. 

Orationes, * 

Pro Cornelio Balbo. 

In Pisonem. 

Pro Milone. 

Pro Rabirio Postumo. 

Pro Marcello. 

Pro Ligario. 

Pro Rege Deiotaro. 
y In Antonium Philippica? quatuordecim. 



TOM. IX. 

qui Epistolarum primus est. 
Epistohs, 
Ad Diversos, Libb. I— XII. • 



viii CATALOGUS. 

TOM. X. 

qui Epistolarum secundus est. 
Epistolce^ 

Ad Diversos, Libb. XIII— XVI. 
Ad Atticum, Libb. I— VIII. 



TOM. XI. 

qui Epistolarum tertius est, 
Epistola, 

Ad Atticum, Libb. IX— XVI. 

Ad Quintum fratrem, Libri tres. 

Ad Brutum. 

A Germanis repertaa. 
Q. Cicero, de Petitione Consulatus. 



TOM. XII. 

Index Legum. 
Tribus Romanae. 
Index Geographicus. 
Index Historicus. 
Index Graeco-Latinus. 



M. TULLII CICERONIS 
RHETORICORUM, 

SEU 

DE INVENTIONE RHETORICA, 
LIBRI DUO, 

QUI RELIQUI SUNT EX QUATUOR. 

LIBER PRIMUS. 

I. SiEPE et multum hoc mecum cogitavi, bonine 
an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia 
dicendi, ac summum eloquentiae studium : nam, cum 
et nostra; reipublica? detrimenta considero, et maxi- 
marum civitatum veteres animo calamitates colligo, 
non minimam video per disertissimos homines in- 
vectam partem incommodorum. Cum autem res ab 
nostra memoria, propter vetustatem, remotas, ex li- 
terarum monimentis repetere instituo ; multas urbes 
constitutas, plurima bella restincta, firmissimas socie- 
tates, sanctissimas amicitias intelligo, cum animi ra- 
tione, tum facilius eloquentia, comparatas. Ac me 
quidem, diu cogitantem, ratio ipsa in hanc potis- 
simum sententiam ducit, ut existimem, sapientiam 
sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquen- 
tiam vero sine sapientia. nimium obesse plerumque, 

Olhctor.) vol. i. u 



2 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 2. 

prodesse nunquam. Quare, si quis, omissis rectis- 
simis atque honestissimis studiis rationis et oftkii, 
consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is 
inutilis sibi, perniciosus patriae, civis alitur ; qui vero 
ita sese armat eloquentia, ut non oppugnare com- 
moda patriae, sed pro his propugnare possit, is milii 
vir et suis et publicis rationibus utilissimus, atque 
amicissimus civis, fore videtur. 

Ac, si volumus hujus rei, quae vocatur eloquentia, 
sive studii, sive artis, sive exercitationis cujusdam, 
sive facultatis a natura. profectae, considerare princi- 
pium ; reperiemus id ex honestissimis causis natum, 
atque ab optimis rationibus profectum. 

II. Nam fuit quoddam tempus, cum in agris ho- 
mines passim bestiarum modo vagabantur, et sibi 
victu fero vitam propagabant; nec ratione animi 
quidquam, sed pleraque viribus corporis, admini- 
strabant. Nondum divinae religionis, non humani 
officii ratio colebatur : nemo nuptias viderat legiti- 
mas : non certos quisquam adspexerat liberos : non, 
jus aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. Ita, 
propter errorem atque inscientiam, caeca ac temeraria 
dominatrix animi cupiditas, ad se explendam, viribus 
corporis abutebatur, perniciosissimis satelhtibus. Quo 
tempore quidam, magnus videlicet vir et sapiens, 
cognovit, quae materia esset, et quanta ad maximas 
res opportunitas, in animis hominum, si quis eam 
posset .elicere, et pnecipiendo meliorem reddere : qui 
dispersos homines ui agris, et in tectis silvestribus 
abditos, ratione quadam compulit unum in locum, et 
congregavit ; et eos in unamquamque rem inducens 
utilem atque honestam, primo propter insolentiam 
reclamantes, deinde propter rationem atque oratio- 
nem studiosius audientes, ex feris et immanibus, 
mites reddidit et mansuetos. Ac mihi quidem vide- 
tur hoc nec tacita nec inops dicendi sapientia perfi- 
cere potuisse, ut homines a consuetudine subito con- 
verteret, et ad diversas vitae rationes traduceret. Age 



DE INVENTTONE, Lib. I. Cap. 3. 3 

vero ; urbibus constitutis, ut ficlem colere, et justi- 
tiam retinere discerent. et aliis parere sua voluntate 
consuescerent, ac non modo labores excipiendos 
communis commodi causa, sed etiam vitam amitten- 
dam, existimarent ; qui tandem fieri potuit, nisi 
homines ea, qua; ratione invenissent, eloquentia per- 
suadere potuissent ? Profecto nemo, nisi gravi ac 
suavi commotus oratione, cum viribus plurimum 
posset, ad jus voluisset sine vi descendere ; ut, inter 
quofi posset excellere, cum iis se pateretur aequari, et 
sua voluntate a jucundissima consuetudine recederet, 
quae praesertim jam naturae vim obtineret propter 
vetustatem. Ac primo quidem sic et nata, et pro- 
gressa longius eloquentia videtur; et item postea 
maximis in rebus pacis et belli, cum summis homi- 
num utilitatibus, esse versata. Postquam vero com- 
moditas quaedam, prava virtutis imitatrix, sine ra- 
tione ofiicii, dicendi copiam consecuta est ; tum, in- 
genio freta, malitia pervertere urbes, et vitas ho- 
minum labefactare, assuevit. 

III. Atque hujus quoque exordium mali, quo- 
niam principium boni diximus, expHcemus. 

Yerisiniillimuvn mihi videtur, quodam tempore 
neque in publicis rebus infantes et insipientes ho- 
mines solitos esse versari, nec vero ad privatas causas 
magnos ac disertos homines accedere : sed, cum a 
summis viris maximae res administrarentur, arbitror 
alios fuisse, non incalhdos homines, qui ad parvas 
controversias privatorum accederent : quibus in con- 
troversiis, cum saape a mendacio contra verum ho- 
mines stare consuescerent, dicendi assiduitas aluit 
audaciam, ut necessario superiores illi, propter in- 
jurias civium, resistere audacibus, et opitidari suis 
quisque liecessariis cogerentur. Itaque, cum in di- 
cendo saepe par, nonnunquam etiam superior, visus 
esset is, qui, omisso studio sapientiaa, nihil sibi prae- 
ter eloquentiam comparasset ; fiebat, ut, et multitu- 
dinis et suo judicio, dignus, qui rempublicam gere- 



4 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 4. 

ret, videretur. Hinc nimirum, non injuria, cum ad 
gubernacula reipublicae temerarii atque audaces ho- 
mines accesserant, maxima ac miserrima naufragia 
fiebant. Quibus rebus tantum odii atque invidiae sus- 
cepit eloquentia, ut homines ingeniosissimi, quasi ex 
aliqua turbida tempestate in portum, sic ex seditiosa 
et tumultuosa vita se in studium aliquod traderent 
quietum. Quare mihi videntur postea caetera studia 
recta atque honesta, per otium concelebrata ab opti- 
mis, enituisse ; hoc vero, a plerisque eorum desertum, 
obsolevisse eo tempore, quo multo vehementius erat 
retinendum, et studiosius adaugendum. Nam, quo 
indignius rem honestissimam et rectissimam violabat 
stultorum et improborum temeritas et audacia, sum- 
mo cum reipubhcae detrimento ; eo studiosius et illis 
resistendum fuit, et reipublicae consulendum. 

IV. Quod nostrum illum non fugit Catonem, ne- 
que Laelium, neque horum (vere dicam) discipulum 
Africanum, neque Gracchos, Africani nepotes ; qui- 
bus in hominibus erat summa virtus, et summa vir- 
tute amplificata auctoritas, et, quae his rebus orna- 
mento, et reipublicae praesidio esset, eloquentia. 
Quare, meo quidem animo, nihilominus eloquentiae 
studendum est, etsi ea quidam et privatim et publice 
perverse abutuntur ; sed eo quidem vehementius ; ne 
mali, magno cum detrimento bonorum, et communi 
omnium pernicie, plurimum possint ; cum praesertim 
hoc unum sit, quod ad omnes res, et privatas et 
publicas, maxime pertineat ; hoc tuta, hoc honesta, 
hoc illustris, hoc eodem vita jucunda fiat. Nam hinc 
ad rempublicam plurima commoda veniunt, si mo- 
deratrix omnium rerum prsesto est sapientia : hinc ad 
ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honos, dignitas 
confluit : hinc amicis quoque eorum certissimum ac 
tutissimum prsesidium comparatur. Ac milii quidem 
videntur homines, cum multis rebus humiliores et 
infirmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod 
loqui possunt. Quare praeclarum mihi quiddam vi- 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 5. 5 

detur adeptus is, qui, qua. re homines bestiis prac- 
stent, ea in re hominibus ipsis antecellat. Hoc si 
forte non natura modo neque exercitatione conficitur, 
verum etiam artificio quodam comparatvir ; non alie- 
nuiii est videre, quid dicant ii, qui quasdam ejus rei 
praxepta nobis reliquerunt. Scd, antequam de prae- 
ceptis oratoriis dicamus, videtur dicendum de genere 
ipsius artis, de officio, de fine, de materia., de parti- 
bus : nam, his rebus cognitis, facilius et expeditius 
uniuscujusque animus ipsam rationem ac viam artis 
considerare poterit. 

V. Civilis quaedam ratio est, quac multis et magnis 
ex rebus constat. Ejus quaedam magna et ampla 
pars est artificiosa eloquentia, quam rhetoricam vo- 
cant: nam neque cum iis sentimus, qui civilem 
scientiam eloquentia. non putant indigere ; et ab iis, 
qui eam putant ornnem rhetoris vi et artificio conti- 
neri, magnopere dissentimus : quare hanc oratoriam 
facultatem in eo genere ponemus, ut eam civilis 
scientias partem esse dicamus. Officium autem ejus 
facultatis videtur esse, dicere apposite ad persua- 
sionem ; finis, persuadere dictione. Inter officium 
autem et finem hoc interest, quod in officio, quid 
fieri ; in fine, quid officio conveniat, consideratur : 
ut mcdici officium dicimus esse, curare ad sanandum 
apposite ; finem. sanare curatione : item oratoris quid 
officium, et quid finem esse dicamus, intelligemus, 
cum id, quod facere debet, officium esse dicemus : 
illud, cujus causa facere debet, finem appellabimus. 

Materiam artis eam dicimus, in qua. omnis ars, et 
ea facultas qiue conficitur ex arte, versatur. Ut si 
medicinae materiam dicamus morbos ac vulnera, 
quod in his onmis medicina versetur ; item, quibus 
in rebus versatur ars et facultas oratoria, eas res ma- 
teriam artis rhetorica? nominamus. IJas autem res, 
alii plures, alii pauciorcs existimaverunt. Nam Gor- 
gias Leontinus, antiquissimus fere rhetor, onmibus 
de rebus oratorem optime posse dicere existimavit. 
B 3 



C DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. C>. 

Hic infinitam et immensam huic artificio materiam 
subjicere videtur. Aristoteles autem, qui huic arti 
plurima adjumenta atque ornamenta subministravit, 
tribus in generibus rerum versari rhetoris ofiicium 
putavit, demonstrativo, dehberativo, judiciali. De- 
monstrativum est, quod tribuitur in alicnjus certse 
personae laudem aut vituperationem : deliberativum, 
quod, positum in disceptatione et consultatione ci- 
vili, habet in se sententia? dictionem : judiciale, quod, 
positum in judicio, habet in se accusationem et de- 
fensionem, aut petitionem et recusationem. Et, quem- 
admodum nostra quidem fert opinio, oratoris ars 
et facultas in hac materia tripertita versari existi- 
manda est. 

VI. Nam Hermagoras quidem, nec quid dicat, 
attendere, nec quid polhceatur, inteUigere videtur, 
qui oratoris materiam in causam et in quaestionem 
dividat. Causam esse dicit rem, quae habeat in se 
controversiam in dicendo positam, cum personarum 
certarum interpositione ; quam nos quoque oratori 
dicimus esse attributam : nam tres ei partes, quas 
ante dixhnus, supponimus, judicialem, dehberativam, 
demonstrativam. Quaestionem autem eam appellat, 
quae habeat in se controversiam in dicendo positam, 
sine certarum personarum interpositione, ad hunc 
modum : Ecquid sit bonum pra?ter honestatem ? ve- 
rine sint sensus ? qua? sit mundi forma ? quae solis 
magnitudo? Quas quaestiones, procul ab oratoris 
ofhcio remotas, facile omnes intelhgere existimamus. 
Nam, quibus in rebus summa ingenia philosophorum 
plurimo cum labore consumta intelhgimus, eas, sicut 
ahquas parvas res, oratori attribuere, magna amentia 
videtur. Quod si magnam in his Hermagoras ha- 
buisset facultatem stucho et disciplina comparatam, 
videretur, fretus sua. scientia, falsum quiddam con- 
stituisse de oratoris officio, et non quid ars, sed quid 
ipse posset, exposuisse. Nunc vero ea vis est in ho- 
mhie, ut ei multo rhetoricam citius quis ademerit, 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 8. 7 

quam philosophiam concesserit. Neque eo dico, 
quod ejus ars, quam edidit, niihi mendosissime 
scripta videatur ; nam satis in ea videtur ex antiquis 
artibus ingeniose et diligenter electas res collocasse, 
et nonnihil ipse quoque novi protulisse : verum ora- 
tori minimum est de arte loqui, quod hic fecit ; 
multo maximum ex arte dicere ; quod eum minime 
potuisse omnes videmus. Quare materia quidem no- 
bis rhetoricas videtur ea, quam Aristoteli visam esse 
diximus ; 

VII. partes autem hse, quas plerique dixerunt, 
inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. 
Inventio est excogitatio rerum verarum, aut verisi- 
milium, qua? causam probabilem reddant : dispositio 
est rerum inventarum in ordinem distributio : elo- 
cutio est idoneorum verborum et sententiarum ad in- 
ventionem accommodatio : memoria est finna animi 
rerum ac verborum ad inventionem perceptio : pro- 
nuntiatio est, ex rerum et verborum dignitate, vocis 
et corporis moderatio. Nunc his rebus breviter con- 
stitutis, eas rationes, quibus ostendere possimus ge- 
nus et officium et finem hujus artis, ahud in tempus 
differemus : nam et multorum verborum indigent, et 
non tantopere ad artis descriptionem et praxepta tra- 
denda pertinent. Eum autem, qui artem rhetoricam 
scribat, de duabus reliquis rebus, de materia artis, ac 
partibus, scribere oportere existimamus. Ac mihi 
quidem videtur conjuncte agendum de materia ac 
partibus. Quare inventio, qua? princeps est omnium 
partium, potissimum in omni causarum genere, qua- 
lis debeat esse, consideretur. 

VIII. Omnis res, quae habet in se, positam in 
dictione aut disceptatione, ahquam controversiam, 
aut facti aut nominis aut generis aut actionis continet 
quagstionem. Eam igitur quaestionem, ex qua. causa 
nascitur, constitutionem appellamus. Constitutio est 
prima confiictio causarum ex depulsione intentionis 
profccta, hoc modo : Fecisti : Non feci, aut Jure feci. 



8 DE INVENTIONE, Lib. I. Cai\ 9. 

Cum facti controversia est, quoniam conjecturis causa 
lirmatur, constitutio conjecturalis appellatur : cum 
autem nominis, quia vis vocabuli dcfinienda verbis 
est, constitutio definitiva nommatur. Cum vero, qua- 
lis sit res, quaeritur, quia et de vi et de genere neg- 
otii controversia est, constitutio generalis vocatur. 
At cum causa ex eo pendet, quod non aut is agere 
videtur, quem oportet, aut non cum eo, quicum 
oportet, aut non apud quos, quo tempore, qua. lege, 
quo crimine, qua pcena. oportet, translativa dicitur 
constitutio ; quia actio translationis et commutationis 
indigere videtur. Atque harum aliquam in omne 
causae genus incidere necesse est : nam, in quam rem 
non inciderit, in ea nihil esse poterit controversiae : 
quare eam ne causam quidem convenit putari. 

Ac facti quidem controversia in omnia tempora 
potest distribui : nam, quid factum sit, potest qua:ri, 
hoc modo : Occideritne Ajacem Ulysses. Et quid 
fiat, hoc modo : Bonone animo sint erga populum 
Romanum Fregcllani. Et quid futurum sit, hoc 
modo : Si Carthaginem rehquerimus incolumem, 
num quid sit incommodi ad rempublicam perventu- 
rum. Nominis controversia est, cum de facto con- 
venit ; et quaeritur, id quod factum est, quo nomine 
appelletur. Quo in genere necesse est [ideo nominis] 
esse controversiam, non quod de re ipsa non conve- 
niat, non quod de facto non constet, bud quocl id, 
quod factum sit, aliud alii videatur esse, et idcirco 
alius alio nomine id appellet. Quare in hujusmodi 
generibus definienda res erit verbis, et breviter de- 
scribenda ; ut, si quis sacrum ex privato surripuerit, 
utrum fur an sacrilegus sit judicandus : nam id cum 
qua?ritur, necesse erit definire utrumque, quid sit 
fur, quid sacrilegus, et sua. descriptione ostendere, 
aiio nomine illam rem, de qua agitur, appellari opor- 
tere, atque adversarii dicant. 

IX. Orcneris est controversia, cum, et quid facrum 
sit, convcnit, et quo id factum nomine appellari 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 10. 

oporteat, constat ; et tamen, quantum, et cujusmodi, 
et omnino quale sit, quaeritur ; hoc modo : Justum, 
an injustum : utile, an inutile ; et omnia, in quibus, 
quale sit id quod factum est, quaeritur, sine ullii no- 
minis controversia. Huic generi Hermagoras partes 
quatuor supposuit, deliberativam, demonstrativam, 
juridicialem,negotialem. Quod ejus (ut nos putamus) 
non mediocre peccatum reprehendendum videtur, 
verum brevi; ne aut, si taciti praeterierimus, sine 
causa non secuti eum putemur ; aut, si diutius in hoc 
constiterimus, moram atque impedimentum reliquis 
praeceptis intulisse videamur. Si dehberatio et de- 
monstratio genera sunt causarum, non possunt recte 
partes alicujus generis causae putari. Eadem enim 
res ahi genus esse, ahi pars potest ; eidem genus esse 
et pars non potest. Dehberatio autem, et demonstra- 
tio, genera sunt causarum : nam aut nullum causae 
genus est, aut judiciale solum, aut et judiciale, et 
demonstrativum, et dehberativum. Nullum dicere 
causae esse genus, cum causas esse multas dicat, et 
in eas praecepta det, amentia est : unum autem ju- 
diciale solum esse qui potest, cum dehberatio et de- 
monstratio neque ipsae similes inter se sint, et ab 
judiciah genere plurimum dissideant, et suum quae- 
que finem habeat, quo referri debeat ? Relinquitur 
ergo, ut omnia tria genera sint causarum. Dehbe- 
ratio igitur, et demonstratio, non possunt recte partcs 
alicujus generis causae putari. Male igitur eas gene- 
rahs constitutionis partes esse dixit. 

X. Quod si generis causaj partes non possunt recte 
putari, multo minus recte partis causae partes puta- 
buntur. Pars autem causse constitutio est omnis : 
non enim causa ad constitutionem, sed constitutio ad 
causam, accommodatur. Sed demonstratio et dehbe- 
ratio generis causae partes non possunt recte putari, 
quod ipsa sunt genera : multo igitur minus recte 
partis ejus (quod hic dicit) partes putabuntur. Deinde 
a constitutio et ipsa, et pars constitutionis ejus quae- 



10 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 11. 

libet, intentionis clepulsio est ; quge intentionis de- 
pulsio non est, ea nec constitutio, nec pars constitu- 
tionis est. At si, quae intentionis depulsio non est, ea 
nec constitutio nec pars constitutionis est; demon- 
stratio et deliberatio neque constitutio, nec pars con- 
stitutionis, est. Si igitur constitutio et ipsa, et pars 
ejus, intentionis depulsio est ; deliberatio et demon- 
stratio neque constitutio, neque pars constitutionis, 
est. Placet autem ipsi, constitutionem intentionis esse 
depulsionem : placeat igitur, oportet, demonstra- 
tionem et deliberationem non esse constitutionem, 
ncc partem constitutionis. Atque hoc eodem urge- 
bitur, sive constitutionem, primam causae accusatoris 
conrirmationem dixerit, sive defensoris primam de- 
precationem: nam eum eadem omnia incommoda 
sequentur. 

Deinde conjecturalis causa non potest simul ex 
eadem parte, eodem in genere, et conjecturalis esse 
et delinitiva. Ilursus nec definitiva causa potest simul 
ex eadem parte, eodem in genere, et derinitiva esse 
et translativa. Et omnino nulla constitutio, nec pars 
constitutionis, potest simul et suam habere, et alte- 
rius in se vim continere ; ideo quod unaquseque ex 
se, et ex sua natura, simpliciter consideratur ; altera. 
assumta, numerus constitutionum duplicatur, non vis 
constitutionis augetur. At deliberativa causa simul 
ex eadem parte, eodem in genere, et conjecturalem 
et generalem et derinitivam et translativam solet ha- 
bere constitutionem, et unam aliquando, et plures 
nonnunquam. Ergo ipsa nec constitutio est, nec pars 
constitutionis. Idem in demonstratione solet usu eve- 
nire. Genera igitur (ut ante diximus) hsec causarum 
putanda sunt, non partes alicujus constitutionis. 

XI. Haec ergo constitutio, quam generalem no- 
minamus, partes nobis videtur duas habere, juridi- 
cialem, et negotialem. Juridicialis est, in qua Kqui 
et iniqui natura, pramui aut pa?naB ratio quaeritur : 
negotialis est, in qua, quid juris ex ci^ili more et 



DE INVENTIONE, Lib.I. Cap. 11. 11 

jequitate sit, consideratur : cui diligentinc: praeesse 
apud nos jurisconsulti existimantur. Ac juridicialis 
quideni ipsa in duas distribuitur partes, absolutam et 
assumtivam. Absoluta est, quae ipsa in se continet 
juris et injuriae quaestionem : assumtiva, quae ipsa ex 
se nihil firmi dat ad recusationem, foris autem ali- 
quid defensionis assumit. Ejus paites sunt quatuor, 
concessio, remotio criminis, relatio criminis, compa- 
ratio. Concessio est, cum reus non id, quod factum 
est, defendit, sed, ut ignoscatur, postulat. Haec in 
duas partcs dividitur, purgationem et deprecationem. 
Purgatio est, cum factum conceditur, culpa remo- 
vetur. Ilaec partes habet tres, imprudentiam, casum, 
necessitatem. Deprecatio est, cum et peccasse et con- 
sulto peccasse reus se confitetur, et tamen, ut ignos- 
catur, postulat ; quod genus perraro potest accidere. 
Remotio criminis est, cum id crimen, quod infertur, 
ab se et ab sua culpa, vi et potestate in alium reus 
removere conatur : id dupliciter iieri poterit, si aut 
causa aut factum in alium transferetur. Causa trans- 
fertur, cum aliena dicitur vi et potestate factum : 
factum autem, cum alius aut debuisse aut potuisse 
facere dicitur. Relatio criminis est, cum ideo jure 
factum dicitur, quod aliquis ante injuria. lacessierit. 
Comparatio est, cum aliud aliquod alicujus factum 
rectum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud, 
quod arguitur, dicitur esse commissum. 

In quarta constitutione, quam translativam nomi- 
namus, ejus constitutionis est controversia, cum aut 
quem, aut quicum, aut quomodo, aut apud quos, 
aut quo jure, aut quo tempore, agere oporteat, quae- 
ritur, aut omnino aliquid de commutatione aut in- 
firmatione actionis agitur. Hujus constitutionis Her- 
magoras inventor esse existimatur ; non quo non usi 
sint ea veteres oratores saepe multi, sed quia non 
animadverterint artis scriptores eam superiores, nec 
retulerint in numerum constitutionum. Post autem 
ab hoc inventam multi reprchenderunt, quos non tam 



12 DE INVENTIONE, Lm. I. Cap. 13. 

imprudentia, falli putamus, (res enim perspicua cst) 
quam invidia atque obtrectatione quadam impediri. 

XII. Et constitutiones quidem, et earum partes 
exposuimus : exempla autem cujusque generis tunc 
commodius exposituri videmur, cum in unumquod- 
que eorum argumentorum copiarn dabimus : nam 
argumentandi ratio dilucidior erit, cum et ad genus 
et ad exemplum causae statim poterit accommodari. 

Constitutione causas reperta, statim placet conside- 
rare, utrum causa sit simplex, an juncta; et, si 
juncta erit, utrum sit ex pluribus quaestionibus 
juncta, an ex aliqua comparatione. Simplex est, 
quas absolutam in se continet unam quasstionem, hoc 
modo : Corinthiis bellum indicamus, an non. Con- 
juncta ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaa- 
runtur, hoc pacto: Utrum Carthago diruatur, an 
Carthaginiensibus reddatur, an eo colonia deducatur. 
Ex comparatione, in qua, per contentionem, utrum 
potius, aut quid potissimum sit, quaeritur, ad hunc 
modum : Utrum exercitus in Macedoniam contra 
Philippum mittatur, qui sociis sit auxilio, an te- 
neatur in Italia, ut quam maximae contra Hanni- 
balem copiae sint. Deinde considerandum est, in ra- 
tione an in scripto sit controversia : nam scripti con- 
troversia est ea, quae ex scriptionis genere nascitur. 

XIII. Ejus autem genera, quae sunt separata a 
constitutionibus, quinque sunt : nam cum verba ipsa 
videntur cum sententia scriptoris dissidere, tum inter 
se duae leges, aut plures discrepare, tum id, quod 
scriptum est, duas aut plures res signilicare ; tum ex 
eo, quod scriptum est, aliud quoque, quod non 
scriptum est, inveniri ; tum vis verbi, quasi in de- 
finitiva constitutione, in quo posita sit, quaeri. Quare 
primum genus, de scripto et sententia. ; secundum, 
ex contrariis legibus ; tertium, ambiguum ; quar- 
tum, ratiocinativum ; quintum, definitivum nomi- 
namus. Ratio autem est, cum omnis quaestio non in 
scriptione, sed in aliqua argumentatione, consistit» 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 14. 13 

At tura, considerato genere causse, et cognita con- 
stitutione, cum, simplexne an conjuncta sit, intel- 
lexeris, et, scripti an rationis habeat controversiam, 
videris ; deinceps erit videndum, quae quaestio, quae 
ratio, quae judicatio, quod firmamentum causse sit ; 
qiue omnia a constitutione proficiscantur oportet. 
Quaestio est ea, quae ex conflictione causarum gigni- 
tur controversia, hoc modo : Non jure fecisti : Jure 
feci. Causarum autem hsec est confiictio, in qua con- 
stitutio constat. Ex ea igitur nascitur controversia, 
quam quoestionem dicimus, hoc modo : Jurene fe- 
cerit ? Ratio est, quae continet causam, quae si sub- 
lata sit, nihil in causa controversiae relinquetar, hoc 
modo, ut (docendi causa) in facili et pervulgato ex- 
emplo consistamus : Orestes si accusetur matricidii, 
nisi hoc dicat, Jure feci ; illa enim patrem meum 
occiderat : non habet defensionem : qua sublata, 
omnis quoque controversia sublata sit. Ergo ejus 
causae ratio est, quod illa Agamemnonem occideiit. 
Judicatio est, _quae ex infirmatione et confirmatione 
rationis nascitur controversia : nam sit ea nobis ex- 
posita ratio, quam paulo ante exposuimus. Illa enim, 
inquit, patrem meum occiderat. At non, inquit ad- 
versarius, abs te filio matrem necari oportuit : potuit 
enim sine tuo scelere illius factum puniri. 

XIV. Ex hac deductione rationis, illa summa 
nascitur controversia, quam judicationem appella- 
mus: ea est hujusmodi: Rectumne fuerit, ab Oreste 
matrem occidi, cum illa Orestis patrem occidisset. 
Firmamentum est firmissima argumentatio defenso- 
ris, et appositissima ad judicationem : ut si velit 
Orestes dicere, ejusmodi animum matris suae fuisse 
in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, 
in famam generis et familiae, ut ab ea pcenas hberi 
sui potissimum petere debuerint Et, in caeteris qui- 
dem constitutionibus, ad hunc modum judicationes 
reperiuntur : in conjecturali autem constitutione, quia 
ratio non est (factum enhn non conceditur), non po- 

iRhrtor.) vol. I. c 



14 DE 1NVENTI0NE, Lib. I. Cai>. 15. 

test ex deductione rationis nasci judicatio. Quare ne- 
cesse est eamdem esse quaestionem et judicationem : 
ut, Factum est ; Non est factum ; Factumne sit ? Quot 
autem in causa. constitutiones, aut earum partes 
erunt, totidem necesse erit quaistiones, rationes, ju- 
dicationes, firmamenta reperiri. 

His omnibus in causa. repertis, tum denique sin- 
gulae partes totius causae considerandae sunt : nam 
non, ut quidque dicendum primum, ita primum ani- 
madvertendum videtur ; ideo quod illa, quae prima 
dicuntur, si vehementer velis congruere, et cohaerere 
cum causa, ex eis ducas oportet, qua? post dicenda 
sunt. Quare, cum judicatio, et ea, quae ad judica- 
tionem oportet inveniri, argumenta, dihgenter erunt 
artificio reperta, cura. et cogitatione pertractata ; tum 
denique ordinandae sunt caeterae partes orationis. Hae 
partes sex esse omnino nobis videntur ; exordium, 
narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, conclusio. 
Nunc, quoniam exordium princeps omnium esse de- 
bet, nos quoque primum in rationem exordiendi 
praecepta dabimus. 

XV. Exordium est oratio animum auditoris ido- 
nee comparans ad rehquam dictionem : quod eve- 
niet, si eum benevolum, attentum, docilem fecerit : 
quare qui bene exordiri causam volet, eum necesse 
est genus suae causa? dihgenter ante cognoscere. Ge- 
nera causarum sunt quinque, honestum, admirabile, 
humile, anceps, obscurum. Honestum causa? genus 
est, cui statim sine oratione nostra. auditoris favet 
animus ; admirabile, a quo alienatus est animus eo- 
rum, qui audituri sunt ; humile, quod negligitur ab 
auditore, et non magnopere attendendum videtur ; 
anceps, in quo aut judicatio dubia est ; aut causa et 
honestatis et turpitudinis particeps, ut et benevolen- 
tiam pariat, et oftensionem ; obscurum, in quo aut 
tardi auditores sunt, aut difficihoribus ad cognoscen- 
dum negotiis causa implicita est. Quare, quoniam 
tam diversa sunt genera causarum, exordiri quoque 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cai>. 1G. 15 

dispari ratione in unoquoque genere necesse est Igi- 
tur exordium in duas partes dividitur, in principiuni 
et insinuationem. Principium est oratio, perspicue 
et protinus perficiens auditorem benevolum, aut do- 
cilem, aut attentum. Insinuatio est oratio quadam 
dissimulatione et circuitione obscure subiens audito- 
ris animum. 

In admirabili genere causae, si non omnino infesti 
auditores erunt, principio benevolentiam comparare 
licebit: sin erunt vehementer abalienati, confugere 
necesse erit ad insinuationem : nam ab iratis si per- 
spicue pax et benevolentia petitur ; non modo ea non 
invenitur, sed augetur atque inflammatur odium. In 
humili auteni genere causa;, contemtionis tollendac 
causa, necesse erit attentum efficere auditorem. An- 
ceps genus causae, si dubiam judicationem habebit, 
ab ipsa judicatione exordiendum est : sin autem par- 
tem turpitudinis et partem honestatis habebit, bene- 
volentiam captare oportebit, ut in genus honestum 
causa translata videatur. Cum autem erit honestum 
causa? genus, vel praeteriri principium poterit, vel, 
si commodum fuerit, aut a narratione incipiemus, 
aut a lege, aut ab aliqua ftrmissima. ratione nostrae 
dictionis : sin uti principio placebit, benevolentiae 
partibus utendum est, ut id, quod est, augeatur. In 
obscuro causae genere, per principium dociles audi- 
tores efficere oportebit. 

XVI. Nunc, quoniam, quas res exordio conficere 
oporteat, dictum est ; reliquum est, ut ostendatur, 
quibus quaeque res rationibus confici possit. 

Benevolentia quatuor ex locis comparatur : ab 
nostra, ab adversariorum, ab judicum persona, ab 
ipsii causa. Ab nostra, si de nostris factis et officiis 
sine arrogantia dicemus ; si crimina illata, et aliquas 
minus honestas suspiciones injcctas, diluemus ; si, 
quae incommoda acciderint, aut quae instent difficul- 
tates, proferemus; si precc ct obsecratione humili 
ac supplici utemur. Ab adversaricrum autem, si eos 



1G DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 17- 

aut in oclium, aut in invidiam, aut in contemtionem 
adducemus. In odium adducentur, si quod eorum 
spurce, superbe, crudeliter, malitiose factum profe- 
retur ; in invidiam, si vis eorum, potentia, divitiaj, 
cognatio, pecuniae proferentur, atque eorum usus ar- 
rogans et intolerabilis ; ut his rebus magis videantur, 
quam causae suae, confidere : in contemtionem addu- 
centur, si eorum inertia, negligentia, ignavia, desi- 
diosum studium, et luxuriosum otium proferetur. 
Ab auditorum persona benevolentia captabitur, si 
res ab his fortiter, sapienter, mansuete gestae profe- 
rentur, ut ne qua assentatio nimia signiiicetur ; et si 
de his, quam honesta existimatio, quantaque eorum 
judicii et auctoritatis exspectatio sit, ostendetur : ab 
ipsis rebus, si nostram causam laudando extollemus, 
adversariorum causam per contemtionem deprime- 
mus. Attentos autem faciemus, si demonstrabimus, 
ea, quae dicturi erimus, magna, nova, incredibilia 
esse, aut ad omnes, aut ad eos qui audiunt, aut ad 
aliquos illustres homines, aut ad Deos immortales, 
aut ad summam rempublicam pertinere ; et si pol- 
licebimur, nos brevi nostram causam demonstratu- 
ros, atque exponemus judicationem, aut judicationes, 
si plures erunt. Dociles auditores faciemus, si aperte 
et breviter summam causas exponemus ; hoc est, in 
quo consistat controversia : nam et cum docilem ve- 
lis facere, simul attentum facias oportet ; nam is 
maxime docilis est, qui attentissime est paratus au- 
dire. 

XVII. Nunc, insinuationes quemadmodum trac- 
tari conveniat, deinceps dicendum videtur. Insinua- 
tione igitur utendum est, cum admirabile genus 
causae est ; hoc est, ut ante diximus, cum animus 
auditoris infestus est Id autem tribus ex causis fit 
maxime ; si aut inest in ipsa. causa qiuedam turpi- 
tudo, aut ab iis, qui ante dixerunt, jam quiddam 
auditori persuasum videtur, aut eo tempore locus di- 
cendi datur, cum jam ilh, quos audire oportet, de- 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 17. 17 

fcssi snnt audiendo : nam ex hac quoque re non mi- 
nus, quam ex primis duabus, inoratore nonnunquam 
animus auditoris ofFenditur. Si causre turpitudo con- 
trahet oftensionem ; aut pro eo homine, in quo of- 
fenditur, alium hominem, qui dihgitur, interponi 
oportet ; aut pro re, in qua ofrenditur, aliam rcni, 
quae probatur ; aut pro re hominem, aut pro homine 
rem, ut ab eo, quod odit, ad id, quod ddigit, audi- 
toris animus traducatur ; et dissimulare id te defen- 
surum, quod existimeris defensurus : dcinde, cuni 
jani mitior factus erit auditor, ingredi pedetentim in 
defensionem, et dicere, ea, qua; indignentur adver- 
sarii, tibi quoque indigna videri ; deinde, [cum le- 
nieris eum, qui audiet,] demonstrare, nihil eorum ad 
te pertinere, et negare te quidquam de adversariis 
esse dicturum, neque hoc, neque illud ; ut neque 
apertc lacdas eos, qui diliguntur, et tamen id obscure 
faciens, quoad possis, alienes ab eis auditorum vo- 
luntatem ; et aliquorum judicium simili de re, aut 
auctoritatem proferre imitatione dignam : deinde 
eamdem, aut consimilem, aut majorem, aut mino- 
rem agi rem in prrcsentia demonstrare. Sin oratio 
adversariorum fidcrn videbitur auditoribus fecisse (id 
quod ei, qui intelligit, quibus rebus fides fiat, facile 
erit cognitu), oportet aut de eo, quod adversarii sibi 
iirmissimum putarint, et maxime ii, qui audierint, 
probarint, primum te dicturum polliceri, aut ab ad- 
versarii dicto exordiri, et ab eo potissimum, quod ille 
nuperrime dixerit; aut dubitatione uti, quid primum 
dicas, aut cui potissimum loco respondeas, cum ad- 
miratione. Nam auditor cum eum, quem adversarii 
perturbatum putant oratione, videt animo firmissimo 
contra dicere paratum, plerumque se potius temere 
assensisse, quam illum sine causa confidere, arbitra- 
tur. Sin auditoris studium dcfatigatio abalienavit a 
causa, te brevius, quam paratus fueris, esse dictu- 
rum, coiumodum cst polliceri ; non imitaturum ad- 
vcrsarium. Sin rcs dabit, non inutile cst, ab aliqui 
c 3 



18 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 18. 

re nova aut ridicula incipere, aut ex tempore quas 
natasit; quod genus, [strepitum, acclamationem ;] 
aut jam parata, quae vel apologum, vel fabulam, vel 
aliquam contineat irrisionem ; aut, si rei dignitas adi- 
met jocandi facultatem, aliquid triste, novum, horri- 
bile, statim non incommodum est injicere : nam, ut 
cibi satietas et fastidium aut subamara. aliqua re re- 
levatur, aut dulci mitigatur ; sic animus, defessus 
audiendo, aut admiratione integratur, aut risu no- 
vatur. 

XVIII. Ac separatim quidem, quae de principio 
et insinuatione dicenda videbantur, haec fere sunt. 
Nimc quiddam breviter et communiter de utroque 
praecipiendum videtur. Exordium sententiarum et 
gravitatis plurimum debet habere, et omnino omnia, 
quae pertinent ad dignitatem, in se continere, prop- 
terea quod id optime faciendum est, quod oratorem 
auditori maxime commendet ; splendoris, et fe.stivi- 
tatis, et concinnitudinis minimum, propterea quod 
ex his suspicio quaedam apparationis atque artificiosae 
diligentiae nascitur ; quae maxime orationi fidem, ora- 
tori adimit auctoritatem. Vitia vero haec sunt certis- 
sima exordiorum, quae summopere vitare oportebit ; 
vulgare, commune, commutabile, longum, separa- 
tum, translatum, contra praecepta. Vulgare est, quod 
in plures causas potest accommodari, ut convenire 
videatur. Commune est, quod nihilo minus in hanc 
quam in contrariam panem causae potest convenire. 
Commutabile est, quod ab adversario potest, leviter 
mutatum, ex contraria parte dici. Longum est, quod 
pluribus verbis aut sententiis, ultra quam satis est, 
producitur. Separatum est, quod non ex ipsa. causa, 
ductum est, nec, sicut aliquod membrum, annexum 
orationi. Translatum est, quod aliud conficit, quam 
causae genus postulat ; ut si quis docilem faciat au- 
ditorem, cum benevolentiam causa desiderat ; aut, si 
principio utatur, cum insinuationem res postulat. 
Contra praecepta est, quod nihil eorum efficit, quo- 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 19. 19 

rum causa de exordiis praeccpta traduntur : hoc est, 
quod eum, qni audit, neque benevolum, neque at- 
tentum, neque docilem efficit ; aut (quo profecto ni- 
hil pejus est) ut contra sit, facit. Ac de exordio qui- 
dem satis dictum est 

XIX. Narratio est rerum gestarum, aut ut gesta- 
rum, expositio. Narrationum triasuntgenera: unum 
genus est, in quo ipsa causa, et omnis ratio contro- 
versiae continetur : alterum, in quo digressio aliqua 
extra causam, aut criminationis, aut similitudinis, 
aut dtiectationis non aliens ab eo negotio, quo de 
agitur, aut amplificationis causa, interponitur. Ter- 
timu genua est remotum a civilibus causis, quod de- 
lectationis causa, non inutili cum exercitatione, dici- 
tur et scribitur. Ejus partes sunt duao, quarum al- 
tera in negotiis, altera in personis, maxime versatur. 
Ea, quae in negotiorum expositione posita est, tres 
habet partes, fabulam, historiam, argumentum. Fa- 
bula est, in qua nec verse nec verisimiles res conti- 
nentur : cujusmodi est : 

" Angues ingentes alites, juncti jugo." 

Ilistoria est gesta res, ab setatis nostrse memoria re- 
moia: quod genus, Appius indixit (Jartliaginiensi- 
bus bellum. Argumcntum est ficta res, quae tamen 
fieri potuit. Hujusmodi apud Terentium : 

" Nam, is postcmam excessit ex ephebis, Sosia". ... 

Illa autem narratio, quse versatur in personis, ejus- 
modi est, ut in ea, simul cum rebus ipsis, personarum 
sermones et animi perspici possint, hoc modo : 

" Venit ad me saepe clamitans, Quid agis, Micio ? 
Cur perdis adolescentem nobis ? cur amat ? 
Cur potat ? cur tu his rebus sumtum suggeris ? 
Vestitu nimio indulges ; nimium ineptus es. 
Nimium ipse durus est, prarter sequumque et 
bonum." 



20 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 20. 

Hoc in genere narrationis multa inesse debet festivi- 
tas, confecta ex rerum varietate, animorum dissimili- 
tudine, gravitate, lenitate, spe, metu, suspicione, de- 
siderio, dissimulatione, errore, misericordia, fortunae 
commutatione, insperato incommodo, subita lactitia, 
jucundo exitu rerum. Verumluxc ex his, qiue postea 
de elocutione pra^cipientur, ornamenta sumentur. 

XX. Nunc de narratione ea, quae causae continet 
expositionem, dicendum videtur. Oportet igitur eam 
tres habere res ; ut brevis, ut aperta, ut probabilis 
sit. Brevis erit, si, unde necesse est, inde initium su- 
metur, et non ab ultimo repetetur ; et si cujus rei sa- 
tis erit summam dixisse, ejus partes non dicentur : 
nam soepe satis est, quid factum sit, dicere ; non ut 
enarres, quemadmodum sit factum : et si non lon- 
gius, quam quod scitu opus est, in narrando proce- 
detur : et si nullam in rem aliam transibitur : et si 
ita dicetur, ut nonnunquam ex eo, quod dictum sit, 
id, quod dictum non sit, intelligatur : et si non modo 
id quod obest, verum etiam id quod nec obest nec 
adjuvat, praBteribitur : et si semel unumquodque di- 
cetur : et si non ab eo, in quo proxime desitum erit, 
deinceps incipietur. Ac multos inutatio brevitatis de- 
cipit, ut, cum se breves putent esse, longissimi sint ; 
cum dent operam, ut res multas breviter dicant, non 
ut omnino paucas res dicant, et non plures, quam 
necesse sit. Nam plerisque breviter dicere videtur, 
qui ita dicit : Accessi ad sedes : puerum evocavi : re- 
spondit : quaesivi dominum : domi negavit esse. Hic, 
tameisi tot res brevius non potuit dicere, tamen, quia 
satis fuit dixisse, domi negavit esse, fit rerum multi- 
tudine longus. Quare hoc quoque in genere vitanda 
est brevitatis imitatio, et non minus rerum non ne- 
cessariarum, quam verborum multitudine superse- 
dendum est. Aperta autem narratio poterit esse, si, 
ut quidque primum gestum erit, ita primum expo- 
netur, et rerum ac temporum ordo servabitur, ut ita 
narrentur, ut gestae rcs erunt, aut ut potuisse geri 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 21. 21 

videbuntur. Hic considerandum erit, ne quid per- 
turbate, ne quid contorte dicatur, ne quam in aliam 
rem transeatur, ne ab ultimo repetatur, ne ad extre- 
mum prodeatur, ne quid, quod ad rem pertineat, 
praetereatur : et omnino, quae prsecepta de brevitate 
sunt, hoc quoque in genere sunt conservanda : nam 
saepe res pamm est intellecta, longitudine magis 
quam obscuritate narrationis. Ac verbis quoque di- 
lucidis utendum est ; quo de genere dicendum est in 
prseceptis elocutionis. 

XXI. Probabilis erit narratio, si in ea videbun- 
tur inesse ea, quse solent apparere in veritate ; si per- 
sonarum dignitates servabuntur ; si causse factorum 
exstabunt ; si fuisse facultates faciendi videbuntur ; 
si tempus idoneum ; si spatii satis ; si locus oppor- 
tunus ad eamdem rem, qua de re narrabitur, fuisse 
ostendetur ; si res et ad eorum, qui agent, naturam, 
et ad vulgi morem, et ad eorum, qui audient, opinio- 
nem, accommodabitur. Ac veri quidem similis ex 
his rationibus esse poterit. IUud autem prseterea con- 
siderare oportebit, ne aut, cum obsit narratio, aut 
cum nihil prosit, tamen interponatur ; aut non loco, 
aut non, quemadmodum causa postulat, narretur. 
Obest tum, cum ipsius rei gestse expositio magnam 
excipit offensionem, quam argumentando, et causam 
agendo, leniri oportebit. Quod cum acciderit, mem- 
bratim oportebit partes rei gestse dispergere in cau- 
sam, et ad unamquamque confestim rationem accom- 
modare, ut vulneri prsesto medicamentum sit, et 
odium statim defensio mitiget. Nihil prodest narra- 
tio tunc, cum aut, ab adversariis re exposita, nostra 
nihil interest, iterum aut alio modo narrare; aut 
cum ab iis, qui audiunt, ita tenetur negotium, ut 
nostra nihil intersit eos alio pacto docere : quod cum 
acciderit, omnino narratione supersedendum est. Non 
loco dicitur, cum non in ea parte orationis collocatur, 
in qua res postulat; quo de genere agemus tum, 
cum de dispositione dicemus ; nam hoc ad disposi- 



22 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 22. 

tionem pertinet. Non, quemadmodum causa postulat, 
narratur, cum aut id, quod adversario prodest, dilu- 
cide et ornate exponitur, aut id quod ipsum adjuvat, 
obscure dicitur, et negligenter. Quare, ut hoc vitium 
vitetur, omnia torquenda sunt ad commodum suae 
causae, contraria, quae praeteriri poterunt, praeter- 
eundo ; quae illius erunt, leviter attingendo, sua dili- 
genter et enodate narrando. Ac de narratione qui- 
dem satis dictum videtur : deinceps ad partitionem 
transeamus. 

XXII. Recte habita in causa partitio illustrem 
et perspicuam totam efficit orationem. Ejus partes 
duae sunt, quarum utraque magnopere ad aperien- 
dam causam, et ad constituendam pertinet controver- 
siam. Una pars est, quoe, quid cum adversariis con- 
veniat, et quid in controversia relinquatur, ostendit ; 
ex qua certum quiddam designatur auditori, in quo 
animum debeat habere occupatum. Altera est, in 
qua rerum earum, de quibus erhmis dicturi, breviter 
expositio ponitur distributa ; ex qua. conflcitur, ut 
certas animo res teneat auditor, quibus dictis, intel- 
ligat fore peroratum. Nunc utroque genere partitio- 
nis quemadmodum conveniat uti, breviter dicendum 
videtur. Quae partitio, quid conveniat, aut quid non 
conveniat, ostendit ; haec debet illud, quod convenit, 
inclmare ad suae causae commodum, hoc modo : In- 
terfectam matrem esse a filio, convenit mihi cum ad- 
versariis. Item contra : Interfectum esse a Clytae- 
mnestra. Agamemnonem, convenit : nam hic uterque 
et id posuit, quod conveniebat, et tamen suse causse 
commodo consuluit. Deinde, quid controversiae sit, 
ponendum est in judicationis expositione ; quae quem- 
admodum inveniretur, ante dictum est. Quae au- 
tem partitio rerum distributam continet expositio- 
nem, haec habere debet brevitatem, absolutionem, 
paucitatem. Brevitas est, cum, nisi necessarium, nul- 
lum assumitur verbum. Haec in hoc genere idcirco 
utiiis est, quod rebus ipsis, et partibus causce, non 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 23. 23 

verbis neque extraneis ornamentis, animus auditoris 
tenendus est. Absolutio est, per quam omnia, quae 
incidunt in causam, genera, de quibus dicendum est, 
amplectimur : in qua partitione videndum est, ne 
aut aliquod genus utile relinquatur, aut sero extra 
partitionem, id quod vitiosissimum ac turpissimum 
est, inferatur. Paucitas in partitione servatur, si ge- 
nera ipsa rerum ponuntur, neque permixte cum par- 
tibus implicantur. Nam genus est, quod plures par- 
tes amplectitur, ut animal. Pars est, quse subest ge- 
neri, ut equus. Sed ssepe eadem res alii genus, alii 
pars est Nam homo, animalis pars est ; Thebani 
aut Trojani, genus. 

XXIII. Haec ideo diligentius inducitur prsescrip- 
tio, ut, aperte intellecta generali partitione, paucitas 
generum in partitione servari possit. Nam qui ita 
partitur, Ostendam, propter cupiditatem et audaciam 
et avaritiam adyersariorum, omnia incommoda ad 
rempublicam pervenisse ; is non intellexit, in parti- 
tione, exposito genere, partem se generis admiscuisse. 
Nam genus est, omnium nimirum hbidinum, cupi- 
ditas : ejus autem generis sine dubio pars est ava- 
ritia. 

IIoc igitur vitandum est, ne, cujus genus posue- 
ris, ejus [secum] aliquam, sicut diversam ac dissimi- 
lem partem, ponas in eadem partitione. Quod si 
quod in genus plures incident partes, id cum in pri- 
ma partitione causa; erit simpliciter expositum, dis- 
tribuetur eo tempore commodissime, cum ad ipsum 
ventum erit explicandum in causae dictione post par- 
titionem. Atque illud quoque pertinet ad paucita- 
tem, ne aut plura, quam satis est, demonstraturos 
nos dicamus, hoc modo : Ostendam, adversarios, quod 
arguimus, et potuisse facere, et voluisse, et fecisse ; 
nam fecisse ostendere satis est : aut, cum in causa. 
partitio nulla sit, et cum quiddam simplex agatur, 
tamen utamur distributione ; id quod perraro potest 
accidere. Ac sunt aha quoque praxepta partitionum, 



24 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 24. 

quae ad hunc usum oratorium non tantopere perti- 
neant ; quoe versantur in philosophia, ex quibus hsec 
ipsa transtulimus, quae convenire videbantur, quo- 
rum nihil in cseteris artibus inveniebamus. Atque 
his de partitione praeceptis, in omni dictione memi- 
nisse oportebit, ut et prima quaeque pars, ut exposita 
est in partitione, sic ordine transigatur, et, omnibus 
explicatis, peroratum sit ; hoc modo, ut ne quid pos- 
terius, praeter conclusionem, inferatur. Partitur 
apud Terentium breviter et commode senex in An- 
dria, quas cognoscere libertum velit : 

" Eo pacto, et nati vitam, et consilium meum 
Cognosces, et quid facere in hac re te velim." 

Itaque, quemadmodum in partitione proposuit, ita 
narrat, primum nati vitam : 

" Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, 

Liberius vivendi fuit potestas." 

Deinde suum consilium : 
" Et nunc id operam do." 

Deinde, quid Sosiam velit facere, id quod postre- 
mum posuit in partitione, postremum dicit : 

" Nunc tuum est officium." 

Quemadmodum igitur hic et ad primam quamque 
partem primum accessit, et, omnibus absolutis, finem 
dicendi fecit ; sic nobis placet, et ad singulas partes 
accedere, et, omnibus absolutis, perorare. Nunc de 
confirmatione deinceps, ita ut ordo ipse postulat, 
praecipiendum videtur. 

XXIV. Contirmatio est, per quavn, argumentan- 
do, nostrse causae fidem et auctoritatem et firmamen- 
tum adjungit oratio. Hujus partis certa sunt prae- 
cepta, quae in singula causarum genera dividentur. 
Verumtamen non incommodum videtur, quamdam 
silvam, atque materiam universam, ante pennixtam 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 25. 25 

et confusam, exponere omnium argumentationum ; 
post autem tradere, quemadmodum unumquodque 
genus causae, omnibus hinc argumentandi rationi- 
bus tractis, confirmare oporteat. 

Omnes res argunientando confirmantur, aut ex eo 
quod personis, aut ex eo quod negotiis, est attribu- 
tum. Ac personis has res attributas putamus, nc- 
men, naturam, victum, fortunam, habitum, affectio- 
nem, studia, consilia, facta, casus, orationes. No- 
men est, quod unicuique personae attribuitur, quo 
suo quaeque proprio et certo vocabulo appelletur. 
Naturam ipsam definire difficile est : partes autem 
ejus enumerare eas, quarum indigemus ad hanc pra> 
ceptionem, facilius est. Hae autem partim divino, 
partim mortali, in genere versantur. Mortalium au- 
tem pars in hominum, pars in bestiarum, genere nu- 
meratur. Atque hominum genus et in sexu conside- 
ratur, virile an muliebre sit ; et in natione, patria, 
cognatione, aetate. Natione, Graius an Barbarus ; 
patria, Atheniensis an Lacedaemonius ; cognatione, 
quibus majoribus, quibus consanguineis ; aetate, puer 
an adolescens, natu grandior an senex. Praeterea 
commoda et incommoda considerantur ab natura data 
animo aut corpori, hoc modo: valens an imbecillus; 
longus an brevis ; formosus an deformis ; velox an 
tardus sit ; acutus an hebetior ; memor an oblivio- 
sus : comis, offlciosus, pudens, patiens, an contra. 
Et omnino, quae a natura data animo et corpori 
[considerabuntur], in natura consideranda sunt : 
nam quae industria comparantur, ad habitum perti- 
nent, de quo posterius dicendum est. 

XXV. In victu considerare oportet, apud quos, 
et quo more, et cujus arbitratu, sit educatus ; quos 
habuerit artium liberalium magistros, quos vivendi 
praeceptores ; quibus amicis utatur ; quo in negotio, 
quaestu, artificio sit occupatus ; quo modo rem fa- 
miliarem administret ; qua consuetudine domestica 
sit. In fortuna quaeritur, servus sit an liber ; pecu- 

(Rhctor.) vol. I. D 



26 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 2G. 

niosus an tenuis ; privatus an cum potestate ; si 
cum potestate, jure an injuria ; felix, clarus, an con- 
tra ; quales liberos habeat. Ac, si de non vivo quae- 
retur, etiam quali morte sit affectus, erit consideran- 
dum. Habitum autem appellamus, animi aut corpc- 
ris constantem et absolutam aliqua in re perfectio- 
nem ; ut virtutis aut artis perceptionem alicujus, aut 
quamvis scientiam ; et item corporis aliquam com- 
moditatem, non natura datam, sed studio industria- 
que partam. Affectio est, animi aut corporis ex tem- 
pore, aliqua de causa, commutatio, ut laetitia, cupi- 
ditas, metus, molestia, morbus, debilitas, et aha, 
quae genere in eodem reperiuntur. Studium est ani- 
mi assidua et vehemens ad aliquam rem applicata 
magna cum voluntate occupatio, ut philosophiae, 
poeticae, geometriae, literarum. Consilium est ahquid 
faciendi aut non faciendi [vere] excogitata ratio. 
Facta autem, et casus, et orationes, tribus ex tempo- 
ribus considerabuntur ; quid fecerit, aut quid ipsi 
acciderit, aut quid dixerit ; aut quid faciat, quid 
ipsi accidat, quid dicat ; aut quid facturus sit, quid 
ipsi casurum sit, qua sit usurus oratione. Ac perso- 
nis quidem haec videntur esse attributa. 

XXVI. Negotiis autem quae sunt attributa, par- 
tim sunt continentia cum ipso negotio ; partim io 
gestione negotii considerantur ; partim adjuncta neg- 
otio sunt ; partim gestum negotium consequuntur. 
Continentia cum ipso negotio sunt ea, quae semper 
affixa esse videntur ad rem, neque ab ea possunt se- 
parari. Ex his prima est brevis complexio totius neg- 
otii, quae summam continet facti, hoc modo : Pa- 
rentis occisio, patriae proditio : deinde causa ejus 
summae, per quam, et quamobrem et cujus rei causa 
factum sit, quaeritur : deinde, ante rem gestam qua? 
facta sunt, continenter usque ad ipsum negotium : 
deinde, in ipso gerendo negotio quid actum sit : de- 
inde, quid postea factum sit. 

In gestione autem negotii, (qui locus secundus 



DE INVENTIONE, Lib. I. Caf. 27. 27 

erat de iis, quae negotiis attributa sunt) quaeritur lo- 
cus, tempus, occasio, modus, facultates. Locus con- 
sideratur, in quo res gesta sit, ex opportunitate, 
quam videatur habuisse ad negotium administran- 
dum. Ea autem opportunitas quaeritur ex magnitu- 
dine, intervallo, longinquitate, propinquitate, solitu- 
dine, celcbritate, natura ipsius loci, et vicinitate to- 
tius regionis ; ex his etiam attributionibus : sacer an 
profanus, publicus an privatus, alienus an ipsius, de 
quo agitur, locus sit an fuerit. Tempus est, id quo 
nunc utimur, (nam ipsum quidem generaliter defi- 
nire difKcile est) pars quaedam aeternitatis, cum ali- 
cujus annui, menstrui, diumi, nocturnive spatii certa 
significatione. In hoc, et quae jwaeteiierint, conside- 
rantur ; et eorum ipsorum, quae propter vetustatem 
obsoleverint, ut incredibilia videantur, et jam in fa- 
bularum numerum reponantur ; et quae jam diu ges- 
ta, et a memoria nostra remota, tamen faciant fidem, 
vere tradita esse, quod eorum monimenta certa in li- 
teris exstent ; et quae nuper gesta sint, quae scire ple- 
rique possint : et itein quae instent in praesentia, et 
quae maxime fiant, et quae consequantur. In quibus 
potest considerari, quid ocyus, et quid serius, futu- 
rum sit. Et item communiter, in tempore perspici- 
endo, longinquitas ejus est consideranda : nam saepe 
oportet commetiri cum tempore negotium, et videre, 
potueritne aut magnitudo negotii aut multitudo re- 
rum in eo transigi tempore. Consideratur autem tem- 
pus et anni, et mensis, et diei, et noctis, et vigiliae, 
et horae, et in aliqua parte alicujus horum. 

XXVII. Occasio est pars temporis, habens in se 
alicujus rei idoneam faciendi aut non faciendi oppor- 
tunitatem : quare cum tempore hoc differt : nam ge- 
nere quidem utrumque idem esse intelligitur ; verum 
in tempore spatium quodammodo declaratur, quod 
in annis, aut in anno, aut in aliqua anni parte, spec- 
tatur : in occasione, ad spatium temporis, faciendi 
quaedam opportunitas intelligitur adjuncta: quare, 



28 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 28. 

cum genere idem sit, fit aliud, quod parte quadam, 
et specie, ut diximus, differat. Haec distribuitur in 
tria genera, publicum, commune, singulare. Publi- 
cum est, quod civitas universa aliqua de causa fre- 
quentat, ut ludi, dies festus, bellum : commune, 
quod accidit omnibus eodem fere tempore, ut messis, 
vindemia, calor, fiigus : singulare autem est, quod 
aliqua de causa privatim solet alicui accidere, ut nup- 
tiae, sacrificium, funus, convivium, somnus. 3iodus 
est, in quo, quemadmodum, et quo animo factum 
sit, quaeritur. Ejus partes sunt, prudentia et impru- 
dentia. Prudentiae ratio quaeritur ex iis, quae clam, 
palam, vi, persuasione, fecerit : imprudentia autem 
in purgationem confertur, cujus partes sunt inscien- 
tia, casus, necessitas; et in affectionem animi, hoc 
est, molestiam, iracundiam, amorem, et caetera, quae 
in simili genere versantur. Facultates sunt, aut qui- 
bus facilius fit, aut sine quibus aliquid confici non 
potest. 

XXVIII. Adjunctum autem negotio id intelligi- 
tur, quod majus, et quod minus, et quod simile erit 
ei negotio, quo de agitur, et quod aeque magnum, et 
quod contrarium, et quod disparatum, et genus, et 
pars, et eventus. Majus et minus, et aeque magnum, 
ex vi, et ex numero, et ex figura negotii, sicut ex 
statura corporis, consideratur. Simile autem ex spe- 
cie comparabili, aut ex conferenda atque assimulanda 
natura judicatur. Contrarium est, quod, positum in 
genere diverso, ab eodem, cui contrarium esse dicitur, 
plurimum distat, ut frigus calori, vitae mors. Dispa- 
ratum autem est id, quod ab aliqua re per oppositio- 
nem negationis separatur, hoc modo ; sapere, et non 
sapere. (ienus est, quod partes aliquas amplectitur, 
ut cupiditas. Pars est, quae subest generi, ut amor, 
avaritia. Eventus est alicujus exitus negotii, in quo 
quaeri solet, quid ex quaque re evenerit, eveniat, 
eventurum sit. Quare hoc in genere, ut commodius, 
quid eventurum sit, ante animo colligi possit, quid 



DE INVENTIONE, Lib. I. CAr. 29. 20 

quaque ex re soleat evenire, considerandum est, hoc 
modo : ex arrogantia. odium, ex insolentia arro- 
gantia. 

Quarta autem pars est ex iis, quas negotiis dice- 
bamus esse attributas, consecutio. In hac eae res 
qmeruntur, qua? gestum negotium consequuntur : 
prinuim, quod factum est, quo id nomine appellari 
conveniat : deinde, ejus facti qui sint principes et 
inventores, qui denique auctoritatis ejus et inven- 
tionis comprobatores atque aemuli : deinde, ecquae 
ea de re, aut ejus rei, sit lex, consuetudo, actio, ju- 
dicium, scientia, artificium : deinde, natura ejus, eve- 
nire vulgo soleat, an insolcnter et raro : postea, ho- 
mines id sua. auctoritate comprobare, an oftendi in 
his, consueverint ; et caetera, qnae factum aliquod 
similiter, confestim aut ex intervallo, solent consequi. 
Dcinde, postremo, attendendum est, num quae res, 
ex iis rebus quae sunt positae in partibus honestatis 
aut utilitatis, conscquantur ; de quibus in deliberativo 
gencre causae distinctius erit dicendum. Ac negotiis 
quidem fere res eae, quas commemoravimus, sunt at- 
tributae. 

XXIX. Omnis autem argumentatio, quae ex iis 
locis, quos commemoravimus, sumetur, aut proba- 
bilis aut necessaria debebit esse. Etenim, ut breviter 
desoribamus, argumentatio videtur esse inventum ex 
aliquo genere, rem aliquam aut probabiliter osten- 
dens, aut necessarie demonstrans. Necessarie demon- 
strantur ea, quae aliter, ac dicuntur, nec fieri nec 
probaripossunt, hoc modo : Si peperit, cum viro con- 
cubuit. Hoc genus argumentandi, quod in necessaria. 
demonstratione versatur, maxime tractatur in di- 
cendo, aut per complexionem, aut per enumeratio- 
nem, aut per simplicem conclusionem. Complexio 
est, in qua, utrum concesseris, reprehenditur, ad 
hunc modum : Si improbus est, cur uteris ? sin pro- 
bus, cur accusas ? Enumeratio est, in qua, pluribus 
rebus expositis, ct carteris infirmatis, una rcliqua ne- 
D 3 



30 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 30. 

cessario confirmatur, hoc pacto : Necesse est aut ini- 
micitiarum causa ab hoc esse occisum, aut metiis, aut 
spei, aut alicujus amici gratia, aut, si horum nihil 
est, ab hoc non esse occisum ; nam sine causa malefi- 
cium susceptum esse non potest: sed neque inimicitiae 
fuerunt, nec metus ullus, nec spes ex morte illius 
alicujus commodi, neque ad amicum hujus aliquem 
mors illius pertinebat : relinquitur igitur, vit ab hoc 
non sit occisus. Simplex autem conclusio ex neces- 
saria consecutione conricitur, hoc modo : Si vos me 
istud eo tempore fecisse dicitis, ego autem eo ipso 
tempore trans mare fui, relinquitur, ut id, quod di- 
citis, non modo non fecerim, sed ne potuerim quidem 
facere. Atque hoc diligenter videre oportebit, ne quo 
pacto genus hoc refelli possit, ut ne confirmatio mo- 
dum in se argumentationis solum habeat, et quam- 
dam similitudinem necessariae conclusionis, verum 
ipsa argumentatio ex necessaria. ratione consistat. 

Probabile autem est id, quod fere fieri solet, aut 
quod in opinione positum est, aut quod habet in se 
ad haec quamdam similitudinem, sive id falsum est, 
sive verum. In eo genere, quod fere solet fieri, pro- 
babile hujusmodi est : Si mater est, diligit filium : si 
avarus est, negligit jusjurandum. In eo autem, quod 
in opinione positum est, hujusmodi sunt probabilia : 
Impiis apud inferos poenas esse praeparatas ; eos, qui 
philosophiae dent operam, non arbitrari Deos esse. 

XXX. Similitudo autem in contrariis et paribus, 
et in iis rebus quae sub eamdem cadunt rationem, 
maxime spectatur. In contrariis, hoc modo : Nam si 
iis, qui imprudentes laeserunt, ignosci convenit, iis, 
qui necessario profuerunt, haberi gratiam non opor- 
tet. Ex pari, sic : Nam, ut locus sine portu navibus 
esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis 
amicis non potest esse. In iis rebus, qu.se sub eamdem 
rationem cadunt, hoc modo probabile consideratur : 
Nam, si Rhodiis turpe non est portorium locare, ne 
Hennacreonti quidem turpe est conducere. Haec tum 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 30. 31 

vera sunt, hoc pacto : Quoniam cicatrix est, fuit vul- 
nus ; tum verisimilia, hoc modo : Si multus erat in 
calceis pulvis, ex itinere eum venire oportebat. 

Omne autem (ut certas quasdam in partes distri- 
buamus) probabile, quod sumitur ad argumenta- 
tionem, aut signum est, aut credibile, aut judicatum, 
aut comparabile. Signum est, quod sub sensum ali- 
quem cadit, et quiddam significat, quod ex ipso pro- 
fectum videtur, quod aut antefuerit, autin ipso neg- 
otio, aut post sit consecutum, et tamen indiget testi- 
monii et gravioris confirmationis ,• ut cruor, fuga, 
pallor, pulvis, et qua? his sunt similia. Credibile est, 
quod, sine ullo teste, auditoris opinione firmatur, hoc 
modo : Nemo est, qui non liberos suos incolumes et 
beatos esse cupiat. Judicatum est res, assensione, aut 
auctoritate, aut judicio alicujus aut ahquorum, com- 
probata. Id tribus in generibus spectatur, rehgioso, 
communi, approbato. Religiosum est, quod jurati 
legibus judicarunt: commune est, quod omnes vulgo 
probarunt, et secuti sunt, hujusmodi : ut majoribus 
natu assurgatur, ut supplicum misereatur : approba- 
tum est, quod homines, cum dubium esset, quale 
haberi oporteret, sua constituerunt auctoritate ; velut 
Cracchi patris factum, quem populus Romanus, eo 
quod insciente collega in censura nihil egisset, post 
censuram consulem fecit. Comparabile autem est, 
quod in rebus diversis similem ahquam rationem 
continet. Ejus partes sunt tres ; imago, collatio, ex» 
emplum. Imago est oratio demonstrans corporum 
aut naturarum similitudinem : collatio est oratio, rem 
cum re ex simiJitudine conferens. Exemplum est, 
quod rem, auctoritate aut casu alicujus hominis aut 
negotii, confirmat, aut infirmat. Horum exempla et 
descriptiones in praeceptis elocutionis cognoscentur. 
Ac fons quidem confirmationis, ut facultas tuht, 
apertus est ; nec minus dilucide, quam rei natura 
ferebat, demonstratus est : quemadmodum autem 
quaeque constitutio, et pars constitutionis, et omnis 



32 DE INVENTIONE, Lib. I. Cai\ 31. 

controversia, sive in ratione, sive in scripto versetur, 
tractari debeat, et quae in quasque argumentationes 
conveniant, singillatim in secundo libro de unoquo- 
que genere dicemus. In praesentia tantummodo nu- 
meros, et modos, et partes argumentandi confuse et 
permixte dispersimus : post discrete et electe in genus 
quodque causae, quid cuique.conveniat, ex hac copia 
digeremus. 

Atque inveniri quidem omnis ex his locis argu- 
mentatio poterit : inventam exornari, et certas in 
partes distingui, et suavissimum est, et summe ne- 
cessarium, et ab artis scriptoribus maxime neglec- 
tum : quare et de ea praxeptione nobis in hoc loco 
dicendum visum est, ut ad inventionem argumenti, 
absolutio quoque argumentandi adjungeretur. Et 
magna cum cura et diligentia locus hic omnis con- 
siderandus est, quod non solum rei magna utilitas 
est, sed praecipiendi quoque summa difficultas. 

XXXI. Omnis igitur argumentatio aut per in- 
ductionem tractanda est, aut per ratiocinationem. 
Inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat as- 
sensionem ejus, quicum instituta est : quibus assen- 
sionibus facit, ut illi dubia quaedam res, propter 
similitudinem earum rerum quibus assensit, probe- 
tur ; velut, apud Socraticum iEschinem, demonstrat 
Socrates, cum Xenophontis uxore et cum ipso Xe- 
nophonte Aspasiam locutam : Dic mihi, quaeso, Xe- 
nophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, 
quam tu habes, utrum illius an tuum malis ? Illius, 
inquit. Quid si vestem, et caeterum ornatum mulie- 
brem pretii majoris habeat, quam tu habes, tuumne 
an illius malis ? Illius vero, respondit. Age, inquit, 
si virum illa meliorem habeat, quam tu habes, vi- 
rumne tuum an ilhus malis? Hic mulier erubuit. 
Aspasia autem cum ipso Xenophonte sermonem in- 
stituit. Quaeso, inquit, Xenophon, si vicinus tuus 
equum meliorem habeat, quam tuus est ; tuumne 
equum malis, an illius ? IUius, inquit. Quid si fun- 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cai. 32. 33 

dum meliorem habeat, quam tu habes, utrum tan- 
dem fundum habere malis ? Illum, inquit, meliorem 
scilicet. Quid si uxorem meliorem habeat, quam tu 
habes, utram malis ? Atque hic Xenophon quoque 
ipse tacuit. Post Aspasia: Quoniam uterque vestrdm, 
inquit, id mihi solum non respondit, quod ego solum 
audire volueram, egomet dicam, quid uterque cogi- 
tet : nam et tu, mulier, optimum virum mavis ha- 
bere ; et tu, Xenophon, uxorem habere lectissimam 
maxime vis. Quare, nisi hoc perfeceritis, ut neque 
vir melior, neque femina lectior in terris sit, profecto 
id semper, quod optinium putabitis esse, multo maxi- 
me requiretis, ut et tu maritus sis quam optimse, et 
htec quam optimo viro nupta sit. Hic cum rebus 
non dubiis esset assensum, factum est propter simili- 
tudinem, ut etiam illud, quod dubium videbatur, si 
quis separatim quaereret, id pro certo, propter ra- 
tionem rogandi, concederetur. Hoc modo sermonis 
plurimum Socrates usus est, propterea quod nihil 
ipse afferre ad persuadendum volebat, sed ex eo, 
quod sibi ille dederat, quicum disputabat, aliquid 
conficere malebat, quod ille ex eo, quod jam conces- 
sisset, necessario approbare deberet. 

XXXII. Hoc in genere praecipiendum nobis vide- 
tur, primum, ut illud, quod inducemus per similitu- 
dinem, ejusmodi sit, ut sit necesse concedi : nam, ex 
quo postulabimus nobis illud, quod dubium sit, con- 
cedi, dubium esse idipsum non oportebit. Deinde il- 
lud, cujus confirmandi causa fiet inductio, videndum 
est, ut simile iis rebus sit, quas res, quasi non dubias, 
ante iflduxerimus : nam ante aliquid nobis concessum 
esse, nihil proderit, si ei dissimde erit id, cujus causa 
illud concedi primum voluerimus : deinde non [in- 
telligatur,] quo spectent illae primae inductiones, et ad 
quem sint exitum perventurae. Nam qui videt, si ei 
rei, quam primo rogetur, recte assenserit, illam quo- 
que rem, quae sibi displiceat, esse necessario conce- 
dendam ; plerumque, aut non respondendo, aut male 



34 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 33. 

respondendo, longius procedere rogationem non sinit. 
Quare, ratione rogationis, imprudens, ab eo quod 
concessit, ad id quod non vult concedere, deducendus 
est. Extremum autem aut taceatur oportet, aut con- 
cedatur, aut negetur. Si negabitur, aut ostendenda 
est similitudo earum rerum, quse ante concessas sunt, 
aut alia utendum inductione. Si concedetur, conclu- 
denda est argumentatio. Si tacebitur, aut elicienda 
est responsio ; aut, quoniam taciturnitas imitatur 
confessionem, pro eo, ac si concessum sit, concludere 
opovtebit argumentationem. Ita fit hoc genus argu- 
mentandi tripertitum : prima pars ex similitudine 
constat una, pluribusve ; altera ex eo, quod concedi 
volumus, cujus causa. smim^udines adhibitae sunt; 
tertia ex conclusione, quae aut confirmat conces- 
sionem, aut, quid ex ea conficiatur, ostendit. 

XXXIII. Sed, quia non satis alicui videbitur di- 
lucide demonstratum, nisi quod ex civili causarum 
genere exemplum subjecerimus ; videtur hujusmodi 
quoque utendum exemplo, non quo praeceptio dif- 
ferat, aut aliter hoc in sermone atque in dicendo sit 
utendum ; sed ut eorum voluntati satisfiat, qui, quod 
aliquo in loco viderint, alio in loco, nisi demonstra- 
tum est, nequeunt cognoscere. Ergo in hac causa, 
quae apud Graecos est pervagata, quod Epaminondas, 
Thebanorum imperator, ei, qui sibi ex lege praetor 
successerat, exercitum non tradidit, et, cum paucos 
ipse dies contra legem exercitum tenuisset, Lacedae- 
monios funditus vicit, poterit accusator argumenta- 
tione uti per inductionem, cum scriptum legis contra 
sententiam defendat, ad hunc mcdum : Si, judices, 
id, quod Epaminondas ait legis scriptorem sensisse, 
adscribat ad legem, et addat exceptionem hanc, 
" Extra quam si quis reipublicas causa exercitum non 
tradiderit," patiemini ? non opinor. Quod si vosmet- 
ipsi, (qucd a vestra, religione et sapientia remotissi- 
mum est) istius honoris causa, hanc eamdem excep- 
tionem, injussu populi, ad legem adscribi jubeatis, 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 34. 35 

populus Thebanus icl patieturne fieri ? profecto non 
patietur. Quod ergo adscribi atl legem nefas est, id 
sequi, quasi adscriptum sit, rectum vobis videatur ? 
Novi vestram intelligentiam ; non potest ita videri, 
judices. Quod si literis corrigi neque ab illo neque a 
vobis scriptoris voluntas potest ; videte, ne multo in- 
digniwa sit, id re et judicio vestro mutari, quod ne 
verbo quitlem commutari potest. Ac de inductionc 
quidem satis in praesentia dictum videtur. Nunc 
deinceps ratiocinationis vim et naturam considere- 
mus. 

XXXTV. Ratiocinatio est oratio ex ipstt re proba- 
bile aliquid eliciens, quod expositum, et per se cogni- 
tum, sua se vi et ratione confirmet. Hoc de genere 
qui diligentius considerandum putaverunt, cum idem 
usu dicendi sequerentur, paululum in praccipiendi 
ratione dissenserunt : nam partim quinque ejus partes 
esse dixerunt, partim non plus quam in tres partes 
posse distribui putaverunt. Eorum controversiam 
non incommodum videtur, cum utrorumque ratione, 
exponere : nam et brevis est, et non ejusmodi, ut 
alteri prorsus nihil dicere putentur ; et locus hic nobis 
in dicendo minime negligendus videtur. 

Qui putant in quinque distribui partes oportere, 
aiunt, primum convenire exponere summam argu- 
mentationis, ad hunc modum : Melius accurantur, 
quae consilio geruntur, quam quae sine consilio ad- 
ministrantur. Hanc primam partem numerant : eam 
deinceps rationibus variis, et quam copiosissimis ver- 
bis, approbari putant oportere, hoc modo : Domus 
ea, quae ratione regitur, omnibus instructior est rebus, 
et apparatior, quam ea, quae temere et nullo consilio 
administratur. Exercitus is, cui pracpositus est sa- 
piens et callidus imperator, omnibus partibus com- 
modius regitur, quam is, qui stultitia et temeritate 
alicujus administratur. Eadem navigii ratio est : nam 
navis optime cursum conficit ea, quae scientissimo 
gubernatore utitur. Cum propositio sit hoc pacto ap- 



36 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 35. 

probata, et dua3 partes transierint ratiocinationis, 
tertia in parte aiunt, quocl ostendere velis, id ex vi 
propositionis oportere assumere, hoc pacto : Nihil au- 
tem omnium rerum melius, quam omnis mundus, 
administratur. Hujus assumtionis quarto in loco 
aliam porro inducunt approbationem, hoc modo : 
Nam et signorum ortus et obitus derinitum quemdam 
ordinem servant, et annuae commutationes non modo 
quadam ex necessitate semper eodem modo fiunt ; 
verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt ac- 
commodatae ; et diurnae nocturnaeque vicissitudines 
nulla in re unquam mutatae quidquam nocuerunt : 
quae signo sunt omnia, non mediocri quodam con- 
silio naturam mundi administrari. Quinto inducunt 
loco complexionem eam, quae aut id infert solum, 
quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo : Con- 
silio igitur mundus administratur : aut unum in lo- 
cum cum conduxerit breviter propositionem et as- 
sumtionem, adjungit, quod ex his conficiatur, ad 
hunc modum : Quod si melius geruntur ea, quae 
consilio, quam quae sine consilio administrantur ; 
nihil autem omnium rerum melius administratur, 
quam omnis mundus ; consilio igitur mundus admi- 
nistratur. Quinquepertitam igitur hoc pacto putant 
esse argumentationem. 

XXXV. Qui autem tripertitam esse dicunt, ii 
non aliter putant tractari oportere argumentationcm, 
sed partitionem horum reprehendunt : negant enim, 
neque a propositione neque ab assumtione appro- 
bationes earum separari oportere, neque proposi- 
tionem absolutam, neque assumtionem sibi perfectam 
videri, quae approbatione confirmata non sit : quare, 
quas ilh duas partes [numerent,] propositionem et 
approbationem, sibi unam partem videri, proposi- 
tionem ; quae si approbata non sit, propositio non 
sit argumentationis : item, quae ab ilhs assumtio, et 
assumtionis approbatio [dicatur,] eamdem sibi as- 
sumtionem solam videri. Ita fit, ut eadem ratione 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 30. 37 

argumentatio tractata, aliis tripertita, aliis quinque- 
pertita, videatur : quare cvenit, ut res non tani ad 
usum dicendi pertineat, quam ad rationem pra?cep- 
tionis. Nobis autcm commodior illa partitio videtur 
esse, quae in quinque partes distributa est, quam 
omnes ab Aristotele et Theophrasto profecti maxime 
secuti sunt. Nam, quemadmodum illud superius ge- 
nus argumentandi, quod per inductionem sumitur, 
maxime Socrates et Socratici tractaverunt ; sic hoc, 
quod per ratiocinationem eXpolitur, summe est ab 
Aristotele, atque a Peripateticis et Theophrasto fre- 
quentatum ; deinde a rhetoribus iis, qui elegantissimi 
atque artificiosissimi putati sunt. Quare autem nobis 
illa magis partitio probetur, dicendum videtur, ne 
temere secuti putemur ; et breviter dicendum, ne in 
hujusmodi rebus diutius, quam ratio praecipiendi 
postulet, commoremur. 

XXXVI. Si quadam in argumentatione satis est 
uti propositione, et non oportet adjungere approba- 
tionem propositioni ; qiuidam autem in argumenta- 
tione inftrma est propositio, nisi adjuncta sit appro- 
batio ; separatum quiddam est a propositione appro- 
batio. Quod enim et adjungi et separari ab aliquo 
potest, id non potest idem esse, quod est id, ad quod 
adjungitur, et a quo separatur : est autem qua?dam 
argumentatio, in qua propositio non indiget appro- 
batione ; et quacdam, in qua nihil valet sine ap- 
probatione, ut ostendemus : separata est igitur a 
propositione approbatio. Ostendetur autem id, quod 
polliciti sumus, hoc modo : quae propositio in se 
quiddam continet perspicuum, et quod constare inter 
omnes necesse est, hanc velle approbare et firmare 
nihil attinet. Ea est hujusmodi : Si, quo die ista 
caedes Romae facta est, ego Athenis eo die fui, inter- 
esse in caede non potui. Hoc quia perspicue verum 
est, nihil attinet approbari. Quare assumi statim 
oportet, hoc modo : Fui autem Athenis eo die. Hoc 
si non constat, indiget approbationis ; qua inducta, 

(Rhetor.) vol. i. E 



38 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 37. 

complexio consequetur. Est igitur quaedam propo- 
sitio, quae non indiget approbatione : nam esse 
quamdam, quae indigeat, quid attinet ostendere, 
quod cuivis facile perspicuum est ? Quod si ita est, 
ex hoc, et ex eo quod proposueramus, hoc confici- 
tur, separatum esse quiddam a propositione appro- 
bationem. Si autem ita est, falsum est non esse plus 
quam tripertitam argumentationem. Simili modo li- 
quet, alteram quoque approbationem separatam esse 
ab assumtione : Si quadam in argumentatione satis 
est uti assumtione, et non oportet adjungere appro- 
bationem assumtioni ; quadam autem in argumen- 
tatione infirma est assumtio, nisi adjuncta sit appro- 
batio ; separatum quiddam est extra assumtionem 
approbatio. Est autem argumentatio quaxlam, in 
qua assumtio non indiget approbationis ; quaedam 
autem, in qua nihil valet sine approbatione, ut os- 
tendemus : separata est igitur ab assumtione appro- 
batio. Ostendemus autem id, quod polhciti sumus, 
hoc modo : Quae perspicuam omnibus veritatem con- 
tinet assumtio, nihil indiget approbationis : ea est 
hujusmodi : Si oportet sapere, dare operam philoso- 
phiae convenit. Haec propositio indiget approbationis : 
non enim perspicua est, neque constat inter omnes, 
propterea quod multi nihil prodesse philosophiam, 
plerique etiam obesse, arbitrantur. Assumtio per- 
spicua est haec : Oportet autem sapere. Hoc autem 
quia ipsum ex re perspicitur, et verum esse intelligi- 
tur, nihil attinet approbari. Quare statim conclu- 
denda est argumentatio : Igitur dare operam philo- 
sophiae convenit. Est ergo assumtio quaedam, quae 
approbationis non indiget : nam quamdam indigere 
perspicuum est. Separata est igitur ab assumtione 
approbatio. Falsum ergo est, non esse plus quam 
tripertitam argumentationem. 

XXXVII. Atque ex his illud jam perspicuum 
est, esse quamdam argumentationem, in qua neque 
propositio neque assumtio indigeat approbationis, 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 30. 39 

hujusmodi, ut certum quiddam et breve, exempli 
causa, ponamus : Si summo opere sapientia petenda 
est, summo opere stultitia vitanda est : summo autem 
opere sapientia petenda est : summo igitur opere 
stultitia vitanda est. Hic et assumtio et propositio 
perspicua est : quare neutra quoque indiget appro- 
batione. Ex hisce omnibus illud perspicuum est, 
approbationem tum adjungi, tum non adjungi. Ex 
quo cognoscitur, nequc in propositione neque in as- 
sumtione contineri approbationem ; sed utramque, 
suo loco positam, vim suam, tamquam certam et 
propriam, obtinere. Quod si ita est, commode partiti 
sunt illi, qui in quinque partes distribuerunt argu- 
mentationem. 

Quinque sunt igitur partes ejus argumentationis, 
quas per ratiocinationem tractatur : propositio, per 
quam locus is breviter exponitur, ex quo vis omnis, 
oportet, emanet ratiocinationis : propositionis appro- 
batio, per quam id, quod breviter expositum est, ra- 
tionibus affirmatum, probabilius et apertius fit : as- 
sumtio, per quam icl, quod ex propositione ad osten» 
der.dum pevtinet, assumitur: assumtionis approbatio, 
per quam id, quod assumtum est, rationibus firma- 
tur : complexio, per quam id, quod conficitur ex 
omni argumentatione, breviter exponitur. Quae plu- 
rimas habet argumentatio partes, ea constat ex his 
quinque partibus : secunda est quadripertita ; tertia 
tripertita ; dein bipertita [quod in controversia est.] 
De una quoque parte potest alicui videri posse con- 
sistere. 

XXXVIII. Eorum igitur, quae constant, exempla 
penemus : horum, quaa dubia sunt, rationes affere- 
mus.. Quinquepertita argumentatio est hujusmodi : 
Omnes leges, judices, ad comrnodum reipublicae re- 
ferre oportet, et eas ex utilitate communi, non ex 
scriptione, quas in literis est, interpretari. Ea enim 
virtute et sapientia majores nostri fuerunt, ut, in le- 
gibus scribendis, nihii sibi aliud, nisi salutem atque 



40 DE INVENTTONE, Lib. I. Cap. 3fJ. 

utilitatem reipublicae, proponerent : neque enim ipsi, 
quod obesset, scribere volebant ; et, si scripsissent, 
cum esaet intellectum, repudiatum iri legem intefli- 
gebant. Nemo enim leges legum causa salvas cssc 
vult, sed reipublicae, quod ex legibus omnes rempu- 
blicam optime putant administrari. Quam ob rem 
igilur leges servari oportet, ad eam causam scripta 
omnia interpretari convenit : hoc est, quoniam rei- 
publieae servimus, ex reipublicae commodo atque uti- 
litate leges interpretemur. Nam, ut ex medicina 
nihil oportet putare proficisci, nisi quod ad corporis 
utilitatem spectet, quoniam ejus causa est instituta ; 
sic a legibus nihil convenit arbitrari, nisi quod rei- 
publicae conducat, proficisci, quoniam ejus causa 
sunt comparatae. Ergo, in hoc quoque judicio, desi- 
nite literas legis perscrutari; et legem, ut aequum 
est, ex utilitate reipublicae considerate. Quid enim 
magis utile Thebanis fuit, quam Lacedaemonios op- 
primi ? Cui rei magis Epaminondam, Thebanorum 
imperatorem, quam victoriae Thebanorum, consulere 
decuit ? Quid hunc tanta Thebanorum gloria, tam 
claro atque exornato tropaeo, carius aut antiquius 
habere convenit ? Scripto videlieet legis omisso, 
scriptoris sententiam considerare debebat. Atque hoc 
quidem satis consideratum est, nullam esse legem, 
nisi reipublica* causa, scriptam. Summam igitur 
amentiam esse existimabat, quod scriptum esset rei- 
publicae salutis causa, id non ex reipublicae salute 
interpretari. Quod si leges omnes ad utilitatem rci- 
publicae referri convenit, hic autem saluti reipublicae 
profuit ; profecto non potest eodem facto et commu- 
nibus fortunis consuluisse, et legibus non obtem- 
perasse. 

XXXIX. Quatuor autem partibus constat argu- 
mentatio, cum aut proponimus aut assumhnus sine 
approbatione. Id facere oportet, cum aut propositio 
ex se intelligitur, aut assumtio perspicua est, et nul- 
lius approbationis indiget. Propositionis approbatione 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cai\ 40, 41 

praeterita, quatuor ex partibus argumentatio tracta- 
tur, ad hunc modum : Judices, qui ex lege jurati 
judicatis, legibus obtemperarc debetis. Obtemperare 
autem legibus non potestis, nisi id, quod scriptum 
est in lege, sequamini : quod enim certius legis 
scriptor testimonium voluntatis suae relinquere po- 
tuit, quam, quod ipse magna cum cura atque dili- 
gentia scripsit ? Quod si literse non exstarent, mag- 
nopere eas requireremus, ut ex his scriptoris volun- 
tas cognosceretur ; nec tamen Epaminondae permit. 
teremus, ne si extra judicium quidem esset, ut is 
nobis sententiam legis interpretaretur ; nedum nunc 
istum patiamur, cum praesto lex sit, non ex eo quod 
apertissime scriptum est, sed ex eo quod suae caus« 
convenit, scriptoris voluntatem interpretari. Quod 
si vos, judices, legibus obtemperare debetis, et id 
facere non potestis, nisi, quod scriptum est in lege, 
sequamini, quid causae est, quin istum contra legem 
fecisse judicetis ? Assumtionis autem approbatione 
praeterita, quadripertita sic fiet argumentatio : Qui 
saepenumero nos per fidem fefellerunt, eorum ora- 
tioni fidem habere non debemus. Si quid enim per- 
fidia illorum detrimenti acceperimus, nemo erit, 
praeter nosmetipsos, quem jure accusare possimus. 
Ac primo quidem decipi incommodum est ; iterum, 
stultum ; tertio, turpe. Carthaginienses autem*per- 
saepe jam nos fefellerunt. Summa igitur amentia est 
in eorum fide spem habere, quorum perfidia toties 
deceptus sis. Utraque approbatione praeterita, triper- 
tita fit, hoc pacto : Aut metuamus Carthaginienses 
oportet, si incolumes eos reliquerimus ; aut eorum 
urbem diruamus. Ac metuere quidem non oportet : 
restat igitur, ut urbem diruamus. 

XL. Sunt autem, qui putent, nonnunquam posse 
complexione supersederi, cum id perspicuum sit, 
quod conficiatur ex ratiocinatione : quod si fiat, bi- 
pertitam quoque fieri argumentationem, hoc modo : 
Si peperit, virgo non est : peperit autem. Hic satis 
e 3 



42 DE INVENTIONE, Liu. I. Cai>. 40. 

esse dicunt proponere et assumcre ; quoniam perspi- 
cuuni sit, quod conficiatur, complcxionis rem non 
indigere. Nobis autevn videtur et omr is ratiocinatio 
concludenda esse ; et illud vitium, quod illis dis- 
plicet, magnopere vitandum, ne, quod perspicuum 
sit, id in complexionem inferamus. Hoc autem fieri 
poterit, si complexionum genera intelligantur. Nam 
aut ita complectemur, ut in unum conducamus pro- 
positionem et assumtionem, hcc modo : Quod si 
leges omnes ad utilitatem reipublicas referri convenit, 
hic autem saluti reipublicae profuit ; profecto non 
potest, eodem facto, et saluti communi consuluissc, 
et legibus non obtemperasse : aut ita, ut ex contrario 
sententia conficiatur, hoc modo : Summa igitur 
amentia est, in eorum fide spem habere, quorum 
perfidia toties deceptus sis : aut ita, ut id solum, 
quod conficitur, inferatur, ad hunc modmn : Urbem 
igitur diruamus : aut ut id, quod eam rem, qua? 
conficitur, sequatur, necesse est. Id est hujusmodi : 
Si peperit, cum viro concubuit : peperit autem. 
Conficitur hoc : Concubuit igitur cum viro. Hoc si 
nolis inferre, et inferas id quod sequitur : fecit igitur 
incestum ; et concluseris argumentationem, et per- 
spicuam fugeris complexionem. Quare, in longis 
argumentationibus, ex conductionibus aut ex con- 
trario complecti oportet : in brevibus, id solum, quod 
conficitur, exponere : in iis, in quibus exitus perspi- 
cuus est, ■consecutione uti. Si qui autem ex una. 
quoque parte putabunt constare argumentationem, 
poterunt dicere, saspe satis esse hcc modo argumen- 
tationem facere : Quoniam peperit, cum viro concu- 
buit : nam hoc nulhus neque approbationis, neque 
assumtionis vel ejus approbationis, neque com- 
plexionis, indigere. Sed nobis ambiguitate nominis 
videntur errare : nam argumentatio nomine uno res 
duas significat, ideo, quod et inventum, aliquam in 
rem probabile aut necessarium, argumentatio voca- 
tur, et ejus inventi artificiosa expohtio. Quando igU 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap.41. T.J 

tur proferent aliquid hujusmodi : Quoniam pepcrit, 

cuni viro concubuit; inventuni proferent, non expo- 
litionem : nos autem de expolitionis partibus lo- 
quiniur. 

XLI. Nihil igitur ad hanc rem ratio illa pertine- 
bit : atque hac distinctione, alia quoque, quffi viilc- 
buntur officere huic partitioni, propulsabimus, si qui 
aut assumtionem aliquando tolli posse putent, aut 
propositionem. Qua? si quid habet probabile aut 
necessariuni, quoquo modo commoveat auditorem, 
necesse esU Quod si solum spectaretur, ac nihil, quo 
pacto tractaretur id quod excogitatum esset, referret ; 
nequaquam tantum inter summos oratores et medio- 
cres interesse existimaretur. Variare autem oratio- 
nem magnopere oportebit : nam, omnibus in rebus, 
similitudo est satietatis mater. Id fieri poterit, si 
non similiter semper ingrediamur in argumentatio- 
nem. Nam, prinium omnium, generibus ipsis distin- 
guere convenit orationem ; hoc est, tum inductione 
uti, tum ratiocinatione. Deinde, in ipsa argumenta- 
tione, non semper a propositione incipere, nec sempci 
quinque partibus abuti, neque eadem ratione par- 
titiones expolire : sed tum ab assumtione incipere 
licet, tum ab approbatione alterutra, tum utraque, 
tum hoc, tum illo genere complexionis uti. Id ut 
perspiciatur, aut scribamus, aut in quolibet exemplo 
de iis quae proposita sunt, hoc idem exerceamus, ut 
quam facile factu sit. 

Ac de partibus quidem argumentationis satis nobis 
dictum videtur. Illud autem volumus intelligi, nos 
probe tenere, aliis quoque rationibus tractari argu- 
mentationes in philosophia multis et obscmis, de 
(|uibus certum est aitificium constitutum. Veruni 
illa nobis abhorrere ab usu oratorio videntur. Qua: 
pcrtinere autem ad tUcendum putamus, ea nos com- 
modius, quam c.eteros, attendisse, non aiHnnamus ; 
perquisitius ct diligentius conscripsisse pollicemur. 



44 DE INVENTIONE, Lib. I. Cai\ 43. 

Nunc, ut instituimus proficisci, ordine ad reliqua 
pergemus. 

XLII. Iteprehensio est, per quam argumentando 
adversariorum confirmatio diluitur, aut infirmatur 
[aut allevatur]. Haec fonte inventionis eodem utetur, 
quo utitur confirmatio, propterea quod, quibus ex 
locis aliqua res confirmari potest, iisdem potest ex 
locis infirmari : nihil enim considerandum est in his 
omnibus inventionibus, nisi id, quod personis aut 
negotiis attributum est. Quare inventionem, et ar- 
gumentationum expolitionem, ex illis, quae ante 
praecepta sunt, hanc quoque in partem orationis 
transferri oportebit. Verumtamen, ut quaedam prae- 
ceptio detur hujus quoque partis, exponemus modos 
reprehensionis ; quos qui observabunt, facilius ea, 
quae contra dicentur, diluere aut infirmare poterunt. 

Omnis argumentatio reprehenditur, si aut, ex iis 
quae sumta sunt, non conceditur aliquod unum plu- 
rave ; aut, his concessis, complexio confici ex his 
negatur ; aut si genus ipsum argumentationis vi- 
tiosum ostenditur ; aut si, contra firmam argumen- 
tationem, alia aeque firma, aut firmior, ponitur. 
Ex iis quae sumuntur, aliquid non conceditur, cum 
aut id, quod credibile dicunt, negatur esse ejus- 
modi; aut, quod comparabile putant, dissimile os- 
tenditur; aut judicatum aliam in partem traducitur, 
aut omnino judicium improbatur; aut, quod signuru 
esse adversarii dixerunt, id ejusmodi negetur esse ; 
aut si complexio, aut ex una, aut ex utraque parte, 
reprehenditur ; aut si enumeratio falsa ostenditur ; 
aut si simplex conclusio falsi aliquid continere de- 
monstratur. Nam omne, quod sumitur ad argumen- 
tandum, sive pro probabili, sive pro necessario, ne- 
cesse est sumatur ex his locis, ut ante ostendimus. 

XLIII. Quod pro credibili sumtum erit, id infir- 
mabitur, si aut perspicue falsum erit, hoc modo : 
Nemo est, qui non pecuniam quam sapientiam malit. 



DE INVENTIONE, Lm. L Cap. 44. 43 

Aut, ex contrario quoque, credibilc aliquid habcbit. 
hoc niodo : Quis est, qui non officii cupklior sit, 
quam pecunhe ? aut erit onmino increchbile, ut si 
quis, quem constet esse avaruni, clicat, alicujus nie- 
diocris officii causa, se maximam pccuniam neg- 
lexisse. Aut si, quocl in quibusdam rebus aut homi- 
nibus accidit, id onmibus dicatur usu evenire, hcc 
pacto : Qui pauperes sunt, iis antiquior officio pecu- 
nia est, Qui locus desertus est, in eo cacdem factam 
esse oportet. In loco celebri homo occidi qui potuit? 
Aut si id, quod raro fit, fieri onmino negetur : ut 
Curio pro Fulvio : " Nemo potest uno adspectu, ne- 
que praeteriens, in amorem incidere."" Quod autem 
pro signo sumetur, id ex iisdem locis, quibus con- 
firmatur, infirmabitur. Nam, in signo, primum ve- 
rum esse ostendi oportet: deinde ejus esse rei signum 
proprium, qua de re agitur, ut cruorem eaxlis : deinde 
factum esse, quod non oportuerit ; aut non factum, 
quod oportuerit : postremo scisse eum, de qua qure- 
ritur, ejus rei legem et consuetudinem : nam e» res 
sunt signo attributaj ; quas diligentius apericmus, 
cum separathn de ipsa conjecturali constitutione di- 
cemus. Ergo horum unumquodque, in reprehen- 
sione, aut non esse signo, aut parum magno esse, 
aut a se potius quam ab adversariis stare, aut omnino 
ialso dici, aut in aliam quoque suspicionem duci 
posse, demonstrabitur. 

XLIV. Cum autem pro comparabili ahquid in- 
ducetur, quoniam id per similitudinem maxime 
tractatur, in repreher.dendo conveniet, siniile id ne- 
gare esse, quod conferetur ei quicum conferetur. 
Id fieri poterit, si demonstrabitur diversum esse ge- 
nere, naturii, vi, magnitudine, tempore, loco, per- 
sonii, opinione : ac si, quo in numeio dlud, quod 
per smfilitudineni afier^ur, et quo irj loco hoc gcnus, 
cujus causa afieretur, habcri convcniat, ostendetur. 
Deinde, quid res cum re difterat, demonstrabitur : 
cx cmo docebimus, aliud de eo quod comparabitur, 



46 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 45. 

et de eo quicum comparabitur, existimari oportere. 
Hujus facultatis maxime indigemus, cum ea ipsa 
argumentatio, qua? per inductionem tractatur, erit 
reprehendenda. Sinjudicattun aliquod inferetur, quo- 
niam id ex his locis maxime firmatur ; laude eorum, 
qui judicarunt; similitudine ejus rei, qua de agitur, 
ad eam rem, qua. de judicatum est; et commemo- 
rando, non modo non esse reprehensum judicium, 
sed ab omnibus approbatum ; et demonstrando, dif- 
ficilius et majus fuisse id judicatum quod afteratur, 
quam id quod instet : ex contrariis locis, si res aut 
vera aut verisimilis permittat, infirmari oportebit. 
Atque erit observandum diligenter, ne nihil ad id, 
quo de agatur, pertineat id quod judicatum sit ; et 
videndum, ne ea res proferatur, in qua sit offensum, 
ut de ipso, qui judicarit, judicium fieri videatur. 
Oportet auteni animadvertere, ne, cum aliter multa 
sint judicata, solitarium aliquod aut rarum judicatum 
afferatur : nam his rebus auctoritas judicati maxime 
potest infirmari. Atque ea quidem, quae quasi pro- 
babilia sumentur, ad hunc modum tentari oportebit. 
XLV. Quae vero, sicuti necessaria, inducentur, 
ea si forte imitabuntur modo necessariam argumen- 
tationem, neque erunt ejusmodi, sic reprehendentur. 
Primum complexio, qua?, utrum concesseris, debet 
tollere, si vera est, nunquam reprehendetur ; sin 
falsa, duobus modis, aut conversione, aut alterius 
partis infirmatione. Conversione, hoc modo : 

" Nam si veretur, quid eum accuses, qui est pro- 

bus ? 
Sin inverecundum animi ingenium pdssidet, 

Quid eum accuses, qui id parvi auditu existimet ?" 

Hic, sive vereri dixeris, sive non vereri, conceden- 
dum hoc putat, ut neget e.>se accusandum. Quod 
conversione sic reprehendetur : Immo vero accusan- 
dus est : nam, si veretur, accuses : non enim parvi 
auditu aestimabit: sin inverecundum animi ingenium 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 4G. 47 

possidet, tamen accuses : non enim probus est. Al- 
terius autem partis infirmatione, hoc modo repre- 
hendetur: Verum, si veretur, accusatione tua cor- 
rectus, ab errato recedet. Enumeratio vitiosa intelli- 
gitur, si aut praeteritum quiddam dicemus, quod 
velimus concedere, aut infirmum aliquid annumera- 
tum, quod aut contra dici possit, aut causa non sit, 
quare non honeste possimus concedere. Praeteritur 
quiddam in ejusmodi enumerationibus : Quoniam 
habes istum equum, aut emeris oportet, aut hacredi- 
tate possideas, aut munere acceperis, aut domi tibi 
natus sit ; aut, si horum nihil est, surripueris ne- 
cesse est : sed neque emisti, neque haereditate venit, 
neque domi natus est, neque donatus est : necesse 
est ergo surripueris. Hoc commode reprehendetur, 
si dici possit ex hostibus equus esse captus, cujus 
praedae sectio non venierit : quo illato, infirmatur 
enumeratio ; quoniam id sit inductum, quod praeter- 
itum sit in enumeratione. 

XLVI. Altero autem modo reprehendetur, si 
aut contra aliquid dicetur : hoc est, si, exempli 
causa, ut in eodem versemur, poterit ostendi hae- 
reditate venisse : aut si extremum illud non erit 
turpe concedere ; ut si quis, cum dixerint adver- 
sarii, aut insidias facere voluisti, aut amico morem 
gessisti, aut cupiditate eiatus es ; amico se morem 
gessisse fateatur. Simplex autem conclusio repre- 
hendetur, si id, quod sequitur, non videatur ne- 
cessario cum eo, quod antecessit, cohaerere. Nam 
hoc quidem, Si spiritum ducit, vivit ; Si dies est, 
lucet ; ejusmodi est, ut cum priore necessario poste- 
rius coha;rere videatur. Hoc autem, Si mater est, 
diligit; Si aliquando peccavit, nunquam corrigetur; 
sic conveniet reprehendi, ut demonstretur non neces- 
sario cum priore posterius cohaerere. Hoc genus, et 
caetera necessaria, et omnino omnis argumentatio, et 
ejus reprehensio, majorem quamdam vim continet, 



48 DE INVENTIONE, Ltb. I. Cap. 47. 

et latius patet, quam hic exponitur : sed ejus arti- 
ficii cognitio hujusmodi est, ut non ad hujus artis 
partem aliquam adjungi possit, sed ipsa separatini 
longi temporis, et magnae atque arduae cogitationis, 
indigeat : quare illa nobis alio tempore atque ad 
aliud institutum, si facultas erit, explicabuntur. 
Nunc his praeceptionibus rhetorum ad usum orato- 
rium contentos nos esse oportebit. Cum igitur ex 
iis, quse sumuntur, aliquid non conceditur, sic infir- 
mabitur. 

XLVII. Cum autem, his concessis, complexio ex 
his non conficitur, haec erunt consideranda : num 
aliud conficiatur, aliud dicatur, hoc modo : Si, cum 
aliquis dicat se profectum esse ad exercitum, con- 
traque eum quis velit hac argumentatione uti: Si 
venisses ad exercitum, a tribunis militaribus visus 
esses : non es autem ab his visus ; non es igitur 
profectus ad exercitum. Hic cum concesseris propo- 
sitionem et assumtionem, complexio est infirmanda. 
Aliud enim, quam cogebatur, illatum est. Ac nunc 
quidem, quo facilius res cognosceretur, perspicuo ct 
grandi vitio praeditum posuimus exemplum : sed 
saepe obscurius positum vitium pro vero probatur, 
cum aut parum mernineris quid concesseris, aut am- 
biguum aliquid pro certo concesseris. Ambiguum si 
concesseris ex ea. parte quam ipse intellexeris, eam 
partem si adversarius ad aliam partem per complexio- 
nem velit accommodare ; demonstrare oportebit, non 
ex eo quod ipse concesseris, sed ex eo quod ille sum- 
serit, confici complexionem, ad hunc modum: Si 
pecuniae indigetis, pecuniam non habetis : si pecu- 
niam non habetis, pauperes estis : indigetis autem 
pecuniae ; mercaturae enim, nisi ita esset, operam 
non daretis : pauperes igitur estis. Hoc sic repre- 
henditur : Cum dicebas, si indigetis pecunias, pecu- 
niam non habetis ; hoc intelligebam, si propter in~ 
opiam in egestate estis, pecuniam non habetis ; et 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 48. 49 

idcirco concedebam : cum autem boc sumebas, indi- 
getis autem pecunia 1 ; illud accipiebam, vultis autem 
pecunia plus habere. Ex quibus concessionibus non 
conficitur hoc : Pauperes igitur estis : conhceretur 
autem, si tibi primo quoque hoc concessissem, qui 
pecuniam majorem vellet habere, eum pecuniam non 
habere. 

XLVIII. Saepe autem oblitum putant quid con- 
cesseris; et idcirco id quod non conficitur, quasi con- 
ficiatur, in conclusione infertur, hoc modo : Si ad 
illum haereditas veniebat, verisimile est, ab illo esse 
necatum. Deinde hoc approbant plurimis verbis : 
post assumunt, ad illum autem haareditas veniebat. 
Deinde infertur, Ille igitur occidit. Id, ex iis quae 
sumserant, non conficitur. Quare observare dili- 
genter oportet, et quid sumatur, et quid ex his con- 
ficiatur. 

Ipsum autem genus argumentationis vitiosum his 
de causis ostendetur, si aut in ipso vitium erit, aut 
si non ad id, quod instituitur, accommodabitur. At- 
que in ipso vitium erit, si omnino totum falsum erit, 
si commune, si vulgare, si leve, si remotum, si mala 
definitio, si controversum, si perspicuum, si non 
concessum, si turpe, si offensum, si contrarium, si 
inconstans, si adversum. Falsum est, in quo per- 
spicue mendacium est, hoc modo : Non potest esse 
sapiens, qui pecuniam negligit. Socrates autem pe- 
cuniam neghgebat: non igitur sapiens erat. Com- 
mune est, quod nihilo magis ab adversariis quam a 
nobis facit, hoc modo : Idcirco, judices, quia veram 
causam habebam, brevi peroravi. Vulgare est, quod 
in aliam quoque rem non probabilem, si nunc con- 
cessum sit, transferri possit, hoc modo : Si veram 
causam non haberet, vobis se, judices, non commi- 
sisset. Leve est, quod aut post tempus dicitur, hoc 
modo : Si in mentem venisset, nnn commifiisset • 
aut si perspicue rem turpem levi tegere vult defen- 
-ione, hoc modo : 

{Rfietor.) vol. i. f 



50 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 49. 

M Cum te expetebant omnes, florentissimo 
Regno reliqui : nunc desertum ab omnibus, 
Summo periclo, sola ut restituam, paro." 

XLIX. Remotum est, quod ultra, quam satis est, 
petitur, hoc modo : Quod si non P. Scipio Corne- 
liam filiam Ti. Graccho collocasset, atque ex ea. duos 
Gracchos procreasset, tantae seditiones natae non es- 
sent : quare hoc incommodum Scipioni adscriben- 
dum videtur. Hujusmodi est illa quoque conquestio : 

u Utinam ne in nemcre Pelio securibus 
Caesa cecidisset abiegna ad terram trabes !" 

Longius enim repetita est, quam res postulabat. 
Mala definitio est, cum aut communia describit, hoc 
modo : Seditiosus est is, qui malus atque inutihs 
est civis : nam hoc non magis seditiosi, quam ambi- 
tiosi, quam calumniatoris, quam alicujus improbi 
hominis, vim describit. Aut falsum quiddam dicit, 
hoe pacto : Sapientia est pecuniae quaerendae intelh- 
gentia. Aut aliquid non grave, nec magnum conti- 
nens, sic : Stultitia est immensae gloriae cupiditas. 
Est haec quidem stultitia, sed ex parte quadam, non 
ex omni genere, definita. Controversum est, in quo, 
ad dubium demonstrandum, dubia causa affertur, 
hoc modo : 

M Eho tu ! Dii, quibus est potestas mottis superum 

atque inferdm, 
Pacem inter sese conciliant, conferunt concor- 

diam." 

Perspicuum est, de quo non est controversia ; ut, si 
quis, cum Oresten accuset, planum faciat, ab eo ma- 
trem esse occisam. Non concessum est, cum id, quod 
augetur, in controversia est, ut, si quis, cum Ulyssem 
accuset, in hoc maxime commoretur : Indignum 
esse, ab homine ignavissimo virum fortissimum, 
Ajacem, necatum. Turpe est, quod aut eo loco in 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 50. 51 

quo dicitur, aut eo homine qui dicit, aut eo tempore 
quo dicitur, aut iis qui audiunt, aut ca re, qua de 
agitur, indignum, propter inhonestam rem, videtur. 
Offensum est, quod eorum, qui audiunt, voluntatem 
laedit : ut, si quis apud equites Romanos, cupidos 
judicandi, Caepionis legem judiciariam laudet. 

L. Contrarium est, quod contra ea dicitur, qua; ii, 
qui audiunt, fecerunt ; ut, si quis, apud Alexandrum 
Macedonem, contra aliquem urbis expugnatorem di- 
ceret, nihil esse crudehus, quam urbes diruere, cum 
ipse Alexander Thebas diruisset. Inconstans est, quod 
ab eodem de eadem re diverse dicitur ; ut, si quis, cum 
ihxerit, qui virtutem habeat, eum nulhus rei ad bene 
vivendum indigere, neget postea sine bona valetu- 
dine posse bene vivere : aut, se amico adesse propter 
benevolentiam ; sperare enim ahquid commodi ad se 
perventurum. Adversum est, quod ipsi causa aliqua 
ex parte officit ; ut si quis hostium vim et copias et 
fehcitatem augeat, cum ad pugnandum milites ad- 
hortetur. Si non ad id, quod instituitur, accommo- 
dabitur aliqua pars argumentationis, horum ahquo 
in vitio reperietur : si, plura pollicitus, pauciora de- 
monstrabit ; aut, si, cum totum debebit ostendere, 
de parte aliqua loquatur, hoc modo : 3Iulierum ge- 
nus avarum est; nam Eriphyle auro viri vitam ven- 
didit : aut, si non id, quod accusabitur, defendet ; 
ut, si quis, cum ambit,~is accusabitur, manu se fortem 
esse defendet ; ut Amphion apud Euripidem, item 
apud Pacuvium, qui, vituperata musica, sapientiam 
laudat : aut si res ex hominis vitio vituperabitur, ut, 
si quis doctrinam ex alicujus docti vitiis reprehendat ; 
aut, si qui, cum ahquem volet laudare, de felicitate 
ejus, non de virtute, dicat : aut, si qui rem cum re 
ita comparabit, ut alteram se non putet laudare, nisi 
alteram vituperarit ; aut si alteram ita laudet, ut al- 
terius non faciat mentioncm : aut si, cum de certa, 
re quaeretur, de communi instituetur oratio ; ut, si 
quis, cum aliqui dcliberent, bellum gerant, an non, 



52 DE INVENTIONE, Lm. I. Cap. 51. 

pacem laudet omnino, non illud bellum inutile esse 
demonstret : aut, si ratio alicujus rei reddetur falsa, 
hoc modo : Pecunia bonum est, propterea quod ea 
maxime vitam beatam efficit ; aut si infirma, ut 
Plautus, 

" Amicum castigare ob meritam noxiam, 
Immune est facinus : verum in aetate utile 
Et conducibile : nam ego amicum hodie meum 
Concastigabo pro commerita noxia :" 

aut eadem, hoc modo : Maximum malum est ava- 
ritia ; multos enim magnis incommodis affecit pecu- 
niae cupiditas: autparum idonea, hoc modo: Maxi- 
mum bonum est amicitia; plurimae enim delecta- 
tiones sunt in amicitia. 

LI. Quartus modus erat reprehensionis, per quem, 
contra firmam argumentationem, aeque firma aut 
firmior ponebatur. Hoc genus in deliberationibus 
maxime versabitur, cum aliquid, quod contra dica- 
tur, aequum esse concedimus, sed id, quod nos de- 
fendimus, necessarium esse demonstramus : aut cum 
id, quod illi defendant, utile esse fateamur; quod 
nos dicamus, demonstremus esse honestum. Ac de 
reprehensione haec quidem existhnavimus esse di- 
cenda. Deinceps nunc de conclusione ponemus. 

Hermagoras digressionem deinde, tum postremam 
conclusionem ponit. In hac autem digressione ille 
putat oportere quamdam inferri orationem, a causa 
atque a judicatione ipsa remotam, quae aut sui lau- 
dem aut adversarii vituperationem contineat, aut in 
aliam causam deducat, ex qua conficiat aliquid con- 
firmationis aut reprehensionis, non argumentando, 
sed augendo per quamdam amplificationem. Hanc 
si quis partem putarit orationis, sequatur Hermago- 
ram licebit. Nam et augendi, ct laudandi, et vitupc- 
randi praecepta a nobis partim data sunt, partim suo 
loco dabuntur. Nobis autem non placet, hanc partem 
in numero reponi, quod de causa digredi, nisi pex 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 52. 99 

locum communcm, displicet; quo de gcnere poste- 
rius est dicendum. Laudes autem et vituperationes 
non separatim placet tractaii, sed in ipsis argumen- 
tationibus esse impiicitas. Nunc de coiiclusione di- 
cemus. 

LII. Conclusio est exitus et determinatio totius 
orationis. Haec habet partes tres, enumerationem, 
indigiuiiionem, conquestionem. Enumeratio est, per 
quam res, disperse et diffuse dicta?, unum in locnm 
coguntur, et, reminiscendi causa, unum sub adspec- 
tum subjiciuntur. Hasc si semper eodem medo trac- 
tabitur, perspicue ab omnibus artiricio quodam trac- 
tari intelligetur ; sin varie fiet, et hanc suspicionem 
et satietatem vitare pcterit. Quare tum oportebit ita 
facere, ut plerique faciunt propter facilitatem, sin- 
gillatim unamquamque rem attingere, et ita omnes 
transire breviter argumentationes : tum autem id, 
quod chfficilius est, dicere, quas partes expcsueris in 
partiticne, de quibus te polhcitus sis dicturum, et 
reduccre in niemoriam, quibus rationibus unam- 
quamque partem confirmaris : tum ab iis, qui au- 
diunt, quaerere, quid sit, quod sibi velle debeant 
demonstrari, hoc modo : Illud docuimus ; Dlud pla- 
num fecimus. Ita shnul et in memoriam redibit au- 
ditor, et putabit nihil esse praaterea, quod debeat 
desiderare. Atque in his generibus (ut ante dictum 
est) tum tuas argumentationes transire sepaiatim, 
tum (id, qucd artificiosius est) cum tuis contrarias 
conjungere ; et, cum tuam argumentationem dixeris, 
tum, contra eam quod afferebatur, quemadmcdum 
dilueris, ostendere. Ita, per brevem ccmparationem, 
auditoris memoria et de ccnfirmatione et de repre- 
hensione redintegrabitur. Atque haac aliis actionis 
quoque modis variare oportebit. Nam cum ex tua. 
persona enumerare possis, ut, quid et quo quidque 
loco dixeris, admoneas ; tum vero personam aut rem 
aliquam inducere, et enumerationcm ei totam attri- 
buere: personam hoc mcdo : Nam, si legis scriptor 



54 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 53. 

exsistat, et quaerat a vobis, quid dubitetis, quid pos- 
sitis ilicere, cum vobis hoc ct hoc sit demonstratum ? 
Atque hic, item ut in nostra persona, licebit alias 
singillatim transire omnes argumentaliones, alias ad 
partitiones singula genera referre, alias ab auditore, 
quid desideret, quaerere, alias haee facere per compa- 
rationem suarum et contrariarum argumentationum, 
Res autem inducetur, si alicui rei hujusmodi, le^i, 
loco, urbi, monimento, attribuetur oratio pest eiuunc- 
rationem, hoc modo : Quid si leges loqui possent ? 
nonne hsec apud vos quererentur ? Quidnam amplius 
desideratis, judices, cura vobis hoc et hoc planum 
factum sit ? In hoc quoque genere omnibus eisdem 
modis uti licebit. Commune autem pneeeptum hoe 
datur ad enumerationem, ut ex unaquaque argamen 
tatione, quoniam tota iterum dici non potest, id e!i- 
gatur, quod erit gra\isshnum, et unumquodque quam 
brevissime transeatur ; ut memoria, non oratio, re- 
novata videatur. 

LIII. Indignatio est oratio, per quam conficitur, 
ut in aliquem hominem magnum odium, aut in rem 
gravis olfensio, concitetur. In hoc genere illud pri- 
mum inteliigi volumus, posse, onmibus ex locis iis 
quos in confirmandi prajceptis posuhnus, tractari in- 
dignationem : nam ex iis rebus quaa personis atque 
negoths attributae sunt, quaevis amphiicationes et in- 
dignationes nasci possunt : sed tamen ea, qua; sepa- 
ratim de indignatione praecipi possunt, consideremus. 
Primus locus sumitur ab auctoritate, cum commc- 
moramus, quantae curae res ea fuerit Diis immorta- 
libus, aut eis quorum auctoritas gravissima debeat 
esse : qui locus sumetur ex sortibus, ex oraculis, va- 
tibus, ostentis, prodighs, responsis, ct similibos re- 
bus ; item ex majoribus nostiis, rcgibus, civitatibus, 
gentibus, hominibus sapientissimio, senatu, populo, 
legum scriptoribus. Secundus locue est, ]ier quem, 
Ula res ad quos pertincat, cum amplificatkme, per 
indignationcm, ostenditur, an ad omnes, aut ad ma> 



DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 54. 56 

jorem partcm, quod atrocissimum cst ; aut ad aupe- 
riores, quales sunt ii, quorum cx auctoiitatc indig- 
natio sumitur, quod indignissimuni cst ; aut ad pares 
animo, fortuna, corpore. quod iniquissimuni cst ; aut 
ad infcriorcs, quod superbissimaxn cst. Tertius locus 
cst, pcr quem quacrimus, quidnaxn sit eventurum, si 
idcm cfcteri faciant ; et simul ostendimus, fauic 81 
conccssum sit, multos aemuloe ejusdem audaciae fu- 
turos; cx quo, quid mali sit eventurum, demor.stra- 
bimus. Quartus locus est, per quem demor.stramus, 
multos alacres cxspectare, quid statuatur, ut, ex eo 
quod uni conccssum sit, sibi quoque tali de rc quid 
liccat, intelligere possint. Quintus locus est, per 
quem ostendimus, cacteras res perperam constitutas, 
intellccta veritate, conunutatas corrigi posse ; hanc 
csse rcm, quao, si sit semcl judicata, neque alio coni- 
mutari juuicio, neque ulla. potestate corrigi possit. 
Scxtus locus est, per quem consulto et de industria. 
factum esse demonstratur ; et illud adjungitur, vo- 
luntario maleticio veniam dari non oportere; impru- 
dcntiae concedi nonnunquam ccnvenire. Heptimus 
locus est, per quem indignamur, quod tetrum, cru- 
dele, nefarium, tyrannicum factum esse dicamus, per 
vim, per manum opulentam ; qurc res ab legibus ct 
ab a?quabili jure remotissima sit. 

LIV. Octavus locus est, per quem demonstramus, 
non vulgare, neque factitatum essc, ne ab andaci:;- 
simis quidem hominibus, id maleficium, de quo agi- 
tur ; atque id a feris quoque hominibus, et a barbaris 
gcntibus, et immanibus bcstiis, remotum esse. Haec 
erunt, quae in parentes, Hberos, conjuges, consan- 
guincos, supplices, crudelitcr facta dicentur ; ct dein- 
ceps si qua profcrantur in majores natu, in hospitcs, 
ia vicinos, in amicos, in eos quihuscum vitam cgeris, 
in eos apud quos educatus sis, in cos a quibus cru- 
ditus, in mortuos, in nnseros ct misericordia dignos, 
in homincs claros, nobilcs, ct bonorc USOS, in eos qui 
neque laderc alium ncc se defendexe potuerint, ut in 



56 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 55. 

pueros, senes, mulieres ; quibus omnibus acriter ex- 
titata indignatio, summuni in eum, qui violarit lio- 
rum aliquid, odium commovere poterit. Nonus lccus 
est, per quem cum aliis, qua? constat esse peccata, 
hoc, quo de quaestio est, comparatur ; et ita, per 
contentionem, quanto atrocius et indigmus sit illud, 
quo de agitur, ostenditur. Decimus locus est, per 
quem omnia, quae in negotio gerendo acta sunt, quae- 
que post negotium consecuta sunt, cum uniuscujus- 
que indignatione et criminatione, coliigimus, et rem 
verbis quam maxime ante oculos ejus, apud quem 
dicitur, ponimus, ut id, quod indignum est, perinde 
illi videatur indignum, ac si ipse interfuerit, ac prae- 
sens viderit. Undecimus locus est, per quem osten- 
dimus, ab eo factum, a quo minime oportuerit, et a 
quo, si alius faceret, prohiberi conveniret. Duode- 
cimus locus est, per quem indignamur, quod nobis 
hoc primis acciderit, nec alicui unquam usu evenerit. 
Tertiusdecimus locus est, si cum injuria contumelia 
juncta demonstratur ; per quem locum in superbiam 
et arrogantiam odium concitatur. Quartusdecimus 
locus est, per quem petimus ab iis qui audiunt, ut ad 
suas res nostras injurias referant : si ad pueros per- 
tinebit, de hberis suis cogitent ; si ad muheres, de 
uxoribus ; si ad senes, de patribus aut parentibus. 
Quintusdecimus locus est, per quem dicinius, ini- 
micis quoque et hostibus ea, quae nobis acciderint, 
indigna videri solere. Et indignauo quidem his fere 
de locis gravissime sumetur. 

LV. Conquestionis autem hujusmodi de rebus 
partes petere oportebit. Conquestio est oratio, audi- 
torum misericordiam captans. In hac prirnum ani- 
mum auditoris mitem et misericordem conficere opor- 
tet, quo facilius conquestione commoveri possit. Id 
locis communibus efficere oportebit, per quos fortuna? 
vis in omnes, et hominum infirmitas, ostenditur : 
qua oratione habita graviter et sententiose, maxime 
demittitur animus hominum, et ad misericordiam 



DE INVENTIONE, LiB. I. CaP. 55. 57 

comparatur ; cum in alieno malo suam infirmitatem 
considerabit. Deinde primus locus est misericordia?, 
per quem, quibus in bonis fuerint, et nunc quibus in 
malis sint, ostenditur. Secundus, qui in tempora tri- 
buitur, per quem, quibus in malis fuerint, et sint, et 
futuri sint, demonstratur. Tertius, per quem unum- 
quodque deploratur incommodum ; ut, in mortc hlii, 
pueritias delectatio, amor, spes, solatium, educatio, 
et, si qua simili in genere, quolibet de incommodo, 
per conquestionem dici poterunt. Quartus, per quem 
rcs turpes et humiles et illiberales proferentur, et in- 
dignaj aetate, genere, fortuna, pristino honore, bene- 
ficiis ; quas passi perpessurive sint. Quintus est, per 
quem omnia ante oculos singillatim incommoda po- 
nentur, ut videatur is, qui audit, videre, et re quo- 
que ipsa, quasi adsit, non verbis solum, ad miseri- 
cordiam ducatur. Sextus, per quem practer spem in 
miseriis demonstratur esse ; et, cum aliquid exspec- 
taret, non modo id non adeptus esse, sed in summas 
miserias incidisse. Septimus, per quem ad ipsos, qui 
audiunt, similem casum convertimus, et petimus, ut 
de suis liberis aut parentibus, aut aliquo qui illis 
carus debeat esse, nos cum videant, recordcntur. 
Octavus, per quem aliquid dicitur esse factum, quod 
non oportuerit, aut non factum, quod oportuerit, hoc 
modo: Non affui ; non vidi; non postremam ejus 
vocem audivi ; non extremum ejus spiritum excepi. 
Item, Inimicorum in manibus mortuus est; hostili 
in terra turpiter jacuit insepultus ; a feris diu vexatus, 
communi quoque honore in morte caruit. Nonus, 
per quem oratio ad mutas et expertes animi res re- 
fertur ; ut, si ad equum, domum, vestem, sermonem 
alicujus accommodes, quibus animus eorum, qui au- 
diunt, et aliquem dilexerunt, vehementer commovc- 
Uir. Decimus, per quem inopia, iniinnitas, solitudo, 
demonstratur. Undccimus, per quem aut liberorum 
aut parentum, aut sui corporis sepcliendi, aut ali- 
cujus cjusmodi rei, commendatio tit. Duodccimus, 



58 DE INVENTIONE, Lib. I. Cap. 50. 

per quem disjunctio deploratur ab aliquo, cum didu- 
caris ab eo, quicum libentissime vixeris, ut a pa- 
rente, filio, fratre, familiari. Tertiusdecimus, per 
quem cum indignatione conquerimur, quod ab iis, a 
quibus minime conveniat, male tractemur, propin- 
quis, amicis, quibus benefecerimus, quos adjutores 
fore putaverimus, aut a quibus indignum sit, ut ser- 
vis, Hbertis, clientibus, supplicibus. 

LVI. Quartusdecimus, qui per obsecrationem su- 
mitur ; in quo orantur modo illi qui audiunt, humili 
et suppHci oratione, ut misereantur. Quintusdeci- 
mus, per quem non nostras, sed eorum qui cari nobis 
debent esse, fortunas conqueri nos demonstramus. 
Sextusdecimus est, per quem anhmim nostrum m 
alios misericordem esse ostendimus ; et tamen am- 
plum et excelsum, et patientem incommodorum esse, 
et futurum esse, si quid acciderit, demonstramus : 
nam saepe virtus et magniiicentia, in qua gravitas et 
auctoritas est, plus proiicit ad misericordiam commo- 
vendam, quam humilitas et obsecratio. Commotis 
autem animis, diutius in conquestione morari non 
oportebit. Quemadmodum enim dixit rhetor Apol- 
lonius, " lacryma nihil citius arescit." Sed, quoniam 
et satis videmur de omnibus partibus orationis dix- 
isse, et hujus voluminis magnitudo longius processit ; 
quae sequuntur deinceps, in secundo libro dicemus. 



M. TULLII CICERONIS 
RHETORICORUM, 

SEU 

DE INVENTIONE RHETORICA, 
LIBER SECUNDUS. 



I. CROTOKiATiE quondam, cum florerent omni- 
bus copiis, et in Italia cum primis beati numeraren- 
tur, templum Junonis, qucd religiosissime colebant, 
egregiis picturis locupletare voluerunt. Itaque Hera- 
cleoten Zeuxin, qui tum longe caeteris excellere pic- 
toribus existimabatur, magno pretio conductum ad- 
hibuerunt. Is et caeteras complures tabulas pinxit, 
quarum nonnulla pars usque ad nostram memoriam 
propter fani religionem remansit ; et, ut excellentem 
muliebris formae pulchritudinem muta in sese imago 
contineret, Helenae se pingere simulacrum velle dixit : 
quod Crotoniatae, qui eum muliebri in corpore pin- 
gendo plurimum aliis praestare saepe accepissent, li- 
benter audierunt : putaverunt enim, si, quo in ge- 
nere plurimum posset, in eo magnopere elaborasset, 
egregium sibi opus illo in fano relicturum. Neque 
tum eos illa opinio fefellit. Nam Zeuxis illico quae- 
sivit ab eis, quasnam virgines formosas haberent. 
IUi autem statim hominem deduxerunt in palaestram, 
atque ei pueros ostenderunt multos, magna praeditos 



00 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 2. 

dignitate. Etenim quodain tempore Crotoniatae mul- 
tum omnibus, corporum viribus ct dignitatibus, an- 
testeterunt, atque honestissimas ex gymnico certamine 
victorias clomum cum maxima laude retulerunt. Cum 
puerorum igitur formas et corpora magno hic opere 
miraretur : Horum, inquiunt illi, sorores sunt apud 
nos virgines : quare, qua sint illae dignitate, potes ex 
his suspicari. Praabete igitur mihi, quaeso, inquit, ex 
istis virginibus formosissimas, dum pingo id, quod 
pollicitus sum vobis, ut mutum in simulacrum ex 
animali exemplo veritas transferatur. Tum Croto- 
niatffi, publico de consilio, virgines unnm in locum 
conduxerunt, et pictori, quas vellet, ehgendi potes- 
tatem dederunt. Ille autem quinque delegit ; qua- 
rum nomina multi pcietae memoriae tradiderunt, quod 
ejus essent judicio probatne, qui verissimum pulchri- 
tudinis habere judicium debuisset : neque enim pu- 
tavit, omnia, quae quaereret ad venustatem, uno in 
corpore se reperire posse ; ideo quod nihil, simplici 
in genere, omni ex parte perfectum natura expohvit : 
itaque, tamquam coeteris non sit habitura quod lar- 
giatur, si uni cuncta concesserit, aliud alii commodi, 
aliquo adjuncto incommodo, muneratur. 

II. Quod quoniam nobis quoque voluntatis ac- 
cidit, ut artem dicendi perscriberemus, non unum 
aliquod proposuimus exemplum, cujus omnes partes, 
quccumque essent in genere, exprimendae nobis ne- 
cessario viderentur; sed, omnibus unum in locum 
coactis scriptoribus, quod quisque commodissime 
praecipere videbatur, excerpsimus ; et ex variis in- 
geniis excellentissima quaeque libavimus. Ex his 
enim qui nomine et memoria digni sunt, nec nihrl 
optime, nec omnia praeclarissime, quisquam dicere 
nobis videbatur : quapropter stultitia visa est, aut a 
bene inventis alicujus recedere, si quo in vitio ejus 
oftenderemur, aut ad vitia quoque ejus accedere, 
cujus aliquo bene praecepto duceremur. Quod si in 
caeteris quoque studiis a multis eligere homines com- 



DE INVENTIONE, LiB. II. C.vr. 3. 01 

modissimum quodque, quam sese uni alicui certo 
vellent addicere, minus in arrogantiam ofFenderent ; 
non tantopere in vitiis perseverarent ; aliquanto le- 
vius ex inscientia laborarent. Ac si par in nobis 
hujus artis, atque in illo picturae, scientia fuisset, 
fortasse magis hoc suo in genere opus nostrum, quam 
ille in sua pictura. nobilis, eniteret. Ex majore enim 
copia nobis, quam illi, fuit exemplorum eligendi 
pote^stas. IUe una ex urbe, et cx eo numero virginum 
quaj tum erant, eligere potuit : nobis omnium, qui- 
cumque fuerunt, ab ultimo principio hujus praecep- 
tionis usque ad hoc tempus, expositis copiis, qucd- 
cumque placeret, eligendi potestas fuit 

Ac veteres quidem scriptores artis, usque a prin- 
cipe illo atque inventore Tisia repetitos, unum in 
locum conduxit Aristoteles, et nominatim cujusque 
praeeepta magna. conquisita curii perspicue conscrip- 
sit, atque enodata ddigenter exposuit : at tantum in- 
ventoribus ipsis suavitate et brevitate dicendi prae- 
stitit, ut nemo illorum praccepta ex ipsorum libris 
cognoscat ; sed omnes, qui, quod illi prascipiant, ve- 
lint intelligere, ad hunc, quasi ad quemdam multo 
commodiorem explicatorem, revertantur. Atque hic 
quidem ipse et sese ipsum nobis, et eos qui ante se 
fuerant, in medio posuit, ut et caateros et seipsum per 
se cognosceremus : ab hoc autem qui profecti sunt, 
quamquam in maximis philosophiae partibus operac 
phirimum consumserunt, sicut et ipse, cujus instituta 
sequebantur, fecerat ; tamen permulta nobis pras- 
cepta dicendi reliquerunt- Atque alii quoque alio ex 
fonte praeceptores dicendi emanaverunt, qui item per- 
multum ad dicendum, si quid ars proficit, opitulati 
sunt : nam fuit tempore eodem, quo Aristcteles, 
magnus et nobilis rhetor Isocrates ; cujus ipsius quam 
constet esse artem, non invenimus. Discipulorum 
autem, atque eorum qui protinus ab hac sunt disci- 
plina profecti, multa de aTte prascepta reperimus. 

III. Ex his duabus diversis sicuti familiis, (<pia- 
(Rlicior.) voi.. i. G 



62 DE INVENTIONE, Ltb. II. Cap. 3. 

rum altera, cum versaretur in philosophia, nonnullam 
rhetoricae quoque artis sibi curam assumebat ; altera 
vero omnis in dicendi erat studio et prreceptione oc- 
cupata) unum quoddam est conflatum genus a pos- 
terioribus, qui ab utrisque ea, quae commode dici 
videbantur, in suas artes contulerunt : quos ipsos 
simul, atque illos superiores, nos nobis omnes, quoad 
facultas tulit, proposuimus ; et ex nostro quoque 
nonnihil in commune contulimus. Quod si ea, quae 
in his hbris exponuntur, tantopere ehgenda fuerunt, 
quanto studio electa sunt, profecto neque nos neque 
alios industriae nostrse poenitebit. Sin autem temere 
ahquid alicujus praeterisse, aut non satis eleganter 
secuti, videbimur ; docti ab aliquo, facile et libenter 
sententiam commutabimus. Non enim parum co- 
gnosse, sed in parum cognito stulte et diu perseve- 
rasse, turpe est ; propterea quod alterum communi 
hominum mftrmitati, alterum singulari uniuscujus- 
que vitio, est attributum. Quare nos quidem sine 
uha affirmatione, shmil quaerentes, dubitanter unum- 
quodque dicemus, ne, dum parvulum hoc consequi- 
mur, ut satis commode haec perscripsisse videamur, 
illud amittamus quod maximum est, ut ne cui rei 
temere atque arroganter assenserimus. Verum hoc 
quidem nos, et in hoc tempore, et in omni vita stu- 
diose, quoad facultas feret, consequemur. Nunc 
autem, ne longius oratio progressa videatur, de reh- 
quis, quae praecipienda videntur esse, dicemus. 

Igitur primus liber, exposito genere hujus artis, 
et officio, et fine, et materia, et partibus, genera con- 
troversiarum, et inventiones, et constitutiones, et ju- 
dicationes continebat, deinde partes orationis, et in eas 
omnes omnia praecepta. Quare cum in eo caeteris de 
rebus distinctius dictum sit, disperse autem de con- 
firmatione et de reprehensione ; nunc certos confir- 
mandi et reprehendendi, in singula causarum genera, 
locos tradendos arbitramur. Et quia, quo pacto trac- 
tari conveniret argumentationes, in libro primo non 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 4. 03 

incliligenter expositum est, hic tantum ipsa inventa 
unaniquamque in rem exponentur simpliciter, sine 
uila cxornatione ; ut ex hoc inventa ipsa, ex supe- 
riore autem expolitio inventorum petatur. Quare 
haec, quae nunc praecipientur, ad confirmationis et 
reprehensionis partes referre oportebit. 

IV. Omnis et demonstrativa, et deliberativa, et 
judicialis causa, necesse est in aliquo eonun, quae 
ante exposita sunt, constitutionis genere, uno pluri- 
busve, versetur. Hoc quamquam ita est ; tamen, 
cum communiter quaedam de omnibus praecipi pos- 
sint, separatim quoque aliae sunt cujusque generis, 
et diversae praeceptioiies. Aliud enim laus aut vitu- 
peratio, aliud sententiae dictio, aliud accusatio, aut 
recusatio, conficere debet. In judiciis, quid aequum 
sit, quaeritur ; in demonstrationibus, quid honestum ; 
in deliberationibus, ut nos arbitramur, quid hones- 
tum sit, et quid utile : nam caeteri utilitatis modo 
finem in suadendo et in dissuadendo exponi oportere 
arbitrati sunt Quorum igitur generum fines et exitus 
diversi sunt, eorum prsecepta eadem esse non pos- 
sunt. Neque nunc hoc dicimus, non easdem incidere 
constitutiones : verumtamen oratio quaedam ex ipso 
fine et ex genere caasae nascitur, quae pertineat ad 
vitae alicujus demon.strationem, aut ad sententiae dic- 
tionem. Quare nunc, in exponendis controversiis, in 
judiciah genere causarum et praeceptoram versabi- 
mur ; ex quo pleraque in caetera quoque causarum 
genera, simili implicata controversiii, nulla cum dif- 
ficultate transferentur : post autem separatim de re- 
liquis dicemus. 

Nunc ab conjecturali constitutione proficiscemur ; 
cujus exemplum sit hoc expositum : In itinere qui- 
dam proficiscentem ad mercatum quemdam, et se- 
cum ahquantum nummorum ferentem, est conse- 
cutus : cum hoc, ut fere fit, in via sermonem con- 
tulit ; ex quo factum est, ut illud iter familiarius fa- 
cere vellent : quare, cum in eamdem tabernam di- 



G4 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 5. 

vertissent, simul coenare, et in eodem loco somnum 
capere, voluerunt Coenati discubuerunt ibidem. 
Caupo autem, (nam ita dicitur post inventum, cum 
in afio maleficio deprehensus esset) cum illum alte- 
rum, videlicet qui nummos haberet, animadvertisset ; 
noctu, postquam illos arctius, ut fit, ex lassitudine 
dormire sensit, accessit, et alterius eorum, qui sine 
nummis erat, gladium, propter appositum, e vagina. 
eduxit, et illum alterum occidit ; nummos abstulit ; 
gladium cruentatum in vaginam recondidit ; ipse 
sese in lectum suum recepit. Ille autem, cujus 
gladio occisio erat facta, multo ante lucem surrexit : 
comitem suum inclamavit semel et saepius : illum 
somno impeditum non respondere Kxistimavit ; ipse 
gladium, et caetera, quas secum attulerat, sustufit : 
solus profectus est. Caupo non multo post concla- 
mavit, hominem esse occisum ; et cum quibusdam 
diversoribus illum, qui ante exierat, consequitur : in 
itinere hominem comprehendit : gladium ejus e va- 
gina educit ; reperit cruentum : homo in urbem ab 
ilfis deducitur, ac reus fit. In hac intentio est cri- 
minis, Occidisti. Depulsio, Non occidi. Ex quibus 
constitutio est. Quasstio eadem in conjecturali, quae 
judicatio, Occideritne. 

V. Nunc exponemus locos, quorum pars afiqua 
in omnem conjecturalem incidit controversiam. Hoc 
autem et in horum locorum expositione, et in caete- 
rorum, oportebit attendere, non omnes in omnem 
causam convenire. Ut enim omne nomen ex afiqui- 
bus, non ex omnibus, fiteris scribitur ; sic omnem 
in causam non omnis argumentorum copia, sed 
eorum necessaria pars afiqua, conveniet. Omnis igi- 
tur, ex causa, ex persona, ex facto ipso, conjectura 
capienda est. 

Causa distribuitur in impulsionem, ct itt ratioci- 
nationem. Impulsio est, qiue sine cogitatione per 
quamdam affectioncm animi facere aliquid hortatur, 
ut amor, iracundia, acgritudo, vinolentia, et omnino 



DE INVENTIONE, Lm. II. Cap. 6. 60 

omnia, in quibus aniinus ita vidctur aflcctus fuisse, 
ut rem perspicere cum consilio et cura non potuerit ; 
et id, quod fecit, impetu quodam animi potius quam 
cogitatione fecerit. Ratiorinatio autem est dihgens 
et considerata faciendi aliquid, aut non faciendi, ex- 
cogitatio. Ea dicitur interfuisse tum, cum aliquid 
faciendum, aut non faciendum, certa de causa vi- 
tasse, aut secutus esse, animus vidctur ; ut, si ami- 
citiae quid causa factum dicetur, si inimici ulciscendi, 
si metus, si gloriae, si pecuniae, si denique, ut omnia 
generatim amplectamur, alicujus retinendi, augendi, 
adipiscendive commodi, aut contra rejiciendi, demi- 
nuendi, devitandive incommodi causa : nam horum 
in genus alterutrum illa quoque incident, in quibus 
aut incommodum aliquod, majoris vitandi incom- 
modi causa, aut majoris adipiscendi commodi, sus- 
cipitur ; aut commodum aliquod, majoris adipiscendi 
commodi, aut majoris vitandi incommodi, praeter- 
itur. 

Hic locus sicut aliquod fundamentum est hujus 
constitutionis : nam nihil factum esse cuiquam pro- 
batur, nisi aliquid, quare factum sit, ostenditur. 
Ergo accusator, cum ahquid impulsione factum esse 
dicet, illum impetum, et quamdam commotionem 
animi affectionemque, verbis et sententiis amplificare 
debebit, et ostendere, quanta vis amoris sit, quanta 
animi perturbatio ex iracundia fiat, aut ex aliqua 
causa earum, qua. hnpulsum ahquem id fecisse dicet. 
Hic et exemplorum commemoratione, qui simih im- 
pulsu aliquid commiserint, et similitudinum coUa- 
tione, et ipsius aninh affectionis exphcatione, curan- 
dum est, ut non mirum videatur, si quod ad facinus 
tah perturbatione commotus anhnus accesserit. 

VI. Cum autem non impulsione, veruni ratioci- 
natione, aliquem commisisse quid dicet, quid com- 
modi sit secutus, aut quid incommodi fugerit, de- 
monstrabit ; et id augebit, quam maxime poterit, 
ut, quoad ejus fieri possit, idonea quam maxime 
g3 



66 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 7- 

causa ad peccandum hortata vidcatur. 8i gloriae 
causa; quantam gloriam consecuturam existiiu.irk : 
item si dominationis, si pecunia?, si amicitia?, si ini- 
micitiarum ; et omnxno quidquid erit, quod cansae 
fuisse dicet, id summe augere debehit. Et hoc eum 
magnopere considerare oportebit, non quid in veri- 
tate modo, verum etiam vehementius, quid in opi- 
nione ejus quem arguet, fuerit. Nihil enim refert, 
non fuisse, aut non esse, aliquid commodi aut in- 
commodi, si ostendi potest, ei visum esse, qui argu- 
atur. Nam opinio dupliciter faUit homines ; cum aut 
res aliusmodi est, ac putatur, aut non is eventus est, 
quem arbitrati stmt. Res aliasmodi est tum, cum 
aut id, quod bonum est, malum putant ; aut contra, 
quod malum est, bonum ; aut quod nec malum est 
nec bnnum, malum aut bonum ; aut quod malum 
aut bonum est, nec malum nec bonum. Hoc intel- 
Iecto, si quis negabit, ullam esse pecuniam fratris 
aut amici vita, aut denique officio, antiquiorem aut 
suaviorem, non erit hoc accusatori negandum : nam 
in eum culpa, et summum odium transferetur, qui 
id, quod tam vere et pie dicetur, negabit. Verum il- 
lud (Ucendum erit, illi non esse ita visum ; quod su- 
mi oportet ex iis, qua? ad personam pertinent, de 
quo post dicendum est. 

VII. Eventus autem tum faUit, cum aliter acci- 
dit, atque ii, qui arguuntur, arbitrati esse dicuntur ; 
ut, si qui dicatur alium occidisse, ac voluerit, quod 
aut similitudine, aut suspicione, aut demonstratione 
falsa, deceptus sit ; aut eum necasse, cujus testa- 
mento non sit ha?res, quod ejus testamento se haere- 
dem arbitratus sit. Non enim ex eventu cogitatio- 
nem spectari [oportet;] sed, qua cogitatione et spe 
ad maleficium proft-ctus sit, considerare ; et quo ani- 
mo quid quisque faciat, non quo casu utatur, ad rem 
pertinere. In hoe autem loco, caput illud erit accu- 
satori, si demon.strare poterit, alii ncinini causam 
fuisse faciendi ; secundarium, si tantam, aut tam ido- 



DE INVENTIONE, hih. II. CAr. B. (i; 

neam nemini. 8in fuisse aliis quoque causa faciendi 
videbitur; aut potestas aliis defuisse deinonslranda 
cst, aut facultas, aut voluntas. Potestas, si aut ne- 
scisse, aut non affuisse, aut conficere aliquid non po- 

tuisse, dicetur. Facultas, si ratio, adjutores, adju- 
menta, et c*etera quae ad rem pertinebunt, defuisse 
alicui demonstrabuntur. Voluntas, si aninuis a tali- 
bus factis vacuus et integer esse dicetur. Postremo, 
quas ad defensioncm rationes rco dabimus, iis accu- 
sator ad alios cx culpa exhnendos abutetur. Verum 
id brevi faciendum est; et in unum multa sunt con- 
ducenda, ut ne alterius defendendi causa hunc accu- 
sare, sed lnijus accusandi causa defendere alteruni, 
videatur. 

VIII. Atquc accusatori quidem baac fere sunt in 
causa facienda et consideranda. Defensor autem ex 
contrario primum impulsionem aut nullam fuisse 
dicet, aut, si fuisse concedet, extenualnt, et parvulani 
quamdam fuisse demonstrabit, aut non ex ea s(tlere 
hujusmodi facta nasci docebit. Quo et erit in loco 
demonstrandum, qiue vis et natura ejus sit afFectio- 
nis, qua. impulsus aliquid reus commisisse dicetur ; 
in quo et exempla, et similitudines erunt proferendaa, 
et ipsa diligenter natura ejus affectionis quam lenis- 
sime quietissimam ad partem explicanda, ut et res 
ipsa a facto crudeU et turbulento ad quoddam mitius 
et tranquiUius traducatur, et oratio tamen ad ani- 
mum ejus qui audiet, et ad animi quemdam inti- 
mum sensum, accommodetur. Ratiocinationis autem 
suspiciones infirmabit, si aut commodum nullum 
fuisse, aut parvum, aut aliis magis fuisse, aut niliilo 
sibi magis quam aliis, aut incoinmodum sibi majus 
quam commodum, dicet ; ut nequaquam fuerit illius 
commodi, quod expetitum dicatur, magnitudo aut 
cum eo incommodo quod acciderit, aut cum illo 
periculo quod subeatur, comparanda : qui omnes loci 
himilitcr in inconnnodi quoquc vitatione tractabun- 
^ur. Sin accusator dixcrit, cuni id esse secutum quod 



68 DE INVENTIONE, Lib. II. Cai\ 0. 

ei visura sit commodum, aut id fugisse quod putiirit 
esse incommodum, quamquam in ialsa fuerit opi- 
nione ; demonstrandum erit defensori, neminem tan- 
ta. esse stultitia, qui tali in re possit veritatem igno- 
rare. Quod si id concedatur, illud non concessum 
iri ; ne dubitasse quidem hunc, quid ejus juris esset, 
sed id quod falsum fuerit, sine uila dubitatione, pro 
falso, quod verum, pro vero probasse. Qucd si dubi- 
taverit, summa; fuisse amentia?, dubia. spe impul- 
sum, certum in periculum se ccmmittere. Quemad- 
modum autem accusator, cum ab aliis culpam demo- 
vebit, defensoris locis utetur ; sic iis locis, qui accu- 
satori dati sunt, utetur reus, cum in alios ab se cri- 
men volet transferre. 

IX. Ex persona autem conjectura capietur, si ea; 
res, quae personis attributa? sunt, diligenter conside- 
rabuntur, quas omnes in primo libro exposuimus : 
nam et de nomine nonnunquam aliquid suspicionis 
nascitur. Nomen autem cum dicimus, cognomen 
quoque intelligatur oportet. De hominis enim certo 
et proprio vocabulo agitur; ut si dicamus, idcirco 
aliquem Caldum vocari, quod temerario et repentino 
consilio sit ; aut si, ea re hominibus Graecis imperi- 
tis verba dedisse, quod Clodius, aut Caecilius, aut 
Mucius, vocarentur. Et de natura Hcet ahquantu- 
lum ducere suspicionis : omnia enim haec, vir an mu- 
lier ; hujus an iUius civitatis sit ; quibus sit majori- 
bus, quibus consanguineis, qua setate, quo animo, 
quo corpore, qua? naturae sunt attributa, ad ahquam 
conjecturam faciendam pertinebunt. Et ex victu 
multae trahuntur suspiciones, cum, quemadmodum, 
et apud quos, et a quibus educatus et eruditus sit, 
quaeritur, et quibuscum vivat, qua. ratione vitas, quo 
more domestico vivat. Et ex fortuna. sa?pe argumen- 
tatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an 
pauper, nobilis an ignobilis, fehx an infelix, privatus 
an in potestate sit, aut fuerit, aut futurus sit, consi- 
deratur ; aut denique aliquid eorum quaeritur, quee 



DE INVENTIONE, Lih. II. Cai\ 10. 00 

fortunae esse attributa intelliguntur. Habitus autem, 
quoniam in aliqua perfecta et constanti animi aut 
corporis absolutione consistit, quo in genere est vir- 
tus, scientia, et quae contraria sunt ; res ipsa, causa 
posita, docebit, ecquid bic quoque locus suspicionis 
ostendat. Nam affectionis quidem ratio perspicuam 
solet prae se gerere conjecturam, ut amor, iracundia, 
molestia ; propterea quod et ipsorum vis intelligitur, 
et quae res harum aliquam rem consequantur, faciles 
cognitu sunt. Studium autem quoniam est assidua 
et vehemens ad aliquam rem applicata magna cum 
voluntate occupatio, facile ex eo ducetur argumenta- 
tio, quam res ipsa desiderabit in causa. Item ex 
consilio sumetur ahquid suspicionis : nam consilium 
est ahquid faciendi non faciendive excogitata ratio. 
Jam facta, et casus, et orationes, quae sunt onniia 
(ut in confinnationis praeceptu dictum est) in tria 
tei)ij).)ra distributa, facile erit videre, ecquid afferant, 
ad conjecturam confirmandam, suspicionis. 

X. Ac personis quidem res eae sunt attributae, ex 
quibus omnibus unum in locum coactis, accusatoris 
erit improbatione hominis uti : nam causa facti pa- 
rum firmitudinis habet, nisi animus ejus, qui insi- 
mulatur, in eam suspicionem adducatur, ut a tali 
culpa non videatur abhorruisse. Ut enim animum 
ahcujus improbare nihil attinet, cum causa, quare 
peccaverit, non intercessit ; sic causam peccati inter- 
cedere leve est, si animus nulli minus honestae ra- 
tioni affinis ostenditur. Quare vitam ejus, quem ar- 
guit, ex ante factis accusator improbare debebit, et 
ostendere, si quo in paii ante peccato convictus sit. 
Si id non poterit ; si quam in similem ante suspicio- 
nem venerit, ac maxime, si fieri poterit, simili ali- 
quo in genere ejusdem modi causa aliqua commo- 
tum peccassc, aut in acque magna re, aut in majore, 
aut in minore ; ut si, quem pecunia dicat inductum 
iecisse, possit demonstrare aliqua in rc ejus aliquod 
factum avarum. Item in omni causa naturam. aut 



70 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 11. 

victum, aut studium, aut fortunam, aut aliquid eo« 
rum quae personis attributa sunt, ad eam causam, 
qua commotum peccasse dicet, adjungere, atque ex 
dispari quoque genere culparum, si ex pari sumendi 
facultas non erit, improbare animum adversarii opor- 
tebit ; ut, si avaritia inductum arguas fecisse, et ava- 
rum eum, quem accuses, demonstrare non possis ; 
aliis affinem esse vitiis doceas, et ex ea re non esse 
mirandum, qui in illa re turpis aut cupidus aut pe- 
tulans fuerit, hac quoque in re eum deliquisse. Quan- 
tum enim de honestate et auctoritate ejus, qui argui- 
tur, detractum est, tantumdem de facultate totius 
est defensionis deminutum. Si nulli affinis poterit 
vitio reus ante admisso demonstrari ; locus inducetur 
ille, per quem hortandi judices erunt, ut veterem fa- 
mam hominis nihil ad rem putent pertinere ; nam 
eum ante celasse, nunc manifesto teneri ; quare non 
oportere hanc rem ex superiori vita spectari, sed su- 
periorem vitam ex hac re improbari, et aut potesta- 
tem ante peccandi non fuisse, aut causam : aut, si 
haec dici non poterunt, dicendum erit illud extre- 
mum, non esse mirum, si nunc primum deliquerit : 
nam necesse est, eum, qui velit peccare, aliquando 
primum delinquere. Sin vita ante acta ignorabitur, 
hoc loco practerito, et, cur prastereatur, demonstrato, 
argumentis accusationem starim confirmare opor- 
tebit 

XI. Defensor autem primum, si poterit, debebit 
vitam ejus, qui insimulabitur, quam honestissimam 
demonstrare. Id faciet, si ostendet aliqua ejus nota 
et communia officia ; quod genus, in parentes, co- 
gnatos, amicos, affines, necessarios : etiam qua? magis 
rara et eximia sunt, si ab eo, cum magno aliquo la- 
bore aut periculo, aut utraque re, cum necesse non 
esset, officii causa, aut in rempublicam, aut in pa- 
rentes, aut in aliquos eorum qui modo expositi sunt, 
factum aliquid esse dicet : deinde, si nihil deliquisse, 
nulla cupiditate impeditum ab officio recessisse : quod 



1)E INVENTIONB, Lib. II. Cap. 12. 71 

eo confirmatius erit, si, cum potestas impune aliquid 
faciendi minus honeste fuisse dicetur, voluntas ei 
faciendi demonstrabitur abfuisse. Hoc autem ipsum 
genus erit eo firmius, si eo ipso in genere, quo argue- 
tur, integer antea fuis.se demonstrabitur ; ut si, cum 
avaritia: causa. fecisse arguatur, minime omni in vita, 
pecuniae cupidirs fuisse doceatur. Hic illa, magna. 
cum gravitate, inducetur indignatio, juncta conques- 
tioni, per quam miserum facinus esse et indignum 
demonstrabitur, cum animus omni in vita. fuerit a 
vitiis remotissimus, eam causam putare, quae ho- 
mines audaces in fraudem rapere soleat, castissimum 
quoque hominem ad peccandum potuisse impellere ; 
aut iniquum esse, et optimo cuique perniciosissimum, 
non vitam honeste actam tali in tempore quam plu- 
rimum prodesse, sed subita ex criminatione, quae 
confingi quamvis facile possit, non ex ante acta. vita, 
quae neque ad tempus fingi neque ullo modo immutari 
possit, facere judicium. Sin autem in ante acta. vita. 
aliquae turpitudines erunt ; aut falso venisse in eam 
existimationem dicetur, aut ex aliquorum invidia aut 
obtrectatione aut falsa. opinione; aut imprudentiae, 
necessitudini, aut persuasioni adoiescentiaj, aut alicui 
non malitiosae animi affectioni, attribuentur, aut dis- 
simili in genere vitiorum, ut animus non omnino 
integer, sed a tali culpa remotus esse videatur. Ac 
si nullo modo vitas turpitudo aut infamia leniri po- 
terit oratione ; negare oportebit, de vita. ejus et mo- 
ribus quaeri, sed de eo crimine, quo de arguatur; 
quare, ante factis omissis, illud, quod instet, agi 
oportere. 

XII. Ex facto autem ipso suspiciones ducentur, 
si totius administratio negotii ex omnibus partibus 
pertentabitur : atque hae suspiciones partim ex nego- 
tio separatim, partim communiter ex personis at- 
que ex negotio, proficiscentur. Ex negotio duci po- 
terunt, si eas res, quae negotiis attributas sunt, dili- 
genter considerabimus. Ex iis igitur in hanc consti- 



72 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 13. 

tutioncm convenire videntur genera eorum omnia, 
partes generum pleraeque. Videre igitur primum 
oportebit, quae sint continentia cum ipso negotio, 
hoc est, quae ab re separari non possunt. Quo in 
loco satis erit diligenter considerare, quid sit, ante 
rem factam, ex quo spes perficiendi nata, et faciendi 
facultas quaesita, videatur ; quid in ipsa. re gerenda ; 
quid postea consecutum sit. Deinde ipsius est negotii 
gestio pertractanda : nam hoc genus earum rerum, 
quae negotio attributae sunt, secundo in loco nobis 
est expositum. Hoc ergo in genere spectabitur locus, 
tempus, occasio, facultas ; quorum uniuscujusque 
vis diligenter in confirmationis praeceptis explicata 
est Quare, ne aut hic non admonuisse, aut ne 
eadem iterum dixisse videamur, breviter demonstra- 
bimus, quid quaque in parte considerari oporteat. 
In loco igitur opportunitas, in tempore longinquitas, 
in occasione commoditas ad faciendum idonea, in fa- 
cultate copia et potestas earum rerum, propter quas 
aliquid facilius fit, aut sine quibus omnino confici 
non potest, consideranda est. Deinde videndum est, 
quid adjunctum sit negotio; hoc est, quid majus, 
quid minus, quid aeque magnum sit, quid simile; 
ex quibus conjectura quaedam ducitur, si quemad- 
modum res majores, minores, aeque magnae, similes- 
que agi soleant, diligenter considerabitur. Quo in 
genere eventus quoque videndus erit ; hoc est, quid 
ex unaquaque re soleat evenire, magnopere conside- 
randum est ; ut metus, laetitia, titubatio. Quarta 
autem pars erat ex iis, quas negotiis dicebamus esse 
attributas, consecutio. In ea quaeruntur ea, quae ges- 
tum negotium confestim aut ex intervallo consequun- 
tur. In qua videbimus ecquae consuetudo sit, ecquae 
actio, ecquod ejus rei artificium sit, aut usus, aut 
exercitatio hominum, aut approbatio, aut offensio; 
ex quibus nonnunquam elicitur aliquid suspicionis. 

XIII. Sunt autem aliquae suspiciones, quae com- 
muniter et ex negotiorum et ex personarum attribu- 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 13. 73 

tionibus sumuntur : nam et ex fortuna, et ex na- 
tura, et ex victu, stuclio, factis, casu, orationibus, 
consilio, et ex habitu animi aut corporis, pleraque 
pertinent ad easdem res, quac rem credibilem aut in- 
credibilem facere possunt, et cum facti suspicione 
junguntur. Maxime enim quaeri oportet in hac con- 
stitutione, primum potueritne aliquid fieri ; deinde, 
ecquo ab alio potuerit ; deinde, facultas, de qua ante 
diximus ; deinde, utrum id facinus sit, quod pa?ni- 
tere fuerit necesse ; item quod spem celandi non ha- 
beret : deinde necessitudo ; in qua, num necesse 
fuerit id aut fieri aut ita fieri, quaeritur. Quorum 
pars ad consilium pertinet, quod personis attributum 
est, ut in ea causa, quam exposuimus. Ante rem 
erit, quod in itinere se tam familiariter applicaverit, 
quod sermonis causam quaesierit, quod simul diver- 
terit, ccenarit. In re, nox, somnus. Post rem, quod 
solus exierit ; qucd illum, tam famifiarem comitem, 
tam aequo animo reliquerit ; quod cruentum gladium 
habuerit. Horum pars ad consilium pertinet. Quae- 
ritur enim, utrum videatur diligenter ratio faciendi 
esse habita et excogitata, an ita temere, ut non veri- 
simile sit, quemquam tam temere ad maleficium 
accessisse. In quo quaeritur, num quo alio modo 
commodius potuerit fieri, vel a fortuna administrari. 
Nam saepe, [si pecuniae, si adjumenta,] si adjutores 
desint, facultas fuisse faciendi non videtur. Hoc 
modo si diligenter attendamus, apta inter se esse in- 
telligimus haec quae negotiis, et illa quae personis, 
sunt attributa. 

Hic neque facile est neque necessarium distin- 
guere, ut in superioribus partibus, quo pacto quidque 
accusatorem, et quomodo defensorem, tractare opor- 
teat. Non necessarium, propterea quod, causa posita, 
quid in quamque conveniat, res ipsa docebit eos, qui 
non omnia hic se inventuros putabunt, sed [ad ea, 
quae praecepta sunt, comparationis] modo quamdam 
in commune mediocrem intelligentiam confererst i 

{Hhetor.) vol. L II 



74 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 14. 

non facile autem, quod et infinitum est tot de rebus 
utramque in partem singillatim de unaquaque expli- 
care, et alias aliter haec in utramque partem causae 
solent convenire. 

XIV. Quare considerare haec, qiue exposuimus, 
oportebit. Facilius autem ad inventionem animus 
incedet, si gesti negotii et suam et adversarii nar- 
rationem saepe et diligenter pertractabit, et quod 
quaeque pars suspicionis habebit, eliciens, conside- 
rabit, quare, quo consUio, qua spe perficiendi quid- 
que factum sit ; cur hoc modo potius quam illo ; 
cur ab hoc potius quam ab illo ; cur nullo adjutore, 
aut cur hoc ; cur nemo sit conscius, aut cur sit, aut 
cur hic sit ; cur hoc ante factum sit ; cur hoc ante 
factum non sit ; cur hoc in ipso negotio ; cur hoc 
post negotium ; aut quid factum de industria, aut 
quid rem ipsam consecutum sit : constetne oratio 
aut cum re, aut ipsa secum : hoc hujusne rei sit 
signum, an illius, an et hujus et illius, et utrius po- 
tius ; quid factum sit, quod non oportuerit, aut non 
factum, quod oportuerit. Cum animus hac intentione 
omnes totius negotii partes considerabit, tum illi ipsi 
in medium conservati loci procedent, de quibus ante 
dictum est : et tum ex singulis, tum ex conjunctis, 
argumenta certa nascentur ; quorum argumentorum 
pars probabili, pars necessario in genere versabitur. 
Accedunt autem ad conjecturam saepe quaestiones, 
testimonia, rumores ; quae contra omnia uterque, 
simili via praeceptorum, torquere ad suae causae com- 
modum debebit. Nam et ex quaestione suspiciones, 
et ex testimonio, et ex rumore aliquo, pari ratione, 
ut ex causa, et ex persona, et ex facto, duci opor- 
tebit. 

Quare nobis et ii videntur errare, qui hoc genus 
suspicionum artificii non putant indigere, et ii qui 
aliter hoc de genere, ac de omni conjectura praeci- 
piendum putant. Omnis enim iisdem ex locis con- 
jectura sumenda est : nam et ejus qui in quaestione 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 15. 75 

aliquid dixerit, et ejus qui in testimonio, et ipsius 
rumoris causa et veritas, ex iisdem attributionibus 
reperietur. Omni autem in causa pars argumentorum 
est adjuncta ei causae solum, quae dicetur, et ab ipsa 
ita ducta, ut ab ea separatim in omnes ejusdem ge- 
neris causas transferri non satis commode possit : 
pars autem est pervagatior, et aut in omnes ejusdem 
generis, aut in plerasque causas, accommodata. 

XV. Haec ergo argumenta, quae transferri in mul- 
tas causas possunt, locos communes nominamus : 
nam locus communis aut certae rei quamdam con- 
tinet amplificationem ; ut si quis hoc velit ostendere, 
cum, qui parentem necarit, maximo supplicio esse 
dignum ; quo loco, nisi perorata et probata causa, 
non est utendum : aut dubiac, quae ex contrario quo- 
que habeat probabiles rationes argumentandi ; ut 
.suspicionibus credi oportere, et contra, suspicionibus 
credi non oportere. Ac pars locorum communium 
per indignationem aut per conquestionem inducitur, 
de quibus ante dictum est ; pars per aliquam proba- 
bilem utraque ex parte rationem. Distinguitur autem 
oratio, atque illustratur maxime, raro inducendis lo- 
cis communibus, et aliquo loco, jam certioribus illis 
[auditoribus, et] argumentis confirmatis. Nam et 
tum conceditur commune quiddam dicere, cum dili- 
genter aliquis proprius causae locus tractatus est, et 
auchtoris animus aut renovatur ad ea quae restant, 
aut omnibus jam dictis exsuscitatur. CJmnia enim 
ornamenta elocutionis, in quibus et suavitatis et gra- 
vitatis plurimum consistit, et omnia quae in inven- 
tione verborum et sententiarum aliquid habent digni- 
tatis, in communes locos conferuntur. Quare, non, 
ut causarum, sic oratorum quoque multorum, com- 
niunes loci sunt : nam nisi ab iis, qui multa. exerci- 
tatione magnam sibi verborum et sententiarum co- 
piam comparaverint, tractari non poterunt ornate et 
graviter, qucmadmodum natura ipsorum desiderat 



16 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 17- 

Atque hoc sit nobis dictum communiter de omni 
genere locorum communium. 

XVI. Nunc exponemus, in conjecturalem con- 
stitutionem qui loci communes incidere soleant ; 
suspicionibus credi oportere, et non oportere ; 
rumoribus credi oportere, et non oportere ; testi- 
bus credi oportere, et non oportere ; quaestionibus 
credi oportere, et non oportere ; vitam anteactam 
spectari oportere, et non oportere ; ejusdem esse, qui 
in illa re peccarit, et hoc quoque admisisse, et non 
esse ejusdem ; maxhne spectari causam oportere, et 
non oportere. Atque hi quidem, et si qui ejusmodi 
ex proprio argumento communes loci nascentur, in 
contrarias partes deducentur. Certus autem locus est 
accusatoris, per quem auget facti atrocitatem ; et 
alter, per quem negat malorum misereri oportere: 
defensoris, per quem calumnia accusatorum cum in- 
dignatione ostenditur ; et per quem cum conquestione 
misericordia captatur. Hi, et caeteri omnes loci com- 
munes, ex iisdem praeceptis sumuntur, quibus cae- 
terae argumentationes : sed illae tenuius, et acutius, 
et subtilius tractantur ; hi autem gravius, et orna- 
tius, et cum verbis, tum etiam sententiis excellenti- 
bus : in illis enim finis est, ut id, quod dicitur, 
verum esse videatur ; in his, tametsi hoc quoque 
videri oportet, tamen finis est amplitudo. Nunc ad 
aliam constitutionem transeamus. 

XVII. Cum est nominis controversia, quia vis 
vocabuli definienda verbis est, constitutio definitiva 
dicitur. Ejus generis exemplo nobis posita sit haec 
causa : C. Flaminius, is qui consul rem publicam 
male gessit bello Punico secundo, cum tribunus ple- 
bis esset, invito senatu, et omnino conira voluntatem 
omnium optimatum, per seditionem ad populum 
legem agrariam ferebat. Hunc pater suus, concilium 
plebis habentem, de templo deduxit : arcessitur ma- 
jestatis. Intentio est, Majestatem minuisti, quod tri- 



DE INVENTIONE, Lm. II. Cap. 17. 77 

bununi plebis de templo deduxisti. Depulsio est, 
i\i»n niinui majestatem. Qusestio est, Majestatemne 
minuerit. Ratio, In filium enim quam habebam po- 
testatem, ea. usus sum. Rationis infirmatio ; At enim, 
qui patria potestate, hoc est, privata. [quadam,] tri- 
buniciam [potestatcm], boc est, populi potestatem, 
infirmat, minuit is majestatem. Judicatio est: Mi- 
nuatne is majestatem, qui in tribuniciam potestatem 
patria potestate utatur. Ad hanc judicationem argu- 
mentationes omnes afferri oportebit. 

Ac, ne quis forte arbitretur, nos non intelligere, 
aliam quoque incidere constitutionem in hanc cau- 
sam ; eam nos partem solam sumimus, in quam 
prxcepta nobis danda sunt. Omnibus autem par- 
tibus hoc in libro explicatis, quivis, omni in causa, 
si diligenter attendet, omnes videbit constitutiones, 
et earum partes, et controversias, si quas forte in eas 
incident. Nam de omnibus perscribemus. Primus 
ergo accusatoris locus est, ejus nominis, cujus de vi 
qmeritur, brevis et aperta et ex hominum opinione 
definitio, hoc modo: Majestatem minuere, est de 
dignitate, aut amplitudine, aut potestate populi, aut 
eorum quibus populus potestatem dedit, aliquid de- 
rogare. Hoc, sic breviter expositum, pluribus verbis 
est et rationibus confirmandum, et ita esse, ut de- 
scripseris, ostendendum. Postea ad id, quod definie- 
ris, factum ejus, qui accusabitur, adjungere oporte- 
bit, et ex eo, quod ostenderis esse, verbi causa., 
Majestatem n.iiuiere, docere, adversarium majes- 
tatem minuisse, et hunc locum totum communi loco 
confirmare, per quem ipsius facti atrocitas aut indig- 
nitas, aut omnino culpa, cum indignatione augeatur. 
Post erit infirmanda adversariorum descriptio. Ea 
autem infirmabitur, si falsa demonstrabitur. Hoc ex 
opinione hominum sumetur ; cum, quemadmodum, 
et quibus in rebus homines, in consuetudine scri- 
bendi aut sermocinandi, eo vcrbo uti soleant, consi- 
dcrabitur. Iteni iniirmabitur, si turpis aut inutihs 
ii 3 



78 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 18. 

esse ostendetur ejus descriptionis approbatio ; et si, 
quae incommoda consecutura sint, eo concesso, osten- 
detur ; (id autem ex honestatis et utilitatis partibus 
sumetur, de quibus in deliberationis praeceptis ex- 
ponemus :) et si cum definitione nostra adversario- 
rum definitionem conferemus, et nostram veram, 
honestam, utilem esse demonstrabimus ; illorum, 
contra. Quaeremus autem res, aut majori aut pari 
in negotio siniiles, ex quibus afnrnietur nostra de- 
scriptio. 

XVIII. Jam si res plures erunt definiendae, ut, si 
quaoratur, Fur sit, an sacrilegus, qui vasa ex privato 
sacra surripuerit ; erit utendum pluribus definitioni- 
bus : deinde simili ratione causa tractanda. Locus au- 
tem communis in ejus malitiani, qui non modo re- 
rum, verum etiam verborum, potestatem sibi arrogare 
conetur, ut et faciat quod velit, et id, quod fecerit, 
quo velit nomine appellet. Deinde defensoris primus 
locus est item nominis brevis et aperta et ex opinione 
hominum descriptio, hoc modo : Alajestatem mi- 
nuerc, est aliquid de republica, cum potestatem non 
habeas, administrare. Deinde hujus confirmatio si- 
milibus et exemplis et rationibus. Postea sui facti ab 
illa definitione separatio. Deinde locus communis, 
per quem facti utilitas aut honestas adaugetur. De- 
inde sequitur adversariorum definitionis reprehen- 
sio, quae iisdem ex locis omnibus, quos accusatori 
praescripsimus, conficitur ; et caetera post eadem prae- 
ter communem locum inducentur. Locus autem 
coimnunis erit defensoris is, per quem indignabitur, 
accusatorem, sui periculi causa, non res solum con- 
vertere, verum etiam verba commutare, conari. Nam 
illi quidem communes loci, qui aut calumniae accu- 
catorum demonstrandae, aut misericordiae captandae, 
aut facti indignandi, aut a misericordia deten-endi, 
causa sumuntur, ex periculi magnitudine, non ex 
eausae generc, ducuntur. Quare non in onmem cau- 
:am, sed m .onmc causa? genus, incidunt. Eorum 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 10. 70 

mentionem in conjecturali constitutione fecimus. In- 
ductione autem, cum causa postulabit, utemur. 

XIX. Cum autem actio translationis aut com- 
mutationis indigere videtur, quod non aut is agit 
quem oportet, aut cum eo quicum oportet, aut apud 
quos, qua lege, qua pcena, quo crimine, quo tempore 
oportet, constitutio translativa appellatur. Hujus 
nobis exempla permulta opus sunt, si singula trans- 
lationum genera quaeramus : sed, quia ratio prae- 
ceptorum similis est, exemplorum multitudine su- 
persedendum est. Atque, in nostra quidem consue- 
tudine, multis de causis fit, ut rarius incidant trans- 
lationes: nam et praetoriis exceptionibus multas 
excluduntur actiones ; et ita jus civile habemus con- 
stitutum, ut causa cadat is qui non, quemadmodum 
oportet, egerit. Quare in jure plerumque versantur. 
Ibi enim et exceptiones postulantur, et quodammodo 
agendi potestas datur, et omnis conceptio privatorum 
judiciorum constituitur. In ipsis autem judiciis ra- 
rius incidunt; et tamen si quando incidunt, ejus- 
modi sunt, ut per se minus habeant firmitudinis, 
confirmentur autem assumta alia aliqua constitu- 
tione ; ut in quodam judicio, cum venefici cujusdam 
nomen esset delatum, et, quia parricidii causa sub- 
scripta esset, extra ordinem esset acceptum, cum in 
accusatione alia quaedam crimina testibus et argu- 
mentis confirmarentur, parricidii autem solum men- 
tio facta esset : defensor in hoc ipso multum oportet 
et diu consistat ; cum de nece parentis nihil demon- 
stratum sit, indignum facinus esse, ea pcena afficere 
eum, qua parricidae afficiuntur : id autem, si dam- 
netur, fieri necesse esse, quoniam et id causa? sub- 
scriptum, et ex ea re nomen extra ordinem sit ac- 
ceptum. Ea igitur poona si affici reum non oporteat, 
damnari quoque non oportere, quoniam ea pcena 
damnationem necessario consequatur. Hic defensor 
pcena; commutationem ex translativo genere indu- 
cendo, totam infirmabit accusationem. Verum ta- 



80 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 20. 

men, caeteris quoque criminibus defendendis, con- 
jecturali constitutione translationem confirmabit. 

XX. Exemplum autem translationis in causa no- 
bis positum sit hujusmodi : Cum, ad vim faciendam, 
quidam armati venissent, armati contra praesto fue- 
runt, et cuidam equiti Romano quidam ex armatis, 
resistenti, gladio manum praecidit. Agit is, cui ma- 
nus praecisa est, injuriarum ; postulat is, quicum 
agitur, a praetore exceptionem, " extra quam in 
reum capitis praejudicium fiat." Hic is, qui agit, 
judicium purum postulat : ille, quicum agitur, ex- 
ceptionem addi, ait, oportere. Quaestio est, Exci- 
piendum sit, an non. Ratio, Non enim oportet, in 
recuperatorio judicio, ejus maleficii, de quo inter si- 
carios quaeritur, praejudicium fieri. Infirmatio ra- 
tionis, Ejusmodi sunt injuriae, ut de his indignum 
sit non primo quoque tempore judicari. Judicatio, 
Atrocitas injuriarum satisne causae sit, quare, dum 
de ea judicetur, de aliquo majore maleficio, de quo 
judicium comparatum sit, praejudicetur. Atque ex- 
emplum quidem hoc est. In omni autem causa ab 
utroque quaeri oportebit, a quo, et per quos, et quo 
modo, et quo tempore, aut agi, aut judicari, aut 
quid statui de ea re, conveniat. Id ex partibus juris, 
de quibus post dicendum est, sumi oportebit, et ra- 
tiocinari, quid in similibus rebus fieri soleat, et vi- 
dere, utrum malitia aliud agatur, aliud simuletur, 
an stultitia, an necessitudine, quod aho modo agi 
non possit, an occasione agendi sic sit judicium aut 
actio constituta ; an recte, sine ulla re ejusmodi, res 
agatur. Locus autem communis contra eum, qui 
translationem inducet, Fugere judicium ac puenam, 
quia causae diffidat. A translatione autem, Omnium 
fore perturbationem, si non ita res agantur, et in 
judicium veniant, quo pacto oporteat; hoc est, si 
aut cum eo agatur quicum non oporteat, aut alia. 
poena, alio crimine, alio tempore : atque hanc ra- 
fionem ad pcrturbationem judiciorum omnium per- 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cai>. 21. 81 

tinere. Tres igitur eae constitutiones, quae partes non 
habent, ad hunc modum tractabuntur. Nunc ge- 
neralem constitutionem, et partes ejus, considere- 
mus. 

XXI. Cum, et facto et facti nomine concesso, ne- 
que ulla. actionis illata controversia, vis et natura et 
genus negotii ipsius quaeritur ; constitutionem gene- 
ralem appellamus. Hujus primas esse partes duas 
nobis videri diximus, negotialem, et juridicialem. 
Negotialis est, quae in ipso negotio juris civilis habet 
implicatam controversiam. Ea est hujusmodi : Qui- 
dam pupillum haeredem fecit ; pupiUus autem ante 
mortuus est, quam in suam tutelam venisset. De 
heereditate ea, quae pupillo venit, inter eos qui patris 
pupilli haeredes secundi sunt, et inter agnatos pu- 
pilli, controversia est. Possessio haeredum secundo- 
rum est. Intentio est agnatorum, Nostra pecunia 
est, de qua is, cujus agnati sumus, testatus non est. 
Depulsio est, Immo nostra, qui haeredes secundi tes- 
tamento patris sumus. Quaestio est, Utrorum sit ? 
Ratio est, Pater enim et sibi et filio testamentum 
scripsit, dum is pupillus esset. Quare, quae filii fue- 
runt, testamento patris nostra fiant necesse est. In- 
firmatio est rationis, Immo pater sibi scripsit, et se- 
cundum haeredem non filio, sed sibi, jussit esse. 
Quare, praeterquam quod ipsius fuit, testamento 
ilUus vestrum esse non potest Judicatio, Possitne 
quisquam de filii pupilh re testari ; an haeredes se- 
cundi, ipsius patri.sfaniilias, non filii quoque ejus 
pupilli, haeredes sint ? Atque hoc non alienum est, 
quod ad multa pertineat, ne aut nusquam, aut us- 
quequaque dicatur, hic admonere. Sunt causae, quae 
plures habent rationes in simplici constitutione : 
quod fit, cum id, quod factum est, aut quod defen- 
ditur, pluribus de causis rectum aut probabile videri 
potest, ut in hac ipsa causa. Supponatur enim ab 
haeredibus haec ratio, Unius enim pecunise plures, 
dissimilibus de causis, haeredes esse non possunt ; 



82 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 22. 

nec unquam factum est, ut ejusdem pecuniae alius 
testamento, alius lege, haeres esset. Infirmatio haec 
erit, Non est una pecunia ; propterea, quod altera 
jam erat pupilli adventicia; cujus haeres non, illo 
tempore, testamento quisquam scriptus erat, si quid 
pupillo accidisset; et de altera, patris etiam nunc 
mortui voluntas plurimum valebat, quae jam mortuo 
pupillo suis haeredibus concedebat. Judicatio est, 
f Jnane pecunia fuerit : ac, si hac erunt usi infirma- 
tione, Posse plures esse unius pecuniae haeredes dis- 
.similibus de causis ; de eo ipso judicatio nascitur, 
Possintne ejusdem pecuniae plures dissknilibus ge- 
neribus esse haeredes. 

XXII. Ergo una in constitutione intellectum est, 
quomodo et rationes, et rationum infirmationes, et 
praeterea judicationes, plures fiant. 

Nunc hujus generis praecepta videamus. Utrisque, 
aut etiam omnibus, si plures ambigent, jus ex qui- 
bus rebus constet, est considerandum. Initium ergo 
ejus ab natura ductum videtur : quaedam autem, ex 
utiiitatis ratione, aut perspicua nobis aut obscura, in 
consuetudinem venisse : post autem, approbata quae- 
dam, aut a consuetudine aut a vero utiha visa, legi- 
bus esse firmata ; ac naturae quidem jus esse, quod 
nobis non opinio, sed quaedam innata vis, afferat, ut 
religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, obser- 
vantiam, veritatem. Religionem, eam, quae in metu 
et caerimonia. Deorum sit, appellant : pietatem, quae, 
erga patriam aut parentes, aut alios sanguine con- 
junctos, officium conservare moneat : gratiam, quae, 
in memoria et remuneratione ofliciorum, et honoris 
et amicitiarum observantiam teneat : vindicationem, 
per quam, vim et contumeiiam, defendendo aut ul- 
ciscendo, propulsamus a nobis, et a nostris, qui nobis 
esse cari debent, et per quam peccata punimus : ob- 
servantiam, per quam, setate aut sapientia aut ho- 
nore aut aliqua, dignitate antecedentes veremur, et 
colimus: veritatem, per quam damus operam, ne 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 23. 83 

quid aliter, quam confirmaverimus, iiat, aut factum 
aut futurum sit. Ac naturae quidem jura minus ipsa 
qua?runtur ad hanc controversiam, quod neque in 
hoc civili jure versantur, ct a vulgari intelligentia, 
remotiora sunt : ad simihtudinem vero aliquam, aut 
ad rem amplificandam, saepe sunt inferenda. Con- 
suetudinis autem jus esse putatur id, quod, volun- 
tate omnium, sine lege, vetustas comprobarit. In ea 
autem jura sunt, quaklam ipsa jam certa propter 
vetustatem : quo in genere et alia sunt multa, et 
eorum multo maxima pars, quae praetores edicere 
consuerunt. Quaedam autem genera juris jam certa 
consuetudine facta sunt ; quod genus, pactum, par, 
judicatum. Pactum est, quod inter aliquos convenit, 
quod jam ita justum putatur, ut jure pra-stari dica- 
tur. Par, quod in omnes aequabile est. Judicatum, 
de quo jam ante sententia. alicujus aut aliquorum 
constitutum est. Jam jura legitima ex legibus co- 
gnosci oportebit. His ergo ex partibus juris, quid- 
quid aut ex ipsa re, aut ex simili, aut ex majore 
minoreve, nasci videbitur, attendere, atque elicere 
pertentando unamquamque partem juris, oportebit. 
Locorum autem communium quoniam (ut ante dic- 
tum est) duo sunt genera, quorum alterum dubiae 
rei, alterum certae continet amplificationem, quid 
ipsa causa det, et quid augeri per communem locum 
possit et oporteat, considerabitur. Nam ceiti, qui in 
omnes incidant, loci, praescribi non possunt : in ple- 
risque fortasse ab auctoritate jurisconsultorum, et 
contra auctoritatem, dici oportebit. Attendendum 
est autem et in hac, et in omnibus, num quos locos 
communes, praeter eos quos exposuimus, ipsa res 
ostendat. Nunc juridiciale genus et partes ejus con- 
sideremus. 

XXIII. Juridicialis est, in qua aequi et iniqui 
natura, et praemii aut pcense ratio, quaeritur. Hujus 
partes sunt duae, quarum alteram absolutam, assum- 
tivam alteram, nominamus. Absoluta est, quae ipsa 



84 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 24. 

in se, non ut negotialis implicite et abscondite, sed 
patentius et expeditius, recti et non recti quaestionem 
continet. Ea est hujusmodi : Cum Thebani Lace- 
daemonios bello superavissent, et fere mos esset 
Graiis, cum inter se bellum gessissent, ut ii, qui vi- 
cissent, tropaeum aliquod in finibus statuerent, vic- 
toriae modo in praesentia declarandae causa, non ut in 
perpetuum belli memoria maneret ; aeneum statue- 
runt tropaeum. Accusantur apud Amphictyonas, id 
est, apud commune Graeciae concilium. Intentio est, 
Non oportuit. Depulsio est, Oportuit. Quaestio est, 
Oportueritne. Ratio est, Eam enim ex bello gloriam 
virtute peperimus, ut ejus aeterna insignia posteris 
nostris relinquere vellemus. Infirmatio est, Attamen 
aeternum inhnicitiarum monimentum Graios de Grai- 
is statuere non oportet Judicatio est, Cum, summae 
virtutis celebrandae causa, Graii de Graiis aeternum 
inimicitiarum monimentum statuerint, rectene, an 
contra fecerint. Hanc ideo rationem subjecimus, ut 
hoc causae genus ipsum, de quo aghnus, cognoscere- 
tur. Nam, si eam supposuissemus, qua fortasse usi 
sunt ; Non enim juste, neque pie bellum gessistis ; 
in relationem criminis delaberemur, de qua. post lo- 
quemur. Utrumque autem causae genus in hanc 
causam incidere perspicuum est. In hanc argumen- 
tationes ex iisdem locis sumendae sunt, atque in 
causam negotialem, qua de ante dictum est. Locos 
autem communes et ex causa. ipsa, si quid inerit in- 
dignationis aut conquestionis, et ex juris utilitate et 
natura, multos et graves sumere licebit, et oportebit, 
si causa? dignitas videbitur postulare. 

XXIV. Nunc assumtivam partem juridicialis con- 
sideremus. 

Assumtiva igitur tum dicitur, cum ipsum ex se 
factum probari non potest ; aliquo autem foris ad- 
juncto argumento defenditur. Ejus partes sunt qua- 
tuor ; comparatio, relatio criminis, remotio criminis, 
concessio. Comparatio est, cum aliquod factum, quod 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 25. 85 

per se ipsum non sit probandum, ex eo cujus id 
causa factum est, defenditur. Ea est hujusmodi : 
Quidam imperator, cum ab hostibus circumsidere- 
tur, neque effugere ullo modo possct, depactus est 
cum eis, ut arma et impedimenta relinqueret, milites 
educeret : itaque fecit : armis et impedimentis amis- 
sis, praster spem milites conservavit. Accusatur ma- 
jestatis. Incurrit huc definitio. Sed nos hunc locum, 
de quo agimus, consideremus. Intentio est, Non 
oportuit arma et impedimenta relinquere. Depulsio 
est, Oportuit. Quaestio est, Oportueritne ? Ratio 
est, Milites enim omnes perissent. Infirmatio est 
aut conjecturaiis, Non periissent, aut altera conjec- 
turalis, Non ideo fecisti. Ex quibus sunt judica- 
tiones, Periissentne ? et, Ideone fecerit ? aut hacc 
comparativa, cujus nunc indigemus, At enim satius 
fuit amittere milites, quam arma et impedimenta 
hostibus concedere. Ex qua judicatio nascitur, Cum 
omnes perituri militcs essent, nisi ad hanc pactionem 
venissent, utrum satius fuerit amittere milites, an ad 
hanc conditionem venire ? Hoc causze genus ex his 
locis tractari [oportebit, et adhibere] caeterarum quo- 
que constitutionum rationem atque praccepta; ac 
maxime conjecturis faciendis mfirmare illud, quod, 
cum eo quod crimini dabitur, ii, qui accusabuntur, 
comparabunt Id fiet, si aut id quod dicent defen- 
sores futurum fuisse, nisi id factum esset, quo de 
facto judicium est, futurum fuisse negabitur ; aut si 
alia ratione, et aliam ob causam, ac dicet se reus fe- 
cisse, demonstrabitur esse factum. Ejus rei confir- 
matio, et item contraria. de parte infirmatio, ex con- 
jecturali constitutione sumetur. Sin autem certo no- 
mine maleficii vocabitur in judicium, sicut in bac 
causa (nam majestatis arcessitur), definitione et de- 
finitionis praeceptis uti oportebit. 

XXV. Atque hoc quidem plerumque in gencre 
accidit, ut et conjectura et definitione utendum sit. 
Sin aliud quoque aliquod genus incidet, ejus generis 

(Rhetor.) voi.. i. i 



80 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 26. 

praecepta licebit huc pari ratione transferre : nam ac- 
cusatori maxime est in hoc elaborandum, ut itl ip- 
sum factum, propter quod sibi reus concedi putat 
oportere, quam plurimis infirmet rationibus ; quod 
facile est, si quam plurimis constitutionibus aggre- 
ditur id improbare. Ipsa autem comparatio, separata 
a caeteris generibus controversiarum, sic ex sua vi 
considerabitur, si illud, quod comparabitur, aut non 
honestum aut non utile aut non necessarium fuisse, 
aut non tantopere utile, aut non tantopere honestum, 
aut non tantopere necessarium, demonstrabitur. De- 
inde oportet accusatorem, illud quod ipse arguat, ab 
eo quod defensor comparat, separare Id autem fa- 
ciet, si demonstrabit, non ita fieri solere, neque opor- 
tere ; neque esse rationem, quare hoc propter hoc 
fiat, ut, propter salutem militum, ea, quae salutis 
causa comparata sunt, hostibus tradantur. Postea 
comparare oportebit cum beneficio maleficium, et 
omnino id quod arguitur, cum eo quod factum ab 
defensore laudatur, aut faciendum fuisse demonstra- 
bitur, contendere, et, hoc extenuando, maleficii mag- 
nitudinem simul adaugere. Id fieri poterit, si de- 
monstrabitur, honestius, utilius, magis necessarium 
fuisse id, quod vitarit reus, quam illud, quod fecerit. 
Honesti autem et utiiis et necessarii vis et natura in 
deliberationis prasceptis cognoscetur. Deinde oporte- 
bit ipsam illam comparativam judicationem expo- 
nere, tamquam causam deliberativam, et de ea ex 
deliberationis prseceptis deinceps dicere. Sit enim 
hsec judicatio, quam ante exposuimus, Cum omnes 
perituri milites essent, nisi ad hanc pactionem venis- 
sent, utrum satius fuerit perire milites, an ad hanc 
pactionem venire. Hoc ex locis deliberationis, quasi 
aliquam in consultationem res veniat, tractari opor- 
tebit. 

XXVI. Defensor autem, quibus in locis ab ac 
cusatore alia? constitutiones erunt inducta?, in iis ipse 
quoque ex iisdern constitutionibus defensionem com- 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 27- «7 

parabit : caeteros autem omnes locos, qui ad ipsam 
coniparationem pertinebunt, ex contrario tractabit. 
Loci communes erunt, accusatoris, in eum, qui, cum 
de facto turpi aliquo aut inutili aut utroque fateatur, 
quaerat tamen aliquam defensionem, facti inutilita- 
tem aut turpitudinem cum indignatione proferre ; 
defensoris, nullum factum inutile neque turpe, 
neque item utile neque honestum, putari oportere, 
nisi, quo animo, quo tempore, qua. de causa factum 
sit, intelligatur : qui locus ita communis est, ut, 
bene tractatus in hac causa, magno ad persuadendum 
momento futurus sit: et alter locus, per quem, 
magna cum amplificatione, beneficii magnitudo, ex 
utihtate aut honestate aut facti necessitudine, de- 
monstratur : et tertius, per quem res expressa verbis, 
ante oculos eorum, qui audiunt, ponitur, ut ipsi se 
quoque idem facturos fuisse arbitrentur, si sibi illa 
res, atque ea faciendi causa, per idem tempus acci- 
disset. 

Relatio criminis est, cum reus id, quod arguitur, 
confessus, alterius se inductum peccato, jure fecisse 
demonstrat. Ea est hujusmodi : Horatius, occisis 
tribus Curiatibus, et duobus amissis fratribus, do- 
mum se victor recepit. Is animadvertit sororem suam 
de fratrum morte non laborantem, sponsi autem no- 
men appellantem identidem Curiatis cum gemitu et 
lamentatione. Indigne passus, virginem occidit. Ac- 
cusatur. Intentio est, Injuria sororem occidisti. De- 
pulsio est, Jure occidi. Quaestio est, Jurene occi- 
derit. Ratio est, Illa enim hostium mortem lugebat, 
fratrum negligebat : me et populum Romanum vi- 
cisse moleste ferebat. Infirmatio est, Tamen a fratre 
indemnatam necari non oportuit. Ex qua judicatio 
fit ; Cum Horatia fratrum mortem neghgeret, hos- 
tium lugeret, fratris et populi Romani victoria non 
gauderet, oportueritne eam a fratre indemnatam ne- 
cari? 

XXVII. Hoc in genere causaj, primum si quid 



88 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 27. 

ex casteris dabitiir constitutionibus, sumi oportebit, 
>sicut in comparatione praeceptum est : postea si qua 
facultas erit, per aliquam constitutionem, illum, in 
quem crimen transfertur, defendere : deinde, levius 
esse, quod in alterum peccatum reus transferat, quam 
quod ipse susceperit: postea translationis partibus 
uti, et ostendere a quo, et per quos, et quo modo, 
et quo tempore, aut agi, aut judicari, aut statui de 
ea re convenerit ; ac simul ostendere, non oportuisse 
ante supplicium, quam judicium, interponere. Tum 
leges quoque et judicia demonstranda sunt, per quae 
potuerit id peccatum, quod sponte sua. reus punitus 
sit, moribus et judicio vindicari. Deinde negare de- 
bebit, audiri oportere id quod in eum criminis con- 
feratur, de quo is ipse, qui conferat, judicium fieri 
noluerit ; et id, quod judicatum non sit, pro infecto 
haberi oportere : postea impudentiam demonstrare 
eorum, qui eum nunc apud judices accusent, quem 
sine judicibus ipsi ccndemnarint ; et de eo judicium 
faciant, de quo jam ipsi supplicium sumserint. Post- 
ea perturbationem judicii futuram dicemus, et ju- 
dices longius, quam potestatem habeant, progres- 
suros, si simul et de reo, et de eo quem reus arguat, 
judicarint: deinde, hoc si constitutum sit, ut pec- 
cata homines peccatis, et injurias injuriis ulciscantur, 
quantum incommodorum consequatur : ac si idem 
facere ipse, qui nunc accuset, voluisset, ne hoc qui- 
dem ipso quidquam opus fuisse judicio : si vero cae- 
teri quoque idem faciant, omnino judicium nullum 
futurum. Postea demonstrabitur, ne, si judicio qui- 
dem illa damnata esset, in quam id crimen ab reo 
conferatur, potuisse hunc ipsum de illa supplicium 
sumere : quare esse indignum, eurn, qui ne de dam- 
nata quidem poenas sumere potuisset, de ea suppli- 
cium surnsisse, qua? ne adducta quidem sit in judi- 
cium. Deinde postulabit, ut legem, qua lege fecerit, 
proferat. Deinde, quemadmodum in comparatione 
prascipiebamus, ut iUud quod compaxabitur, exte- 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 28. 89 

nuaretur ab accusatore quam maxime: sic in hoc 
genere oportebit illius culpam, in quem crimen trans- 
feretur, cum hujus maleficio, qui se jure fecisse di- 
cat, comparare. Po^tea demonstrandum est, non 
esse illud ejusmodi, ut ob id hoc fieri conveniret. 
Extrema est, ut in comparatione, assumtio judica- 
tionis, et de ea per amplificationem ex deliberationis 
praceptis dictio. 

XXVIII. Defensor autem, quae per alias consti- 
tutiones inducentur, ex iis locis qui traditi sunt, in- 
firmabit : ipsam autem relationem comprobabit, pri- 
mum augendo ejus, in quem refert crimen, culpam 
et audaciam, et quam maxime per indignationem, si 
res feret, juncta conquestione, ante oculos ponendo. 
Postea levius demonstrando reum punitum, quam 
sit ille promeritus, et suum supplicium cum illius 
injuria conferendo. Deinde oportebit eos locos, qui 
ita erunt ab accusatore tractati, ut refelli, et contra- 
riam in partem converti possint (quo in genere sunt 
tres extremi), contrariis rationibus infirmare. Illa 
autem acerrima accusatorum criminatio, per quam 
perturbationem fore omnium judiciorum demon- 
strant, si de indemnato supplicii sumendi potestas 
data sit, levabitur, primum si ejusmodi demonstra- 
bitur injuria, ut non modo viro bono, verum omnino 
homini libero, videatur non fuisse toleranda : deinde 
ita perspicua, ut ne ab ipso quidem, qui fecisset, in 
dubium vocaretur : deinde ejusmodi, ut in eam is 
maxime debuerit animadvertere, qui animadverterit ; 
ut non tam rectum, non tam fuerit honestum, in 
judicium illam rem pervenire, quam eo modo, atque 
ab eo vindicari, quomodo et a quo sit vindicata : 
postea sic rem fuisse apertam, ut judicium de ea re 
fieri nihil attinuerit. Atque hic demonstrandum est 
rationibus, et rebus similibus, permultas ita atroces 
et perspicuas res esse, ut de his non modo non ne- 
cesse sit, sed ne utilc quidem, quam mox judicium 
fiat, exspectarc. Locus communis accusatoris in 
i 3 



00 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 29. 

eum, qiii cum id, quod arguitur, negare non possit, 
tamen aliquid sibi spei comparet ex judiciorum per- 
turbatione. Atque hic utilitatis judiciorum demon- 
stratio, et de eo conquestio qui supplicium dederit 
indemnatus ; in ejus autem, qui sumserit, audaciam 
et crudelitatem, indignatio. Ab defensore, in ejus, 
quem ultus sit, audaciam [sui conquestio :] rem 
non ex nomine ipsius negotii, sed ex consilio ejus 
qui fecerit, et causa, et tempore, considerari opor- 
tere : quid mali futurum sit, aut ex injuria aut ex 
scelere alicujus, nisi tanta et tam perspicua audacia 
ab eo, ad cujus famam, aut ad parentes, aut ad ii- 
beros pertinuerit, aut ad aliquam rem, quam caram 
esse omnibus, aut necesse est, aut oportet esse, fuerit 
vindicata. 

XXIX. Remotio criminis est, cum ejus intentio 
facti, quod ab adversario infertur, in alium aut in 
aliud demovetur. Id fit bipertito : nam tum causa, 
tum res ipsa removetur. Causae remotionis hoc no- 
bis exemplo sit : Rhodii quosdam legarunt Athenas. 
Legatis quaestores sumtum, quem oportebat dari, 
non dederunt. Legati profecti non sunt. Accusan- 
tur. Intentio est, Proficisci oportuit. Depulsio est, 
Non oportuit. Quaestio est, Oportueritne. Ratio est, 
Sumtus enim, qui de publico dari solet, is ab qua?- 
store non est datus. Infirmatio est, Vos tamen id, 
quod publice vobis datum erat negotii, conficere 
oportebat. Judicatio est, Cum iis, qui legati erant, 
sumtus, qui de publico debebatur, non daretur, 
oportueritne eos conficere nihilominus legationem. 
Hoc in genere primum, (sicut in caateris) si quid aut 
ex conjecturali aut ex alia constitutione sumi possit, 
videri oportebit. Deinde pleraque et ex compara- 
tione, et ex relatione criminis, in hanc quoque cau- 
sam convenire poterunt. Accusator autem illum, 
cujus culpa id factum reus dicet, primum defendet, 
si poterit : sin minus poterit, negabit, ad hoc judi- 
cium, illius, sed hujus quem ipse accuset, culpam 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 30. 91 

pertinere. Postea dicet, suo quemque officio con- 
sulere oportere ; nec, si ille peccasset, hunc oportu- 
isse peccare : deinde, si ille deliquerit, separatim il- 
liim, sicut hunc, accusari oportere, et non cum hujus 
defensione conjungi ilhus accusationem. Defensor 
autem cum caetera, si qua ex aliis incident consti- 
tutionibus, pertractarit, de ipsa remotione sic argu- 
mentabitur. Primum cujus acciderit culpa, demon- 
strabit : deinde, cum id aliena culpa accidisset, os- 
tendet se aut non potuisse aut non debuisse id facere, 
quod accusator dicat oportuisse : quod non potuerit, 
ex utilitatis partibus (in quibus est necessitudinis 
vis imphcata), quod non debuerit, ex honestate, con- 
siderabitur. De utroque distinctius in dehberativo 
genere dicetur. Deinde omnia facta esse ab reo, quae 
in ipsius fuerint potestate ; quod minus, quam con- 
venerit, factum sit, culpa id alterius accidisse. 
Deinde, in alterius culpa exponenda, demonstran- 
dum est, quantum voluntatis et studii fuerit in ipso : 
et id signis confirmandum hujusmodi ; ex caetera 
diligentia, ex ante factis aut dictis ; atque hoc ipsi 
utile fuisse facere, inutile autem non facere ; et cum 
caetera. vita. magis hoc fuisse consentaneum, quam 
quod propter alterius culpam non fecerit. 

XXX. Si autem non in hominem certum, sed in 
rem ahquam, causademovebitur, ut in hac eadem 
re, si quaestor mortuus esset, et idcirco legatis pecu- 
nia data non esset ; accusatione alterius, et culpae de- 
pulsione demta, caeteris simihter uti locis oportebit, 
et ex concessionis partibus, quae convenient, assu- 
mere ; de quibus post nobis dicendum erit. Loci au- 
tem communes iidem utrisque fere, qui superioribus 
assumtivis, incident : hi tamen certissimi : accusato- 
ris, facti indignatio ; defensoris, cum in alio culpa 
sit, in ipso non sit, supphcio se affici non oportere. 

Ipsius autem rei fit remotio, cum id, quod datur 
crimini, negat neque ad se neque ad officium suum 
reus pertinuisse ; nec, si quod in eo sit dehctum, sibi 



92 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 30. 

attribui oportere. Id genus causae est hujusmodi : In 
eo fcedere, quod factum est quondam cum Samniti- 
bus, quidam adolescens nobilis porcam sustinuit jussu 
imperatoris. Fcedere autem ab senatu improbato, et 
imperatore Samnitibus dedito, quidam in senatu eum 
quoque dicit, qui porcam tenuerit, dedi oportere. 
Intentio est, Dedi oportet. Depulsio est, Non opor- 
tet. Quaestio est, Oporteatne ? Ratio est, Non enim 
meum fuit officium, nec mea potestas, cum et id. 
aetatis, et privatus essem, et esset summa. cum auc- 
toritate et potestate imperator, qui videret, ut satis 
honestum foedus feriretur. Infirmatio est, At enim, 
quoniam tu particeps factus es in turpissimo foedere 
summs religionis, dedi te convenit. Judicatio est, 
Cum is, qui potestatis nihil habuerit, jussu impera- 
toris in fcedere et in tanta. religione interfuerit, de- 
dendus sit hostibus, necne ? Hoc genus causae cum 
superiore hoc differt, quod in illo concedit se reus 
oportuisse facere id, quod fieri dicat accusator opor- 
tuisse, sed alicui rei aut homini causam attribuit, 
quae voluntati suae fuerit impedimento, sine conces- 
sionis partibus ; nam earum major quaedam vis est ; 
quod paulo post intelligetur : in hoc autem non ac- 
cusare alterum, nec culpam in alium transferre, de- 
bet, sed demonstrare, eam rem nihil ad se, neque ad 
potestatem neque ad officium suum, pertinuisse aut 
pertinere. Atque in hoc genere hoc accidit novi, 
quod accusator quoque saepe ex remotione crimina- 
tionem conficit. Ut, si quis eum accuset, qui, cum 
praetor esset, in expeditionem ad anna populum vo- 
carit, cum consules adessent. Nam, ut, in superiore 
exemplo, reus ab suo officio et a sua. potestate fac- 
tum demovebat ; sic, iu hoc, ab ejus officio ac po- 
testate qui accusatur, ipse accusator factum remo- 
vendo, hac ipsa ratione confirmat accusationern. In 
hac ab utroque ex omnibus honestatis et utilitatis 
partibus, exemplis, signis, ratiocinando, quid cujus- 
quc ofiicii, juris, potestatis sit, quaeri oportebit ; et 



DE INVENTIONE, Lid. II. Cap. 31. 03 

fueritne ei, quo de agitur, id juris, officii, potestatis 
attributum, necne. Locos autem communes ex ipsa 
re, si quid indignationis ac conquestionis habebit, 
sumi oportebit. 

XXXI. Concessio est, per quam non factum ip- 
sum probatur ab reo ; sed, ut ignoscatur, id petitur : 
cujus partes sunt duae, purgatio et deprecatio. Pur- 
gatio est, per quam ejus, qui accusatur, non factum 
ipsum, sed voluntas, defenditur. Ea habet partes 
tres, imprudentiam, casum, necessitudinem. Impru- 
dentia est, cum scisse aliquid is, qui arguitur, nega- 
tur : ut apud quosdam lex erat, Ne quis Dianae vi- 
tulum immolaret Nautae quidam, cum adversa tem- 
pestate in alto jactarentur, voverunt, si eo portu, 
quem conspiciebant, potiti essent, ei Deo, qui ibi es- 
set, se vitulum immolaturos. Casu erat in eo portu 
fanum Dianae ejus, cui vitulum immolari non hce- 
bat. Imprudentes legis, cum exissent, vitulum im- 
molaverunt. Accusantur. Intentio est, Vitulum im- 
molastis ei Deo, cui non licebat. Depulsio est in con- 
cessione posita. Ratio est, Nescivi non hcere. Infir- 
niatio est, Tamen, quoniam fecisti quod non hcebat, 
ex lege supphcio dignus es. Judicatio est, Cum id 
fecerit, quod non oportuerit, et id non oportere ne- 
scierit, sitne supphcio dignus ? Casus autem infere- 
tur in concessionem, cum demonstrabitur ahqua for- 
tunae vis voluntati obstitisse, ut in hac : Cum Lace- 
daemoniis lex esset, ut, hostias nisi ad sacrificium 
quoddam redemtor praebuisset, capitale esset; ho- 
stias is, qui redemerat, cum sacrificii dies instaret, in 
urbem ex agro ccepit agere. Tum subito, magnis 
commotis tempestatibus, fluvius Eurotas, is qui 
propter Lacedaemonem fluit, ita magnus et vehemens 
factus est, ut eo traduci victimae nullo modo possent. 
Kedemtor, suae voluntatis ostendendae causa, hostias 
constituit omnes in htore, ut, qui trans flumen es- 
sent, videre possent. Cum omnes studio ejus subi- 
tam fluminis magnitudinem scirent fuisse impedi- 



1)4 DE 1NVENTI0NE, Lib. II. Cap. 32. 

mento, tamen quidam capitis arcessierant. Intentio 
est, Hostiae, quas debuisti ad sacrificium, praesto non 
fuerunt. Depulsio est, concessio. Ratio, Flumen 
enim subito accrevit, et ea re traduci non potuerunt. 
Infirmatio est, Tamen, quoniam, quod lex jubet, 
factum non est, supplicio dignus es. Judicatio est, 
Cum in ea re redemtor contra legem fecerit, qua in 
re studio ejus subita fluminis obstiterit magnitudo, 
supplicione dignus sit ? 

XXXII. Necessitudo autem infertur, cum vi qua- 
dam reus id, quod fecerit, fecisse defenditur, hoc 
modo : Lex est apud Rhodios, ut, si qua rostrata in 
portu navis deprehensa sit, publicetur. Cum magna 
in alto tempestas esset, vis ventoram, invitis nautis, 
Rhodiorum in portum navim coegit. Quaestor navim 
popuH vocat. Navis dominus negat publicari opor- 
tere. Intentio est, Rostrata navis in portu depre- 
hensa est. Depulsio est, concessio. Ratio, Vi et ne- 
cessario sumus in portum coacti. Infirmatio est, Na- 
vim ex lege tamen populi esse oportet. Judicatio est, 
Cum rostratam navim in portu deprehensam lex pu- 
blicariit, cumque haec navis, invitis nautis, vi tem- 
pestatis in portum conjecta sit ; oporteatne eam pu- 
blicari ? Horam trium generam idcirco unum in lo- 
cum contulimus exempla, quod similis in ea prae- 
ceptio argumentorum traditur. Nam in his omnibus 
primum, si quid res ipsa dabit facultatis, conjectu- 
ram induci ab accusatore oportebit, ut id, quod vo- 
luntate factum negabitur, consulto factum, suspi- 
cione aliqua demonstretur : deinde inducere defini- 
tionem necessitudinis, aut casus, aut impradentiae ; 
et exempla ad eam definitionem adjungere, in qui- 
bus imprudentia fuisse videatur, aut casus, aut ne- 
cessitudo, et ab his id, quod reus inferat, separare, 
[id est, ostendere dissmiile,] quod levius, facilius, 
non ignorabile, non fortuitum, non necessarium fue- 
rit : postea demonstrare, potuisse vitari ; et hac ra- 
tione provideri potuisse, si hoc aut illud fecisset ; aut 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 33. 95 

[ne sic fecisset,] prsecaveri ; et definitionibus osten- 
dere, non hanc imprudentiam, aut casum, aut neces- 
situdinem, sed inertiam, negligentiam, fatuitatem 
nominari oportere. Ac si qua necessitudo turpitudi- 
nem videbitur habere, oportebit per locorum com- 
munium implicationem redarguentem demonstrare, 
quidvis perpeti, mori denique satius fuisse, quam 
ejusmodi necessitudini obtemperare. Atque tum ex 
his locis, de quibus in negotiali parte dictum est, ju- 
ris et aequitatis naturam oportebit quasrere, et, quasi 
in absoluta juridiciah, per se hoc ipsum ab rebus 
omnibus separatim considerare. Atque hoc in loco, 
si facultas erit, exemplis uti oportebit, quibus in si- 
mili excusatione non sit ignotum ; et contentione, 
magis illis ignoscendum fuisse : et ex deliberationis 
partibus, turpe aut inutile esse concedi eam rem, quas 
ab adversario commissa sit; permagnum esse, et 
magno futurum detrimento, si ea res ab iis, qui po- 
testatem habent vindicandi, neglecta sit. 

XXXIII. Dcfensor autem conversis omnibus his 
partibus poterit uti. Maxime autem in voluntate de- 
fendenda, commorabitur, et in ea re adaugenda, qua? 
voluntati fuerit impedimento ; et se plus, quam fe- 
cerit, facere non potuisse ; et in omnibus rebus vo- 
luntatem spectari oportere ; et [se] convinci non 
posse, quod non absit a culpa ; et ex suo nomine 
communem hominum infirniitatem posse damnari. 
Deinde nihil indignius esse, quam eum, qui culpa 
careat, supplicio non carere. Loci autem communes 
accusatoris, unus in confessione, et alter, quanta po- 
testas peccandi relinquatur, si semel institutum sit, 
ut non de facto, sed de facti causa. qiucratur : defen- 
soris conquestio calamitatis ejus, qua3 non culpa, sed 
vi majore quadam, acciderit, et de Fortunai potes- 
tate, ethominum infirmitate; et uti suum animum, 
non eventum, considerent. In quibus omnibus con- 
questionem suarum Ecrumnarum, et crudelitatis ad- 
versariorum indignationem, inesse oportebit. Ac ne- 



96 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 34. 

minem mirari conveniet, si aut in his, aut in aliis 
exemplis, scripti quoque controversiam adjunctam vi- 
debit. Quo de genere post erit nobis separatim di- 
cendum, propterea quod quaedam genera causarum 
simpliciter et ex sua vi considerantur, quaedam au- 
tem sibi aliud quoque aliquod controversiae genus as- 
sumunt. Quare, omnibus cognitis, non erit difficile 
in unamquamque causam transferre, quod ex eo 
quoque genere conveniet : ut in his exemplis conces- 
sionis inest omnibus scripti controversia ea, quae ex 
scripto et sententia nominatur : sed quia de conces- 
sione loquebamur, in eam pra epta dedimus. Alio 
autem loco de scripto et sententia dicemus. Nunc in 
alteram concessionis partem considerationem inten- 
demus. 

XXXIV. Deprecatio est, in qua non defensio 
facti, sed ignoscendi postulatio, continetur. Hoc ge* 
nus vix in judicio probari potest, ideo quod, concesso 
peccato, difficile est ab eo qui peccatorum vindex 
esse debet, ut ignoscat, impetrare. Quare parte ejus 
generis, cum causam non in eo constitueris, uti lice- 
bit. Ut si pro aliquo claro aut forti viro, cujus in 
rempublicam multa sint beneficia, dixeris ; possis, 
cum videaris non uti deprecatione, uti tamen, ad 
hunc modum : Quod si, judices, hic pro suis benefi- 
ciis, pro suo studio, quod in vos habuit semper, tali 
suo tempore, multorum suorum recte factorum causa, 
uni delicto ut ignosceretis postularet, tam dignum 
vestra mansuetudine quam virtute hujus esset, judi- 
ces, a vobis hanc rem, hoc postulante, impetrari. 
Deinde augere beneficia licebit, et judices per locum 
communem ad ignoscendi voluntatem deducere. 
Quare hoc genus quamquam in judiciis non versa- 
tur, nisi quadam ex parte ; tamen quia et pars ipsa 
inducenda nonnunquam est, et in senatu aut in con- 
sUio saepe omni in genere tractanda, in id quoque 
praecepta ponemus. Nam in senatu, et in consilio, de 
Syphace diu deliberatum est ; et de Q. Numitorio 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 35. 97 

Pullo, apud L. Opimium ct ejus consilium, diu dic- 
tum est. Et magis, in hoc quidem, ignoscendi quam 
cognoscendi postulatio valuit : nam semper animo 
bono se in populum Romanum fuisse, non tam fa- 
cile probabat, cum conjecturali constitutione utere- 
tur, quam ut, propter posterius beneficium, sibi ignos- 
ceretur, cum deprecationis partes adjungeret. 

XXXV. Oportebit igitur eum, qui, sibi ut ignos- 
catur, postulabit, commemorare, si qua sua poterit 
beneficia, et, si poterit, ostendere, ea majora esse, 
quam ha?e qua? deliquerit, ut plus ab eo boni quam 
mali profectum esse videatur : deinde majorum suo- 
rum beneficia, si qua exstabunt, proferre : deinde 
ostendere, non odio neque crudelitate fecisse, quod 
fecerit, sed aut stultitia, aut impulsu alicujus, aut 
aliqua honesta aut probabili causa : postea polliceri, 
et confirmare, se, et hoc peccato doctum, et beneficio 
eorum, qui sibi ignoverint, confirmatum, omni tem- 
pore a tali ratione abfuturum ; deinde spem osten- 
dere, aliquo se in loco, magno iis, qui sibi conces- 
serint, usui futurum : postea, si facultas erit, se aut 
consanguineum, aut jam a majoribus imprimis ami- 
cum esse, demonstrabit ; et amplitudinem suae vo- 
luntatis, et nobilitatem generis eorum qui se salvum 
velint, et dignitatem ostendere ; et caatera ea, qua? 
personis ad honestatem et amplitudinem sunt attri- 
buta, cum conquestione, sine arrogantia, in se esse 
demonstrabit, ut honore potius ahquo, quam ullo 
supplicio, dignus esse videatur : deinde ca^teros pro- 
ferre, quibus majora delicta concessa sint. Ac mul- 
tum proficiet, si se misericordem in potestate, et 
propensum ad ignoscendum, fuisse ostendet. Atque 
ipsum illud peccatum erit extenuandum, ut quam 
minimum obfuisse videatur ; et aut turpe aut inutile 
demonstrandum, tali de homine supplicium sumere. 
Deinde locis communibus misericordiam captare 
oportebit ex iis praeceptis, qua3 in primo libro sunt 
exposita. 

iRhctor.) vol. i. k 



98 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 37. 

XXXVI. Adversarius autem malefacta augebit : 
niliil imprudenter, sed omnia ex crudelitate et ma- 
litia facta dicet ; ipsum immisericordem, superbum 
fuisse: et, si poterit, ostendet, semper inimicum 
fuisse, et amicum fieri nullo modo posse. Si bene- 
ficia proferet ; aut aliqua de causa facta, non propter 
benevolentiam, demonstrabit ; aut postea odium esse 
acre susceptum, aut illa omnia maleficiis esse deleta ; 
aut leviora beneficia, quam maleficia ; aut, cum be- 
neficiis honos habitus sit, pro maleficio pcenam sumi 
oportere. Deinde turpe esse, aut inutile, ignosci. 
Deinde, de quo ut potestas esset, saepe optarint, in 
eum potestate non uti, summam esse stultitiam ; et 
cogitare oportere, quem animum in eum, vel quale 
odium, habuerint. Locus autem communis erit, in- 
dignatio maleficii, et alter, eorum misereri oportere, 
qui, propter fortunam, non propter malitiam, in 
miseriis sint. Quoniam igitur in generali constitu- 
tione tamdiu propter ejus partium multitudinem 
commoramur, ne forte varietate et dissimilitudine 
rerum diductus alicujus animus in quemdam errorem 
deferatur ; quid etiam nobis ex eo genere restet, et 
quare restet, admonendum videtur. 

Juridicialem causam esse dicebamus, in qua aequi 
et iniqui natura, praemii aut poenae ratio, quaereretur. 
Eas causas, in quibus de aequo et iniquo quaeritur, 
exposuimus. 

XXXVII. Restat nunc, ut de praemio et de poena 
explicemus. Sunt enim multae causae, quae ex prae- 
mii alicujus petitione constant : nam et apud judices 
de praemio saepe accusatorum quaeritur, et a senatu 
aut a consilio aliquod praemium saepe petitur. Ac 
neminem conveniet arbitrari, nos, cum aliquod ex- 
emplum ponamus quod in senatu agatur, ab judiciali 
genere exemplorum recedere. Quidquid enim de 
homine probando aut improbando dicitur, cum ad 
eam dictionem sententiarum quoque ratio accommo- 
detur, id non, etsi per sententiae dictionem agitur, 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 38. Iii> 

deliberativum est ; sed, quia de homine statuitur, 
judiciale est habendum. Omnino autem, qui dili- 
genter omnium causarum vim et naturam cogno- 
verit, tum genere, tum etiam forma, eas intelliget 
dissidere. Caeteris autem partibus aptas inter se 
omnes, et aliam in aliam implicatam, videbit Nunc 
de praemiis consideremus. L. Licinius Crassus con- 
sid quosdam in citeriore Gallia, nullo illustri neque 
certo duce, neque eo nomine neque numero pne- 
ditos, ut digni essent qui hostes populi Romani di- 
cerentur ; quod tamen excursionibus et latrociniis 
infestam provinciam redderent, consectatus est, et 
confecit. Romam redit: triumphum ab senatu pos- 
tulat. Hic, ut et in deprecatione, nihil ad nos at- 
tinet, ratlonibus et infirmationibus rationum suppo- 
nendis, ad judicationem pervenire ; propterea quod, 
nisi alia quoque incidet constitutio, aut pars consti- 
tutionis, simplex erit judicatio, et in quaestione ipsa. 
continebitur. In deprecatione, hujusmodi, Oporte- 
atne poena affici ? in hac, hujusmodi, Oporteatne 
praemium dari ? Nunc ad praemii quaestionem ap- 
positos locos exponemus. 

XXXVIII. Ratio igitur praemii quatuor est in 
partes distributa ; in beneficia, in hominem, in prae- 
mii genus, in facultates. Beneficia, ex sua vi, ex 
tempore, ex animo ejus qui fecit, ex casu, conside- 
rantur. Ex sua vi qua:rentur hoc modo : magna, an 
parva ; facilia, an difficilia ; singularia sint, an vul- 
garia ; vera, an falsa quadam ex ratione honesten- 
tur : ex tempore autem, si tum, cum indigeremus ; 
cum caeteri non possent aut nollent opitulari ; si 
tum, cum spes deseruisset : ex animo, si non sui 
commodi causa, sed eo consilio fecit omnia, ut hoc 
conficere posset : ex casu, si non fortuna, sed in- 
dustria, factum videbitur, aut si industria; fortuna 
obstitisse. In hominem autem ; quibus rationibus 
vixerit, quid sumtiis in eam rem aut laboris insum- 
serit ; ecquid ahquando tale fecerit ; num alieni la- 



100 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 39. 

boris, aut Deorum bonitatis, praemium sibi postulet ; 
num aliquando ipse talem ob causam praemio ali- 
quem affici negarit oportere ; aut num jam satis, pro 
eo quod fecerit, honos habitus sit ; aut num necesse 
fuerit ei facere id, quod fecerit ; aut num hujusmodi 
sit factum, ut, nisi fecisset, supplicio dignus esset, 
non, quia fecerit, praemio ; aut num ante tempus 
praemium petat, et spem incertam certo venditet pre- 
tio ; aut num, quo supplicium aliquod vitet, eo prae- 
mium postulet, uti de se praejudicium factum esse 
videatur. 

XXXIX. In praemii autem genere, quid et quan- 
tum et quamobrem postuletur, et quo et quanto 
quaeque res praemio digna sit, considerabitur : deinde, 
apud majores, quibus hominibus et quibus de causis 
talis honos sit habitus, quaeretur ; deinde, ne is honos 
nimium pervagetur. Atque hic ejus, qui contra ali- 
quem praemium postulantem dicet, locus erit com- 
munis ; praemia virtutis et officii sancta et casta esse 
oportere, neque ea aut cum improbis communicari, 
aut in mediocribus hominibus pervulgari : et alter, 
minus homines virtutis cupidos fbre, virtutis prsemio 
pervulgato ; quse enim rara et ardua sint, ea ex 
praemio pulchra et jucunda hominibus videri: et ter- 
tius, si exsistant, qui apud majores nostros ob egre- 
giam virtutem tali honore dignati sunt; nonne de 
sua gloria, cum pari praemio tales homines affici vi- 
deant, dehbari putent ? et eorum enumeratio, et cum 
eis, quos contra dicat, comparatio. Ejus autem, qui 
praemium petet, facti sui amplificatio, et eorum, qui 
prsemio affecti sunt, cum suis factis contentio. Deinde 
caeteros a virtutis studio repulsum iri, si ipse praemio 
non sit affectus. Facultates autem considerantur, 
cum aliquod pecuniarum praemium postulatur ; in 
quo, utrum copia sit agri, vectigalium, pecuniae, an 
penuria, consideratur. Loci communes, Facultates 
augere, non minuere oportere, et, Impudentem esse, 
<qui pro beneficio non gratiam, verum mercedeui. 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 40. 101 

postulet: contra autem de pecunia ratiocinari, sor- 
didum esse, cum de gratia. referenda deliberetur ; et 
se non pretium pro facto, sed honorem [ita ut facti- 
tatum sit] pro beneficio, postulare. Ac de constitu- 
tionibus quidem satis dictum est : nunc de iis con- 
troversiis, quae in scripto versantur, dicendum vi- 
detur. 

XL. In scripto versatur controversia, cum ex 
scriptionis ratione aliquid dubii nascitur. Id fit ex 
ambiguo, ex scripto et sententia, ex contrariis legi- 
bus, ex ratiocinatione, ex definitione. Ex ambiguo 
autem nascitur controversia, cum, quid senserit scrip- 
tor, obscurum est, quod scriptum duas pluresve res 
significat, ad hunc mpdum : Paterfamilias, cum 
filium haeredem faceret, vasorum argenteorum cen- 
tum pondo uxori suae sic legavit : " Haeres meus 
uxori meae vasorum argenteorum pondo centum, 
quae volet, dato." Post mortem ejus, vasa magnifica 
et pretiose caelata petit a filio mater: ille se, quae 
ipse vellet, debere dicit. Primum, si fieri poterit, 
demonstrandum est, non esse ambigue scriptum ; 
propterea quod omnes, in consuetudine sermonis, sic 
uti soltant eo verbo uno pluribusve in eam senten- 
tiam, in quam is, qui dicet, accipiendum esse de- 
monstrabit. Deinde, ex superiore et ex inferiore 
scriptura docendum, id, quod quaeratur, fieri perspi- 
cuum. Quare si ipsa separatim ex se verba conside- 
rentur, omnia^ aut pleraque, ambigua visum iri : 
quae autem ex omni considerata. scriptura. perspicua 
fiant, haec ambigua non oportere existimari. Deinde, 
qua in sententia scriptor fuerit, ex caeteris ejus scrip- 
tis, factis, dictis, animo, atque vita. ejus, sumi opor- 
tebit ; et eam ipsam scripturam, in qua inerit illud 
ambiguum, de quo quaeritur, totam omnibus ex par- 
tibus pertentare, si quid aut ad id appositum sit, 
quod nos interpretemur, aut ei, quod adversarius 
intelligat, adversetur. Nam facile, quid verisimile 
sit eum voluisse qui scripsit, ex omni scriptura, et 
k '.i 



lftS DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 41. 

ex persona scriptoris, atque iis rebus quas personis 
attributae sunt, consiclerabitur. Deinde erit demon- 
strandum, si quid ex ipsa re dabitur facultatis, id, 
quod adversarius intelligat, multo minus commode 
fieri posse, quam id, quod nos accipimus, quod illius 
rei neque administratio neque exitus ullus exstet ; 
nos quod dicamus, facile et commode transigi posse : 
ut in hac lege (niliil enim prohibet fictam exempli 
loco ponere, quo facilius res intelligatur) " Meretrix 
coronam auream ne habeto : si habuerit, publica 
esto," contra eum, qui meretricem pubhcari dicat ex 
lege oportere, posset dici, neque administrationem 
esse uharn publicae meretricis, neque exitum legis in 
meretrice publicanda : at in auro pubhcando et ad- 
ministrationem et exitum facilem esse, et incommodi 
nihil inesse. 

XLI. Ac dihgenter illud quoque attendere opor- 
tebit, num, illo probato, quod adversarius intelhgat, 
utihor res, aut honestior, aut magis necessaria, a 
scriptore neglecta videatur. Id fiet, si id, quod nos 
demonstrabimus, honestum, aut utile, aut neces- 
sarium demonstrabimus ; et, si id, quod ab adver- 
sariis dicetur, minime ejusmodi dicemus esse. Deinde 
si in lege erit ex ambiguo controversia, dare operam 
oportebit, ut de eo, quod adversarius intelligat, alia. 
in lege cautum esse doceatur. Permultum autem 
proficiet, illud demonstrare, quemadmodum scrip- 
sisset, si id, quod adversarius accipiat, fieri aut in- 
telhgi voluisset ; ut in hac causa, in qua. de vasis 
argenteis quaeritur, possit muher dicere, nihil at- 
tinuisse adscribi, " quae volet," si haeredis voluntati 
permitteret ; eo enim non adscripto, niiiil inesse du- 
bitationis, quin haeres, quae ipse vellet, daret. Amen- 
tiam igitur fuisse, cum haeredi vellet cavere, id ad- 
scribere, quo non adscripto, nihiioimnus haeredi ca- 
veretur. Quare hoc genere magnopere talibus in 
causis uti oportebit : si hoc modo scripsisset, isto 
verbo usus non esset ; non isto loco verbum istud 



DE INVENTIONE, Lra. II. Cap. 42. 103 

collocasset : nam ex his sententia scriptoris maxime 
perspicitur. Deinde, quo tempore scriptum sit, quae- 
rendum est, ut, quid eum voluisse in ejusmodi tem- 
pore verisimile sit, intelligatur. Post, ex delibera» 
tionis partibus, quid utilius et quid honestius, et illi 
ad scribendum, et his ad comprobandum sit a de- 
monstrandum : et ex his, si quid amplificationis da- 
bitur, communibus utrosque locis uti oportebit. 

XLII. Ex scripto et sententia. controversia con- 
sistit, cum alter verbis ipsis, quae scripta sunt, utitur, 
alter ad id, quod scriptorem sensisse dicet, omnem 
adjungit dictionem. Scriptoris autem sententia ab 
eo, qui sententia se defendet, tum semper ad idem 
spectare, et idem velle, demonstrabitur ; tum aut ex 
facto, aut ex eventu aliquo, ad tempus, id quod insti- 
tuit, accommodabitur. Semper ad idem spectare, 
hoc modo : Paterfamilias, cum liberorum nihil ha- 
beret, uxorem autem haberet, in testamento ita 
scripsit ; " Si mihi filius genitus unus, pluresve, is 
mihi haeres esto :" deinde, quae assolent. Postea, 
" Si fihus ante moritur, quam in tutelam suam ve- 
nerit, tu mihi," dicebat, " secundus haeres esto." 
Filius non est natus. Ambigunt agnati cum eo qui 
est haeres, si fihus ante, quam in suam tutelam ve- 
niat, mortuus sit. In hoc genere non potest hoc 
dici, ad tempus, aut ad eventum aliquem, senten- 
tiam scriptoris oportere accommodari, propterea, 
quod ea sola dcmonstratur, qua fretus ille, qui con- 
tra scriptum dicit, suam esse haereditatem defendit. 
Alterum autem genus est eorum, qui sententiam in- 
ducunt ; in quo non simplex voluntas scriptoris os- 
tenditur, quae in omne tempus et in omne factum 
idem valeat ; sed ex quodam facto aut eventu ad 
tempus interpretanda dicitur. Ea partibus juridi~ 
cialis assumtivae maxime sustinetur. Nam tum in- 
ducitur comparatio, ut in eum, qui, cum lex aperiri 
portas noctu vetaret, aperuit quodam in bello, et 
uuxilia quaedam in oppidum recepit, ne ab hostibu.s 



104 DE INVENTIONE, Lib. II. Cai\ 43. 

opprimerentur, si foris essent, quod prope muros 
hostes castra haberent ; tum relatio criminis, Ut in 
eo milite, qui, cum communis lex [omnium] ho- 
minem occidere vetaret, tribunum [militum] suum, 
qui vhn sibi afferre conaretur, occidit ; tum remotio 
criminis, ut in eo, qui cum lex, quibus diebus in 
legationem proficisceretur, praestituerat, quia sum- 
tum quaestor non dedit, profectus non est ; tum con- 
cessio per purgationem, et per hnprudentiam, ut in 
vituli immolatione ; et per vim, ut in navi rostrata ; 
et per casum, ut in Eurotae fluminis magnitudine. 
Quare aut ita sententia inducetur, ut unum quiddam 
voluisse scriptor demonstretur ; aut sic, ut, in ejus- 
modi re et tempore, hoc voluisse doceatur. 

XLIII. Ergo is, qui scriptum defendit, his locis 
plerumque omnibus, majore autem parte semper, 
poterit uti : Primum scriptoris collaudatione, et loco 
conrmuni, nihil eos qui judicent, nisi id quod scrip- 
tum sit, spectare oportere ; et hoc eo magis, si legi- 
timum scriptum proferetur, id est, aut lex ipsa, aut 
ex lege aliquid. Postea (quod vehementissimum est) 
facti, aut intentionis adversariorum, cum ipso scripto 
contentione ; quid scriptum sit, quid factum, quid 
juratus' judex: quem locum multis modis variare 
opertebit. Tum ipsum secum admirantem, quidnam 
contra dici possit : tum ad judicis officium reverten- 
tem, et ab eo quaerentem, quid praeterea audire aut 
exspectare debeat: tum ipsum adversarium, quasi 
intentantis loco, producendo, hoc est, interrogando, 
utrum scriptum neget esse eo modo, an ab se contra 
factum esse, aut contra contendi, neget : utrum ne- 
gare ausus sit, se dicere desiturum. Si neutrum ne- 
get, et contra tamen dicat, nihil esse, quo hominem 
impudentiorem quisquam se visurum arbitretur. In 
hoc ita commorari conveniet, quasi nihil praeterea 
dicendum sit, et quasi contra dici nihil possit, saepe 
id, qupd scriptum cst, recitando ; saepe cum scripto 
facturc adversarii conrligendo ; atque interdum acri- 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 44. 105 

ter ad judicem ipsum revertendo. Quo in loco judici 
demonstrandum est, quid juratus sit, quid sequi de- 
beat : duabus de causis judicem dubitare oportere, si 
aut scriptum sit obscure, aut neget aliquid adversa- 
rius : cum et scriptum aperte sit, et adversarius 
omnia confiteatur, tum judicem legi parere, non in- 
terpretari legem, oportere. 

XLIV. Hoc loco confirmato, tum diluere ea, qua? 
contra dici poterant, oportebit. Contra autem dice- 
tur, si aut prorsus aliud sensisse scriptor, et scrip- 
sisse aliud, demonstrabitur ; ut in illa de testamento, 
quam posuimus, controversia, aut causa assumtiva 
inferetur, quamobrem scripto non potuerit aut non 
oportuerit obtemperari. Si aliud sensisse scriptor, 
aliud scripsisse, dicetur, is, qui scripto utetur, hoc 
dicet, Non oportere de ejus voluntate nos argumen- 
tari, qui, ne id facere possemus, indicium nobis re- 
liquerit suae voluntatis : multa incommoda consequi, 
si instituatur, ut a scripto recedatur : nam et eos, 
qui aliquid scribant, non existimaturos, id, quod 
scripserint, ratum futurum ; et eos qui judicent, 
certum, quod sequantur, nihil habituros, si semel a 
scripto recedere consueverint. Quod si voluntas scrip- 
toris conservanda sit, se, non adversarios, a voluntate 
cjus stare : nam multo propius accedere ad scriptoris 
voluntatem eum qui ex ipsius eam literis interprete^ 
tur, quam illum qui sententiam scriptoris non ex 
ipsius scripto spectet, quod ille sua? voluntatis quasi 
imaginem reliquerit, sed domesticis suspicionibus 
perscrutetur. Sin causam afferet is qui a sententia 
stabit, primum erit contra dicendum, Quam absur- 
dum, non negare contra legem fecisse, sed, quare 
fecerit, causam aliquam invenire : deinde conversa 
omnia esse : ante solitos esse accusatores judicibus 
persuadere, affinem esse alicujus culpae eum, qui 
accusaretur ; causam proferre, qua; eum ad peccan- 
dum impulisset ; nunc ipsum reum causam afferre, 
quare deliquerit. Deinde hanc inducere partitionem 



106 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 45. 

cujus in singulas partes multae convenient argumen- 
tationes : primum nulla in lege ullam causarn contra 
scriptum accipi convenire : deinde si in caeteris legi- 
bus conveniat, hanc esse hujusmodi legem, ut in ea 
non oporteat : postremo, si in hac quoque lege opor- 
teat, hanc quidem causarn accipi minime oportere. 

XLV. Prima pars his fere locis confirmabitur : 
scriptori neque ingenium neque operam neque ullam 
facultatem defuisse, quo minus posset aperte per- 
scribere id quod cogitaret: non fuisse ei grave nec 
difficile eam causam excipere, quam adversarii pro- 
ferant, si quidquam excipiendum putasset : con- 
suesse eos, qui leges scribant, exceptionibus uti. 
Deinde oportet recitare leges cum exceptionibus 
scriptas, et maxime videre, si qua in ea ipsa lege, 
qua. de agitur, sit exceptio aliquo in capite, aut apud 
eumdem legis scriptorem, quo magis eum probetur 
fuisse excepturum, si quid excipiendum putaret ; et 
ostendere, causam accipere, nihil aliud esse, nisi 
legem tollere; ideo quod, cum semel causa consi- 
deretur, nihil attineat eam ex lege considerare, 
quippe qu.se in lege seripta non sit. Quod si sit in- 
stitutum, omnibus causam dari et potestatem pec- 
candi, cum intellexerint, vos ex ingenio ejus qui 
contra legem fecerit, non ex lege in quam jurati 
sitis, rem judicare : deinde et ipsis judicibus judi- 
candi, et caeteris civibus vivendi, rationes perturba- 
tum iri, si semel a legibus recessum sit: nam et 
judices neque, quid sequantur, habituros, si ab eo, 
quod scriptum sit, recedant; neque, quo pacto 
[aliis] hnprobare possint, qucd contra legem judica- 
rint ; et caeteros cives, quid agant, ignoraturos, si ex 
suo quisque consilio, et ex ea ratione quae in mentem 
aut in hbidinem venerit, non ex communi praescripto 
civitatis, unamquamque rem administrarit : postea 
quaerere ab judicibus ipsis, quare in ahenis detine- 
antur negotiis : cur reipublicae munere impediantur, 
cum saepius suis rebus et commodis servire possint ; 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 40. 107 

cur in certa verba jurent ; cur certo tempore con- 
veniant, certo discedant : nihil quisquam afferat 
causae, quo minus frequenter opcram reipublicae det, 
nifl quae causa in lege excepta sit: an se legibus 
obstrictos in tantis molestiis esse asquum censeant, 
adversarios nostros leges negligere concedant : deinde 
item quaerere ab judicibus, si ejus rei causam, prop- 
ter quam se reus contra legem fecisse dicat, excep- 
tionem ipse in lege adscribat, passurine sint : postea, 
hoc, quod faciat, indignius ct impudentius esse, 
quam si adscribat : age porro, quid si ipsi velint 
judices adscribere ? passurusne sit populus ? atque 
hoc esse indignius, quam rem verbo et liteiis mutare 
non possint, eam re ipsa, et judicio maxime, com- 
mutare ? deinde indignum esse de lege aliquid dero- 
gari, aut legem abrogari, aut aliqua ex parte com- 
mutari, cum populo cognoscendi, et probandi aut 
improbandi, potestas nulla fiat : hoc ipsis judicibus 
invidiosissimum futurum : non hunc locum esse, ne- 
que hoc tempus legum corrigendarum : apud popu- 
lum hoc, et per populum, agi convenire : quod si 
nunc id agant, velle se scire, qui lator sit, qui sint 
accepturi: se actiones videre et dissuadere velle. 
Quod si haec cum summe inutilia, tum multo tur- 
pissima sint ; legem, cujuscemodi sit, in prassentia 
conservari ab judicibus, post, si displiceat, a populo 
corrigi, convenire : deinde, si scriptum non exstaret, 
magnopere quaereremus ; neque isti, ne si extra peri- 
culum quidem esset, crederemus : nunc, cum scrip- 
tum sit, amentiam esse, ejus qui peccarit, potius 
quam legis ipsius, verba cognoscere. His et hujus- 
modi rationibus ostenditur, causam extra scriptum 
accipi non oportere. 

XLVI. Secunda pars est, in qua est ostendendum, 
si in caeteris legibus oporteat, in hac non oportere. 
IIoc demonstrabitur, si lex aut ad res maximas, 
utilissimas, honestissimas, religiosissimas videbitur 
pertinere ; aut inutile, aut turpc, aut nefas esse tali 



108 DE INVENTIONE, Lm. II. Cap. 47. 

in re non diligentissime legi obtemperare: aut ita 
lex diligenter perscripta demonstrabitur, ita cautum 
unaquaque de re, ita, quod oportuerit, exceptum, ut 
minime conveniat quidquam in tam diligenti scrip- 
tura praeteritum arbitrari. Tertius locus est ei, qui 
pro scripto dicet, maxime necessarius, per quem os- 
tendat oportet, si conveniat causam contra scriptum 
accipi, eam tamen minime oportere, quae ab adver- 
sariis afferatur. Qui locus idcirco est huic necessa- 
rius, quod semper is, qui contra scriptum dicit, 
aequitatis aliquid afferat oportet: nam summa im- 
pudentia sit, eum, qui, contra [quam] quod scriptum 
sit, aliquid probare velit, non aequitatis praesidio id 
facere conari. Si quid igitur ex hac ipsa. quidpiam 
accusator deroget, omnibus partibus justius et pro- 
babilius accusare videatur. Nam superior oratio hoc 
omnis faciebat, uti judices, etiamsi nollent, necesse 
esset ; haec autem, etiamsi necesse non esset, ut vel- 
lent, contra judicare. Id autem fiet, si, quibus ex 
locis culpa demonstrabitur non esse in eo, qui com- 
paratione, aut remotione, aut relatione criminis, aut 
concessionis partibus se defendit, (de quibus ante, ut 
potuimus, diligenter perscripshnus) de his locis, 
quae res postulabit, ad causam adversariorum im- 
probandam transferemus ; aut causae et rationes af- 
ferentur, quare, et quo consilio, ita sit in lege aut in 
testamento scriptum ; ut sententia quoque et volun- 
tate scriptoris, non ipsa solum scripturae causa, con- 
firmatum esse videatur : aut aliis quoque constitu- 
tionibus factum coarguetur. 

XLVII. Contra scriptum autem qui dicet, pri- 
mum eum inducet locum, per quem aequitas causse 
demonstretur : aut ostendet, quo animo, quo con- 
silio, qua. de causa fecerit : et, quamcumque causam 
assumet, assumtionis partibus se defendet, de quibus 
ante dictum est. Atque hoc in loco cum diutius 
commoratus, sui facti rationem et aequitatem causa? 
fxornaverit, tum ex his locis fere contra adversarios 



DE INVENTIONE, Lm. II. Cap. 4K. 10f) 

dicet, oportere causas accipi. Demonstrabit, nullani 
esse lcgem, quae aliquam rem inutilem aut iniquam 
fieri velit ; omnia supplicia, quae a legibus proiicis- 
cantur, culpae ac malithe vindicandae causa consti- 
tuta esse ; scriptorem ipsum, si exsistat, factum hoc 
probaturum ; et idem ipsum, si ei talis res accidisset, 
facturum fuisse : et ea re legis scriptorem certo ex 
ordine judices, certa aetate pneditos, constituisse, ut 
essent, non qui scriptum suum recitarent, quod qui- 
vis puer facere posset, sed qui cogitationem assequi 
possent, et voluntatem interpretari : deinde illum 
scriptorem, si scripta sua stultis hominibus, et bar- 
baris judicibus committeret, omnia summa diligentia. 
perscripturum fuisse ; nunc vero, quod intelligeret, 
quales viri judicaturi essent, idcirco eum, quae per- 
spicua videret esse, non adscripsisse ; neque enim 
vos scripti sui recitatores, sed voluntatis interpretes 
fore putavit : postea quaerere ab adversariis, Quid si 
hoc fecissem ? quid si hoc accidisset ? (eorum ali- 
quid, in quibus aut causa sit honestissima, aut ne- 
cessitudo certissima) Tumne accusaretis ? Atqui hoc 
lex nusquam excepit : Non ergo omnia scriptis, sed 
quaedam, quae perspicua sint, tacitis exceptionibus, 
caveri : deinde nullam rem neque legibus neque 
scriptura ulla, denique ne in sermone quidem quoti- 
diano atque imperiis domesticis, recte posse adminis- 
trari, si unusquisque velit verba spectare, et non ad 
voluntatem ejus, qui verba habuerit, accedere : 

XLVIII. deinde ex utilitatis et honestatis par- 
tibus ostendere, quam inutile aut quam turpe sit id, 
quod adversarii dicant fieri oportuisse, aut oportere ; 
et id, quod nos fecerimus aut postulemus, quam 
utile aut quam honestum sit: deinde leges nobi3 
caras esse, non propter literas, quae tenues et ob:.-curae 
nota: sint voluntatis, sed propter earum rcrum, qui- 
bus de scriptum est, utilitatem, et eorum, qui scrip- 
serint, sapientiam et diligentiam : postea, quid sit 
lex, describere, ut ca videatur in scntentiis, non in 

(If.rtor.) voi.. i. L 



110 DE INVENTIONE, Lib. II. Cai*. 49. 

verbis, consistere; et judex is videatur legi obtem- 
perare, qui sententiam ejus, non qui scripturam, se- 
quatur : deinde, quam indignum sit, eodem affici 
supplicio eum, qui propter aliquod scelus et auda- 
ciam contra legem fecerit, et eum, qui, honesta aut 
necessaria de causa, non ab sententia, sed ab literis 
legis recesserit : atque his, et hujusmodi rationibus, 
et accipi causam, et in hac Iege accipi, et eam cau- 
sam, quam ipse afferat, oportere accipi, demonstrabit. 
Et quemadmodum ei dicebamus, qui a scripto dice- 
ret, hoc fore utilissimum, si quid de a?quitate ea, 
quae cum adversario staret, derogasset ; sic huic, qui 
contra scriptum dicet, plurimum proderit, ex ipsfi 
scriptura aliquid ad suam causam convertere, aut 
ambigue aliquid scriptum ostendere ; deinde ex illo 
ambiguo eam partem, quae sibi prosit, defendere, 
aut verbi definitionem inducere, et illius verbi vim, 
quo urgeri videatur, ad suae causae commodum tra- 
ducere, aut ex scripto non scriptum aliquid inducere 
per ratiocinationem, de qua post dicemus. Quacum- 
que autem in re, quamvis leviter probabili, scripto 
ipso se defenderit, etiam cum aequitate causa abun- 
dabit, necessario multum proficiet, ideo quod, si id, 
quo nititur adversariorum causa, subduxerit, omnem 
illam ejus vim et acrimoniam lenierit ac diluerit. 
Loci autem communes caeteri ex assumtionis partibus 
in utramque partem convenient. Prasterea ejus, qui 
a scripto dicet, leges ex se, non ex ejus, qui contra 
commiserit, utilitate, spectari oportere, et legibus 
antiquius haberi nihil oportere. Contra scriptum, 
Ieges m consilio scriptoris, et utilitate communi, non 
in verbis consistere. Quam indignum sit, aequitatem 
Iiteris urgeri, qua? voluntate ejus, qui scripserit, de- 
fendatur. 

XLIX. Ex contrariis autem legibus controversia 
nascitur, cum inter se duae videntur leges, aut plures, 
discrepare, hoc modo : Lex est, M Qui tyrannum 
occiderit, Olympionicarum praemium capito; et quam 



DE INVENTIONE, Lm. II. Cap. 49. 111 

volet sibi rem a magistratu dcposcito ; ct magistra- 
tus ci conccdito :" ct altcra lex, " Tyranno occiso, 
quir.que ejus proximos cognatione magistratus ne- 
cato." Alexandrum, qui apud Pberaeos in Thessalia 
tyrannidem occupiirat, uxor sua, cai Thebe nomcn 
fuit, noctu, cum simul cubarct, occidit. Haec lilium 
suum, quem ex tyranno habcbat, sibi in praemii loco 
deposcit. Sunt, qui ex lege puerum occidi dicant 
oportere. ltes in judicio est. In hoc genere utramque 
in partem iidem loci, atque eadem praecepta, convc- 
nicnt, ideo quod utcrque suam legem confirmarc, 
contrariam iniirmare, debebit. Primum igitur leges 
oportet contendere, considerando, utra lex ad ma- 
jores, hoc est, ad utiliorcs, ad honestiores ac magis 
neccssarias res pertineat; ex quo conficitur, ut, si 
lcges duae, aut si plures, aut quotquot erunt, conser- 
vari non possint, quia discrepent inter se ; ea maxime 
conservanda putetur, quae ad maximas res pertinere 
videatur: deinde, utra lex posterius lata sit; nam 
postrema quaeque gravissima est : deinde utra lex 
jubeat ahquid, utra permittat : nam id, quod impe- 
ratur, neccssarium ; illud, quod permittitur, volun- 
tarium est : deinde in utra lege, si non obtemperatum 
sit, pcena afficiatur, autin utra major pcena statuatur; 
nam maxime conservanda est ea, quae diligentissime 
sancta est: deinde utra lex jubeat, utra vetet; nam 
«aepe ca, quae vctat, quasi exceptione quadam corri- 
gere videtur illam, quae jubet : deinde, utra lex de 
genere omni, utra de parte quadam, utra commu- 
niter in plures, utra in aliquam certam rem, scripta 
videatur; nam quae in partem aliquam, ct quae in 
certam quamdam rem scripta est, [promtius] ad cau- 
6am accedere videtur, et ad judicium magis perti- 
nere : deinde, ex lege utrum statim fieri nccesse sit ; 
utrum habcat aliquam moram et sustentationem ; 
nam id, quod statim facicr.dum sit, perfici prius 
opoitet : dflinde operam darc, ut sua lex ipso scripto 
vidcatur niti; contraria autcm aut pcr ambiguum, 



] 12 DE INVEXTIONE, Lib. II. Cap. 50. 

aut per ratiocinationem, aut per definitionem, in» 
duci ; quo sanctius et firmius id videatur esse, quod 
apertius scriptum sit : deinde suae legis ad scriptum 
ipsam sententiam quoque adjungere, contrariam le- 
gem item ad aHam sententiam traducere ; ut, si 
fieri poterit, ne discrepare quidem videantur inter se : 
postremo facere, si causa dabit facultatem, ut nostra. 
ratione utraque lex conservari videatur, adversaiio- 
rum ratione, altera sit necessario negligenda. Locos 
autem communes, et quos ipsa causa det, videre 
oportebit, et ex utilitatis et honestatis ampHssimis 
partibus sumere, demonstrantem per amplificationem, 
ad utram potius legem accedere oporteat. 

L. Ex ratiocinatione nascitur controversia, cum 
ex eo, quod uspiam est, ad id, quod nusquam scrip- 
tum est, pervenitur, hoc pacto : Lex est : " Si fu- 
riosus est, agnatorum gentiliumque in eo pecuniaque 
ejus potestas esto :" et lex : " PaterfamiHas uti super 
familia pecuniiique sua. legaverit, ita jus esto :" et 
lex : " Si paterfamiHas intestato moritur, farniha 
pecuniaque ejus agnatorum gentiHumque esto." Qui- 
dam judicatus est parentem occidisse : ei statim, quod 
eftugiendi potestas non fuit, Hgnea? solea? in pedes 
[inditai] sunt : os autem obvolutum est folHculo, et 
praeligatum : deinde est in carcerem deductus, ut ibi 
esset tantisper, dum culeus, in quem conjectus in 
profluentem deferretur, compararetur. Interea qui- 
dam ejus familiares in carcerem tabulas afferunt, et 
testes adducunt: hacredes, quos ipse jubet, scribunt: 
tabula? obsignantur. De filo post suppHcium sumi- 
tur. Inter eos, qui haeredes in tabuHs scripti sunt, 
et inter agnatcs, de ha?reditate controversia est. Hic 
certa lcx, quae tesuuuenti faciendi iis, qui in eo loco 
sint, adimat potestatem, nuUa profertur. Ex casteris 
lcgibus, et qua? hunc ipsum supplicio hujusmodi afti- 
ciunt, et qure ad testamcnti faciendi potestatem per- 
tinent, per ratiocinationem veniendum est ad ejus- 
modi rationem, ut quteratur, habueritne testamenti 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 50. 113 

faciendi potestatem. Locos autem communes, hoc in 
genere argumentandi, hos, et hujusmodi quosdam, 
esse arbitramur : prinmm, ejus scripti, quod prore- 
ras, laudationem et coniirmationem : deinde ejus rei, 
qua de quaeratur, cum eo de quo constat, coUationem 
cjusmodi, ut id, de quo quaeritur, rei de qua constct, 
simile esse videatur : postea admirationem per con- 
tentionem, qui iieri possit, ut, qui hoc aequum esse 
concedat, illud ncget, quod aut axruius, aut eodem 
sit in genere : deinde idcirco hac de re niliil tssc 
scriptum, quod, cum de illa esset scriptum, de hac 
re is, qui scribebat, neminem dubitaturum arbitratus 
sit : postea multis in legibus multa esse praiterita, 
quae idcirco praeterita nemo arbitretur, quod ex cae- 
teris, de quibus scriptum sit, intelligi possint : deinde 
aequitas rei demonstranda est, ut in juridiciali abso- 
luta. Contra autem qui dicet, similitudinem iniir- 
mare debebit ; quod faciet, si demonstrabit, illud 
quod conferatur, ab co cui conferatur, diversum essc 
genere, natura, vi, magnitudine, tempore, loco, pcr- 
sona, opinione: si, quo in numero illud, quod per 
similitudinem aifertur, et quo in loco illud, cujus 
causa affertur, haberi conveniat, ostendetur : deinde, 
quid res cum re differat, demonstrabitur, ut non 
idem videatur de utraque existimari oportere. Ac, si 
ipse quoque poterit ratiocinationibus uti, iisdem ra- 
tiocinationibus, quibus ante dictum est, utetur : si 
non poterit, negabit oportere quidquam, nisi quod 
scriptum sit, considerare: [periclitari omnia jura, si 
sirrnlitudines accipiantur : nihil esse pacne, quod non 
alteri simile esse videatur:] multis dissimilibus re- 
bus, in unamquamque rem tantum singulas essc 
leges: omnia posse inter se vel similia vel dissimilia 
demonstrari. Loci communes a ratiocinatione, opor- 
tere conjectura, ex eo quod scriptum sit, ad id quod 
non scriptum sit, pervenire ; ct ncminem possc omncs 
res per scripturam amplecti ; sed eum commodissime 
scribere, qui curet, ut quaxlam ex quibusdam in- 



114 DE INVBNTIONE, Lib. II. Cip. 51. 

telligantur. Contra ratiocinationem, hujusceniodi 
conjecturam divinationem esse ; et stulti scriptoris 
esse, non posse omnibus de rebus cavere, quibus 
velit 

LI. Definitio est, cum in scripto verbum aliquod 
est positum, cujus de vi quasritur, hoc mcdo : Lex, 
Ci Qui in adversa. tempestate navim reliquerint, omnia 
amittunto : eorum navis et onera sunto, qui in navi 
remanserint." Duo quidam, cum jam in alto navi- 
garent, et cum eorum alterius navis, alterius onus 
esset, naufragum quemdam natantem, et manus ad 
se tendentem, animadverterunt : misericordia. com- 
moti, navim ad eum applicaverunt : hominem ad se 
sustulerunt Pcstea aliquanto, ipsos quoque tem- 
pestas vehementius jactare coepit, usque adeo, ut do- 
minus navis, cum idem gubernator esset, in scapham 
confugeret, et inde funiculo, qui, a puppi religatus, 
scapham annexam trahebat, navim, quoad posset, 
moderaretur ; ille autem, cujus merces erant, in gla- 
dium ibidem incumberet. Hic ille naufragus ad gu- 
bernaculum accessit, et navi, quoad potuit, est opi- 
tulatus. Sedatis autem fluctibus, et tempestate jam 
commutata, navis m portum pervehitur. Ille autem, 
qui in gladium incubuerat, leviter saucius, facile est 
ex vulnere recreatus. Navim, cum onere, horum 
trium suam quisque esse dicit. Hic omnes scripto ad 
causam accedunt ; et ex nominis vi nascitur contro- 
versia : nam et relinquere navem, et remanere in 
navi, denique navis ipsa quid sit, definitionibus qua> 
ritur. Iisdem autem ex locis onmibus, quibus defl- 
nitiva constitutio, tractabitur. 

Nunc, expositis iis argumentationibus, quae in ju- 
diciale causarum genus accommodantur, deinceps in 
deliberativum genus et demonstrativum, argumen- 
tandi locos et pracepta dabimus ; non quo non in 
aliqua constitutione omnis semper causa versctur ; 
•■ed quia proprii tamen harum causarum quidam 
Jeci sunt, non a constitutione separati, ted ad fine» 



DK INVENTIONE, Lib. II. Cap.62. 115 

hnrum gcnerum acconmiodati. Nam placet, in jutli- 
ciali genere finem esse aequitatem, hoc est, partem 
quamdam honestatis ; in deliberativo autem, Aristo- 
teli placet utilitatem, nobis et honestatem et utili- 
tatem ; in demonstrativo, honestatem. Quare, in hoc 
quoque genere causa?, quscdam argumentationes com- 
niuniter ac similiter tractabuntur ; quaxlam separa- 
tius ad linem, quo referri omnem orationem oportet, 
adjungentur. Atque uniuscujusque constitutionis ex- 
emplum supponere non gravaremur, nisi illud vide- 
rcmus, quemadmodum res obscurag dicendo fierent 
.i}>ertiores, sic res apertas obscuriores rieri oratione. 
Nunc ad deliberationis praecepta pergamus. 

LII. Rerum expetendarum tria genera sunt : par 
autem numerus vitandarum ex contraria parte. Nam 
est quiddam, quod sua. vi nos alhcit ad sese, non 
emolumento captans aliquo, sed trahens sua digni- 
tate ; quod genus virtus, scientia, veritas est. Aliud 
autem, non jiropter suam vim et naturam, sed prop- 
ter fructum atque utilitatem, petendum ; quod genus 
pecunia est. Est porro quiddam ex horum partibus 
junctuni, quod et sua vi et dignitate nos inductos 
ducit, et pra; se quamdam gerit utilitatem, quo ma- 
gis expetatur ; ut amicitia, bona existimatio. Atque 
es his horum contraria facile, tacentibus nobis, in- 
(elligentur. Sed, ut expeditius ratio tradatur, ea, qure 
poeuimus, brevi nominabuntur. Nam, in primo ge- 
nere quae sunt, honesta appellabuntur : quae autem 
tn secundo, utilia : ha?c autem tertia, quia partem 
honestatis continent, et quia major est vis honestatis, 
junctae res omnino ex duplici genere intelligentur : 
sed in meliorem partem vocabuli conferantur, et ho- 
nenta nominentur. Ex his illud conficitur, ut appe- 
(cndarum rerum partes sint honestas et utilitas; vi- 
tandarum, turpitudo et inutilitas. His igitur duabus 
rebue duae res grandes sunt attributs, necessitudo et 
aJrectioi quarum altera ex vi, altera ex re ct per- 



116 DE INVENTIONE, Lib. II. Cai». 53. 

sonis, consideratur. De utraque post apertius perscri- 
bemus. Nunc honcstatis rationes primum expli- 
cemus. 

LIII. Quod aut totum, aut aliqua ex parte, prop- 
ter se petitur, honestum nominabimus. Quarc, cum 
ejus duae partes sint, quarum altera simplex, altera 
juncta sit, simplicem prius consideremus. Est igitur 
in eo genere omnes res una vi atque uno nomine 
amplexa virtus : nam virtus est animi habitus, na- 
turae modo, rationi consentaneus : quamobrem, om- 
nibus ejus partibus cognitis, tota vis erit simplicis 
honestatis considerata. Ilabet igitur partes quatuor ; 
prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam. 
Prudentia est renim bonamm, et malarum, ncu- 
trarumque, scientia. Partes ejus, memoria, intelli- 
gentia, providentia. Memoria est, per quam animus 
repetit illa, quae fuerunt. Intelligentia est, per quam 
ea perspicit, qua? sunt. Providentia est, per quani 
futurum aliquid videtur ante quam factum sit. Jus- 
titia est habitus animi, communi utihtate conservata, 
suam cuique tribuens dignitatem. Ejus initium est 
ab natura. profectum : deinde quaedam in consuetu- 
dinem ex utihtatis ratione venerunt: postea res et 
ab natura. profectas, et ab consuetudine probatas, le- 
gum metus et religio sanxit. Natura jus est, quod 
non opinio genuit, sed quaedam innata vis inseruit, 
ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, ob- 
servantiam, veritatem. Religio est, quae superioris 
cujusdam naturae (quam divinam vocant) curam eae- 
rimoniamque affert ; pietas, per quam sanguine con- 
junctis, patriaeque benevolis, officium et diligens 
tribuitur cultus ; gratia, in qua amicitiarum et offi- 
ciorum alterius memoria et remunerandi voluntas 
continetur; vindicatio, per quam vis et injuria, et 
omnino omne quod obfuturum est, defendendo aut 
ulciscendo propulsatur ; observantia, pcr quam ho- 
mines aliqua dignitate antecedentes cultu quodam 



D£ 1NVENTI0NE, Lib. II. CAr. 54. 117 

ct honore dignantur ; veritas, per quam immutata 
ea, quae sunt, aut ante fuerunt, aut futura sunt, di- 
cuntur. 

LIV. Consuetudine jus est, quod, aut leviter a 
natura tractum, aluit, et majus fecit usus, ut reli- 
gionem ; aut si quid eorum, qua2 ante diximus, ab 
natura profectum, majus factum propter consuetu- 
dinem videmus ; aut quod in morem vetustas vulgi 
approbatione perduxit : quod genus, pactum, par, 
judicatum. Pactum est, quod inter aliquos convenit; 
par, quod in omnes a?quabile est ; judicatum, de 
quo alicujus aut aliquorum jam sentenliis constitu- 
tum est. Lege jus est, quod in eo scripto, quod po- 
pulo expositum est, ut observet, continetur. Forti- 
tudo est considerata periculorum susceptio, et labo- 
rum perpessio. Ejus partes, magnificentia, fidentia, 
patientia, perseverantia. Magnificentia est rerum 
lnagnarum et excelsarum, cum animi ampla quadam 
et splendida propositione, agitatio, atque adminis- 
tratio : fidentia est, per quam magnis et honestis in 
rebus multum ipse animus in se fiduciae certa cum 
spe collocavit : patientia est, honestatis aut utilitatis 
tausa, rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac 
diuturna perpessio : perseverantia est in ratione bene 
considcrata stabilis et perpetua permansio. Tempe- 
rantia est rationis in libidinem, atque in alios non 
rectoa impetus animi, firma et moderata dominatio. 
Ejus partes sunt, continentia, clementia, modestia. 
( .'ontinentia est, pcr quam cupiditas consilii guber- 
natione regitur ; clementia, per quam animi, temere 
in odium alicujus concitati, invectio comitate reti- 
netux ; modestia, per quam pudor honestus [caram] 
tt stabilem comparat auctoriuitem. Atque hac-c omnia 
propter se solum, ut nihil adjungatur emolumenti, 
petenda sunt : quod ut demonstretur, neque ad hoc 
Bostrum institutuni pertinct, et a brevitate pracipiendi 
remotum est. Pxopter se autem vitanda sunt, non ea 
niodo que his contraria sunt, ut fortitudini ignavia, 



11(J DE INVENTIONE, Lib. II. Cai\ 55. 

et justitiae injustitia ; verum etiam illa, qutc propin- 
qua videntur et finitima esse, absunt autem lon- 
gissime : quod genus, fidentia; contrarium est diffi- 
dentia, et ea re vitium est: audacia non contrarium, 
sed appositum est ac propinquum, et tamcn vitium 
cst. Sic unicuique virtuti finitimum vitium reperic- 
tur, aut certo jam nomine appellatum, ut audacia, 
quae fidentia? ; pcrtinacia, quaa perseverantia? finitinia 
est ; superstitio, quae religioni propinqua est ; aut 
sine ulio certo nomine. Quae omnia item, uti con- 
traria rerum bonarum, in rebus vitanuis reponemus. 
Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex 
parte propter se petitur, satis dictum est. 

LV. Nunc de eo, in quo utilitas quoque adjun- 
gitur, quod tamen honcstum vocamus, diccr.dum 
videtur. Sunt igitur multa, quae nos, cum dignitatc, 
tum fructu quoque suo, ducunt : quo in genere cst 
gloria, dignitas, amphtudo, amicitia. Gloria est fre- 
quens de aliquo fama cum laude ; dignitas, alicujus 
honesta, et cultu et honore et verecundia digna, 
auctoritas ; amplitudo, potentiae aut majestatis, aut 
ahquarum copiarum, magna abundantia; amicitia, 
voluntas erga aliquem rerum bonarum, ilhus ipsius 
causa, quem dihgit, cum ejus pari voluntate. Hic, 
quia de civihbus causis loquimur, fructus ad amici- 
tiam adjungimus, ut eorum quoque causa petenda 
videatur ; ne forte, qui nos de omni amicitia dicere 
existiment, reprehendere incipiant : quamquam sunt, 
qui proptcr utihtatem modo petendam putent amici- 
tiam : sunt qui propter se solum : sunt qui propter 
se, et utilitatem : quorum quid verissime constitua- 
tur, ahus locus erit comiderandi. Nunc hoc sic ad 
usum oratorium rehnquatur, utramque propter rem 
amicitiam esse expetendam. Amicitiarum autem ra- 
tio (quoniam partim sunt rehgionibus junctae, partim 
non sunt, et quia partim vctcres sunt, partim nova?, 
partim ab illorum, partim ab nostro beneficio pro- 
fectae, partim utihores, partim minus utiles) ex cau- 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 57- 119 

sarum dignitatibus, ex temporum opportunitatibus, 
ex officiis, ex religionibus, ex vetustatibus, habe- 
bitur. 

LVI. Utilitas autem aut in corpore posita est, aut 
in extraneis rebus ; quarum tamen rerum multo 
maxima pars ad corporis commodum revertitur ; ut 
in republica quaedam sunt, qme (ut sic dicam) ad 
corpus pertincnt civitatis, ut agri, portus, pecunia, 
classes, nauta?, milites, socii ; quibus rebus incolu- 
mitatem ac libcrtatem retinent civitates : alia vero, 
qme jam quiddam magis amplum et minus necessa- 
rium conficiunt, ut urbis egregia exornatio atque 
amplitudo, ut quaedam excellens pecuniae magnitudo, 
amicitiarum ac societatum multitudo. Quibus rebus 
non illud solum conficitur, ut salvae et incolumes, 
verum etiam ut amplae atque potentes, sint civitates. 
Quare utilitatis duae partes videntur esse, incolumitas 
et potentia. Incolumitas est salutis tuta atque in- 
tegra conservatio : potentia est, ad sua conservanda, 
et alterius obtinenda, idonearum rerum facultas. 
Atque in iis omnibus qua2 ante dicta sunt, quid dif- 
ficulter fieri et quid facile fieri possit, oportet consi- 
derare. Facile fieri id dicimus, quod sine magno, 
aut sine ullo labore, sumtu, molestia, quam brevis- 
simo tempore confici potest. Difficile autem fieri, 
quod, quamquam laboris, sumtus, molestiae, longin- 
quitatis indiget, atque aut omnes aut plurimas aut 
maximas causas habet difficultatis ; tamen, his sus- 
ceptis difficultatibus, compleri, atque ad exitum per- 
duci, potest. 

Quoniam ergo de honestate et de utilitate diximus, 
nunc restat, ut de iis rebus quas his attributas esse 
dicebamus, necessitudine et aftectione, pcscribamus. 

LVII. Puto igitur esse hanc necessi*.udinem, cui 
nulla vi resisti potest ; quae neque mutari neque le- 
niri potest. Atque, ut apertius hoc sit, exemplis 
licet vim rei, qualis et quanta sit, cognoscamus. Uri 
posse flamma ligneam materiam necesse est. Corpus 



120 DE INVENTIONE, Lib. II. Cai>. 57. 

mortale aliquo tempore interire necesse est; atque 
ita necesse, ut vis postulat ea, quam modo describe- 
bamus, necessitudinis, cui nulla vi resisti potest, quse 
neque mutari neque leniri potest. Hujusmodi [ne- 
cessitudines,] cum in dicendi rationes incident, recte 
necessitudines appellabuntur : sin aliquae res incident 
difficiles, in illa superiori, possitne fieri, qusestione 
considerabimus. Atque etiam hoc mihi videor videre, 
esse quasdam cum adjunctione necessitudines, quas- 
dam simplices et absolutas. Nam aliter dicere sole- 
mus ; necesse est Casilinenses se dedere Hannibali : 
aliter autem, necesse est Casilinum venire in Hanni- 
balis potestatem : illic, in superiore, adjunctio est 
haec, Nisi si malunt fame perire : si enim id malunt, 
non necesse : hoc inferius non item, propterea quod, 
sive velint Casilinenses se dedere, sive famem perpeti 
atque ita perire, necesse est Casilinum venire in Han- 
nibalis potestatem. Quid igitur perficere potest ha?c 
necessitudinis distributio ? Prope dicam, plurimum, 
cum is locus necessitudinis videbitur incurrere. Nam 
cum simplex erit necessitudo, nihil erit quod multa 
dicamus, cum eam nulla ratione lenire possimus : 
cum autem ita necesse erit, ut aliquid efFugere aut 
adipisci velimus, tum adjunctio illa quid habeat uti- 
litatis, aut quid honestatis, erit considerandum. Nam 
si velis attendere, (ita tamen, ut id quaeras, quod 
conveniat ad usum civitatis) reperias nullam esse 
rem, quam facere necesse sit, nisi propter aliquam 
causam, quam adjunctionem nominamus ; pariter 
autem esse multas res necessitudinis, ad quas similis 
adjunctio non accedit : quod genus, ut homines mor- 
tales necesse est interire, sine adjunctione : ut cibo 
utantur, non necesse est, nisi cum illa exceptione, 
extra quam si nohnt fame perire. Ergo, ut dixi, 
illud, quod adjungitur, semper, cujusmodi sit, erit 
considerandum : nam omni tempore id pertinebit, 
ut [ad honestatem] hoc modo exponenda necessitudo 
sit : Necesse est, si honeste volumus vivere : Necesse 



DE INVENTIONE, Lib. II. Cap. 58. 121 

est, si incolumes volumus esse : Necesse est, si sine 
incommodo volumus vivere. 

LVIII. Ac summa quidem necessitudo videtur 
esse honestatis ; huic proxima, incolumitatis ; tertia 
ac levissima, commoditatis, quae cum his nunquam 
poterit duabus contendere. Hasce autem inter se 
saepe necesse est comparari, ut, quamquam praestefc 
honestas incolumitati, tamen, utri potissimum con- 
sulendum sit, deliberetur. Cujus rei certum quoddam 
praescriptum videtur in perpetuum dari posse. Nam, 
qua in re fieri poterit, ut, cum incolumitati consulue- 
rimus, quod sit in praesentia de honestate delibatum, 
virtute aliquando et industria recuperetur, incolumi- 
tatis ratio videbitur habenda ; cum autem id non 
poterit, honestatis. Ita, in ejusmodi quoque re, cum 
incolumitati videbimur consulere, vere poterimus di- 
cere, nos honestatis rationem habere, quoniam sine 
incolumitate eam nullo tempore possumus adipisci. 
Qua in re vel concedere alteri, vel ad conditionem 
alterius descendere, vel in praesentia quiescere, atque 
aliud tempus exspectare, oportebit. In commoditatis 
vero ratione, modo illud attendatur, dignane causa 
videatur ea, quae ad utilitatem pertinebit, quare aut 
de magnificentia aut de honestate quiddam derogetur. 
Atque in hoc loco mihi caput illud videtur esse, ut 
quaeramus, quid sit illud, quod si adipisci aut effu- 
gere velimus, aliqua res nobis sit necessaria; hoc 
est, quae sit adjunctio ; ut proinde, uti quaeque res 
erit, laboremus, et gravissimam quamque causam 
vehementissime necessariam judicemus. 

AfFectio est quaedam ex tempore, aut ex negotio- 
rum eventu aut administratione, aut hominum studio, 
commutatio rerum, ut non tales, quales ante habitae 
sint, aut plerumque haberi soleant, habendae videan- 
tur esse : ut, Ad hostes transire turpe videtur esse ; 
at non illo animo, quo Ulysses transiit : et pecuniam 
in mare dejicere, inutile; at non eo consilio, quo 
Aristippus dejecit. Sunt igitur res quaedam ex tem- 

(Rhetor.) vor.. i. M 



122 DE INVENTIONE, Lib. II. Cap 59. 

pore, et ex consilio, non ex siia natura, conside- 
randae: quibus in omnibus, quid tempora petant, 
aut quid personis dignum sit, considerandum est ; et 
non quid, sed quo quidque animo, quicum, quo 
tempore, quamdlu fiat, attendendum est. His ex 
partibus, ad sententiam dicendam, locos sumi opor- 
tere arbitramur. 

LIX. Laudes autem et vituperationes ex his locis 
sumentur, qui loci personis sunt attributi, de quibus 
ante dictum est. Sin distributius tractare quis volet, 
partiatur in animum, et corpus, et extrarias res, li- 
cebit. Animi est virtus, cujus de partibus paido ante 
dictum est ; corporis, valetudo, chgnitas, vires, velo- 
citas : extrariae, honos, pecunia, affinitas, genus, 
amici, patria, potentia, et caetera, quae simili esse in 
genere intelligentur. Atque in his, id, quod in omnia 
valet, valere oportebit : contraria quoque, quae et 
quaha sint, intelligentur. Videre autem, in laudando 
et in vituperando, oportebit, non tam quae in corpore 
aut in extraneis rebus habuerit is de quo agetur, 
quam quo pacto his rebus usus sit : nam fortunam 
quidem et laudare, stultitia, et vituperare, superbia 
est ; animi autem et laus honesta, et vituperatio ve- 
hemens est. Nunc, quoniam omne in causae genus 
argumentandi ratio tradita est, de inventione, prima 
ac maxima parte rhetoricae, satis dictum videtur. 
Quare, quoniam et una pars ad exitum hunc ab su- 
periore libro perducta est, et hic liber non parum 
continet literarum, quee restant, in reliquis dicemus. 



M. TILLII CICERONIS 

AD 

QUINTUM FRATREM 
DIALOGI TRES 

DE 

O R A T O R E. 

DIALOGUS, SEU LIBER, PRIMUS. 

I. Cogitanti milii ssepenumero, ct mcmoria ve- 
teia repctcnti, perbeati fuisse, Quinte frater, illi videri 
solent, qui in optima republica, cum et bonoribus et 
rerum gestarum gloria florerent, cum vitae cursum 
tenere potuerunt, ut vel in negotio sinc periculo, vel 
in otio cum dignitate, esse possent. Ac fuit quidem, 
cum mihi quoque initium requiescendi, atoue ani- 
mum ad utriusque nostrum praeclara studia referendi, 
fore justum et prope ab omnibus concessum arbi- 
trarer, si infinitus forensium rerum labor, et ambi- 
tionis occupatio, decursu honorum, etiam aetatis flexu, 
constitisset : quam spem cogitationum et consiliorum 
meorum, cum graves communium tcmporum, tum 
varii nostri casus fefellerunt. Nam, qui locus quietis 
et tranquilhtatis plenissimus fore vidcbatur, in eo 
inaxin>32 moles molestiarum et turbulcntissimac tem- 



124 DE ORATORE, Lib. 1. Cap. 2. 

pestates exstiterunt. Neque vero nobis cupientibus 
atque exoptantibus fructus otii datus est, ad eas artes, 
quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas, inter nos- 
que recolendas. Nam prima aetate incidimus in ip- 
sam perturbationem disciplinae veteris ; et consulatu 
devenimus in medium rerum omnium certamen at- 
que discrimen ; et hoc tempus omne post consulatum 
objecimus iis fluctibus, qui, per nos a communi peste 
depulsi, in nosmetipsos redundarunt. Sed tamen, in 
his vel asperitatibus rerum vel angustiis temporis, 
obsequar studiis nostris ; et, quantum mihi vel fraus 
inimicorum, vel causae amicorum, vel respublica tri- 
buet otii, ad scribendum potissimum conferam. Tibi 
vero, frater, neque hortanti deero, neque roganti: 
nam neque auctoritate quispiam apud me plus va- 
lere te potest, neque voluntate. 

II. Ac mihi repetenda est veteris cujusdam me- 
moriae non sane satis explicata recordatio, sed, ut ar- 
bitror, apta ad id quod requiris, ut cognoscas, quae 
viri omnium eloquentissimi clarissimique senserint 
de omni ratione dicendi. Vis enim, ut mihi saepe 
dixisti, (quoniam quae pueris aut adolescentulis no- 
bis ex commentariolis nostris inchoata ac rudia exci- 
derunt, vix hac aetate digna, et hoc usu, quem ex 
causis quas diximus, tot tantisque, consecuti sumus) 
aliquid iisdem de rebus politius a nobis perfectius- 
que proferri : solesque nonnunquam hac de re a me 
in disputationibus nostris dissentire ; quod ego pru- 
dentissimorum hominum artibus eloquentiam conti- 
neri statuam ; tu autem illam ab elegantia. doctrinae 
segregandam putes, et in quodam ingenii atque exer- 
citationie genere ponendam. 

Ac mirn quidem saapenumero, in summos homi- 
nes ac summis ingeniis praeditos intuenti, quaeren- 
dum esse visum est, quid esset, cur plures in omni- 
bus rebus quam in dicendo admirabiles exstitissent : 
nam, quocumque te animo et cogitatione converteris, 
permultos excellentes in quoque genere vidcbis, non 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 3. 125 

mediocrium artium, sed prope maximarum. Quis 
enim est, qui, si clarorum hominum scientiam rcrum 
gestarum vel utilitate vel magnitudinc metiri velit, 
non anteponat oratori imperatorem ? Quis autem du- 
bitct, quin belli duces pnestantissimos ex hac una. 
civitate paene innumerabiles, in dicendo autem ex- 
cellentes vix paucos, proferre possimus ? Jam vcro, 
consilio ac sapientia qui regere ac gubernare rcmpu- 
blicam possent, multi nostra, plures patrum memo- 
ria, atque etiam majorum, exstiterunt, cum boni 
perdiu nulli, vix autem singulis aetatibus singuli, to- 
lerabilcs oratores invenirentur. Ac, ne quis forte 
cum aliis studiis, quae reconditis in artibus atque in 
quadam varietate literarum versentur, magis hanc 
dicendi rationem, quam cum imperatoris laude, aut 
cum boni senatoris prudentia, comparandam putct ; 
convertat animum ad ea ipsa artium genera; cir- 
cumspiciatque, qui in iis floruerint, quamque multi : 
sic facillime, quanta oratorum sit, semperque fuerit 
paucitas, judicabit. 

III. Neque enim te fugit, artium omnium lau- 
datarum procreatricem quamdam, et quasi paren- 
tem, eam, quam «J><Aoo-o<p<ai> Graeci vocant, ab homi- 
nibus doctissimis judicari ; in qua. difficile est enu- 
merare, quot viri, quanta. scientia, quantaque in suis 
studiis varietate et copia. fuerint, qui non una aliqua 
in re scparatim elaborarint, sed omnia, quaDcumque 
[essent,] vel scientia? pen r estigatione, vel disserendi 
ratione, comprehenderint. Quis ignorat, ii, qui ma- 
thematici vocantur, quanta. in obscuritate rerum, et. 
quam recondita. in arte et multiplici subtilique, ver- 
sentur ? quo tamen in genere ita multi pcrfecti ho- 
mines exstiterunt, ut nemo fere studuisse ei scientiae 
vehementius videatur, quin, quod volucrit, consecu- 
tus sit. Quis musicis, quis huic studio literarum, 
quod profitentur ii qui gr;mmiatici vocantur, penitus 
sc dedidit, quin omncm illarum artiuni pane iulini- 
tum vim ct mattriam 'jcicntia; cogitalione comprt- 
n 3 



126 DE ORATORE, Ltt. T. Cap. 4. 

henderit ? Vere milii hoc videor esse dicturus, ex 
omnibus iis, qui in harum artium studiis liberadssi- 
mis sint doctrinisque versati, minimam copiam poe- 
tarum egregiorum exstitisse. Atque in hoc ipso nu- 
mero, in quo perraro exoritur ahquis excellens, si 
diligenter et ex nostrorum et ex Graecorum copia 
comparare voles, multo tamen pauciores oratores, 
quam poetae boni, reperientur. Quod hoc etiam mi- 
rabihus debet videri, quia caeterarum artium studia 
fere reconditis atque abditis e fontibus hauriuntur ; 
dicendi autem omnis ratio in medio posita, communi 
quodam in usu, atque in hominum more et sermone 
versatur ; ut in caeteris id maxime excellat, quod lon- 
gissime sit ab imperitorum intelligentia sensuque 
disjunctum, in dicendo autem vitium vel maximum 
sit a vulgari genere orationis atque a consuetudine 
communis sensus abhorrere. 

IV. Ac ne illud quidem vere dici potest, aut plu- 
res caeteris artibus inservire, aut majore delectatione, 
aut spe uberiore, aut praemiis ad perdiscendum am- 
phoribus commoveri. Atque, ut omittam Graeciam, 
quae semper eloquentiae princeps esse voluit, atque 
illas omnium doctrinarum inventrices Athenas, in 
quibus summa dicendi vis et inventa est et perfecta ; 
in hac ipsa civitate, profecto, nulla unquam vehe- 
mentius quam eloquentiae studia viguerunt. Nam 
posteaquam, imperio omnium gentium constituto, 
diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis 
cupidus adolescens non sibi ad dicendum studio 
omni enitendum putavit. Ac primo quidem, totius 
rationis ignari, qui neque exercitationis ullam viam, 
neque ahquod praeceptum artis esse arbitrarentur, 
tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, 
consequebantur. Post autem, auditis oratoribus Grae- 
cis, cognitisque eorum hteris, adhibitisque doctori- 
bus, incredibili quodam nostri homines dicendi stu- 
dio flagraverunt. Excitabat eos magnitudo et varie- 
Uis, rmiltitudoque in omni genere causarum, ut ad 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 5. 127 

eam doctrinam, quam suo quisque studio assecutus 
esset, adjungeretur usus frequens, qui omnium ma- 
gistrorum praecepta superaret. Erant autem huic 
studio maxima, quae nunc quoque sunt, exposita 
praemia, vel ad gratiam, vel ad opes, vel ad dignita- 
tem. Ingenia vero (ut multis rebus possumus judi- 
care) nostrorum hominum multum caeteris [homini- 
bus] omnium gentium praestiterunt. Quibus de cau- 
sis, quis non jure miretur, ex omni memoria. aeta- 
tum, temporum, civitatum, tam exiguum oratorum 
numerum inveniri ? 

Sed nimirum majus est hoc quiddam, quam ho- 
mines opinantur, et pluribus ex artibus studiisque 
collectum, 

V. Quis enim aliud, in maxima. discentium mul- 
titudine, summa magistrorum copia, praestantissimis 
hominum ingeniis, infinita causarum varietate, am- 
plissimis eloquentiae propositis praemiis, esse causa? 
putet, nisi rei quamdam incredibilem magnitudinem 
ac difficultatem ? Est enim et scientia comprehen- 
denda rerum plurimarum, sine qua. verborum volu- 
bilitas inanis atque irridenda est; et ipsa oratio con- 
formanda, non solum electione, sed etiam construc- 
tione verborum ; et omnes animorum motus, quos 
hominum generi rerum natura tribuit, penitus per- 
noscendi ; quod omnis vis ratioque dicendi, in eorum, 
qui audiunt, mentibus aut sedandis aut excitandis, 
expromenda est. Accedat eodem oportet lepos qui- 
dam facetiaeque, et eruditio libero digna, celeritas- 
que et brevitas et respondendi et lacessendi, subtili 
venustate atque urbanitate conjuncta. Tenenda prae- 
terea est omnis antiquitas, exemplorumque vis ; ne- 
que legum aut juris civilis scientia negligenda est. 
Nam quid ego de actione ipsa. plura dicam ? quae 
motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis con- 
formatione ac varietate, moderanda est : quae sola per 
se ipsa quanta sit, hhtrionum levis ars et scena de- 
darat ; in qua cuni onmcs in oris ct vocis et motus 



128 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 6. 

moderatione elaborent, quis ignorat, quam pauci sint, 
fuerintque, quos animo aequo spectare possimus ? 
Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria, 
quae nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis 
adhibeatur, intelligimus, omnia, etiam si praeclaris- 
sima fuerint in oratore, peritura. Quamobrem mirari 
desinamus, quae causa sit eloquentium paucitatis, 
cum ex iis rebus universis eloquentia constet, quibus 
in singulis elaborare permagnum est : hortemurquc 
potius liberos nostros, caeterosque quorum gloria no- 
bis et dignitas cara est, ut animo rei magnitudincm 
complectantur, neque iis aut praeceptis aut magistris 
aut excrcitationibus, quibus utuntur omnes, sed aliis 
quibusdam, se id, quod expetunt, consequi posse con- 
hclant. 

VI. Ac, mea quidem sententia, nemo poterit esse 
omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium re- 
rum magnarum atque artium scientiam consecutus. 
Etenim ex rerum cognitione efflorescat et rcdundet 
oportet oratio ; quae, nisi subest res ab oratore per- 
cepta et cognita, inanem quamdam habet elocutio- 
nem, et paene puerilcm. Neque vero ego hoc tantum 
oneris imponam nostris praesertim oratoribus, in hac 
tanta occupatione urbis ac vitae, nihil ut iis putem li- 
cere nescire : quamquam vis oratoris, professioque 
ipsa bene dicendi, hoc suscipere ac polliceri videtur, 
ut omni de re, quaecumque sit proposita, ab eo ornate 
copioseque dicatur. Sed quia non dubito, quin hoc 
plerisque immensum infinitumque videatur, et quod 
Graecos homincs non solum ingenio et doctrina, sed 
etiam otio studioque abundantes, partitionem quam- 
dam artium fecisse video, neque in universo genere 
singulos elaborasse, sed seposuisse a caeteris dictioni- 
bus eam partem dicendi quae in forensibus discepta- 
tionibus judiciorum [aut deliberationum] versaretur, 
et id unum gcnus oratori reliqukse ; non complectar 
in his libiis amphus, quam quod huic generi, re 
qussita ct multum disputata, iummorum hominum 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 7- 120 

prope consensu est tributum : repetamque, non ab 
incunabulis nostrae veteris puerilisque doctrinaequem- 
darn ordinem praoceptorum, sed ea, quae quondam 
accepi in nostrorum hominum, eloquentissimorum et 
omni dignitate principum, disputatione esse versata : 
non quod illa contemnam, quae Graeci, dicendi arti- 
fices et doctores, reliquerunt ; sed, cum illa pateant, 
in promtuque sint omnibus, neque ea interpretatione 
mea aut ornatius explicari aut planius exprimi pos- 
sint, dabis hanc veniam, mi frater, ut opinor, ut eo- 
rum, quibus summa dicendi laus a nostris hominibus 
concessa est, auctoritatem Gracis anteponam. 

VII. Cum igitur vehementius inveheretur in cau- 
sam principum consul Philippus, Drusique tribuna- 
tus, pro senatus auctoritate susceptus, infringi jam 
debilitarique videretur ; dici mihi memini, ludorum 
Romanorum diebus, L. Crassum, quasi colligendi 
sui causa, se in Tusculanum contulisse : venisse eo- 
dem, [socer ejus qui fuerat,] Quintus Mucius dice- 
batur, et M. Antonius, homo et consiliorum in re- 
publica socius, et summa cum Crasso familiaritate 
conjunctus. Exierant autem cum ipso Crasso adole- 
scentes duo, Drusi maxime familiares, et in quibus 
magnam tum spem majores natu dignitatis suae col- 
locarant, C. Cotta, qui tum tribunatum plebis pete- 
bat, et P. Sulpicius, qui deinceps eum magistratum 
petiturus putabatur. Hi primo die de temporibus il- 
lis, deque universa republica, (quam ob causam ve- 
nerant) multum inter se usque ad extremum tempus 
diei collocuti sunt. Quo quidem in sermone multa 
divinitus a tribus illis consularibus Cotta deplorata 
et commemorata narrabat, ut nihil incidisset postea 
civitati mali, quod non impendere illi tanto ante vi- 
dissent : eo autem omni sermone confecto, tantam in 
Crasso humanitatem fuisse, ut, cum lauti accubuis- 
sent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermo- 
nis, eaque esset in homine jucunditas, et tantus in 
jocando lepos, ut dies inter eos curiae fuisse videretur, 
convivium Tusculani. Postero autem die, cum illi 



130 DE ORATORE, Li*. I. Cap. 8. 

majores natu sutis quiessent, et in ambulationem 
ventum esset, dicebat tum, Scaevolam, duobus spa- 
tiis tribusve factis, dixisse : Cur non imitanmr, 
Crasse, Socratem illum, qui est in Phaedro Platonis? 
nam me haec tua platanus admonuit, qu?e non minus 
ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis, 
(|iian] illa, cujus umbram secutus est Socrates, qiue 
milii videtur, non tam ipsa aquula quae describitur, 
quam Platonis oratione, crevisse : et quod ille duris- 
simis pedibus fecit, ut se abjiceret in herbam, atque 
ita illa, qiue philosophi divinitus ferunt esse dicta, 
loqueretur, id meis pedibus certe concedi est aequius. 
Tum Crassum : Immo vero commodius etiam ; pul- 
vinosque poposcisse, et omnes in iis sedibus, quae 
erant sub platano, consedisse dicebat. 

VIII. Ibi, ut cx pristino sermone relaxarentur 
animi omnium, solebat Cotta narrare, Crassum ser- 
monem quemdam de studio dicendi intulisse. Qui 
cum ita esset exorsus : Non sibi cohortandum Sulpi- 
cium et Cottam, sed magis utrumque collaudandum 
videri, quod tantam jam essent facultatem adepti, ut 
non asqualibus suis solum anteponerentur, sed cum 
majoribus natu compararentur. Neque vero mihi 
quidquam, inquit, praestabilius videtur, quam posse 
dicendo tenere hominum coetus, mentes allicere, vo- 
luntates impellere, quo velis ; unde autem velis, de- 
ducere. Haec una res in omni hbero populo, maxi- 
meque in pacatis tranquilhsque civitatibus, praecipue 
semper floruit, semperque dominata est. Quid enim 
est aut tam admirabile, quam ex infinita multitudine 
hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus na- 
tura sit datum, vel solus, vel cum paucis, facere pos- 
sit ? aut tam jucundum cognitu atque auditu, quam 
sapientibus sententiis gravibusque verbis ornata oratio 
et polita ? aut tam potens, tamque magnificum, quam 
populi motus, judicum religiones, senatus gravitatem, 
unius oratione converti ? Quid porro tam regium, 
tam hberale, tam munificum, quam opem ferre sup- 
plicibus, excitare afflictos, dare salutem, liberare pe- 



DE ORATORE, Lm. I. Cai\ !). 131 

riculis, retinere homines in civitate ? Quid autem 
tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus 
vel tectus ipse esse possis, vel provocare improbos, 
vel te ulcisci laccssitus ? Age vero, ne semper forum, 
subsellia, Rostra, curiamque meditcre, quid esse po- 
test in otio aut jucundius aut magis proprium huma- 
nitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis ? 
Hoc enim uno pracstamus vel maxime feris, quod 
colloquimur inter nos, et quod exprimere dicendo 
sensa possumus. Quamobrem quis -"; :ion jure mi- 
retur, summeque in eo elaborandum esse arbitretur, 
ut, quo uno homhies maxime bestiis praestent, in 
hoc hominibus ipsis antecellat ? Ut vero jam ad 
illa summa veniamus ; quae vis alia potuit aut di- 
spersos homines unum in locum congregare, aut a 
fera agrestique vita ad hunc humanum cultum civi- 
lemque deducere, aut, jam constitutis civitatibus, 
leges, judicia, jura describere ? Ac, nc plura, qua? 
sunt paone innumerabilia, consccter, comprehendam 
brevi ; sic enim statuo, perfecti oratoris moderatione 
et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et pri- 
vatorum plurimorum et universaj reipublica: salutem, 
maxime contineri. Quamobrem pergite, ut facitis, 
adolescentes ; atque in id studium, in quo estis, in- 
cumbite, ut et vobis honori, et amicis utilitati, et rei- 
publicae emolumento, esse possitis. 

IX. Tum, Scaevola comiter, ut solebat, Caetera, 
inquit, assentior Crasso, ne aut de C. Laehi, soceri 
mei, aut de hujus, generi, aut arte aut gloria detra- 
ham : sed illa duo, Crasse, vereor, ut tibi possim con- 
cedere ; unum, quod ab oratoribus civitates et initio 
constitutas, et saepe conservatas, esse dixisti ; alterum, 
quod, remoto foro, concione, judiciis, senatu, statu- 
isti, oratorem in omni genere sermonis et humanitatis 
esse perfectum. Quis enim tibi hoc concesserit, aut 
initio genus hominum in montibus ac silvis dissipa- 
tum, non prudentium consiliis compulsum potius, 
quam disertorum oratione delenitum, se oppidis 



132 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 10. 

moenibusque sepsisse ? aut vero reliquas utilitates, 
aut in constituendis aut conservandis civitatibus, non 
a sapientibus et fortibus viris, sed a disertis et ornate 
dicentibus, esse constitutas ? An vero tibi Romulus 
ille aut pastores et convenas congregasse, aut Sabino- 
rum connubia conjunxisse, aut finitimorum vim re- 
pressisse, eloquentia. videtur, non consilio et sapientia. 
singulari ? Quid enim ? in Numa. Pompilio — quid? 
in Ser. Tullo — quid ? in caeteris regibus, quorum 
multa sunt eximia ad constituendam rempublicam, 
num quod eloquentiae vestigium apparet ? Quid ? 
exactis regibus, (tametsi ipsam exactionem mente, 
non lingua, perfectam L. Bruti esse cernimus) sed 
deinceps omnia, nonne plena consiliorum, inania ver- 
borum, videmus ? Ego vero si velim et nostrae civi- 
tatis exemplis uti, et aliarum, plura proferre possim 
detrimenta publicis rebus, quam adjumenta, per ho- 
mines eloquentissimos importata : sed, ut reliqua 
praetermittam, omnium mihi videor, exceptis, Crasse, 
vobis duobis, eloquentissimos audisse Ti. et C. Sem- 
pronios, quorum pater, homo prudens et gravis, 
haudquaquam eloquens, et saepe alias, et maxime 
censor, saluti reipublicae fuit. Atque is non accurata 
quadam orationis copia, sed nutu atque verbo liber- 
tinos in urbanas tribus transtulit ; quod nisi fecisset, 
rempublicam, quam nunc vix tenemus, jam diu nul- 
lam haberemus. At vero ejus filii diserti, et omnibus 
vel naturae vel doctrinae praesidiis ad dicendum para- 
ti, cum civitatem, vel paterno consilio vel avitis ar- 
mis florentissimam, accepissent, ista. praeclara guber- 
natrice, ut ais, civitatum, eloquentia, rempublicam 
dissipaverunt. 

X. Quid ? leges veteres, moresque majorum ; 
quid ? auspicia, quibus et ego et tu, Crasse, cum 
magna. reipublicae salute prassumus ; quid ? religiones 
et caerimonise ; quid ? haec jura civilia, quaj jampri- 
dem in nostra. familia siiie uila eloquentiae laude ver • 
santur ; num aut inventa sunt, aut cognita, aut om- 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 10. 133 

nino ab oratorum genere tractata ? Equidem et Ser. 
Galbam memoria teneo, divinum hominem in dicen- 
do, et M. TEmilium Porcinam, et C. ipsum Carbo- 
nem, quem tu adolescentulus perculisti, ignarum 
legum, haesitantem in majorum institutis, rudem in 
jure civili : et haec aetas nostra, (praeter te, Crasse, 
qui tuo magis studio quam proprio munere aliquo 
disertorum, jus a nobis civile didicisti) quod interdum 
pudeat, juris ignara est. 

Quod vero in extrema oratione, quasi tuo jure 
sumsisti, oratorem in omnis sermonis disputatione 
copiosissime posse versari, id, nisi hic in tuo regno 
essemus, non tulissem ; multisque praeessem, qui aut 
interdicto tecum contenderent, aut te ex jure manu 
consertum vocarent, quod in alienas possessiones tam 
temere irruisses. Agerent enim tecum lege primum 
Pythagorei omnes atque Democritici ; caeterique, in 
suo genere, physici vindicarent, ornati homines in 
dicendo et graves, quibuscum tibi justo sacramento 
contendere non liceret. Urgerent prasterea philoso- 
phorum greges, jam ab illo fonte et capite Socrate, 
nihil te de bonis rebus in vita, nihil de malis, nihil 
de animi permotionibus, nihil de hominum moribus, 
nihil de ratione vitae didicisse, nihil omnino quaesisse, 
nihil scire convincerent : et cum universi in te impe- 
tum fecissent, tum singulae familiae litem tibi inten- 
derent. Instaret Academia, quae, quidquid dixisses, 
id teipsum negare cogeret. Stoici vero nostri disputa- 
tionum suarum atque interrogationum laqueis te irre- 
titum tenerent. Peripatetici autem etiam haec ipsa, 
quae propria oratorum putares esse adjumenta, atque 
ornamenta dicendi, ab se peti vincerent oportere ; ac 
non solum meliora, sed etiam multo plura Aristote- 
lem Theophrastumque de his rebus, quam omnes 
dicendi magistros, scripsisse ostenderent Missos fa- 
cio mathematicos, grammaticos, musicos, quorum ar- 
tibus vestra ista dicendi vis ne minima quidem so- 
cietate contingitur. Quamobrem ista tanta tamque 

(.Rhctor.) vol. i. N 



134 DE ORATORE, Liu. I. Cap. 11. 

multa profitenda, Crasse, non cefiseo. Satis id est 
magnum, quod potes praestare, ut in judiriis ea causa, 
quamcumque tu dicis, melior et probabilior esse vide- 
atur ; ut in concionibus et sententiis dicendis ad per- 
suadendum tua plurimum valeat oratio ; denique, ut 
prudentibus diserte, stultis etiam vere, dicere videaris. 
Hoc ampHus si quid poteris, non id mihi videbitur 
orator, sed Crassus, sua quadam propria, non com- 
muni oratorum facultate, posse. 

XI. Tum ille, Non sum, inquit, nescius, Scaevola, 
ista inter Graecos dici et disceptari solere. Audivi 
enim summos homines, cum qusestor ex Macedonia 
venissem Athenas, florente Academia, ut temporibus 
illis ferebatur, quod eam Charmadas, et Clitomachus, 
et JEschines obtinebant. Erat etiam Metrodorus, qui 
cum illis una ipsum illum Charmadam diligentius 
audierat, hominem omnium in dicendo (ut ferebant) 
acerrimum et copiosissimum. Vigebat auditor Pa- 
naetii illius tui Mnesarchus ; et peripatetici Critolat 
Diodorus. Multi erant praeterea praeclari in piiilo- 
sophia et nobiles, a quibus omnibus una pame vocc 
repelli oratorem a gubernaculis civitatum, excludi ab 
omni doctrina rerumque majorum scientia, ac tantum 
in judicia et conciunculas, tamquam in aliquod pis- 
trinum, detrudi et compingi videbam. Sed ego neque 
illis assentiebar, neque harum disputationum inven- 
tori et principi longe omnium in dicendo gravissimo 
et eloquentissimo, Platoni, cujus tum Athenis cum 
Charmada diligentius legi Gorgiam ; quo in libro in 
hoc maxime admirabar Platonem, quod milii, in 
oratoribus irridendis, ipse esse orator summus vide- 
batur. Verbi enim controversia jam diu torquet Grae- 
culos homines, contentionis cupidiores quam veritatis. 
Nam si quis hunc statuit esse oratorem, qui tantum- 
modo in jure aut in judiciis possit, aut apud populum 
aut in senatu, copiose loqui, tamen huic ipsi multa 
tribuat et concedat necesse est. Neque enim sine 
multa pertractatione omnium rerum publicarum, ne- 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 12. 135 

(jiie nae leguni, morum, juris scicntia, ncquc natura. 
hominum moognita, ac moribus, in his ipsis rcbus 
satis caliide versari et perite potest Qui autcm hacc 
cognovcrit, sine quibus ne illa quidem minima in cau- 
sis quisquam rccte tueri potest, quid huic abesse po- 
tcrit dc maximarum rerum scientiii ? Sin oratoiis nihil 
vis esse, nisi composite, ornate, copiose eloqui : queero, 
id ipsum qui possit assequi sine ea scientiii, quam ci 
non concedis ? Diccndi enim virtus, nisi ci, qui dicit, 
ca, dc quibus dicit, percepta sint, cxstare non potcst. 
Quamobrem, si ornatc locutus est (sicut fertur, et 
milii videtur) physicus ille Democritus; maferies illa 
fuit physici, de qua dixit : ornatus vcro ipse vcrbo- 
rum oratoris putandus est. Et, si Plato, de rebus a 
civilibus controversiis remotissimis, divinitus est locu- 
tus (quod ego concedo) ; si item Aristoteles, si Thco- 
phrastus, si Carneades, in rebus iis de quibus dispu- 
taverunt, eloquentcs, et in dicendo suaves atquc ornati 
fucrunt; sint hae res, de quibus disputant, in aliis 
quibusdam studiis ; oratio quidem ipsa propria est 
hujus unius rationis, de qua loquimur, et quacrimus. 
Etenim videmus, iisdem de rebus jejune quosdam et 
cxiliter, ut eum, quem acutissimum fcrunt, Chrysip- 
pum, disputavisse, neque ob eam rem philosophiae 
non satisfecisse, quod non habuerit hanc dicendi in 
artc aliena facultatcm. 

XII. Quid ergo interest ? aut qui discerncs eorum, 
quos nominavi, ubertatem in dicendo, et copiam, ab 
corum exilitate, qui hac dicendi varietate ct elegantia 
non utuntur ? Unum erit profccto, quod ii, qui benc 
dicunt, afterant proprium ; compositam orationem, 
et ornatam, et artificio quodam et expolitione distinc- 
tam. II ax autem oratio, si res non subest ab oratore 
pcrcepta et cognita, aut nulla sit nccesse est, aut om- 
nium irrisione ludatur. Quid cst enim tam furiosum, 
quam vcrborum, vel optimorum atque ornatissimo- 
rum, sonitus inanis, nulla subjecta sentcntia, ncc sci- 
entia ? Quidquid erit igitur quacumque cx arte, quo- 



136 DE ORATORE, Lib. I. Cai\ 13. 

cumque de genere, id orator, si, tamquam clientis 
causam, didicerit, dicet melius et ornatius, quain ille 
ipse ejus rei inventor atque artifex. Nam si quis erit, 
qui hoc dicat, esse quasdam oratorum proprias sen- 
tentias atque causas, et certarum rerum forensibus 
cancellis circumscriptam scientiam ; fatebor equidem 
in his magis assidue versari hanc nostram dictionem : 
sed tamen in his ipsis rebus permulta sunt, quae isti 
magistri, qui rhetorici vocantur, nec tradunt nec te- 
nent. Quis enhn nescit, maximam vhn exsistere ora- 
toris in hominum mentibus vel ad iram aut ad odium 
aut dolorem incitandis, vel, ab hisce iisdem permo- 
tionibus, ad lenitatem misericordiamque revocandis ? 
quare, nisi qui naturas hominum, vimque omnem hu- 
manitatis, causasque eas quibus mentes aut incitantur 
aut reflectuntur, penitus perspexerit, dicendo, quod 
volet, perficere non poterit. Atqui totus hic locus 
philosophorum proprius videtur ; neque orator, me 
auctore, unquam repugnabit : sed, cum illis cogni- 
tionem rerum concesserit, quod in ea solum iUi volu- 
erint elaborare ; tractationem orationis, quae sine illa 
scientia. nulla est, sibi assumet : hoc enim est pro- 
prium oratoris, quod saepe jam dixi, oratio gravis et 
ornata, et hominum sensibus ac mentibus accommo- 
data. 

XIII. Quibus de rebus Aristotelem et Theophras- 
tum scripsisse fateor. Sed vide, ne hoc, Scaevola, to- 
tum sit a me : nam ego, quae sunt oratori cum illis 
communia, non mutuor ab illis ; isti, quae de his rebus 
disputant, oratorum esse concedunt. Itaque caeteros 
libros artis isti suae nomine, hos rhetoricos et inscri- 
bunt, et appellant. Etenim cum illi in dicendo inci- 
derint loci (quod persaepe evenit) ut de Dhs immor- 
tahbus, de pietate, de concordia, de amicitia, de com- 
muni civium, de hominum, de gentium jure, de 
aequitate, de temperantia, de magnitudine animi, de 
omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt (credo) 
omnia gymnasia, atque omnes philosophorum scho- 



DE ORATORE, Lm. I. Cai\ 14. i:>7 

lae, sua haec cssc omnia propria ; nihil omnino ad 
oratorcm pertinerc." Quibus ego, ut de his rebus oni- 
nibus in angulis, consumendi otii causa, disserant, 
cum concessero, Dlud tamen oratori tribuam et dabo, 
ut eadcm, de quibus illi tenui quodam exsanguiquc 
sermone disputant, hic cum omni gravitatc et jucun- 
ditate explicet. Ilaec cgo cum ipsis philosophis tum 
Athenis disserebam. Cogebat enim mc M. Marcellus 
hic roster, qui nunc aedilis cumlis est, ct profecto, 
nisi ludos nunc faceret, huic nostro sermoni interes- 
set ; ac jam tum crat adolescentulus his studiis miri- 
lice dcditus. Jam vero de legibus instkuendis, de 
beDo, de pace, dc sociis, dc vectigalibus, de jure ci- 
vili gener a t i ui in ordines setatesque descripto, dicani 
rel Graeci, si volunt, Lycurgum aut Soloncm (quam- 
quam illos quidem censemus in numero eloquentium 
rcponendos) scisse mclius, quam Hypcridem aut Dc- 
mosthenem, perfectos jam homincs in dicendo, et 
perpolitos : vel nostros dccemviros, qui XII. tabulas 
perscripserunt, quos necessc est fuisse prudentes, an- 
tcponant in hoc gcnere et Ser. Galbae, et socero tuo 
C. Laclio, quos constat dicendi gloria prtcstitisse. 
Nunquam enim negabo, esse quasdam artes proprias 
eorum, qui in his cognoscendis atque tractandis stu- 
dium suum omne posuerunt: scd oratorem plenum 
atque perfcctum esse eum dicam, qui dc omnibus 
rebus possit varie copiosequc diccre. 

XIV. Etcnim saepe, in iis causis quas omnes pro- 
prias esse oratorum confitentur, cstaliquid, quod non 
ex usu forcnsi, quem solum oratoribus conceditis, sed 
ex obscuriore aliqua scientia, sit promcndum atquc 
suinendum. Quaero enim, num possit aut contra im- 
peratorem aut pro imperatore dici, sine rei militaris 
usu, aut srepc etiam sine regionum terrcstriiun aut 
maritimanun scientia : num apud populum, de k-gi- 
bus jubendis aut vetandis: num in senatu de onani 
rcipublicaj gcnerc [dici] sinc summa reruni civiliuni 
cognitionc ct prudcntia : num admoveri possit oiatio 
M o 



138 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 15. 

ad sensus animorum atque motus vel inflammandos, 
vel etiam exstinguendos (quod unum in oratore domi- 
natur), sine diligentissima pervestigatione earum om- 
nium rationum, quae de naturis humani generis ac mo- 
ribus a philosophis explicantur. Atque haud scio, an 
minus hoc vobis sim probaturus : equidem non dubi- 
tabo, quod sentio, dicere. Physica ista ipsa, et mathe- 
matica, et qua? paulo ante caeterarum artium propria 
posuisti, scientice sunt eorum qui illa profitentur : illus- 
trare autem oratione si quis istas ipsas artes velit, ad 
oratoris ei confugiendum est facultatem. Neque enim, 
si Philonem illum architectum, qui Atheniensibus ar- 
mamentarium fecit, constat, perdiserte populo ratio- 
nem operis sui reddidisse, existimandum est, archi- 
tecti potius artificio disertum, quam oratoris, fulsse. 
Nec, si huic M. Antonio pro Hermodoro fuisset de 
navalium opere dicendum, non, cum ab illo causam 
didicisset, ipse ornate de alieno artificio copioseque 
dixisset ? Neque vero Asclepiades is, quo nos medlco 
amicoque usi sumus, tum, cum eloquentia vincebat 
caeteros medicos, in eo ipso quod ornate dicebat, me- 
dicinae facultate utebatur, non eloquentiae. Atque il- 
lud est probabilius, neque tamen verum, quod Socra- 
tes dicere solebat, omnes, in eo quod scirent, satis 
esse eloquentes : illud verius, neque quemquam in 
eo disertum esse posse quod nesciat, neque, si id op- 
time sciat, ignarusque sit faciendae ac poliendae ora- 
tionis, diserte id ipsum posse, de quo sciat, dicere. 

XV. Quam ob rem, si quis universam et propriam 
oratoris vim definire complectique vult, is orator erit, 
mea sententia, hoc tam gravi dignus nomine, qui, 
quaecumque res inciderit, quae sit dictione explicanda, 
prudenter, et composite, et ornate, et memoriter di- 
cat, cum quadam etiam actionis dignitate. Sin cui- 
piam nimis infinitum videtur, quod ita posui, " qua- 
cumque de re,' ' Licet hinc, quantum cuique videbitur, 
circumcidat atque amputet : tamen illud tenebo ; si, 
quae caeteris in artibus aut studiis sita sunt, orator 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. L& 13!) 

ignoret, tantumque ea teneat quae sint in disccptatio- 
nibus atque in usu forensi ; tamen his dc rebus ipsis 
si sit ei dicendum, cum cognoverit ab iis qui tenent, 
quae sint in quaque re, multo oratorem melius, quam 
ipsos illos quorum eae sunt artes, esse dicturum. Ita, 
si de re militari dicendum huic erit Sulpicio, quaeret 
a C. Mario affini nostro ; et cum acceperit, ita pro- 
nuntiabit, ut ipsi C. .Mario paene hic melius, quam 
ipse, illa scire videatur: sin de jure civili ; tecum 
communicabit ; teque, hominem prudentissimum, et 
peritissimum in iis ipsis rebus quas abs te didicerit, 
dicendi arte superabit : sin quae res inciderit, in qua 
de natura, de vitiis hominum, de cupkUtatibus, de 
modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum 
sit, forsitan, si ei sit visum, (etsi haec quidem nosse 
debet orator) cum Sex. Pompeio, erudito homine in 
philosophia, communicarit : hoc profecto efficiet, ut, 
quamcumque rem a quoque cognorit, de ea multo 
dicat omatius, quam ille ipse, unde cognorit Sed si 
me audierit, quoniam philosophia in tres partes est 
tributa, in naturae obscuritatem, in disserendi subtili- 
tatem, in vitam atque mores ; duo illa relinquamus, 
atque largiamur inertiae nostrae : tertium vero (quod 
semper oratoris fuit) nisi tenebimus, nihil oratori, in 
quo magnus esse possit, relinquemus. Quare hic locus 
de vita et moribus totus est oratori perdiscendus : 
caetera si non didicerit, tamen poterit, si quando opus 
erit, ornare dicendo, si modo erunt ad eum delata et 
tradita. 

XVI. Etenim, si constat inter doctos, hominem 
ignarum astrologiae, Aratum, ornatissimis atque opti- 
mis versibus de ccelo stellisque dixisse ; si de rebus 
rusticis hominem ab agro remotissimum, Nicandrum 
Colophonium, poetica quadam facultate, non rustica, 
scripsisse praeclare ; quid est, cur non orator de rebus 
iis eloquentissime dicat, quas ad certam causam tem- 
pusque cognorit ? Est enim finitimus oratori poeta, 
numeris adstrictbr paulo, verborum autem licentia 



140 DE ORATORE, Lir,. I. Cap. 17- 

liberior, multis vcrn ornandi gcneribus socius, ac pene 
par: in hoc quidem certe prope idem, nullis ut ter- 
minis circumscribat aut definiat jus suum, quo minus 
ei liceat etidem illa facidtate et copia vagari, qua velit. 
Namque illud quare, Sceevola, negasti te fuissc latu- 
rum, nisi in meo regno esses, quod in omni gcr.ere 
sermonis, in omni parte humanitatis, dixerim orato- 
rem perfectum esse debere ? Nunquam, meherculc, 
hoc dicerem, si eum, quem fingo, meipsum esse ar- 
bitrarer. Sed, ut solebat C. Lucilius sa?pe dicere, 
(homo tibi subiratus, mihi propter cam ipsam causam 
minus, quam volebat, famOiaris, sed tamen et doctus 
et perurbanus) sic sentio, neminem esse in oratorum 
numero haber.dum, qui non sit omnibus iis artibus, 
qua; sunt libero digna?, perpolitus ; quibus ipsis, si in 
diccndo non utimur, tamen apparet atque exstat, 
utrum simus earum rudes, an diuicerimus. Ut, qui 
pila luclunt, non utur.tur in ip:-;'i luricnc artificio pro- 
prio pala?strs; sed indicat ipse motus, didiceiir.tne 
palacstram, an nesciant : et qui aliquid fingunt, etsi 
tum pictura. nihil utuntur, tamen, utrum sciant pin- 
gerc, an nesciant, non obscurum est: sic, in orationi- 
bus hisce ipsis judiciorum, concionum, senatus, etiamsi 
proprie cfftera; non adhibentur artes, tamen facile de- 
claratur, utrum is, qui chcat, tantummodo in hoc 
declamatorio sit opere jactatus, an ad dicendum om- 
nibus ingenuir, artibus instructus accesserit. 

XVII. Tum ridcns Scaivola, Non luctabor, in- 
quit, tccum, Crasse, amplius : id enim ipsum, quod 
contra me locutus cs, artificio quodam es consecutus, 
ut et milii, quse ego vellem non esse oratoris, concc- 
deres ; et ea ipsa, nescio quomodo, rursus detor- 
queres, atque oratori propria traderes. Ha?c, cum ego 
praetor Rhodum venissem, et cum summo illo doctorc 
istius disciplime Apollonio, ea, qua? a Panario acce- 
pcram, contuhsscm ; irrisit illc quidem, ut solcbat, 
philosopbiam. atipie contcinrit; multaque non taifi 
gravitei clixii, quam faeete. Tua autem fuit oratio 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 18. 141 

cjusmodi, non ut ullam artem doctrinamve contemne- 
tcs, sed ut omnes comites ac ministras oratoris esse 
diceres. Quas ego, si quissitunuscomplexusomnes, 
idemque si ad eas facultatem istam ornatissimae ora- 
tionis adjunxerit ; non possum dicere, eum non egre- 
gium quemdam hominem atque admirandum fore : 
sed is, si qui esset, aut si etiam unquam fuisset, aut 
vero si esse posset, tu esses unus profecto ; qui et meo 
judicio, et omnium, vix ullam ca;teris oratoribus 
(pace horum dixerim) laudem reliquisti. Verum si 
tibi ipsi nihil deest, quod in forensibus rebus civili- 
busque versetur, quin scias, neque eam tamen scien- 
tiam, quam adjungis oratori, complexus es ; videa- 
mus, ne plus ei tribuas, quam res et veritas ipsa 
concedat. 

Hic Crassus, Memento, inquit, me non de mea, 
sed de oratoris, facultate dixisse. Quid enim na aut 
didicimus, aut scire potuimus, qui ante ad agendum, 
quam ad cognoscendum, venimus ; quos in foro, 
quos in ambitione, quos in republica, quos in amico- 
rum negotiis, res ipsa ante confecit, quam possemus 
aliquid de rebus tantis suspicari ? Quod si tibi tantum 
in nobis videtur esse, quibus etiamsi ingenium (ut tu 
putas) non maxime defuit, doctrina certe, et otium, 
et, hercule, etiam studium illud discendi acerrimum 
defuit ; quid censes, si, ad alicujus ingenium vel 
majus, illa, quae ego non attigi, accesscrint ? qualem 
illum et quantum oratorem futurum ? 

XVIII. Tum Antonius, Probas mihi, inquit, ista, 
Crasse, quae dicii : nec dubito, quin multo locupletior 
in dicendo futurus sit, si quis omnium rerum atque 
artium rationem naturamque comprehenderit. Sed, 
primum, id difficile est factu, praesertim in hac nostra 
vita, nostrisque occupationibus : deinde illud etiam 
verendum est, ne abstrahamur ab hac exercitatione, 
et consuctudine dicendi populari et forensi, Aliud 
enim mihi quoddam genus orationis esse videtur 
corum hominum, de quibus paulo antc dixisti, 



142 DE ORATORE, Lib. I. Cai>. 19. 

quumvis illi ornate ct graviter, aut de natura rcrum, fe 
autdehumanisrebus, loquantur. Nitidum quoddam I 
genus est verborurn et lastum, sed palacstrae magis et 
olei, quam hujus civilis turbae ac fori. Namque ego- 
met, qui sero ac leviter Gr*ccas literas attigisserj*, 
tamen cum pro consule in Ciliciam proficiscens Athe- 
nas venissem, complures tum ibi dies sum proptcr 
navigandi difficultatem commoratus : sed, cum quoti- 
die mecum haberem homines doctissimos, cos fcre 
ipsos qui abs te modo sunt nominati, cumque hoc, 
nescio quomodo, apud eos increbuisset, me in causis 
majoribus, sicuti te, solere versari, pro se quisquc, ut 
poterat, de officio et ratione oratoris disputabat. 11 c- 
rum alii, sicut iste ipse Mnesarchus, hos, qucs nos 
oratores vocaremus, niliil esse dicebat, nisi quosdam 
operarios, lingua celcri et exercitata. ; oratorem autcm, 
nisi qui sapiens esset, esse nemincm : atque ipsam 
eloquentiam, quod ex bene dicendi scientia constarct, 
unam quamdam esse virtutcm, et, qui unam virtutcm 
haberet, omnes haberc, easque esse inter se a?quale,s 
et pares : ita, qui esset eloquens, eum virtutes omnes 
habere, atque esse sapientem. Sed hasc erat spinosa 
quaedam et exilis oratio, longeque a nostris sensibus 
abhorrebat. Charmadas vero multo uberius iisdem 
de rebus loquebatur ; non quo aperiret sententiam 
suam ; hic enim mcs erat patrius Academiae, advcr- 
sari scmper omnibus in disputando ; sed cum maximc 
tamen hoc significabat, cos, qui rhetores nominaren- 
tur, et qui diccndi praecepta traderent, nihil plane 
tenere, neque posse qucmquam facultatem asscqui 
dicendi, nisi qui philosophorum inventa didicisset. 

XIX. Disputabant.contra diserti homines, Athe- 
nienses, et in republica causisque versati, in quis 
crat etiam is, qui nuper Roma; fuit, Mcnedemus, 
hospcs meus ; qui cum diceret esse quamdam pru- 
dentiam, quaa versarctur in perspiciendis rationibus 
constituendarum et regendamm rerum pubiicarum, 
cxcitabatur homo promtus ab homine abundanti 



PE ORATORE, Lib. L Cap. l!i. 143 

doctrina, ct quadam incrcdibili varictate rerum et 
oopta. ( hnnea enim partes illius ipsius prudentias 
petendas ease a pnilosophia dicebat; neque ea, quae 
statuerentux in republica de Diis immortalibus, de 
diacxplina juventutis, de justitia, de patientia, de 
temperantia, de modo rerum oninium, czeteraquc, 
sinc quibus civitates aut csse, aut bene moratas esse 
non possent, usquam in eorum inveniri libcllis. 
Quod a tantam vim rcnun maximarum arte sua 
ruetorici illi doctores complecterentur ; quserebat, cur 
(!c prou-mhs, et de epilogis, et de hujusmodi nugis 
(sic cnini appellabat) referti esscnt corum libri ; de 
civitatibus institucndis, de scribendis kgibus, de 
aequitate, dc justitia, de fide, dc frangendis cupidi- 
tatibus, dc conformandis hominum moribus, htera 
in eorum libris nulla inveniretur. Ipsa vcro praxepta 
sic ilhiderc solcbat, ut ostcndcrct, non modo eos 
illius expertcs cssc prudentiae, quam sibi adscisce- 
rcnt, sed ne lumc quidem ipsam dicendi raiionem 
ac viam. nosse. Caput enim csse arbitrabatur ora- 
toris, ut et ipsis^ apud quos agerct, talis, qualcm se 
tpse optaret, videfetur; id fieri vit;c dignitatc, dc 
qua ii il lil rlictorici isti doctorcs in pneceptis suis re- 
uquissent: ct uti eorum, qui audirent, sic afficcren- 
lur animi, ut cos affici vcllet orator ; quod item fieri 
nullo motlo posse, nisi cognoscerct is qui diceret, 
quot modis hominum mcntes, ct quibus rebus, et 
quo gencrc orationis, in quamque parlem movercn- 
rur : luec autcm esse penitus in niedifi philosophia 
retrusa atque abdita ; quse isti rhetores ne primori- 
bus tpiidem labris attigissent. Ea Menedemus, ex- 
cmplis magis quam argumentis, conabatur refellere : 
uicnioritcr enim multa ex orationibus Dcmosthenis 
pneclare scripta pronuntians, dicebat, illum, in ani- 
mis vcl judicum vcl populi in oiunem partem di- 
cende permovendis, non fuisse ignarum, quibus ca 
rebus consequeretur, quae negaret ilk sinc philoso» 
pbia quemquam scire posse. 



144 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 20. 

XX. Huic ille respondebat, non se negare, De~ 
mosthenem summam prudentiam, summamque vim 
habuisse dicendi : sed sive ille hoc ingenio potuisset, 
sive (id quod constaret) Platonis studiosus audiendi 
fuisset ; non, quid ille potuisset, sed quid itti doce- 
rent, esse quaerendum. Saspe etiam in eam partem 
ferebatur oratione, ut omnino, disputaret, nullam 
artem esse dicendi : idque cum argumentis docuerat, 
quod ita nati essemus, ut et blandiri, et [suppliciter] 
insinuare iis, a quibus esset petendum, et adversarios 
minaciter terrere possemus, et rem gestam exponere, 
et id, quod intenderemus, confirmare, et id, quod 
contra diceretur, refellere, et ad extremum deprecari 
aliquid, et conqueri ; quibus in rebus omnis oratorum 
versaretur facultas : et quod consuetudo exercitatio- 
que et intelligendi prudentiam acueret, et eloquendi 
eeleritatem incitaret : tum etiam exemplorum copia 
nitebatur. Nam primum, quasi dedita opera, ne- 
minem scriptorem artis ne mediocriter quidem diser- 
tum fuisse dicebat, cum repeteret usque a Corace 
nescio quo, et Tisia, quos artis illius inventores et 
principes fuisse constaret: eloquentissimos autem 
homines, qui ista nec didicissent nec omnino scire 
curassent, innumerabiles quosdam nomrnabat ; in 
quibus etiam, (sive ille irridens, sive quod ita pu- 
taret, atque ita audisset) me in illo numero, qui 
illa non didicissem, et tamen (ut ipse dicebat) possem 
aliquid in dicendo, proferebat Quorum illi alterum 
facile assentiebar, nihil me didicisse ; in altero au- 
tem, me illudi ab eo, aut etiam ipsum errare, arbi- 
trabar. Artem vero negabat esse ullam, nisi quae 
cognitis, penitusque perspectis, et in unum exitum 
spectantibus, et nunquam fallentibus rebus conti- 
neretur. Hasc autem omnia, quag tractarentur ab 
oratoribus, dubia esse et incerta ; cum et dicerentur 
ab iis qui ea omnia non plane tenerent, et audirentur 
ab iis quibus non scientia esset tradenda, sed exigui 
temporis aut falsa aut certe obscura opinio. Quid 



DE ORATORE, Liu. I. Cap. 21. 145 

multa ? sic mihi tiim persuadere videbatur, neque 
artiricium ullum esse dicendi, neque quemquam 
posse, ni3i qui illa, qua; a doctissimis hominibus in 
philosophia dicerentur, cognosset, aut calhde aut 
copiose dicere. In quibus dicere Charmadas solebat, 
ingenium tuum, Crasse, vehementer admirans, me 
sibi perfacilem in audiendo, te perpugnacem in dis- 
putando, esse visum. 

XXI. Tumque ego, hac eadem opinione ad- 
ductus, scripsi etiam illud quodam in hbello, qui, 
me hnprudente et invito, excidit, et pervenit in 
manus hominum, disertos me cognosse nonnullos, 
eloquentem adhuc neminem ; quod eum statuebam 
disertum, qui posset satis acute atque dilucide, apud 
mediocres homines, ex communi quadam opinione, ^/ 
dicere ; eloquentem vero, qui mirabihus et magnifi- 
centius augere posset atque ornare, quze vellet, om- 
nesque omnium rerum, quze ad dicendum pertine- 
rent, fontes animo ac memoria contineret. Id si est 
difficile nobis, qui ante, quam ad discendum ingressi 
sumus, obruimur ambitione et foro ; sit tamen in re 
positum atque natura. Ego enim, quantum auguror 
conjectura, quantaque ingenia in nostris hominibus 
esse video, non despero, fure aliquem aliquando, qui 
et studio acriore, quam nos sumus atque fuimus, et 
otio ac facultate discendi majore ac maturiore, et li^ 
labore atque industria superiore, cum se ad audien- 
dum, legendum, scribendumque dediderit, exsistat 
talis orator, qualem qua;rimus ; qui jure non solum 
disertus, sed etiam eloquens dici possit : qui tamen, 
mea sententia, aut hic est jam Crassus, aut, si quis 
pari fuerit ingenio, pluraque, quam hic, et audierit, 
et lectitarit, et scripserit, paulum huic aliquid poterit 
addere. 

Hoc loco Sulpicius, Insperanti mihi, inquit, et 
Cottae, sed valde optanti utrique nostrum, cecidit, ut 
in istum semionem, Crasse, delaberemini. Nobis 
enim huc venientibus jucundum satis fore videbatur, 

(Wtctor.) vol. i. o 



146 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 22. 

si, cum vos de rebus aliis loqueremini, tamen nos 
aliquid ex sermone vestro memoria dignum exciperc 
possemus ; ut vero penitus in eam ipsam totius hujus 
vel studii, vel artificii, vel facultatis, disputationem 
peene intimam veniretis, vix optandum nobis vide- 
batur. Ego enim, qui ab ineunte aetate incensus es- 
sem studio utriusque vestrum, Crassi vero etiam 
amore, cum ab eo nusquam discederem, verbum ex 
eo nunquam ebxere potui de vi ac ratione dicendi, 
cum et per memetipsum egissem, et per Drusum 
saspe tentassem : quo in genere tu, Antoni, (vere 
loquar) nunquam milii, percontanti aut quaerenti 
aliquid, defuisti; et persaepe me, quae soieres in 
dicendo observare, docuisti. Nunc, quoniam uterque 
vestrum patefecit earum rerum ipsarum aditum, 
quas quaerimus, et quoniam princeps Crassus ejus 
sermonis ordiendi fuit, date nobis hanc veniam, ut 
ea, quae sentitis de omni genere dicendi, subtiliter 
persequamini. Qucd quidem si erit a vobis impe- 
tratum, magnam habebo, Crasse, huic palaestrae et 
Tusculano tuo gratiam ; et longe Academiae illi ac 
Lyceo tuum hoc suburbanum gymnasium ante- 
ponam. 

XXII. Tum ille, Immo vero, inquit, Sulpici, 
rogemus Antonium, qui et potest facere id quod re- 
quiris, et consuevit, ut te audio dicere. Nam me 
quidem fateor semper a genere hoc toto sermonis 
refugisse, et tibi cupienti atque instanti saepissime 
negasse, ut tute paulo ante dixisti. Quod ego non 
superbia neque inhumanitate faciebam, neque quo 
tuo studio rectissimo atque optimo non obsequi vel- 
lem, praesertim cum te unum ex omnibus ad dicen- 
dum maxime natum, aptumque cognossem, sed, 
mehercule, istius disputationis insolentia, atque 
earum rerum, quae quasi in arte traduntur, inscitia. 
Tum Cotta, Quoniam id, quod difficillimum nobis 
videbatur, ut omnino de his rebus, Crasse, loquerere, 
assecuti sumus ; de reliquo jam nostra culpa fuerit, 



DE ORATORE, Lib. 1. Cap. 23. 147 

si te, nisi omnia, qua: percontati erimus, explicaris, 
dimiserimus. I)e his, credo, rebus, inquit Crassus, 
ut in cretionibus scribi solet, " Quibus sciam, po- 
teroque." Tum ille, Namque, quod tu non poteris, 
aut nescies, quis nostriim tam impudens est, qui se 
scire aut posse postulet ? 

Jam vero, ista conditione, dum mihi liceat ne- 
gare posse quod non potero, et fateri nescire quod 
nesciam, licet, inquit Crassus, vestro arbitratu per- 
contemini. Atque, inquit Sulpicius, hoc primum ex 
te, de quo modo Antor.ius exposuit, quid sentias, 
qmerimus ; existimesne artem aliquam esse dicendi. 
Quid F mihi nunc vos, inquit Crassus, tamquam 
alicui Graxulo otioso et loquaci, et fortasse docto 
atque erudito, quastiunculam, de qua meo arbitratu 
loquar, ponitis ? Quando enim me ista curasse aut 
cogitasse arbitramini, et non semper irrisisse potius 
eorum hominum impudentiam, qui, cum in schola 
assedissent, ex magna hominum frequentia dicere 
juberent, si quis quid quaereret ? Quod primum fe- 
runt Leontinum fecisse Gorgiam ; qui permagnum 
quiddam suscipere ac profiteri videbatur, cum se ad 
omnia, de quibus quisque audire vellet, esse pa- 
ratum denuntiaret. Postea vero vulgo hoc facere 
coeperunt, hodieque faciunt, ut nulla sit res, neque 
tanta, neque tam improvisa, neque tam nova, de 
qua se non omnia, quae dici possunt, profiteantur 
esse dicturos. Quod si te, Cotta, arbitrarer, aut te, 
Sulpici, de iis rebus audire velle, adduxissem huc 
Graecum aliquem, qui vos istiusmodi disputationibus 
delectaret ; quod ne nunc quidem difficile factu est. 
Est enim apud M. Pisonem, adolescentem jam huic 
studio deditum, summo hominem ingenio, nostrique 
cupidissimum, peripateticus Staseas, homo nobis 
sane familiaris, et, ut inter homines peritos constare 
video, in illo suo genere omnium princeps. 

XXIII. Quem tu mihi, inquit Mucius, Staseam, 
qucm peripatcticum narras ? Gercndus est tibi mos 



148 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 24. 

adolescentibus, Crasse, qui non Graeci alicujus quo- 
tidianam loquacitatem sine usu, neque ex scholis 
cantilenam, requirunt, sed ex homine omnium sa- 
pientissimo atque eloquentissimo, (atque ex eo, qui 
non in libellis, sed in maximis causis, et in hoc do- 
micilio imperii et gloriae, sit ccnsilio linguaque prin- 
ceps) cujus vestigia persequi cupiunt, ejus sententiam 
sciscitantur. Equidem te cum in dicendo semper 
putavi Deum, tum vero tibi nunquam eloquentiae 
majorem tribui laudem, quam humanitatis; qua 
nunc te uti vel maxime decet, neque defugere eam 
disputationem, ad quam te duo excellentis ingenii 
adolescentes cupiunt accedere. 

Ego vero, inquit, istis obsequi studeo ; neque 
gravabor breviter, meo more, quid quaque de re 
sentiam, dicere. Ac primum illud (quoniam aucto- 
ritatem tuam negligere, Scaevola, fas mihi esse non 
puto) respondeo, mihi dicendi aut nullam artem aut 
pertenuem videri, sed omnem esse contentionem in- 
ter homines doctos in verbi controversia positam. 
Nam si ars ita deflnitur, ut paulo ante exposuit An- 
tonius, ex rebus penitus perspectis, planeque cognitis, 
atque ab opinionis arbitrio sejunctis, scientiaque 
comprehensis ; non mihi videtur ars oratoris esse 
ulla. Sunt enim varia, et ad vulgarem popularem- 
que sensum accommodata, omnia genera hujus fo- 
rensis nostrae dictionis. Sin autem ea, quae cbservata 
sunt in usu ac ratione dicendi, haec ab hominibus 
callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis de- 
signata, generibus illustrata, partibus distributa sunt, 
(id quod fieri potuisse video) ; non intelligo, quam- 
obrem non, si minus illa subtili definitione, at hac 
vulgari opinione, ars esse videatur. Sed, sive est ars, 
sive artis quaedam similitudo, non est quidem ea 
negligenda : verum intelhgendum est, aha quaedam 
ad consequendam eloquentiam esse majora. 

XXIV. Tum Antonius vehementer se assentire 
Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, 



DE OIIATORE, Liu. I. ( ap. 25. 149 

ut ii solerent, qui omnem vim diccndi in arte pone- 
rent, nequc rursum eam totam, sicut plerique phi- 
losophi facerent, repucliaret. Sed existimo, inquit, 
gratuni te his, Crasse, facturum, si ista exposueris, 
quaa putas ad dicendum plus, quam ipsam artem, 
posse prodesse. 

Uicam equidem, quoniam institui ; petamque a 
vobis, inquit, ne has meas ineptias efferatis ; quam- 
quam moderabor ipse, ne, ut quidam magister atquc 
artifex, sed quasi unus e togatorum numero, atque 
ex forensi usu homo mediocris, neque omnino rudis, 
videar, non ipse aliquid a me promsisse, sed fortuito 
in sermonem vestrum incidisse. Equidem, cum pe- 
terem magistratum, solebam in prensando dimittere 
a me Scaevolam, cum ei ita dicerem, me velle esse 
ineptum : id erat petere blandius ; quod nisi inepte 
fieret, bene non posset fieri. Hunc autem esse unum 
hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptus esse 
minime vellem ; quem quidem nunc mearum inep- 
tiarum testem et spectatorem fortuna constituit. Nam 
quid est ineptius, quam de dicendo dicere ; cum ip- 
sum diccrc nunquam sit non ineptum, nisi cum est 
necessarium ? Perge vero, Crasse, inquit Mucius. 
Istam enim culpam, quam vereris, ego praestabo. 

XXV. Sic igitur, inquit Crassus, sentio, naturam 
primum, atque ingenium, ad dicendum vim afferre 
maximam : neque vero istis, de quibus paulo ante 
dixit Antonius, scriptoribus artis, rationem dicendi 
et viam, sed naturam, defuisse. Nam et animi atque 
ingenii celeres quidam motus esse debent, qui et ad 
excogitandum acuti, et ad explicandum ornandum- 
que sint uberes, et ad memoriam firmi atque diu- 
turni. Et si quis est, qui haec putet arte accipi 
posse, (quod falsum est ; praeclare enim se res ha- 
beat, si haec accendi aut commoveri arte possint : 
inseri quidem, et donari ab arte non possunt omnia ; 
sunt enim illa dona natura?) quid de iUis dicet, quae 
certe cum ipso homine nascuntur? linguas solutio, 
o 3 



150 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 26. 

vocis sonus, latera, vires, conformatio quaedam et 
figura totius oris et corpoiis ? Neque hasc ita dico, 
ut ars aliquid limare non possit (neque enim igno- 
ro, et quae bona sint, fieri meliora posse doctrina, 
et quae non optima, aliquo modo acui tamen et cor- 
rigi posse) : sed sunt quidam aut ita lingua haesi- 
tantes, aut ita voce absoni, aut ita vultu motuque 
corporis vasti atque agrestes, ut, etiamsi ingeniis at- 
que arte valeant, tamen in oratorum numerum ve- 
nire non possint. Sunt autem quidam ita in iisdem 
rebus habiles, ita naturae muneribus ornati, ut non 
nati, sed ab aliquo Deo ficti, esse videantur. Mag- 
num quoddam est onus atque munus, suscipere at- 
que profiteri, se esse, omnibus silentibus, unum 
maximis de rebus, magno in conventu hominum, 
audiendum. Adest enim fere nemo, quin acutius 
atque acrius vitia in dicente, quam recta, videat. Ita, 
quidquid est, in quo cffenditur, id etiam illa, quae 
laudanda sunt, obruit. Neque haac in eam senten- 
tiam disputo, ut homines adolescentes, si quid na- 
i.irale forte non habeant, omnino a dicendi studio 
deterream. Quis enim non videt, C. Ca?lio, aequali 
meo, magno honori fuisse, homini novo, illam ip- 
sam, quamcumque assequi potuerit, in dicendo me- 
diocritatem ? Quis vestrum aequalem, Q. Varium, 
vastum hominem atque fcedum, non intelligit, illa, 
ipsa facultate, quamcumque habet, magnam esse in 
civitate gratiam consecutum ? 

XXVI. Sed quia de oratore qussrimus, fingendus 
est nobis oratione nostra, detractis omnibus vitiis, 
orator, atque omni laude cumulatus. Neque enim, 
si multitudo litium, si varietas causarum, si haec 
turba et barbaria forensis dat locum vel vitiosissimis 
oratoribus, idcirco nos hoc, quod quaerimus, omit- 
temus. Itaque in iis artibus, in quibus non utilitas 
quaeritur necessaria, sed animi libera queedam ob- 
lectatio, quam diligenter, et quam prope fastidiose 
judicamus ! Nullae enim lites neque tontroversiee 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 27. 101 

sunt, qua: cogant homines, sicut in foro non bonos 
oratores, item in theatro actores malos, perpeti. Est 
igitur oratori diligenter providendum, non uti illis 
satisfaciat, quibus necesse est ; sed ut iis admirabilis 
esse videatur, quibus libere liceat judicare. Ac, si 
quaeritis, plane, quid sentiam, enuntiabo apud ho- 
mines familiarissimos, quod adhuc semper tacui, et 
tacendum putavi. IMihi etiam, quique optime di- 
cunt, quique id facillime atque ornatissime facere 
possunt, tamen, nisi timide ad diccndum accedunt, 
et in exordienda. oratione perturbantur, pacne impu- 
dentes videntur : tametsi id accidcre non potest : ut 
enim quisque optime dicit, ita maxime diccndi diffi- 
cultatem, variosque eventus orationis, exspectatio- 
nemque hominum, pertimescit. Qui vero nihil potest 
dignum re, dignum nomine cratoris, dignum homi- 
num auribus efficere atque edere, is mihi, etiamsi 
commovetur in dicendo, tamen impudens videtur. 
Non enim pudendo, sed non faciendo id, qucd non 
decet, impudentias nomen effugere debemus. Quem 
vero non pudet (id quod in pleiisque vidco), hunc 
ego non reprehensione solum, sed etiam pcena, dig- 
num puto. Equidem et in vobis ar.imadvertere soleo, 
et in me ipso saspissime expericr, ut exalbescam in 
principiis dicendi, et tota niente atque omnibus ar- 
tubus contremiscam. Adolescentulus vero sic initio 
accusationis exanimatus sum, ut hoc summum be- 
neficium Q. JMaximo debuerim, quod continuo con- 
silium dimiserit, simul ac me fiactum ac debilitatum 
metu viderit 

Hic omnes assensi, significare inter sese, et col- 
loqui cceperunt : fuit enim mirificus quidam in Crasso 
pudor, qui tamen non modo non obesset ejus ora- 
tioni, sed etiam probitatis commendatione prodesset. 

XXVII. Tum Antonius, Saepe, ut dicis, inquit, 
animadverti, Crasse, et te, et cacteros summos ora- 
tores, quamquam tibi par, mea. sententia, nemo un- 
quam fuit, in dicendi exordio permoveri. Cujus qui- 



152 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 28. 

dem rei cum causam quaererem, quidnam esset, cur, 
ut in quoque oratore plurimum esset, ita maxime is 
pertimesceret, has causas inveniebam duas : unam, 
quod intelligerent ii, quos usus ac natura docuisset, 
nonnunquam summis oratoribus non satis ex sen- 
tentia. eventum dicendi procedere : ita non injuria, 
quotiescumque dicerent, id, quod aliquando posset 
accidere, ne tum accideret, timere. Altera cst haec, 
de qua, queri saepe soleo ; caeterarum homines artium 
spectati et probati, si quando aliquid minus bene fe- 
cerunt, quam solent, aut noluisse, aut valetudine 
impediti non potuisse, consequi id quod scirent, pu- 
tantur : noluit, inquiunt, hodie agere Roscius ; aut, 
crudior fuit : oratoris peccatum, si quod est animad- 
versum, stultitiae peccatum videtur. Stultitia autem 
excusationem non habet ; quia nemo videtur, aut 
quia crudus fuerit, aut quod ita maluerit, stultus 
fuisse. Quo etiam gravius judicium in dicendo sub- 
imus. Quoties enim dicimus, toties de nobis judica- 
tur : et, qui semel in gestu peccavit, non continuo 
existimatur nescire gestum ; cujus autem in dicendo 
aliquid reprehensum est, aut aeterna in eo, aut certe 
diuturna, valet opinio tarditatis. 

XXVIII. Illud vero, quod a te dictum est, esse 
permulta, quae orator nisi a natura. haberet, non 
multum a magistro adjuvaretur, valde tibi assentior ; 
inque eo vel maxime probavi summum illum doc- 
torem, Alabandensem Apollonium, qui, cum mer- 
cede doceret, tamen non patiebatur eos, quos judi- 
cabat non posse oratores evadere, operam apud sese 
perdere ; dlmittebatque ; et ad quam quemque artem 
putabat esse aptum, ad eam impellere atque hortari 
solebat. ISatis est enim caeteris artificiis percipiendis, 
tantummodo similem esse hominis ; et id, quod tra- 
datur, (vel etiam inculcetur, si quis forte sit tardior) 
posse percipere animo, et memoria custodire. Non 
quaeritur mobilitas linguae, non celeritas verborum, 
non denique ea, quas nobis non possumus fingere, 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 29. 153 

facies, vultus, sonus. In oratore autem, acumen dia- 
lecticorum, sententiae philosophorum, verba prope 
poetarum, memoria jurisconsultorum, vox tragcedo- 
rum, gestus paene summorum actorum est requiren- 
dus. Quamobrem nihil in hominum genere rarius 
perfecto oratore inveniri pctest : quae enhn, singula- 
rum rerum artifices singula si mediocriter adepti 
sunt, probantur, ea, nisi omnia summa sunt in ora- 
tore, probari non possunt. 

Tum Crassus, Atqui vide, inquit, in artificio per- 
quam tenui et levi, quanto plus adhibeatur dili- 
gentiae, quam in hac re, quam constat esse maxi- 
mam. Sarpe enim soleo audire Roscium, cum ita 
dicat, se adhuc reperire discipulum, quem quidem 
probaret, potuisse neminem ; non quo non essent 
quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset 
vitii, id ferre ipse non posset. NihU est enhn tam 
insigne, nec tam ad diuturnitatem memoriae stabile, 
quam id, in quo aliquid ofFenderis. Itaque ut, ad 
hanc similitudinem hujus histrionis, oratoriam lau- 
dem dirigamus, videtisne, quam nihil ab eo, nisi 
perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat ? nihil 
nisi ita, ut deceat, et uti omnes moveat atque de- 
lectet ? ltaque hoc jamdiu est consecutus, ut, in quo 
quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius 
diceretur. Hanc ego absolutionem perfectionemque 
in oratore desiderans, a qua ipse longe absum, facio 
impudenter : milii enim volo ignosci, cseteris ipse 
non ignosco. Nam qui non potest, qui *itiose facit, 
quem denique non decet, hunc (ut Apollonius ju- 
bebat) ad id, quod facere possit, detrudendum puto. 

XXIX. Num tu igitur, inquit Sulpicius, me, aut 
hunc Cottam, jus civile aut rem militarem jubes dis- 
cere ? nam quis ad ista summa, atque in omni ge- 
nere perfecta, potest pervenire ? Tum ille, Ego vero, 
inquit, quod in vobis egregiam quamdam ac prae- 
claram indolem ad dicendum esse cognovi, idcirco 
haec exposui omnia ; nec magis ad eos deterrendos, 



154 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 30. 

qui non possent, quam ad vos, qui possetis, exacu- 
endos, accommodavi orationem meam : et quamquam 
in utroque vestrum summum esse ingenium studium- 
que perspexi, tamen haec, quae sunt in specie posita, 
de quibus plura fortasse dixi quam solent Graeci di- 
cere, in te, Sulpici, divina sunt. Ego enim neminem, 
nec motu corporis neque ipso habitu atque forma, 
aptiorem, nec voce pleniorem aut suaviorem, mihi 
videor audisse ; quae quibus a natura minora data 
sunt, tamen illud assequi possunt, ut iis, quae ha- 
beant, modice et scienter utantur, et ut ne dedeceat : 
id enim est maxime vitandum ; et de hoc uno mi- 
nime est facile praxipere, non mihi modo, qui, sicut 
unus paterfamilias, his de rebus loquor, sed etiam 
ipsi illi Roscio ; quem saepe audio dicere, caput esse 
artis, decere ; quod tamen unum id esse, quod tradi 
arte non possit. Sed, si placet, sermonem alio trans- 
feramus ; et nostro more aliquando, non rhetorico, 
loquamur. 

Minime vero, inquit Cotta : nunc enim te jam 
exoremus necesse est, quoniam retines nos in hoc 
studio, nec ad aliam dimittis artem, ut nobis ex- 
phces, quidquid est istud, quod tu in dicendo potes : 
neque enim sumus nimis avidi : ista, tua mediocri 
eloquentia. contenti sumus ; idque ex te quaerimus, 
(ut ne plus nos assequamur, quam quantulum tu in 
dicendo assecutus es) quoniam, quae a natura expe- 
tenda sunt, ea dicis non nimis deesse nobis, quid 
praeterea esse assumendum putes ? 

XXX. Tum Crassus arridens, Quid censes, in- 
quit, Cotta, nisi studium, et ardorem quemdam amo- 
ris ? sine quo cum in vita nihil quidquam egregium, 
tum certe hoc, quod tu expetis, nemo unquam as- 
sequetur. Neque vero vos ad eam rem video esse 
cohortandos, quos, cum mihi quoque sitis molesti, 
nimis etiam flagrare intclligo cupiditate. Sed pro- 
fecto studia nihil prosunt perveniendi ahquo, nisi 
illud, quod eo, quo intendas, ferat deducatque, 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 31. 155 

cognoris. Quare, quoniam mihi levius quoddam 
onus imponitis, neque ex me de oratoris arte, sed ile 
hac mea, (quantulacumque est) facultate quaeritis, 
exponam vobis quamdam, non aut perreconditam, 
aut valde difficilem, aut magnificam, aut gravem 
rationem consuetudinis meae, qua quondam solitus 
sum uti, cum milii in isto studio versari adolescenti 
licebat. Tum Sulpicius, O diem, Cotta, nobis, in- 
quit, optatum ! quod enim neque precibus unquam, 
nec imidiando, nec speculando, assequi potui, (ut, 
quid Crassus ageret, meditandi aut dicendi causa, 
non modo videre mihi, sed ex ejus scriptore et lec- 
tore Diphilo suspicari, liceret) id spero nos esse ad- 
eptos, omniaque jam ex ipso, quae diu cupimus, 
cognituros. 

XXXI. Tum Crassus, Atqui arbitror, Sulpici, 
cum audieris, non tam te haec admiraturum, quae 
dixero, quam existimaturum, tum, cum ea audire 
cupiebas, causam, cur cuperes, non fuisse. Nihil 
enim dicam reconditum, nihil exspectatione vestra. 
dignum, nihil aut inauditum vobis, aut cuiquam 
novum. Nam principio illud, quod est homine in- 
genuo liberaliterque educato dignum, non negabo 
me ista omnium communia et contrita praecepta di- 
dicisse: primum, oratoris officium esse, dicere ad 
persuadendum accommodate : deinde, esse omnem 
orationem aut de infinitae rei quaestione, sine desig- 
natione personarum et temporum ; aut de re certis 
in personis ac temporibus locata. In utraque autem 
re quidquid in controversiam veniat, in eo quaeri so- 
lere, aut factumne sit, aut, si est factum, quale sit, 
aut etiam quo nomine vocetur, aut (quod nonnuUi 
addunt) rectene factum esse videatur. Exsistere au- 
tem controversias etiam ex scripti interpretatione, in 
quo aut ambigue quid sit scriptum, aut contrarie, 
aut ita ut a sententia scriptum dissideat ; his autem 
omnibus partibus subjecta quaedam esse argumenta 
propria. Sed causarum, quae sint a communi quae- 



15G DE ORATORE, Lib. I. Cap. 32. 

stione sejunctae, partim in judiciis versari, partim in 
deliberationibus : esse etiam genus tertium, quod in 
laudandis aut vituperandis hominibus poneretur : 
certosque esse locos, quibus in judiciis uteremur, in 
quibus aequitas quaereretur : alios in deliberationibus, 
qui omnes ad utilitatem dirigerentur eorum, quibus 
consilium daremus ; alios item in laudationibus, in 
quibus ad personarum dignitatem omnia referrentur. 
Cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in quin- 
que partes distributa, ut deberet reperire primum, 
quid diceret ; deinde inventa non solum ordine, sed 
etiam momento qucdam atque judicio, dispensare 
atque componere ; tum ea denique vestire atque or- 
nare oratione ; post memoria. sepire ; ad extremum 
agere cum dignitate ac venustate. Etiam illa cogno- 
ram, et acceperam, antequam de re diceremus, initio 
conciliandos eorum esse animos, qui audirent ; deinde 
rem demonstrandam ; postea controversiam consti- 
tuendam ; tum id, quod nos intenderemus, confir- 
mandum ; post, quae contra dicerentur, refellenda ; 
extrema autem oratione, ea, quae pro nobis essent, 
amplificanda et augenda ; quaeque essent pro adver- 
sariis, infirmanda atque frangenda. 

XXXII. Audieram etiam quae de orationis ipsius 
ornamentis traderentur ; in qua, praecipitur primum, 
ut pure et Latine loquamur ; deinde ut plane et di- 
lucide ; tum ut ornate ; post ad rerum dignitatem 
apte et quasi decore : singularumque rerum praecepta 
cognoram. Quinetiam, quae maxime propria essent 
naturae, tamen his ipsis artem adhiberi videram : 
nam de actione et de memoria, quaedam brevia, sed 
magna. cum exercitatione, praecepta gustaram. In 
his enim fere rebus omnis istorum artificum doctrina 
versatur, quam ego si nihil dicam adjuvare, men- 
tiar : habet enim quaedam, quasi ad commonendum 
oratorem, quo quidque referat, et quo intuens, ab 
eo, quodcumque sibi proposuerit, minus aberret. Ve- 
rum ego hanc vim intelligo esse in praeceptis omni- 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 33. 157 

bus, non ut ea secuti oratores eloquentias laudem 
sint adepti, sed, quae sua. sponte homines eloquentes 
facerent, ea quosdam observasse, atque [id egisse:] 
sic esse non eloquentiam ex artirlcio, sed artiticium 
ex eloquentia. natum : quod tamen, ut ante dixi, 
non ejicio : est enim, etiamsi minus necessarium ad 
bene dicendum, tamen ad cognoscendum non illibe- 
rale. Et exercitatio quaedam suscipienda vobis est : 
quamquam vos quidem jampridem estis in cursu : 
sed ii, qui ingrediuntur in stadium, quique ea, quae 
agenda sunt in foro, tamquam in acie, possunt etiam 
nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac me- 
ditari. Hanc ipsam, inquit Sulpicius, nosse volu- 
mus : attamen ista, quae abs te breviter de arte 
decursa sunt, avidire cupimus, quamquam sunt nobis 
quoque non inaudita. Verum illa mox : nunc, de 
ipsa. exercitatione quid sentias, quaeiimus. 

XXXIII. Equidem probo ista, Crassus inquit, 
quae vos facere soletis, ut, causa aliqua. posita con- 
simili causarum earum quae in forum deferuntur, 
dicatis quam maxime ad veritatem accommodate : 
sed plerique in hoc vocem mcdo, neque eam scien- 
ter, et vires exercent suas, et linguae celeritatem in- 
citant, verborumque frequentia. delectantur. In quo 
falht eos, quod audierunt, " dicendo homines, ut 
dicant, efficere solere :" vere enim etiam illud dici- 
tur, " Perverse dicere homines, perverse dicendo, 
faciUime consequi." Quamobrem, in istis ipsis ex- 
ercitationibus, etsi utile est etiam subito saepe di- 
cere, tamen illud utilius, sumto spatio ad ccgitan- 
dum, paratius atque accuratius dicere. Caput autem 
est, quod (ut vere dicam) miniine facimus, (est enim 
magni laboris, quem plerique fugimus) quam pluri- 
mum scribere. M Stilus optimus et praestantissimus 
dicendi efFector ac magister ;" neque injuria : nam, 
si subitam et fortuitam orationem commentatio et 
cogitatio facile vincit ; hanc ipsam profecto assidua 
ac diligens scriptura superabit. Omnes enim, sive 

(Rheior.) VOL. i. P 



158 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 34. 

artis sunt loci, sive ingenii cujusdam atque pruden- 
tiae, qui modo insunt in ea re de qua, scribimus, an- 
quirentibus nobis, omnique acie ingenii contemplan- 
tibus, ostendunt se et occurrunt : omnesque sententiae, 
verbaque omnia, quse sunt cujusque generis maxime 
illustria, sub acumen stili subeant et succedant ne- 
cesse est : tum ipsa collocatio conformatioque ver- 
borum perficitur in scribendo, non poetico, sed quo- 
dam oratorio numero et modo. Haec sunt, quae cla- 
mores et admirationes in bonis oratoribus efficiunt ; 
neque ea quisquam, nisi diu multumque scriptitarit, 
etiam si vehementissime se in his subitis dictionibus 
exercuerit, consequetur : et qui a scribendi consue- 
tudine ad dicendum venit, hanc affert facultatem, 
ut, etiam subito si dicat, tamen illa, quae dicantur, 
similia scriptorum esse videantur; atque etiam, si 
quando in dicendo scriptum attulerit aliquid, cum ab 
eo discesserit, reliqua similis oratio consequetur. Ut, 
concitato navigio, cum remiges [sustinuerunt,] retinet 
tamen ipsa navis motum et cursum suum, intermisso 
impetu pulsuque remorum; sic, in oratione per- 
petua, cum scripta deficiunt, parem tamen obtinet 
oratio reliqua cursum, scriptorum snnilitudine et vi 
concitata. 

XXXIV. In quotidianis autem cogitationibus, 
equidem mihi adolescentulus proponere solebam il- 
lam exercitationem maxime, qua C. Carbonem, nos- 
trum illum inimicum, solitum esse uti sciebam, ut 
aut versibus propositis quam maxime gravibus, aut 
oratione aliqua lecta ad eum finem, quem memoria 
possem comprehendere, eam rem ipsam, quam le- 
gissem, verbis aliis, quam maxime possem lectis, 
pronuntiarem : sed post animadverti, hoc esse in hoc 
vitii, quod ea verba, quae maxime cujusque rei pro- 
pria, quaeque essent ornatissima atque optima, oc- 
cupasset, aut Ennius, si ad ejus versus me exercerem, 
aut Gracchus, si ejus orationem mihi forte propo- 
suissem : ita, si iisdem verbis uterer, nihil prodesse; 



DE ORATORE, Lib. I. CAr. 34. 159 

si aliis, etiam obesse, cum minus idoneis uti consues- 
cerem. Postea mihi placuit, eoque sum usus atloles- 
cens, ut summorum oratorum Uraecas orationes ex- 
plicarem ; quibus lectis, hoc assequebar, ut, cum ea, 
quae legerem Graece, Latine redderem, non solum 
optimis verbis uterer, et tamen usitatis, sed etiam 
exprimerem quaedam verba imitando, quae nova nos- 
tris essent, dummodo essent idonea. Jam vocis et 
spiritus, et totius corporis, et ipsius linguae, motus et 
exercitationcs, non tam artis indigent, quam laboris ; 
quibus in rebus habenda est ratio diligenter, quos 
imitemur, quorum shniles velimus esse. Intuendi 
nobis sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne 
mala. consuetudine ad aliquam deformitatem pravi- 
tatemque veniamus. Exercenda est etiam memoria, 
ediscendis ad verbum quam plurimis et nostris scrip- 
tis et alienis. Atque, in ea exercitatione, non sane 
mihi displicet adhibere, si consueris, etiam istam lo- 
corum simulacrorumque rationem, quae in arte tra- 
ditur. Educenda deinde dictio est, ex hac domestica 
exercitatione et umbratili, medium in agmen, in 
pulverem, in clamorem, in castra, atque in aciem 
forensem : subeundus usus omnium, et periclitandae 
vires ingenii ; et illa commentatio inclusa in veritatis 
lucem proferenda est. Legendi etiam poetae, cognos- 
cenda historia, omnium bonarum artium scriptores 
ac doctores et legendi et pervolutandi, et exercita- 
tionis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vi- 
tuperandi, refellendi; disputandumque de omni re 
in contrarias partes ; et, quidquid erit in quaque re, 
quod probabile videri possit, eliciendum atque dicen- 
dum. Perdiscendum jus civile, cognoscendse leges, 
percipienda omnis antiquitas, senatoiia consuetudo, 
disciplina reipublicae, jura sociorum, fcedera, pac- 
tiones, causa imperii cognoscenda est : libandus etiam 
ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam lepos, 
quo, tamquam sale, perspergatur omnis oratio. Et- 
tudi vobis omnia, qute scntitbam; quae fortasse, 



160 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 35. 

quemcumque patremfamilias arripuissetis ex aliquo 
circulo, eadem vobis percontantibus respondisset. 

XXXV. Hcec cum Crassus dixisset, silentium est 
consecutum. Sed quamquam satis iis qui aderant, 
ad id quod erat propositum, dictum videbatur, ta- 
men sentiebant celerius esse multo, quam ipsi vel- 
lent, ab eo peroratum. Tum Scaevola, Quid est, 
Cotta ? inquit : quid tacetis ? nihilne vobis in men- 
tem venit, quod praeterea a Crasso requiratis ? Immo 
id, mehercule, inquit, ipsum attendo : tantus enim 
cursus verborum fuit, et sic evolavit oratio, ut ejus 
vim atque incitationem adspexerim ; vestigia ingres- 
sumque vix viderim : et, tamquam in aliquam lo- 
cupletem ac refertam domum venirem, non explicata 
veste, neque proposito argento, neque tabulis et sig- 
nis propalam collocatis, sed his omnibus multis 
magnificisque rebus constructis ac reconditis ; sic 
modo in oratione Crassi divitias atque ornamenta 
ejus ingenii per quaedam involucra atque integu- 
menta perspexi : sed ea cum contemplavi cuperem, 
vix adspiciendi potestas fuit. Ita neque hoc possum 
dicere, me omnino ignorare quid possideat, neque 
plane nosse ac vidisse. Quin tu igitur facis idem, 
inquit Scaevola, quod faceres, si in aliquam domum 
plenam ornamentorum, villamve, venisses ? Si ea se- 
posita (ut dicis) essent, tu valde spectandi cupidus 
esses ; non dubitares rogare dominum, ut proferri 
juberet, praesertim si esses familiaris : similiter nunc 
petes a Crasso, ut eam copiam ornamentorum suo- 
rum, quam constructam uno in loco, quasi per tran- 
sennam, praetereuntes strictim adspeximus, in lucem 
proferat, et suo quidque in loco collocet. Ego vero, 
inquit Cotta, a te peto, Scarvola : me enim, et hunc 
Sulpicium, impedit pudor ab homine omnium gra- 
vissimo, qui genus hujusmodi disputationis semper 
contemserit, haac, quae isti forsitan puerorum ele- 
menta videantur, exquirere. Sed tu hoc nobis da, 
Scaevola ; et perfice, ut Crassus haec, quae coarctavit 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 30. [ftl 

et peranguste refersit in oratione sua, dilatet nobis 
atque explicet. Ego, mchercule, inquit Mucius, 
antea vestra. magis hoc causa. volebam, quam mea. 
Neque enim tantopere hanc a Crasso disputationem 
desiderabam, quantopere ejus in causis oratione de- 
lector : nunc vero, Crasse, mea. quoque etiam causa 
rogo, ut, quoniam tantum habemus otii, quantum 
jamdiu nobis non contigit, ne graveris exaedificare id 
opus, quod instituisti. Formam enim totius negotii 
opinione majorem melioremque video ; quam vehe- 
menter probo. 

XXXVI. Enimvero, inquit Crassus, mirari satis 
non queo, etiam te ba?c, Scaevola, desiderare, quae 
neque ego teneo, uti ii qui docent : neque sunt ejus 
generis, ut, si optime tenerem, digna essent ista. sa- 
pientia ac tuis auribus. AiV tu ? inquit ille. Si de 
istis communibus et pervagatis vix huic setati audi- 
endum putas, etiamne illa negligere possumus, quas 
tu oratori cognoscenda esse dixisti, de naturis homi- 
num, de moribus, de rationibus iis, quibus hominum 
mentes et incitarentur et reprimerentur, de liistoria, 
de antiquitate, de administratione reipublica?, deni- 
que de nostro ipso jure civili ? Iianc enim ego 
omnem scientiam et copiam rerum in tua. pmdentia 
sciebam inesse : in oratoris vero instrumento tam 
lautam supellectilem nunquam videram. 

Potes igitur, inquit Crassus, (ut alia omittam in- 
numerabilia et inmiensa, et ad ipsum tuum jua civik- 
veniam) oratores putare eos, quos multas horas ex- 
spectavit, cum in Campum properaret, et ridens et 
stomachans Scsevola, cum Hypsasus maxima. voce, 
plurimis verbis, a Bf. Crasso praetore contenderet, 
ut ei, quem defendebat, causfi cadere liceret ; Cn. 
autem Octavius, homo consularis, non minus longa 
oratione recusaret, ne adversarius causa caderet, ac 
ne is, pro quo ipse diceret, turpi tutelae judicio, at- 
que omni molestia, stultitiii advcrsarii, hberarclur ? 
Ego vero istos, inquit, (mcmiiii enim milii narrarc 
p 3 



162 DE ORATOIIE, Lib. I. Cap. 37. 

Mucium) non modo oratoris nomine, sed ne foro 
quidem dignos putarim, Atqui non defuit illis pa- 
tronis, inquit Crassus, eloquentia, neque dicendi 
ratio aut copia, sed juris civilis prudentia ; quod 
alter plus, lege agendo, petebat, quam quantum lex 
in XII. tabulis permiserat ; quod cum impetrasset, 
causa. caderet; alter iniquum putabat plus secum 
agi, quam quod erat in actione ; neque intelligebat, 
si ita esset actum, litem adversarium perditurum. 

XXXVII. Quid ? his paucis diebus, nonne, no- 
bis in tribunali Q. Pompeii, prsctoris urbani, fami- 
liaris nostri, sedentibus, homo ex numero disertorum 
postulabat, ut illi, unde peteretur , vetus atque usitata 
exceptio daretur, " Cujus pccuniag dies fuisset ?" 
quod petitoris causa. comparatum esse non intellige- 
bat ; ut, si ille inficiator probasset judici, ante peti- 
tam esse pecuniam quam esset ccepta deberi, petitor 
rursus cum peteret, exceptione excluderetur, " Quod 
ea res in judicium antea venisset." Quid ergo hoc 
fleri turpius aut dici potest, quam eum, qui hanc 
personam susceperit, ut amicorum controversias cau- 
sasque tueatur, laborantibus succurrat, asgris medea- 
tur, affhctos excitet, hunc in minimis tenuissimisque 
rebus ita labi, ut aliis miserandus, aliis irridendus, 
esse videatur ? Equidem propinquum nostrum, P. 
Crassum, illum Divitem, cum multis aliis rebus 
elegantem hominem et ornatum, tum praecipue in 
hoc [ferendum] et laudandum puto, quod, cum P. 
Scaevolaa frater esset solitus ei persaepe dicere, neque 
illum in jure civili satis [ihi arti] facere posse, nisi 
dicendi copiam assumsisset (quod quidem hic, qui 
mecum consul fuit, filius ejus, est consecutus) ; neque 
se ante causas amicorum tractare atque agere coe- 
pisse, quam jus civile didicisset. Quid vero ille M. 
Cato ? nonne et eloquentia. tanta. fuit, quantam illa 
tempora, atque illa astas in hac civitate ferre maxi- 
mam potuit, et juris civilis omnium peritissimus ? 
Verecundius hac de re jamdudum loquor, quod ad- 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 38. 163 

est vir in dicendo summus, quem ego unum oratorem 
maxime admiror ; sed tamen idem hoc semper jus 
civile contemsit. Verum, quoniam sententiae atque 
opinionis meae voluistis esse participes, nihil occul- 
tabo ; et, quoad potero, vobis exponam, quid de 
quaque re sentiam. 

XXXVIII. Antonii incredibilis quaedam, et prope 
singularis et divina, vis ingenii videtur, etiamsi hac 
scientia juris nudata sit, posse se facile caeteris armis 
prudentiae tueri atque defendere. Quamobrem hic 
nobis sit exceptus : caeteros vero non dubitabo pri- 
mum inertiae condemnare sententia mea, post etiam 
impudentiae. Nam volitare in foro, haeiere in jure 
ac praetorum tribunalibus, judicia privata magnarum 
rerum obire, in quibus saepe non de facto, sed de 
aequitate ac jure, certetur, jactare se in causis cen- 
tumviralibus, in quibus usucapionum, tutelarum, 
gentilitatum, agnationum, alluvionum, circumluvio- 
num, nexorum, mancipiorum, parietum, luminum, 
stillicidiorum, testamentorum ruptorum aut ratorum, 
caeterarumque rerum innumerabilium jura versen- 
tur, cum omnino, quid suum, quid alienum, quare 
denique civis aut peregrinus, servus aut liber quis- 
piam sit, ignoret, insignis est impudentiae. Illa vero 
deridenda arrogantia est, in minoribus navigiis ru- 
dem esse se confiteri ; quinqueremes, aut etiam ma- 
jores, gubernare didicisse. Tu mihi cum in circulo 
decipiare adversarii stipulatiuncula, cum obsignes 
tabellas clientis tui, quibus in tabellis id sit scrip- 
tum, quo ille capiatur ; ego tibi ullam causam ma- 
jorem committendam putem ? Citius, hercule, is, 
qui duorum scalmorum naviculam in portu everterit, 
in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit. 
Quid ? si ne parvae quidem causae sunt, sed saepe 
maximae, in quibus certatur de jure civili ; qucd 
tandem os est illius patroni, qui ad eas causas sine 
ulla scientia juris audet accedere ? Quae potuit igitur 
esse causa major, quam illius militis, de cujus morte 



1G4 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 39. 

cum domum falsus ab exercitu nuntius venisset, et 
pater ejus, re credita, testamentum mutasset, et, 
quem ei visum esset, fecisset hseredem, essetque ipse 
mortuus ; res delata est ad centumviros, cum nules 
domum revenisset, egissetque lege in hasreditatem 
paternam [testamento exhaeres fiiius] ? Nempe in ea 
causa quaesitum est de jure civili, possetne paterno- 
rum bonorum exhaeres esse filius, quem pater testa- 
mento neque haeredem neque exhaeredem scripsisset 
nominatim ? 

XXXIX. Quid ? qua de re inter Marcellos et 
Claudios patricios centumviri judicarunt, cum Mar- 
celli ab hberti fiho stirpe, Claudii patricii ejusdem 
hominis haerechtatem gente, ad se rediisse dicerent ; 
nonne in ea causa fuit oratoribus de toto stirpis ac 
gentihtatis jure dicendum ? Quid ? quod item in 
centumvirah judicio certatum esse accepimus, qui 
Romam in exsihum venisset, cui Romae exsulare jus 
esset, si se ad ahquem quasi patronum apphcavisset, 
intestatoque esset rnortuus ; * * * nonne in ea. causa 
jus apphcationis, obscurum sane et ignotum, pate- 
factum in judicio atque iilustratum est a patrono ? 
Quid ? nuper, cum ego C. Sergii Auratae contra 
hunc nostrum Antonium judicio privato causam de- 
fenderem ; nonne omnis nostra in jure versata de- 
fensio est? Cum enim Marius Grratidianus aedes 
Auratae vendidisset, neque servire quamdam earum 
aedium partem, in mancipii lege dixisset ; defende- 
bamus, quidquid fuisset incommodi in mancipio, id 
si venditor scisset, neque declarasset, praestare de- 
bere. Quo quidem in genere famiharis noster M. 
Bucculeius, homo neque meo judicio stultus, et suo 
valde sapiens, et a juris studio non abhorrens, simili 
in re quodam modo nuper erravit. Nam cum a?des 
L. Fuflo venderet, in mancipio lumina, uti tum es- 
sent, ita recepit. Fufius autem, simul atque aedificari 
cceptum est in quadam parte urbis, quae modo ex 
ilhs aedibus conspici posset, egit statim cum Buc- 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 40. 1G5 

culeio, quod, cuicumque particulae coeli officeretur, 
quamvis esset procul, mutari lumina putabat. Quid 
vero ? clarissima M' Curii causa, M. que Coponii, 
nuper apud centumviros, quo concursu hominum, 
quii exspectatione defensa est ! cum Q. Scaevola, 
ajqualis et collega meus, homo omnium et disciplina 
juris civilis eruditissimus, et ingenio prudentiaque 
acutissimus, et oratione maxime limatus atque sub- 
tilis, atque (ut ego soleo dicere) juris periiorum elo- 
quentissimus, eloquentium juris peritissimus, ex 
scripto testamentorum jura defenderet, negaretque, 
nisi postumus et natus, et, antequam in suam tute- 
lam venisset, mortuus esset, haeredem eum esse posse, 
qui esset, secundum postumum et natum et mor- 
tuum, haeres institutus : ego voluntatem defenderem ; 
hac eum tum mente fuisse, qui testamentum fecisset, 
ut, si filius non esset, qui in tutelam venisset, M' 
Curius esset hasres. Num destitit ut»rque nostrum, 
in ea causS, in auctoritatibus, in exemplis, in testa- 
mentorum formulis, hoc est, in medio jure civili, 
versari ? 

XL. Omitto jam plura exempla causarum am- 
pHssimarum, quae sunt innumerabilia : capitis nostri, 
saepe potest accidere, ut causae versentur in jure. 
Etenim sic C. Mancinum, nobilissimum atque opti- 
mum virum, ac consularem, cum eum propter in- 
vidiam Numantini fcederis pater-patratus ex S. C. 
Numantinis dedidisset, eumque illi non recepissent, 
posteaque Mancinus domum revenisset, neque in 
senatum introire dubitasset ; P. Rutilius, M. filius, 
tribunus plebis, de senatu jussit educi, quod eum 
civem negaret esse ; quia memoria sic esset prodi- 
tum, quem pater suus aut populus vendidisset, aut 
pater-patratus dedidisset, ei nullum esse postlimi- 
nium. Quam possumus repciire ex omnibus rebus 
civilibus causam contentionemque majorem, quam 
de ordine, de civitate, de libertate, de capite hominis 
consularis ; praesertim cum hax non in crimine ali- 



166 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 41. 

quo, quod ille posset inficiari, sed in civili jure, con- 
sisteret ? Similique in genere, inferiore ordine, si 
quis apud nos servisset ex populo focderato, seseque 
liberasset, ac postea domum revenisset; quaesitum 
est apud majores nostros, num is ad suos postliminio 
rediisset, et amisisset hanc civitatem. Quid ? de li- 
bertate, (quo judicium gravius esse nullum potest) 
nonne ex jure civili potest esse contentio, cum quae- 
ritur, is, qui domini voluntate census sit, continuone, 
an ubi lustrum conditum, liber sit? Quid, quod 
usu, memoria. patrum, venit, ut paterfamilias, qui 
ex Hispania. Romam venisset, cum uxorem prae- 
gnantem in provincia reliquisset, Romaeque alteram 
duxisset, neque nuntium priori remisisset, mortuus- 
que esset intestato, et ex utraque filius natus esset ; 
mediocrisne res in controversiam adducta est ? cum 
quaereretur de duobus civium capitibus, et de puero, 
qui ex posteriore natus erat, et de ejus matre ; quae, 
si judicaretur, certis quibusdam verbis, non novis 
nuptiis, fieri cum superiore divortium, in concubinae 
locum duceretur. Ha?c igitur, et horum similia jura 
suae civitatis ignorantem, erectum et celsum, alacri 
et promto ore ac vultu, huc atque illuc intuentem, 
vagari magna cum caterva toto foro, praesidium 
chentibus, atque opem amicis, et prope cunctis civi- 
bus lucem ingenii et consihi sui porrigentem atque 
tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum 
est? 

XLI. Et, quoniam de impudentia. dixi, castige- 
mus etiam segnitiem hominum atque inertiam. Nam, 
si esset ista cognitio juris magna ac dirficilis, tamen 
utihtatis magnitudo deberet homines ad suscipien- 
dum discendi laborem impeUere. Sed, O Dii im- 
mortales ! non dicerem hoc, audiente Scaevola, nisi 
ipse dicere soleret, nulhus artis faciliorem sibi cogni- 
tionem videri. Quod quidem certis de causis a ple- 
risque aiiter existimatur : primum, quia veteres ilh, 
qui huic scientiae praefuerunt, obtinendae atque au- 



DE ORATOIIE, Lib. I. Cap. 42. 167 

gendae potentiae sua3 causa, pervulgari artem suam 
noluerunt ; deinde, posteaquam est editum, expositis 
a Cn. Flavio primum actionibus, nulli fuerunt, qui 
illa artificiose digesta generatim componerent. Nihil 
est enim, quod ad artem redigi possit, nisi ille prius, 
qui illa tenet quorum artem instituere vult, habeat 
illam scientiam, ut ex iis rebus, quarum ars nondum 
sit, artem efficere possit. Hoc video, dum breviter 
voluerim dicere, dictum a me esse paulo obscurius : 
sed experiar, et dicam, si potero, planius. 

XLII. Omnia fere, quae sunt conclusa nunc ar- 
tibus, dispersa et dissipata quondam fuerunt ; ut, in 
musicis, numeri et voces et mcdi ; in geometria, li- 
neamenta, formae, intervalla, magnitudines ; in as- 
trologia, cceli conversio, ortus, obitus, motusque 
siderum ; in grammaticis, poetarum pertractatio, 
historiarum cognitio, verborum interpretatio, pro- 
nuntiandi quidam sonus ; in hac denique ipsa, ratione 
dicendi, excogitare, ornare, disponere, meminisse, 
agere ; ignota quondam omnibus, et diffusa late vi- 
debantur. Adhibita est igitur ars quaedam extrin- 
secus ex alio genere qucdam, quod sibi totum phi- 
losophi assumunt, qiue rem dissolutam divulsamque 
conglutinaret, et ratione quadam constringeret. Sit 
ergo in jure civili finis hic, legitimae atque usitatae in 
rebus causisque civium aequabilitatis conservatio. 
Tum sunt notanda genera, et ad certum numerum 
paucitatemque revocanda. Genus autem est id, quod 
sui similes communione quadam, specie autem dif- 
ferentes, duas aut plures complectitur partes. Partes 
autem sunt, quae generibus iis, ex quibus emanant, 
subjiciuntur ; omniaque, quae sunt vel generum vel 
partium nomina, definitionibus, quam vim habeant, 
est exprimendum. Est enim definitio, earum rerum 
quae sunt ejus rei propriae quam definire volumus, 
brevis et circumscripta quasdam explicatio. Ilisce 
ego rebus exempla adjungerem, nisi, apud quos haac 
haberetur oratio, cernerem : nunc complectar, quod 



168 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 43. 

proposui, brevi. Si enim aut mihi facere licuerit, 
quod jamdiu cogito, aut alius quispiam, aut, me 
impedito, occuparit, aut mortuo effecerit, ut primum 
omne jus civile in genera digerat, quae perpauca 
sunt ; deinde eorum generum quasi quEedam membra 
dispertiat ; tum propriam cujusque vim definitione 
declaret ; perfectam artem juris civilis habebitis, 
magis magnam atque uberem, quam dirficilem atque 
obscuram. Atque interea tamen, dum haec, quao 
dispersa sunt, coguntur, vel passim licet carpentem, 
et colligentem undique, repleri justa juris civilis 
scientia. 

XLIII. Nonne videtis, equitem Romanum, ho- 
minem acutissimo onmium ingenio, sed minime cae- 
teris artibus eruditum, C. Aculeonem, qui mecum 
vivit, semperque vixit, ita tenere jus civile, ut ei, 
cum ab hoc discesseritis, nemo, de iis qui peritissimi 
sunt, anteponatur ? Omnia enim sunt posita ante 
oculos, cohocata in usu quotidiano, in congressione 
hominum atque in foro : neque ita multis hteris aut 
voluminibus magnis continentur : eadem enim sunt 
elata primum a pluribus ; deinde, paucis verbis 
commutatis, etiam ab iisdem scriptoribus scripta 
sunt saepius. Accedit vero, quo facilius percipi 
cognoscique jus civile possit, (quod minime plerique 
arbitrantur) mira quaedam in cognoscendo suavitas 
et delectatio. Nam, sive quem ahena studia delec- 
tant ; plurima est, et in omni jure civih, et in pon- 
tificum hbris, et in XII. tabuhs, antiquitatis efhgies, 
quod et verborum prisca vetustas cognoscitur, et 
actionum genera quaedam majorum consuetudinem 
vitamque declarant : sive quis civilem scientiam con- 
templetur (quam Scaevola non putat oratoris esse 
propriam, sed cujusdam ex aho genere prudentiae), 
totam hanc, descriptis omnibus civitatis utihtatibus 
ac partibus, XII. tabuhs contineri videbit: sive 
quem ista praepotens et gloriosa philosophia delectat, 
(dicam audacius) hosce habebit fontes omnium dis- 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 44. 1C9 

putationum suarum, qui jure civili et legibus con- 
tinentur. Ex his enim et dignitatem maxime expe- 
tendam videmus, cum verus, justus, atque honestus 
labor honoribus, praemiis, splendore decoratur ; vitia 
autem hominum, atque fraudes, damnis, ignominiis, 
vinculis, verberibus, exsiliis, morte multantur : et 
docemur, non ir.finitis, concertationumque plenis dis- 
putationibus, sed auctoritate nutuque legum, do- 
mitas habere libidines, coercere omnes cupiditates, 
nostra tueri, ab alienis mentes, oculos, manus absti- 
nere. 

XLIV. Fremant omnes licet, dicam quod sentio : 
bibliothecas, mehercule, omnium philosophorum 
unus mihi videtur XII. tabularum hbellus, si quis 
legum fontes et capita viderit, et auctoritatis pondere 
et utihtatis ubertate superare. Ac, si nos (id quod 
maxime debet) nostra patria delectat ; cujus rei tanta 
est vis, ac tanta natura, ut Ithacam illam, in asper- 
rimis saxulis, tamquam nidulum, afhxam, sapientis- 
simus vir immortahtati anteponeret ; quo amore tan- 
dem inflammati esse debemus in ejusmodi patriam, 
quae una in omnibus terris domus est virtutis, im- 
perii, dignitatis ? Cujus primum nobis mens, mos, 
disciphna, nota esse debet ; vel quia est patria, pa- 
rens omnium nostrimi, vel quia tanta sapientia fuisse 
in jure constituendo putanda est, quanta fuit in his 
tantis opibus imperii comparandis. Percipietis etiam 
illam ex cognitione juris laetitiam et voluptatem, 
quod, quantum praestiterint nostri majores prudentia 
caeteris gentibus, tum facillime intelligetis, si cum 
illorum Lycurgo et Dracone et Solone nostras leges 
conferre volueritis. Incredibile est enim, quam sit 
omne jus civile, praeter hoc nostrum, inconditum, ac 
paene ridiculum : de quo multa soleo in sermonibus 
quotidianis dicere, cum hominum nostrorum pru- 
dentiam caeteris omnibus, et maxime Graxis, ante- 
pono. His ego de causis dixeram, Scaevola, iis, qui 
(Rhetor.) vol. i. a 



170 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 45. 

perfecti oratores esse vellent, juris civilis cognitionem 
esse necessariam. 

XLV. Jam vero ipsa per sese quantum afferat iis, 
qui ei praesunt, honoris, gratiae, dignitatis, quis igno- 
rat? Itaque, ut apud Graecos infimi homines, 
mercedula adducti, ministros se praebent in judiciis 
oratoribus, ii, qui apud illos UpayfxciTtxoi vocantur ; 
sic, in nostra. civitate contra, amplissimus quisque et 
clarissimus vir ; ut ille, qui propter hanc juris civilis 
scientiam sic appellatus a summo poeta. est, 

" Egregie cordatus homo, catus JEliu' Sextus," 

multique praeterea, qui, cum ingenio sibi [auctore] 
dignitatem peperissent, perfecerunt, ut, in respon- 
dendo de jure, auctoritate plus etiam quam ipso in- 
genio valerent. Senectuti vero celebrandae et ornandae 
quod honestius potest esse perfugium, quam juris 
interpretatio ? Equidem mihi hoc subsidium jam ab 
adolescentia. comparavi, non solum ad causarum 
usum forensium, sed etiam ad decus atque ornamen- 
tum senectutis, ut, cum me vires (quod fere jam 
tempus adventat) deficere ccepissent, ab solitudine 
domum meam vindicarem. Quid est enim praecla- 
rius, quam honoribus et reipublicae muneribus per- 
functum senem posse suo jure dicere idem, quod 
apud Ennium dicat ille Pythius Apollo ? se esse eum, 
unde sibi, si non populi et reges, at omnes sui cives, 
consilium expetant, 

" Suarum rerum incerti : quos ego mea ope ex 
Incertis certos, compotesque consili, 
Dimitto, ut ne res temere tractent turbidas." 

Est enim sine dubio domus jurisconsulti totius ora- 
culum civitatis. Testis est hujusce Q. Mucii janua 
et vestibulum, quod, in ejus mfirmissinia. valetudine, 
affectaque jam aetate, maxima quotidie frequentia ci- 
vium, ac summorum hominum splendore, celebratur. 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 40. 171 

XLVI. Jam vero tila non longam orationem de- 
siderant, quamobrem existiniem publica quoque jura, 
quae sunt propria civitatis atque imperii, tum moni- 
menta rerum gestarum, et vetustatis exempla, ora- 
tori nota esse debere. Nam ut, in rerum privatarum 
causis atque judiciis, depromenda same oratio est ex 
jure civili, et idcirco (ut ante diximus) oratori juris 
civiJis scientia necessaria est ; sic, in causis publicis 
judiciorum, concionum, senatus, omnis ha?c et anti- 
quitatis memoria, et publici juris auctoritas, et re- 
gendae reipublicae ratio ac scientia, tamquam alia 
materies, iis oratoribus, qui versantur in republica, 
subjecta esse debent. Non enim causidicum nescio 
quem, neque proclamatorem aut rabulam, hoc ser- 
mone nostro conquirimus, sed eum virum, qui pri- 
mum sit ejus artis antistes, cujus cum ipsa natura 
magnam homini facultatem daret, tamen esse Deus 
putabatur, ut et ipsum, quod erat hcminis proprium, 
non partum per nos, secl divinitus ad nos delatum, 
videretur ; deinde, qui possit, non tam caduceo quam 
nomine oratoris ornatus, incolumis, vel inter hostium 
tela, versari : tum, qui scelus fraudemque nocentis 
possit dicendo subjicere odio civium, supplicioque 
constringere ; idemque ingenii praesidio innocentiam 
judiciorum pcena. liberare ; idemque languentem la- 
bentemque populum aut ad decus excitare, aut ab 
errore deducere aut inflammare in improbos, aut in- 
citatum in bonos mitigare ; qui denique, quemcum- 
que in animis hominum motum res et causa postu- 
let, eum dicendo vel excitare possit, vel seclare. Hanc 
vim si quis existimat, aut ab iis qui de dicendi ra- 
tione scripserunt, expositam esse, aut a me posse ex- 
poni tam brevi, vehementer errat ; neque solum in- 
scientiam meam, sed ne rerum quidem magnitudi- 
nem, perspicit. Equidem vobis, quoniam ita voluis- 
tis, fontes, unde hauriretis, atque itinera ipsa, ita 
putavi esse demonstranda ; non ut ipsc dux essem 
(quod et infinitum est, et non neccssarium), sed ut 



172 DE ORATORE, Lib. I. Cai\ 48. 

commonstrarem tantum viam, et, ut fieri solet, digi- 
tum ad fontes intenderem. 

XLVII. Mihi vero, inquit Mucius, satis super- 
que abs te videtur istorum studiis, si modo sunt stu- 
diosi, esse factum ; nam, ut Socratem illum solitum 
aiunt dicere, perfectum sibi opus esse, si quis satis 
esset concitatus cohortatione sua. ad studium cognos- 
cendae percipiendaeque virtutis (quibus enim id per- 
suasum esset, ut nihil mallent se esse quam bonos 
viros, iis reliquam facilem esse doctrinam) ; sic ego 
intelligo, si in haec, quae patefecit oratione sua Cras- 
sus, intrare volueritis, facilHme vos ad ea, quae cupi- 
tis, perventuros ab hoc aditu, januaque patefacta. 
Nobis vero, inquit Sulpicius, ista sunt pergrata per- 
que jucunda : sed pauca etiam requirhnus, impri- 
misque ea, quae valde breviter a te, Crasse, de ipsa 
arte percursa sunt, cum illa te et non contemnere, et 
didicisse confiterere. Ea si paulo latius dixeris, ex- 
pleris omnem exspectationem diuturni desiderii nos- 
tri. Nam nunc, quibus studendum rebus esset, ac- 
cepimus, quod ipsum est tamen magnum ; sed vias 
earum rerum rationemque cupimus cognoscere. Quid 
si, inquit Crassus, (quoniam ego, quo facilius vos 
apud me tenerem, vestrae potius obsecutus sum vo- 
luntati, quam aut consuetudini aut naturae nieae) pe- 
timus ab Antonio, ut ea, quae continet, neque adhuc 
protulit, ex quibus unum libellum sibi excidisse jam- 
dudum questus est, explicet nobis, et illa dicendi 
mysteria enuntiet ? Ut videtur, inquit Sulpicius : 
nam, Antonio dicente, etiam quid tu sentias, intelli- 
gemus. Peto igitur, inquit Crassus, a te, quoniam 
id nobis, Antoni, hominibus id aetatis, oneris ab ho- 
rum adolescentium studiis imponitur, ut exponas, 
quid iis de rebus, quas a te quaeri vides, sentias. 

XLVIII. Deprehensum equidem me, inquit An- 
tonius, plane video atque sentio, non solum quod ea 
requiruntur a me, quorum sum ignarus atque inso- 
lens, sed quia, quod in causis valde fugere soleo, ne 



DE ORATORE, Lm. I. Cap. 48. 173 

tibi, Crasse, succedam, kl me nunc isti vitare non si- 
nunt. Verum hoc ingrediar ad ea, quae vultis, auda- 
cius, quod idem mihi spero usu esse venturum in 
hac disputatione, quod in dicendo solet, ut nulla ex- 
spectetur ornata oratio: neque enimsurn de arte dic- 
turus, quam nunquam didici, sed de mea consuetu- 
dine ; ipsaque illa, quae in commentarium meum re- 
tuli, sunt ejusmodi, non aliqua mihi doctrina tradita, 
sed in rerum usu causisque tractata : quae si vobis, 
hominibus eruditissunis, non probabuntur, vestram 
iniquitatem accusatote, qui ex me ea quaesieritis, quae 
ego nescirem ; meam facilitatem laudatote, cum vo- 
bis, non meo judicio sed vestro studio inductus, non 
gravate respondero. Tum Crassus, Perge modo, in- 
quit, Antoni : nullum est enim periculum, ne quid 
tu eloquare, nisi ita prudenter, ut neminem nostriim 
pceniteat ad hunc te sermonem irnpulisse. 

Ego vero, inquit, pergam : et id faciam, quod in 
principio fieri in omnibus disputationibus oportere 
censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, expla- 
netur ; ne vagari et errare cogatur oratio, si ii, qui 
inter se dissenserint, non idem esse illud, quo de 
agitur, intelligant. Nam, si forte qusereretur, quae 
esset ars imperatoris, constituendum putarem princi- 
pio, quis esset imperator : qui cum esset constitutus 
administrator quidam bclli gerendi, tum adjungere- 
mus de exercitu, de castris, de agminibus, de signo- 
rum coDationibus, de oppidorum oppugnationibus, 
de commeatu, de insidiis faciendis atque vitandis, de 
reliquis rebus, quae essent propriae belli administran- 
di ; quarum qui essent animo et scientia. compotes, 
eos esse imperatores dicerem ; utererque exemplis 
Africanorum et Maximorum ; Epaminondam atque 
Ilannibalem, atque ejus generis homines, nomina- 
rem. Sin autem quaereremus, quis esset is, qui, ad 
rempublicam moderandam, usum et scientiam et stu- 
dium suum contulisset, definirem hoc modo : qui, 
quibus rebus utilitas reipublicac pararetur augeretur- 
a3 



174 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 49. 

que, teneret, iisque uteretur ; hunc reipublicaa rec- 
torem, et consilii publici auctorem, esse habendum ; 
pradicaremque P. Lentulum, principem illum, et 
Ti. Gracchum patrem, et Q. Metellum, et P. Afri- 
canum, et C. Laelium, et innumerabiles ahos, cum 
ex nostra civitate, tum ex caeteris. Sin autem quaere- 
retur, quisnam jurisconsultus vere nominaretur, eum 
dicerem, qui legum, et consuetudinis ejus qua pri- 
vati in civitate uterentur, et ad respondendum, et ad 
scribendum, et ad cavendum, peritus esset ; et ex eo 
genere Sex. /Elium, M' Manilium, P. Mucium no- 
minarem. 

XLIX. Atque, ut jam ad leviora artium studia 
veniam, si musicus, si grammaticus, si poeta quaera- 
tur, possim similiter explicare, quid eorum quisque 
protiteatur, et quo non amplius ab quoque sit postu- 
landum. Philosophi denique ipsius, qui de sua vi ac 
sapientia unus omnia paene profitetur, est tamen 
qusedam descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum 
divinarum atque humanarum vim, naturam, causas- 
que nosse, et omnem bene vivendi rationem tenere et 
persequi, nomine hoc appelletur. Oratorem autem, 
quoniam de eo quaerimus, equidem non facio eum- 
dem, quem Crassus ; qui mihi visus est omnem om- 
nium rerum atque artium scientiam comprehendere 
imo oratoris oflicio ac nomine : atque eum puto esse, 
qui verbis ad audiendum jucundis, et sententiis ad 
probandum accommodatis, uti possit in causis foren- 
sibus atque communibus. Hunc ego appello orato- 
rem ; eumque esse praeterea instructum voce, et ac- 
tione, et lepore quodam, volo. Crassus vero mihi nos- 
ter visus est oratoris facultatem non illius artis ter- 
niinis, sed ingenii sui finibus, immensis paene, de- 
scribere : nam et civitatum regendarum oratori gu- 
bernacula sententia sua tradidit ; in quo per mihi 
mirum visum est, Scaevola, te hoc illi concedere ; 
cum saepissime tibi senatus, breviter impohteque di- 
centi, maxunis sit de rebus assensus. M. vero Scau- 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 50. 17o 

rus, qucm non longe ruri apud se esse audio, vir re- 
gendae reipublic;e scientissiinus, si audierit, hancauc- 
toritatem gravitatis et consilii sui vindicari a te, 
Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas ; jam 
(credo) huc veniat, et hanc loquacitatem nostram 
vultu ipso adspectuque conterreat : qui quamquam est 
in dicendo niinime contemnendus, prudentia tamen 
rerum magnarum magis quam dicendi arte nititur. 
Neque vero, si quis utrumque potest, aut ille consi- 
lii publici auctor, ac senator bonus, ob eam ipsam 
causam orator est ; aut hic disertus atque eloquens, 
si est idem in procuratione civitatis egregius, illam 
scientiam dicendi copia est consecutus. Multum inter 
se distant istae facultates, longeque sunt diversae, at- 
que sejunctae ; neque eadem ratione ac via. M. Cato, 
P. Africanus, Q. Metellus, C. Laslius, qui omnes 
eloquentes fuerunt, orationem suam, et reipublicae 
dignitatem, exornabant. 

L. Neque enim est interdictum aut a rerum na- 
tura, aut a lege aliqua atque more, aut singulis ho- 
minibus, ne amplius, quam singidas artes, nosse li- 
ceat. Quare non, etsi eloquentissimus Athenis Peri- 
cles, idemque in ea civitate plurimos annos princeps 
consdii publici fuit, idcirco ejusdem hominis atque 
artis utraque facultas existimanda est ; nec, si P. 
Crassus idem fuit eloquens, et juris peritus, ob eam 
causam inest in facultate dicendi juris civilis scientia. 
Nam si quisque, ut in aliqua arte et facultate excel- 
lens, aliam quoque artem sibi assumserit, ita perfi- 
ciet, ut, quod prseterea sciet, id ejus, in quo excellet, 
pars quaedam esse videatur ; licet ista ratione dica- 
nius, pUa bene et duodecim scriptis ludere, proprium 
esse juris civdis, quoniam utrumque eorum P. Mu- 
cius optime fecerit; eademque ra,tione dicantur, et 
quos Qvaixwg Graeci nominant, iidem poetae, quo- 
niam Empedocles physicus egregium poema fecerit. 
At hoc ne philosophi quidcm ipsi, qui omnia, sicut 
j«ropria, sua esse, atque a se possideri volunt, dicere 



176 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 51. 

audent, geometriam aut musicam philosophi esse, 
quia Platonem omnes in iUis artibus praestantissi- 
mum fuisse fateantur. Ac, si jam placet omnes artes 
oratori subjungere, tolerabilius est sic potius dicere, 
ut, quoniam dicendi facultas non debeat esse jejuna 
atque nuda, sed adspersa atque distincta multarum 
rerum jucunda, quadam varietate, sit boni oratoris 
multa auribus accepisse, multa vidisse, multa animo 
et cogitatione, multa etiam legendo, percurrisse ; ne- 
que ea, ut sua, possedisse, sed, ut aliena, libasse. 
Fateor enim, callidum quemdam hunc, et nulla. in 
re tironem ac rudem, nec peregrinum atque hospitem 
in agendo, esse debere. 

LI. Neque vero istis tragcediis tuis, quibus uti 
philosophi maxime solent, Crasse, perturbor, quod 
ista dixisti, neminem posse eorum mentes, qui audi- 
rent, aut inflammare dicendo, aut inflammatas re- 
stinguere (cum eo nlaxime vis oratoris magnitudoque 
cernatur), nisi qui rerum omnium naturam, mores 
hominum atque rationes, penitus perspexerit : in 
quo philosophia sit oratori necessario percipienda ; 
quo in studio hominum qucque ingeniosissimorum 
otiosissimorumque totas aetates videmus esse contri- 
tas : quorum ego copiam magnitudinemque cognitio- 
nis atque artis non modo non contemno, sed etiam 
vehementer admiror : nobis tamen, qui in hoc populo 
foroque versamur, satis est ea de moribus hominum 
et scire et dicere, quaa non abhorrent ab hominum 
moribus. Quis enhn unquam orator magnus et 
gravis, cum iratum adversario judicem facere vellet, 
hassitavit ob eam causam, quod nesciret, quid esset 
iracundia, fervorne mentis, an cupiditas puniendi do- 
loris ? QuLs, cum casteros animorum motus aut judi- 
cibus aut populo dicendo miscere atque agitare vel- 
let, ea dixit, quae a philosophis dici solent ? qui par- 
tim omnino motus negant in animis ullos esse de- 
bere, quique eos in judicum mentibus concitent, sce- 
lus eos nefarium facere ; partim, qui tolerabiliores 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 52. 177 

volunt esse, et ad veritatem vitae propius accedere, 
permediocres ac potius leves motus debere esse di« 
cunt. Orator autem omnia haec, quae putantur, in 
communi vitae consuetudine, mala ac molesta, et fu- 
gienda, multo majora et accrbiora verbis facit : item- 
que ea, quae vulgo expetenda atque optabilia viden- 
tur, dicendo amplificat atque ornat ; neque vult ita 
sapiens inter stultos videri, uti, qui audiant, aut il- 
lum ineptum et Graeculnm putent, aut, etiamsi valde 
probent ingenium oratoris, sapientiam admirentur, 
se esse stultos moleste ferant ; sed ita peragrat per 
animos hominum, ita sensus mentesque pertractat, 
ut non desideret philosophorum descriptiones, neque 
exquirat oratione, summum illud bonum in animone 
sit, an in corpore ; virtute an voluptate definiatur ; 
an haec inter se jungi copularique possint ; an vero, 
ut quibusdam visum, nihil certum sciri, nihil plane 
cognosci et percipi possit : quarum rerum fateor 
magnam multiplicemque esse disciplinam, et mul- 
tas, copiosas, variasque rationes ; sed aliud quiddam, 
longe aliud, Crasse, quaerimus. Acuto homine no- 
bis opus est, et natura usuque callido, qui sagaciter 
pervestiget, quid sui cives, iique homines quibus ali- 
quid dicendo persuadere velit, cogitent, sentiant, 
opinentur, exspectent 

LII. Teneat oportet venas cujusque generis, aeta- 
tis, ordinis ; et eorum, apud quos aliquid aget, aut 
erit acturus, mentes, sensusque degustet : philoso- 
phorum autem libros reservet sibi ad hujuscemodi 
Tusculani requiem atque otium, ne, si quando ei 
dicendum erit de justitia et fide, mutuetur a Pla- 
tone ; qui, cum haec exprimenda verbis arbitraretur, 
novam quamdam finxit in libris civitatem : usque eo 
illa, quae dicenda de justitia putabat, a vitae consue- 
tudine et a civitatum moribus abhorrebant. Quod si 
ea probarentur in populis atque in civitatibus ; quis 
tibi, Crasse, concessisset, clarissimo viro, et amplis- 
fcimo principi civitatis, ut illa diceres in maxima 



178 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 53. 

concione tuorum civium, quae dixisti ? " Eripite nos 
ex miseriis ; eripite nos ex faucibus eorum, quorum 
crudelitas nostro sanguine non potest expleri : nolite 
sinere nos cuiquam servire, nisi vobis universis, qui- 
bus et possumus et debemus." Omitto " miserias," 
in quibus, ut illi aiunt, vir fortis esse non potest ; 
omitto " fauces," ex quibus te eripi vis, ne judicio 
iniquo exsorbeatur sanguis tuus : quod sapienti ne- 
gant accidere posse, " servise" vero, non mcdo te, 
sed universum senatum, cujus tum causam agebas, 
ausus es dicere ? Potestne virtus, Crasse, servire, 
istis auctoribus, quorum tu praecepta oratoris facul- 
tate complecteris ? quae et semper et sola libera est, 
quaaque, etiamsi corpora capta sint armis aut con- 
stricta vinculis, tamen suum jus, atque omnium re- 
rum impunitam libertatem, tenere debeat. Quae vero 
addidisti, non modo senatum servire "posse" po- 
pulo, sed etiam " debere," quis hoc philosophus tam 
mollis, tam languidus, tam enervatus, tam omnia ad 
voluptatem corporis doloremque referens, probare 
posset; senatum servire populo, cui populus ipse 
moderandi et regendi sui potestatem, quasi quasdam 
habenas, tradidisset ? 

LIII. Itaque haec cum a te divinitus ego dicta ar- 
bitrarer, P. Rutilius Rufus, homo doctus et philoso- 
phiae deditus, non modo parum commode, sed etiam 
turpiter et flagitiose, dicta esse dicebat. Idemque 
Servium Galbam, quem hominem probe commemi- 
nisse se aiebat, pergraviter reprehendere solebat, quod 
is, L. Scribonio quaestionem in eum ferente, populi 
misericordiam concitasset, cum M. Cato, Galbae gra^ 
vis atque acer inimicus, aspere apud populum Ro- 
manum et vehementer esset locutus : quam oratio- 
nem in Originibus suis exposuit ipse. Reprehende- 
bat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpicii Galli, 
propinqui sui, Q. pupillum filium ipse paene in hu- 
meros suos extulisset, qui patris clarissimi recorda- 
tione et memoria fletum populo moveret, et duos fi- 



DE ORATORE, Lib. I. Cap.54. 179 

lios suos parvos tutelae populi commendasset, ac se 
(tamquam in procinctu testamentum faceret sine li- 
bra atque tabulis) populum Romanum tutorem in- 
stituere dixisset illorum orbitati. Itaque cum et in- 
vidia. et odio popub' tum Galba prcmeretur, his quo- 
que eum tragcediis liberatum ferebat ; quod item 
apud Catonem scriptum esse video, nisi pueris et la- 
crymis usus esset, pocnas eum daturum fuisse. Haec 
Rutilius valde vituperabat; et huic humilitati, dice- 
bat, vel exsilium fuisse, vel mortem anteponendam. 
Neque vero hoc solum dixit, sed ipse et sensit, et fe- 
cit : nam, cum esset ille vir exemplum, ut scitis, in- 
nocentiae ; cumque illo nemo neque integrior esset in 
civitate neque sanctior, non modo supplex judicibus 
esse noluit, sed ne ornatius quidem aut hberius cau- 
sam dici suam, quam simplex ratio veritatis ferebat. 
Paulum huic Cottae tribuit partium, disertissimo 
adolescenti, sororis suae fUio. Dixit item causam il- 
lam quadam ex parte Q. Mucius, more suo, nullo 
apparatu, pure et dilucide. Quod si tu tunc, Crasse, 
dixisses, qui subsidium oratori, ex illis disputationi- 
bus quibus philosophi utuntur, ad dicendi copiam, 
petendum esse paulo ante dicebas ; et, si tibi pro P. 
Rutilio, non philosophorum more, sed tuo, licuisset 
dicere ; quamvis scelerati illi fuissent, sicuti fuerunt, 
pestiferi cives, supplicioque digni ; tamen omnem 
eorum importunitatem ex intimis mentibus evellis- 
set vis orationis tuae : nunc talis vir amissus est, dum 
causa ita dicitur, ut si in illa commentitia Platonis 
civitate res ageretur. Nemo ingemuit, nemo incla- 
mavit patronorum, nihil cuiquam doluit, nemo est 
questus, nemo rempublicam imploravit, nemo sup- 
pbxavit. Quid multa ? pedem nemo in illo judicio 
supplosit, credo, ne Stoicis renuntiaretur. 

LIV. Imitatus est homo Romanus et consularis 
veterem illum Socratem, qui, cum omnium sapien- 
tissimus esset, sanctissimeque vixisset, ita in judicio 
capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed 



180 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 55. 

magister aut dominus videretur esse judicum. Quin- 
etiam, cum ei scriptam orationem disertissimus ora- 
tor Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret, 
ut ea pro se in judicio uteretur, non invitus legit, et 
commode scriptam esse dixit: sed, inquit, ut, si 
mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer, quamvis 
essent habiles et apti ad pedem, quia non essent 
viriles ; sic illam orationem disertam sibi et oratoriam 
videri, fortem et virilem non videri. Ergo ille quo- 
que damnatus est : neque solum primis sententiis, 
quibus tantum statuebant judices, damnarent, an 
absolverent, sed etiam illis, quas iterum legibus ferre 
debebant. Erat enim Athenis, reo damnato, si fraus 
capitalis non esset, quasi pcenae sestimatio : et sen- 
tentia cum judicibus daretur, interrogabatur reus, 
quam quasi aestimationem commeruisse se maxime 
confiteretur ; quod cum interrogatus Socrates esset, 
respondit, sese meruisse, ut amplissimis honoribus et 
praemiis decoraretur, et ei victus quotidianus in Pry- 
taneo publice praeberetur ; qui honos apud Graecos 
maximus habetur. Cujus responso sic judices exar- 
serunt, ut capitis hominem innocentissimum con- 
demnarent : qui quidem si absolutus esset (quod, 
mehercule, etiamsi nihil ad nos pertinet, tamen 
propter ejus ingenii magnitudinem vellem), quonam 
modo istos philosophos ferre possemus, qui nunc, 
cum ille damnatus est nullam aham ob culpam nisi 
propter dicendi inscientiam, tamen a se oportere di- 
cunt peti praecepta dicendi ? Quibuscum ego non 
pugno, utrum sit melius aut verius : tantum dico, 
et ahud illud esse atque hoc, et hoc sine illo sum- 
mum esse posse. 

LV. Nam, quod jus civile, Crasse, tam vehemen- 
ter amplexus es ; video, quid egeris : tum, cum di- 
cebas, videbam. Primum Scaevolae te [dedisti,] quem 
omnes amare meritissimo pro ejus eximia suavitate 
debemus ; cujus artem cum indotatam esse et in- 
comtam videres, verborum eam dote locupletasti et 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. 50. 181 

ortiasti. Deinde, quod in ea tu plus opera? laborisque 
consumseras, cum ejus studii tibi et hortator et ma- 
gister esset domi, veritus es, nisi istam artem oratione 
ex;iggerasses, ne operam perdidisses. Sed ego ne 
cum ista quidem arte pugno. Sit sane tanta, quan- 
tam tu illam esse vis. Etenim, sine controversia, et 
magna est, et late patet, et ad multos pertinet, et 
summo in honore semper fuit ; et clarissimi cives ei 
studio etiam hodie praesunt : sed vide, Crasse, ne, 
dum novo et alieno ornatu velis ornare juris civilis 
scientiam, suo quoque eam, concesso et tradito, spo- 
lies atque denudes. Nam, si ita diceres, qui juris- 
consultus esset, esse eum oratorem, itemque qui esset 
orator, juris eumdem esse consultum ; prseclaras 
duas artes constitueres, atque inter se pares, et ejus- 
dem socias dignitatis : nunc vero, jurisconsultum 
sine hac eloquentia, de qua. quaerimus, fateris esse 
posse, fuisseque plurimos ; oratorem negas, nisi illam 
scientiam assumserit, esse posse. Ita est tibi juris- 
consultus ipse per se nihil, nisi leguleius quidam 
cautus et acutus, praeco actionum, cantor formula- 
rum, auceps syllabarum : sed, quia ssepe utitur ora- 
tor subsidio juris in causis, idcirco istam juris scien- 
tiam eloquentiae, tamquam ancillulam pedisequam- 
que, adjunxisti. 

LVI. Quod vero impudentiam admiratus es eo- 
rum patronorum, qui aut, cum parva nescirent, 
magna profiterentur, aut ea, quae maxima essent in 
jure civili, tractare auderent in causis, cum ea nesci- 
rent, nunquamque didicissent ; utriusque rei facilis 
est et promta defensio. Nam neque illud est miran- 
dum, qui, quibus verbis coemtio fiat, nesciat, eum- 
dem ejus mulieris, quae cfiemtionem fecerit, causam 
posse defendere : nec, si parvi navigii et magni eadem 
est in gubernando scientia ; idcirco qui, quibus ver- 
bia herctum cieri oporteat, nesciat, idem herciscundae 
familiae causam agere non possit. Nam, quod maxi- 
mas centumvirales causas in jure positas protulisti ; 

(HJtftor.) voi.. i. ■ 



182 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 57. 

quae tandem earum causa fuit, quae ab homine elo- 
quenti, juris imperito, non ornatissime potuerit dici ? 
quibus quidem in causis omnibus, sicut in ipsa 
M' Curii, quae abs te nuper est dicta, et in C. Hos- 
tilii Mancini controversia, atque in eo puero qui ex 
altera. natus erat uxore, non remisso nuntio supe- 
riori, fuit inter peritissimos homines summa de jure 
dissensio. Quaero igitur, quid adjuverit oratorem in 
his causis juris scientia, cum hic jurisconsultus supe- 
rior fuerit discessurus, qui esset, non suo artificio, sed 
alieno, hoc est, non juris scientia, sed eloquentia, 
sustentatus. Equidem hoc saepe audivi, cum aedili- 
tatem P. Crassus peteret, eumque major natu, etiam 
consularis, Ser. Galba assectaretur, quod Crassi filiam 
C. filio suo despondisset, accessisse ad Crassum con- 
sulendi causa quemdam rusticanum ; qui cum Cras- 
sum seduxisset, atque ad eum retulisset, responsum- 
que ab eo verum magis quam ad suam rem accom- 
modatum abstuhsset ; ut eum tristem Galba vidit, 
nomine appellavit, quaesivitque, qua de re ad Cras- 
sum retulisset : ex quo ut audivit, commotumque ut 
vidit hominem, Suspenso, inquit, animo et occupato 
Crassum tibi respondisse video : deinde ipsum Cras- 
sum manu prehendit, et, Heus tu, inquit, quid tibi 
in mentem venit ita respondere ? Tum ille fidenter, 
homo peritissimus, confirmare, ita se rem habere, ut 
respondisset ; nec dubium esse posse. Galba autem, 
alludens varie et copiose, multas similitudines afferre, 
multaque pro aequitate contra jus dicere : atque il- 
lum, cum disserendo par esse non posset (quamquam 
fuit Crassus in numero disertorum, sed par Galbae 
nullo modo), aVi auctores confugisse, et id, quod ipse 
diceret, et in P. Mucii, fratris sui, libris, et in Sex. 
JElii commentariis, scriptum protulisse, ac tamen 
concessisse, Galbae disputationem sibi probabilem et 
prope veram videri. 

LVII. Attamen, quae causae sunt ejusmodi, ut de 
earum jure dubium esse non possit, omnino in judi- 



DE ORATORE, Lm. I. Cap. 57. 183 

cium vocari non solent. Num quis eo testamento, 
quod paterfamilias ante fecit, quam ei filius natus 
esset, hcereditatempetit? nemo: quia constat, agnas- 
cendo rumpi testamentum. Ergo in hoc genere juris 
judicia nulla sunt. Licet igitur impune oratori om- 
nem hanc partem juris [incontroversi] ignorare, quae 
pars sine dubio multo maxima est : in eo autem 
jure, quod ambigitur inter pcritissimos, non est diffi- 
cile oratori, ejus partis, quamcumque defendat, auc- 
torem aliquem invenire ; a quo cum amentatas hastas 
acceperit, ipse eas oratoris lacertis viribusque torque- 
bit : nisi vero (bona. venia hujus optimi viri dixerim, 
Scaevolae) tu, libellis aut praxeptis soceri tui, causam 
M' Curii defendisti. Nonne arripuisti patrocinium 
aequitatis, et defensionem testamentorum, ac volun- 
tatis mortuorum ? Ac, mea quidem sententia, (fre- 
quens enim te audivi, atque afFui) multo majorem 
partem sententiarum sale tuo et lepore, et politissimis 
facetiis, pellexisti, cum et illud nimium acumen il- 
luderes, et admirarere ingenium Scaevola;, qui exco- 
gitasset, nasci prius oportere quam emori ; cumque 
multa colligeres, et ex legibus et ex senattis-consultis, 
et ex vita ac sermone communi, non modo acute, 
sed etiam ridicule ac facete ; ubi si verba, non rem, 
sequeremur, confici nil posset. Itaque hilaritatis ple- 
num judicium ac laetitiae fuit ; in quo quid tibi juris 
civilis exercitatio profuerit, non intelhgo ; dicendi 
vis egregia, summa festivitate et venustate conjuncta, 
profuit. Ipse ille Mucius, paterni juris defensor, et 
quasi patrimonii propugnator sui, quid in illa causa, 
cum contra te diceret, attulit, quod de jure civili 
depromtum videretur ? quam legem recitavit ? quid 
patefecit dicendo, quod fuisset imperitis occultius ? 
nempe ejus omnis oratio versata est in eo, ut scrip- 
tum plurimum valere oportere defenderet. At in hoc 
genere pueri apud magistros exercentur omnes, cum 
in ejusmodi causis alias scriptum, alias sequitatem, 
defenderc docentur. Et (credo) in illa militis causa, 



184 DE ORATORE, Lib. I. Cai>. 58. 

si tu aut haeredem aut militem defendisses, ad Hosti- 
lianas te actiones, non ad tuam vim et oratoriain fa- 
cultatem, contulisses. Tu vero, vel si testamentum 
defenderes, sic ageres, ut omne omnium testamento- 
rum jus in eo judicio positum videretur ; vel si cau- 
sam ageres militis, patrem ejus (ut soles) dicendo a 
mortuis excitasses ; statuisses ante oculos : complexus 
esset filium, flensque eum centumviris commendas- 
set: lapides, mehercule, omnes flere ac lamentari 
coegisset, ut totum illud, " uti lingua nuncupasset," 
non in XII. tabulis, quas tu omnibus bibliothecis an- 
teponis, sed in magistri carmine, scriptum videretur. 
LVIII. Nam quod inertiam accusas adolescen- 
tium, qui istam artem, primum facillimam, non 
ediscant ; quae quam sit facilis, illi viderint, qui ejus 
artis arrogantia, quasi difhcillima sit, ita subnixi am- 
bulant ; deinde etiam tu ipse videris, qui eam artem 
facilem esse dicis, quam concedis adhuc artem omnino 
non esse, sed aliquando, si quis aliam artem didice- 
rit, ut hanc artem efficere possit, tum esse illam artem 
futuram : deinde, quod sit plena delectationis : in 
qua. tibi remittunt omnes istam voluptatem, et ea se 
carere patiuntur; nec quisquam est eorum, qui, si 
jam sit ediscendum sibi aliquid, non Teucrum Pa- 
cuvii malit, quam Manilianas venalium vendendorum 
leges, ediscere. Tum autem quod amore patria? censes 
nos nostrorum majorum inventa nosse debere ; /non 
vides, veteres leges aut ipsas sua. vetustate consenu- 
isse, aut novis legibus esse sublatas ? Quod vero 
viros bonos jure civili fieri putas, quia legibus et 
praemia proposita sint virtutibus et supplicia vitiis ; 
equidem putabam, virtutem hominibus (si modo 
tradi ratione possit) instituendo et persuadendo, non 
minis et vi ac metu, tradi. Nam ipsum quidem illud, 
etiam sine cognitione juris, quam sit bellum cavere 
malum, scire possumus. De me autem ipso, cui uni 
tu concedis, ut, sine ulla juris scientia, tamen causis 
satisfacere possim, tibi hoc, Crasse, respondeo, neque 



DE ORATORE, Lm. I. Cap. 59. (86 

me unquam jus civile didicisse, neque tamen, in iis 
causis qu&s in jure possem defendere, unquam istam 
scientiam desiderasse. Aliud est enim, esse artificern 
cujusdam generis atque artis, aliud in communi vita. 
et vulgari hominum consuetudine nec hebetem nec 
rudem. Cui nostrinn non licet fundos nostros obire, 
aut res rusticas, vel fructiis causa. vel dtlectationis, 
invisere ? tamen nemo tam sine oculis, tani sine 
mente vivit, ut, quid sit sementis ac messis, quid ar- 
borum putatio ac vitium, quo tempore anni, aut quo 
modo ea fiant, omnino nesciat. Num igitur, si cui 
fundus inspiciendus, aut si mandandum aliquid pro- 
curatori de agricultura, aut imperandum villico sit, 
Magonis Carthaginiensis sunt libri perdisccndi ? an 
hac communi intelligentia contenti esse possumus ? 
Cur ergo non iidem in jure civili, prav-sertirn cum in 
causis et in negotiis et in foro conteramur, satis in- 
structi esse possumus ad hoc duntaxat, ne in nostra 
patria. peregrini atque advena; esse videavrn a - 
jam sit causa aliqua ad nos delata obscurior, difficile 
(credo) sit, cum hoc Sca;vola comrnunicare ; quam- 
quam ipsi omnia, quorum negotium est, consulta ad 
nos et exquisita deferunt. An vero ri dc re ipsa, a de 
finibus, cum in rem pra;sentem non venimus, si de 
tabulis et perscriptionibus controversia est, contortas 
res et saepe difficiles n ccc w ari o perdiscimus ; si lcges 
nobis, aut si hominum peritornm responsa eognos- 
cenda sunt, verenr.;r, ne ea, si ab adolescentia juri 
civili minus studuerimus, non queamus cognoscere ? 
IAX. Nihilne igitur prodest oratori juris civibs 
scientia? Noo possum negare prodesse ulJam scien- 
tiam, ei prscsertim, cujus eloquentia copia rerum de- 
beat esse omata : sed multa, et magna, et difhcilia 
sunt ea, quae sunt oratori necessaria, ut ejus indus- 
triam in plura studia distrahere nolim. Quis neget, 
opus esse oratori, in hoc oratorio motu statuque, 
Roscii gestum et venustatem ? tamen nemo suaserit 
studiosisdicendiadolcsccntibus, in gestu discci <1m l.i • 



186 DE ORATORE, Lib. I. Cai\ GO. 

trionum more elaborare. Quid est oratori tam necessa- 
rium, quam vox ? tamen, me auctore, nemo dicendi 
studiosus, Graecorum more et tragoedorum, voci ser- 
viet, qui et annos complures sedentes declamitant, et 
quotidie, antequam pronuntient, vocem cubantes sen- 
sinVexcitant, eamdemque, cum egerunt, sedentes ab 
acutissimo sono usque ad gravissimum sonum reci- 
piunt, et quasi quodam modo colligunt. Hoc nos si 
facere velimus, ante condemnentur ii, quorum causas 
receperimus, quam toties, quoties praescribitur, paea- 
nem aut [munionem] citarimus. Quod si in gestu, 
qui multum oratorem adjuvat, et in voce, quae una 
maxime eloquentiam vel commendat vel sustinet, 
elaborare nobis non licet; ac tantum in utroque 
assequi possumus, quantum, in hac acie quotidiani 
muneris, spatii nobis datur ; quanto minus est ad 
juris civilis perdiscendi occupationem descendendum ? 
quod et summatim percipi sine doctrina potest, et 
hanc habet ab illis rebus dissimihtudinem, quod vox 
-ct gestus subito sumi, et ahunde arripi, non potest ; 
juris utihtas, ad quamque causam, quamvis repente, 
vel a peritis vel de hbris depromi potest. Itaque illi 
disertissimi homines ministros habent in causis juris 
peritos, cum ipsi sint imperitissimi, et qui (ut abs te 
paulo ante dictum est) pragmatici vocantur. In quo 
nostri omnino mehus multo, quod clarissimorum ho- 
minum auctoritate leges et jura tecta esse voluerunt. 
Sed tamen non fugisset hoc Grascos homines, si ita 
necesse esse arbitrati essent oratorem ipsum erudire 
in jure civili, non ei pragmaticum adjutorem dare. 

LX. Nam, quod dicis " senectutem a sohtudine 
vindicari juris civihs scientia ;" fortasse etiam pecuniae 
magnitudine. Sed nos, non quid nobis utile, verum 
quid oratori necessarium sit, quaerimus : quamquam, 
quoniam multa ad oratoris simihtudinem ab uno ar- 
tifice sumimus, solet idem Roscius dicere, se, quo 
phis sibi aetatis accederet, eo tardiores tibicinis modos, 
et cantus remissiores, esse facturum. Quod si Ule, 



DE ORATORE, Lib. I. Cap. GO. 187 

adstrictus certa quadam numeroruni moderatione et 
pcdum, tamen aliquid ad requiem senectutis excogi- 
tat, quanto faciJius nos non laxare modos, sed totos 
mutare, possumus ? Neque enim hoc te, Crasse, fal- 
lit, quam multa sint et quam varia genera dicendi ; 
[et] quod haud sciam an tu primus ostenderis, qui 
jamdiu multo dicis remissius et lenius, quam sole- 
bas : neque minus hsc tamen tua gravissimi sermo- 
nis lenitas, quam illa summa vis et contentio, pro- 
batur : multique oratores fuerunt, ut illum Scipio- 
nem audimus, et Laelium, qui omnia sermone confi- 
cerent paulo intentiore, nunquam, ut Ser. Galba, 
lateribus aut clamore contenderent. Quod si jam hoc 
facere non poteris, aut noles ; vereris, ne tua domus, 
talis et viri et civis, si a litigiosis hominibus non co- 
latur, a caeteris deseratur ? Equidem tantum absuin 
ab ista sententia, ut non modo non arbitrer subsidium 
senectutis in eorum, qui ccnsultum veniant, multitu- 
dine esse ponendum, sed, tamquam portum aliquem, 
exspectem istam, quam tu times, solitudinem. Sub- 
sidium enim bellissimum existimo esse senectuti 
otium. 

Reliquavero etiamsi adjuvant, (historiam dico, et 
prudentiam juris publici, et antiquitatis iter, et ex- 
emplorum copiam) si quando opus erit, a viro opti- 
mo, et istis rebus instructixsimo, familiari meo, Lon- 
gino mutuabor. Neque repugnabo, quo minus (id 
quod modo hortatus es) omnia legant, omnia au- 
diant, in omni recto studio atque humanitate ver- 
sentur : sed, mehercule, non ita multum spatii mihi 
videtur, si modo ea facere et persequi volent, quae a 
te, Crasse, praecepta sunt ; qui mihi prope etiam ni- 
mis duras leges imponere visus es huic astati ; sed 
tamen ad id, quod cupiunt, adipiscendum, prope ne- 
cessarias. Nam et subita; ad propositas causas exer- 
citationcs, et accuratae et meditata? commentationes, 
ac stilus ille tuus, quem tu vere dixisti perfectorem 



188 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 61. 

dicendi esse ac magistrum, multi sudoris est ; et illa 
orationis suae cum scriptis alienis comparatio, et de 
alieno scripto subita, vel laudandi, vel vituperandi, 
vel comprobandi, vel refellendi causa, disputatio, 
non mediocris contentionis est, vel ad memoriam, 
vel ad imitandum. 

LXI. Illud vero fuit horribile, quod, mehercule, 
vereor ne majorem vim ad deterrendum habuerit, 
quam ad cohortandum. Voluisti enim in suo genere 
unumquemque nostrum quasi quemdam esse Ros- 
cium ; dixistique, non tam ea, quae recta essent, pro- 
bari, quam, quae prava [sunt], fastidiis adhaerescere : 
quod ego non tam fastidiose in nobis quam in histrio- 
nibus spectari puto. Itaque nos raucos saepe atten- 
tissime audiri video (tenet enim res ipsa atque causa), 
at iEsopuin, si paulum irrauserit, explodi. A qui- 
bus enim nihil praeter voluptatem aurium quseritur, 
in iis ofFenditur, simul atque imminuitur ahquid de 
voluptate. In eloquentia, autem multa sunt, quae te- 
neant, quae si omnia summa non sunt, (et pleraque 
tamen magna sunt) necesse est, ea ipsa, quae sunt, 
mirabilia videri. 

Ergo, ut ad primum illud revertar, sit orator no- 
bis is, qui, ut Crassus descripsit, accommodate ad 
persuadendum possit dicere. Is autem concludatur 
in ea, quae sunt in usu civitatum vulgari ac forensi ; 
remotisque caeteris studiis, quamvis ea sint ampla at- 
que praeclara, in hoc uno opere (ut ita dicam) noctes 
et dies urgeatur : irniteturque illum, cui sine dubio 
summa vis dicendi conceditur, Atheniensem Demo- 
sthenem, in quo tantum studium fuisse, tantusque la- 
bor dicitur, ut primum impedimenta naturae dili- 
gentia. industriaque superaret : cumque ita balbus 
esset, ut ejus ipsius artis, cui studeret, primam hte- 
ram non posset dicere, perfecit meditando, ut nemo 
planius eo locutus putaretur : deinde, cum spiritus 
ejus esset angustior, tantum, continenda anima in di- 



DE ORATORE, Lin. I. Cai\ 62. 189 

cendo, est assecutus, ut una continuatione verborum 
(id quod ejus scripta declarant) binae ei contentiones 
vocis et reniissiones continerentur : qui etiam (ut 
memorix proditum est), conjectis in os calculis, sum- 
ma. voce versus multos uno spiritu pronuntiare con- 
suescebat ; neque [is] consistens in loco, sed inambu- 
lans, atque adscensu ingrediens arduo. Hisce ego 
cohortationibus, Crasse, ad studium et ad laborem 
incitandos juvenes vehementer assentior : caetera, quae 
collegisti ex variis et diversis studiis et artibus, tam- 
etsi ipse es omnia consecutus, tamen ab oratoris 
proprio officio atque munere sejuncta esse arbitror. 

LXII. Haec cum Antonius dixisset, sane dubi- 
tare visus est Sulpicius, et Cotta, utrius oratio pro- 
pius ad veritatem videretur accedere. Tum Crassus : 
Operarium nobis quemdam, Antoni, oratorem fa- 
cis ; atque haud scio, an aliter sentias, et utare tua 
illa mirifica ad refellendum consuetudine, qua tibi 
nemo unquam praestitit ; cujus quidem ipsius facul- 
tatis exercitatio oratorum propria est, sed jam in phi- 
losophorum consuetudine versatur, maximeque eo- 
rum, qui de omni re proposita in utramque partem 
solent copiosissime dicere. Verum ego non solum 
arbitrabar, his praesertim audientibus, a me infor- 
mari oportere, qualis esse posset is, qui habitaret in 
subselhis, neque quidquam amplius afferret, quam 
quod causarum necessitas postularet : sed majus 
quiddam videbam, cum censebam, oratorem, prae- 
sertim in nostra. republica, nullius ornamenti exper- 
tem esse oportere. Tu autem, quoniam exiguis qui- 
busdam finibus totum oratoris munus circumdedisti, 
hoc facilius nobis expones ea, quae abs te de officiis 
praeceptisque oratoris quaesita sunt ; sed, opinor, se- 
cundum hunc diem : satis enim multa a nobis ho- 
die dicta sunt. Nunc et Scaevola, quoniam in Tus- 
culanum ire constituit, paulum requiescet, dum se 
calor frangat ; et nos ipsi, quoniam id temporis est, 



190 DE ORATORE, Lib. I. Cap. 62. 

valetudini demus operam. Placuit sic omnibus. Tum 
Scsvola, Sane, inquit, vellem non constituissem, in 
Tusculanum me hodie venturum esse, Laelio : liben- 
ter audirem Antonium. Et, cum exsurgeret, simul 
arridens, Neque enim, inquit, tam mmi molestus 
fuit, quod jus nostrum civile pervellit, quam jucun- 
dus, quod se id nescire confessus est. 



M. TULLII CICERONIS 

DE 

OR ATORE 

LIBER SECUNDUS. 



I. Magna nobis pueris, Quinte frater, si memo- 
ria tenes, opinio fuit, L. Crassum non plus attigisse 
doctrinae, quam quantum prima illa puerili institu- 
tione potuisset ; M. autem Antonium omnino omnis 
eruditionis expertem atque ignarum fuisse : erantque 
multi, qui, quamquam non ita sese rem habere arbi- 
trarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio di- 
cendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, 
de illis oratoribus praedicarent ; ut, si homines non 
eruditi summam essent prudentiam atque incredibi- 
lem eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse 
labor, et stultum, in nobis erudiendis, patris nostri, 
optimi ac prudentissimi viri, studium videretur. 
Quos tum, ut pueri, refutare domesticis testibus, pa- 
tre, et C. Aculeone, propinquo nostro, et L. Cice- 
rone, patruo, solebamus, quod de Crasso pater, et 
Aculeo (quocum erat nostra matertera), quem Cras- 
sus dilexit ex omnibus plurimum, et patruus, qui 
cum Antonio in Ciliciam profectus una decesserat, 
multa nobis de ejus studio doctrinaque ssepe narra- 
vit : cumque nos, cum consobrinis nostris, Aculeonis 
filiis, et ea disceremus quae Crasso placerent, et ab 



192 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 2. 

his doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, 
etiam illud saepe intelleximus (cum [essemus] ejus- 
modi, quod vel pueri sentire poteramus) illum et 
Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam vi- 
deretur, et doctoribus nostris ea ponere in percon- 
tando, eaque ipsum omni in sermone tractare, ut ni- 
hil esse ei novum, nihil inauditum videretur. De 
Antonio vero, quamquam saepe ex humanissimo ho- 
mine, patruo nostro, acceperamus, quemadmodum 
ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum homi- 
num sermonibus dedisset ; tamen ipse adolescentu- 
lus, quantum illius ineuntis aetatis meae patiebatur 
pudor, multa ex eo saepe qusesivi. Non erit profecto 
tibi, quod scribo, hoc novum, (nam jam tum ex me 
audiebas) milii illum, ex multis variisque sermoni- 
bus, nullius rei, quae quidem esset in his artibus, de 
quibus aliquid existimare possem, rudem aut igna- 
rum esse visum. Sed fuit hoc in utroque eorum, ut 
Crassus non tam existimari vellet non didicisse, quam 
iUa despicere, et nostrorum hominum in omni ge- 
nere prudentiam Graecis anteferre : Antonius autem 
probabiliorem hoc populo orationem fore censebat 
suam, si omnino didicisse nunquam putaretur: at- 
que ita se uterque graviorem fore, si alter contem- 
nere, alter ne nosse quidem, Graecos videretur. 

Quorum consilium quale fuerit, nihil sane ad hoc 
tempus. Illud autem est hujus institutae scriptionis 
ac temporis, neminem eloquentia, non modo sine di- 
cendi doctrina, sed ne sine omni quidem sapientia, 
florere unquam et praestare potuisse. 

II. Etenim caeterae fere artes se ipsae per se tuen- 
tur singulae : bene dicere autem, quod est scienter et 
perite et ornate dicere, non habet definitam aliquam 
regionem, cujus terminis septa teneatur. Omnia, 
quaecumque in hominum disceptationem cadere pos- 
sunt, bene sunt ei dicenda, qui hoc se posse profite- 
tur ; aut eloquentiae nomen relinquendum est. Quare 
equidem et in nostra civitate, et in ipsa G raecia, quae 



DE ORATORE, LlB.lI. Cai>. 3. 103 

semper haec summa tluxit, multos et ingeniis et 
magna laude dicendi sine summfi rerum omr.ium 
scicntia fuisse fatcor : talem vero exsistere eloquen- 
tiam, qualis fuerit in Ciasso et Antonio, non cognitis 
rebus omnibus, quae ad tantam prudentiam pertine- 
rent, tantamque dicendi copiam, quanta in illis fiie- 
rit, non potuisse confirmo. Quo etiam feci libentius, 
ut eum sermoncm, qutm illi quondam inter se de 
his rebus habuissent, mandarem literis : vel ut illa 
opinio, quae semper fuisset, tolleretur, alterum non 
doctissimum, alterum plane indoctum, fuisse ; vel 
ut ea, qua? existimarem a summis oratoribus de elo- 
quentiii divinitus esse dicta, custodirem literis, si ullo 
modo assequi complectique potuissem ; vel, meher- 
cule, etiam, ut laudem eorum, jam prope senescen- 
tem, quantum ego possem, ab oblivione hominum 
atque a silentio vindicarem. Nam, si ex scriptis 
cognosci ipsi suis potuissent, minus hoc fortasse mihi 
esse putassem laborandum : sed, cum alter non mul- 
tum (quod quidem exstaret), et idipsum adolescens, 
alter nihil admodum, scripti rehquisset ; deberi hoc 
a me tantis hominum ingeniis putavi, ut, cum etiam 
nunc vivam illorum memoriam teneremus, hanc im- 
mortalem redderem, si possem. Quod hoc etiam spe 
aggredior majore ad probandum, quia non de Ser. 
Galbae aut C. Carbonis eloquentia scribo aliquid, in 
quo liceat mihi fingere, si quid velim, nullius me- 
moria jam refellente : sed edo haec, iis cognoscenda, 
qui eos ipsos, de quibus loquor, saepe audierunt ; ut 
duos summos viros, iis qui neutrum illorum viderint, 
eorum quibus ambo illi oratores cogniti sint, vivo- 
rum et prasentium, memoria teste, commendemus. 

III. Nec vero te, carissime frater atque optime, 
rhetoricis nunc quibusdam libris, quos tu agrestes 
putas, insequor ut erudiam : quid enim tua potest 
oratione aut subtilius aut ornatius esse ? Sed quam- 
quam, sive judicio, ut soleo dicere, sive, ut ille pater 
eloquentiae de se Isocrates scripsit ipse, pudore a di- 

(Iihctor.) vor.. i. s 



194 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 3. 

cendo, et timiditate ingenua quadam, refugisti, sive, 
ut ipse jocari soles, unum putasti satis esse non modo 
in una familia rhetorem, sed psene in tota civitate ; 
non tamen arbitror tibi hos libros in eo fore genere, 
quod merito, propter eorum, qui de dicendi ratione 
disputarunt, jejunitatem bonarum artium, possit il- 
ludi. Nihil enim mihi quidem videtur in Crassi et 
Antonii sermone esse praeteritum, quod quisquam 
summis ingeniis, acerrimis studiis, optima doctrina, 
maximo usu, cognosci ac percipi potuisse arbitrare- 
tur ; quod tu facillime poteris judicare, qui pruden- 
tiam rationemque dicendi per te ipsum, usum autem 
per nos, percipere voluisti. Sed, quo citius hoc, quod 
suscepimus, non mediocre munus, conficere possi- 
mus, omissa nostra adhortatione, ad eorum, quos 
proposuimus, sermonem disputationemque venia- 
mus. 

Postero igitur die, quam illa erant acta, hora. fere 
secunda, cum etiam tum in lecto Crassus esset, et 
apud eum Sulpicius sederet, Antonius autem inam- 
bularet cum Cotta in porticu, repente eo Q. Catulus 
senex cum C. Julio fratre venit. Quod ubi audivit, 
commotus Crassus surrexit ; omnesque admirati, ma- 
jorem aliquam esse causam eorum adventus suspicati 
sunt. Qui cum inter se, ut ipsorum usus ferebat, ami- 
cissime consalutassent ; Quid vos tandem ? Crassus, 
Num quidnam, inquit, novi ? Nihil sane, inquit Ca- 
tulus: etenim vides esse ludos: sed (vel tu nos 
ineptos licet, inquit, vel molestos putes) cum ad me 
in Tusculanum [inquit] heri vesperi venisset Caasar 
de Tusculano suo, dixit mihi, a se Scaavolam hinc 
euntem esse conventum, ex quo mira quaedam se 
audisse dicebat; te, quem ego, toties omni ratione 
tentans, ad disputandum elicere non potuissem, per- 
multa de eloquentia cum Antonio disseruisse, et, 
tamquam in schola, prope ad Graecorum consuetudi- 
nem, disputasse. Itaque frater exoravit me, ipsum 
quidem a studio audiendi non nimis abhorrentem, 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 4. 195 

sed, mehercule, verentem, ne molesti vobis interve- 
niremus, ut huc secum venirem. Scaevolam enim 
ita dicere aiebat, bonam partem sermonis in hunc 
diem esse dilatam. Hoc si tu cupidius factum existi- 
mas, Caesari attribues ; si famiharius, utrique nos- 
triim. Nos quidem, nisi forte molesti intervenimus, 
venisse delectat. 

IV. Tum Crassus, Equidem, quaecumque causa 
vos huc attulisset, laetarer, cum apud me viderem 
homines mihi carissimos et amicissimos : sed tamen, 
vere dicam, quaevis mallem fuisset, quam ista, quam 
dicis. Ego enim (ut, quemadmodum sentio, loquar) 
nunquam mihi minus, quam hesterno die, placui, 
(magis adeo id facilitate quam alia. ulla culpa mea, 
contigit) qui, dum obsequor adolescentibus, me senem 
esse sum oblitus ; fecique id, quod ne adolescens 
quidem feceram, ut iis de rebus, quae doctrina aliqua 
continerentur, disputarem. Sed hoc tamen cecidit 
mihi peropportune, quod, transactis jam meis parti- 
bus, ad Antonium audiendum venistis. Tum Caesar, 
Equidem, inquit, Crasse, ita sum cupidus te in illa 
longiore ac perpetua disputatione audiendi, ut, si id 
mihi minus contingat, vel hoc sim quotidiano tuo ser- 
mone contentus. Itaque experiar equidem illud, ut 
ne Sulpicius, familiaris meus, aut Cotta, plus quam 
ego, apud te valere videatur ; et te exorabo profecto, 
ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid im- 
pertias. Sin tibi id minus libebit, non te urgebo, 
neque committam, ut, dum vereare, tu ne sis ineptus, 
me esse judices. Tum ille, Ego, mehercule, inquit, 
Caesar, ex omnibus Latinis verbis, hujus verbi vim 
vel maximam semper putavi : quem enim nos in- 
eptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen ha- 
bere ductum, quod non sit aplus : idque in sermonis 
nostri consuetudine perlate patet. Nam qui aut, 
tempus quid postulet, non videt, aut plura loquitur, 
aut se ostentat, aut eorum, quibuscum est, vel digni- 
tatis vel commodi rationem non habet, aut denique 



196 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 5. 

in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is 
ineptus dicitur. Hoc vitio cumulata est eruclitissima 
illa Graecorum natio : itaque, quod vim hujus mali 
Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio impo- 
suerunt : ut enim quaeras omnia, quomodo Graeci 
ineptum appellent, non reperies. Omnium autem 
ineptiarum, (quae sunt innumerabiles) haud scio an 
[nulla] sitmajor, quam illorum qui solent, quocum- 
que in loco, quoscumque inter homines visum est, de 
rebus aut difficillimis aut non necessariis, argutissime 
disputare. Hoc nos ab istis adolescentibus facere in- 
viti et recusantes heri coacti sumus. 

V. Tum Catulus, Ne Graeci quidem, inquit, 
Crasse, qui in civitatibus suis clari et magni fuerunt, 
sicuti tu es, nosque omnes in nostra republica volu- 
mus esse, horum Graecorum, qui se inculcant auribus 
nostris, similes fuerunt : nec tamen in otio sermones 
hujusmodi, disputationesque, fugiebant. Ac si tibi 
videntur, qui temporis, qui loci, qui hominum ra- 
tionem non habent, inepti, sicut debent videri ; num 
tandem aut locus hic non idoneus videtur, in quo 
porticus haec ipsa, ubi ambulamus, et palsestra, et 
tot locis sessiones, gymnasiorum et Graecarum dis- 
putationum memoriam quodammodo commovent ? 
aut importunum tempus in tanto otio, quod et raro 
datur, et nunc peroptato nobis datum est ? aut ho- 
mines ab hoc genere disputationis alieni, qui omnes 
hi sumus, ut sine his studiis vitam nullam esse duca- 
mus ? Omnia ista, inquit Crassus, ego alio modo 
interpretor, qui primum palaestram, et sedes, et por- 
ticus, etiam ipsos, Catule, Graecos, exercitationis et 
delectationis causa, non disputationis, invenisse arbi- 
tror. Nam et saeculis multis ante gymnasia inventa 
sunt, quam in his philosophi garrire cceperunt, et 
hoc ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi 
teneant, tamen eorum auditores discum audire, quam 
philosophum, malunt ; qui simul ut increpuit, in 
media oratione de maximis rebus et gravissimis dis- 



DE ORATORE, Lib. II. Cai\ 6. 197 

putantem philosophum omnes unctionis causa relin- 
quunt : ita levissimam delectationem gravissimae, ut 
ipsi ferunt, utilitati anteponunt. Otium autem quod 
dicis esse, assentior : verum otii fructus est, non con- 
tentio animi, sed relaxatio. 

VI. Saepe ex socero meo audivi, cum is diceret, 
socerum suum Laslium semper fere cum Scipione 
solitum rusticari, eosque incredibiliter repuerascere 
esse solitos, cum rus ex urbe, tamquam e vinculis, 
evolavissent. Non audeo dicere de talibus viris, sed 
tamen ita solet narrare Scasvola, conchas eos et um- 
bilicos ad Caietam et ad Laurentum legere consuesse, 
et ad omnem animi remissionem ludumque descen- 
dere. Sic enim se res habet : [ut] quemadmodum 
volucres videmus, procreationis atque utilitatis suas 
causa, fingere et construere nidos, easdem autem, 
cum aliquid effecerint, levandi laboris sui causa, 
passim ac libere solutas opere volitare; sic nostri 
animi, forensibus negotiis atque urbano opere defessi, 
gestiunt ac volitare cupiunt, vacui cura atque labore. 
Itaque illud, quod ego in causa Curiana Scaevolas 
dixi, non dixi secus, ac sentiebam. Nam si, inquam, 
Scaevola, nullum erit testamentiun recte factum, nisi 
quod tu scripseris, omnes ad te cives cum tabulis 
veniemus, omnium testamenta tu scribes unus. Quid 
igitur ? inquam : quando ages negotium publicum ? 
quando amicorum ? quando tuum ? quando denique 
nihil ages ? tum illud addidi : JMihi enim liber esse 
non videtur, qui non aliquando nihil agit. In qua 
permaneo, Catule, sententia ; meque, cum huc veni, 
noc ipsum nihil agere, et plane cessare, delectat. 
NanT, quod addidisti tertium, vos eos ess e, qui vitam 
insuavem sine his studiis putaretis, id me non modo 
non hortatur ad disputandum, sed etiam deterret. 
Nam, ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, 
dicere solebat, ea, quae scriberet, neque ab indoctis- 
simis se neque ab doctissimis legi velle ; quod alteri 
nihil intelligerent, alteri plus fortasse, quam ipse; 
s 3 



198 DE ORATORE, Lib. II. Cai\ % 

quo etiam scripsit, " Persium non curo legere :" 
(hic enim fuit, ut noramus, omnium fere nostrorum 
hominum doctissimus) " Laelium Decimum volo," 
(quem cognovimus virum bonum, et non illiteratum, 
sed nihil ad Persium) ; sic ego, si jam mihi dispu- 
tandum sit de his nostris studiis, nolim equidem 
apud rusticos, sed multo minus apud vos : malo 
enim non intelligi orationem meam, quam repre- 
hendi. 

VII. Tum Ceesar, Equidem, inquit, Catule, jam 
mihi videor navasse operam, quod huc venerim : 
nam haec ipsa recusatio disputationis disputatio quae- 
dam fuit mihi quidem perjucunda. Sed cur hnpedi- 
mus Antonium, cujus audio esse partes, ut de tota 
eloquentia disserat, quemque jamdudum Cotta et 
Sulpicius exspectant? Ego vero, inquit Crassus, ne- 
que Antonium verbum facere patiar, et ipse obmu- 
tescam, nisi prius a vobis impetraro .... Quidnam ? 
inquit Catulus. Ut hic sitis hodie. Tum, cum ille 
dubitaret, quod ad fratrem promiserat, Ego, inquit 
Juhus, pro utroque respondeo : sic faciemus : atque 
ista. quidem conditione, vel ut verbum nullum fa- 
ceres, me teneres. Hic Catulus arrisit ; et simul, 
Praecisa, inquit, mihi quidem dubitatio est, quoniam 
neque domi imperaram, et hic, apud quem eram 
futurus, sine mea sententia tam facile promisit 

Tum omnes oculos in Antonium conjecerunt : et 
ille, Audite vero, audite, inquit : hominem enim 
audietis de schola, atque a magistro, et Grrecis h- 
teris eruditum : et eo quidem loquar confidentius, 
quod Catulus auditor accessit; cui non solum nos 
Latini sermonis, sed etiam Graxi ipsi solent suae 
linguae subtihtatem elegantiamque concedere. Sed 
tamen, quoniam hoc totum, quidquid est, sive arti- 
ficium sive studium dicendi, nisi accessit os, nullum 
potest esse ; docebo vos, discipuli, quod ipse non 
didici, quid de omni genere dicendi sentiam. Hic 
posteaquam arriserunt, Res mihi videtur esse, inquit, 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 8. 109 

facultate praeclara, arte mediocris. Ars enim earum 
rcrum est quae sciuntur ; oratoris autem omnis actio 
opiniorubus, non scientia, continetur. Nam et apud 
eos dicimus, qui nesciunt, et ea dicimus quae nesci- 
mus ipsi : itaque et illi alias aliud iisdem de rebus et 
sentiunt et judicant, et nos contrarias sa?pe causas 
dicimus, non modo ut Crassus contra me dicat ali • 
quando, aut ego contra Crassum, cum alterutri ne- 
cesse sit falsum dicere; sed etiam ut uterque nostruffl 
eiidem de re alias aliud defendat, cum plus uno ve- 
rum esse non possit. Ut igitur, in ejusmodi re qua; 
mendacio nixa sit, qus ad scientiam non sa-pe per- 
veniat, qua; opiniones hominum, et saspe errores 
aucupetur, ita dicam, si causam putatis esse, cur 
audiatis. 

VIII. Nos vero, et valde quidem, Catulus inquit, 
putamus, atque eo magis, quod nulla mihi ostenta- 
tione videris esse usurus. Exorsus es enim non glo- 
riose, magis, ut tu putas, a veritate, quam a nescio 
qua dignitate. Ut igitur de ipso genere sum con- 
fessus, inquit Antonius, artem esse non maximam ; 
sic illud affirmo, praecepta posse quasdam dari per- 
acuta ad pertractandos animos hominum, et ad exci- 
piendas eorum voluntates. Hujus rei scientiam si 
quis volet magnam quamdam artem esse dicere, non 
repugnabo. Etenim cum plerique temere ac nulla 
ratione causas in foro dicant, nonnulli autem propter 
exercitationem, aut propter consuetudinem aliquam, 
callidius id faciant ; non est dubium, quin, si qui.s 
animadverterit, quid sit, quare alii melius quam alii 
dicant, id possit nctare. Ergo id qui toto in genere 
fecerit, is si non plane artem, at quasi artem quam- 
dam, invenerit. Atque utinam, ut mihi illa videre 
videor in foro atque in causis, ita nunc, quemadmo- 
dum ea reperirentur, possem vobis exponere ! 

Sed cle me videro : nunc lioc propono, quod mihi 
persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse per- 
fecto oratore praxlarius. Nam, ut usum dicendi 



200 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 9. 

omittam, qui in omni pacata, et libera civitate domi- 
natur, tanta oblectatio est in ipsa facultate dicendi, 
ut nihil hominum aut auribus aut mentibus jucun- 
dius percipi possit. Qui enim cantus moderatse ora- 
tionis pronuntiatione dulcior inveniri potest ? quod 
carmen artificiosa, verborum conclusione aptius ? qui 
actor in imitanda, quam orator in suscipienda, veri- 
tate jucundior ? Quid autem subtilius, quam acutae 
crebrasque sententiai ? quid admirabilius, quam res 
splendore illustrata verborum ? quid plenius, quam 
omni rerum genere cumulata oratio ? Neque enim 
ulla non propria oratoris est res, quas quidem ornate 
dici graviterque debeat. 

IX. Hujus est, in dando consiiio de maximis re- 
bus, cum dignitate explicata sententia ; ejusdem et 
languentis populi incitatio, et effrenati moderatio. 
Eadem facultate et fraus hominum ad perniciem, et 
integritas ad salutem, vocatur. Quis cohortari ad 
virtutem ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis 
vituperare improbos asperius, quis laudare bonos or- 
natius, quis cupiditatem vehementius frangere accu- 
sando, potest ? quis mcerorem levare mitius conso- 
lando ? Historia vero testis temporum, lux veritatis, 
vita memorice, magistra vitas, nuntia vetustatis, qua, 
voce alia, nisi oratoris, immortahtati commendatur ? 
Nam si qua est ars alia, quae verborum aut faciendo» 
rum aut deligendorum scientiam profiteatur ; aut si 
quisquam dicitur, nisi orator, formare orationem, 
eamque variare et distinguere quasi quibusdam ver- 
borum sententiarumque insignibus ; aut si via ulla, 
nisi ab hac una arte, traditur, aut argumentorum 
aut sententiarum, aut denique descriptionis atque or- 
dinis ; fateamur aut hoc, quod haec ars profiteatur, 
alienum esse, aut cum ahqua aliti arte esse com- 
mune. Sed si in hac una. est ea ratio atque doctrina, 
non, si qui aharum artium bene Iocuti sunt, eo mi- 
nus id est hujus unius proprium. Sed, ut orator de 
iis rebus, quas caeterarum artium sunt, si modo eas 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 10. 201 

cognurit, (ut heri Crassus dicebat) optime potest di- 
cere ; sic caeterarum artinm homines ornatius illa sua 
tlicunt. si quid ab hac arte didicerunt. Neque enim 
si de rusticis rebus agricola quispiam, aut etiam (id, 
quod multi) medicus de morbis, aut de pingendo 
pictor aliquis, diserte dixerit aut scripserit, idcirco 
illius artis putanda sit eloquentia : in qua quia vis 
magna est in hominum ingeniis, eo multi, etiam 
sine doctrina, aliquid omnium generum atque artium 
consequuntur : sed, quid cujusque sit proprium, 
etsi ex eo judicari potest, cum videris, quid quae- 
que doceant, tamen hoc certius nihil esse potest, 
quam quod omnes artes aliae sine eloquentia suum 
munus praestare possunt, orator sine ea. nomen suum 
obtinere non potest : ut caeteri, si diserti sint, aliquid 
ab hoc habeant; hic, nisi domesticis se instruxerit 
copiis, aliunde dicendi copiam petere non possit. 

X. Tum Catulus, Etsi, inquit, Antoni, minime 
impediendus est interpellatione iste cursus orationis 
tuae, patiere tamen, mihique ignosces. " Non enim 
possum, quin exclamem," ut ait ille in Trinummo : 
ita mihi vim oratoris tum exprimere subtiliter visus 
es, tum laudare copiosissime ; quod quidem eloquen- 
tem vel optime facere oportet, ut eloquentiam lau- 
det: debet enim, ad eam laudandam, ipsam illam 
adhibere, quam laudat. Sed perge porro : tibi enim 
assentior, vestrum esse hoc totum, diserte dicere ; 
idque si quis in alia arte faciat, eum assumto aliunde 
uti bono, non proprio, nec suo. Et Crassus, Nox te, 
inquit, nobis, Antoni, expolivit, hominemque red- 
didit : nam hesterno sermone, unius cujusdam operis, 
ut ait Caecilius, remigem aliquem aut bajulum, nobis 
oratorem descripseras, inopem quemdam humani- 
tatis atque inurbanum. Tum Antonius, Heri enim, 
inquit, hoc mihi proposueram, ut, si te refellissem, 
hos a te discipulos abducerem : nunc, Catulo audi- 
ente et Caesare, videor debere non tani [iMgnare te- 
cum, quam, quid ipse sentiani, dicere. 



202 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 11. 

Sequitur igitur, quoniam nobis est hic, de quo lo- 
quimur, in foro atque in oculis civium constituen- 
dus, ut videamus, quid ei negotii demus, cuique 
eum muneri velimus esse praepositum. Nam Crassus 
heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit 
breviter in artis distributione idem, quod Graeci ple- 
rique posuerunt : neque sane quid ipse sentiret, sed 
quid ab illis diceretur, ostendit : duo prima genera 
quaestionum esse, in quibus eloquentia versaretur, 
unum infinitum, alterum certum. Infinitum mihi 
videbatur id dicere, in quo aliquid generatim quae- 
reretur, hoc modo : Expetendane esset eloquentia ? 
expetendine honores ? certum autem, in quo quid in 
personis, et in constituta re et definita, quaereretur ; 
cujusmodi sunt, quae in foro atque in civium causis 
disceptationibusque versantur. Ea mihi videntur 
aut in lite ordinanda, aut in consilio dando, esse 
posita : nam illud tertium, quod et a Crasso tactum 
est, et (ut audio) ille ipse Aristoteles, qui haec 
maxhne illustravit, adjunxit, etiamsi opus est, ta- 
men minus est necessarium. Quidnam ? inquit Ca- 
tulus; an laudationes? id enhn video poni genus 
tertium. 

XI. Ita, inquit Antonius ; et in eo quidem ge- 
nere scio et me, et omnes qui affuerunt, delectatos 
esse vehementer, cum abs te est Popilia, mater ves- 
tra, laudata ; cui primum muheri hunc honorem in 
nostra civitate tributum puto : sed non omnia, quae- 
cumque loquimur, mihi videntur ad artem et ad 
praecepta esse revocanda. Ex his enim fontibus, 
unde omnia ornate dicendi praecepta sumuntur, lice- 
bit etiam laudationem ornare, neque illa elementa 
desiderare ; quae ut nemo tradat, quis est, qui ne- 
sciat, quae sint in homine laudanda ? Positis enim iis 
rebus, quas Crassus in illius orationis suae, quam 
contra collegam censor habuit, principio dixit, M Quae 
natura. aut fortuna darentur hominibus, in iis rebus 
se vinci posse animo aequo pati : qua? ipsi sibi ho- 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 12. 203 

mines parare possent, in iis rebus se pati vinci non 
posse;" qui laudabit quempiam, inteUiget, expo- 
nenda sibi esse fortunae bona. Ea sunt, generis, pe- 
cuniae, propinquorum, amicorum, opum, valetudinis, 
formae, virium, ingenii, caeterarumque rerum, quae 
sunt aut corporis, aut extraneae: si habuerit, bene 
his usum : si non habuerit, sapienter caruisse : si 
amiscrit, moderate tulisse. Deinde, quid sapienter 
is, quem laudet, quid liberaliter, quid fortiter, quid 
juste, quid magnifice, quid pie, quid grate, quid 
humaniter, quid denique cum aliqua. virtute, aut 
fecerit aut tulerit. Haec, et quae sint ejus generis, 
facile videbit, qui volet laudare quempiam ; et qui 
vituperare, contraria. Cur igitur dubitas, inquit Ca- 
tulus, facere hoc tertium genus, quoniam inest in 
ratione rerum ? non enim, si est facilius, eo de nu- 
mero quoque est excerpendum. Quia nolo, inquit, 
omnia, quae cadunt aliquando in oratorem, quamvis 
exigua sint, ea sic tractare, quasi nihil possit dici 
sine praeceptis suis. Nam et testimonium saepe di- 
cendum est, ac nonnunquam etiam accuratius, ut 
mihi necesse fuit in Sex. Titium, seditiosum civem 
et turbulentum : explicavi, in eo testimonio dicendo, 
omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno 
plebis pro republica restitissem ; quaeque ab eo con- 
tra rempublicam facta arbitrarer, exposui. Diu re- 
tentus sum ; multa audivi ; multa respondi. Num 
igitur placet, cum de eloquentia^ praecipias, aliquid 
etiam de testimoniis dicendis, quasi in arte tradere ? 
Nihil sane, inquit Catulus, necesse est. 

XII. Quid si (quod saepe summis viris accidit) 
mandata sint exponenda, aut in senatu ab impera- 
tore, aut ad imperatorem aut ad regem aut ad po- 
pulum aliquem a senatu ? num, quia genere ora- 
tionis in hujusmodi causis accuratiore est utendum, 
idcirco pars etiam haec causarum numeranda videtur, 
aut propriis praeceptis instruenda ? Minime vero, 
inquit Catulus : non enim deerit homini diserto in 
ejusmodi rebus facultas, ex cacteris rebus et causis 



204 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 13. 

comparata. Ergo item, inquit, illa, quae saepe diserte 
agenda sunt, et quae ego paulo ante (cum eloquen- 
tiam laudarem) dixi oratoris esse, neque habent 
suum locum ullum in divisione partium, neque cer- 
tum praeceptorum genus ; et agenda sunt non minus 
diserte, quam quae in lite dicuntur, objurgatio, co- 
hortatio, consolatio : quorum nihil est, quod non 
summa dicendi ornamenta desideret : sed ex artificio 
res istae praecepta non quaerunt. Plane, inquit Ca- 
tulus, assentior. 

Age vero, inquit Antonius, qualis oratoris, et 
quanti hominis in dicendo, putas esse, historiam scri- 
bere ? Si, ut Graeci scripserunt, summi, inquit Ca- 
tulus : si, ut nostri, nihil opus est oratore : satis est, 
non esse mendacem. Atqui, ne nostros contemnas, 
inquit Antonius, Graeci quoque sic initio scriptita- 
ruiit, ut noster Cato, ut Pictor, ut Piso. Erat enim 
historia nihil aliud, njsi annalium confectio : cujus 
rei, memoriaeque publica? retinendee causa, ab initio 
rerum Romanarum usque ad P. Mucium, pontificem 
maximum, res omnes singulorum annorum manda- 
bat literis pontifex maximus, efterebatque in album ; 
et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo 
cognoscendi ; [iique] etiam nunc annales maxhni 
nonpinantur. Hanc similitudinem scribendi multi 
secuti sunt, qui, sine ullis ornamentis, monimenta 
solum temporum, hominum, locorum, gestarumque 
rerum rehquerunt. Itaque quahs apud Graecos Phe- 
recydes, Hellanicus, Acusilas fuit, aliique permulti ; 
tahs noster Cato, et Pictor, et Piso, qui neque te- 
nent, quibus rebus ornetur oratio, (modo enhn huc 
ista sunt importata) et, dum intelhgatur, quid di- 
cant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem. 
Paululum se erexit, et addidit historiae majorem so- 
num vocis, vir opthnus, Crassi famiharis, Antipater : 
caeteri non exornatores rerum, sed tantummcdo nar- 
ratores fuerunU 

XIII. Est, inquit Catulus, ut dicis ; sed iste ipsi 
Coelius neque distinxit historiam varietate locorum ; 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 14. 205 

neque vcrborum collocatione, et tractn orationis leni 
et aequabili, perpolivit illud opus ; sed, ut bomo 
neque doctus neque maxime aptus ad dicendum, 
sicut potuit, dolavit : vicit tamen, ut dicis, supe- 
riores. 3Iinime mirum, inquit Antonius, si ista res 
adhuc nostra Iingua illustrata non est : nemo enim 
studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in 
causis atque in foro eluceat : apud Graecos autem 
eloquentissimi homines, remoti a causis forensibus, 
cum ad casteras res illustres, tum ad scribendam his- 
toriam maxime, se applicaverunt. Namque et He- 
rodotum illum, qui princeps genus hoc ornavit, in 
causis nihil omnino versatum esse accepimus : atqui 
tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego 
Graece scripta intelligere possum, magncpere de- 
lectet. Et, post illum, Thucydides omnes dicendi 
artificio, mea sententia, facile vicit ; qui ita creber 
est rerum frequentia, ut verborum prope numerum 
sententiarum numero consequatur ; ita porro verbis 
aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione, an 
verba sententiis, illustrentur. Atqui ne hunc qui- 
dem, quamquam est in republica versatus, ex nu- 
mero accepimus eorum qui causas dictitarunt ; et 
hos libros tum scripsisse dicitur, cum a republica re- 
motus, atque (id quod optimo cuique Athenis ac- 
cidere solitum est) in exsilium pulsus esset. Hunc 
consecutus est Syracusius Philistus, qui, cum I)io- 
nysii tyranni familiarissimus esset, otium suum con- 
sumsit in historia scribcnda, maximeque Thucydi- 
dem est, sicut mihi videtur, imitatus. Postea vero, 
quasi ex clarissima rhetoris officina, duo praestantes 
ingenio, Theopompus et Ephorus, ab Isocrate ma- 
gistro impulsi, se ad historiam contulerunt : causas 
omnino nunquam attigcrunt. 

XI V. Denique etiam a philosophia profectus prin- 
ceps Xenophon, Socraticus ille ; post, ab Aristotele, 
Gallisthenes, comes Alexandri, scripsit historiam ; 
et hic quidem rhetorico paene more : ille autem su- 

(fthetor.) vor.. i. T 



206 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 15. 

perior leniore quodam sono est usus, et qui illum 
impetum oratoris non habeat; vehemens fortasse 
minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem 
videtur, dulcior. Minimus natu horum omnium Ti- 
maeus, quantum autem judicare possum, longe eru- 
ditissimus, et rerum copia et sententiarum varietate 
abundantissimus, et ipsa compositione verborum non 
impolitus, magnam eloquentiam ad scribendum at- 
tuht, sed nullum usum forensem. 

Haec cum ille dixisset, Quid est, inquit, Catule, 
Caesar ? ubi sunt, qui Antonium Grraece negant scire ? 
quot historicos nominavit ! quam scienter ! quam 
proprie de unoquoque dixit ! Id, mehercule, inquit 
Catulus admirans, illud jam mirari desino, quod 
multo magis ante mirabar, hunc, cum haec nesciret, 
in dicendo posse tantum. Atqui, Catule, inquit An- 
tonius, non ego utilitatem aliquam ad dicendum au- 
cupans, horum hbros, et nonnullos ahos, sed delec- 
tationis causa, cum est otium, legere soleo. Quid 
ergo est ? fatebor : aliquid tamen : ut, cum in sole 
ambulem, etiamsi aham ob causam ambulem, fieri 
natura tamen, ut colorer; sic, cum istos hbros ad 
Misenum (nam Romae vix hcet) studiosius legerim, 
sentio orationem meam illorum tactu quasi colorari. 
Sed, ne latius hoc vobis patere videatur, haec dun- 
taxat in Graecis intelhgo, quae ipsi, qui scripserunt, 
voluerunt a vulgo intelhgi : in philosophos vestros si 
quando incidi, deceptus indicibus hbrorum, quod 
sunt fere inscripti de rebus notis et illustribus, de 
virtute, de justitia, de honestate, de voluptate, ver- 
bum prorsus nullum intelhgo : ita sunt angustis et 
concisis disputationibus ilhgati ! Poetas omnino, 
quasi alia quadam lingua. locutos, non conor attin- 
gere : cum his me (ut dixi) oblecto, qui res gestas, 
aut qui orationes scripserunt suas, aut qui ita lo- 
quuntur, ut videantur voluisse nobis, qui non sumus 
eruditissimi, esse famihares. 

XV. Sed illuc redeo. Videtisne, quantum munus 



DE ORATORE, Lib. II. Cai\ 15. 207 

sit oratoris historia ? haucl scio, an flumine orationis, 
et varietate maximum: neque tamen eam reperio 
usquam separatim instructam rhetorum praeceptis : 
sita sunt enim ante oculos. Nam quis nescit, pri- 
mam esse historiae legem, ne quid falsi dicere audeat ? 
deinde ne quid veri non audeat ; ne qua suspicio 
gratiae sit in scribendo ; ne qua simultatis. Haec sci- 
licet fundamenta nota sunt omnibus. Ipsa autem 
exaedificatio posita est in rebus et verbis. Rerum 
ratio ordinem temporum desiderat, regionum de- 
scriptionem : vult etiam, quoniam in rebus magnis 
memoriaque dignis consiha primum, deinde acta, 
postea eventus, exspectantur, et de consiliis signifi- 
cari quid scriptor probet, et in rebus gestis declarari, 
non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam 
quomodo : et cum de eventu dicatur, ut causae ex- 
plicentur omnes, vel casus, vel sapientiae, vel teme- 
ritatis : hominumque ipsorum non solum res gestae, 
sed etiam, qui fama ac nomine excellant, de cujus- 
que vita. atque natura. Verborum autem ratio, et 
genus orationis, fusum atque tractum, et cum leni- 
tate quadam aequabili profluens, sine hac judiciali 
asperitate, et sine sententiarum forensium aculeis, 
persequendum est. Harum tot tantarumque rerum 
videtisne ulla esse praecepta, quae in artibus rhetorum 
reperiantur ? 

In eodem silentio multa alia oratorum officia ja- 
cuerunt, cohortationes, consolationes, praecepta, ad- 
monita ; quae tractanda sunt omnia disertissime : sed 
locum suum in illis artibus, quae traditae sunt, habent 
nullum. Atque in hoc genere illa quoque est infinita 
silva, quod oratori plerique (ut etiam Crassus ostendit) 
duo genera ad dicendum dederunt ; unum de certfi 
definitaque causa, quales sunt, quae in htibus, quae in 
deliberationibus versantur ; addat, si quis volet, etiam 
laudationes: alterum, quod appellant omnes fere 
scriptores, exphcat nemo, infinitam generis, sine 
tempore et sine persona, quaestionem. Hoc quid et 



208 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 16. 

quantum sit, cum dicunt, intelligere mihi non vi- 
dentur. Si enim est oratoris, quaecurnque res infinite 
posita sit, de ea posse dicere ; dicendum erit ei, 
quanta sit solis magnitudo, quae forma terrae : de 
mathematicis, de musicis rebus, non poterit, quin 
dicat, hoc onere suscepto, recusare. Denique ei, qui 
profitetur esse suum, non solum de iis controversiis 
quae temporibus et personis notatae sunt, hoc est, de 
omnibus forensibus, sed etiam de generum infinitis 
quaestionibus, dicere, nullum potest esse genus ora- 
tionis, quod sit exceptum. 

XVI. Sed si illam quoque partem quaestionum 
oratori volumus adjungere vagam, et liberam, et late 
patentem, ut de rebus bonis aut mahs, expetendis 
aut fugiendis, honestis aut turpibus, utihbus aut in- 
utihbus, de virtute, de justitia, de continentia, de 
prudentia, de magnitudine animi, de hberahtate, de 
pietate, de amicitia, de fide, de officio, de caeteris 
virtutibus, contrariisque vitiis, dicendum oratori pu- 
temus : itemque de repubhca, de imperio, de re mi» 
litari, de disciplina civitatis, de hominum moribus ; 
assumamus eam quoque partem, sed ita, ut sit cir- 
cumscripta modicis regionibus. Equidem omnia, quae 
pertinent ad usum civium, morem hominum, quae 
versantur in consuetudine vitae, in ratione reipublicae, 
in hac societate civili, in sensu hominum communi, 
in natura, in moribus, comprehendenda esse oratori 
puto : si minus ut separatim de his rebus philoso- 
phorum more respondeat ; at certe, ut in causa pru- 
denter possit intexere : hisce autem ipsis de rebus ut 
ita loquatur, ut ii, qui jura, qui leges, qui civitates 
constituerunt, locuti sunt, simphciter et splendide, 
sine ulla serie disputationum, et sine jejuna concer- 
tatione verborum. Hoc loco, ne qua sit admiratio, si 
tot tantarumque rerum nulla a me praecepta ponen- 
tur, sic statuo : Ut in caeteris artibus, cum tradita 
sint cujusque artis difficilhma, rehqua, quia aut fa- 
cihora aut simiha sint, tradi non necesse esse ; ut in 



DE ORATORE, Lid. II. Cai». 17. 209 

pictura, qui hominis speciem pingere perdidicerit, 
posse eum cujusvis vel formae vel astatis, etiamsi non 
didicerit, pingere ; neque esse periculum, qui leonem 
aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis 
quadrupedibus facere non possit (neque est omnino 
ars ulla, in qua omnia, quas illa arte effici possunt, a 
doctore tradantur; sed qui primarum et certarum 
rerum genera ipsa didicerunt, reliqua non incom- 
mode persequuntur) ; similiter arbitror, in hac sive 
ratione sive exercitatione dicendi, qui illam vim 
adeptus sit, ut eorum mentes, qui aut de republica, 
aut de ipsius rebus, aut de iis, contra quos, aut pro 
quibus dicat, cum aliqua statuendi potestate audiant, 
ad suum arbitrium movere possit, hunc de toto illo 
genere reliquarum orationum non plus quaesiturum 
esse, quid dicat, quam Polycletum illum, cmn Her- 
culem fingebat, quemadmodum pellem aut hydram 
fingeret, etiamsi haec nunquam separatim facere di- 
dicisset. 

XVII. Tum Catulus: Praeclare mihi videris, 
Antoni, posuisse ante oculos, quid discere oporteret 
eum, qui orator esset futurus ; quid etiam, si non 
didicisset, ex eo quod didicisset, assumere : deduxisti 
enim totum hominem in duo solum genera causa- 
rum ; caetera innumerabilia exercitationi et simili- 
tudini reliquisti. Sed videto, ne in istis duobus gene- 
ribus hydra tibi sit, et pellis; Hercules autem, et 
alia opera majora, ne, in illis rebus quas praetermit- 
tis, relinquantur. Non enim mihi minus operis vi- 
detur de universis generibus rerum, quam de singu- 
lorum causis, ac multo etiam majus de natura Deo- 
rum, quam de hominum litibus, dicere. Non est ita, 
inquit Antonius : dicam enim tibi, Catule, non tam 
doctus, quam (id quod est majus) expertus. Omnium 
caeterarum rerum oratio, rnihi crede, ludus est ho- 
mini non hebeti, neque inexercitato, neque com- 
munium literarum et politioris humanitatis experti : 
in causarum contentionibus magnum est quoddam 
t3 



210 DE ORATORE, Lm. II. Cai>. 18. 

opus, atque haud sciam an de humanis operibus 
longe maximum ; in quibus vis oratoris plerumque 
ab imperitis exitu et victoria judicatur; ubi adest 
armatus adversarius, qui sit et feriendus et repellen- 
dus : ubi saspe is, qui rei dominus futurus est, alienus 
atque iratus, aut etiam amicus adversario et inimicus 
tibi est ; cum aut docendus is est, aut dedocendus, 
aut reprimendus, aut incitandus, aut omni ratione ad 
tempus, ad causam, oratione mcderandus (in quo 
saepe benevolentia ad odium, odium autem ad bene- 
volentiam deducendum est) ; qui, tamquam machi- 
natione aliqua, tum ad severitatem, tum ad rerois- 
sionem animi, tum ad tristitiam, tum ad laetitiam, 
est contorquendus. Omnium sententiarum gravitate, 
omnium verborum ponderibus, est utendum. Ac- 
cedat oportet actio varia, vehemens, plena animi, 
plena spiritus, plena doloris, plena veritatis. In his 
operibus si quis illam artem comprehenderit, ut, 
tamquam Phidias, 3Iinerva3 signum efhcere jjossit ; 
21011 sane, quemadmodum in clypeo idem ille artifex 
minora illa opera facere discat, laborabit. 

XVIII. Tum Catulus : Quo ista majora ac mi- 
rabihora fecisti, eo me major exspectatio tenet, qui- 
busnam rationibus, quibusve prceceptis ea tantvi vis 
comparetur : non quo mea quidem jam intersit (ne- 
que enim aetas id mea desiderat, et aliud quoddani 
genus dicendi nos secuti sumus, qui nunquam sen- 
tentias de manibus judicum vi quadam orationis ex- 
torsimus, ac potius placatis eorum animis, tantum, 
quantum ipsi patiebantur, accepimus) ; sed tamen 
ista tua, liullum ad usum meum, tantum cognos- 
cendi studio adductus, requiro. Nec mihi opus est 
Orccco ahquo doctore, qui vnihi pervulgata praecepta 
decantet, cum ipse nunquani forum, nunquam ul- 
lum judicium, adspexerit ; ut peripateticus ille di- 
citur Phormio. cum IJannibal, Carthagine expulsus, 
Ephesum ad Antiochum venibset exsul, proque eo, 
quod cjus nomen erat niagna apud omnes gloria, 



DE ORATORE, Lib. II. Caf 19. 211 

invitatus esset ab hospitibus suis, ut eum, quem 
dixi, si vellet, aucliret ; cunujue se non nolle dixisset ; 
locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de 
imperatoris ofhcio, et de omni re militari. Tum, 
cum caeteri, qui illum audierant, vehementer essent 
delectati, quaerebant ab Hannibale, quidnam ipse de 
illo philosoj)ho judicaret. Pcemis, non optime Graxe, 
sed tamen libere, respondisse fertur, multos se de- 
liros senes saepe vidisse ; sed, qui magis quam Phor- 
mio deliraret, vidisse neminem. Neque, mehercule, 
injuriit. Quid enim aut arrogantius aut loquacius 
fieri potuit, quam Hannibali, qui tot annos de im- 
perio cum populo Romano omnium gentium victore 
certasset, Graecum hominem, qui nunquam hostem, 
nunquam castra vidisset. nunquarn denique mini- 
mam partem ullius publici muneris attigisset, pra?- 
cepta de re militari da-e ? Hoc mihi facere omnes 
isti, qui de arte dicendi praecipiunt, videntur : quod 
enim ipsi experti non sunt, id docent caeteros. ^cd 
hoc minus fortasse errant, quod non te, ut Hanni- 
balem, sed pueros aut adolescentulos, docere co- 
nantur. 

XIX. Erras, Catule, inquit Antonius : nam ego- 
met in multos jam Phormiones incidi. Quis enim 
est istorum Graecorum, qui quemquam nostriim 
quidquam intelligere arbitretur ? Ac mihi quidem 
non ita molesti sunt ; facile omnes perpetior et per- 
fero: nam aut cwi.jiiid afferunt, quod mihi non dis- 
juiceat ; aut efhdunt, ut me non didici^se rninus 
pumiteat. Dimitto autem eos non tam contumeliose, 
qiiam philosophum illum Hannibal ; et eo fortasse 
plus habeo etiam negotii : sed tamen est eorum doc- 
trina, quantum ego judicare possum, perridicula. 
Dividunt enim totam rem in duas partes, in causae 
controversiam, et in quaestionis. Causam appellant 
rem positam in disceptatione rerum ct controversia ; 
gusstumem autein, rem positam in innnita dulnta- 
\\onc. Ds causa jiraecepta dant ; dc altera parte 



212 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 10. 

dicendi mirum silentium est. Denique quinque fa- 
ciunt quasi membra eloquentiae, invenire quid dicas, 
inventa disponere, deinde ornare verbis, post me- 
morise mandare, tum ad extremum agere ac pro- 
nuntiare : rem sane non reconditam. Quis enim hoc 
non sua. sponte viderit, neminem posse dicere, nisi et 
quid diceret, et quibus verbis, et quo ordine diceret, 
haberet, et ea meminisset ? Atque haec ego non re- 
prehendo : sed ante ocvdos posita esse dico, ut eas 
item quatuor, quinque, sexve partes, vel etiam sep- 
tem (quoniam aliter ab aliis digeruntur) in quas est 
ab his omnis oratio distributa. Jubent enim exordiri 
ita, ut eum, qui audiat, benevolum nobis faciamus, 
et docilem, et attentum : deinde rem narrare, ita ut 
verisimilis narratio sit, ut aperta, ut brevis : post 
autem dividere causam, aut proponere : nostra con- 
firmare argumentis, ac rationibus : deinde contraria 
refutare. Tum autem alii conclusionem orationis, et 
quasi perorationem, collocant : alii jubent, antequam 
peroretur, ornandi aut augendi causa, digredi ; deinde 
concludere, ac perorare. Ne hsec quidem repre- 
hendo: sunt enim concinne distributa, sed tamen 
(id quod necesse fuit hominibus expertibus veritatis) 
non perite. Queb enim praecepta principiorum et 
narrationum esse voluerunt, ea in totis orationibus 
sunt conservanda. Nam ego mihi benevolum judicem 
facilius facere possum in cursu orationis, quam cum 
omnia sunt inaudita ; docilem autem, non cum pol- 
liceor me demonstraturum, sed tum, cum doceo et 
explano; attentum vero, crebro tota actione exci- 
tandis mentibus judicum, non prima denuntiatiolie, 
efficere possumus. Jam vero narrationem quod ju- 
bent verishnilem esse, et apertam, et brevem, recte 
nos admonent : quod hsec narrationis magis putant 
esse propria, quam totius orationis, valde mihi vi- 
dentur errare: omninoque in hoc omnis est error, 
quod existimant, artificium esse hoc quoddam non 
dissimile caeterorum, cujusmodi de ipso jure civili 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 20. 213 

hesterno die Crassus componi posse dicebat : ut ge- 
nera rerum primum exponerentur, in quo vitium 
est, si genus ullum pnetermittatur : deinde singulo- 
rum generum partes, in quo et deesse aliquam par- 
tem, et superare, mendosum est : tum verborum 
omnium definitiones, in quibus neque abesse quid- 
quam decet, neque redundare. 

XX. Sed hoc si in jure civili, si etiam in parvis 
aut mediocribus rebus doctiores assequi possunt ; non 
idem sentio, tanta. hac in re, tamque immensa, posse 
fieri. Sin autem qui arbitrantur, deducendi sunt ad 
eos qui hasc docent : omnia jam explicata et per- 
polita assequentur ; sunt enim innumerabiles de his 
rebus libri, neque abditi neque obscuri. Sed videant, 
quid velint ; ad ludendumne, an ad pugnandum, 
arma sint sumturi. Ahud enim pugna et acies, aliud 
ludus campusque noster, desiderat. Attamen ars 
ipsa ludicra armorum et gladiatori et mihti prodest 
aliquid : sed animus acer et praesens, et acutus idem 
atque versutus, invictos viros efficit, non difficilius 
arte conjuncta. 

Quare ego tibi oratorem sic jam instituam, si po- 
tero, ut, quid efficere possit, ante perspiciam. Sit 
enim mihi tinctus hteris ; audierit aliquid ; legerit ; 
ista ipsa prajeepta acceperit : tentabo quid . deceat, 
quid voce, quid viribus, quid spiritu, quid lingua 
efficere possit. Si intelhgam posse ad summos per- 
venire, non solum hortabor, ut elaboret, sed etiam, 
si vir quoque mihi bonus videbitur, obsecrabo : tan- 
tum ego in excellente oratore, et eodem viro bono, 
pono esse ornamenti universae civitati. Sin videbitur, 
cum omnia summa fecerit, tamen ad mediocres ora- 
tores esse venturus ; permittam ipsi, quid velit ; mc- 
lestus magnopcre non ero. Sin plane abhorrebit, et 
erit absurdus ; ut se contineat, aut ad aliud studium 
transferat, admonebo. Nam neque is, qui optime 
potest, deserendus ullo modo est a cohortatione 
nostra, neque is, qui aliquid potest, deterrendus; 



214 DE ORATORE, Lm. II. Cap. 21. 

quod alterum divinitatis mihi cujusdam videtur ; al- 
terum, vel non facere quod non optime possis, vel 
facere quod non pessime facias, humanitatis; ter- 
tium vero illud, clamare contra quam deceat, et 
quam possis, hominis est (ut tu, Catule, de quodam 
declamatore dixisti) stultitias suas quamplurimos tes- 
tes domestico praaconio colligentis. De hoc igitur, 
qui erit talis, ut cohortandus adjuvandusque sit, ita 
loquamur, ut ei tradamus ea duntaxat, quae nos 
usus docuit, ut, nobis ducibus, veniat eo, quo sine 
duce ipsi pervenimus, quoniam meliora docere non 
possumus. 

XXI. Atque, ut a familiari nostro exordiar ; hunc 
ego, Catule, Sulpicium, (primum in causa parvula 
adolescentulum audivi) voce, et forma, et motu cor- 
poris, et reliquis rebus aptum ad hoc munus, de quo 
quaerimus, oratione autem celeri et concitata (quod 
erat ingenii), et verbis efFervescentibus, et paulo ni- 
mium redundantibus (quod erat aetatis), non sum 
adspernatus. Volo enim se efferat in adolescente fe- 
cunditas : nam facilius, sicut in vitibus revocantur 
ea, quae sese nimium profuderunt, quam, si nihil 
valet materies, nova sarmenta cultura excitantur ; 
ita volo esse in adolescente, unde aliquid amputem. 
Non enim potest in eo succus esse diuturnus, quod 
nimis celeriter est maturitatem assecutum. Vidi sta- 
tim indolem, neque dimisi tempus ; et eum sum co- 
hortatus, ut forum sibi ludum putaret esse ad dis- 
cendum ; magistrum autem, quem vellet, eligeret ; 
me quidem si audiret, L. Crassum : quod iste ar- 
ripuit, et ita sese facturum confirmavit ; atque etiam 
addidit, gratiaa scilicet causa, me quoque sibi ma- 
gistriun futurum. Vix annus intercesserat ab hoc 
sermone cohortationis meae, cum iste accusavit C. 
Norbanum, defendente me. Non est credibile, quid 
interesse mihi sit visum inter eum qui tum erat, et 
qui anno ante fuerat. Omnino in illud genus eum 
Crassi magnificum atque praeclarum natura ipsa 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 22. 215 

ducebat: sed ea non 6atis proficere potuisset, nisi 
eodem studio atque imitatione intendisset, atque ita 
dicere consuesset, ut tota mente Crassum, atque 
omni animo, intueretur. 

XXII. Ergo hoc sit primum in praeceptis meis, 
ut demonstremus, quem imitetur, atque ita, ut, qua? 
maxime excellant in eo quem imitabitur, ea diligen- 
tissime persequatur: tum accedat exercitatio, qua 
illum, quem ante delegerit, imitando effingat, atque 
ita exprimat ; non ut multos iinitatores sajpe cognovi, 
qui aut ea quas facilia sunt, aut etiam illa quae in- 
signia ac paene vitiosa, consectantur imitando. Nihil 
est facilius, quam amictum imitari alicujus, aut sta- 
tum, aut motum. Si vero etiam vitiosum ahquid est, 
id sumere, et io eo vitiosum esse, non magnum est, 
ut ille, qui nunc etiam, amissa voce, furit in re- 
publica. Furius, nervos in dicendo C. Firnbriae, quos 
tamen habuit ille, non assequitur, oris pravitatem et 
verborum latitudinem imitatur : sed tamen ille nec 
deligere scivit, cujus potissimum similis esset, et, in 
eo ipso quem delegerat, imitari etiam vitia voluit. 
Qui autem ita faciet, ut oportet, primum vigilet ne- 
cesse est in deligendo: deinde, quem probavit, in 
eo quae maxime excellent, ea diligentissime perse- 
quatur. 

Quid enim causae censetis esse, cur aetates extule- 
rint singulae singula prope genera dicendi ? quod non 
tam facile in nostris oratoribus possumus judicare 
(quia scripta, ex quibus judicium fieri posset, non 
multa sane reliquerunt), quam in Graecis ; ex quo- 
rum scriptis, cujusque aetatis quae dicendi ratio vo- 
luntasque fuerit, intelligi potest. Antiquissimi fere 
sunt, quorum quidem scripta constent, Pericles, at- 
que Alcibiades, et eadem aetate Thucydides, subtiles, 
acuti, breves, sententiis magis quam verbis abun- 
dantes. Non potuisset accidere, ut unum esset om- 
nium genus, nisi aliquem sibi proponerent ad imi- 
tandum. Consecuti sunt hos Critias, Theramenes, 



21G DE ORATORE, Lin. II. Cap. 23. 

Lysias. Multa Lysia? scripta sunt ; nonnulla Critia? : 
de Theramene auclivimus. Omnes etiam tum retine- 
bant illum Periclis succum ; setl erant paulo uberiore 
filo. Ecce tibi exortus est Isocrates, magister istorum 
omnium, cujus e ludo, tamquam ex equo Trojano, 
meri principes exierunt : sed eorum partim in pom- 
pa, partim in acie, illustres esse voluerunt. 

XXIII. Itaque et illi, Theopompi, Ephori, Phi- 
listi, Naucrata?, multique alii naturis difterunt ; vo- 
luntate autem similes sunt, et inter sese, et magistri : 
et ii, qui se ad causas contulemnt, ut Demosthenes, 
Hyperides, Lycurgus, /Eschines, Dinarchus, aliique 
complures, etsi inter se pares non fuerunt, tamen 
sunt omnes in eodem veritatis imitandae genere ver- 
sati, quomm quamdiu mansit imitatio, tamdiu genus 
illud dicendi studiumque vixit : posteaquam, ex- 
stinctis his, omnis eorum memoria sensim obscurata 
est et evanuit ; alia qua?dam dicendi molliora ac re- 
missiora genera viguerunt. Inde Demochares, quem 
aiunt sororis filium fuisse Demostheni : tum Phale- 
reus ille Demetrius, omnium istorum, mea, sen- 
tentia, politissimus, aliique eorum similes, exstite- 
runt. Qua? si volemus usque ad hoc tempus per- 
sequi ; intelligemus, ut hodie Alabandensem illum 
Meneclem, et ejus fratrem Hieroclem, quos ego 
audivi, tota imitatur Asia ; sic semper fuisse aliquem, 
cujus se similes plerique esse vellent. 

Hanc igitur similitudinem qui imitatione assequi 
volet, tum exercitationibus crebris atque magnis, 
tum scribendo maxime persequatur : quod si hic 
noster Sulpicius faceret, multo ejus oratio esset pres- 
sior ; in qua nunc interdum (ut in herbis rustici so- 
lent dicere) in summa ubertate inest luxuries qua?- 
dam, qus? stilo depascenda est. Hic Sulpicius, Me 
quidem, inquit, recte mones ; idque mihi gratum 
est : sed ne te quidem, Antoni, multum scriptitasse 
arbitror. Tum ille, Quasi vero, inquit, non ea pra?- 
cipiam aliis, qua? mihi ipsi desint : sed tamen ne 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 24. 217 

tabulas quidem conficere existimor. Verum et in 
hoc, ex re familiaii mea, et in illo, ex eo quod dico, 
quantulum id cumque est, quid faciam, judicari po- 
test. Atque esse tamen multos videmus, qui ne- 
minem imitentur, et suapte natura, quod velint, sine 
cujusquam similitudine, consequantur ; quod et in 
vobis animadverti recte potest, Ca?sar, et Cotta ; quo- 
rum alter inusitatum quidem nostris oratoribus le- 
porem quemdam et salem, alter acutissimum et sub- 
tihssimum dicendi genus, est consecutus. Neque 
vero vester aequalis Curio (patre, mea sententia, vel 
eloquentissimo temporibus illis) quemquam mihi 
magnopere videtur imitari; qui tamen verborum 
gravitate, et elegantia, et copia, suam quamdam ex- 
pressit quasi formam figuramque dicendi : quod ego 
maxime potui judicare in ea causa, quam iUe contra 
me apud centumviros pro fratribus Cossis dixit ; in 
qua niliil illi defuit, quod non modo copiosus, sed 
etiam sapiens orator, habere deberet. 

XXIV. Verum, ut ahquando ad causas deduca- 
mus illum, quem instituimus, et eas quidem, in qui- 
bus plusculum negotii est, judiciorum atque litium, 
(riserit aliquis fortasse hoc praeceptum ; est enim non 
tam acutum, quam necessarium, magisque monitoris 
non fatui, quam eruditi magistri) hoc ei primum 
pra:cipiemus, quascumque causas erit acturus, ut eas 
dihgenter penitusque cognoscat. Hoc in ludo non 
prascipitur : faciles enim causae ad pueros deferuntur. 
Lex peregrinum vetat in murum adscendere : ad- 
scendit : hostes repuht : accusatur. Nihil est negotii 
hujusmodi causam cognoscere. Recte igitur nihil de 
causa discenda praecipiunt : haec est enim in ludo 
causarum fere formula. At vero in foro, tabulae, tes- 
timonia, pacta, conventa, stipulationes, cognationes, 
afhnitates, decreta, responsa, vita denique eorum qui 
in causa versantur, tota cognoscenda est: quarum 
rerum negligentia plerasque causas, et maxime pri- 
vatas, (sunt enim multo saepe obscuriores) videmus 

(Rhetor.) vol. i. u 



218 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 25. 

amitti. Ita nonnulli, dum operam suam multam ex- 
istimari volunt, ut toto foro volitare, et a causa ad 
causam ire videantur, causas dicunt incognitas. In 
quo est illa quidem magna offensio, vel negligentiae, 
susceptis rebus; vel perfidiae, receptis : sed etiam 
illa major opinione, quod nemo potest, de ea re 
quam non novit, non turpissime dicere. Ita dum in- 
ertiae vituperationem, quae major e?t, contemnunt, 
assequuntur etiam illam, quam magis ipsi fugiunt, 
tarditatis. Equidem soleo dare operam, ut de sua, 
quisque re me ipse doceat ; et, ut ne quis alius adsit, 
quo liberius loquatur, et agere adversarii causam, 
ut ille agat suam, et, quidquid de sua re cogitarit, 
in medium proferat. Itaque, cum ille discessit, tres 
personas unus sustineo summa animi a?quitate, meam, 
adversarii, judicis. Qui locus est talis, ut plus habeat 
adjumenti quam incommodi, hunc judico esse dicen- 
dum : ubi plus mali quam boni reperio, id totum 
abjudico atque ejicio. Ita assequor, ut alio tempore 
cogitem, quid dicam, et alio dicam : quae duo ple- 
rique, ingenio freti, simul faciunt : sed certe iidem 
illi melius aliquanto dicerent, si aliud sumendum sibi 
tempus ad cogitandum, aliud ad dicendum putarent. 

Cum rem penitus causamque cognovi, statim oc- 
currit animo, quae sit causa ambigui. Nihil est enhn, 
quod inter homines ambigatur, sive ex crimine causa 
constet, ut facinoris, sive ex controversia, ut haeredi- 
tatis, sive ex deliberatione, ut belli, sive ex persona, 
ut laudis, sive ex disputatione, ut de ratione vivendi ; 
in quo non, aut quid factum sit, aut fiat, futurumve 
sit, quaeratur, aut quale sit, aut quid vocetur. 

XXV. Ac nostrae fere causae, quae quidem sunt 
crhninum, plerumque inficiatione defenduntur. Nam 
et de pecuniis repetundis, quae maximae sunt, neganda 
fere sunt omnia : et de ambitu raro illud datur, ut 
possis liberalitatem ac benignitatem ab ambitu at- 
que largitione sejungere : de sicariis, de veneficiis, de 
peculatu, inficiari necesse est. Id est igitur genus 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 20. 219 

primum causarum in judiciis, ex controversia, facti. 
In deliberationibus plerumque ex futuri, raro etiam 
ex instantis aut facti. Saepe autem res non, sit, necne, 
sed qualis sit, quaeritur ; ut cum L. Opimii causam 
defendebat apud populum, audiente me, C. Carbo 
consul, nihil de C. Gracchi nece negabat ; sed id 
jure, pro salute patria?, factum esse dicebat : ut ei- 
dem Carboni tribuno plebis, alia tum mente rempu- 
blicam capessenti, P. Africanus de Ti. Graccho inter- 
roganti, responderat, jure caesum videii. Jure autem 
omnia defenduntur, quae sunt ejus generis, ut aut 
oportuerit, aut licuerit, aut necesse fuerit, aut im- 
prudentia, aut casu, facta esse videantur. Jam quid 
vocetur, quaeritur, cum, quo verbo quid appellandum 
sit, contenditur ; ut mihi ipsi cum hoc Sulpicio fuit 
in Norbani causa. summa contentio : pleraque enim 
de iis, quse ab isto objiciebantur, cum confiterer, ta- 
men ab illo majestatem minutam negabam : ex quo 
verbo, lege Apuleia, tota illa causa pendebat. Atque 
in hoc genere causarum nonnulli praecipiunt, ut ver- 
bum illud, quod causam facit, lucide breviterque de- 
finiat. Quod mihi quidem perquam puerile videri 
solet : alia est enim, cum inter doctos homines, de 
iis ipsis rebus quae versantur in artibus, disputatur, 
verborum definitio ; ut, cum quaeritur, quid sit ars, 
quid sit lex, quid sit civitas : in quibus hoc praecipit 
ratio atque doctrina, ut vis ejus rei, quam definias, 
sic exprimatur, ut neque absit quidquam, neque su- 
persit. Quod quidem in illa. causa neque Sulpicius 
fecit, neque ego facere conatus sum. Nam, quantum 
uterque nostriun potuit, omni copia. dicendi dilatavit, 
quid essetmajestatemminuere. Etenim definitio pri- 
mum, reprehenso verbo uno, aut addito, aut demto, 
saepe extorquetur e manibus : deinde genere ipso doc- 
trinam redolet exercitationemque paexie puerilem : 
tum et in sensum et in mentem judicis intrare non 
potest : ante enim praeterlabitur, quam percepta est. 
XXVI. Sed in eo genere, in quo, quale sit quid, 



220 DE ORATORE, Lip. II. Cap. 27. 

ambigitur, exsistit etiam ex scripti interpretatione 
saepe contentio, in quo nulla potest esse, nisi ex am- 
biguo, controversia. Nam illud ipsum, cum scriptum 
a sententia discrepat, genus quoddam habet ambigui ; 
quod tum explicatur, cum ea verba, quae desunt, 
suggesta sunt ; quibus additis, defenditur, sententiam 
scripti perspicuam fuisse ; et ex contrariis scriptis si 
quid ambigitur, non novum genus nascitur, sed su- 
perioris generis causa duplicatur: idque aut nun- 
quam dijudicari poterit, aut ita dijudicabitur, ut, re- 
ferendis praeteritis verbis, id scriptum, quodcumque 
defendimus, suppleatur. Ita flt, ut unum genus in 
iis causis, quae propter scriptum ambiguntur, relin- 
quatur, si est scriptum aliquid ambigue. Ambiguo- 
rum autem complura genera sunt ; quae mihi viden- 
tur ii melius nosse, qui dialectici appellantur, hi 
autem nostri ignorare, qui non minus nosse debeant : 
tum illud est frequentissimum in omni consuetudine 
vel sermonis vel scripti, cum idcirco aliquid ambigi- 
tur, quod aut verbum, aut verba sint praetermissa. 
Iterum autem peccant, cum genus hoc causarum, 
quod in scripti interpretatione versatur, ab illis cau- 
sis, in quibus, qualis quaeque res sit, disceptatur, se- 
jungunt: nusquam enim tam quaeritur, quale sit 
genus ipsum rei, quam in scripto, quod totum a facti 
controversia separatum est. Ita tria sunt omnino ge- 
nera, quae in disceptationem et controversiam cadere 
possunt ; quid fiat, factum, futurumve sit ; aut quale 
sit ; aut quomodo nominetur: nam et illud quidem, 
quod quidam Graeci adjungunt, rectene factum sit, 
totum in eo est, quod, quale sit, quaerimus. 

XXVII. Sed jam ad institutum revertar meum. 

Cum igitur, accepto causae genere et cognito, rem 
tractare ccepi, nilvil prius constituo, quam, quid sit 
illud, quo mihi referenda sit omnis illa oratio, quae 
sit propria quaestionis et judicii : deinde illa duo di- 
ligentissime considero, quorum alterum commenda- 
tionem habet nostram, aut eorum quos defendhnus ; 



DE ORATORE, Lm. II. Cap. 27. 221 

alterum est accommodatum ad eomm animos, apud 
quos dicimus, ad id quod volumus, commovendos. 
Ita ratio omnis dicendi tribus ad persuadendum rebus 
est nixa : ut probemus vera esse ea quae defendimus ; 
ut conciliemus nobis eos qui audiunt ; ut animos eo- 
rum, ad quemcumque causa postulabit motum, vo- 
cemus. Ad probandum autem duplex est oratori sub- 
jecta materies : una rerum earum, quec non excogi- 
tantur ab oratore, sed, in re positae, ratione tractan- 
tur ; ut tabulae, testimonia, pacta, conventa, quae- 
stiones, leges, senatiis-consulta, res judicatae, decreta, 
responsa, et reliqua, si quae sunt, quae non pariuntur 
ab oratore, sed ad oratorem a causa atque a re defe- 
runtur ; altera, quae tota in disputatione et argumen- 
tatione oratoris collocata est. Ita in superiore genere 
de tractandis argumentis, in hoc autem etiam de in- 
veniendis, cogitandum est. Atque isti quidem, qui 
docent, cum causas in plura genera secuerunt, singu- 
lis generibus argumentorum copiam suggerunt : quod 
etiamsi ad instituendos adolescentulos magis aptum 
est, ut, simul ac posita sit causa, habeant, quo se re- 
ferant, unde starim expedita possint argumenta de- 
promere ; tamen et tardi ingenii est, rivulos consec- 
tari, fontes rerum non videre ; et jam aetatis est 
ususque nostri, a capite, quod velimus, arcessere, et, 
unde omnia manent, videre. 

Et primum genus illud earum rerum, quae ad ora- 
torem deferuntur, meditatum nobis in perpetuum, ad 
omnem usum similium rerum, esse debebit. Nam 
pro tabulis et contra tabulas ; pro testibus et contra 
testes ; pro quaestionibus et contra quaestiones ; et 
item de caeteris rebus ejusdem generis, vel separatim 
dicere solemus de gcnere universo, vel definite de sin- 
gulis temporibus, hominibus, causis : quos quidem 
locos (vobis hoc, Cotta et Sulpici, dico) multa com- 
mentatione atque meditatione parato.s atque expeditos 
habere debetis. Longum est enim nunc me explicare, 
qua ratione aut coniirmarc aut infirmare testes, ta- 
u3 



222 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 28. 

bulas, quaestiones, oporteat. Haec sunt omnia ingenii 
vel mediocris, exercitationis autem maximae : artem 
quidem, et praecepta duntaxat hactenus requirunt, 
ut certis dicendi luminibus ornentur. Itemque illa, 
quae sunt alterius generis, quae tota ab oratore pari- 
untur, excogitationem non habent difficilem, expli- 
cationem magis illustrem perpolitamque desiderant. 
Itaque, cum haec duo nobis quaerenda sint in causis, 
primum quid, deinde quomodo, dicamus ; alterum, 
quod totum arte tinctum videtur, tametsi artem re- 
quirit, tamen prudentiae est paene mediocris, quid di- 
cendum sit, videre : alterum est, in quo oratoris vis 
illa divina, virtusque cernitur, ea, quae dicenda sunt, 
ornate, copiose, varieque dicere. 

XXVIII. Quare illam partem superiorem, quo- 
niam semel ita vobis placuit, non recusabo quo mi- 
nus perpoliam atque conficiam: (quantum consequar, 
vos judicabitis :) quibus ex locis ad eas tres res, quae 
ad fidem faciendam solae valent, ducatur oratio, ut 
et concilientur animi, et doceantur, et moveantur. 
[Haec sunt enim tria numero :] ea vero quemadmo- 
dum illustrentur, praesto est, qui omnes docere pos- 
sit, qui hoc primus in nostros mores induxit, qui 
maxime auxit, qui solus effecit. Namque ego, Ca- 
tule, (dicam enim, non reverens assentandi suspicio- 
nem) neminem esse oratorem paulo illustriorem ar- 
bitror, neque Graecum neque Latinum, quem aetas 
nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter audi- 
erim. Itaque, si quid est in me, (quod jam sperare 
videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, 
tantum operae mihi ad audiendum datis) ex eo est, 
quod nihil quisquam unquam me audiente egit ora- 
tor, quod non in memoria mea penitus insederit. At- 
que ego is, qui sum, quantuscumque sum ad judi- 
candum, omnibus auditis oratoribus, sine ulla dubi- 
tatione sic statuo et judico, neminem omnium tot et 
tanta, quanta sunt in Crasso, habuisse ornamenta di- 
cendi. Quamobrem, si vos quoque hoc idem existi- 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 29. 223 

matis, non erit (ut opinor) iniqua partitio, si, cum 
ego hunc oratorem, quem nunc fingo, ut institui, 
crearo, aluero, confirma.ro ; tradam eum Crasso, et 
vestiendum, et ornandum. 

Tum Crassus, Tu vero, inquit, Antoni, perge, ut 
instituisti. Neque enim est boni neque liberalis pa- 
rentis, quem procrearit et eduxerit, eum non et ves- 
tire et ornare ; prassertim cum te locupletem esse 
negare non possis. Quod enim ornamentum, quae 
vis, qui animus, quae dignitas ilbl oratori defuit, qui 
in causa peroranda non dubitavit excitare reum con- 
sularem, et ejus diloricare tunicam, et judicibus cica- 
trices adversas senis imperatoris ostendere ? qui idem, 
hoc accusante Sulpicio, cum hominem seditiosum 
furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones ip- 
sas ornare, ac demonstrare gravissimis verbis, multos 
saepe impetus populi non injustos esse ; quos praestare 
nemo possit ; multas etiam e re publica seditiones 
sxpe esse factas, ut cum reges essent exacti, ut cum 
tribunicia potestas esset constituta: illam Norbani 
seditionem, ex luctu civium, et ex Ca-pionis odio, 
qui exercitum amiserat, neque reprimi potuisse, et 
jure esse conflatam. Potuit hic locus tam anceps, tam 
inauditus, tam lubricus, tam novus, sine quadam in- 
credibili vi ac facultate dicendi tractari ? Quid ego 
de Cn. Manlii, quid de Q. Regis commiseratione di- 
cam ? quid de aliis innumerabilibus ? in quibus non 
hoc maxime enituit, quod tibi omnes dant, acumen 
quoddam singulare ; sed haec ipsa, quae nunc ad me 
delegare vis, ea semper in te eximia et praestantia 
fuerunt. 

XXIX. Tum Catulus, Ego vero, inquit, in vobis 
hoc maxime admirari soleo, quod, cum inter vos in 
dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque vestri.m 
dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum, neque a 
doctrina non delatum esse videatur. Quare, Crasse, 
neque tu tua. suavitate nos privabis, ut, si quid ab 
Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non ex- 



224 DE ORATORE, Lia. II. Cap. 30. 

plices : neque te, Antoni, si quid non dixeris, existi- 
mabimus non potuisse potius, quam a Crasso dici 
maluisse. Hic Crassus, Quin tu, inquit, Antoni, 
omittis ista, quae proposuisti, quae nemo horum desi- 
derat ; quibus ex locis ea, qua? dicenda sint in causis, 
reperiantur ; quae quamquam abs te novo quodam 
modo, praeclareque dicuntur, sunt tamen et re faci- 
liora, et praeceptis pervagata ? illa, deprome nobis, 
unde afferas, quae saepissime tractas, semperque di- 
vinitus. 

Depromam equidem, inquit Antonius ; et, quo 
facilius id a te exigam quod peto, nihil tibi a me pos- 
tuianti recusabo. Aleae totius orationis, etistius ipsius 
in dicendo facultatis, quam modo Crassus in coelum 
verbis extuHt, tres sunt rationes, ut ante dixi ; una 
conciiiandorum hominum, altera docendorum, tertia 
concitandorum. Harum trium partium prima lenita- 
tem orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat : 
nam hoc necesse est, ut is, qui nobis causam adjudi- 
caturus sit, aut inclinatione voluntatis propendeat in 
nos, aut defensionis argumentis adducatur, aut animi 
permotione cogatur. Sed, quoniam illa pars, in qua 
rerum ipsarum explicatio ac defensio posita est, vide- 
tur omnem hujus generis quasi doctrinam continere, 
de ea primum loquemur, et pauca dicemus. Pauca 
enim sunt, quae usu jam tractata, et animo quasi ha- 
bere notata videamur. 

XXX. Ac tibi sapienter monenti, L. Crasse, li- 
benter assentiemur, ut singularum causarum defen- 
siones, quas solent magistri pueris tradere, relinqua- 
mus ; aperiamus autem ea capita, unde omnis ad 
omnem et causam et orationem disputatio ducitur, 
Neque enim, quoties verbum aliquod est scribendum 
nobis, toties ejus verbi literae sunt cogitatione conqui- 
rendae ; nec quoties causa dicenda est, toties ad ejus 
causae seposita argumenta revolvi nos oportet : sed 
habere certos locos, qui, ut literae ad verbum scriben- 
dum, sic iHi ad causam exphcandam, statim occur- 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 31. 225 

rant Sed hi loci ei demum oratori prodesse possunt, 
qui est versatus in rebus, vel usu, quem aetas denique 
afFert ; vel auditione et cogitatione, quae studio et 
diligentia pra?currit aetatem. Nam si tu mihi quam- 
vis eruditum hominem adduxeris, quamvis acrem et 
acutum in cogitando, quamvis ad pronuntiandurn 
expeditum, si erit idem in consuetudine civitatls, in 
exemplis, in institutis, in moribus ac voluntatibus 
civium suorum hospes, non multum ei loci prcderunt 
LUi, ex quibus argumenta promuntur. Subacto mihi 
ingenio opus est, ut agro non semel arato, sed novato 
et iterato, quo meliores fetus possit et grandiores edere. 
Subactio autem est usus, auditio, lectio, literae. 

Ac primum naturam causae videat, quae nunquam 
latet ; factumne sit, quaeratur, an, quale sit, an, 
quod nomen habeat : quo perspecto, statim occurrit 
naturali quadam prudentia, non his subductionibus 
quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sub- 
lato controversia stare non possit : deinde, quid veniat 
in judicium, quod isti sic jubent quaerere : Interfecit 
Opimius Gracchum : quid facit causam ? quod rei- 
publica? causa, cum ex senatus-consulto ad arma vo- 
casset : hoc tolle, causa non erit. At id ipsum negat 
contra leges hcuisse Decius. Veniet igitur in judi- 
cium, licueritne ex senatiis-consulto, servandae rei- 
publica? causa. Perspicua sunt haec quidem, et in 
vulgari prudentia. sita ; sed illa quaerenda, quae ab 
accusatore et defensore argumenta, ad id, qucd in ju- 
dicium venit, spectantia, debeant afferri. 

XXXI. Atque hic illud videndum est, in quo 
summus est error istorum magistrorum ad quos libe- 
ros nostros mittimus, non quo hoc quidem ad dicen- 
dum magnopere pertineat, sed tamen ut videatis, 
quam sit genus hoc eorum, qui sibi eruditi videntur, 
hebes atque impolitum. Constituunt enim, in parti- 
endis orationum modis, duo genera causarum : unum 
appellant, in quo, sine personis atque temporibus, de 
universo generequaeratur ; alterum, quod personis cer- 



226 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 32. 

tis et temporibus definiatur ; ignari, omnes controver- 
sias ad universi generis vim et naturam referri. Nam 
in ea ipsa, causa, de qua ante dixi, nihil pertinet ad 
oratoris locos Opimii persona, nihil Decii. De ipso 
enim universo genere infinita quaestio est, num pcena 
videatur esse afficiendus, qui civem ex senatus-con- 
sulto, patriae conservandee causa, interemerit, cum id 
per leges non liceret. Nulla denique est causa, in qua 
id, quod in judicium venit, ex reorum personis, non 
generum ipsorum universa disputatione, quaeratur. 
Quinetiam in iis ipsis, ubi de facto ambigitur, cepe- 
ritne contra leges pecunias P. Decius, argumenta et 
criminum et defensionis revocentur oportet ad genus, 
et ad naturam universam : quod sumtuosus, de luxu- 
ria. ; quod aJieni appetens, de avaritia ; quod sedi- 
tiosus, de turbulentis et malis civibus ; quod a mul- 
tis arguitur, de genere testium : contraque, quae pro 
reo dicentur, omnia necessario a tempore atque ho- 
mine ad communes rerum et generum summas re- 
volventur. Atque haec forsitan homini, non omnia, 
quae sunt in natura rerum, celeriter animo comprehen- 
denti, permulta videantur, quae veniant in judicium 
tum, cum de facto quaeratur : sed tamen criminum 
est multitudo, non defensionum aut locorum, infinita. 
XXXII. Quae vero, cum de facto non ambigitur, 
quaeruntur, qualia sint ; ea, si ex reis numeres, et in- 
numerabilia sunt, et obscura ; si ex rebus, valde et 
modica, et illustria. Nam si Mancini causam in uno 
Mancino ponimus, quotiescumque is, quem pater- 
patratus dediderit, receptus non erit, toties causa nova 
nascetur. Sin in illa controversia causam facit, vi- 
deaturne ei, quem pater-patratus dediderit, si is non 
sit receptus, postliminium esse ; nihil ad artem di- 
cendi, nec ad argumenta defensionis, Mancini nomen 
pertinet. Ac, si quid afFert praeterea hominis aut 
dignitas aut indignitas, extra quaestionem est ; et ea 
tamen ipsa oratio ad universi generis disputationem 
referatur necesse est. Haec ego non eo consilio dispu- 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 33. 227 

to, ut homines eruditos redarguam ; quamquam re- 
prehendendi sunt, qui, in gcnere definiendo, istas 
eansas describunt in personis et in temporibus positas 
esse. Nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen 
intelligendum est, non ex iis, sed ex genere quaestio- 
nis, pendere causas. Sed hoc nihil ad me. Nullum 
enim nobis certamen cum istis esse debet tantum : 
satis est intelligi, ne hoc quidem eos consecutos, quod 
in tanto otio, etiam sine hac forensi exercitatione, 
efiicere potuerunt, ut genera rerum discernerent, 
eaque paulo subtilius explicarent. Verum hoc (ut 
dixi) nihil ad me. Iliud ad me, ac multo etiam ma- 
gis ad vos, Cotta noster et Sulpici : quomodo nunc 
se istorum artes habent, pertimescenda est multitudo 
causarum : est enim infinita, si in personis ponitur ; 
quct homines, tot causae : sin ad generum universas 
quastiones referuntur ; ita modicae et paucae sunt, ut 
eas omnes, diligentes, et memores, et sobrii oratores 
percursas animo, et, prope dicam, decantatas habere 
debeant ; nisi forte existimatis, a M' Curio causam 
didicisse L. Crassum, et ea re multa attulisse, quam- 
obrem, postumo non nato, Curium tamen haeredem 
Coponii esse oporteret. Nihil ad copiam argumento- 
rum, neque ad causae vim ac naturam, nomen Copo- 
nii aut Curii pertinuit. In genere erat universo rei 
negotiique, non in tempore ac nominibus, omnis 
quaestio : Cum scriptum ita sit, " si mihi fihus geni- 
tur, isque prius moritur," et caetera, " tum ut mihi 
ille sit haeres :" si natus filius non sit, videaturne 
is, qui fiho mortuo institutus haeres sit, haeres esse. 

XXXIII. Perpetui juris et universi generis quae- 
stio non hominum nomina, sed rationem dicendi, et 
argumentorum fontes, desiderat. In quo etiam isti 
nos jurisconsulti impediunt, a discendoque deterrent. 
Video enim, in Catonis et Bruti hbris, nominatim 
fere referri, quid alicui de jure viro aut muheri re- 
sponderint ; credo, ut putaremus, in hominibus, non 
hi re, consultationis aut dubitationis causam ahquam 



228 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 34. 

fuisse ; ut, quod homines essent innumerabiles, de- 
bilitati a jure cognoscendo, voluntatem discendi si- 
mul cum spe perdiscendi abjiceremus. 

Sed haec Crassus aliquando nobis expediet, et ex- 
ponet descripta generatim : est enim, ne forte nescias, 
heri nobis ille hoc, Catule, pollicitus, se jus civile, 
quod nunc diffusum et dissipatum est, in certa genera 
coacturum, et ad artem facile redacturum. Et qui- 
dem, inquit Catulus, haudquaquam id est difficile 
Crasso, qui et, quod disci potuit de jure, didicit : et, 
quod iis, qui eum docuerunt, defuit, ipse afferet ; ut, 
quae sint in jure, vel apte describere, vel ornate illus- 
trare possit. Ergo ista, inquit Antonius, tum a Crasso 
discemus, cum se de turba, et a subselliis, in otium 
(ut cogitat) soliumque contulerit. Jam id quidem 
saepe, inquit Catulus, ex eo audivi, cum diceret, sibi 
certum esse, a judiciis causisque discedere : sed, ut 
ipsi soleo dicere, non hcebit. Neque enim ipse auxi- 
lium suum saepe a viris bonis frustra implorari pati- 
etur, neque id aequo animo feret civitas; quae, si 
voce L. Crassi carebit, ornamento quodam sese spo- 
liatam putabit. Nam, hercle, inquit Antonius, si 
haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in eodem 
est pistrino, Crasse, vivendum : et istam oscitantem 
et dormitantem sapientiam Scaevolarum et caetero- 
rum beatorum otio concedamus. Arrisit hic Crassus 
leniter ; et, Pertexe modo, inquit, Antoni, quod ex- 
orsus es: me tamen ista oscitans sapientia, simul 
atque ad eam confugero, in hbertatem vindicabit. 

XXXIV. Hujus quidem loci, quem modo sum 
exorsus, hic est finis, inquit Antonius : quoniam in- 
telligitur, non in hominum innumerabihbus personis, 
neque in infinita. temporum varietate, sed in generum 
causis atque naturis, omnia sita esse, quae in dubium 
vocarentur ; genera autem esse definita, non solum 
numero, sed etiam paucitate ; ut eam materiem ora- 
tionis, quae cujusque esset generis, studiosi qui essent 
dicendi, omnibus locis descriptam, instructam, oma~ 



DE ORATORE, Lib. II. Cai>. 35. 229 

tamque comprehenderent, rebus dico et sententiis. 
Eae vi sua verba parient, quae semper satis ornata 
mihi quidem vitleri solent, si ejusmodi sunt, ut ea 
res ipsa peperisse videatur. Ac, si verum quaeritis, 
quod mihi quidem videatur, (nihil enim aliud affir- 
mare possum, nisi sententiam et opinionem meam) 
hoc instrumentum causarum et generum universorum 
in forum deferre debemus, neque, ut quaeque res de- 
lata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex qui- 
bus argumenta eruamus ; quae quidem omnibus, qui 
ea mediocriter modo considerarint, studio adhibito et 
usu, pertractata esse possunt ; sed tamen animus re- 
ferendus est ad ea capita, et ad illos, quos saepe jam 
appellavi, locos, ex quibus omnia ad omnem oratio- 
nem inventa ducuntur. Atque hoc totum est sive ar- 
tis, sive animadversionis, sive consuetudinis, nosse 
regiones, intra quas venere et pervestiges, quod quae- 
ras. Ubi eum locum omnem cogitatione sepseris, si 
modo usum rerum percallueris, nihil te efFugiet, at- 
que omne, quod erit in re, occurret atque incidet. 

XXXV. Et sic, cum ad inveniendum in dicendo 
tria sint ; acumen, deinde ratio, quam licet (si volu- 
mus) appellemus artem, tertium diligentia ; non pos- 
sum equidem non ingenio primas concedere : sed 
tamen ipsum ingenium diligentia etiam ex tarditate 
incitat : diligentia, inquam, quae, cum omnibus in 
rebus, tum in causis defendendis, plurimum valet. 
Haec praecipue colenda est nobis ; haec semper adhi- 
benda ; hacc, nihil est, quod non assequatur. Causa 
ut penitus (quod initio dixi) nota sit, diligentia est : 
ut adversarium attente audiamus, atque ut ejus non 
solum sententias, sed etiam verba omnia excipiamus, 
vultus denique perspiciamus omnes, qui sensus animi 
plerumque indicant, diligentia est : id tamen dissi- 
mulanter facere, ne sibi llle aliquid proficere videa- 
tur,' prudentia est : deinde ut in iis locis, quos pro- 
ponam paulo post, pervolvatur animus, ut se penitus 
insinuet in causam, ut sit cura et cogitatione inten- 

{lihetor.) vol. i. x 



230 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 3G. 

tus, diligentia est : ut his rebus aclhibeat, tamquam 
lumen aliquod, memoriam, ut vocem, ut vires [haec 
magna sunt.] Inter ingenium quidem et diligentiam, 
perpaululum loci rehquum est arti. Ars demonstrat 
tantum, ubi quasras, atque ubi sit illud, quod studeas 
invenire ; rehqua sunt in cura, attentione animi, 
cogitatione, vigilantia, assiduitate, labore ; complec- 
tar uno verbo, quo saepe jam usi sumus, diligentia ; 
qua una, virtute omnes virtutes reliquae continentur. 
JNam orationis quidem copia. videmus ut abundent 
philosophi, qui, ut opinor, (sed tu ha?c, Catule, me- 
hus) nulla dant praecepta dicendi ; nec idcirco minus, 
quaecumque res proposita est, suscipiunt, de qua co- 
piose et abundanter loquantur. 

XXXVI. Tum Catulus, Est, inquit, ut dicis, An- 
toni, ut plerique philosophi nuila tradant praecepta 
dicendi, et habeant paratum tamen, quid de quaque 
re dicant. Sed Aristoteles (is, quem maxime ego 
admiror) proposuit quosdam locos, ex quibus omnis 
argumenti via, non modo ad philosophorum disputa- 
tionem, sed etiam ad hanc, qua in causis utimur, 
inveniretur : a quo quidem homine jamdudum, An- 
toni, non aberrat oratio tua, sive tu simihtudine ilhus 
divini ingenii in eadem incurris vestigia, sive etiam 
illa ipsa legisti atque didicisti ; quod quidem magis 
verisimile videtur. Plus enim te operae trraecis dedisse 
rebus video, quam putaramus. Tum ille, Verum, in- 
quit, ex me audies, Catule : semper ego existimavi, 
jucundiorem et probabihorem huic populo oratorem 
fore, qui, primum, quam minimam artificii alicujus, 
deinde nullam Graecarum rerum, significationem da- 
ret. Atque ego idem existimavi, pecudis esse, non 
hominis, cum tantas res Graeci susciperent, profite- 
rentur, agerent, seseque et videndi res obscurissimas, 
et bene vivendi, et copiose dicendi rationem homini- 
bus daturos polhcerentur, non admovere aurem, et, 
si palam audire eos non auderes, ne minueres apud 
tuos cives auctoritatem tuam, subauscultando tamen 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 38. 231 

excipere voces eorum, et procul, quid narrarent, at- 
tendere • itaque feci, Catule, et istorum omnium 
6ummatim causas et genera ipsa gustavi. 

XXXVII. Valde, hercule, inquit Catulus, timide, 
tamquam ad aliquem libidinis scopulum, sic tuam 
mentem ad philosophiam appulisti, quam ha?c civitas 
adspemata nunquam est. Nam et referta quondam 
Italia Pythagoreorum fuit, tum, cum erat in hac 
gente Magna iila Graecia: ex quo etiam quidam 
Numani Pompilium, regem nostrum, fuisse Pytha- 
goreum ferunt ; qui annis permultis ante fuit, quam 
ipse Pythagoras : quo etiam major vir habendus est, 
cum illam sapientiam constituendas civitatis duobus 
prope saeculis ante cognovit, quam eam Gracci natam 
esse senserunt. Et certe non tulit ullos hax civitas 
aut gloria clariores, aut auctoritate graviores, aut hu- 
manitate politiores, P. Africano, C. Laclio, L. Furio, 
qui secum eruditissimos homines ex Graecia palam 
semper habuerunt. Atque ego ex istis saepe audivi, 
cum dicerent, pergratum Athenienses et sibi fecisse, 
et multis principibus civitatis, quod, cum ad senatum 
legatos de suis maximis rebus mitterent, tres illius 
aetatis nobilissimos philosophcs misissent, Carnea- 
dem, et Critolaum, et Diogenem : itaque eos, dum 
Romae essent, et a se et ab aliis frequenter auditos. 
Quos tu cum haberes auctores, Antoni, miror, cur 
philosophiae, sicut Zethus ille Pacuvianus, prope 
bellum indixeris. Minime, inquit Antonius : ac sic 
decrevi philosophari potius, ut Neoptolemus apud 
Ennium, M paucis : nam omnino haud placet." Sed 
tamen haec est mea sententia, quam videbar expo- 
suisse. Ego ista studia non improbo, moderata modo 
sint : opinionem istorum studiorum, et suspicicnem 
artificii, apud eos qui res judicent, oratori advcrsa- 
riam esse arbitror : imminuit enim et oratoris aucto- 
ritatem, et orationis fidem. 

XXXVIII. Sed, ut eo revocetur, unde huc de- 
clinavit, oratio, ex tribus istia clarissimis philosoplus, 



232 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 39. 

quos Romam venisse dixisti, videsne Diogenem fu- 
isse, qui diceret, artem se tradere bene disserendi, et 
vera ac falsa dijudicandi, quam verbo Gra?co A<a/.sx- 
Ttxr^ appellaret? In hac arte (si modo est haec ars) 
nullum est praeceptum, quo modo verum inveniatur ; 
sed tantum est, quo modo judicetur. Nam et omne, 
quod eloquimur sic, ut id aut esse dicamus aut non 
esse, et si simphciter dictum sit, suscipiunt dialectici, 
ut judicent, verumne sit, an falsum : et si conjuncte 
sit elatum, et adjuncta sint aha, judicent, rectene 
adjuncta sint : et verane summa sit uniuscujusque 
rationis : et ad extremum ipsi se compungunt suis 
acuminibus ; et, multa quaerendo, reperiunt non 
modo ea quae jam non possint ipsi dissolvere, sed 
etiam quibus ante exorsa, et potius detexta prope, 
retexantur. Hic nos igitur Stoicus iste nihil adjuvat, 
quoniam, quemadmodum inveniam quid dicam, non 
docet : atque idem etiam impedit, quod et multa 
reperit, quae neget ullo modo posse dissolvi, et genus 
sermonis affert non hquidum, non fusum ac pro- 
fluens, sed exile, aridum, concisum, ac minutum : 
quod si quis probabit, ita probabit, ut oratori tamen 
aptum non esse fateatur. Haec enim nostra oratio 
multitudinis est auribus accommodanda, ad oblec- 
tandos animos, ad impeUendos, ad ea probanda, quae 
non aurificis statera, sed quadam populari trutina, 
examinantur. Quare istam artem totam dimittamus, 
quae in excogitandis argumentis muta nimium est, 
injudicandisnimiumloquax. Critolaum istum, quem 
simul cum Hiogene venisse commemoras, puto plus 
huic studio nostro prodesse potuisse : erat enim ab 
isto Aristotele, a cujus inventis tibi ego videcr non 
longe aberrare. Atque inter hunc Aristotelem, (cujus 
et illum legi hbrum, in quo exposuit dicendi artes 
omnium superiorum, et illos, in quibus ipse sua 
quaedam de eadem arte dixit) et hos germanos hujus 
artis magistros, hoc mihi visum est interesse, quod 
ille eadem acie mentis, qua rerum oinnium vim na- 






DE ORATORE, Lib. II. Cap. 39. 233 

turamque viderat, ha?c quoque adspexit, quae ad di- 
cendi artem, quam ille despiciebat, pertinebant : illi 
autem, qui hoc solum colendum ducebant, habitarunt 
in hac una ratione tractanda, non eadem prudentia, 
qua ille, sed usu in hoc uno genere, studioque ma- 
jore. Carneadis vero vis incredibilis iila dicendi, et 
varietas, perquam esset optanda ncbis ; qui nullam 
unquam in illis suis disputationibus rem defendit, 
quam non probarit ; nullam oppugnavit, quam non 
everterit. Sed hoc majus est quiddam, quam ab iis, 
qui hrec tradunt et docent, postulandum sit. 

XXXIX. Ego autem, si quem nunc plane rudem 
inslitui ad dicendnm velim, his potius tradam assiduis, 
uno opere eamdem incudem diem noctemque tunden- 
tibus, qui omnes tenuissimas particulas, atque omnia 
minima mansa, ut nutrices infantibus pueris, in os 
inserant. Sin sit is, qui et doctrina. mihi liberaliter 
institutus, et aliquo jam imbutus usu, et sads acri 
ingenio esse videatur; illuc eum rapiam, ubi non 
seciusa ahqua aquula teneatur, sed unde universum 
flumen erumpat : qui illi sedes, et tamquam domi- 
cilia, omnium argumentorum commonstret, et ea 
breviter illustret, verbisque definiat. Quid enim est, 
in quo ha?reat, qui viderit, omne, quod sumatur in 
oratione aut ad probandum aut ad refellendum, aut 
ex sua. sumi vi atque natura, aut assumi foris ? Ex 
sua. vi, cum aut, res qua? sit tota, quaeratur, aut pars 
ejus, aut vocabulum quod habeat, aut quidpiam, 
rem illam quod attingat : extrinsecus autem, cum 
ea, quae sunt foris, neque inhaerent in rei natura, 
colliguntur. Si res tota quasritur, definitione universa 
vis exphcanda est, sic : Si majestas est amplitudo ac 
dignitas civitatis, is eam minuit, qui exercitum hos- 
tibus populi Romani traditUt, non qui eum, qui id 
fecisset, populi Romani potestati tradidit. Sin pars ; 
partitione, hoc modo : Aut senatui parendum de sa- 
lute reipublicae fuit, aut aliud consilium instituen- 
dum, aut sua, sponte faciendum ; aliud consiliura, 
x 3 



234 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 40. 

superbum ; suum arrogans : utendum igitur fuit 
consilio senatus. Sin ex vocabulo, ut Carbo : Si con- 
sul est, qui consulit patriae, quid aliud fecit Opimius ? 
Sin ab eo, quod rem attingat, plures sunt argumen- 
torum sedes ac loci : nam et conjuncta quaeremus, et 
genera, et partes generibus subjectas, et simOitudines, 
et dissimilitudines, et contraria, et consequcntia, et 
consentanea, et quasi prsecurrentia, et repugnantia, 
et causas rerum vestigabimus, et ea, quae ex causis 
orta sunt ; et majora, paria, minora, quaeremus. 

XL. Ex conjunctis sic argumenta ducuntur : Si 
pietati summa tribuenda laus est, debetis moveri, 
cum Q. jMetellum tam pie lugere videatis. Ex ge- 
nere autem : Si magistratus in populi Romani po- 
testate esse debent, quid Norbanum accusas, cujus 
tribunatus voluntati paruit civitatis ? Ex parte autem 
ea, quae est subjecta generi : Si omnes, qui reipu- 
blicce consulunt, cari nobis esse debent, certe in pri- 
mis imperatores, quorum consiliis, virtute, periculis, 
retinemus et nostram salutem, et imperii dignitatem. 
Ex similitudine autem : Si ferae partus suos diligunt, 
qua nos in liberos nostros indulgentia esse debemus ? 
At ex dissimilitudine : Si barbarorum est in diem 
vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare 
debent. Atque utroque in genere et similitudinis, et 
dissimilitudinis, exempla sunt ex aliorum factis, aut 
dictis, aut eventis, et fictae narrationes scepe ponendae. 
Jam ex contrario : Si Gracchus nefarie, praeclare 
Opimius. Ex consequentibus : Si et ferro interfectus 
ille, et tu inimicus ejus cum gladio cruento compre- 
hensus es in illo ipso loco, et nemo praeter te ibi 
visus est, et causa nemini, et tu semper audax ; quid 
est, quod de facinore dubitare possimus ? Ex con- 
sentaneis, et praecurrentibus, et repugnantibus, ut 
olim Crassus adolescens : Non, si Opimium defen- 
disti, Carbo, idcirco te isti bonum civem putabunt. 
Simulasse te, et abud quid qiiEesisse, perspicuum 
est, quod Ti. Gracchi mortem saepe in concionibus 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 41. 235 

deplorasti ; quod P. Africani necis socius fuisti ; 
quod eam legem in tribunatu tulisti ; quod semper 
a bonis dissensisti. Ex causis autem rerum sic : Ava- 
ritiam si tollere vuhis, mater ejus est tollenda, luxu- 
ries. Ex iis autem, quee sunt orta de causis : Si 
a?rarii ccpiis, et ad belli adjumenta, et ad ornamenta 
pacis, utimur, vectigalibus serviamus. Majora au- 
tem, et minora, et paria comparabimus, sic. Ex ma . 
jore : Si bona existimatio divitiis prarstat, et pecunia 
tantopere expetitur, quanto gloria magis est expe- 
tenda ? Ex minore sic : 

" hic, parvae consuetudinis 
Causa, hujus rcortern fert tam familiariter : 
Quid si ipse amasset ? quid mihi hic faciet patri ?" 

Ex pari sic: Est ejusdem et eripere, [et ccntra rem- 
publicam largiri,] pecunias. Foris autem assumuntur 
ea, quae non sua vi, sed extranea, sublevantur, ut 
haec : Hoc verum est ; dixit enim Q. Lutatius : Hoc 
falsum est ; habita enim quasstio est : Hcc sequi 
necesse est ; recito enim tabulas. De quo genere toto 
paulo ante dixi. Ha?c, ut brevissime dici potuerunt, 
ita a me dicta sunt. 

XLI. Ut enim, si aurum cui, quod esset mul- 
tifariam defossum, commonstrare vellem, satis esse 
deberet, si signa et notas ostenderem lccorum, qui- 
bus cognitis, ille sibi ipse foderet, et id, quod vel- 
let, parvulo labore, nullo errore, inveniret ; sic has 
ego argumentorum novi notas, quae illa mihi quae- 
renti demonstrant, ubi sint ; reliqua cura et cogita- 
tione eruuntur. Qucd autem argumentorum genus 
cuique causarum generi maxime conveniat, non est 
artis exquisitae pra?scribere, sed est mediocris ingenii 
judicare. Xeque enim nunc id agimus, ut artem 
aliquam dicer.di explicemus, sed ut doctissimis ho- 
minibus usus nostri quasi quaedam monita tradamus. 
His igitur locis in mente et cogitatione defixis, et in 
omni re ad dicendum posita excitatis, nihil erit, quod 



23G DE ORATORE, Lib. II. Cap. 42. 

oratorem effugere possit, non modo in forensibus 
disceptationibus, sed omnino in ullo genere dicendi. 
Si vero assequetur, ut talis videatur, qualem se vi- 
deri velit, et animos eorum ita aificiat, apud quos 
aget, ut eos, quocumque velit, vel trahere vel rapere 
possit ; nihil profecto praaterea ad dicendum requiret. 
Jam tllud videmus nequaquam satis esse, reperire 
quid dicas, nisi id inventum tractare possis. Trac- 
tatio autem varia esse debet, ne aut cognoscat artem, 
qui audiat, aut defatigetur similitudinis satietate. 
Proponi oportet, quid afferas, et, id quare ita sit, 
ostendere ; et iisdem illis locis interdum concludere, 
reHnquere ahas, alioque transire : saspe non propo- 
nere, ac, ratione ipsa afferenda, quid prononendum 
fuerit, declarare : si cui quid simile dicas, prius ut 
simile confirmes ; deinde, quod agitur, adjungas; 
puncta argumentorum plerumque ut occulas, ne quis 
ea numerare possit, ut re distinguantur, verbis con- 
fusa esse videantur. 

XLII. Haec, ut et properans, et apud doctos, et 
semidoctus ipse, percurro, ut aliquando ad illa ma- 
jora veniamus. Nihil est enim in dicendo, Catule, 
majus, quam ut faveat oratori is qui audiet, utque 
ipse sic moveatur, ut impetu quodam animi et per- 
turbatione magis, quam judicio aut consilio, regatur. 
Plura enim multo homines judicant odio, aut amore, 
aut cupiditate, aut iracundia, aut dolore, aut laatitia, 
aut spe, aut timore, aut errore, aut aliqua permo- 
tione mentis, quam veritate, aut prasscripto, aut ju- 
ris norma ahqua, aut judicii formula, aut legibus. 
Quare, nisi quid vobis aliud placet, ad illa per- 
gamus. 

Paulum, inquit Catulus, etiam nunc deesse vide- 
tur iis rebus, Antoni, quas exposuisti, quod sit tibi 
ante explicandum, quam illuc proficiscare, quo te 
dicis intendere. Quidnam ? inquit. Qui ordo tibi 
placeat, inquit Catulus, et qua3 dispositio argumen- 
torum, in qua tu milii semper Deus videri soles. 



DE ORATORE, Ltb. II. Cap. 43. 237 

Vide, quam sim in isto genere, inquit, Catule, Deus. 
Non, mehercule, mihi, nisi admonito, venisset in 
mentem ; ut possis existimare, me in ea, in quibus 
nonnunquam aliquid efficere videor, usu solere in 
dicendo, vel casu potius, incurrere. Ac res quidem 
ista, quam ego, quia non noram, sic, tamquam 
ignotum hominem, prseteribam, tantum potest in 
dicendo, ut ad vincendum nulla plus possit : sed 
tamen mihi videris ante tempus a me rationem ordi- 
nis et disponendarum rerum requisisse. Nam si ego 
omnem vim oratoris in argumentis et in re ipsa. per 
se comprobanda posuissem, tempus esset jam de or- 
dine argumentorum, et de collocatione, aliquid di- 
cere : sed, cum tria sint a me proposita, de uno dic- 
tum ; cum de duobus reliquis dixero, tum erit de- 
nique de disponenda tota. oratione quaerendum. 

XLIII. Valet igitur multum ad vincendum, pro- 
bari mores, instituta, et facta, et vitam eorum qui 
agent causas, et eorum pro quibus ; et item impro- 
bari adversariorum ; animosque eorum, apud quos 
agitur, conciliari quam maxime ad benevolentiam, 
cum erga oratorem, tum erga illum pro quo dicet 
orator. Conciliantur autem animi dignitate hominis, 
rebus gestis, existimatione vitae ; quae facilius ornari 
possunt, si modo sunt, quam fingi, si nulla sunt. 
Sed haec adjuvant in oratore, lenitas vocis, [vultus,] 
pudoris significatio, verborum comitas ; si quid per- 
sequare acrius, ut invitus et coactus facere videare. 
Facilitatis, liberalitatis, mansuetudinis, pietatis, grati 
animi, non appetentis, non avidi, signa proferri per- 
utile est : eaque omnia, quae proborum, demissorum, 
non acrium, non pertinacium, non litigiosorum, non 
acerborum sunt, valde benevolentiam conciliant, ab- 
alienantque ab iis, in quibus haec non sunt. Itaque 
eadem sunt in adversarios ex contrario conferenda. 
Sed genus hoc totum orationis in iis causis excellet, 
in quibus minus potest inflammari animus judicis 
acri et vehementi quadam incitatione. Non enim 



238 DE ORxlTORE, Lib. II. Cap. 44. 

semper fortis oratio queeritur, sed seepe placida, sub- 
missa, lenis, qua? maxime commendat reos. Reos 
autem appello, non eos modo qui arguuntur, sed 
omnes quorum de re disceptatur : sic enim olim 
loquebantur. Horum igitur exprimere mores ora- 
tione justos, integros, religiosos, timidos, perferentes 
injuriarum, mirum quiddam valet : et hoc vel in 
principiis, vel in re narranda, vel in peroranda, tan- 
tam habet vim, si est suaviter et cum sensu tracta- 
tum, ut saepe plus quam causa valeat. Tantum 
autem efficitur sensu quodam, ac ratione dicendi, ut 
quasi mores oratoris effingat oratio. Genere enim 
quodam sententiarum, et genere verborum, adhibita 
etiam actione leni, facilitatemque significanti, effici- 
tur, ut probi, ut bene morati, ut boni viri esse vi- 
deantur. 

XLIV. Huic autem est illa dispar adjuncta ratio 
orationis, qua? alio quodam genere mentes judicum 
permovet, impelhtque, ut aut oderint, aut diligant, 
aut invideant, aut salvum velint, aut metuant, aut 
sperent, aut cupiant, aut abhorreant, aut la?tentur, 
aut mcereant, aut misereantur, aut punire velint, aut 
ad eos motus adducantur, si qui finitimi sunt et pro- 
pinqui his ac talibus animi perturbationibus. Atque 
illud optandum est oratori, ut aliquam permotionem 
animorum sua sponte ipsi afferant ad causam judices, 
ad id, quod utrlitas oratoris feret, accommodatam. 
Facilius est enim currentem (ut aiunt) incitare, quam 
commovere languentem. Sin id aut non erit, aut 
erit obscurius, sicut medico diligenti, priusquam co- 
netur aegro adhibere medicinam, non solum morbus 
ejus cui mederi vclet, sed etiam consuetudo valentis, 
et natura corporis, cognoscenda est ; sic equidem, 
cum aggredior ancipitem causam et gravem, ad ani- 
mos judicum pertractandos, omni mente in ea. cogi- 
tatione curaque versor, ut odorer, quam sagacissime 
possim, quid sentiant, quid existiment, quid exspec- 
tent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 45. 239 

videantur. Si se dant, et (ut ante dixi) sua. sponte, 
quo impellimus, inclinant atque propendent ; accipio 
quod datur, et ad id, unde aliquis fiatus ostenditur, 
vela do. Sin est integer quietusque judex, plus est 
operis : sunt enim omnia dicendo excitanda, nihil 
adjuvante natura. Sed tantam vim habet illa, qua? 
recte a bono poeta. uicta est " flexanima, atque om- 
nium regina rerum," oratio, ut non modo inclinan- 
teni impellere, aut stantem inclinare, sed etiam ad- 
versantem et repugnantem, ut imperator bonus ac 
fortis, capere possit. 

XLV. Hsbc sunt illa, quee me ludens Crassus 
modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere 
diceret, et in causa. M' AquiHi, C. que Norbani, 
nonnullisque ahis, quasi praeclare acta, laudaret : 
quae, mehercule, ego, Crasse, cum a te tractantur in 
causis, horrere soleo : tanta vis animi, tantus im- 
petus, tantus dolor, oculis, vultu, gestu, digito deni- 
que isto tuo, significari solet : tantum est flumen 
gravissimorum optimorumque verborum, tam in- 
tegras sententias, tam veras, tam novse, tam sine pig- 
mentis fucoque puerili, iit mihi non solum tu incen- 
dere judicem, sed ipse ardere, videaris. 

Neque fieri potest, ut doleat is qui audit, ut oderit, 
ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum mi- 
sericordiamque deducatur, nisi omnes ii motus, quos 
orator adhibere volet judici, in ipso oratore impressi 
esse atque inusti videbuntur. Quod si fictus aliquis 
dolor suscipiendus esset, et si in ejusmodi genere 
orationis nihil esset, nisi falsum atque imitatione si- 
mulatum, major ars aliqua forsitan esset requirenda. 
Nunc ego, quid tibi, Crasse, quid caeteris accidat, 
nescio : de me autem, causa nulla est, cur apud ho- 
mines prudentissimos atque amicissimos mentiar. 
Non, mehercule, unquam, apud judices, aut dolo- 
rem, aut misericordiam, aut invidiam, aut odium 
excitare dicendo volui, quin ipse, in commovendis 
judicibus, iis ipsis sensibus, ad quos illos adducere 



240 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 46, 

vellem, permoverer. Neque enim facile est perficere, 
ut irascatur, cui tu velis, judex, si tu ipse id lente 
ferre videare ; neque ut oderit eum, quem tu velis, 
nisi teipsum flagrantem odio ante viderit ; neque ad 
misericordiam adducetur, nisi ei tu signa doloris tui 
verbis, sententiis, voce, vultu, collacrymatione deni- 
que, ostenderis. Ut enim nuUa materies tam facilis 
ad exardescendum est, quae, nisi admoto igni, ignem 
concipere possit ; sic nulla mens est tam ad com- 
prehendendam vim oratoris parata, quae possit in- 
cendi, nisi inflammatus ipse ad eam, et ardens, ac- 



XLVI. Ac, ne forte hoc magnum ac mirabile 
esse videatur, hominem toties irasci, toties dolere, 
toties omni animi motu concitari, praasertim in rebus 
alienis, magna vis est earum sententiarum, atque 
eorum locorum, quos agas tractesque dicendo, nmil 
ut opus sit simulatione et fallaciis. Ipsa enim natura 
orationis ejus, quas suscipitur ad ahorum animos per- 
movendos, oratorem ipsum magis etiam, quam quem- 
quam eorum qui audiunt, permovet. Et ne hoc in 
causis, in judiciis, in amicorum pericuhs, in con- 
cursu hominum, in civitate, in foro, accidere mire- 
mur, cum agitur non solum ingenh nostri existi- 
matio (nam id esset levius ; quamquam, cum pro- 
fessus sis, te id posse facere, quod pauci, ne id qui- 
dem negligendum est) : sed aha sunt majora multo, 
fides, officium, dihgentia; quibus rebus adducti, 
etiam cum ahenissimos defendimus, tamen eos ahe- 
nos, si ipsi viri boni volumus haberi, existimare non 
possumus. Sed (ut dixi) ne hoc in nobis mirum esse 
videatur, quid potest esse tam fictum, quam versus, 
quam scena, quam fabulaa ? tamen in hoc genere 
saepe ipse vidi, cum ex persona mihi ardere ocuh 
hominis histrionis viderentur, spondaha iha dicentis, 

" Segregare abs te ausus, aut sine illo Salamina 
ingredi ? 

Neque paternum adspectum es veritus ?" 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 47. 241 

Nunquam illum " adspectum" dicebat, quin mihi 
Telamon iratus furere luctu tilii videretur ; ut idem, 
inflexa. ad miserabilem sonum voce, 

" Quem, aetate exacta, indigem 
Liberum lacerasti, orbasti, exstinxsti ; neque fra- 

tris necis, 
Neque gnati ejus parvi, qui tibi in tutelam est 
traditus " . . . . 

flens ac lugens dicere videbatur. Quae si ille histrio, 
quotidie cum ageret, tamen [recte] agere sine dolore 
non poterat ; quid ? Pacuvium putatis, in scribendo, 
leni animo ac remisso fuisse ? Fieri nullo modo po- 
tuit. Sa?pe enim audivi, poetam bonum neminem 
(id quod a Democrito et Platone in scriptis relictum 
esse dicunt) sine inflammatione animorum exsistere 
posse, et sine quodam afflatu quasi furoris. 

XLVII. Quare nolite existimare meipsum, qui 
non heroum veteres casus fictosque luctus vellem 
imitari atque adumbrare dicendo, neque actor essem 
alienae personae, sed auctor meae, cum mihi M' 
Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa. 
causa peroranda. fecerim, sine magno dolore fecisse. 
Quem enim ego consulem fuisse, imperatorem orna- 
tum a senatu, ovantem in Capitolium adscendisse 
meminissem ; hunc cum afflictum, debilitatum, mce- 
rentem, in summum discrimen adductum viderem, 
non prius sum conatus misericordiam aliis commo- 
vere, quam misericordia. sum ipse captus. Sensi 
equidem, tum magnopere moveri judices, cum ex- 
citavi mcestum ac sordidatum senem, et cum ista 
feci, quae tu, Crasse, laudas, non arte, de qua. quid 
loquar nescio, sed motu magno animi ac dolore, ut 
discinderem tunicam, ut cicatrices ostenderem. Cum 
C. 3Iarius mcerorem orationis meae praesens ac se- 
dens multum lacrymis suis adjuvaret ; cumque ego, 
illum crebro appellans, coDegam ei suum commen- 
darem, atque ipsum advocatum ad communem im- 

(Hhetor.) vol. i. Y 



242 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 48. 

peratomm fortunam defendendam invocarem ; non 
fuit ha;c sine meis lacrymis, non sine dolore magno, 
miseratio, omniumque Deorum et hominum et ci- 
vium et sociorum imploratio : quibus omnibus ver- 
bis, quas a me tum sunt habita, si dolor abfuisset 
meus, non modo non miserabilis, sed etiam irri- 
denda, fuisset oratio mea. Quamobrem hoc vos 
doceo, Sulpici, bonus ego videlicet atque eruditus 
magister, ut in dicendo irasci, ut dolere, ut flere, 
possitis. Quamquam te quidem quid hoc doceam, 
qui, in accusando sodali et quasstore meo, tantum 
incendium non oratione solum, sed midto etiam 
magis vi, et dolore, et ardore animi concitaras, ut 
ego ad id restinguendum vix conarer accedere ? Ha- 
bueras enim tum omnia in causa superiora: vim, 
fugam, lapidationem, crudelitatem tribuniciam, in 
Caspionis gravi miserabilique casu, in judicium vo- 
cabas : deinde principem et senatus et civitatis, M. 
iEmilium, lapide percussum esse constabat : vi pul- 
sum ex templo L. Cottam, et T. Didium, cum in- 
tercedere vellent rogationi, nemo poterat negare. 

XLVIII. Accedebat, ut haec tu adolescens pro 
republica queri summa cum dignitate existimarere ; 
ego, homo censorius, vix satis honeste viderer sedi- 
tiosum civem, et in hominis consularis calamitate 
crudelem, posse defendere. Erant optimi cives ju- 
dices, bonorum virorum plenum forum, vix ut mihi 
tenuis quaadam venia daretur excusationis, quod ta- 
men eum defenderem, qui mihi quaestor fuisset. 
Hic ego quid dicam me artem aliquam adhibuisse ? 
quid fecerim, narrabo : si placuerit, vos meam de- 
fensionem in aliquo artis loco reponetis. Omnium 
sechtionum genera, vitia, pericula collegi ; eamque 
orationem ex omni reipublicae nostrae temporum va- 
rietate repetivi; conclusique ita, ut dicerem, etsi 
omnes molestae semper seditiones fuissent, justas ta- 
men fuisse nonnullas, et prope necessarias. Tum 
illa, quae modo Crassus commemorabat, egi ; neque 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 49. 243 

reges ex hac civitate exigi, neque tribunos plebis 
creari, neque plebis-scitis toties consularem potesta- 
tem minui, neque provocationem, patronam illam 
civitatis ac vindicem libertatis, populo Romano dari, 
sine nobilium dissensione, potuisse : ac, si ilhe sedi* 
tiones saluti huic civitati fuissent, non continuo, 
si quis motus populi factus esset, id C. Norbano in 
nefario crimine, atque in fraude capitali, esse ponen- 
dum. Quod si unquam populo Romano concessum 
esset, ut jure concitatus videretur (id quod docebam 
saepe esse concessum), nullam illa causam justiorem 
fuisse. Tum omnem orationem traduxi et converti 
in increpandam Cjepionis fugam, in deplorandum 
interitum exercitiis. Sic et eorum dolorem, qui luge- 
bant suos, oratione refricabam ; et animos equitum 
Romanorum, apud quos tum judices causa agebatur, 
ad Q. Cajpionis odium (a quo erant ipsi propter 
judicia abalienati), renovabam [atque revocabam]. 

XLIX. Quod ubi sensi me in possessione judicii, 
ac defensionis meas, constitisse, quod et populi bcne- 
volentiam mihi conciiiaram, cujus jus etiam cum 
seditionis conjunctione defenderam ; et judicum ani- 
mos totos, vel calamitate civitatis, vel luctu ac desi- 
derio propinquorum, vel odio proprio in Caspionem, 
ad causam nostram converteram ; tunc admiscere 
huic generi orationis vehementi atque atroci genus 
illud alterum (de quo ante disputavi) lenitatis et 
mansuetudinis ccepi ; me, pro meo sodali, qui mihi 
in liberum loco more majorum esse deberet, ct pro 
mea omni fama. prope fortunisque, decernere ; niliil 
mihi ad existimationem turpius, nihil ad dolorem 
acerbius accidere posse, quam si is, qui saspe alienis- 
simis a me, sed meis tamen civibus, saluti existi- 
marer fuisse, sodali meo auxilium ferre non potuis- 
sem. Petebam a judicibus, ut illud tfitati mea?, ut 
honoribus, ut rebus gestis, si justo, si pio dolore me 
esse affectum viderent, concederent ; praesertim si in 
aliig causis intellexissent, omnia me semper pro ami- 



244 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 50. 

coruni periculis, nihil unquam pro meipso, depre- 
catum. Sic, in illa omni defensione atque causa, 
quod esse in arte positum videbatur, ut de lege 
Apuleia dicerem, ut, quid esset minuere majestatem, 
explicarem, perquam breviter perstrinxi atque at- 
tigi. His duabus partibus orationis, quarum altera 
concitationem habet, altera commendationem, quae 
minime praeceptis artium sunt perpolitae, omnis est 
a me illa causa tractata, ut et acerrimus in Caepionis 
invidia renovanda, et in meis moribus erga meos 
necessarios declarandis mansuetissimus, viderer. Ita 
magis aftectis animis judicum, quam doctis, tua, 
Sulpici, est a nobis tum accusatio victa. 

L. Hic Sulpicius, Vere, hercule, inquit, Antoni, 
ista commemoras : nam ego nihil unquam vidi, quod 
tam e manibus elaberetur, quam mihi tum est elapsa 
illa causa. Cum enim (quemadmodum dixisti) tibi 
ego non judicium, sed incendium, tradidissem ; quod 
tuum principium, Dii immortales, fuit ! qui timor ! 
quae dubitatio ! quanta haesitatio, tractusque verbo- 
rum ! Ut illud initio, quod tibi unum ad ignoscen- 
dum homines dabant, tenuisti ; te pro homine per- 
necessario, quaestore tuo, dicere ; quam tibi primum 
munisti ad te audiendum viam ! Ecce autem, cum 
te nihil aliud profecisse arbitrarer, nisi ut homines 
tibi, civem improbum defendenti, ignoscendum prop- 
ter necessitudinem arbitrarentur ; serpere occulte coe- 
pisti, nihildum aliis suspicantibus, me vero jam per- 
timescente, ut illam, non Norbani seditionem, sed 
populi Romani iracundiam, neque eam injustam, 
sed meritam ac debitam, fuisse defenderes. Deinde 
qui locus abs te prastermissus est in Caepionem ? ut 
tu illa omnia odio, invidia, niisericordia miscuisti ! 
Neque haec solum in defensione, sed etiam in Scauro, 
caeterisque meis testibus, quorum testimonia, non 
refellendo, sed ad eumdem impetum popuh confu- 
giendo, refutasti. Quae cum abs te modo comme- 
morarentur, equidem nulla praecepta desiderabam : 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 51. 245 

istam cnim ipsam demonstrationem defensionum 
tuarum, abs te ipso commemoratam, doctrinam esse 
non mediocrem puto. Atqui, si ita placet, inquit 
Antonius, trademus etiam, quae nos sequi in dicendo, 
qureque maxime spectare, solemus : docuit enim jam 
nos longa vita ususque rerum maxiniarum, ut, qui- 
bus rebus animi hominum moverentur, teneremus. 

LI. Equidem primum considerare soleo, postu- 
letne causa : nam neque parvis in rebus adhibendae 
sunt hae dicendi faces, neque ita animatis hominibus, 
ut nihil ad eorum mentes oratione fiectendas profi- 
cere possimus ; ne aut irrisione aut odio digni pute- 
mur, si aut tragocdias agamus in nugis, aut convel- 
lere adoriamur ea, quae non possint commoveri. 
Nam, quoniam ha;c fere maxime sunt in judicum 
animis (aut, quicumque illi erunt, apud quos age- 
mus) oratione molienda, amor, odium, iracundia, 
invidia, misericordia, spes, laetitia, timor, moiestia ; 
sentimus amorem conciliari, si id videare, quod sit 
utile ip.sis, apud quos agas, defendere ; si aut pro 
bonis vi;is, aut certe pro iis qui illis boni atque utiles 
sint, laborare : namque haec res amorem magis con- 
ciiiat, illa virtutis defensio caritatem ; plusque pro- 
ficit, si propcnitur spes utilitatis futurae, quam prac- 
teriti beneiicii commemoratio. Enitendum est, ut 
ostendas, in ea. re quam defendas, aut dignitatem 
inesse, aut utilitatem ; eumque, cui concilies hunc 
amorem, significes nihil ad utilitatem suam retulisse, 
ac nihil omnino fecisse causa. sua.. Invidetur enim 
commodis hominum ipsorum ; studiis autem eorum 
caeteris commodandi favetur. Videndumque hoc loco 
est, ne, quos ob benefacta diligi volemus, eorum 
laudem atque gloriam (cui maxime invideri solet) 
nimis efferre videamur. Atque iisdem his ex locis et 
odium in alios struere discemus, et a nobis ac nos- 
tris demovere : eademque haec genera tractanda sunt 
in iracundia. vel excitanda, vel sedanda: nam, si, 
quod ipsis, qui audiunt, perniciosum aut inutile sit, 
y 3 



246 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 52. 

id [factum] augeas, odium creatur : sin, quod aut in 
bonos [viros, aut] in eos in quos quisque minime 
debuerit, aut in rempubHcam ; tum excitatur, si non 
tam acerbum odium, tamen aut invidiae aut odii non 
dissimilis ofFensio. Item timor incutitur aut ex ipso- 
rum periculis, aut ex communibus. Interior est ille 
proprius : sed hic quoque communis ad eamdem si- 
militudinem est perducendus. 

LII. Par atque una ratio est spei, laetitia?, mo- 
lestiae : sed haud sciam, an acerrimus longe sit om- 
nium motus invidiae ; nec minus virium opus sit in 
ea comprimenda, quam in excitanda. Invident au- 
tem homines maxime paribus, aut inferioribus, cum 
se relictos sentiunt, illos autem dolent evolasse : sed 
etiam superioribus invidetur saepe vehementer, et eo 
rnagis, si intolerantius se jactant, et aequabilitatem 
juris, prcEstantia dignitatis aut fortunae suae, trans- 
eunt : quae si inflammanda sunt, maxhne dicendum 
est, non esse virtute parta ; deinde etiam vitiis atque 
peccatis : tum, si erunt honestiora atque graviora, 
tamen non esse tanta ulla merita, quanta insolentia 
hominis, quantumque fastidium. Ad sedandum au- 
tem, magno illa labore, magnis periculis, esse parta ; 
nec ad suum commodum, sed ad aliorum, esse col- 
lata ; seseque, si quam gloriam peperisse videatur, 
etsi ea non sit iniqua merces periculi, tamen ea non 
delectari, totamque abjicere atque deponere : omni- 
noque perficiendum est, (quoniam plerique sunt in- 
vidi, maximeque est hoc commune vitium, et per- 
vagatum ; [invidetur autem praestanti florentique 
fortunae] ) ut haec opinio minuatur, et illa excellens 
opinione fortuna cum laboribus et miseriis pennixta 
esse videatur. Jam misericordia movetur, si is, qui 
audit, adduci potest, ut illa, quae de altero deploren- 
tur, ad suas res revocet, quas aut tulerit acerbas, 
aut timeat ; aut, intuens alium, crebro ad seipsum 
revertatur. Ita, cum singuli casus humanarum mi- 
seriarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter, 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 53. 247 

tum afflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est ; 
et, ut illa altera pars orationis, quae, probitatis com- 
mendatione, boni viri debet speciem tueri, lenis (ut 
saepe jam dixi) atque submissa; sic haec, quae sus- 
cipitur ab oratore ad commutandos animos, atque 
omni ratione flectendos, intenta ac vehemens esse 
debet. 

LIII. Sed est quaedam in his duobus generibus 
(quorum alterum lene, alterum vehemens, esse vo- 
lumus) difficiiis ad distinguendum similitudo. Nam, 
ex illk lenitate, qua conciliamur iis qui audiunt, ad 
hanc vim acerrimam, qua eosdem excitamus, influat 
oportet aliquid, et ex hac vi nonnunquam animi ali- 
quid [inflammandum est] illi lenitati : neque est ulla 
temperatior oratio, quam illa, in qua asperitas con- 
tentionis oratoris ipsius humanitate conditur ; remis- 
sio autem lenitatis quadam gravitate et contentione 
firmatur. In utroque autem genere dicendi, et illo 
in quo vis atque contentio quasritur, et hoc quod ad 
vitam et mores accommodatur, et principia tarda 
[sunt,] et exitus tamen spissi et producti esse debent. 
Nam neque assiliendum statim est ad illud genus 
orationis ; abest enim totum a causa ; et homines 
prius ipsum illud, quod proprium sui judicii est, au- 
dire desiderant ; nec, cum in eam rationem ingres- 
sus sis, celeriter discedendum est. Non enim, sicut 
argumentum, simul atque positum est, arripitur, al- 
terumque et tertium poscitur, ita misericordiam, aut 
invidiam, aut iracundiam, simul atque intuleris, pos- 
sis commovere. Argumentum enim ratio ipsa con- 
firmat, quas simul atque emissa est, adhaerescit : il- 
lud autem genus orationis non cognitionem judicis, 
sed maris perturbationem, requirit, quam consequi, 
nisi multa et varia et copiosa oratione, et simili con- 
tentione actionis, nemo potest. Quare, qui aut bre- 
viter aut submisse dicunt, docere judicem possunt, 
commovere non possunt ; in quo sunt omnia. Jam 
illud perspicuum est, omnium rerum in contrarias 



248 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 54. 

partes facultatem ex iisdem suppeditari locis. Sed 
argumento resistendum est, aut iis, quae compro- 
bandi ejus causa. sumuntur, reprehendendis, aut de- 
monstrando, id, quod concludere illi velint, non effici 
ex propositis, nec esse consequens : aut, si ita non 
refellas, afferendum est in contrariam partem, quod 
sit aut gravius, aut aeque grave. Illa autem, quae aut 
conciliationis causa leniter, aut permotionis vehe- 
menter, aguntur, contrariis commotionibus inferenda 
sunt, ut odio benevolentia, misericordia invidia, tol- 
latur. 

LIV. Suavis autem est, et vehementer sacpe utilis 
jocus, et facetiae ; quae, etiamsi alia omnia tradi arte 
possunt, naturae sunt propria certe, neque ullam ar- 
tem desiderant. In quibus tu longe aliis, mea sen- 
tentia, Caesar, excellis : quo magis mihi etiam testis 
esse potes, aut nullam esse artem salis ; aut, si qua 
est, eam nos tu potissimum docebis. Ego vero, in- 
quit Caesar, omni de re facetius puto posse ab ho- 
mine non inurbano, quam de ipsis facetiis, disputari. 
Itaque, cum quosdam Graccos inscriptos libros esse 
vidissem de ridiculis, nonnullam in spem veneram, 
posse me aliquid ex istis discere. Inveni autem ridi- 
cula et salsa multa Graecorum ; nam et Siculi in eo 
genere, et Rhodii, et Byzantii, et, prsster caeteros, 
Attici, excellunt : sed, qui ejus rei rationem quam- 
dam conati sunt artemque tradere, sic insulsi exsti- 
terunt, ut nihil aliud eorum, nisi ipsa insulsitas, ri- 
deatur. Quare mihi nullo videtur modo doctrina ista 
res posse tradi. Etenim cum duo genera sint face- 
tiarum, alterum aequabiliter in omni sermone fusum, 
alterum peracutum et breve ; illa a veteribus supe- 
rior cavillatio, hscc altera dicacitas, ncminata est. 
Leve nomen habet utraque res ; quippe leve enim 
est totum hoc, risum movere. Verumtamen (ut di- 
cis, Antoni) multum in causis persaepe lepore et fa- 
cetiis profici vidi. Sed, cum in illo genere perpetuae 
festivitatis ars non desideretur (natura enim fingit 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 55. 249 

homines et creat imitatores et narratores facetos, et 
vultu adjuvante, et voce, et ipso genere sermonis) ; 
tum vero in hoc altero dicacitatis, quid habet ars 
loci, cum ante illud facetum dictum emissum ha;rere 
debeat, quam cogitari potuisse videatur ? Quid enim 
hic meus frater ab arte adjuvari potuit, cum a Phi- 
lippo interrogatus, quid latraret, " Furem se vi- 
dere," respondit ? quid in omni oratione Crassus, 
vel apud centumviros contra Scaevolam, vcl contra 
accusatorem Brutum, cum pro Cn. Planco diceret ? 
Nam id, quod tu milii tribuis, Antoni, Crasso est, 
omnium sententia, concedendum : non enim fere 
quisquam reperietur, praeter hunc, in utroque genere 
leporis excellens, et illo, quod in perpetuitate sermo- 
nis, et hoc, quod in celeritate atque dicto est. Nam 
haec perpetua contra Seaevolam Curiana defensio tota 
redundavit hilaritate quadam et joco ; dicta illa bre- 
via non habuit : parcebat enim adversarii dignitati ; 
in quo ipse servabat suam ; quod est hominibus fa- 
cetis et dicacibus difficillimum, habere hominum ra- 
tionem et temporum, et ea, quae occurrant, cum sal- 
sissime dici possint, tenere. Itaque nonnuUi ridiculi 
homines hoc ipsum non insulse interpretantur. Di- 
cere enim aiunt Ennium, " flammam a sapiente 
facilius ore in ardente opprimi, quam bona dicta te- 
neat :" haec scilicet bona dicta, quae salsa sint : nam 
ea dicta appellantur proprio jam nomine. 

LV. Sed, ut in Scaevolam continuit ea Crassus, 
atque illo altero genere, in quo nulli aculei contu- 
meliarum inerant, causam illam disputationemque 
lusit ; sic, in Bruto, quem oderat, et quem dignum 
contumelia judicabat, utroque genere pugnavit. Quam 
multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, quam 
multa de amisso patrimonio dixit ! atque illa brevia, 
cum ille diceret, se sine causa sudare ; " Minime mi- 
rum," inquit ; " modo enim existi de baineis." In- 
numerabilia hujuscemodi fuerunt, sed non minus ju- 
cunda illa perpetua. Cum enim Brutus duos lectores 



250 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 55. 

excitasset, et alteri de colonia Narbonensi Crassi ora- 
tionem legendam dedisset, alteri de lege Servilia ; et 
cum contraria inter sese de republica capita contulis- 
set ; noster hic facetissime tres patris Bruti de jure 
civili libellos tribus legendos dedit. Ex libro primo, 
" Forte evenit, ut in Privernati essemus :" " Brute, 
testificatur pater, se tibi Privernatem fundum reli- 
quisse." Deinde ex libro secundo, " In Albano era- 
mus ego et Marcus filius ;" " Sapiens videlicet ho- 
mo cum primis nostrae civitatis, norat hunc gurgi- 
tem ; metuebat, ne, cum is nihil haberet, nihil esse 
ei relictum putaretur." Tum ex hbro tertio, in quo 
finem scribendi fecit (tot enim, ut audivi Scaavolam 
dicere, sunt veri Bruti libri) " In Tiburti forte asse- 
dimus ego et Marcus hlius ;" " Ubi sunt ii fundi, 
Brute, quos tibi pater publicis commentariis consig- 
natos rehquit ? Quod, nisi puberem te," inquit, 
"jam haberet, quartum hbrum composuisset ; et se 
etiam in balneis lotum cum fiho, scriptum reliquis- 
set." Quis est igitur, qui non fateatur, hoc lepore, 
atque his facetiis, non minus refutatum esse Brutum, 
quam ilhs tragcediis, quas egit idem, cum casu in 
eadem causa funere efferretur anus Junia ? Pro, Dii 
immortales ! quae fuit illa, quanta vis ! quam inex- 
spectata ! quam repentina ! cum, conjectis oculis, 
gestu omni imminenti, summa gravitate et celeritate 
verborum, " Brute, quid sedes ? quid illam anum 
patri nuntiare vis tuo? quid illis omnibus, quorum 
imagines duci vides ? quid majoribus tuis ? quid L. 
Bruto, qui hunc populum dominatu regio hberavit ? 
quid te facere ? cui rei, cui gloria?, cui virtuti stu- 
dere ? patrimonione augendo ? at id non est nobih- 
tatis : sed fac esse, nihil superest ; hbidines totum 
dissipaverunt : an juri civili ? est paternum : sed di- 
cet, te, cum sedes venderes, ne in rutis quidera et cas- 
sis sohum tibi paternum recepisse : an rei militari ? 
qui nunquam castra videris ? an eloquentiae ? quae 
nulla est in te : et, quidquid est vocis ac linguae, 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 56. 251 

omne in istum turpissimum calumniae qusestum con- 
tulisti. Tu lucem adspicere audes ? tu hos intueri ? tu 
in foro, tu in Urbe, tu in civium esse conspectu ? tu 
illam mortuam, tu imagines ipsas, non perhorrescis ? 
quibus non modo imitandjs, sed ne collocandis qui- 
dem, tibi ullum locum reliquisti." 

LVI. Sed haec tragica atque divina : faceta autem 
et urbana innumerabilia ex una contentione memi- 
nistis : nec enim concio major unquam fuit, nec 
apud populum gravior oratio, quam hujus contra 
collegam in censura nuper, neque lepore et festivi- 
tate conditior. 

Quare tibi, Antoni, utrumque assentior, et mul- 
tum facetias in dicendo prodesse saepe, et eas arte 
nullo modo posse tradi. Illud quidem admiror, te 
nobis in eo genere tribuisse tantum, et non hujus rei 
quoque palmam, ut caeterarum, Crasso detulisse. 
Tum Antonius, Ego vero ita fecissem, inquit, nisi 
interdum, in hoc, Crasso paulum inviderem: nam 
esse quamvis facetum atque salsum, non nimis est 
per se ipsum invidendum : sed, cum omnium sis ve- 
nustissimus et urbanissimus, omnium gravissimum 
et severissimum et esse et videri (quod isti contigit 
uni), id mihi vix ferendum videbatur. Hic cum ar- 
risisset ipse Crassus, Attamen, inquit Antonius, 
cum artem esse facetiarum, Juli, negares, aperuisti 
quiddam, quod praecipiendum videretur. Haberi 
erum dixisti rationem oportere hominum, rei, tem- 
poris, ne quid jocus de gravitate decerperet ; quod 
quidem in primis a Crasso observari solet. Sed hoc 
praeceptum praetermittendum est facetiarum, cum 
his nihil opus sit : nos autem, quomodo utamur, cum 
opus sit, quaerimus ; ut in adversarium, et maxime, 
si ejus stultitia poterit agitari, in testem stultum, 
cupidum, levem, si facile homines audituri vide- 
buntur. Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti di- 
cimus, quam quae priores : nam et ingenii celeritas 
major est, quae apparet in respondendo ; et humani- 



252 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 57. 

tatis est responsio. Videmur enim quieturi fuisse, 
nisi essemus lacessiti; ut, in ista. ipsa concione, nihil 
fere dictum est ab hoc, quod quidem facetius dictum 
videretur, quod non provocatus responderit. Erat 
autem tanta gravitas in Domitio, tanta auctoritas, 
ut, quod esset ab eo objectum, lepore magis elevan- 
dum, quam contentione frangendum, videretur. 

LVII. Tum Sulpicius, Quid igitur ? inquit : pa- 
tiemur, CaBsarem, qui quamquam Crasso facetias 
concedit, tamen multo in eo studio magis ipse ela- 
borat, non explicare nobis totum genus hoc jocandi, 
quale sit, et unde ducatur ; praesertim cum tantam 
vim et utilitatem salis et urbanitatis esse fateatur ? 
Quid si, inquit Julius, assentior Antonio dicenti, 
nullam esse artem sahs ? Hic cum Sulpicius reti- 
cuisset, Quasi vero, inquit Crassus, horum ipsorum, 
de quibus Antonius jamdiu loquitur, ars ulla sit. 
Observatio quaedam est, ut ipse dixit, earum rerum, 
quae in dicendo valent ; quae si eloquentes facere 
posset, quis esset non eloquens ? Quis enim haec 
non vel facile, vel certe aliquo modo, posset ediscere ? 
Sed ego in his praeceptis hanc vim et hanc utihtatem 
esse arbitror, non ut ad reperiendum, quid dicamus, 
arte ducamur, sed ut ea, quae natura, qua? studio, 
quae exercitatione consequimur, aut recta esse confi- 
damus, aut prava intelhgamus, cum, quo referenda 
sint, didicerimus. Quare, Caesar, ego quoque a te 
hoc peto, ut, si tibi videtur, disputes de hoc toto 
jocandi genere, quid sentias, ne qua forte dicendi 
pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu, atque 
in tam accurato sermone, praeterita esse videatur. 
Ego vero, inquit ille, quoniam collectam a conviva, 
Crasse, exigis, non committam, ut, si defugerim, 
tibi causam ahquam dem recusandi : quamquam 
soleo saepe mirari eorum impudentiam, qui agunt in 
sceni. gestum, spectante Roscio : quis enim sese 
commovere potest, cujus ille vitia non videat ? Sic 
ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de face- 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 58. 253 

tiis, et docebo, sus, (ut aiunt) oratorem eum, quem 
cum Catulus nuper audisset, fcenum alios aiebat esse 
oportere. Tum ille, Jocabatur, inquit, Catulus, prae- 
sertim cum ita dicat ipse, ut ambrosia alendus esse 
videatur : verum te, Cassar, audiamus, ut ad Antonii 
rcliqua redeamus. Et Antonius, Perpauca quidem 
mihi restant, inquit: sed tamen, defessus jam labore 
atque itinere disputationis, requiescam in Cassaris 
sermone, quasi in aliquo peropportuno diversorio. 

LVIII. Atqui, inquit Julius, non nimis liberale 
hospitium meum dices : nam te in viam, simul ac 
perpaululum gustaris, extrudam et ejiciam. 

Ac, ne diutius vos demorer, de omni isto genere 
quid sentiam, perbreviter exponam. De risu quin- 
que sunt, quae quasrantur ; unum, quid sit : alte- 
rum, unde sit : tertium, sitne oratoris, velle risum 
movere : quartum, quatenus : quintum, quae sint 
genera ridiculi. Atque illud primum, quid sit ipse 
risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quomodo ex- 
sistat, atque ita repente erumpat, ut eum cupientes 
tenere nequeamus, et quomodo simul latera, os, 
venas, vultum, oculos occupet, viderit Democritus : 
neque enim ad hunc sermonem hoc pertinet ; et, si 
pertineret, nescire me tamen id non puderet, quod 
ne ipsi quidem illi scirent, qui pollicerentur. Locus 
autem, et regio quasi, ridiculi (nam id proxime 
quaeritur) turpitudine 'et deformitate quadam con- 
tinetur: ha;c enim ridentur vel sola, vel maxime, 
quae notant et designant turpitudinem aliquam non 
turpiter. Est autem, ut ad illud tertium veniam, est 
plane oratoris movere risum ; vel quod ipsa hilaritas 
benevolentiam conciliat ei, per quem excitata est ; 
vel quod admirantur omnes acumen, uno saepe in 
verbo positum, maxime respondentis, nonnunquam 
etiam lacessentis ; vel quod frangit adversarium, 
quod impedit, quod elevat, quod deterret, quod re- 
futat ; vel quod ipsum oratorem politum esse ho- 
minem significat, quod eruditum, quod urbanum ; 

(Rhetor.) vol. I. z 



254 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 59. 

maximeque quod tristitiam ac severitatem mitigat, 
et relaxat, odiosasque res saepe, quas argumentis di- 
lui non facile est, joco risuque dissolvit. Quatenus 
autem sint ridicula tractanda oratori, perquam dili- 
genter videndum est ; id quod in quarto loco quae- 
rendi posueramus : nam nec insignis improbitas, et 
scelere juncta, nec rursus miseria insignis, agitata 
ridetur : facinorosos enim majore quadam vi, quam 
ridiculi, vulnerari volunt ; miseros illudi nolunt, 
nisi si se forte jactant. Parcendum est autem maxime 
caritati hominum, ne temere in eos dicas, qui dili- 
guntur. 

LIX. Haec igitur adhibenda est primum in jo« 
cando moderatio. Itaque ea facillime luduntur, quae 
neque odio magno, neque misericordia. maxima, 
digna sunt. Quamobrem materies omnis ridiculorum 
est in istis vitiis, quae sunt in vita hominum neque 
carorum, neque calamitosorum, neque eorum qui 
ob facinus ad supplicium rapiendi videntur ; eaque, 
belle agitata, ridentur. Est etiam deformitatis, et 
corporis vitiorum, satis bella materies ad jocandum : 
sed quaerimus idem, quod in caeteris rebus maxime 
quaerendum est, quatenus : in quo, non modo illud 
praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, si quid per- 
ridicule possis. Vitandum est oratori utrumque, ne 
aut scurrilis jocus sit, aut mimicus. Quae cujusmodi 
sint, facilius jam intelbigemus, cum ad ipsa ridicu- 
lorum genera venerimus. 

Duo enim sunt genera facetiarum, quorum alte- 
rum re tractatur, alterum dicto. Re, si quando 
quid, tamquam ahqua fabella, narratur, ut olim tu, 
Crasse, in Memmium, comedisse eum lacertum Lar- 
gii, cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus : 
salsa, attamen a te ipso ficta tota narratio. Addidisti 
clausulam, tota Tarracina tum omnibus in parieti- 
bus inscriptas fuisse literas, tria LLL, duo MM : 
cum quaereres, id quid esset, senem tibi quemdam 
oppidanum dixisse, " Lacerat lacertum Largii mor- 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 60. 255 

dax Memmius." Perspicitis, hoc genus quam sit 
facetum, quam elegans, quam oratorium, sive ha- 
beas, vere quod narrare possis (quod tamen est men- 
daciunculis adspergendum), sive fingas. Est autem 
ha?c hujus generis virtus, ut ita facta demonstres, ut 
mores ejus, de quo narres, ut sermo, ut vultus, 
omnes exprimantur, ut iis, qui audiunt, tum geri 
illa fierique videantur. In re est item ridiculum, 
quod ex quadam depravata imitatione sumi solet, 
ut idem Crassus, " per tuam nobilitatem, per ves- 
tram familiam." Quid aliud fuit, in quo concio 
rideret, nisi illa vultiis et vocis imitatio ? M Per tuas 
statuas" vero cum dixit, et extento brachio paululum 
etiam de gestu addidit, vehementius risimus. Ex 
hoc genere est illa Rosciana imitatio senis : " Tibi 
ego, Antipho, has sero," inquit : senium est, cum 
audio. Atque ita est totum hoc ipso genere ridi- 
culum, ut cautissime tractandum sit. Mimorum est 
enim ethologorum, si nimia est imitatio, sicut ob- 
scoenitas. Orator surripiat oportet imitationem, ut 
is, qui audiat, cogitet plura, quam videat : praestet 
idem ingenuitatem et ruborem suum, verborum tur- 
pitudine et rerum obscoenitate vitanda. 

LX. Ergo haec duo genera sunt ejus ridiculi, 
quod in re positum est : quae sunt propria perpetua- 
rum facetiarum, in quibus describuntur hominum 
mores, et ita effinguntur, ut aut, re narrata aliqua, 
quales sint, intelligantur ; aut, imitatione brevi in- 
jecta, in aliquo insigni ad irridendum vitio reperian- 
tur. In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut 
sententiae quodam acumine movetur. Sed, ut, in illo 
superiore genere vel narrationis vel imitationis, vi- 
tanda est mimorum ethologorum similitudo ; sic, in 
hoc, scurrilis oratori dicacitas magnopere fugienda 
est. Qui igitur distinguemus a Crasso, a Catulo, a 
caeteris, familiarem vestrum, Granium, aut Vargu- 
lam, amicum meum ? Non, mehercule, in mentem 
niihi quidem venit : sunt enim dicaces ; Granio qui- 



256 DE ORATORE, Lm. II. Cap. 61. 

dem nemo dicacior. Iloc, opinor, primuni, ne, quo- 
riescumque potuerit dictum dici, necesse habeamus 
dicere. Pusillus testis processit. " Licet," inquit, 
" rogare ?" Philippus. Tum quaesitor properans, 
" Modo breviter." Hic ille, " Non accusabis : per- 
pusillum rogabo." Ridicule. Sed sedebat judex L. 
Aurifex, brevior etiam, quam testis ipse : omnis est 
risus in judicem conversus : Visum est totum scur- 
rile [judicium]. Ergo haec, quae cadere possunt in 
quos nolis, quamvis sint bella, sunt tamen ipso ge- 
nere scurrilia. Ut iste, qui se vult dicacem, et, me- 
hercule, est, Appius, sed nonnunquam in hoc vitium 
scurrile delabitur. " Ccenabo," inquit, " apud te," 
huic lusco famihari meo, C. Sextio : " uni enim 
locum esse video." Est hoc scurrile, et quod sine 
causa lacessivit, et tamen id dixit, quod in omnes 
luscos conveniret. Ea, quia meditata putantur esse, 
minus ridentur. Illud egregium Sextii, et ex tem- 
pore : " Manus lava," inquit, " et ccena." 

Temporis igitur ratio, et ipsius dicacitatis mode- 
ratio et temperantia, et raritas dictorum, distinguet 
oratorem a scurra ; et, quod nos cum causa dicimus, 
non ut ridicuh videamur, sed ut proficiamus aliquid, 
ilH totum diem, et sine causa. Quid enim est Var- 
gula assecutus, cum eum candidatus A. Sempronius, 
cum M. suo fratre, complexus esset : " Puer, abige 
muscas ?" Risum quaesivit, qui est, mea sententia, 
vel tenuissimus ingenii fructus. Tempus igitur di- 
cendi, prudentia et gravitate, moderabimur ; quarum 
utinam artem aliquam haberemus ! sed domina na- 
tura est. 

LXI. Nunc exponamus genera ipsa summatim, 
quae risum maxime moveant. Haec igitur sit prima 
partitio, quod facete dicatur, id ahas in re haberi, 
alias in verbo ; facetiis autem maxime homines de- 
lectari, si quando risus conjuncte, re verboque, mo- 
veatur. Sed hoc mementote, quoscumque locos at- 
tingam, unde ridicula ducantur, ex iisdem locis feic 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 61. 257 

etiam graves sententias posse duci : tantum interest, 
quod gravitas honestis in rebus severe, jocus in tur- 
piculis et quasi deformibus, ponitur ; velut in iisdem 
verbis et laudare frugi servum possumus, et, si est 
nequam, jocari Ridiculum est illud Neronianum 
vetus in furace servo, " Solum esse, cui domi nihil 
sit nec obsignatum, nec occlusum :" quod idem in 
bono servo dici solet ; sed hoc iisdem etiam verbis. 

Ex iisdem autem locis omnia nascuntur. Nam 
quod Sp. Carvilio, graviter claudicanti ex vulnere ob 
rernpublicam accepto, et ob eam causam verecun- 
danti in publicum prodire, mater dixit, "Quin prodis, 
mi Spuri, ut, quotiescumque gradum facies, toties 
tibi tuarum virtutum veniat in mentem ?" praeclarum 
et grave est : quod Calvino Glaucia claudicanti, 
" Ubi est vetus illud ? num claudicas ? at hic clo- 
dicat," ridiculum est : et utrumque ex eo, quod in 
claudicatione animadverti potuit, est ductum. " Quid 
hoc Nasvio ignavius ?" severe Scipio : at in male 
olentem, " Video me a te circumveniri," subridicule 
Philippus. At utrumque genus continet verbi ad 
literam immutati similitudo. 

Ex ambiguo dicta vel argutissima putantur ; sed 
non semper in joco, saepe etiam in gravitate, versan- 
tur. Africano illi majori, coronam sibi in convivio 
ad caput accommodanti, cum ea saepius rumperetur, 
P. Licinius Varus, " Noli mirari," inquit, " si non 
convenit : caput enim magnum est :" laudabile, et 
honestum. At ex eodem genere est : " Calvus satis 
est ; quod dicit parum." Ne multa : nullum genus 
est joci, quo non ex eodem severa et gravia su- 
mantur. 

Atque hoc etiam animadvertendum, non esse om- 
nia ridicula, faceta. Quid enim potest esse tam ridi- 
culum, quam Sannio est ? Sed ore, vultu, imitandis 
moribus, voce, denique ipso corpore, ridetur. Salsum 
hunc possum dicere, atque ita, non ut ejusmodi ora- 
torem esse velim, sed ut mimum. 

z 3 



258 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 63. 

LXII. Quare primum genus hoc, quod risum vel 
maxime movet, non est nostrum ; morosum, [super- 
stitiosum,] suspiciosum, gloriosum, stultum. Naturae 
ridentur ipsae ; quas personas agitare solemus, non 
sustinere. Alterum genus est imitatione admodum 
ridiculum, sed nobis tantum licet furtim, si quando, 
et cursim ; aliter enim minime est liberale : tertium, 
oris depravatio, non digna nobis : quartum, obscoe- 
nitas, non solum non foro digna, sed vix convivio 
liberorum. Detractis igitur tot rebus ex hoc oratorio 
loco, facetiae reliquae sunt, quae aut in re (ut ante 
divisi) positaa videntur esse, aut ir. verbo. Nam 
quod, quibuscumque verbis dixeris, facetum tamen 
est, re continetur : quod mutatis verbis salem amit- 
tit, in verbis habet leporem omnem. 

Ambigua sunt in primis acuta, atque in verbo po- 
sita, non in re : sed non saepe magnum risum mo- 
vent : magis ut belle et literate dicta laudantur : ut 
in illum Titium, quem, cum studiose pila luderet, et 
idem signa sacra noctu frangere putaretur, gregales- 
que, cum in campum non venisset, requirerent, ex- 
cusavit Vespa Terentius, quod eum " brachium fre- 
gisse" diceret : ut illud Africani, quod est apud Lu- 
cilium: 

" Quid ? Decius, Nuculam an confixum vis fa- 
cere? inquit." 

Ut tuus amicus, Crasse, Granius, " non esse sextan- 
tis." Et, si quaeritis, is, qui appellatur dicax, hoc 
genere maxime excellet : sed risus movent alia ma- 
jores. Ambiguum per se ipsum probatur id quidem, 
ut ante dixi, vel maxime : ingeniosi enim videtur, 
vim verbi in aliud, atque caeteri accipiant, posse du- 
cere : sed admirationem magis quam risum movet, 
nisi si quando incidit in aliud genus ridiculi. 

LXIII. Quae genera percurram equidem : sed sci- 
tis esse notissimum ridiculi genus, cum aliud exspec- 
tamus, aliud dicitur. II ic nobismet ipsis noster error 



DE ORATORE, Lib. II. Cai\ C4. 259 

risum movet. Quod si admixtum est etiam ambi- 
guum, fit salsius ; ut apud Naevium videtur esse mi- 
sericors ille, qui judicatum duci videt, percontatus ita, 
M Quanti addictus ? mille nummum." Si addidisset 
tantummodo, " Ducas licet ;" esset illud genus ridiculi 
praeter exspectationem : sed, quia addidit, " Nihil ad- 
do : ducas Hcet ;" addito ambiguo,altero genere ridiculi, 
fuit, ut mihi quidem videtur, salsissimum. Hoc tum 
est venustissimum, cum in altercatione arripitur ab 
adversario verbum, et ex eo, ut a Catulo in Philip- 
pum, in eum ipsum aliquid, qui lacessivit, infligitur. 
Sed cum plura sint ambigui genera, de quibus est 
doctrina quaedam subtilior ; attendere et aucupari 
verba oportebit : in quo, ut ea, quae sint frigidiora, 
vitemus (etenim cavendum est, ne arcessitum dictum 
putetur), permulta tamen acute dicemus. 

Alterum genus est, quod habet parvam verbi im- 
mutationem, quod, in litera positum, Graeci vocant 
nagotofiainat, ut Xobiliorem, mobiliorem Cato ; aut, 
ut idem, cum cuidam dixisset, " Eamus deambula- 
tum ;" et ille, " Quid opus fuit de . ? " " Immo 
vero," inquit, " quid opus fuit te /"' aut ejusdem 
responsio llla, " Si tu et adversus, et aversus, impu- 
dicus es." 

Etiam interpretatio nominis habet acumen, cum 
ad ridiculum convertas, quamobrem ita quis vocetur ; 
ut ego nuper, Nummium divisorem, ut Neoptole- 
mum ad Trojam, sic illum in Campo Martio nomen 
invenisse. 

LXI V. Atque haec omnia verbo continentur. Sa?pe 
etiam versus facete interponitur, vel ut est, vel pau- 
lulum inmiutatus ; aut ahqua pars versiis, ut Statius 
Scauro stomachanti ; ex quo sunt nonnulh, qui tuam 
legem de civitate natam, Crasse, dicant : 

" St, tacete, quid hoc clamoris? quibus nec ma- 
ter, nec pater, 

Tanta confidentia estis ? auferte istam enim su 
perbiam." 



260 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 65. 

Nam in Coelio sane etiam ad causam utile fuit tuum 
illud, Antoni, cum ille a se pecuniam profectam di- 
ceret testis, et haberet filium delicatiorem, abeunte 
jam illo, 

" SentiV senem esse tactum triginta minis ?" 

In hoc genus conjiciuntur proverbia; ut illud Sci- 
pionis, cum Asellus omnes provincias stipendia me- 
rentem se peragrasse gloriaretur, " Agas asellum," 
et caetera. Quare ea quoque, quoniam mutatis verbis 
non possunt retinere eamdem venustatem, non in re, 
sed in verbis, posita ducantur. 

Est etiam in verbo positum non insulsum genus, 
ex eo, cum ad verbum, non ad sententiam, rem ac- 
cipere videare ; ex quo uno genere totus est Tutor, 
mimus vetus, oppido ridiculus. Sed abeo a rnimis : 
tantum genus hujus ridiculi insigni aliqua et nota re 
notari volo. Est autem ex hoc genere illud, quod tu, 
Crasse, nuper ei, qui te rogasset, num tibi molestus 
esset futurus, si ad te bene ante lucem venisset; 
" Tu vero," inquisti, " molestus non eris :" " Ju- 
bebis igitur te," inquit, " suscitari ?" et tu, " Certe 
negaram te molestum futurum." Ex eodem hoc ve- 
tus illud est, quod aiunt Maluginensem illum M. 
Scipionem, cum ex centuria sua renuntiaret Acidi- 
num consulem, prsecoque dixisset, " Dic de L. Man- 
lio ;" " Virum bonum," inquit, " egregiumque ci- 
vem esse arbitror." Ridicule etiam illud. L. Porcius 
Nasica censori Catoni, cum ille, " Ex tui animi sen- 
tentia tu uxorem habes ?" " Non, hercule," inquit, 
" ex mei animi sententia." Hsec aut frigida sunt, 
aut tum salsa, cum ahud est exspectatum : natura 
enim nos (ut ante dixi) noster delectat error ; ex quo, 
cum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus. 

LXV. In verbis etiam illa sunt, quae aut ex im- 
mutata oratione ducuntur, aut ex unius verbi trans- 
latione, aut ex inversione verborum. Ex immuta- 
tione; ut olim Rusca cum legem ferret annalem, 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 66. 26 J 

dissuasor M. Servilius, " Dic mihi," inquit, " M. 
Pinari, num, si contra te clixero, mihi male dicturus 
es, ut cseteris fecisti ?" " Ut sementem feceris, ita 
metes," inquit. Ex translatione autem, ut, cum Sci- 
pio ille major Corinthiis, statuam poUicentibus eo 
loco, ubi aliorum essent imperatorum, *' turmales" 
dixit " displicere." Invertuntur autem verba, ut, 
Crassus apud M. Perpernam judicem pro Aculeone 
cum diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. 
iElius Lamia, deformis, ut nostis ; qui cum inter- 
pellaret odiose ; " Audiamus," inquit, " pulchellum 
puerum," Crassus. Cum esset arrisum, " Non potui 
mihi," inquit Lamia, " formam ipse fingere ; inge- 
nium potui." Tum hic, " Audiamus," inquit, " di- 
sertum :" multo etiam arrisum est vehementius. 

Sunt etiam illa venusta, ut in gravibus sententiis, 
sic in facetiis. Dixi enim dudum, materiam aliam 
esse joci, aliam severitatis ; gravium autem et joco- 
rum unam esse rationem. Ornant igitur imprimis 
orationem verba relata contrarie ; quod idem genus 
saepe est etiam facetum ; ut, Servius ille Galba, cum 
judices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiares 
suos, et dixisset Libo, " Quando tandem, Galba, de 
triclinio tuo exibis ? M " Cum tu," inquit, " de cu- 
biculo alieno." A quo genere ne illud quidem pluri- 
mum distat, quod Glaucia Metello, " Villam in Ti- 
burte habes, cortem in Palatio." 

LXVI. Ac verborum quidem genera quae essent 
faceta, dixisse me puto : rerum plura sunt ; eaque 
magis (ut dixi ante) ridentur : in quibus est narratio ; 
res sane difficilis. Exprimenda enim sunt, et ponenda 
ante oculos, ea, qua; videantur esse verisimilia (quod 
est proprium narrationis), et qua? sint (quod ridiculi 
proprium est) subturpia : cujus exemplum, ut bre- 
vissimum, sit sane illud, quod ante posui, Crassi de 
Memmio. Et ad hoc genus adscribamus etiam nar- 
rationes apologorum. 

Trahitur etiam aliquid ex historia, ut, cum Sex. 



262 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 66. 

Titius se Cassandram esse diceret, M Multos," in- 
quit Antonius, " possum tuos Ajaces Oileos nomi- 
nare." Est etiam ex similitudine, quae aut collatio- 
nem habet, aut tamquam imaginem : collationem, ut 
ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabi- 
lem Magio praefecto pecuniam dixisset datam, idque 
Scaurus tenuitate Magii redargueret : " Erras," in- 
quit, " Scaure : ego enim Magium non conservasse 
dico, sed, tamquam nudus nuces legeret, in ventre 
abstulisse :" ut ille M. Cicero senex, hujus viri op- 
timi, nostri familiaris, pater, " Nostros homines si- 
miles esse Syrorum venalium : ut quisque optime 
Graece sciret, ita esse nequissimum." 

Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere 
in deformitatem aut in aliquod vitium corporis du- 
cuntur, cum similitudine turpioris ; ut meum illud 
in Helvium Manciam, " Jam ostendam, cujusmodi 
sis :" cum ille, " Ostende, quaeso ;" demonstravi di- 
gito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbrico, sub 
Novis, distortum, ejecta lingua, buccis fluentibus : 
risus est commotus : nihil tam Manciae simile visum 
est : ut cum Tito Pinario, mentum in dicendo intor- 
quenti, " tum ut diceret, si quid vellet, si nucem fre- 
gisset." 

Etiam illa, quae, minuendi aut augendi causa, ad 
incredibilem admirationem efferuntur ; velut tu, 
Crasse, in concione, " ita sibi ipsum magnum videri 
Memmium, ut, in forum descendens, caput ad for- 
nicem Fabii demitteret." Ex quo genere etiam illud 
est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacha- 
retur cum C. Metello, dixisse dicitur, " Si quintum 
pareret mater ejus, asinmn fuisse parituram." 

Arguta etiam significatio est, cum parva re, et 
scepe verbo, res obscura et latens illustratur ; ut, cum 
C. Fabricio P. Cornelius, homo (ut existimabatur) 
avarus et furax, sed egregie fortis, et bonus impera- 
tor, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem 
fecisset, bello praesertim magno et gravi ; " Nihil est, 



DE ORATORE, Lib. II. Cai>. G7- 2G3 

quo mihi gratias agas," inquit, " si malui compilari, 
quam venire :" ut Asello Africanus, objicienti lus- 
trum illud infelix, " Noli," inquit, " mirari : is 
enim, qui te ex aerariis exemit, lustrum condidit, et 
taurum immolavit." Tanta suspicio est, ut religione 
civitatem obstrinxisse videatur Mummius, quod Asel- 
lum ignominia. levarit. 

LXVII. Urbana etiam dissimulatio est, cum alia 
dicuntur, ac sentias, non illo genere, de quo ante 
dixi, cum contraria dicas, ut Lamiae Crassus ; sed 
cum toto genere orationis severe ludas, cum aliter 
sentias, ac loquare : ut noster Scaevola Septumuleio 
illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite erat aurum 
repensum, roganti, ut se in Asiam praefectum duce- 
ret, " Quid tibi vis," inquit, " insane ? tanta malo- 
rum est multitudo civium, ut tibi ego hoc confirmem, 
si Romae manseris, te paucis annis ad maximas pe- 
cunias esse venturum." In hoc genere Fannius in 
annalibus suis Africanum hunc /Emilianum dicit 
fuisse, et eum Graeco verbo appellat a$ww. : sed, uti 
ferunt, qui melius haec norunt, Socratem opinor in 
hac ironia. dissimulantiaque longe lepore et humani- 
tate omnibus prsestitisse. Genus est perelegans, et 
cum gravitate salsum, cumque oratoriis dictionibus, 
tum urbanis sermonibus, accommodatum. Et, her- 
cule, omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, 
non majora forensium actionum, quam omnium ser- 
monum, condimenta sunt. Nam, quod apud Catonem 
est, qui multa retulit, ex quibus a me exempli causa. 
multa ponuntur, per mihi scitum videtur, C. Publi- 
cium solitum dicere, " P. Mummium cuivis tempori 
hominem esse." Sic profecto res se habet, nullum ut 
sit vitae tempus, in quo non deceat leporem humani- 
tatemque versari. 

Sed redeo ad caetera. Est huic finitimum dissimu- 
lationi, cum honesto verbo vitiosa res appellatur ; ut 
cum Africanus censor tribu movebat eum centurio- 
nem, qui in Pauli pugna non affuerat, cum ille se 



264 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 68. 

custodia? causa diceret in castris remansisse, quaere- 
retque cur ab eo notaretur; " Non amo," inquit, 
" nimium diligentes." 

Acutum etiam illud est, cum ex alterius oratione 
aliud excipias, atque ille vult ; ut Salinatori Maxi- 
mus, cum, Tarento amisso, arcem tamen Livius re- 
tinuisset, multaque ex ea prcelia prasclara fecisset ; 
cum aliquot post annos Maximus id oppidum rece- 
pisset, rogaretque eum Salinator, ut meminisset, 
opera. sua se Tarentum recepisse ; " Quidni," inquit, 
" meminerim ? nunquam enim recepissem, nisi tu 
perdidisses." 

Sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso nomine 
ssepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed 
etiam quodammodo nobis : 

" Homo fatuus, 

Postquam rem habere ccepit, est mortuus :" 

" Quid est tibi 

Ista mulier ?" " Uxor." " Similis, medius fidius :" 
et 

" Quamdiu ad aquas fuit, nunquam est mortuus." 

LXVIIL Genus hoc levius, et, ut dixi, mimicum ; 
sed habet nonnunquam aliquid etiam apud nos loci, 
ut vel non stultus, quasi stulte, cum sale dicat ali- 
quid : ut tibi, Antoni, Mancia, cum audisset te cen- 
sorem a M. Duronio de ambitu postulatum, " Ali- 
quando," inquit, " tibi tuum negotium agere lice- 
bit." Valde haec ridentur, et, hercule, onmia, quaa 
a prudentibus, quasi per dissimulationem [non] in- 
telligendi, subabsurde salseque dicuntur. Ex quo 
genere est etiam, non videri inteUigere quod intel- 
ligas, ut Pontidius, " Qualem existimas, qui in adul- 
terio deprehenditur ?" " Tardum :" ut ego, qui in 
delectu, Metello, cum excusationem oculorum a me 
non acciperet. et dixisset, " Tu igitur nihil vides ?" 
" Ego vero," inquam, " a porta Esquilina video vil- 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 00. 2Gr> 

lam tuam :" ut illud Nasicae, qui cum ad poetaxn 

Ennium venisset, eique, ab ostio quaerenti Ennium, 
ancilla dixisset, domi non esse ; Nasica sensit, illam 
dominijussudixisse, et illum intus esse : paucis post 
diebus, cum ad Nasicam venisset Ennius, et eum a 
janiiii quaereret, exclamat Nasica, se domi non esse : 
tum Ennius, " Quid ? ego non cognosco vocem," 
inquit, " tuam ?" Hic Nasica, " Ilomo es impu- 
dens : ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi, te 
domi non esse : tu mihi non credis ipsi !" 

Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit, ir- 
ridetur in eo ipso genere, quo dixit : ut, cum Q. 
Opimius consularis, qui adolescentulus male audis- 
set, festivo homini Egilio, qui videretur mollior, nec 
esset, dixisset, " Quid tu, Egilia mea ? quando ad 
me venis cum tua. colu et lana, ?" " Non, pol," in- 
quit, " audeo : nam me ad famosas vetuit mater ac- 
cedere." 

LXIX. Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem 
ridiculi absconditam, quo in genere est illud Siculi, 
cui, cum familiaris quidam quereretur, quod diceret, 
uxorem suam suspendisse se de iicu, " Amabo te," 
inquit, " da mihi ex ista arbore, quos seram sur- 
culos." In eodem genere est, quod Catulus dixit cui- 
dam oratori malo, qui cum in epilogo misericordiam 
se movrsse putaret, postquam assedit, rogavit hunc, 
videretume misericordiam movisse ; " Ac magnam 
quidem," inquit ; " neminem enim puto esse tam 
durum, cui non oratio tua miseranda visa sit." 

Me quidem, hercule, valde illa movent stoma- 
chosa, et quasi submorosa ridicula, cum non a mo- 
roso dicuntur : tum enim non sal, sed natura, ridetur. 
In quo, ut mihi videtur, persalsum illud est apud 
Naevium, 

" Quid ploras, pater ? 
Mirum ni cantem, condemnatus sum." 

Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus pa- 
(Rhetor.) voi.. i. 2 A 



2G6 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 70. 

tientis ac lenti ; ut, cum Cato percussus esset ab eo, 
qui arcam ferebat, cum ille diceret, " Cave ;" roga- 
vit, " numquid aliud ferret praeter arcam ?" 

Etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, 
cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem 
suum, hominem nobilem, sed admodum stultum, 
" Quaeso," inquit, " praetor, adversario meo da istum 
patronum ; deinde mihi neminem dederis." 

Movent illa etiam, quae conjectura explanantur 
longe ahter, atque sunt, sed acute, atque concinne ; 
ut, cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus, cum 
ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in 
ejus tabulis ostenderet literas, A. F. P. R. idque di- 
ceret esse, " Actum fide P. Rutilii;" Rutilius autem, 
" ante factum, post relatum ;" C. Canius, eques Ro- 
manus, cum Rufo adesset, exclamat, neutrum illis 
literis declarari. " Quid ergo ?" inquit Scaurus ; 
" ^EmUius fecit, plectitur RutUius." 

LXX. Ridentur etiam discrepantia. " Quid huic 
abest, nisi res et virtus ?" BeUa etiam est famUiaris 
reprehensio, quasi errantis ; ut, cum objurgavit Al- 
bius Granium, quod, cum ejus tabuUs quiddam Al- 
bucio probatum videretur, et valde absoluto Scasvola. 
gauderet ; neque inteUigeret, contra suas tabulas esse 
judicatum * * * 

Huic simUis est etiam admonitio in consUio dando 
famUiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in di- 
cendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum fri- 
gidum biberet, simul ac domum redisset ; " Perdam," 
inquit, " vocem, si id fecero :" " MeUus est," in- 
quit, " quam reum." 

Bellum etiam est, cum, quid cuique sit consenta- 
neum, dicitur ; ut, cum Scaurus nonnuUam haberet 
invidiam ex eo, quod Phrygionis Pompeii, locupletis 
hominis, bona sine testamento possederat ; sederet- 
que advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam du- 
ceretur, accusator C. Memmius, " Vide," inquit, 
M Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor." 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 71. 267 

Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam 
quod est praeter exspectationem ; cujus innumerabilia 
sunt exempla, vel Appii majoris illius, qui in senatu, 
cum ageretur de agris publicis, et de lege Thoria, et 
premeretur Lucilius ab iis qui a pecore ejus depasci 
agros publicos dicerent, " Non est," inquit, " Lucilii 
pecus illud : erratis :" (defendere Lucilium videba- 
tur) " ego hberum puto esse : qua lubet, pascitur." 

Placet etiam mihi illud Scipionis ilhus, qui Ti. 
Gracchum percuht : cum ei M. Flaccus, multis pro- 
bris objectis, P. Mucium judicem tuhsset, " Ejero," 
inquit : " iniquus est." Cum esset admurmuratum, 
" Ah!" inquit, " P. C. non ego mihi illum iniquum 
ejero, verum omnibus." 

Ab hoc vero Crasso nihil facetius : cum laesisset 
testis Silus Pisonem, quod se in eum audisse dixis- 
set ; " Potest fieri," inquit, " Sile, ut is, unde te 
audisse dicis, iratus dixerit." Annuit Silus. " Potest 
etiam, ut tu non recte intellexeris." Id quoque toto 
capite annuit, ut se Crasso daret. " Potest etiam 
fieri," inquit, " ut omnino, quod te audisse dicis, 
nunquam audieris." Hoc ita praeter exspectationem 
accidit, ut testem omnium risus obrueret. 

Hujus generis est plenus Naevius, et jocus est fa- 
miharis, " Sapiens, si algebis, tremes." Et aha per- 
multa. 

LXXI. Saepe etiam facete concedas adversario id 
ipsum, quod tibi ille detrahit ; ut C. Laehus, cum ei 
quidam malo genere natus diceret, indignum esse 
suis majoribus, " At, hercule," inquit, " tu tuis dig- 
nus." Saepe etiam sententiose ridicula dicuntur ; ut 
M. Cincius, quo die legem de donis et muneribus 
tuht, cum C. Cento prochisset, et satis contumehose, 
" Quid fers, Cinciole ?" quaesisset ; " Ut emas," 
inquit, " Cai, si uti vehs." 

Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur ; 
ut M. Lepidus, cum, caeteris in Campo exercentibus, 



2G8 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 71. 

in herba ipse recubuisset, M Vellem hoc esset," in- 
quit, M laborare." Salsum est etiam, quaerentibus et 
quasi percontantibus lente respondere, quod nollent ; 
ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum 
ademisset, amicique cum vociferarentur, et quaere- 
rent, quid ille patri suo responderet, cur ademtum 
sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissi- 
mus, modestissimus, frugalissimus esset ; M Me isto- 
rum," inquit, M nihil credere." 

Colliguntur a Graecis alia nonnulla, exsecrationes, 
admirationes, minationes. Sed haec ipsa nimis mihi 
videor multa in genera descripsisse : nam illa, quae 
verbi ratione et vi continentur, certa fere ac deiinita 
sunt : quae plerumque, ut ante dixi, laudari magis, 
quam rideri, solent. 

Haec autem, quae sunt in re, et in ipsa sententia, 
partibus sunt innumerabilia, generibus pauca. Ex- 
spectationibus enim decipiendis, et naturis aliorum 
irridendis, ipsorum ridicule indicandis, et similitudine 
turpioris, et dissimulatione, et subabsurda dicendo, 
et stidta reprehendendo, risus moventur. Itaque im- 
buendus est is, qui jocose vult dicere, quasi natura 
quadam apta, ad haec genera, et moribus, ut ad cu- 
jusque modi genus ridiculi vultus etiam accommode- 
tur : qui quidem quo severior est et tristior, ut in te, 
Crasse, hoc illa, quae dicuntur, salsiora videri solent. 

Sed jam tu, Antoni, qui hoc diversorio sermonis 
mei libenter acquieturum te esse dixisti, tamquam in 
Pomtinum diverteris, neque amcenum neque salu- 
brem locum, censeo ut satis diu te putes requiesse, et 
iter reliquum conricere pergas. Ego vero, atque hi- 
lare quidem a te acceptus, inquit, et cum doctior 
per te, tum etiam audacior factus sum ad jocandum. 
Non enim vereor, ne quis me in isto genere leviorem 
jam putet, quoniam quidem tu Fabricios milii auc- 
tores, et Africanos, Maximos, Catones, Lepidos pro- 
tulisti. Sed habetis ea. qaae voluistis ex me audire, 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 72. 269 

de quibus quidem accuratius dicendum et cogitan- 
dum fuit: nam caetera faciliora sunt, atque ex iis, 
quae jam dicta sunt, reliqua nascuntur omnia. 

LXXII. Ego enim cum ad causam suni aggres- 
eus, atque omnia cogitando, quoad facere potui, per- 
secutus ; cum et argumenta causze, et eos locos qui- 
bus animi judicum conciliantur, et illos quibus per- 
moventur, vidi atque cognovi ; tum constituo, quid 
habeat quaeque causa boni, quid mali. Nulla enim 
fere res potest in dicendi disceptationem aut contro- 
versiam vocari, quaa non habeat utrumque : sed, 
quantum habeat, id refert. 

IMea autem ratio in dicendo haec esse solet, ut, 
boni quod habeat, id amplectar, exornem, exagge- 
rem ; ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream : a 
malo autem vitioque causae ita recedam, non ut id 
me defugere appareat, sed ut totum, bono illo or- 
nando et augendo dissimulatum, obruatur. Et, si 
causa est in argumentis ; firmissima quaeque maxime 
tueor, sive plura sunt, sive aliquod unum : sin autem 
in conciliatione aut in permotione causa est, ad eam 
me potissimum partem, quae maxime commovere 
animos hominum potest, confero. 

Summa denique hujus generis haec est, ut, si in 
refellendo adversario firmior esse oratio, quam in 
confirmandis nostris rebus, potest, omnia in illum 
conferam tela ; sin nostra facilius probari, quam illa 
redargui possunt, abducere animos a contraria. defen . 
sione, et ad nostram conor traducere. 

Duo denique illa, quae facilhma videntur, (quo- 
niam quae difficiliora sunt, non possum) mihi pro 
meo jure sumo: unum, ut molesto aut difficili argu- 
mento, aut loco, nonnunquam omnino nihil respon- 
deam ; quod forsitan aliquis jure irriserit : quis enim 
est, qui id facere non possit ? sed tamen ego de mea 
nunc, non de ahorum, facultate disputo; confiteor- 
que me, si quae premat res vehementius, ita cedere 
solere, ut non modo non abjecto, sed ne rejecto qui- 
2 a 3 



270 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 74. 

dem scuto, fugere videar ; sed adhibere quamdam in 
dicendo speciem atque pompam, et pugnae similem 
fugam ; consistere vero in meo praesidio sic, ut non 
fugiendi hostis, sed capiendi loci, causa cessisse vi- 
dear. Alterum est illud, quod ego oratori maxime 
cavendum et providendum puto, quodque me sollici- 
tare summe solet : non tam ut prosim causis, elabo- 
rare soleo, quam ut ne quid obsim : non quin eni- 
tendum sit in utroque ; sed tamen multo est turpius 
oratori, nocuisse videri causae, quam non profuisse. 

LXXIII. Sed quid hoc loco vos inter vos, Ca- 
tule ? an haec, ut sunt contemnenda, contemnitis ? 
Minime, inquit ille : sed Caesar de isto ipso quid- 
dam velle dicere videbatur. Me vero lubente, inquit 
Antonius, dixerit, sive refellendi causa, sive quae- 
rendi. 

Tum Julius, Ego, mehercule, inquit, Antoni, 
semper is fui, qui de te oratore sic praedicarem, unum 
te in dicendo mihi videri tectissimum ; propriumque 
hoc esse laudis tuae, nihil a te unquam esse dictum, 
quod obesset ei, pro quo diceres. Idque memoria 
teneo, cum mihi senno cum hoc ipso Crasso, nmltis 
audientibus, esset de te institutus, Crassusque plu- 
rimis verbis eloquentiam laudaret tuam, dixisse me, 
cum caeteris tuis laudibus hanc esse vel maximam, 
quod non solum, quod opus esset, diceres, sed etiam, 
quod non opus esset, non diceres : tum illum mihi 
respondere memini, caetera in te summe esse lau- 
danda ; illud vero improbi esse hominis et perfidiosi, 
dicere quod alienum esset, et noceret ei, pro quo quis- 
que diceret : quare non sibi eum disertum, qui id 
non faceret, videri, sed improbum, qui faceret. Nunc, 
si tibi videtur, Antoni, demonstres vehm, quare tu 
hoc ita magnum putes, nihil in causa. mali facere, ut 
nihil tibi in oratore majus esse videatur. 

LXXIV. Dicam equidem, Caesar, inquit, quid 
intelhgam : sed et tu, et vos omnes, hoc, inquit, me- 
mentote, non me de perfecti oratoris divinitate qua- 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 74. 271 

dam Ioqui, sed de exercitationis et consuetudinis mea? 
mediocritate. Crassi quidem responsum excellentis 
cujusdam est ingenii ac singularis ; cui quiddam por- 
tenti simile esse visum est, posse aliquem inveniri 
oratorem, qui aliquid mali faceret dicendo, obesset- 
que ei, quem defenderet : facit enim de se conjectu- 
ram ; cujus tanta vis ingenii est, ut neminem, nisi 
consulto, putet, qucd contra seipsum sit, dicere ; (sed 
ego non de prsestanti quadam et eximia, sed prope 
de vulgari et communi prudentia disputo) ; ut apud 
Graecos fertur incredibili quadam magnitudine con- 
silii atque ingenii Atheniensis ille fuisse Themiste- 
cles ; ad quem quidam doctus homo, atque in primis 
eruditus, accessisse dicitur, eique artem memoriae, 
quae tum primum proferebatur, pollicitus esse, se 
traditurum : cum ille qua?sisset, quidnam illa ars 
efficere posset, dixisse illum doctorem, ut omnia me- 
minisset ; et ei Themistoclem respondisse, gratius 
sibi illum esse facturum, si se oblivisci, quee vellet, 
quam si meminisse, docuisset. Videsne, quse vis in 
homine acerrimi ingenii, quam potens et quanta mens 
fuerit ? qui ita responderit, ut intelhgere possemus, 
nihil ex ilhus animo, quod semel esset infusum, un- 
quam effluere potuisse ; cum quidem ei fuerit opta- 
bilius, obhvisci posse potius, quod meminisse nollet, 
quam quod semel audisset vidissetve, meminisse. 
iSed neque, propter hoc Themistochs responsum, me- 
moriae nobis opera danda non est ; neque illa mea 
cautio et timiditas in causis, propter praestantem pru- 
dentiam Crassi, neghgenda est. Uterque enim isto- 
rum non mihi attuiit aliquam, sed suam significavit 
facultatem. 

Etenim permulta sunt in causis, in omni parte ora- 
tionis circumspicienda, ne quid offendas, nequo irruas. 
Saepe ahquis testis aut non laedit, aut minus ladit, nisi 
lacessatur : orat reus, urgent advocati, ut invehamur, 
ut male dicamus, denique ut interrogemus. Non mo- 
veor, non obtempero, non satisfacio, neque tamen 



272 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 75. 

ullam assequor laudem. Homines enim imperiti fa- 
cilius, quod stulte dixeris, reprehendere, quam, quod 
sapienter tacueris, laudare possunt. Hic quantum fit 
mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem 
laeseris ! habet enim et voluntatem nocendi in ira- 
cundia, et vim in ingenio, et pondus in vita ; nec, si 
hoc Crassus non committit, ideo non multi, et saepe, 
committunt. Quo quidem mihi videri turpius nihil 
solet, quam, cum ex oratoris dicto aliquo, aut re- 
sponso, aut rogatu, sermo ille sequitur, " Occidit 
ille." " Adversariumne ?" " Immo vero," aiunt, 
" se, et eum quem defendit." 

LXXV. Hoc Crassus non putat nisi perfidia acci- 
dere posse : ego autem saepisshne video in causis ali- 
quid mali facere homines minime malos. Quid ? 
illud, quod supra dixi, solere me cedere, et, ut pla- 
nius dicam, fugere ea, quse valde causam meam pre- 
merent; cum id non faciunt alii, versanturque in 
hostium castris, ac sua prsesidia dimittunt; medio- 
criterne causis nocent, cum aut adversariorum adju- 
menta confirmant, aut ea, quee sanare nequeunt, ex- 
ulcerant ? Quid ? cum personarum, quas defendunt, 
rationem non habent ; si, quae sunt in his invidiosa, 
non mitigant extenuando, sed, laudando et efferendo, 
invidiosiora faciunt ; quantum in eo tandem mali ! 
Quid ? si in homines caros, judicibusque jucundos, 
sine ulla praemunitione orationis, acerbius et contu- 
meliosius invehare ; nonne abs te judices abahenes ? 
Quid ? si, quse vitia aut incommoda sunt in ahquo 
judice uno, aut pluribus, ea tu, in adversariis expro- 
brando, non intelligas, te in judices invehi; mediocre 
peccatum est ? 

Quid ? si, cum pro altero dicas, litem tuam facias, 
aut leesus efferare iracundia, causam relinquas, ni- 
hilne noceas ? In quo ego, non quo hbenter male 
audiam, sed quia ego causam non hbenter rehnquo, 
nhnium patiens et lentus existimor ; ut, cum te ip- 
sum, Sulpici, objurgabam, quod ministratorem pe- 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 77. 273 

teres, non adversarium. Ex quo etiam illud assequor, 
ut, si quis mihi maledicat, petulans, aut plane insa- 
nus, esse videatur. 

In ipsis autem argumentis si quid posueris aut 
aperte falsum, aut ei, quod dixeris, dicturusve sis, 
contrarium, aut genere ipso remotum ab usu judi- 
ciorum ac foro, nihilne noceas ? Quid multa ? omnis 
cura mea solet in hoc versari semper, (dicam enim 
saepius) si possim, ut boni ahquid efficiam dicendo ; 
sin id minus, ut certe nequid mah. 

LXXVI. Itaque nunc illuc redeo, Catule, in quo 
tu me paulo ante laudabas, ad ordinem collocatio- 
nemque rerum ac locorum. Cujus ratio est duplex : 
altera, quam affert natura causarum ; altera, quae 
oratorum judicio et prudentia comparatur. Nam, ut 
ahquid ante rem dicamus, deinde, ut rem expona- 
mus, post ut eam probemus nostris praesidiis confir- 
mandis, contrariis refutandis, deinde ut concludamus, 
atque ita peroremus, hoc dicendi genus natura ipsa 
praescribit. 

Ut vero statuamus, ea, quaa probandi, docendi, 
persuadendi causa dicenda sunt, quemadmodum com- 
ponamus ; id est vel maxime proprium oratoris pru- 
dentiae. Alulta enim occurrunt argumenta : multa, 
quae in dicendo profutura videantur : sed eorum par- 
tim ita levia sunt, ut contemnenda sint : partim, etiam 
si quid habent adjumenti, sunt nonnunquam ejus- 
moch, ut insit in iis aliquid vitii ; neque tanti sit 
illud, quod prodesse videatur, ut cum ahquo malo 
conjungatur. Quse autem sunt utiha atque firma, si 
ea tamen (ut saepe fit) valde multa sunt ; ea, quae ex 
hs aut levissima sunt, aut aliis gravioribus consimilia, 
secerni arbitror oportere, atque ex oratione removeri. 
Equidem cum colhgo argumenta causarum, non tam 
ea numerare soleo, quam expendere. 

LXXVII. Et quoniam (quod saepe jam dixi) tri- 
bus rebus [omnes] ad nostram sententiam perducimus, 
aut docendo, aut concihando, aut permovendo ; una 



274 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 77. 

ex omnibus his rebus res prae nobis est ferenda, ut 
nihil aliud, nisi docere velle videamur : reliquae duae, 
sicuti sanguis in corporibus, sic illae in perpetuis ora- 
tionibus fusae esse debebunt. Nam et principia, et 
caeterae partes orationis, de quibus paulo post pauca 
dicemus, habere hanc vim magnopere debent, ut, ad 
eorum mentes, apud quos agetur, movendas, perma- 
nare possint 

Sed his partibus orationis, quae etsi nihil docent 
argumentando, persuadendo tamen et commovendo 
proficiunt plurimum, quamquam maxime proprius 
est locus et in exordiendo et in perorando ; digredi 
tamen ab eo, quod proposueris atque agas, permo- 
vendorum animorum causa, saepe utile est Itaque 
vel, narratione exposita, saepe datur ad commovendos 
animos digrediendi locus ; vel argumentis nostris 
confirmatis, vel contrariis refutatis, vel utroque loco, 
vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque 
copiam, recte id fieri potest : eaeque causae sunt, ad 
agendum et ad ornandum, gravissimae atque plenis- 
simae, quae plurimos exitus dant ad ejusmodi digres- 
sionem, ut his locis uti liceat, quibus animorum im- 
petus eorum, qui audiunt, aut impellantur, aut re- 
flectantur. 

Atque etiam in illo reprehendo eos, qui, quae mi- 
nime firma sunt, ea prima collocant. In quo illos 
quoque errare arbitror, qui, si quando (id quod mihi 
nunquam placuit) plures adhibent patronos, ut in 
quoque eorum minimum putant esse, ita eum pri- 
mum volunt dicere. Res enim hoc postulat, ut eorum 
exspectationi, qui audiunt, quam celerrime occur- 
ratur : cui si initio satisfactum non sit, multo plus 
sit in reliqua causa laborandum. Male enim se res 
habet, quae non statim, ut dici coepta est, mehor fieri 
videtur. Ergo, ut in oratore optimus quisque, sic et 
in oratione, firmissimum quodque sit primum ; dum 
illud tamen in utroque teneatur, ut ea, quae excel- 
lant, serventur etiam ad perorandum : si quse erunt 



DE ORATORE, Lm. II. Cap. 78. 275 

mediocria, (nam vitiosis nusquam esse oportet locum) 
in mediam turbam, atque in gregem, conjiciantur. 

Hisce omnibus rebus consideratis, tum denique id, 
quod primum est dicendum, postremum soleo cogi- 
tare, quo utar exordio : nam, si quando id primum 
invenire volui, nullum mihi occurrit, nisi aut exile, 
aut nugatorium, aut vulgare, atque commune. 

LXXVIII. Principia autem dicendi semper cum 
accurata, et acuta, et instructa sententiis, apta verbis, 
tum vero causarum propria, esse debent. Prima est 
enim quasi cognitio et commendatio orationis in prin- 
cipio, quae continuo eum, qui audit, permulcere at- 
que allicere debet. In quo admirari soleo, non equi- 
dem istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed 
hominem in primis disertum atque eruditum, Phi- 
lippum, qui ita solet ad dicendum surgere, ut, quod 
primum verbum habiturus sit, nesciat ; et ait idem, 
cum brachium concalefecerit, tum se solere pugnare : 
neque attendit, eos ipsos, unde hoc simile ducat, illas 
primas hastas ita jactare leniter, ut et venustati vel 
maxime serviant, et reliquis viribus suis consulant. 
Neque est dubium, quin exordium dicendi vehemens 
et pugnax non saepe esse debeat : sed, si in ipso illo 
gladiatorio vitae certamine, quo ferro decernitur, ta- 
men ante congressum multa fiunt, quae non ad vul- 
nus, sed ad speciem, valere videantur ; quanto hoc 
magis in oratione exspectandum, in qua non vis po- 
tius, sed delectatio, postulatur? Nihil est denique in 
natura rerum omnium, quod se universum profundat, 
et quod totum repente evolet : sic omnia, quae fiunt, 
quaeque aguntur acerrime, lenioribus principiis na- 
tura ipsa praetexuit 

Haec autem in dicendo non extrinsecus alicunde 
quaerenda, sed ex ipsis visceribus causae sumenda 
sunt. Idcirco, tota. causa pertentata atque perspecta, 
locis omnibus inventis atque instructis, consideran- 
dum est, quo principio sit utendum : sic et facile re- 
perietur. Sumentur enim ex iis rebus, quae erunt 



27G DE ORATORE, Lib. II. Cap. 79. 

uberrimae vel in argumentis, vel in iis partibus, ad 
quas dixi digredi saepe oportere. Ita et momenti ali- 
quid afferent, cum erunt paene ex intima defensione 
depromta, et apparebit, ea non modo non esse com- 
munia, nec in alias causas posse transferri, sed peni- 
tus ex ea causa, quae tum agatur, effloruisse. 

LXXIX. Omne autem principium aut rei totius, 
quae agetur, significationem habere debebit, aut ad- 
itum ad causam et munitionem, aut quoddam orna- 
mentum et dignitatem. Sed oportet, ut aedibus ac 
templis vestibula et aditus, sic causis principia, pro- 
portione rerum praeponere. Itaque in parvis atque 
infrequentibus causis ab ipsa re est exorcfiri saepe com- 
modius. 

Sed, cum erit utendum principio (quod plerumque 
erit), aut ex reo, aut ex adversario, aut ex re, aut ex 
eis apud quos agitur, sententias duci licebit. Ex reo, 
(reos appello, quorum res est) quae significent virum 
bonum, quae liberalem, quae calamitosum, quae mi- 
sericordia dignum, quae valeant contra falsam crimi- 
nationem : ex adversario, iisdem ex locis fere contra- 
ria. Ex re, si crudeHs, si infanda, si praeter opinionem, 
si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, 
si quae restitui sanarique non possit : ex iis autem, 
apud quos agetur, ut benevolos beneque existimantes 
efficiamus ; quod agendo efficitur mefius, quam ro- 
gando. Est id quidem in totam orationem confun- 
dendum, nec minime in extremam : sed tamen multa 
principia ex eo genere gignuntur. Nam et attentum, 
monent Graeci, ut principio faciamus judicem, et do- 
cilem ; quae sunt utifia, sed non principii magis 
propria, quam refiquarum partium ; facifiora etiam 
in principiis, quod et attenti tum maxime sunt, cum 
omnia exspectant, et dociles magis initiis esse possunt. 
Illustriora enim sunt, quae in principiis, quam quae 
in mediis causis, dicuntur, aut arguendo, aut refel- 
lendo. 

3Iaxima autem copia principiorum, ad judicem 



DE ORATORE, Lm. II. Cap. 80. 277 

aut alliciendum aut incitandum, ex iis locis trahitur, 
qui, ad motus animorum conficiendos, inerunt in 
causa ; quos tamen totos in principio explicari non 
oportebit, sed tantum impelli primo judicem leviter, 
ut jam inclinato reliqua incumbat oratio. 

LXXX. Connexum autem ita sit principium con- 
sequenti orationi, ut non, tamquam citharccdi proce- 
mium affictum aliquod, sed cohaerens cum omni cor- 
pore membrum, esse videatur. Nam nonnulli, cum 
illud meditati ediderunt, sic ad reliqua transeunt, ut 
audientiam sibi fieri nolle videantur. Atque ejus- 
modi illa prolusio debet esse, non ut Samnitum, 
qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando 
nihil utuntur ; sed ut ipsis sententiis, quibus prolu- 
serunt, vel pugnare possint. 

Narrare vero rem quod breviter jubent ; si brevi- 
tas appellanda est, cum verbum nullum redundat, 
brevis est L. Crassi oratio ; sin tum est brevitas, cum 
tantum verborum est, quantum necesse est, aliquan- 
do id opus est : sed saepe obest vel maxime in nar- 
rando, non solum quod obscuritatem aflfert, sed etiam 
quod eam virtutem, qua? narrationis est maxima, ut 
jucunda, et ad persuadendum accommodata sit, tollit. 
Utilla, "Nam is postquam excessit ex ephebis," quam 
longa est narratio ! Mores adolescentis ipsius, et ser. 
vilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et forma et 
lamentatio sororis, reliqua, pervarie jucundeque nar- 
rantur. Quod si hanc brevitatem quaesisset, 

" EfFertur ; imus ; ad sepulcrum venimus : 

In ignem posita est," 

[fere decem versiculis] totum conficere potuisset : 
quamquam hoc ipsum, " Effertur, imus," concisum 
est, ita, ut non brevitati servitum sit, sed magis ve- 
nustati. Quod si nihil fuisset, nisi, " In ignem posita 
est ;" tamen res tota cognosci facile potuisset. Sed et 
festivitatem habet narratio distincta personis, et in- 
(lihetor.) vol. i. 2 B 



278 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 81. 

terpuncta sermonibus : et est probabilius, quod ges- 
tum esse dicas, cum, quemadmodum actum sit, ex- 
ponas : et multo apertius ad intelligendum est, si sic 
consistitur aliquando, ac non ista brevitate percur- 
ritur. Apertam enim narrationem tam esse oportet, 
quam caetera : sed hoc magis in hac elaborandum est, 
quod et difficilius est, non esse obscurum in re nar- 
randa, quam aut in principio, aut in argumento, aut 
in purgando, aut in perorando : et majore periculo 
haec pars orationis obscura est, quam caetera; vel 
quia, si quo alio in loco est dictum quid obscurius, 
tantum id perit, quod ita dictum est : narratio obscura 
totam obcaecat orationem ; vel quod alia possis, semel 
si obscurius dixeris, dicere alio loco planius ; narra- 
tionis unus est in causa. locus. Erit autem perspicua 
narratio, si verbis usitatis, si ordine temporum con- 
servato, si non interrupte narrabitur. 

LXXXI. Sed, quando utendum sit, aut non sit, 
narratione, id est consilii : neque enim, si nota res 
est, nec si non dubium, quid gestum sit, narrari 
oportet, nec si adversarius narravit ; nisi si refelle- 
mus. Ac^ si quando erit narrandum, nec illa, quae 
suspicionem et crimen efficient, contraque nos erunt, 
acriter persequamur ; et, quidquid poterit, detraha- 
mus ; ne illud, quod Crassus, si quando fiat, perfi- 
dia, non stultitia, fieri putat, ut causae noceamus, 
accidat: nam ad summam totius causae pertinet, 
caute, an contra, demonstrata res sit ; quod omnis 
orationis reliquae fons est narratio. 

Sequitur, ut causa ponatur ; in quo videndum est, 
quid in controversiam veniat. Tum suggerenda sunt 
firmamenta causae conjuncte, et infirmandis contra- 
riis, et tuis confirmandis : namque una in causis ra- 
tio quaedam est ejus orationis, quae ad probandam 
argumentationem valet. Ea autem et confirmationem 
et reprehensionem quasrit : sed, quia neque repre- 
hendi quas contra dicuntur, possunt, nisi tua con- 



DE ORATORE, Lm. II. Cap. 82. 279 

firmes, neque hacc confirmari, nisi illa reprehendas ; 
idcirco haec et natura, et utilitate, et tractatione, con- 
juncta sunt. 

Omnia autem concludenda plerumque rebus au- 
gendis, vel inflammando judice, vel mitigando: om- 
niaque cum superioribus orationis locis, tum maxime 
extremo, ad mentes judicum quam maxime permo- 
vendas, et ad utilitatem nostram vocandas, conferenda 
sunt 

Neque sane jam causa videtur esse, cur secerna- 
mus ea praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt, 
aut laudationibus ; sunt enim pleraque communia : 
sed tamen suadere aliquid, aut dissuadere, gravissi- 
mae mihi videtur esse personae. Nam et sapientis est, 
consilium explicare suum de maximis rebus ; et ho- 
nesti, et diserti, ut mente providere, auctoritate pro- 
bare, oratione persuadere, possit. 

LXXXII. Atque hasc in senatu minore apparatu 
agenda sunt : sapiens enim est consilium ; multis- 
que aliis dicendi relinquendus locus. Vitanda etiam 
ingenii ostentationis suspicio. 

Concio capit omnem vim orationis, et gravitatem 
varietatemque desiderat. Ergo, in suadendo, nihil 
est optabilius, quam dignitas : nam qui utilitatem 
putat, non quid maxime velit suasor, sed quid inter- 
dum magis sequatur, videt. Nemo est enim, pra-ser- 
tim in tam clara civitate, quin putet expetendam 
maxime dignitatem : sed vincit utilitas plerumque, 
cum subest ille timor, ea neglecta, ne dignitatem 
quidem posse retineri. 

Controversia autem inter hominum sententias aut 
in illo est, utrum sit utilius : aut etiam, cum id con- 
venit, certatur, utrum honestati potius an utilitati 
consulendum sit. Quae quia pugnare saepe inter se 
videntur, qui utilitatem defendit, enumerabit com- 
moda pacis, opum, potentiae, pecunias, vectigalium, 
prfesidii, miJitum, [utilitates] ca;terarum rerum, qua- 
rum fructum utilitate metimur, itenxque incommoda 



280 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 83. 

contrariorum. Qui ad dignitatem impellit, majorum 
exempla, quae erunt vel cum periculo gloriosa, colli- 
get, posteritatis immortalem memoriam augebit ; 
utilitatem ex laude nasci defendet, semperque eam 
cum dignitate esse conjunctam. 

Sed quid fieri possit, aut non possit, quidque etiam 
sit necesse, aut non sit, in utraque re maxime est 
quaerendum. Inciditur enim omnis jam deliberatio, 
si intelligitur non posse fieri, aut si necessitas affertur : 
et qui id docuit, non videntibus aliis, is plurimum 
vidit. 

Ad consilium autem de republica dandum, caput 
est, nosse rempublicam ; ad dicendum vero probabi- 
liter, nosse mores civitatis ; qui quia crebro mutan- 
tur, genus quoque orationis est saepe mutandum. Et, 
quamquam una fere vis est eloquentiae, tamen, quia 
summa dignitas est populi, gravissima causa reipu- 
blicae, maximi motus multitudinis ; genus quoque 
dicendi g.andius quoddam et illustrius esse adhiben- 
dum videtur : maximaque pars orationis admovenda 
est ad animorum motus nonnunquam, aut cohorta- 
tione, aut commemoratione aliqua, aut in spem, aut 
in metum, aut ad cupiditatem, aut ad gloriam, con- 
citandos ; saepe etiam a temeritate, iracundia, spe, in- 
juria, invidia, crudelitate, revocandos. 

LXXXIII. Fit autem, ut, quia maxima quasi 
oratori scena videatur concionis, natura ipsa ad orna- 
tius dicendi genus excitetur. Ilabet enim multitudo 
vim quamdam talem, ut, quemadmodum tibicen sine 
tibiis canere, sic orator, sine multitudine audiente, 
eloquens esse non possit. Et cum sint populares multi 
variique lapsus, vitanda est aeclamatio adversa po- 
puli ; quae aut orationis peccato aliquo excitatur, si 
aspere, si arroganter, si turpiter, si sordide, si quo- 
quo animi vitio, dictum esse aliquid videatur ; aut 
hominum offensione vel invidia, quae aut justa est, 
aut ex criminatione atque fama ; aut res si displicet ; 
aut si est in aliquo motu suae cupiditatis aut metus 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 84. 281 

multitudo. Hisque quatuor causis totidem medicirite 
opponuntur : tum objurgatio, si est auctoritas ; tum 
admonitio, quasi lenior objurgatio ; tum promissio, 
si audierint, probaturos : tum deprecatio ; quod est 
infimum, sed nonnunquam utile. Nullo autem loco 
plus facetiae prosunt, et celeritas, et breve aliquod 
dictum, nec sine dignitate, et cum lepore. Nihil 
enim tam facile, quam multitudo, a tristitia, et saepe 
ab acerbitate, commode, ac breviter, et acute, et hi- 
lare dicto deducitur. 

LXXXIV. Exposui fere, ut potui, vobis, in utro- 
que genere causarum qua: sequi solerem, quae fugere, 
quac spectare, quaque omnino in causis ratione ver- 
sari. Nec illud tertium laudationum genus est diffi- 
cile, quod ego initio quasi a praeceptis nostris secre- 
veram : sed, et quia multa sunt orationum genera, 
et graviora, et majoris copiae, de quibus nemo fere 
praeciperet, et quod nos laudationibus non ita mul- 
tum uti soleremus, totum hunc segregabam locum. 
Ipsi enim Graeci [legendi, qui magls aut Jdelectationis, 
aut hominis alicujus ornandi, quam utilitatis hujus 
forensis causii, laudationes scriptitaverunt ; quorum 
sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesi- 
l*aus, Epaminondas, Philippus, Alexander, aliique, 
laudantur : nostrae laudationes, quibus in foro uti- 
mur, aut testimonii brevitatem habent nudam atque 
inornatam, aut scribuntur ad funebrem concionem, 
quae ad orationis laudem minime accommodata est. 
Sed tamen, quoniam est utendum aliquando, nonnun- 
quam etiam scribendum, velut P. Tuberoni Africa- 
num avunculum laudanti scripsit C. Lselius, vel ut 
nosmetipsi, ornandi causa, Graecorum more, si quos 
velimus, laudare possimus ; sit a nobis quoque trac- 
tatus is locus. 

Perspicuum est igitur, alia esse in homine optan- 
da, alia laudanda. Genus, forma, vires, opes, divitiae, 
caeteraque quae fortuna det aut extrinsecus aut cor- 
pori, non habent in se veram laudem ; quae deberi 

2 b :j 



282 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 85. 

virtuti uni putatur : sed tamen, quod ipsa virtus in 
earum rerum usu ac moderatione maxime cernitur, 
tractanda etiam in laudationibus haec sunt naturae et 
fortunas bona ; in quibus est summa laus, non extu- 
lisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia, 
non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae ; 
ut opes et copiae non superbite videantur ac libidini, 
sed bonitati ac moderationi, facultatem et materiam 
dedisse. 

Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis, et 
sine qua nihil laudari potest, tamen habet plures par- 
tes ; quarum alia est ad laudationem aptior. Sunt 
enim aliae virtutes, quae videntur in moribus homi- 
num, et quadam comitate ac beneficentia, positae; 
aliae, quae in ingenii aliqua facultate, aut animi mag- 
nitudine ac robore. Nam clementia, justitia, benig- 
nitas, fides, fortitudo in periculis communibus, ju- 
cunda est auditu in laudationibus ; omnes enim hae 
virtutes non tam ipsis qui eas in se habent, quam ge- 
neri hominum, fructuosae putantur. Sapientia et 
magnitudo animi, qua omnes res humanae tenues et 
pro nihilo putantur ; et in excogitando vis quaedam 
ingenii, et ipsa eloquentia, admirationis habet non 
minus, jucunditatis minus : ipsos enim magis vide- 
tur, quos laudamus, quam illos, apud quos lauda- 
mus, ornare ac tueri. Sed tamen, in laudando, jun- 
genda sunt etiam haec genera virtutum : ferunt enim 
aures hominum, cum illa quae jucunda et grata, tum 
etiam iila quae mirabilia sunt in virtute, laudari. 

LXXXV. Et, quoniam singularum virtutum sunt 
certa quaedam officia ac munera, et sua cuique vir- 
tuti laus propria debetur, erit explicandum in laude 
justitiae, quid cum fide, quid cum aequabilitate, quid 
cum ejusmodi aliquo officio, is, qui laudabitur, fe- 
cerit. Itemque, in caeteris, res gestae ad cujusque vir- 
tutis genus, et vim, et nomen, accommodabuntur. 

(rratisima autem laus eorum factorum habetur, 
quae suscepta videntur a viris fortibus sine emolu- 



DE ORATORE, Ein. II. Cap. 86. 283 

mento ac praemio : quae vero etiam cum labore et 
periculo ipsorum, haec habent uberrimam copiam ad 
laudandum, quod et dici ornatissime possunt, et au- 
diri facillime. Ea enim denique virtus esse videtur 
prasstantis viri, quae est fructuosa aliis, ipsi autem 
laboriosa, aut periculosa, aut certe gratuita. 31agna 
etiam illa laus, et admirabilis, videri solet, tulisse 
casus sapienter adversos, non fractum esse fortuna, 
retinuisse in rebus asperis dignitatem. 

Neque tamen illa non ornant, habiti honores, de- 
creta virtutis pra-mia, res gestae judiciis hominum 
comprobatae; in quibus etiam fehcitatem ipsam 
Deorum immortahum judicio tribui, laudationis est. 
Sumendae autem res erunt aut magnitudine praesta- 
biles, aut novitate prima?, aut genere ipso singulares: 
neque enim parvae, neque usitatae, neque vulgares, 
admiratione, aut omnino laude, dignae videri solent. 

Est etiam cum caeteris praestantibus viris compara- 
tio in laudatione praxlara. De quo genere libitum 
est mihi paulo plura, quam ostenderam, dicere, non 
tam propter usum forensem, qui est a me in omni 
hoc sermone tractatus, quam ut hoc videretis, si lau- 
dationes essent in oratoris officio (quod nemo negat), 
oratori virtutum omnium cognitionem, sine qua lau- 
datio effici non possit, esse necessariam. 

Jam vituperandi praecepta contrariis ex vitiis su- 
menda esse, perspicuum est : simul est illud ante ocu- 
los, nec bonum virum proprie et copiose laudari sine 
virtutum, nec iinprobum notari ac vituperari sine 
vitiorum, cognitione, satis insignite atque aspere 
posse. Atque his locis et laudandi et vituperandi 
saepe nobis est utendum in omni genere causarum. 

IIabetis,de inveniendis rebus disponendisque, quid 
sentiam : adjungam etiam de memoria, ut labore 
Crassum levem, neque ei quidquam ahud, de quo 
disserat, relinquam, nisi ea, quibus hax exornentur. 

LXXXVI. Perge vero, inquit Crassus : hbenter 
enim te, cognitum jam artificem, aliquandoque evo- 



284 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 87- 

lutum illis integumentis dissimulationis tuas, nuda- 
tumque, perspicio : et, quod mihi nihil, aut quod non 
multum relinquis, percommode facis, estque mihi 
gratum. Jam istuc quantum tibi ego reliquerim, in- 
quit Antonius, erit in tua potestate : si enim vere 
agere volueris, omnia tibi relinquo ; sin dissimulare, 
tu quemadmodum his satisfacias, videris. Sed, ut ad 
rem redeam, non sum tanto ego, inquit, ingenio, 
quanto Themistocles fuit, ut obhvionis artem, quam 
memoris, malim : gratiamque habeo Simonidi illi 
Ceo, quem primum ferunt artem memoriae protu- 
lisse. Dicunt enim, cum ccenaret Cramione in Thes- 
salia Simonides apud Scopam, fortunatum hominem 
et nobilem, cecinissetque id carmen, quod in eum 
scripsisset, in quo multa, ornandi causa, poetarum 
more, in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis 
illum sordide Simonidi dixisse, se dimidium ejus ei, 
quod pactus esset, pro illo carmine, daturum ; reli- 
quum a suis Tyndaridis, quos aeque laudasset, pete- 
ret, si ei videretur. Paulo post esse ferunt nuntiatum 
Simonidi, ut prodiret ; juvenes stare ad januam duos 
quosdam, qui eum magnopere evocarent : surrexisse 
illum, prodisse, vidisse neminem : hoc interim spatio 
conclave illud, ubi epularetur Scopas, concidisse : ea 
ruina, ipsum oppressum cum suis interiisse. Quos 
cum humare vellent sui, neque possent obtritos in- 
ternoscere ullo modo, Simonides dicitur, ex eo quod 
meminisset, quo eorum loco quisque cubuisset, de- 
monstrator uniuscujusque sepeliendi fuisse. Hac tum 
re admonitus invenisse fertur, ordinem esse maxime, 
qui memoriag lumen afFerret. Itaque iis, qui hanc 
partem ingenii exercerent, locos esse capiendos, et ea, 
quag memoria tenere vellent, effingenda animo, atque 
in his locis collocanda; sic fore ut ordinem rerum 
locorum ordo conservaret; res autem ipsas rerum 
effigies notaret, atque ut locis pro cera, simulacris 
pro literis, uteremur. 

LXXX VII. Qui sit autem oratori memorise fruc- 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 87- 285 

tus, quanta utilitas, quanta vis, quid me attinet di- 
cere ? tenere quae didiceris in accipienda causa, quae 
ipse cogitaris ? omnes fixas esse in animo sententias ? 
omnem descriptum verborum apparatum ? ita audire 
vel eum, unde discas, vel eum, cui respondendum 
sit, ut illi non infundere in aures tuas orationem, sed 
in animo videantur inscribere ? Itaque soli, qui mc- 
moria vigent, sciunt, quid, et quatenus, et quomodo, 
dicturi sint, quid responderint, quid supersit : iidem- 
que multa ex aliis causis aliquando a se acta, multa 
ab aliis audita, meminerunL 

Quare contiteor equidem, hujus boni naturam esse 
principem, sicut earum rerum, de quibus ■ ate locutus 
sum, omnium : sed haec ars tota dicendi, sive artis 
imago quaedam est et similitudo, habet hanc vim, non 
ut totum aliquid, cujus in ingeniis nostris pars nulla 
sit, pariat et procreet, verum ut ea, quae sunt orta 
jam in nobis et procreata, educet atque confirmet. 
Verumtamen neque tam acri memoria fere quisquam 
est, ut, non dispositis notatisque rebus, ordinem ver- 
borum aut sententiarum complectatur ; neque vero 
tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione 
adjuvetur. Vidit enim hoc prudenter sive Simonides, 
sive alius quis invenit, eamaxime animiseffingi nos- 
tris, quae essent a sensu tradita atque impressa ; acer- 
rimumautem exomnibus nostris sensibus esse sensum 
videndi : quare facillime animo teneri posse ea, quae 
perciperentur auribus aut cogitatione, si etiam oculo- 
rum commendatione animis traderentur ; ut res cae- 
cas, et ab adspectiis judicio remotas, conformatio 
quaedam, et imago, et figura ita notaret, ut ea, quoe 
cogitando complecti non possemus, intuendo quasi 
teneremus. 

His autem formis atque corporibus, sicut omnibus 
quae sub adspectum veniunt, admonetur memoria 
nostra, atque excitatur : sed locis opus cst : etenim 
corpus intelligi sine loco non potest : quare, ne in re 
nota et pervulgata multus et insolens sim, locis est 



286 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 89. 

utendum multis, illustribus, explicatis, modicis in- 
tervallis ; imaginibus autem agentibus, acribus, in- 
signitis, quae occurrere, celeriterque percutere ani- 
mum, possint. Quam facultatern et exercitatio dabit ; 
ex qua consuetudo gignitur; et similium verborum 
conversa et immutata casibus, aut traducta ex parte 
ad genus notatio, et, unius verbi imagine, totius sen- 
tentia? informatio, pictoris cujusdam summi ratione 
et modo, formarum varietate locos distinguentis. 

LXXXVIII. Sed verborum memoria, quae minus 
est nobis necessaria, majore imaginum varietate di- 
stinguitur : multa enim sunt verba, quae, quasi arti- 
culi, connectunt membra orationis, quae formari si- 
militudine nulla possunt : eorum fingendae nobis sunt 
imagines, quibus semper utamur. Rerum memoria 
propria est oratoris : eam, singulis personis bene po- 
sitis, notare possumus, ut sententias imaginibus, ordi- 
nem locis, comprehendamus. Neque verum est, quod 
ab inertibus dicitur, opprimi memoriam imaginum 
pondere, et obscurari etiam id, quod per se natura 
tenere potuisset. Vidi enim ego summos homines, et 
divina prope memoria, Athenis Charmadam, in Asia. 
(quem vivere hodie aiunt) Scepsium Metrodorum, 
quorum uterque, tamquam literis in cera, sic se 
aiebat imaginibus in iis locis, quos haberet, quae me- 
minisse vellet, perscribere. Quare hac exercitatione 
non eruenda memoria est, si est nulla naturalis ; sed 
certe, si latet, evocanda est. 

Habetis sermonem bene longum hominis, utinam 
non impudentis ; illud quidem certe, non nimis vere- 
cundi; qui quidem, tum te, Catule, tum etiam 
L. Crasso audiente, de dicendi ratione tam multa 
dixerim ; nam istorum aetas minus me fortasse mo- 
vere debuit. Sed mihi ignoscetis profecto, si modo, 
quae causa me ad hanc insolitam mihi loquacitatem 
impulerit, acceperitis. 

LXXXIX. Nos vero, inquit Catulus, (etenim pro 
me hoc, et pro meo fratre, respondeo) non modo tibi 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 90. 287 

ignoscimus, sed te cliligimus, magnamque tibi habe- 
mus gratiam ; et cum humanitatem et facilitatem 
agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam 
et copiam. Equidem etiam hoc me assecutum puto, 
quod magno sum levatus errore, et illa admiratione 
hberatus, quod multis cum aliis semper admirari so- 
lebam, unde esset Ula tanta tua in causis divinitas : 
nec enim te ista attigisse arbitrabar, quae dihgen- 
tissime cognosse, et undique collegisse, usuque doc- 
tum partim correxisse, video, partim comprobasse. 
Neque eo minus eloquentiam tuam, et multo ma^is 
virtutem et diligentiam, admiror ; et simul gaudeo, - 
judicium animi mei comprobari, quod semper statui, 
neminem sapientiae laudemeteloquentiae,sine summo 
studio et labore et doctrina, consequi posse. Sed ta- 
men quidnam est id, quod dixisti, fore, ut tibi ignos- 
ceremus, si cognossemus, quae te causa in sermonem 
impuhsset ? Quae est enim aha causa, nisi quod no- 
bis, et horum adolescentium studio, qui te atten- 
tissime audierunt, morem gerere voluisti ? 

Tum ille, Adimere, inquit, omnem recusationem 
Crasso volui, quem ego paulo sciebam vel pudentius 
vel invitius (nolo enim dicere de tam suavi homine 
fastidiosius) ad hoc genus sermonis accedere. Quid 
enim poterit dicere ? consularem se esse hominem et 
censorium ? eadem nostra causa est. An aotatem af- 
feret ? quadriennio minor est. An se nescire ? quae 
ego sero, quae cursim, arripui, quae subsecivis ope- 
ris (ut aiunt), iste a puero, summo studio, summis 
doctoribus. Nihil dicam de ingenio, cui par nemo 
fuit: etenim me dicentem qui audierit, nemo un- 
quam tam sui despiciens fuit, quin speraret aut me- 
hus, aut eodem modo, se posse dicere : Crasso di- 
cente, nemo tam arrogans, qui simihter se unquam 
dicturum esse confideret. Quamobrem, ne frustra hi 
tales viri venerint, te ahquando, Crasse, audiamus. 

XC. Tum ille, Ut ita ista esse concedam, inquit, 



288 DE ORATORE, Lib. II. Cap. 90. 

Antoni, quae sunt longe secus, quid mihi tu tandem 
hodie, aut cuiquam homini, quod dici possit, reliquisti? 
Dicam enim vere, amicissimi homines, quod sentio : 
seepe ego doctos homines .... quid dico, " saepe" ? 
immo nonnunquam (saepe enim qui potui, qui puer 
in forum venerim, neque inde unquam diutius, quam 
quaestor, abfuerim ?) sed tamen audivi, (ut heri dice- 
bam) et Athenis cum essem, doctissimos viros, et in 
Asia. istum ipsum Scepsium Metrodorum, cum de his 
ipsis rebus disputaret : neque vero mihi quisquam 
copiosius unquam visus est, neque subtilius, in hoc 
genere dicendi, quam iste hodie, esse versatus. Quod 
si esset aliter, et aliquid intelligerem ab Antonio 
praetermissum, non essem tam inurbanus, ac psene in- 
humanus, uti eo gravarer, quod vos cupere sentirem. 

Tum Sulpicius, An ergo, inquit, obfitus es, Crasse, 
Antonium ita partitum esse tecum, ut ipse instru- 
mentum oratoris exponeret, tibi ejus distinctionem 
atque ornatum relinqueret ? Hic ille, Primum, quis 
Antonio permisit, inquit, ut et partes faceret, et, 
utram vellet, prior ipse sumeret ? Deinde, si ego 
recte intellexi, cum valde libenter audirem, milri 
conjuncte est visus de utraque re dicere. Ille vero, 
inquit Cotta, ornamenta orationis non attigit, neque 
eam laudem, ex qua eloquentia nomen ipsum inve- 
nit. Verba igitur, inquit Crassus, mihi reliquit An- 
tonius ; rem ipse sumsit. 

Tum Caesar, Si, quod difficilius est, id tibi reliquit, 
est nobis, inquit, causa, cur te audire cupiamus ; sin, 
quod facilius, tibi causa non est, cur recuses. Et 
Catulus, Quid ? quod dixisti, inquit, Crasse, si hic 
hodie apud te maneremus, te morem nobis esse ges- 
turum, nihilne ad fidem tuam putas pertinere ? Tum 
Cotta ridens, Possem tibi, inquit, Crasse, concedere : 
sed vide, ne quid Catulus attulerit religionis : opus 
hoc censorium est : id autem committere, vide quam 
sit homini turpe censorio. Agite vero, ille inquit, ut 



DE ORATORE, Lib. II. Cap. 90. 289 ' 

vultis : sed nunc quidem, quoniam id temporis est, 
surgendum censeo, et requiescendum : post meri- 
diem, si ita vobis est commodum, loquemur aliquid, 
nisi forte in crastinum difterre mavultis. Omnes se 
vel statim, vel, si ipse post meridiem mallet, quam- 
primum tamen, audire velle dixcrunt. 



(Iihrior.) vol. I. 



M. TULLII CICERONIS 

DE 

OR ATORE 

LIBER TERTIUS. 



I. Instituenti mihi, Quinte frater, eum ser- 
monem referre, et mandare huic tertio libro, quem, 
post Antonii disputationem, Crassus habuisset, acerba 
sane recordatio veterem animi curam molestiamque 
renovavit. Nam illud immortalitate dignum inge- 
nium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi, morte 
exstincta subita. est, vix diebus decem post eum diem, 
qui hoc et superiore hbro continetur. Ut enim Ro- 
mam rediit extremo scenicorum ludorum die, vehe- 
menter commotus ea. oratione, quas ferebatur habita 
esse in concione a Philippo ; quem dixisse constabat, 
w videndum sibi ahud esse consihum ; illo senatu se 
rempubhcam gerere non posse ;" mane, idibus Sep- 
tembris, et ille et senatus frequens, vocatu Drusi, in 
curiam venit. Ibi cum Drusus multa de Philippo 
questus esset, retulit ad senatum de illo ipso, quod 
consul in eum ordinem tam graviter in concione esset 
invectus. Hic, ut saepe inter homines sapientissimos 
constare vidi, quamquam hoc Crasso, cum ahquid 
accuratius dixisset, semper fere contigisset, ut nun- 
quam dixisse mehus putaretur, tamen omnium con- 
sensu sic esse tum judicatum audivi, caeteros a Crasso 



DE ORATORE, Lib. III. Cap 2. 291 

semper omnes, illo autem die etiam ipsum a sese supe- 
ratum. Deploravit enim casum atque orbitatem sena- 
tus : cujus ordinis a consule, qui quasi parens bonus 
aut tutor ridelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefa- 
rio pradone, diriperetur patrimonium dignitatis : ne- 
que vero esse mirandum, si, cum suis consiliis rempu- 
blicam profligasset, consilium senatiis a republica re- 
pudiaret. Hic cum homini et vehementi et diserto, et 
in primis forti ad resistendum, Philippo, quasi quas- 
dam verborum faces admovisset, non tulit ille, et 
graviter exarsit, pignoribusque ablatis Crassum insti- 
tuit coercere. Quo quidem ipso in loco multa a 
Crasso divinitus dicta efferebantur, cum sibi illum 
consulem esse negaret, cui senator ipse non esset. 
M An tu, cum ornnem auctoritatem universi ordinis 
pro pignore putaris, eamque in conspectu populi 
Romani concideris ; me his pignoribus existimas 
posse terreri ? non tibi illa sunt concidenda, si Cras- 
sum vis coercere : haec tibi est excidenda lingua ; 
qua vel evulsa, spiritu ipso libidinem tuam libertas 
mea refutabit" 

II. Permulta tum vehementissima contentione 
animi, ingenii, virium, ab eo dicta esse constabat ; 
sententiamque eam, quam senatus frequens secutus 
est ornatissimis et gravissimis verbis, u Ut populo 
Romano satisfieret, nunquam senatus neque consi- 
lium reipublicas, neque fidem defuisse," ab eo dic- 
tam : et eumdem (id quod in auctoritatibus praescrip- 
tis exstat) scribendo affuisse. 

Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et 
oratio, quam quasi exspectantes, post ejus interitum 
veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in 
quo ille postremum institisset, contueremur. Nam- 
que tum latus ei dicenti condoluisse, sudoremque 
multum consecutum esse, audiebamus : ex quo cum 
cohorruisset, cum febri domum rediit ; dieque sep- 
timo, lateris dolore, consumtus est. O fallacem ho- 
minura spem, fragilemque fortunam, et inanes nostras 



292 DE ORATORE, Lib. IIL Cap. 3. 

contentiones ! quae in medio spatio saepe franguntur, 
et corruunt, et ante, in ipso cursu, obruuntur, quam 
portum conspicere potuerunt Nam, quamdiu Crassi 
fuit ambitionis labore vita districta, tamdiu privatis 
magis officiis et ingenii laude floruit, quam fructu 
amplitudinis, aut reipublicae dignitate. Qui autem 
ei annus primus ab honorum perfunctione aditum, 
omnium concessu, ad summam auctoritatem dabat, 
is ejus omnem spem atque onmia vitae consilia morte 
pervertit. Fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriae, 
grave bonis omnibus : sed ii tamen rempublicam casus 
secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a Diis im- 
mortalibus vita, sed donata mors, esse videatur. Non 
vidit flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia 
senatum, non sceleris nefarii principes civitatis reos, 
non luctum filiae, non exsilium generi, non acerbissi- 
mam C. Marii fugam, non illam post reditum ejus 
caedem omnium crudelissimam, non denique in omni 
genere deformatam eam civitatem, in qua ipse flo- 
rentissima. multum omnibus gloria praestitisset. 

III. Sed, quoniam attigi cogitatione vim varieta- 
temque fortunae, non vagabitur oratio mea longius ; 
atque eis fere ipsis definietux viris, qui hoc sermone, 
quem referre ccepimus, continentur. Quis enim non 
jure beatam L. Crassi mortem illam, quae est a mul- 
tis saepe defleta, dixerit, cum horum ipsorum sit, qui 
tum cum illo postremum fere collocuti sunt, eventum 
recordatus ? Tenemus enim memoria, Q. Catulum, 
virum omni laude praestantem, cum sibi non incolu- 
mem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur, 
esse coactum, ut \ita se ipse privaret. Jam M. An- 
tonii in his ipsis Rostris, in quibus iHe rempublicam 
constantissime consul defenderat, quaeque censor im- 
peratoriis manubiis ornarat, positum caput illud 
fuit, a quo erant multorum civium capita servata. 
Neque vero longe ab eo C. Julii caput, hospitfs 
Etrusci scelere proditum, cum L. Julii fratris capite 
jacuit, ut ille, qui haec non vidit, et vixisse cum re- 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 4. 293 

publica pariter, et cum illa simul exstinctus esse vide- 
atur. Neque enim propinquum suum, maximi animi 
virum, P. Crassum, suapte interfectum manu, neque 
collegae sui, pontificis maxinii, sanguine simulacrum 
Vestffi respersum esse, vidit : cui mccrori (qua mente 
ille in patriam fuit) etiam C. Carbonis, inimicissimi 
hominis, eodem illo die mors nefaria fuisset. Non 
vidit eorum ipsorum, qui tum adolescentes Crasso se 
dicarant, horribiles miserosque casus. Ex quibus C. 
Cotta, quem ille florentem reliquerat, paucis diebus 
post mortem Crassi depulsus per invidiam tribunatu, 
non multis ab eo tempore mensibus ejectus est e ci- 
vitate. Sulpicius autem, qui in eadem invidias flamma. 
fuisset, quibuscum privatus conjunctissime vixerat, 
hos in tribunatu spoliare instituit omni dignitate : 
cui quidem, ad summam gloriam eloquentias flores- 
centi, ferro erepta vita est, et pcena temeritatis non 
sine magno reipublicse malo constituta. Ego vero te, 
Crasse, cum vitee flore, tum mortis opportunitate, di- 
vino consilio et ortum et exstinctum esse arbitror : 
nam tibi aut, pro virtute animi constantiaque tua, 
civilis ferri subeunda fuit crudelitas ; aut, si qua te 
fortuna ab atrocitate mortis vindicksset, eadem esse 
te funerum patriae spectatorem coegisset : neque so- 
lum tibi improborum dominatus, sed etiam, propter 
admixtam civium casdem, bonorum victoria, mcerori 
fuisset. 

IV. Mihi quidem, Quinte frater, et eorum casus, 
de quibus ante dixi, et ea quae nosmetipsi ob amorem 
in rempublicam incredibiiem et singularem pertuli- 
mus ac sensimus, cogitanti, sententia ssepe tua vera 
ac sapiens videri solet, qui, propter tot, tantos, tam- 
que prsecipites casus clarissimorum hominum atque 
optimorum virorum, me semper ab omni contentione 
ac dimicatione revocasti. Sed, quoniam hac jam neque 
in integro nobis esse possunt, et summi labores nostri, 
magna compensati gloria, mitigantur ; pergamus ad 
ea solatia, quae non modo, sedatis molestiis, jucunda, 
2c3 



294 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 5. 

sed etiam haerentibus, salutaria nobis esse possunt ; 
sermonemque L. Crassi reliquum, ac paene postre- 
mum, memoriae proclamus : atque ei, etsi nequaquam 
parem illius ingenio, at pro nostro tamen studio, me- 
ritam gratiam debitamque referamus. Neque enim 
quisquam nostrum, cum libros Platonis mirabiiiter 
scriptos legit, in quibus omnibus fere Socrates expri- 
mitur, non, quamquam illa scripta sunt divinitus, 
tamen majus quiddam de illo, de quo scripta sunt, 
suspicatur. Quod item nos postulamus, non a te qui- 
dem, qui nobis omnia summa tribuis, sed a caeteris, 
qui haec in manus sument, ut majus quiddam de L. 
Crasso, quam quantum a nobis exprimetur, suspi- 
centur. Nos enim (qui ipsi sermoni non interfuisse- 
mus, et quibus C. Cotta tantummodo locos ac sen- 
tentias hujus disputationis tradidisset), quo in genere 
orationis utrumque oratorem cognoveramus, idipsum 
sumusin eorum sermone adumbrare conati. Quod si 
quis erit, qui, ductus opinione vulgi, aut Antonium 
jejuniorem, aut Crassum pleniorem, fuisse putet, 
quam quomodo a nobis uterque inductus est ; is erit 
ex iis, qui aut illos non audierint, aut judicare non 
possint: nam fuit uterque (ut exposui antea) cum 
studio atque ingenio et doctrina praestans omnibus, 
tum in suo genere perfectus, ut neque in Antonio 
deesset hic ornatus orationis, neque in Crasso redun- 
daret. 

V. Ut igitur ante meridiem discesserunt, paulu- 
lumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animad- 
versum esse dicebat, omne illud tempus meridianum 
Crassum in acerrima atque attentissima. cogitatione 
posuisse ; seseque, qui vultum ejus, cum ei dicen- 
dum esset, obtutumque oculorum in cogitando, probe 
nosset, atque in maximis causis saepe vidisset, tum 
dedita opera, quiescentibus aliis, in eam exhedram 
venisse, in qua Crassus lectulo posito recubuisset ; 
cumque eum in cogitatione defixum esse sensisset, 
statim recessisse, atque in eo silentio duas horas fere 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. C. 295 

esse consumtas. Deinde, cum omnes, inclinato jam 
in pomeridianum tempus die, venissent ad Crassum, 
Quid est, Crasse ? inquit, Julius : imusne sessum ? 
etsi admonitum venimus te, non flagitatum. 

Tum Crassus, An me tam impudentem esse exis- 
timatis, ut vobis hoc praesertim munus putem diutius 
posse debere ? Quinam igitur, inquit ille, locus ? an 
in media. siiva placet ? Est enim is maxime et opa- 
cus, et frigidus. Sane, inquit Crassus : etenim est in 
eo loco sedes huic nostro non inopportuna sermoni. 
Cum placuisset idem caeteris, in silvam venitur, et 
ibi, magna cum audiendi exspectatione, considitur. 

Tum Crassus, Cum auctoritas atque amicitia ves- 
tra, tum Antonii facilitas eripuit, inquit, mihi in 
optima. mea causa. libertatem recusandi: quamquam, 
in partienda. disputatione nostra, cum sibi, de iis quae 
dici ab oratore oporteret, sumeret, mihi autem relin- 
queret, ut explicarem, quemadmodum illa ornari 
oporteret ; ea divisit, quae sejuncta esse non possunt, 
Nam, cum omnis ex re atque verbis constet oratio ; 
neque verba sedem habere possunt, si rem subtraxe- 
ris, neque res lumen, si verba semoveris. 

Ac mihi quidem veteres ilh, majus quiddam ani- 
mo complexi, multo plus etiam vidisse videntur, 
quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri 
potest ; qui omnia hacc, quae supra et subter, unum 
esse, et una. vi atque una consensione naturae con- 
stricta esse dixerunt. Nullum est enim genus rerum, 
quod aut avulsum a caeteris per seipsum constare, 
aut, quo castera si careant, vim suam atque aeternita- 
tem conservare possint. 

VI. Sed, si haec major esse ratio videtur, quam 
ut hominum possit sensu aut cogitatione comprehen- 
di ; est etiam illa Platonis vera, et tibi, Catule, certe 
non inaudita vox, omnem doctrinam harum ingenua- 
rum et humanarum artium uno quodam societatis 
vinculo contineri. Ubi enim perspecta vis est rationis 
cjus, qua causae rcrum atque exitus cognoscuntur, 



296 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 7. 

miras quidam omnium quasi consensus doctrinarum 
concentusque reperitur. Sed si hoc quoque videtur 
esse altius, quam ut id nos, humi strati, suspicere 
possimus, illud certe tamen, quod amplexi sumus, 
quod profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere 
debemus. Una est enim (quod et ego hesterna die 
dixi, et aliquot locis antemeridiano sermone signifi- 
cavit Antonius) eloquentia, quascumque in oras dis- 
putationis regionesve delata est. Nam, sive de cceli 
natura. loquitur, sive de terrae, sive de divina vi, sive 
de humana, sive ex inferiore loco, sive ex aequo, sive 
ex superiore, sive ut impellat homines, sive ut do- 
ceat, sive ut deterreat, sive ut concitet, sive ut re- 
flectat, sive ut incendat, sive ut leniat, sive ad paucos, 
sive ad multos, sive inter alienos, sive cum suis, sive 
secum, rivis est diducta oratio, non fontibus ; et, 
quocumque ingreditur, eodem est instructu ornatuque 
comitata. 

Sed, quoniam oppressi jam sumus opinionibus 
non modo vulgi, verum etiam hominum leviter 
eruditorum, qui, quae complecti tota nequeunt, hsec 
facilius divulsa et quasi discerpta contrectant ; et qui, 
tamquam ab animo corpus, sic a sententiis verba se- 
jungunt, quorum sine interitu fieri neutrum potest ; 
non suscipiam oratione mea. plus, quam mihi impo- 
nitur : tantum significabo brevi, neque verborum or- 
natum inveniri posse, non partitis expressisque sen- 
tentiis, neque esse ullam sententiam illustrem sine 
luce verborum. Sed, priusquam illa conor attingere, 
quibus orationem ornari atque illuminari putem, pro- 
ponam breviter, quid sentiam de universo genere di- 
cendi. 

VII. Natura nulla est, ut mihi videtur, quae non 
habeat in suo genere res complures dissimiles inter 
se, quae tamen consimili laude dignentur. Nam et 
auribus multa percipimus, quae, etsi nos [vicibus] de- 
lectant, tamen ita sunt varia saepe, ut id, quod proxi- 
mum audias, jucundissimum esse videatur : et oculis 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 8. 297 

colliguntur paene innumerabiles voluptates, quae nos 
ita capiunt, ut unum sensuni dissimili genere delec- 
tent ; et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, 
ut sit difticiie judicium excelientis maxime suavitatis. 

At hoc idem, quod cst in naturis rerum, transferri 
potest etiam ad artes. Una flngendi est ars, in qua, 
praestantes fuerunt Myro, Polycietus, Lysippus ; qui 
omnes inter se dissimiles fuerunt ; sed ita tamen, ut 
neminem sui velis esse dissimilem. Una est ars ratio- 
que pkturae ; dissimillimique tamen inter se Zeuxis, 
Aglaophon, Apelles : neque eorum quisquam est, 
cui quidquam in arte sua deesse videatur. Et, si hoc 
in his quasi mutis artibus est mirandum, et tamen 
verum ; quanto admirabilius in oratione atque in 
lingua ? quae cum in iisdem sententiis verbisque ver- 
setur, summas habet dissimilitudines ; non sic, ut 
alii vituperandi sint, sed ut ii, quos constet esse lau- 
dandos, in dispari tamen genere laudentur. Atque 
id primum in poi-tis cerni licet, quibus est proxima 
cognatio cum oratoribus, quam sint inter sese Ennius, 
Pacuvius, Acciusque dissimiles ; quam apud Graecos 
iEschylus, Sophocles, Euripides, quamquam omnibus 
par paene laus in dissimili scribendi genere tribuatur. 

Adspicite nunc eos homines atque intuemini, quo- 
rum de facultate quaerimus, quid intersit inter ora- 
torum studia atque naturas. Suavitatem Isocrates, 
subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum 
./Eschines, vim Demosthenes habuit. Quis eorum non 
egregius ? tamen quis cujusquam nisi sui similis ? 
Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem 
Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum. 
Quis horum non princeps temporibus illis fuit ? et 
suo tamen quisque in genere princeps. 

VIII. Sed quid ego vetera conquiram, cum niilii 
liceat uti praesentibus exempiis atque vivis ? Quid 
jucundius auribus nostris unquam accidit hujus ora- 
tione Catuli ? qua? est pura sic, ut Latine loqui 
paene solus videatur, sic autem gravis,Ait in singulari 



298 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 9. 

dignitate omnis tamen adsit humanitas ac lepos. 
Quid multa ? istum audiens equidem sic judicare 
soleo, quidquid aut addideris, aut mutaveris, aut de- 
traxeris, vitiosius et deterius futurum. Quid noster 
hic Caesar ? nonne novam quamdam rationem attulit 
orationis, et dicendi genus induxit prope singulare ? 
Quis unquam res, praeter hunc, tragicas paene co- 
mice, tristes remisse, severas hilare, forenses scenica 
prope venustate, tractavit ; atque ita, ut neque jocus 
magnitudine rerum excluderetur, nec gravitas facetiis 
minueretur ? Ecce praesentes duo prope aequales, Sul- 
picius et Cotta. Quid tam inter se dissimile ? quid 
tam in suo genere praestans ? limatus alter et subtilis, 
rem explicans propriis aptisque verbis : haeret in 
causa semper, et, quid judici probandum sit, cum 
acutissime vidit, omissis caeteris argumentis, in eo 
mentem orationemque defigit. Sulpicius autem, for- 
tissimo quodam animi impetu, plenissima et maxima 
voce, summa contentione corporis, et dignitate mo- 
tus, verborum quoque ea gravitate et copia est, ut 
unus ad dicendum instructissimus a natura esse vi- 
deatur. 

IX. Ad nosmetipsos jam revertor; quoniam sic 
fuimus semper comparati, ut hominum sermonibus 
quasi in aliquod contentionis judicium vocaremur: 
quid tam dissimile, quam ego in dicendo et Anto- 
nius ? cum ille is sit orator, ut nihil eo possit esse 
praestantius ; ego autem, quamquam memet mei pce- 
nitet, cum hoc maxime tamen in comparatione con- 
jungar. _ 

Videtisne, genus hoc quod sit Antonii ? forte, ve- 
hemens, commotum in agendo, praemunitum et ex 
omni parte causaa septum, acre, acutum, enucleatum, 
in unaquaque re commorans, honeste cedens, acriter 
insequens, terrens, supplicans, summa orationis va- 
rietate, nulla nostrarum aurium satietate. Nos au- 
tem, quicumque in dicendo sumus, quoniam esse ali- 
quo in numero vobis videmur, certe tamen ab hujus 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 9. 299 

multum genere distamus ; quod quale sit, non est 
meum dicere, propterea quod minime sibi quisque 
notus est, et difficillime de se quisque sentit: sed 
tamen dissimilitudo intelligi potest, et ex motus mei 
mediocritate, et ex eo, quod, quibus vestigiis primum 
institi, in iis fere soleo perorare, et quod aliquanto 
me major in verbis quam in sententiis eligendis labor 
et cura torquet, verentem, ne, si paulo obsoletior 
fuerit oratio, non digna exspectatione et silentio fuisse 
videatur. 

Quod si in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitu- 
dines, tam certae res cujusque propriae, et in ea. va- 
rietate, fere melius a deteriore, facultate magis quam 
genere, distinguitur, atque omne laudatur, quod in 
suo genere perfectum est; quid censetis, si omnes, 
qui ubique sunt aut fuerunt, oratores amplecti vo- 
luerimus ? nonne fore, ut, quot oratores, totidem 
paene reperiantur genera dicendi ? Ex qua mea dis- 
putatione forsitan occurrat illud, si paene innumera- 
biles sint quasi formae figuraeque dicendi, specie dis- 
pares, genere laudabiles ; non posse ea, quae inter se 
discrepant, iisdem prasceptis, atque in una. institu- 
tione, formari. Quod non est ita : diligentissimeque 
hoc est eis, qui instituunt aliquos, atque erudiunt, 
videndum, quo sua quemque natura maxime ferre 
videatur. Etenim videmus, ex eodem quasi ludo 
summorum in suo cujusque genere artificum et ma- 
gistrorum exisse discipulos, dlssimiles inter se, atta- 
men laudandos ; cum ad cujusque naturam institutio 
doctoris accommodaretur. Cujus est vel maxime 
insigne illud exemplum (ut caeteras artes omitta- 
mus), quod dicebat Isocrates, doctor singularis, se 
calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo 
frenis, uti solere : alterum enim, exsultantem ver- 
borum audacia, reprimebat, alterum, cunctantem et 
quasi verecundantem, incitabat. Neque eos similes 
effecit inter se ; sed tantum alteri afhnxit, de altero 



300 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 11. 

limavit, ut id conformaret in utroque, quod utriusque 
natura pateretur. 

X. Haec eo mihi praedicenda fuerunt, ut, si non 
omnia, quae proponerentur a me, ad omnium ves- 
triim studium, et ad genus id, quod quisque vestrum 
in dicendo probaret, adhaerescerent, id a me genus 
exprimi sentiretis, quod maxime mihi ipsi probaretur. 

Ergo haec et agenda sunt ab oratore, quaa explica- 
vit Antonius, et dicenda quodam modo. Quinam 
igitur dicendi est modus melior, (nam de actione 
post videro) quam ut Latine, ut plane, ut ornate, ut 
ad id, quodcumque agetur, apte congruenterque di- 
camus ? Atque eorum quidem, quae duo prima dixi, 
rationem non arbitror exspectari a me, puri dilucidi- 
que sermonis : neque enim conamur docere eiun di- 
cere, qui loqui nesciat ; nec sperare, qui Latine non 
possit, hunc ornate esse dicturum : neque vero, qui 
non dicat, quod inteUigamus, hunc posse, quod ad- 
miremur, dicere. Linquamus igitur haec, quae cogni- 
tionem habent facilem, usum necessarium : nam al- 
terum traditur literis, doctrinaque puerili ; alterum 
adhibetur ob eam causam, ut inteUigatur, quid quis- 
que dicat: quod videmus ita esse necessarium, ut 
tamen eo minus nihil esse possit. 

Sed omnis loquendi elegantia, quamquam expo- 
litur scientia literarum, tamen augetur legendis ora- 
toribus et poetis. Sunt enim illi veteres, qui ornare 
nondum poterant ea, quae dicebant, omnes prope 
praeclare locuti : quorum sermone assuefacti qui 
erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui, nisi La- 
tine. Neque tamen erit utendum verbis iis, quibus 
jam consuetudo nostra non utitur, nisi quando, or- 
nandi causa, parce, quod ostendam ; sed usitatis ita 
poterit uti, lectissimis ut utatur, is, qui in veteribus 
erit scriptis studiose et multum volutatus. 

XI. Atque, ut Latine loquamur, non solum vi- 
dendum est, ut et verba efferamus ea, quae nemo jure 



DE ORATORE, Lib. III. Cai>. 12. 301 

renrehendat; et ea sic et casibus, et temporibus, et 
genere et numero conservemus, ut neqmd perturba- 
nunac discrepans, aut praposterum sit ; sed eUam 
S£ et spiritus, et vocis sonus est ipse mod an- 
duT Nolo cxprimi literas putidius, nolo obscuran 
n^ntius; U verba exiliter [anunata] ^re; 
nok inflata, et quasi anhelata gravms ^^ 
nondum ea dico, qua sunt actioms ; sed hoc, quoa 

enim certa vitia, qua, nemo est, qum effugere cu- 
ST mollis vox, ut muhebris, aut quasi extra mo- 
Svun absona atque absurda. f * -temvn^m ^od 
nonnuUi de industria consectantur. Rustica yox et 
a^res^quosdam delectat; quo magjs -W»>> 
ri ita sonet, eorum sermo retmere videatur uttuus, 
Catuk sodalis, L. Cotta, p«to»4i« 
vitate lingu*, sonoque vocis agresti; et illud quoci 
C^priscum visum iri putat, si plane fuent rus- 
kanum Me autem tuus sonus et suavitas ista de- 
StTomitto verborum, quamquam est caput; 
verum id affert ratio, docent liter» confirmat con- 
luSo et legendi et loquendi; sed hanc feo . «£ 
tetem! qu* exit ex ore; qu* quidem, ut, apud Gr*- 
Ss Atticorum, sic, in Latino sermone hujus est 
urbis maxime propria. Athenis jam diu doctnna m- 
somn Atheniensium interiit: domicmum tantum in 
SuHrbe remanet studiorum, quibus vacant cive , 
peregrini fruuntur, capti quodammodo nomine urbis 
et auctoritate; tamen eruditissimos hommes Asia- 
ticos qu vis Atheniensis indoctus, non verbis, sed 
sono S, nec tam bene, quam suaviter loquendo, 
ferile superabit. Nostri minus student htens, quam 
Latini. Tamen ex istis, quos nostts, urbams, in qui- 
bus minimum est literarum, nemo est, qmn htera- 

lenitate vocis atque ipso ons pressu et sono faciie 

™Xli. Quare, cum sit qusdam certa vox Romani 
(Rhetor.) vol. i. 2 D 



302 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 13. 

generis urbisque propria, in qua nihil ofFendi, nihil 
displicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut 
olere peregrinum ; hanc sequamur; neque solum 
rusticam asperitatem, sed etiam peregrinam insolen- 
tiam, fugere discamus. Equidem, cum audio socrum 
meam Laeliam (facilius enim mulieres incorruptam 
antiquitatem conservant, quod, multorum sermonis 
expertes, ea tenent semper, quae prima didicerunt) ; 
sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naevium 
videar audire : sono ipso vocis ita recto et simpHci 
est, ut nihil ostentationis aut imitationis afferre vi- 
deatur : ex quo sic locutum esse ejus patrem judico, 
sic majores ; non aspere, ut ille, quem dixi, non 
yaste, non rustice, non hiulce, sed presse, et aequabi- 
liter, et leniter. Quare Cotta noster, cujus tu illa 
lata, Sulpici, nonnunquam imitaris, ut iota literam 
tollas, et E plenissimum dicas, non mihi oratores an- 
tiquos, sed messores, videtur imitari. 

Hic cum arrisisset ipse Sulpicius, Sic agam vobis- 
cum, inquit Crassus, ut, quoniam me loqui voluistis, 
aliquid de yestris vitiis audiatis. Utinam quidem ! 
inquit ille : id enim ipsum volumus ; idque si feceris, 
multa (ut arbitror) hic hodie vitia ponemus. At enim 
non sine meo periculo, Crassus inquit, possum, Sul- 
pici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te si- 
millimum dixit sibi videri. Tum ille, [Tum quod] 
monuit idem, ut ea, quae in quoque maxima essent, 
imitaremur : ex quo vereor, ne nihil sim tui, nisi 
supplosionem pedis, imitatus, et pauca quaedam verba, 
et aliquem, si forte, motum. Ergo ista, inquit Cras- 
sus, quae habes a me, non reprehendo, ne meipsum 
irrideam : sunt autem mea multo et plura, et ma- 
jora, quam dicis : quae autem sunt aut tua plane, 
aut imitatione ex aiiquo expressa, de iis te, si qui me 
forte locus admonuerit, commonebo. 

XIII. Praetereamus igitur praecepta Latine lo- 
quendi, quae puerilis doctrina tradit, et subtilior co- 
gnitio ac ratio literarum alit, aut consuetudo ser- 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 14. 303 

monis quotidiani ac domestici, libri confirmant, et 
lectio veterum oratorum, et poetarum. Neque vero 
in illo altero diutius commoremur, ut disputemus, 
quibus rebus assequi possimus, ut ea, quae dicamus, 
intelligantur. Latine scilicet dicendo, verbis usitatis, 
ac proprie demonstrantibus ea, quae significari ac de- 
clarari volemus, sine ambiguo verbo aut sermone, 
non nimis longa. continuatione verborum, non valde 
productis iis, quae simUitudinis causa ex aliis rebus 
transferuntur, non discerptis sententiis, non praepos- 
teris temporibus, non confusis personis, non pertur- 
bato ordine. Quid multa ? tam facilis est tota res, ut 
mihi permirum saepe videatur, cum difficUius inteUi- 
gatur, quid patronus vebt dicere, quam si ipse Ule, 
qui patronum adhibet, de re sua diceret. Isti enim, 
qui ad nos causas deferunt, ita nos plerumque ipsi 
docent, ut non desideres planius dici. Easdem res 
autem simul ac Fusius, aut vester aequalis Pompo- 
nius, agere coepit, non aeque, quid dicant, nisi admo- 
dum attendi, inteUigo : ita confusa est oratio, ita 
perturbata, nihU ut sit primum, nihU ut secundum ; 
tantaque insolentia ac turba verborum, ut oratio, quae 
lumen adhibere rebus debet, ea obscuritatem et tene- 
bras afferat, atque ut quodammodo ipsi sibi in di- 
cendo obstrepere videantur. Verum, si placet, quo- 
niani ha?c satis spero, vobis quidem certe majoribus, 
molesta et putida videri, ad reUqua aUquanto odio- 
siora pergamus. 

XIV. Atqui vides, inquit Antonius, cum alias res 
aganius, quam te inviti audiamus, qui adduci pos- 
sumus, (de me enim conjicio) relictis ut rebus omni- 
bus te sectemur, te audiamus : ita de horridis rebus 
nitida, de jejunis plena, de pervulgatis nova qusedam 
est oratio tua. 

FacUes enim, inquit, Antoni, partes eae fuerunt 
duae, quas modo percucurri, vel potius paene prae- 
terii, Latine loquendi, planeque dicendi : reUquae 



304 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 14. 

sunt magnae, implicatae, variae, graves, quibus omnis 
admiratio ingenii, omnis laus eloquentiae, continetur. 
Nemo enim unquam est oratorem, quod Latine lo- 
queretur, admiratus. Si est aliter, irrident ; neque 
eum oratorem tantummodo, sed hominem, non pu- 
tant. Nemo extulit eum verbis, qui ita dixisset, ut, 
qui adessent, intelligerent quid diceret ; sed contem- 
sit eum, qui minus id facere potuisset. 

In quo igitur homines exhorrescunt ? quem stupe- 
facti dicentem intuentur ? in quo exclamant ? quem 
Deum, ut ita dicam, inter homines putant ? Qui 
distincte, qui explicate, qui abundanter, qui illumi- 
nate et rebus et verbis dicunt, et in ipsa oratione 
quasi quemdam numerum versumque conhciunt : id 
est, quod dico, ornate. Qui idem ita moderantur, ut 
rerum, ut personarum dignitates ferunt, ii suntin eo 
genere laudandi laudis, quod ego aptum et con- 
gruens nomino. 

Qui ita dicerent, eos negavit adhuc se vidisse An- 
tonius ; et iis hoc nomen dixit eloquentiae solis esse 
tribuendum. Quare omnes istos, me auctore, deri- 
dete atque contemnite, qui se horum, qui nunc ita 
appellantur, rhetorum praeceptis omnem oratorum 
vim complexos esse arbitrantur, neque adhuc, quam 
personam teneant, aut quid profiteantur, intelhgere 
potuerunt. Verum enim oratori, quae sunt in homi- 
num vita, quandoquidem in ea versatur orator, atque 
ea est ei subjecta materies, omnia quaesita, audita, 
lecta, disputata, tractata, agitata esse debent. Est 
enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus; 
(quamquam sunt omnes virtutes aequales et pares, 
sed tamen est species aha magis alia formosa et illus- 
tris ; sicut haec vis, quae, scientiam complexa rerum, 
sensa mentis et consilia sic verbis exphcat, ut eos, 
qui audiant, quocumque incubuerit, possit impellere ; 
quae quo major est vis, hoc est magis probitate jun- 
genda, summaque prudentia:) quarum virtutum ex- 



DE ORATORE, Liu. III. Cap. 15. 305 

pertibus si dicendi copiam tradiderimus, non eos 
quidem oratores effecerimus, sed furentibus quaedain 
arma dederimus. 

XV. Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique 
rationem, vimque dicendi, veteres Graeci sapientiam 
nominabant. Hinc illi Lycurgi, hinc Pittaci, hinc 
Solones, atque ab hac similitudine Coruncanii nostri, 
Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non tam for- 
tasse docti, sed impetu mentis simili et voluntate. 
Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad vitae 
studia dispari, quietem atque otium secuti, ut Py- 
thagoras, Democritus, Anaxagoras, a regendis civi- 
tatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerunt : 
quae vita, propter tranquillitatem, et propter ipsius 
scientiae suavitatem, qua nihil est hominibus jucun- 
dius, plures, quam utile fuit rebus publicis, delecta- 
vit, Itaque, ut ei studio se excellentissimis ingeniis 
homines dediderunt, ex ea summa facultate vacui ac 
liberi temporis, multo plura, quam erat necesse, doc- 
tissimi homines, otio nimio et ingeniis uberrimis af- 
fluentes, curanda sibi esse, ac quaerenda et investi- 
ganda, duxerunt. Nam vetus quidem illa doctrina 
eadem videtur et recte faciendi et bene dicendi ma- 
gistra ; neque disjuncti doctores, sed iidem erant vi- 
vendi praeceptores atque dicendi ; ut ille apud Ho- 
merum Phoenix, qui se, a Peleo patre, Achilli juveni 
comitem esse datum dicit ad bellum, ut illum effi- 
ceret u oratorem verborum, actoremque rerum." 
Sed, ut homines, labore assiduo et quotidiano assueti, 
cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam 
se, aut ad talos, aut ad tesseras conferunt, aut etiam 
novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum ; 
sic illi, a negotiis publicis (tamquam ab opere) aut 
temporibus exclusi, aut voluntate sua feriati, totos se 
alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos con- 
tulerunt ; alii etiam, ut dialectici, novum sibi ipsi stu- 
dium ludumque pepererunt, atque in iis artibus, quai 
repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem 
2d 3 



306 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 17. 

fingerentur atque virtutem, omne tempus atque ae- 
tates suas consumserunt. 

XVI. Sed, quod erant quidam, iique multi, qui 
aut in republica propter ancipitem, quae non potest 
esse sejuncta, faciendi dicendique sapientiam, flore- 
rent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, 
aut, qui minus ipsi in republica versarentur, sed 
hujus tamen ejusdem sapientiae doctores essent, ut 
Gorgias, Thrasymachus, Isocrates ; inventi sunt, qui, 
cum ipsi doctrina. et ingeniis abundarent, a re autem 
civili et a negotiis, animi quodam judicio, abhorre- 
rent, hanc dicendi exercitationem exagitarent atque 
contemnerent ; quorum princeps Socrates fuit, is, 
qui, omnium eruditorum testimonio, totiusque ju- 
dicio Graeciae, cum prudentia, et acumine, et venus- 
tate, et subtilitate, tum vero eloquentia, varietate, 
copia, quam se cumque in partem dedisset, omnium 
fuit facile princeps. Is iis, qui haec, quae nos nunc 
quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum nomine 
appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum 
cognitio, atque in iis exercitatio, philosophia nomi- 
naretur, hoc commune nomen eripuit, sapienterque 
sentiendi, et ornate dicendi scientiam, re cohaerentes, 
disputationibus suis separavit : cujus ingenium va- 
riosque sermones immortalitati scriptis suis Plato 
tradidit, cum ipse literam Socrates nullam reliquis- 
set. Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque 
cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, 
ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam, cum 
essent plures orti fere a Socrate, quod, ex ilHus va- 
riis, et diversis, et in omnem partem diffusis dispu- 
tationibus, alius aliud apprehenderat ; proseminatae 
sunt quasi familiae dissentientes inter se, et multum 
disjunctae et dispares, cum tamen omnes se philo- 
sophi Socraticos et dici vellent, et esse arbitrarentur. 

XVII. Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et 
Xenocrates ; quorum alter Peripateticorum, alter 
Academiae nomen obtinuit: deinde ab Antisthene, 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 18. 307 

qui patientiam et duritiam in Socratico sermone 
maxime adamarat, Cynici primum, deinde Stoici: 
tum ab Aristippo, quem illa; magis voluptariae dis- 
putationes delectarant, Cyrenaica philosophia ma- 
navit, quam ille et ejus posteri simphciter defende- 
runt : ii, qui nunc voluptate omnia metiuntur, dum 
verecundius id agunt, nec dignitati satisfaciunt, quam 
non adspernantur, nec voluptatem tuentur, quam 
amplexari volunt. 

Fuerunt etiam alia genera philosophorum, qui se 
omnes fere Socraticos esse dicerent; Eretricorum, 
Herilliorum, Megaricorum, Pyrrhoneorum ; sed ea 
horum vi et disputationibus sunt jamdiu fracta et 
exstincta. Ex ilhs autem, quae remanent, ea philo- 
sophia, quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui 
vera videatur, procul abest tamen ab eo viro, quem 
quajrimus, et quem auctorem publici consilii, et ge- 
rendae civitatis ducem, et sententiae atque eloquentiae 
principem, in senatu, in populo, in causis publicis, 
esse volumus. Nec ulla tamen ei phdosophiae fiet 
injuria a nobis. Non enim repelletur inde, quo ag- 
gredi cupiet : sed in hortulis quiescet suis, ubi vuk ; 
ubi etiam recubans molhter et delicate, nos avocat a 
Rostris, a judiciis, a curia, fortasse sapienter, hac 
praesertim republica. Verum ego non quaero nunc, 
quae sit philosophia verissima, sed quae oratori con- 
juncta maxime. Quare istos sine ulla contumelia di- 
mittamus : sunt enim et boni viri, et (quoniam sibi 
ita videntur) beati ; tantumque eos admoneamus, ut 
illud, etiam si est verissimum, tacitum tamen, tam- 
quam mysterium, teneant, quod negant versari in 
republica esse sapientis. Nam, si hoc nobis atque 
optimo cuique persuaserint, non poterunt ipsi esse (id 
quod maxime cupiunt) otiosi. 

XVIII. Stoicos autem, quos minime improbo, di- 
mitto tamen ; nec eos iratos vereor, quoniam omnino 
irasci nesciunt : atque hanc iis habeo gratiam, quod 
soli ex omnibus eloquentiam, virtutem ac sapientiam 



308 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 18. 

esse dixerunt. Sed utrumque est in his, quod ab hoc, 
quem instruimus, oratore valde abhorreat ; vel, quod 
omnes, qui sapientes non sint, servos, latrones, hostes, 
insanos esse dicunt; neque tamen quemquam esse 
sapientem. Valde autem est absurdum, ei concionem, 
aut senatum, aut ullum ccetum hominum committere, 
cui nemo illorum, qui adsint, sanus, nemo civis, nemo 
liber, esse videatur. Accedit, quod orationis etiam 
genus habent fortasse subtile, et certe acutum ; sed, 
ut in oratore, exile, inusitatum, abhorrens ab auribus 
vulgi, obscurum, inane, jejunum, [attamen] ejusmo- 
di, quo uti ad vulgus nullo modo possis. Alia enim et 
bona et mala videntur Stoicis, et casteris civibus, vel 
potius gentibus ; alia vis honoris, ignominiaa, praemii, 
supplicii ; vere, an secus, nihil ad hoc tempus : sed 
ea si sequamur, nullam unquam rem dicendo expe- 
dire possimus. 

Reliqui sunt Peripatetici et Academici ; quam- 
quam Academicorum nomen est unum, sententiae 
duae : nam Speusippus, Platonis sororis filius, et Xe- 
nocrates, qui Platonem audierat, et, qui Xenocratem, 
Polemo et Crantor nihil ab Aristotele, qui una. au- 
dierat Platonem, magnopere dissensit : copia fortasse, 
et varietate dicendi, pares non fuerunt. Arcesilas 
primum, qui Polemonem audierat, ex variis Platonis 
libris, sermonibusque Socraticis, hoc maxime arri- 
puit, nihil esse certi, quod aut sensibus aut animo 
percipi possit : quem ferunt, eximio quodam usum 
lepore dicendi, adspernatum esse omne animi sensus- 
que judicium, primumque instituisse, (quamquam id 
fuit Socraticum maxime) non, quid ipse sentiret, 
ostendere ; sed contra id, quod quisque se sentire 
dixisset, disputare. 

Hinc hasc recentior Academia emanavit, in qua 
exstitit divina quadam celeritate ingenii dicendique 
copia Carneades; cujus ego etsi multos auditores 
cognovi Athenis, tamen auctores certissimos laudare 
possum, et socerum meum Scasvolam, qui eum Roma? 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 19. 309 

audivit adolescens, et Q. Metellum, L. F. familiarem 
meum, clarissimum virum, qui illum a se adolescente 
Athenis, jam affectum senectute, multos dies audi- 
tum esse dicebat. 

XIX. Haec autem, ut ex Apennino fluminum, sic 
ex communi sapientium jugo, sunt doctrinarum facta 
divortia, ut pmlosophi, tamquam in Superum mare 
Ionium defluerent, Graecum quoddam, et portuo- 
sum ; oratores autem in Inferum hoc Tuscum, et 
barbarum, scopulcsum atque infestum, laberentur, in 
quo etiam ipse Ulysses errasset. 

Quare, si hac eloquentia atque hoc oratore con- 
tenti sumus, qui sciat, aut negare oportere, quod ar- 
guare, aut, si id non possit, tum ostendere, quod is 
fecerit, qui insimuletur, aut recte factum, aut alterius 
culpa aut injuria, aut ex lege, aut non contra legem, 
aut imprudentia, aut necessario ; aut non eo nomine 
usurpandum, quo arguatur ; aut non ita agi, ut de- 
buerit, ac licuerit ; et, si satis esse putatis, ea, quas 
isti scriptores artis docent, discere (quae multo tamen 
ornatius, quam ab illis dicuntur, et uberius, expli- 
cavit Antonius) ; sed, si his contenti estis, atque iis 
etiam, qua? dici voluistis a me ; ex ingenti quodam 
oratorein immensoque campo in exiguum sane gyrum 
compellitis. 

Sin veterem illum Periclem, aut hunc etiam, qui 
familiarior nobis propter scriptorum multitudinem 
est, Lemosthenem, sequi vultis, et, si illam prae- 
claram et eximiam speciem oratoris perfecti et pul- 
chritudinem adamastis ; aut vobis haec Cameadia, 
aut illa Aristotelia, vis comprehendenda est Nam- 
que (ut ante dixi) veteres illi, usque ad Socratem, 
omnem omnium rerum, quae ad mores hominum, 
quae ad vitam, quae ad virtutem, quae ad rempubli- 
cam pertinebant, cognitionem et scientiam cum di- 
cendi ratione jungebant; postea dissociati (ut ex- 
posui) a Socrate diserti a doctis, et deinceps a Socra- 
ticis item omnibus ; philosophi eloquentiam despexe- 



310 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 20. 

runt, oratores sapientiam ; neque quidquam ex al- 
terius parte tetigerunt, nisi quod illi ab his, aut ab 
illis hi, mutuarentur ; ex quo promiscue haurirent, 
si manere in pristina. communione voluissent. Sed, 
ut pontifices veteres, propter sacrificiorum multitu- 
dinem, tres viros epulones esse voluerunt, cum essent 
ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacri- 
ficium facerent, instituti ; sic Socratici a se causarum 
actores, et a communi philosophiae nomine, separave- 
runt, cum veteres dicendi et intelligendi mirificam 
societatem esse voluissent. 

XX. Quae cum ita sint, paululum equidem de me 
deprecabor, et petam a vobis, ut ea, quae dicam, non 
de memetipso, sed de oratore, dicere putetis. Ego 
enim sum is, qui, cum summo studio patris in pue- 
ritia doctus essem, et in forum ingenii tantum, quan- 
tum ipse sentio, non tantum quantum ipse forsitan 
vobis videar, detuhssem, non possim dicere, me haec, 
quae nunc complector, perinde, ut dicam discenda 
esse, didicisse ; quippe qui omnium maturrime ad 
pubhcas causas accesserim, annosque natus unum et 
viginti, nobihssimum hominem et eloquentissimum 
in judicium vocarim ; cui disciphna fuerit forum ; 
magister usus, et leges, et instituta popuh Romani, 
mosque majorum. Paulum, sitiens, istarum artium, 
de quibus loquor, gustavi, quaestor in Asia. cum es- 
sem, aequalem fere meum ex Academia rhetorem 
nactus, Metrodorum illum, de cujus memoria. com- 
memoravit Antonius ; et, inde decedens, Athenis, 
ubi ego diutius essem moratus, nisi Atheniensibus, 
quod mysteria non referrent, ad quae biduo serius 
veneram, succensuissem. Quare hoc, quod complec- 
tor tantam scientiam vimque doctrinae, non modo 
non pro me, sed contra me est potius, (non enim, 
quid ego, sed quid orator possit, disputo) atque hos 
omnes, qui artes rhetoricas exponunt, perridiculos. 
Scribunt enim de htium genere, et de principiis, et 
de narrationibus. Illa vis autem eloquentise tanta 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 21. 311 

est, ut omnium rerum, virtutum, officiorum, omnis- 
que naturae, quae mores hominum, quae animos, quae 
vitam continet, originem, vim, mutationesque te- 
neat ; eadem mores, leges, jura describat, rempubli- 
cam regat, omniaque, ad quamcumque rem pertine- 
ant, ornate, copioseque dicat. In quo genere nos 
quidem versamur tantum, quantum possumus, quan- 
tum ingenio, quantum mediocri doctrina, quantum 
usu valemus : neque tamen istis, qui in una. philo- 
sophia. quasi tabernaculum vitae suae collocarunt, 
multum sane in disputatione concedimus. 

XXI. Quid enim meus familiaris C. Velleius af- 
ferre potest, quamobrem voluptas sit summum bo- 
num, quod ego non copiosius possim vel tutari, si 
velim, vel refellere, ex illis locis, quos exposuit An- 
tonius, hac dicendi exercitatione, in qua. Velleius est 
rudis, unusquisque nostrum versatus ? Quid est, 
quod aut Sex. Pompeius, aut duo Balbi, aut meus 
amicus, qui cum Panaetio vixit, M. Vigellius, de 
virtute (homines Stoici) possint dicere, qua in dispu- 
tatione ego his debeam, aut vestrum quisquam, con- 
cedere ? Non est enim philosophia similis artium re- 
liquarum : nam quid faciet in geometria., qui non 
didicerit ? quid in musicis ? aut taceat, oportebit, aut 
ne sanus quidem judicetur. Haec vero, quae sunt in 
philosophia, ingeniis eruuntur, ad id, quod in quo- 
que verisimile est, eliciendum, acutis atque acribus ; 
eaque exercitata. oratione poliuntur. Hic noster vul- 
garis orator, si minus erit doctus, attamen in dicendo 
exercitatus, hac ipsa. exercitatione communi, istos 
quidem [nostros] verberabit ; neque se ab iis con- 
temni ac despici sinet. Sin aliquis exstiterit ali- 
quando, qui Aristotelio more de omnibus rebus in 
utramque sententiam possit dicere, et in omni causa 
duas contrarias orationes, praeceptis illius cognitis, 
explicare, aut hoc Arcesilae modo, et Carneadis, con- 
tra omne, quod propositum sit, disserat ; quique ad 
eam rationem adjungat hunc rhetoricum usum, mo- 



312 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 22. 

remque exercitationemque dicendi, is sit verus, is 
perfectus, is solus orator. Nam neque sine forensibus 
nervis satis vehemens et gravis, nec sine varietate 
doctrinae satis politus et sapiens, esse orator potest. 

Quare Coracem istum vestrum patiamur nos qui- 
dem pullos suos excludere in nido, qui evolent, cla- 
matores odiosi ac molesti ; Pamphilumque nescio 
quem sinamus in infulis tantam rem, tamquam 
pueriles delicias aliquas, depingere : nosque ipsi hae 
tam exigua, disputatione hesterni et hodierni diei to- 
tum oratoris munus explicemus, dummodo illa res 
tanta sit, ut omnibus philosophorum libris, quos 
nemo oratorum istorum unquam attigit, compre- 
hensa esse videatur. 

XXII. Tum Catulus, Haudquaquam, hercle, in- 
quit, Crasse, mirandum est, esse in te tantam dicendi 
vel vim, vel suavitatem, vel copiam ; quem quidem 
antea natura, rebar ita dicere, ut mihi non solum 
orator summus, sed etiam sapientissimus homo, vi- 
derere : nunc intelligo, illa te semper etiam potiora 
duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his 
hanc dicendi copiam fluxisse. Sed tamen, cum omnes 
gradus aetatis recordor tuae, cumque vitam tuam ac 
studia considero ; neque, quo tempore ista didiceris, 
video, nec magnopere te istis studiis, hominibus, li- 
bris, intelligo deditum ; neque tamen possum sta- 
tuere, utrum magis mirer, te illa, quae mihi per- 
suades maxima esse adjumenta, potuisse in tuis tan- 
tis occupationibus perdiscere; an, si non potueris, 
posse isto modo dicere. 

' Hic Crassus, Hoc tibi, inquit, Catule, primum 
persuadeas velim, me non multo secus facere, cum 
de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de 
histrione dicendum. Negarem enim, posse eum sa- 
tisfacere in gestu, nisi palaestram, nisi saltare didi- 
cisset : neque, ea cum dicerem, me esse histrionem 
necesse esset, sed fortasse non stultum alieni artificii 
existimatorem. Similiter nunc de oratore, vestro im- 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 23. 313 

pulsu, loquor, summo scilicet : semper enim, qua- 
cumque de arte aut facultate quasritur, de absoluta 
et perfecta qua?ri solet. Quare, si jam me vultis esse 
oratorem, si etiam sat bonum, si bonum denique, 
non repugnabo : quid enim nunc sim ineptus ? ita 
me existimari scio. Quod si ita est, summus tamen 
certe non sum. Neque enim apud homines res est 
ulla difficilior, neque major, neque qua? plura adju- 
menta doctrinae desideret. 

Attamen, quoniam de oratore nobis disputandum 
est, de summo oratore dicam necesse est. Vis enim 
et natura rei, nisi perfecta ante oculos ponitur, qua- 
lis et quanta sit, intelligi non potest. Me autem, 
Catule, fateor, neque hodie in istis libris, et cum 
istis hominibus vivere ; nec vero (id quod fcu recte 
commeministi) ullum unquam habuisse sepositum 
tempus ad discendum, ac tantum tribuisse doctrinae 
temporis, quantum mihi puerilis aetas, forenses feriae, 
concesserint. 

XXIII. At, si quaeris, Catule, de doctrina ista. 
quid ego sentiam, non tantum ingenioso homini, et 
ei, qui forum, qui curiam, qui causas, qui rempubli- 
cam spectet, opus esse arbitror temporis, quantum 
sibi ii sumserunt, quos discentes vita defecit. Omnes 
enim artes aliter ab iis tractantur, qui eas ad usum 
transferunt ; aliter ab iis, qui, ipsarum artium trac- 
tatu delectati, nihil in vita sunt aliud acturi. Magis- 
ter hic Samnitium et summa jam senectute est, et 
quotidie commentatur : nihil enim curat aliud : at 
Q. Velocius puer addidicerat : sed quod erat aptus 
ad illud, totumque cognorat, fuit, ut est apud Lu- 
cilium, 

" quamvis bonus ipse 

Samnis in ludo, ac rudibus cuivis satis asper :" 

sed plus operae foro tribuebat, amicis, rei familiari. 
Valerius quotidie cantabat : erat enim scenicus : quid 
faceret aliud ? At Numerius Furius, noster famllia- 
(Rhctor.) vol. i. 2 E 



314 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 24. 

ris, cum est commodum, cantat : est enim paterfa- 
milias, est eques Romanus : puer didicit, quod dis- 
cendum fuit. Eadem ratio est harum artium maxi- 
marum. Dies et noctes virum summa. virtute et 
prudentia videbamus, philosopho cum operam daret, 
Q. Tuberonem. At ejus avunculum vix intelligeres 
id agere, cum ageret tamen, Africanum. Ista dis- 
cuntur facile, si et tantum sumas, quantum opus sit, 
et habeas, qui docere fidehter possit, et scias etiam 
ipse discere. Sed, si tota vita nihil velis ahud agere, 
ipsa tractatio et quaestio quotidie ex se gignat ah- 
quid, quod cum desidiosa. delectatione vestiges. Ita 
fit, ut agitatione rerum sit infinita cognitio ; facihs 
usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, 
memoria studiumque permaneat. Libet autem sem- 
per discere ; ut, si velim ego tahs optime ludere, aut 
pilae studio tenear, etiam, fortasse, si assequi non 
possim. At ahi, quia praeclare faciunt, vehementius, 
quam causa postulat, delectantur, ut Titius pila, 
Brulla talis. Quare nihil est, quod quisquam mag- 
nitudinem artium ex eo, quod senes discunt, perti- 
mescat. Namque aut senes ad eas accesserunt ; aut 
usque ad senectutem in studiis detinentur ; aut sunt 
tardissimi. Res quidem se, mea. sententia, sic habet, 
ut, nisi quod quisque cito potuerit, nunquam om- 
nino possit perdiscere. 

XXIV. Jam, jam, inquit Catulus, intelhgo, Cras- 
se, quid dicas; et, hercule, assentior. Satis video 
tibi, homini ad perdiscendum acerrimo, ad ea 
cognoscenda, quas dicis, fuisse temporis. 

Pergisne, inquit Crassus, me, quae dicam, de me, 
non de re, putare dicere ? Sed jam, si placet, ad in- 
stituta redeamus. Mihi vero, Catulus inquit, placet. 

Tum Crassus, Quorsum igitur haec spectat, in- 
quit, tam longa et tam alte repetita oratio ? HaD duae 
partes, quae mihi supersunt, illustrandae orationis, ac 
totius eloquentiae cumulandae, quarum altera dici 
postulat ornate, altera apte, hanc habent vim, ut sit 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 24. 315 

quam maxime jucunda, quam maxime in sensus 
eorum, qui audiunt, influat, et quamplurimis sit re- 
bus instructa. Instrumentum autem hoc forense, li- 
tigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus, exi- 
guum sane atque mendicum est. Illud rursus ipsum, 
quod tradunt isti, qui profltentur se dicendi magis- 
tros, non multum est majus, quam illud vulgare ac 
forense. Apparatu nobis opus est, ct rebus exquisitis 
undique et collectis, arcessitis, comportatis, ut tibi, 
Caesar, faciendum est ad annum ; ut ego in asdilitate 
laboravi, quod quotidianis et vernaculis rebus satis- 
facere me posse huic populo non putabam. 

Verborum eligendorum, et collocandorum, et con- 
cludendorum, facilis est vel ratio, vel, sine ratione, 
ipsa exercitatio. Rerum est silva magna, quam cum 
Graeci jam non tenerent, ob eamque causam juventus 
nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini (si 
Diis placet) hoc biennio magistri dicendi exstiterunt ; 
quos ego censor edicto meo sustuleram ; non quo (ut 
nescio quos dicere aiebant) acui ingenia adolescen- 
tium nollem, sed, contra, ingenia obtundi nolui, cor- 
roborari impudentiam. Nam, apud Graccos qui ejus- 
modi essent, videbam tamen esse, praeter hanc exer- 
citationem linguae, doctrinam aliquam et humanita- 
tem dignam scientia : hos vero novos magistros nihil 
intelligebam posse docere, nisi ut auderent; quod, 
etiam cum bonis rebus conjunctum, per se ipsum est 
magnopere fugiendum. Hoc cum unum traderetur, 
et cum impudentiae ludus esset, putavi esse censoris, 
ne longius id serperet, providere. Quamquam non 
haec ita statuo atque decerno, ut desperem, Latine ea, 
de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri : patitur 
enim et lingua nostra, et natura rerum, veterem illam 
excellentemque prudentiam Graecorum ad nostrum 
usum moremque transferri : sed hominibus opus est 
eruditis, qui adhuc, in hoc quidem genere, nostri 
nulli fuerunt : sin quando exstiterint, etiam Graecis 
erunt anteponendi. 



316 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 25. 

XXV. Ornatur igitur oratio genere primum, et 
quasi colore quodam et succo suo : nam, ut gravis, ut 
suavis, ut erudita sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut 
polita, ut sensus, ut dolores habeat, quantum opus 
sit, non est singulorum articulorum : in toto spectan- 
tur hsec corpore. Ut porro conspersa sit quasi verbo- 
rum sententiarumque floribus ; id non debet esse fu- 
sum aequabiliter per omnem orationem, sed ita di- 
stinctum, ut sint, quasi in ornatu, disposita quaedam 
insignia et lumina. 

Genus igitur dicendi est eligendum, quod maxime 
teneat eos qui audiant, et quod non solum delectet, 
sed etiam sine satietate delectet : (non enim a me jam 
exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, 
ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta : 
aliud quiddam majus et ingenia me hortantur vestra, 
et aetates :) difflcile enim dictu est, quaenam causa 
sit, cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt 
voluptate, et specie prima. acerrime commovent, ab 
iis celerrime fastidio quodam et satietate abahene- 
mur. Quanto colorum pulchritudine et varietate flo- 
ridiora sunt in picturis novis pleraque, quam in ve- 
teribus ! quae tamen, etiamsi primo adspectu nos 
eeperunt, diutius non delectant ; cum iidem nos, in 
antiquis tabulis, illo ipso horrido obsoletoque tenea- 
mur. Quanto molhores sunt et delicatiores in cantu 
flexiones et falsae voculae, quam certae et severas ! 
quibus tamen non modo austeri, sed, si saepius fiunt, 
multitudo ipsa reclamat. Licet hoc videre in reliquis 
sensibus ; unguentis minus diu nos delectari summa 
et acerrima. suavitate conditis, quam his moderatis ; 
et magis laudari, quod ceram, quam quod crocum, 
olere videatur ; in ipso tactu esse modum et molli- 
tudinis et laevitatis. Quinetiam gustatus, qui est sen- 
sus ex omnibus maxhne voluptarius, quique dulci- 
tudine prseter caeteros sensus commovetur, quam cito 
id, quod valde dulce est, adspernatur ac respuit * 
Quis potione uti aut cibo dulci diutius potest ? cum 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 2G. 317 

utTOque in genere ea, qua? leviter sensum voluptate 
moveant, facillime effugiant satietatem. Sic, omnibus 
in rebus, voluptatibus maximis fastidium finitimum 
est ; quo hoc minus in oratione miremur ; in qua, 
vel ex poetis vel oratoribus, possumus judicare, con- 
cinnam, distinctam, ornatam, festivam, sine inter- 
missione, sine reprehensione, sine varietate, quamvis 
claris sit coloribus picta vel poesis vel oratio, non 
posse in delectatione esse diutuma. Atque eo citius 
in oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco offenditur, 
quod sensus, in nimia voluptate, natura, non mente 
satiantur ; in scriptis et in dictis, non aurium solum, 
sed animi judicio etiam magis, infucata vitia nos- 
cuntur. 

XXVI. Quare, "Bene /" et " Prceclare /" quam- 
vis nobis ssepe dicatur : u Belle /" et " Festive /" 
nimium saepe nolo ; quamquam illa ipsa exclamatio, 
M Non potest melius" sit velim crebra : sed habeat 
tamen illa in dicendo admiratio ac summa laus 
umbram ahquam et recessum, quo magis id, quod 
erit illuminatum, exstare atque eminere videatur. 
Nunquam agit hunc versum Roscius eo gestu, quo 
potest, 

" Nam sapiens virtuti honorem pra;mium, haud 
pra;dam, petit:" 

sed abjicit prorsus, ut in proximos, 

" Ecquid video ? ferro septus possidet sedes sa- 
cras !" 
incidat, adspiciat, admiretur, stupescat. Quid ille 
alter, 

" Quid petam praesidii ?" 

quam leniter ! quam remisse ! quam non actuose ! 
instat enim 

" O pater ! o patria ! o Priami domus !" 
in quo tanta commoveri actio non posset, si esset con- 
2e 3 



318 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 27. 

sumta superiore motu et exhausta. Neque id actores 
prius viderunt, quam ipsi poetae, quam denique illi 
etiam, qui fecerunt modos, a quibus utrisque sub- 
mittitur aliquid, deinde augetur, extenuatur, infla- 
tur, variatur, distinguitur. 

Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator, (nec 
tamen potest aliter esse) ut suavitatem habeat auste- 
xam et solidam, non dulcem atque decoctam : nam 
ipsa ad ornandum praecepta quae dantur, ejusmodi 
sunt, ut ea, quamvis vitiosissimus orator, expbxare 
possit. Quare, ut ante dixi, primum silva rerum ac 
sententiarum comparanda est, qua, de parte dixit 
Antonius : haec formanda filo ipso et genere orationis, 
illuminanda verbis, varianda sententiis. 

Summa autem laus eloquentiae est, amplificare rem 
ornando ; quod valet, non solum ad augendum ali- 
quid et tollendum altius, dicendo, sed etiam ad ex- 
tenuandum atque abjiciendum. 

XXVII. Id desideratur omnibus iis in locis, quos 
ad fidem orationis faciendam adhiberi dixit Antonius, 
vel cum explanamus aliquid, vel cum conciliamus 
animos, vel cum concitamus. Sed in hoc, quod pos- 
tremum dixi, amplificatio potest plurimum ; eaque 
una laus oratoris est propria maxime. Etiam major 
est illa exercitatio, quam extremo sermone instruxit 
Antonius (primo rejiciebat) laudandi et vituperandi. 
Nihil est enim ad exaggerandam et amplificandam 
orationem accommodatius, quam utnunque horum 
cumulatissime facere posse. Consequentur etiam illi 
loci, qui, quamquam proprii causarum, et inhajren- 
tes in earum nervis esse debent, tamen, quia de uni- 
versa. re tractari solent, commimes a veteribus nomi- 
nati sunt ; quorum partim habent vitiorum et pecca- 
torum acrem quamdam cum amplificatione incusa- 
tionem, aut querelam, contra quam dici nihil solet, 
nec potest, ut in depeculatorem, in proditorem, in 
parricidam ; quibus uti, confirmatis crkninibus, opor- 
tet ; aliter eniin jejuiii sunt, atque inanes ; alii au- 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 20. 319 

tem habent deprecationem, aut miserationem ; alii 
vero ancipites disputationes, in quibus de universo 
genere in utramque partem disseri copiose licet : quae 
exercitatio nunc propria duarum philosophiarum, de 
quibus ante dixi, putatur ; apud antiquos erat eorum, 
a quibus omnis de rebus forensibus dicendi ratio et 
copia petebatur. De virtute enim, de officio, de aequo 
et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, 
praemio, pcena, similibusque de rebus, in utramque 
partem dicendi animos, et vim, et artem habere de- 
bemus. Sed, quoniam, de nostra possessione depulsi, 
in parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus, et, 
aliorum patroni, nostra tenere tuerique non potui- 
mus ; ab iis (quod indignissimum est) qui in nostrum 
patrimonium irruperunt, quod opus est nobis, mutue- 
mur. 

XXVIII. Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex 
particula parva. urbis ac loci nomen habent, et Peri. 
patetici philosophi aut Academici nominantur, (olhn 
autem, propter eximiam rerum maximarum scien- 
tiam, a Graecis pohtici philosophi appellati, univer- 
sarum reram pubhcarum nomine vocabantur) omnem 
civilem orationem in horum alterutro genere versari, 
aut definitae controversise certis temporibus ac reis, 
hoc modo : Placeatne a Carthaginiensibus captivos 
nostros, redditis suis, recuperari ? aut infinite de 
universo genere quaerentis : Quid omnino de captivo 
statuendum ac sentiendum sit ? Atque horum supe~ 
rius illud genus causam aut controversiam appellant ; 
eamque tribus, lite, aut deliberatione, aut laudatione, 
definiunt : haec autem altera quaestio infinitaet quasi 
proposita, consultatio nominatur, atque hactenus lo- 
quuntur. 

Etiam hac, in instituendo, divisione utuntur, sed 
ita, non ut jure aut judicio, ut denique recuperare 
amissam possessionem, scd ut, ex jure civili surculo 
defringendo, usurpare videantur. Nam illud alterum 
genus, quod est temporibus, locis, reis definitum, 



320 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 29. 

obtinent, atque idipsum lacinia. Nunc enim apud 
Philonem, quem in Academia. maxime vigere audio, 
etiam harum jam causarum cognitio exercitatioque 
celebratur. Alterum vero tantummodo in prima. arte 
tradenda. nominant, et oratoris esse dicunt : sed ne- 
que vim neque naturam ejus, nec partes nec genera 
proponunt ; ut praeteriri omnino fuerit satius, quam 
attentatum deseri : nunc enim inopia reticere intelli- 
guntur ; tum judicio viderentur. 

XXIX. Omnis igitur res eamdem habet naturam 
ambigendi, de qua. quaeri et disceptari potest, sive in 
infinitis consultationibus disceptatur, sive in iis causis 
quae in civitate et in forensi disceptatione versantur : 
neque est ulia, quae non aut ad cognoscendi aut ad 
agendi vim rationemque referatur. Nam aut ipsa 
cognitio rei scientiaque perquiritur ; ut, Virtus su« 
amne propter dignitatem, an propter fructus aliquos, 
expetatur ? aut agendi consilium exquiritur, ut, Sit- 
ne sapienti capessenda respublica ? Cognitionis au- 
tem tres modi, conjectura, definitio, et (ut ita dicam) 
consecutio. Nam, quidinre sit, conjectura quaeritur, 
ut illud, Sitne in humano genere sapientia ? Quam 
autem vim quaeque res habeat, definitio explicat ; ut, 
si quaeratur, Quid sit sapientia ? Consecutio autem 
tractatur, cum, quid quamque rem sequatur, inqui- 
ritur ; ut illud, Sitne aliquando mentiri boni viri ? 

Redeunt rursus ad conjecturam, eamque in qua- 
tuor genera dispertiunt : nam aut, quid sit, quaeri- 
tur, hoc modo : Naturane sit jus inter homines, an 
opinionibus ? aut, quas sit origo cujusque rei ? ut, 
Quod sit initium legum, aut rerum pubhcarum ? 
aut causa, et ratio ; ut, si quaeratur, Cur doctissimi 
homines de maximis rebus dissentiant ? aut de im- 
mutatione : ut, si disputetur, Num interire virtus in 
homine, aut num in vitium possit converti ? 

Definitionis autem sunt disceptationes, aut cum 
quaeritur, quid in communi mente quasi impressum 
sit ; ut, si disseratur, Idne sit jus, quod maximee 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 30. 321 

parti sit utile : aut, cum, quid cujusque sit proprium, 
exquiritur : ut, Ornate dicere, propriumne sit ora- 
toris, an id etiam aliquis praeterea possit ? aut, cum 
res distribuitur in partes ; ut, si quaeratur, Quot sint 
genera rerum expetendarum, aut, sintnetria, corporis, 
animi, externarumque rerum ? aut, cum, quae forma, 
et quasi naturalis nota cujusque sit, describitur, ut, 
si quaeratur avari species, seditiosi, gloriosi. 

Consecutionis autem duo prima quasstionum ge- 
nera ponuntur : nam aut simplex est disceptatio, ut, 
si disseratur, Expetendane sit gloria ? aut ex com- 
paratione ; Laus an divitiae magis expetendae sint. 
Simplicium autem sunt tres modi, de expetendis fu- 
giendisve rebus : ut, Expetendine honores sint ? Num 
fugienda paupertas ? de aequo aut iniquo ; ut, JE- 
quumne sit ulcisci injurias etiam propinquorum ? 
de honesto aut turpi ; ut hoc, Sitne honestum, glo- 
riae causa mortem obire ? Comparationis autem duo 
sunt modi ; unus, cum, idemne sit, an aliquid in- 
tersit, quaeritur; ut, metuere et vereri ; ut rex et 
tyrannus ; ut assentator et amicus : alter, cum, 
quid praestet aliud alii, quaeritur ; ut illud, Optimine 
cujusque sapientes, an populari, laude ducantur ? At- 
que eae quidem disceptationes, quae ad cognitionem 
referuntur, sic fere a doctissimis hominibus descri- 
buntur. 

XXX. Quae vero referuntur ad agendum, aut in 
officii disceptatione versantur (quo in genere, quid 
rectum faciendumque sit, quaeritur ; cui loco omnis 
virtutum et vitiorum est silva subjecta), aut in ani- 
morum aliqua permotione aut gignenda, aut sedanda 
tollendave, tractantur. Huic generi subjectae sunt 
cohortationes, objurgationes, consolationes, misera- 
tiones, omnisque ad omnem animi motum et hnpul- 
sio, et (si ita res feret) mitigatio. 

Explicatis igitur his generibus ac modis discepta- 
tionum omnium, nihil sane ad rem pertinet, si qua 
in re discrepavit ab Antonii divisione nostra partitio ; 



322 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 31. 

eadem enim sunt membra in utriusque disputationi- 
bus, sed paulo secus a me atque ab illo partita ac 
distributa. Nunc ad reliqua progrediar, meque acl 
meum munus pensumque revocabo. Nam, ex illis 
locis quos exposuit Antonius, omnia sunt, ad quae- 
que genera quaestionum, argumenta sumenda: sed 
aliis generibus alii loci magis erunt apti ; de quo, 
non tam quia longum est, quam quia perspicuum, 
dici nihil est necesse. 

Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae latis- 
sime vagantur, et, a privata, ac singulari controversia, 
se ad universi generis vim explicandam conferunt et 
convertunt ; ut ii qui audiant, natura, et genere, et 
universa re cognita, de singulis reis, et criminibus, 
et litibus statuere possint. Hanc ad consuetudinem 
exercitationis vos, adolescentes, est cohortatus Anto- 
nius ; atque, a minutis angustisque concertationibus, 
ad omnem vim varietatemque vos disserendi tradu- 
cendos putavit. Quare non est paucorum libellorum 
hoc munus, ut ii, qui scripserunt de dicendi ratione, 
arbitrati sunt, neque Tusculani, atque hujus ambu- 
lationis antemeridianae, aut nostrae pomeridianae ses- 
sionis. Non enim solum acuenda nobis neque pro- 
cudenda lingua est, sed onerandum complendumque 
pectus maximarum rerum et plurimarum suavitate, 
copia, varietate. 

XXXI. Nostra est enim (si modo nos oratores su- 
mus, si in civium disceptationibus, si in periculis, si 
in deliberationibus publicis, adhibendi auctores et 
principes sumus) nostra est, inquam, omnis ista pru- 
dentiae doctrinaaque possessio, in quam homines, 
quasi caducam atque vacuam, abundantes otio, (no- 
bis occupatis) involaverunt, atque etiam aut irriden- 
tes oratorem, ut ille in (xorgia. Socrates, cavillantur, 
aut aliquid de oratoris arte paucis praecipiunt libellis, 
eosque rhetoricos inscribunt ; quasi non illa sint pro- 
pria rhetorum, quae ab iisdem de justitia, de officio, 
de civitatibus instituendis et regendis, de omni vi- 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 32. 323 

vendi, denique etiam de naturae ratione, dicuntur. 
Quae quoniam jam aliunde non possumus, sumenda 
sunt nobis ab iis ipsis, a quibus expilati sumus ; dum- 
modo illa ad hanc civilcm scientiam, quo pertinent, 
et quam intuentur, transferamus : neque (ut ante 
dixi) omnem teramus in his discendis rebus aetatem ; 
sed, cum fontes viderimus, quos nisi qui celeriter 
cognorit, nunquam cognoscet omnino, tum, quoties- 
cumque opus erit, ex iis tantum, quantum res petet, 
hauriamus. Nam neque tam est acris acies in naturis 
hominum et ingeniis, ut res tantas quisquam, nisi 
monstratas, possit videre ; neque tanta tamen in re- 
bus obscuritas, ut eas non penitus acri vir ingenio 
cernat, si modo adspexerit. 

In hoc igitur tanto tam immensoque campo, cum li- 
ceat oratori vagari libere, atque, ubicumque constite- 
rit, consistere in suo, facile suppeditat omnis apparatus 
ornatusque dicendi. Rerum enim copia verborum co- 
piam gignit : et, si est honestas in rebus ipsis de qui- 
bus dicitur, exsistit ex rei natura. quidam splendor in 
verbis. Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus 
liberaliter educatione doctrinaque puerili, et flagret 
studio, et a natura. adjuvetur; et, in universorum ge- 
nerum infinitis disceptationibus exercitatus, orna- 
tissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imi- 
tandumque cognorit : nae ille haud sane, quemad- 
modum verba struat et illuminet, a magistris istis 
requiret : ita facile, in rerum abundantia, ad orationis 
ornamenta, sine duce, natura. ipsa., si modo est exer- 
citata, labetur. 

XXXII. Hic Catulus, Dii immortales ! inquit ; 
quantam rerum varietatem, quantam vim, quantam 
copiam, Crasse, complexus es ! quantisque ex angus- 
tiis oratorem educere ausus es, et in majorum suorum 
regno collocare ! Namque illos veteres doctores auc- 
toresque dicendi nullum genus disputationis a se 
alienum putasse accepimus, semperque esse in omni 
orationis ratione versatos. Ex quibus Eleus Hippias, 



324 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 32. 

cum Olympiam venisset, maximti illa quinquennali 
celebritate ludorum, gloriatus est, cuncta pa?ne au- 
diente Graecia, nihil esse ulla in arte rerum omnium, 
quod ipse nesciret ; nec solum has artes, quibus libe- 
rales doctrinag atque ingenuae continerentur, geome- 
triam, musicam, Hterarum cognitionem, et poi ; tarum, 
atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum 
moribus, quae de rebuspublicis dicerentur ; sed an- 
nulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, 
quibus indutus esset, se sua manu confecisse. Scili- 
cet nimis hic quidem est progressus : sed ex eo ipso 
est conjectura facilis, quantum sibi illi ipsi oratores 
de praeclarissimis artibus appetierint, qui ne sordidi- 
ores quidem repudiarint. Quid de Prodico Chio, 
quid de Thrasymacho Chalcedonio, de Protagora 
Abderita, loquar ? quorum unusquisque plurimum 
temporibus illis, etiam de natura rerum, et disseruit 
et scripsit. Ipse ille Leontinus Gorgias, quo patro- 
no (ut Plato voluit) philosopho succubuit orator, 
qui aut non est victus unquam a Socrate, neque 
sermo ille Platonis verus est; aut, si est victus, 
eloquentior videlicet fuit et disertior Socrates, et, ut 
tu appellas, copiosior et melior orator. Sed hic, in 
illo ipso Platonis libro, de omni re, quaecumque in 
disceptationem quaestionemque vocaretur, se copio- 
sissime dicturum esse profitetur ; isque princeps ex 
omnibus ausus est in conventu poscere, qua de re 
quisque vellet audire : cui tantus honos habitus est 
a Graecia, soli ut ex omnibus, Delphis, non inaurata 
statua, sed aurea, statueretur. Atque ii, quos nomi- 
navi, multique praeterea summi dicendi auctores, uno 
tempore fuerunt : ex quibus intelligi potest, ita se 
rem habere, ut tu, Crasse, dicis ; oratorisque nomen 
apud antiquos, in Graecia, majore quadam vel copia 
vel gloria floruisse. Quo quidem magis dubito, tibine 
plus laudis, an Graecis vituperationis, esse tribuen- 
dum statuam ; cum tu, in alia lingua ac moribus 
natus, occupatissima in civitate, vel privatorum neg- 



DE ORATORE, Lib. III. CAr. 33. 325 

otiis prene omnibus, vcl orbis terra? procuratione, ac 
summi imperii gubernatkme districtus, tantam vim 
rerum cognirionemque comprehenderis, eamque om- 
nem cum ejus, qui consilio ct oratione in civitate 
valeat, scientia atque exercitatione sociaris ; illi, nati 
in literis, ardentesque bis studiis, otio vero diffluen- 
tcs, non modo nihil acquisierint, sed ne relictum 
quidcm et traditum et suum conservaverint. 

XXXIII. Tum Crassus, Non in hac, inquit, una, 
Catule, re, sed in aliis etiam compluribus, distribu- 
tione partium ac separatione magnitudines sunt ar- 
tiuni diminutae. An tu existimas, cum esset Hippo- 
crates ille Cous, fuisse tum alios medicos qui morbis, 
alios qui vulneribus, alios qui oculis, mederentur ? 
num, geometriam Euclide aut Archimede, num mu- 
sicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas literas 
Aristophane aut Callimaclio tractante, tam discerptas 
fuisse, ut nemo genus universum complecteretur, at- 
que ut alius aliam sibi partem, in qua. elaboraret, 
seponeret ? 

Equidem sa?pe hoc audivi de patre et de socero 
meo, nostros quoque homines, qui excellere sapien- 
tia? gloria vellent, omnia, quae quidem tum ha?c civi- 
tas nosset, solitos esse complecti. Meminerant illi 
Sex. /Elium, M* vero Manilium nos etiam vidimus 
transverso ambulantem foro : quod erat insigne, eum, 
qui id faceret, faccre civibus omnibus consilii sui co- 
piam : ad quos olim et ita ambulantes, et in solio se- 
dentes domi, sic adibatur, non solum ut de jure civili ad 
eos, verum etiam de filia collocanda, de fundo emen- 
do, de agro colendo, de omni denique aut officio aut 
negotio, referretur. Hax fuit P. Crassi illius veteris, 
haec Ti. Coruncanii, haec proavi generi mei, Scipionis, 
prudentissimi hominis, sapientia, (qui omnes ponti- 
fices maximi fuerunt) ut ad eos de omnibus divinis 
atque humanis rebus referretur ; iidemque et in se- 
natu et apud populum, et in causis amicorum, et 
domi et militiae, consilium suum fidemque praesta- 
(Rhctor.) vol. i. 2 F 



326 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 34. 

bant. Quid enim M. Catoni, praeter hanc politissi- 
mam doctrinam transmarinam atque adventiciam, 
defuit ? num, quia jus civile didicerat, causas non 
dicebat? aut, quia poterat dicere, juris scientiam 
negligebat ? at utroque in genere et laboravit, et 
praestitit. Num, propter hanc ex privatorum negotiis 
collectam gratiam, tardior in republica, capessenda. 
fuit ? nemo apud populum fortior, nemo melior se- 
nator : idem facile optimus imperator : denique nihil 
in hac civitate temporibus illis sciri discive potuit, 
quod ille non cum investigarit et scierit, tum etiam 
conscripserit. 

Nunc, contra, plerique ad honores adipiscendos, 
et ad rempublicam gerendam, nudi veniunt atque 
inermes ; nulla. cognitione rerum, nulla scientia or- 
nati. Sin aliquis excellit unus e multis ; efFert se, si 
unum aliquid affert, ut bellicam virtutem, aut usum 
aliquem militarem (quae sane nunc quidem obsoleve- 
runt), aut juris scientiam, ne ejus quidem universi 
(nam pontificium, quod est conjunctum, nemo discit), 
aut eloquentiam, quam in clamore et in verborum 
cursu positam putant : omnium vero bonarum ar- 
tium, denique virtutum ipsarum, societatem cognatio- 
nemque non norunt. 

XXXIV. Sed, ut ad Graecos referam orationem, 
(quibus carere in hoc quidem sermonis genere non 
possumus ; nam ut virtutis a nostris, sic doctrinaa 
sunt ab illis, exempla repetenda) septem fuisse di- 
cuntur uno tempore, qui sapientes et haberentur et 
vocarentur. Hi omnes, praeter Milesium Thalen, 
civitatibus suis praefuerunt. Quis doctior iisdem illis 
temporibus, aut cujus eloquentia literis instructior 
fuisse traditur, quam Pisistrati ? qui primus Homeri 
libros, confusos antea, sic disposuisse dicitur, ut nunc 
habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utihs ; 
sed ita eloquentia. floruit, ut literis doctrinaque prae- 
staret. Quid Pericles ? de cujus dicendi copia sic ac- 
cepimus, ut, cum contra voiuntatem Atheniensium 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 35. 327 

loqueretur pro salute patriae, severius tamen id ip- 
sum, quod ille contra populares homines diceret, 
populare omnibus et jucundum videretur : cujus in 
labris veteres comici, etiam cum illi maledicerent 
(quod tum Athenis fieri licebat), leporem habitixsse 
dixerunt, tantamque in eo vim fuisse, ut in eorum 
mentibus, qui audissent, quasi aculeos quosdam re- 
linqueret. At hunc non clamator ahquis ad clepsy- 
dram latrare docuerat, sed, ut accepimus, Clazome- 
nius Llle Anaxagoras, vir summus in maximarum 
rerum scientia. Itaque hic doctrina, consilio, elo- 
quentia excellens, quadraginta annos praefuit, Athe- 
nis, et urbanis eodem tempore et bellicis rebus. 

Quid Critias ? quid Alcibiades ? civitatibus suis 
quidem non boni, sed certe docti atque eloquentes, 
nonne Socraticis erant disputationibus eruditi ? Quis 
Dionem Syracusium doctrinis omnibus expolivit ? 
non Plato ? atqu? eum idem ille non hnguae solum, 
verum etiam animi ac virtutis magister, ad hberan- 
dam patriam impulit, instruxit, armavit. Ahisne 
igitur artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Iso- 
crates clarissimum virum Timotheum, Cononis, 
praestantissimi imperatoris, filium, summum ipsum 
imperatorem, hominemque doctissimum ? aut ahis 
Pythagoreus ille Lysis Thebanum Epaminondam, 
haud scio an summum virum unum omnis Graeciae ? 
aut Xenophon Agesilaum ? aut Philolaum Archytas 
Tarentinus ? aut ipse Pythagoras totam illam vete- 
rem Italiae Graeciam, quae quondam Magna vocitata 
est? 

XXXV. Equidem non arbitror. Sic enim video, 
unam quamdam omnium rerum, quae essent homine 
erudito dignae, atque eo qui in republica vellet ex- 
cellere, fuisse doctrinam ; quam qui accepissent, si 
iidem ingenio ad pronuntiandum valuissent, et se ad 
dicendum quoque, non repugnante natura, dedissent, 
eloquentia praestitisse. ltaque ipse Aiistoteles, cum 
florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, 



320 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 3G. 

quod ipse 6uas disputationes a causis forensibus et 
civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulis- 
set, mutavit repente totam formam prope disciplinse 
suae, versumque quemdam Philocteta? paulo secus 
dixit : ille enim " turpe" sibi ait " esse tacere, cum 
barbaros," hic autem, M cum Isccratem, pateretur 
dicere." Itaque ornavit et illustravit doctrinam illam 
omnem ; rerumque cognitionem cum orationis exer- 
citatione conjunxit. >»eque vero hoc fugit sapientis- 
simum regem, Philippum, qui hunc Alexandro tilio 
doctorem accierit, a quo eodem ille et agendi accipe- 
ret praacepta et loquendi. Nunc, si qui volet, eum 
philosophum, qui copiam nobis rerum orationisque 
tradat, per me appellet oratorem licet ; sive hunc 
oratorem, quem ego dico sapientiam junctam habere 
eloquentiaa, philosophum appellare malit, non impe- 
diam ; dummodo hoc constet, neque infantiam ejus, 
qui rem norit, sed eam exphcare dicendo non queat, 
neque inscientiam ilhus, cui res non suppetat, verba 
non desint, esse laudandam : quorum si alterum sit 
optandum, malim equidem indisertam prudentiam, 
quam stultitiam loquacem. 

Sin quaBiimus, quid unum excellat ex omnibus, 
docto oratori palma danda est : quem si patiuntur 
eumdem esse philosophum, sublata controversia est. 
Sin eos disjungent ; hoc erunt inferiores, quod in 
oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in phi- 
losophorum autem cognitione non continuo inest elo- 
quentia ; quaa quamvis contemnatur ab eis, necesse 
est tamen ahquem cumulum illorum artibus afferre 
videatur. Ha?c cum Crassus dixisset, parumper et 
ipse conticuit, et cajteris silentium fuit. 

XXXVL Tum Cotta, Equidem, inquit, Crasse, 
non possum queri, quod mihi videare aliud quiddam, 
et non id quod susceperis, disputasse ; plus enim ah- 
quanto attuhsti, quam tibi esset tributum a nobis ac 
denuntiatum : sed certe et ha? partes fuerunt tuae, de 
illustranda oratione ut diceres ; et eras ipse jam in- 



DE ORATORE, Ltb. III. Cap. 30. 329 

gressus, atque in quatuor partes omnem orationis 
laudem descripseras : cumque de duabus primis no- 
bis quidem satis, sed, ut ipse dicebas, celeriter exi- 
gueque dixisses, duas tibi reliquas feceras, quemad- 
modum primum ornate, deinde etiam apte, dicere- 
mus. Quo cum ingressus esses, repente te quasi 
quidam aestus ingenii tui procul a terra abripuit, 
atque in altum a conspectu paane omnium abstraxit. 
Omnem enim rerum scientiam complexus, non tu 
quidem eam nobis tradidisti (neque enim fuit tam 
exigui temporis) ; sed, apud hos quid profeceris, 
nescio ; me quidem in Academiam totum compulisti. 
ln qua. velim sit illud, qucd sa?pe posuisti, ut non 
necesse sit consumere astatem, atque ut possit is illa 
omnia cernere, qui tantummodo adspexerit : sed 
etiam si est aliquanto spissius, aut si ego sum tardior, 
profecto nunquam conquiescam, neque defatigabor 
ante, quam illorum ancipites vias rationesque, et pro 
omnibus, et contra omnia, disputandi percepero. 

Tum Caesar, Unum, inquit, me ex tuo sermone 
maxime, Crasse, commovit, quod eum negasti, qui 
non cito quid didicisset, unquam omnino posse per- 
discere; ut mihi non sit difficile periclitari, et aut 
statim percipere ista, quse tu verbis ad ccelum extu- 
listi ; aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum 
tamen his nostris possim esse contentus. 

Hic Sulpicius, Ego vero, inquit, Crasse, neque 
Aristotelem istum, neque Carneadem, nec philoso- 
phorum quemquam, desidero : vel me licet existimes 
desperare ista posse perdiscere, vel (id quod facio) 
contemnere. Mihi rerum forensium et communium 
vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam, quam 
specto, eloquentiam ; ex qua ipsa. tamen permulta 
nescio ; quae tum denique, cum causa aliqua, quas a 
me dicenda est, desiderat, quaero. Quamobrem, nisi 
forte es jam defessus, et si tibi non graves sumus, 
refer ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splen- 
doremque pertinent; quae ego ex te audire volui, 
2 f3 



330 DE ORATORE, Lib. III. Cai>. 38. 

non ut desperarem me eloquentiam consequi posse, 
sed ut aliquid addiscerem. 

XXXVII. Tum Crassus, Pervulgatas res requi- 
ris, inquit,et tibi non incognitas, Sulpici. Quis enim 
de isto genere non docuit, non instituit, non etiam 
scriptum reliquit ? Sed geram morem ; et ea dun- 
taxat, quae mihi nota sunt, breviter expcnam tibi ; 
censebo tamen, ad eos, qui auctores et inventores sunt 
harum sane minutarum rerum, revertendum. Omnis 
igitur oratio conficitur ex verbis ; quorum primum 
nobis ratio simpliciter videnda est, deinde conjuncte : 
nam est quidam ornatus orationis, qui ex singulis 
verbis est; alius, qui ex continuatis conjunctisque 
constat. Ergo utemur verbis aut iis quae propria sunt 
et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum 
rebus ipsis ; aut iis quae transferuntur, et quasi alieno 
in loco collocantur ; aut iis quse novamus et facimus 
ipsi. In propriis est igitur verbis illalaus oratoiis, ut 
abjecta atque obsolcta fugiat, lectis atque illustribus 
utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse 
videatur. Sed, in hoc verborum genere propriorum, 
delectus est quidam habendus, atque is aurium quo- 
dam judicio ponderandus ; in quo consuetudo etiam 
bene loquendi valet plurimum. Etiam hoc, quod 
vulgo de oratoribus ab imperitis dici solet, " Bonis 
is verbis," aut, " ahquis non bonis utitur," non arte 
aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu 
judicatur : in quo non magna laus est vitare vitium 
(quamquam id est magnum) ; verum hoc quasi so- 
lum quoddam atque fundamentum est, verborum 
usus et copia bonorum. Sed, quid ipse aedificet ora- 
tor, et in quo adjungat artem, id esse a nobis quae- 
rendum atque explicandum videtur. 

XXXVIII. Tria snnt igitur in verbo simplici, 
quae orator afferat ad illustrandam atque exornandam 
orationem ; aut inusitatum verbum, aut novatum, 
aut translatum. Inusitata sunt prisca fere ac vetusta, 
et ab usu quotidiani sermonis jamdiu intermissa, qua; 



DE ORATORE, Ltb. III. Cap. 39. 331 

sunt poetarum licentiae liberiora, quam nostrae : sed 
tamen [raro] habet etiam in oratione poeticum ali- 
quod verbum dignitatem. Neque enim illud fugerim 
dicere, ut Ccelius, " Qua tempestate Pwnus in lla- 
liam venit : nec prolem, aut sobulcm, aut effari, aut 
nuncupari: aut, ut tu soles, Catule, non rebar, aut 
opinabar; et alia multa, quibus lcco positis, grandior 
atque antiquior oratio saepe videri solet. Novantur 
autem verba, quae ab eo, qui dicit, ipso gignuntur ac 
fiunt, vel conjungendis verbis, ut hasc : 

" Tum pavor sapientiam omnem mihi exanimato 
expectorat." 

" Num non vis hujus me versutiloquas malitias"... 

videtis enim et versutiloquas, et expectorat, ex con- 
junctione facta esse verba, non nata. Vel saepe sine 
conjunctione [verba novantur], ut [" ille senius" 
ut, " Dii genitales"], ut " baccarum ubertate in~ 
curvescere.' 1 '' Tertius ille modus transferendi verbi 
late patet, quem necessitas genuit, inopia coacta et 
angustiis ; post autem delectatio jucunditasque cele- 
bravit. Nam, ut vestis, frigoris depellendi causa re- 
perta primo, post adhiberi ccrpta est ad ornatum 
etiam corporis et dignitatem ; sic verbi translatio in- 
stituta est inopice causa, frequentata delectationis. 
Nam " gemmare vitcs" ^luxuriem esse in herbis" 
" lcetas segetes" etiam rustici cUcunt. Quod enim 
declarari vix verbo proprio potest, id translato cum 
est dictum, lllustrat id, quod intelligi volumus, ejus 
rei, quam alieno verbo posuimus, similitudo. Ergo 
hae translationes, quasi mutuationes sunt, cum, quod 
non habeas, aliunde sumas. Illas paulo audaciores, 
quae non inopiam indicant, sed orationi splendoris 
aliquid arcessunt: quarum ego quid vobis aut in- 
veniendi rationem, aut genera, ponam ? 

XXXIX. Similituclinis est ad verbum unum con- 
tracta brevitas, quod verbum in alieno loco, tamquam 



332 DE ORATORE, Lib. III. Cai\ 40. 

in suo, positum, si agnoscitur, delectat ; si simile 
nihil habet, repudiatur. Sed ea transferri oportet, 
quae aut clariorem faciunt rem, ut illa omnia : 

" Inhorrescit mare ; 
Tenebrse conduplicantur ; noctisque et nimbum 

occaecat nigror ; 
Flamma inter nubes coruscat ; ccelum tonitru con- 

tremit ; 
Grando, mixta imbri largifluo, subita praecipitans 

cadit ; 
Undique omnes venti erumpunt ; saevi exsistunt 

turbines ; 
Fervit aestu pelagus." 

Omnia fere, quo essent clariora, translatis per simi- 
litudinem verbis dicta sunt: aut quo significetur 
magis res tota, sive facti alicujus, sive consihi, ut 
ille, qui occultantem consulto, ne id, quod ageretur, 
intelligi posset, duobus translatis verbis simihtudine 
ipsa. indicat, 

" Quandoquidem iste circumvestit dictis, sepit se- 
dulo." 

Nonnunquam etiam brevitas translatione conficitur, 
ut illud, " Si telum manu fugit." Imprudentia teii 
emissi brevius propriis verbis exponi non potuit, 
quam est uno significata translato. Atque hoc in 
genere persaepe mihi admirandum videtur, quid sit, 
quod omnes translatis et alienis magis delectentur 
verbis, quam propriis et suis. 

XL. Nam, si res suum nomen et proprium voca- 
bulum non habet, ut %)es in navi, ut nerujn, quod 
per libram agitur, ut in uxore divortium ; necessitas 
cogit, quod non habeas, aliunde sumere : sed, in 
suorum verborum maxima copia, tamen homines 
ahena multo magis, si sunt ratione translata, delec- 
tant. Id accidere credo, vel quod ingenii specimen 
est quoddam, transilire ante pedes posita, et aha 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 41. 333 

longe repetita sumere ; vel quod is, qui audit, alio 
ducitur cogitatione, neque tamen aberrat (qua; max- 
ima est delectatio) ; vel quod singulis verbis res ac 
totum simile conficitur ; vtl quod omnis translatio, 
quas quidem sumta ratione est, ad sensus ipsos ad- 
movetur, maxime oculorum, qui est sensus acer- 
rimus. Nam et odor urbanitatis, et molliludo hu- 
manitatis, et murmur maris, et dulcedo orationis, 
sunt ducta a cjcteris sensibus : illa vero oculorum 
multo acriora, qua? ponunt pame in conspectu animi, 
quee cernere et videre non possumus. Nihjl est enim 
in renim natura, cujus nos non in aliis rebus pos- 
simus uti vocabulo et nomine : unde enim simile 
duci potest (potest autem ex omnibus), indidem ver- 
bum unum, quod similitudinem continet, translatum, 
lumen affert orationi. Quo in genere primum fugi- 
enda est dissimilitudo : " Ca?li ingentes fornices :" 
quamvis sphasram in scenam (ut dicitur) attulerit 
Ennius; tamen in sphaera fornicis similitudo non 
potest inesse. 

" Vive, Ulysses, dum licet : 
Oculis postremum lunien radiatum rape." 

Non dixit, cape ; non, pele : haberet enim moram 
sperantis diutius esse sese victurum ; sed rape : hoc 
verbum est ad id aptatum, quod ante dixerat, dum 
licet. Deinde videndum est, ne longe simile sit 
ductum. 

XLI. Syrtim patrimonii, scopulum libentius dix- 
erim ; Charybdim boyiorum, voraginem potius : fa- 
cilius enim ad ea quae visa, quam ad illa qua? audita 
sunt, mentis oculi feruntur. Et, quoniam ha;c yel 
summa laus est verbis transferendis, ut sensum feriat 
id, quod translatum sit ; fugienda est omnis turpi- 
tudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui au- 
diunt, trahet similitudo. Nolo morte dici Africani 
castratam esse rempul)licam : nolo stercus mrice 
dici Glauciam: quamvis sit simile, tamen est in 



334 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 42. 

utroque deformis cogitatio similitudinis. Nolo esse 
aut majus quam res postulet, Tempestas comissa- 
tionis ; aut minus, Comissatio tempestatis. Nolo 
esse verbum angustius id quod translatum sit, quam 
fuisset illud proprium ac suum : 

" Quidnam est, obsecro ? quid te adiri abnutas ?" 

melius esset, vetas, ])rohibes, absterres: quoniamille 
dixerat, 

** Illico istic, ne contagio mea bonis, umbrave, ob- 
sit." 

Atque etiam, si vereare, ne paulo durior translatio 
esse videatur, mollienda est, praeposito saepe verbo : 
ut si olim, M. Catone mortuo, pupillum senatum 
quis relictum diceret, paulo durius ; sin, ut ita di- 
cam, pupillum, aliquanto mitius. Etenim verecunda 
debet esse translatio, ut deducta in alienum locum, 
non irruisse, atque ut precario, non vi, venisse vi- 
deatur. Modus autem nullus est florentior in singulis 
verbis, nec qui plus luminis afterat orationi. * * * 
Nam illud, quod ex hoc genere profluit, non est in 
uno verbo translato ; sed ex pluribus continuatis con- 
nectitur, ut aliud dicatur, aliud intelligendum sit : 

" Neque me patiar iterum 
Ad unum scopulum et telum classem Achivum 
oftendere." 

Atque illud, 

" Erras, erras : nam exsultantem te, et pra?fiden- 

tem tibi, 
Repriment validae legum habenae, atque imperii 

insistent jugo." 

Sumta re simili, verba ejus rei propria deinceps in 
rem aliam (ut dixi) transferuntur. 

XLII. Est hoc magnum ornamentum orationis, 
in quo obscuritas fugienda est. Etenim ex hoc genere 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 43. 335 

fiunt ea, qu.-e dicuntur aenigmata. Non est autem in 
verbo modus hic, sed in oratione, id est, in continua- 
tione verborum. Xe illa quidem traductio atque im- 
mutatio in verbo quamdam fabricationem habet, sed 
io oratione : 

" Africa terribili tremit horrida terra tumultu." 

Pro Afris, est sumta Africa : neque factum verbum 
est, ut, M Mare saxifragis undis ; neque translatum, 
ut, " Mollitur mare" sed, ornandi causa, proprium 
proprio commutatum : M Desine, Roma, tuos hos- 
tes".... et, u Tedes sunt campi magni."'' Gravis est 
modus in ornatu orationis et saepe sumendus : ex quo 
genere haec sunt, Martem belli esse communem ; Ce- 
rerem pro frugibus ; Liberum appellare pro vino ; 
Xcptunum pro mari ; curiam pro senatu ; campum 
pro comitiis ; togam pro pace ; arma ac tela pro 
bello : quo item in genere et virtutes et vitia, pro 
ipsis in quibus illa sunt, appellantur : Luxuries quam 
in domum irrupit, et, Quo avaritia penetravit : aut 
Fides valuit, Ju^titia confecit. Videtis profecto ge- 
nus hoc totum, cum inflexo commutatoque verbo res 
eadem enuntiatur ornatius : cui sunt finitima illa 
minus ornata, sed tamen non ignoranda, cum intel- 
ligi volumus aliquid, aut ex parte totum, ut, pro 
aedificiis, cum parietes aut tecta dicimus : aut ex 
toto partem, ut, cum unam turmam equitatum po- 
puli Iiomani dicimus : aut ex uno plures, 

" At Romanus homo, tamen etsi res bene gesta 

est, 
Corde suo trepidat :" 

aut cum ex pluribus inteUigitur unum, 

" Nos sumu' Romani, qui fuimus ante Rudini ;'* 

aut quocumque modo, non ut dictum est, in eo ge- 
nere intelhgitur, sed ut sensum est. 

XLIII. Abutimur saepe etiam verbo non tam ele* 



33G DE ORATORE, Lib. III. Cap. 43. 

ganter, quam in transferendo ; sed etiam si licentius, 
tamen interdum non impudenter : ut cum grandem 
orationem pro magna, minuLum animum pro parvo, 
dicimus. Verum illa videtisne esse non verbi, sed 
orationis, quae ex pluribus (ut exposui) translationi- 
bus connexa sunt ? Hasc autem, qua: aut immutata 
esse dixi, aut aiiter intelligenda, ac dicerentur, sunt 
translata quodam modo. Ita fit, ut omnis singulorum 
verborum virtus atque laus tribus exsistat ex rebus : 
si aut vetustum verbum sit, quod tamen consuetudo 
ferre possit ; aut factum vel conjunctione, vel novi- 
tate, m quo item est auribus consuetudinique [par- 
cendum ; ] aut translatum, quod maxime, tamquam 
stellis quibusdam, notat et illuminat orationem. 

Sequitur continuatio verborum, quas duas res 
maxime, coilocationem primum, deinde modum 
quemdam formamque, desiderat Collocationis est 
componere et struere verba sic, ut neve asper eorum 
concursus neve hiulcus sit, sed quodammodo coag- 
mentatus et laevis. In quo lepide in soceri mei per- 
sona lusit is, qui elegantissime id facere potuit, Lu- 
cilius, 

" Quam lepide lexeis compostaa ! ut tesserula? 

omnes 
[Endo] pavimento, atque emblemate vermicu . 

lato." 

Qua3 cum dixisset in Albucium illudens, ne a me 
quidem abstinuit : 

" Crassum habeo generum, ne rhetoricotero' tu 
sis." 

Quid ergo ? iste Crassus, quoniam ejus abuteris no- 
mine, quid efficit ? idem illud scilicet, ut ille voluit, 
et ego vellem, melius aliquanto, quam Albucius : 
verum in me quidem lusit ille, ut solet. Sed est ta- 
men haac collocatio conservanda verborum, de qua. 
loquor, qua? junctam orationem efficit, quae coha^. 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 44. 337 

rcntem, quae lencm, quae aequabiliter fluentem. Icl 
assequemini, si verba extrema cum consequentibus 
primis ita jungetis, ut ne aspere concurrant, neve 
vastius diducantur. 

XLI V. Hanc diligentiam subsequitur modus etiam 
et forma verborum, quod, jam vereor, ne huic Ca- 
tulo videatur esse puerile. Versus enim veteres illi 
in hac soluta oratione propemodum, hoc est, nu- 
meros quosdam, nobis esse adhibendos putaverunt. 
Interspirationis enim, non defatigationis nostrae, ne- 
que librariorum notis, sed verborum et sententiarum 
modo, interpunctas clausulas in orationibus esse vo- 
luerunt : idque princeps Isocrates instituisse fertur ; 
ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem, 
delectationis atque aurium causa, (quemadmodum 
scribit discipulus ejus Naucrates) numeris adstringe- 
ret. Namque haec duo musici, qui erant quondam 
iidem poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum 
atque cantum, ut et verborum numero, et vocum 
modo, [delectatione] vincerent aurium satietatem. 
Haec igitur duo (vocis dico moderationem, et verbo- 
rum conclusionem), quoad orationis severitas pati 
possit, a poetica ad eloquentiam traducenda duxe- 
runt. 

In quo illud est vel maximum, quod versus in 
oratione si efhcitur conjunctione verborum, vitium 
est ; et tamen eam conjunctionem, sicuti versum, 
numerose cadere, et quadrare, et perfici volumus. 
Neque est ex multis res una, quae magis oratorem 
ab imperito dicendi, ignaroque distinguat, quam 
quod iile rudis incondite fundit, quantum potest, et 
id, quod dicit, spiritu, non arte, determinat ; orator 
autem sic illigat sententiam verbis, ut eam numero 
quodam complectatur, et adstricto et soluto. Nam, 
cum vinxit modis et forma, relaxat et liberat im- 
mutatione ordinis, ut verba neque alligata sint quasi 
certa aliqua lege versus, neque ita soluta, ut va- 
gentur. 

(Rhetor.) vol. i, 2c 



338 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 46. 

XLV. Quonam igitur modo tantum munus insis- 
temus, ut arbitremur nos hanc vim numerose dicendi 
consequi posse ? Non est res tam difficilis, quam 
necessaria : nihil est enim tam tenerum, neque tam 
flexibile, neque quod tam facile sequatur, quocum- 
que ducas, quam oratio. Ex hac versus, ex eadem 
dispares numeri conficiuntur ; ex hac haec etiam so- 
luta variis modis, multorumque generum, oratio. 
Non enim sunt alia sermonis, alia contentionis verba : 
neque ex alio genere ad usum quotidianum, alio ad 
scenam pompamque sumuntur ; sed ea nos cum ja- 
centia sustulimus e medio, sicut mollissimam ceram, 
ad nostrum arbitrium formamus et fingimus. Itaque 
tum graves sumus, tum subtiles, tum medium quid- 
dam tenemus : sic institutam nostram sententiam 
sequitur orationis genus ; idque ad omnem rationem, 
et aurium voluptatem, et animorum motum, muta- 
tur et vertitur. 

Sed, ut in plerisque rebus incredibiliter hoc natura 
est ipsa fabricata ; sic in oratione, ut ea, quae max- 
imam utilitatem in se continerent, eadem haberent 
plurimum vel dignitatis, vel saepe etiam venustatis. 
Incolumitatis ac salutis omnium causa. videmus hunc 
statum esse hujus totius mundi atque naturae, rotun- 
dum ut ccelum, terraque ut media sit, eaque sua. vi 
nutuque teneatur ; sol ut circumferatur, ut accedat 
ad brumale signum, et inde sensim adscendat in di- 
versam partem ; ut luna accessu et recessu suo solis 
lumen accipiat ; ut eadem spatia quinque stellae dis- 
pari motu cursuque conficiant. Haec tantam habent 
vim, ut paulum immutata cohaerere non possint $ 
tantam pulchritudinem, ut nulla species ne excogi- 
tari quidem possit ornatior. Referte nunc animum 
ad hominum, vel etiam caeterarum animantium, for- 
mam et figuram : nullam partem corporis sine aliqua 
necessitate affictam, totamque formam quasi perfec- 
tam reperietis arte, non casu. 

XLVL Quid in arboribus, in quibus non truncus, 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 47. 339 

non rami, non folia sunt dcnique, nisi ad suam reti- 
nendam conservandamque naturam ? nusquam ta- 
men est ulla pars, nisi venusta. Linquamus na- 
turam, artcsque videamus. Quid tam in navigio ne- 
cessarium, quam latera, quam cavernae, quam prora, 
quam puppis, quam antennae, quam vela, quam 
mali ? quae tamen hanc habent in specie venustatem, 
ut non solum salutis, sed etiam voluptatis causa, in 
venta esse videantur. Columnae et templa et porticus 
sustinent : tamen habent non plus utilitatis, quam 
dignitatis. Capitolii fastigium illud, et caeterarum 
aedium, non venustas, sed necessitas ipsa, fabricata 
est : nam cum esset habita ratio, quemadmodum ex 
utraque tecti parte aqua delabcretur ; utilitatem tem- 
pli fa:,tigii dignitas consecuta est ; ut, etiamsi in co?lo 
statueretur, ubi imber esse non posset, nullam sine 
fastigio dignitatem habiturum esse videatur. 

Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut 
utilitatem, ac prope necessitatem, suavitas quaedam 
et lepos consequatur. Clausulas enim, atque inter- 
puncta verborum, animae interclusio atque angustiae 
spiritus attulerunt. Id inventum ita est suave, ut, si 
cui sit infinitus spiritus datus, tamen eum perpetuare 
verba nolimus : id enim auribus nostris gratum est 
inventum, quod hominum lateribus non tolerabile 
solum, sed etiam facile, esse posset. 

XLVII. Longissima est igitur complexio verbo- 
rum, quae volvi uno spiritu potest. Sed hic naturae 
modus est, artis alius : nam cum sint numeri plures ; 
iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore 
Aristoteles, Catule, vester, qui natura. tamen incur- 
runt ipsi in orationem sermonemque nostrum ; sed 
sunt insignes percussiones eorum numerorum, et mi- 
nuti pedes. Quare primum ad heroum nos dactyli et 
anapaesti et spondei pedem invitat ; in quo impune 
progredi licet duo duntaxat pedes, aut paulo plus, 
ne plane in versum aut similitudinem versuum inci- 
damus. Aliae sunt geminae, quibus hi tres heroi 



340 DE ORATORE, Lib. III. Cai\ 48. 

pedes in principia continuandorum verborum satis 
decore cadunt. 

Probatur autem ab eodem illo maxime paeon ; qui 
est duplex. Natn aut a longa, oritur, quam tres 
breves consequuntur, ut heec verba, Desinite, Inci- 
pite, Comprimite ; aut a brevibus deinceps tribus, 
extrema producti, atque longa, sicut illa sunt, !)<>- 
muerant, Sonipedes. Atque illi philosopho ordiri 
placet a superiore pseone, posteriore tinire. Est au- 
tem paoon hic posterior, non syilabarum numero, sed 
aurium mensura (qucd est acrius judicium et cer- 
tius), par fere cretico, qui est ex longa et brevi et 
longa: ut 

" Quid petam praesidii, aut exsequar ? quove 
nunc ?" 

a quo numero exorsus est Fannius, " Si, Quirites, 
minas illius." Hunc ille clausuUs aptiorem putat, 
quas vult longa plerumque syllaba terminari. 

XLVIII. Neque vero haec tam acrem curam di- 
ligentiamque desiderant, quam est illa poetarum ; 
quos necessitas cogit, et ipsi numeri ac modi, sic 
verba versu includere, ut nihil sit, ne spiritu quidem 
minimo, brevius aut longius quam necesse est. Li- 
berior est oratio ; et plane, ut dicitur, sic et est vere 
soluta ; non ut fugiat tamen, aut erret, sed ut, sine 
vinculis, sibi ipsa moderetur. Namque ego illud as- 
sentior Theophrasto, qui putat orationem, quae qui- 
dem sit polita atque facta quodammodo, non ad- 
stricte, sed remissius, numerosam esse oportere. Et- 
enim, sicut ille suspicatur, ex illis modis, quibus hic 
usitatus versus efficitur, post anapasstus, procerior 
quidam numerus, elfloruit ; inde ille Hcentior et di- 
vitior rluxit dithyrambus ; cujus membra et pedes, 
ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diftusa. 
Et, si numerosum est id in omnibus sonis atque vo- 
cibus, quod habet quasdam impressiones, et quod 
metiri possumus intervallis aequalibus ; recte genus 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 40. 341 

hoc numerorum, dummodo ne continuum sit, in ora- 
tionis laude ponetur. Nam si rudis et impolita pu- 
tanda est illa sine intervallis loquacitas perennis et 
profluens, quid est aliud causae, cur repudietur, nisi 
quod hominum aures vocem natura modulantur 
ipsaj ? quod fieri, nisi inest numerus in voce, non 
potest. 

Numerus autem in continuatione nullus est : di- 
stinctio, et a2qualium,et saepe variorum intervallorum 
percussio, numerum conficit ; quem in cadentibus 
guttis, quod intervallis distinguuntur, notare pos- 
sumus ; in amni praxipitante non possumus. Quod 
si continuatio verborum ha?c soluta multo est aptior 
atque jucundior, si est articulis membrisque distincta, 
quam si continuata ac producta ; membra illa modi- 
ficata esse debebunt : quae si in extremo breviora 
sunt, infringitur ille quasi verborum ambitus : sic 
enim has orationis conversiones Graeci nominant. 
Quare aut paria esse debent posteriora superioribus, 
extrema primis, aut (quod etiam est melius et jucun- 
dius) longiora. 

XLIX. Atque haec quidem ab iis plulosophis, 
quos tu maxime diligis, Catule, dicta sunt ; quod eo 
saepius testificor, ut, auctoribus laudandis, ineptia- 
rum crimen effugiam. 

Quarum tandem ? inquit Catulus ; aut quid dis- 
putatione ista afferri potest elegantius, aut omnino 
dici subtilius ? At enim vereor, inquit Crassus, ne 
haec aut difficihora istis ad persequendum esse vide- 
antur, aut, quia non traduntur in vulgari ista dis- 
ciplina, nos ea majora ac difficiliora videri velle vi- 
deamur. Tum Catulus, Erras, inquit, Crasse, si aut 
me, aut horum quemquam, putas a te haec opera 
quotidiana et pervagata exspectare. Ista, quae dicis, 
dici volumus ; neque tam dici, quam isto dici modo : 
neque tibi hoc pro me solum, sed pro his ommbus, 
sine ulla dubitatione respondeo. Ego vero, mquit 
Antonius, inveni tandem, quem negaram in eo, 
2 g 3 



342 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 50. 

quem scripsi, libello, me invenisse, eloquentem. Sed 
eo te ne laudandi quidem causa interpellavi, ne quid 
de hoc tam exiguo sennonis tui tempore, verbo uno 
meo, diminueretur. 

Hanc igitur, Crassus inquit, ad legem, cum ex- 
ercitatione, tum stilo (qui et alia, et hoc maxime or- 
nat ac limat), formanda vobis oratio est. Neque ta- 
men hoc tanti laboris est, quanti videtur : nec sunt 
haec rhythmicorum ac musicorum acerrima norma 
dirigenda : et efficiendum est illud modo vobis, ne 
fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius, ne ex- 
currat longius ; ut membris distinguatur, ut conver- 
siones habeat absolutas. Neque semper utendum est 
perpetuitate, et quasi conversione verborum, sed sa?pe 
carpenda membris minutioribus oratio est ; quag ta- 
men ipsa membra sunt numeris vincienda. 

Neque vos pason aut herous ille conturbet : ipsi 
occurrent orationi : ipsi, inquam, se offerent, et re- 
spondebunt, non vocati. Consuetudo modo illa sit 
scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur, 
eorumque verborum junctio nascatur a proceris nu- 
meris ac liberis, maxime heroo et pasone posteriore 
aut cretico ; sed varie distincteque considat. Notatur 
enim maxime similitudo in conquiescendo : et, si 
primi et postremi illi pedes sunt hac ratione servati, 
medii possunt latere, modo ne circuitus ipse verbo- 
rum sit aut brevior quam aures exspectent, aut lon- 
gior quam vires atque anima patiatur. 

L. Clausulas autem diligentius etiam servandas 
esse arbitror, quam superiora ; quod in his maxime 
perfectio atque absolutio judicatur : nam versus a?que 
prima, et media, et extrema pars attenditur ; qui 
debilitatur, in quacumque sit parte titubatum. In 
oratione autem, prima pauci cernunt, postrema ple- 
rique : qua3, quoniam apparent et intelliguntur, va- 
rianda sunt, ne aut animorum judiriis repudientur, 
aut aurium satietate. Duo enim aut tres sunt fere 
extremi servandi et notandi pedes, si modo non bre- 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 51. 343 

viora et praecisa erunt superiora ; quos aut choreos, 
aut heroos, aut alternos esse oportebit, aut in pa^one 
illo posteriore, quem Aristoteles probat, aut ei pari 
cretico. Horum vicissitudines efficient, ut neque ii 
satientur, qui audient, fastidio similitudinis, nec nos 
id, quod faciemus, opera dedita facere videamur. 

Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, 
Catule, meministi, solitus est versus hexametros 
aliosque variis modis atque numeris fundere ex tem- 
pore, tantumque hominis ingeniosi ac memoris va- 
luit exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate con- 
jecisset in versum, verba sequerentur; quanto id 
facilius in oratione, exercitatione et consuetudine ad- 
hibita, consequemur ? 

Illud autem ne quis admiretur, quonam modo 
haec vulgus imperitorum in audiendo notet ; cum in 
omni genere, tum in hoc ipso, magna qusedam est 
vis incredibilisque naturse. Omnes enim tacito quo- 
dam sensu, sine ulla arte aut ratione, quas sint in 
artibus ac rationibus recta ac prava, dijudicant : id- 
que cum faciunt in picturis, et in signis, et in aliis 
operibus, ad quorum intelligentiam a natura. minus 
habent instrumenti ; tum multo ostendunt magis in 
verborum, numerorum, vocumque judicio ; quod ea 
sunt in communibus infixa sensibus, neque earum 
rerum quemquam funditus natura voluit esse exper- 
tem. Itaque non solum verbis arte positis moventur 
omnes, verum etiam numeris ac vocibus. Quotus 
enim quisque est, qui teneat artem numerorum ac 
modorum ? At in his si paulum modo offensum est, 
ut aut contractione brevius fieret, aut productione 
longius, theatra tota reclamant. Quid ? hoc non 
idem fit in vocibus, ut a multitudine et populo, non 
modo catervae atque conventus, sed etiam ipsi sibi 
singuli discrepantes, ejiciantur ? 

LI. Mirabile est, cum plurimum in faciendo in- 
tersit inter doctum et rudem, quam non multum 
differat in judicando. Ars enim, cum a natura pro- 



344 DE ORATORE, Lip. III. Cap. 52. 

fecta sit, nisi [natura] moveat ac delectet, nihil sane 
egisse videatur. Nihil est autem tam cognatum men- 
tibus nostris, quam numeri atque voces ; quibus et 
excitamur, et incendimur, et lenimur, et languesci- 
mus, et ad hilaritatem, et ad tristitiam, saepe deduci- 
mur : quorum illa summa vis canninibus est aptior 
et cantibus, non neglecta, ut mihi videtur, a Numa, 
rege doctissimo, majoribusque nostris, ut epularum 
sollennium fides ac tibiae, Saliorumque versus, indi- 
cant ; maxime autem a Graecia vetere celebrata. 
Quibus utinam similibusque de rebus disputari, 
quam de puerilibus his verborum translationibus, 
maluissetis ! 

Verum, ut in versu vulgus, si est peccatum, videt : 
sic, si quid in nostra oratione clauchcat, sentit. Sed 
poetae non ignoscit ; nobis concedit : tacite tamen 
omnes non esse illud, quod diximus, aptum perfec- 
tumque cernunt. Itaque illi veteres, (sicut hodie 
etiam nonnullos videmus) cum circuitum et quasi 
orbem verborum conficere non possent, (nam id 
quidem nuper vel posse vel audere co?pimus) terna, 
aut bina, aut nonnulli singula etiam verba dicebant : 
qui, in illa infantia naturah, (illud quod aures ho- 
minum flagitabant) tendebant tamen, ut et illa essent 
paria, quae dicerent, et aequalibus interspirationibus 
uterentur. 

LII. Exposui fere, ut potui, quae maxime ad or- 
natum orationis pertinere arbitrabar. Dixi enim de 
singulorum laude verborum; dixi de conjunctione 
eorum ; dixi de numero atque forma. Sed, si habi- 
tum orationis etiam, et quasi colorem ahquem, re- 
quiritis, est et plena quaedam, sed tamen teres ; et 
tenuis, non sine nervis ac viribus ; et ea, quae parti- 
ceps utriusque generis quadam mediocritate lauda- 
tur. His tribus figuris insidere quidam venustatis, 
non fuco illitus, sed sanguine diffusus, debet color. 
Tum denique nobis hic orator ita conformandus est 
et verbis et sententiis, ut, quemadmodum qui utun- 



DE ORATORE, Liu. III. Cap. 53. 345 

tur armis aut palajstra, non solum sibi vitandi aut 
feriendi rationem esse habendam putant, sed etiam, 
ttt cum venustatc moveantur ; sic verbis quidem ad 
aptam conipositionem et decentiam, sententiis vcro 
ad gravitatem orationis, utatur, [ut ii, qui in armo- 
rum tractatione vcrsantur.] 

Formantur autem et verba, et sententiae pame in- 
numerabiles, quod satis scio notum esse vobis : sed 
inter conformationem verborum et sententiarum hoc 
interest, quod verborum tollitur, si verba mutaris ; 
sententiarum permanet, quibuscumque verbis uti 
velis. Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonen- 
dos puto, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod 
quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis 
verbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequen- 
ter, interdumque factis, raro autem etiam pervetus- 
tis. In perpetua autem oratione, cum et conjunctio- 
nis lenitatem, et numerorum, quam dixi, rationem 
tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et 
frequentanda omnis oratio, sententiarum atque ver- 
borum. 

LIII. Nam et commoratio una in re permultum 
movet, et illustris explanatio, rerumque, quasi ge- 
rantur, sub adspectum paene subjectio ; quae et in 
exponenda re plurimum valet, et ad illustrandum id 
quod exponitur, et ad amplificandum ; ut iis, qui 
audient, illud, quod augebimus, quantum efficere 
oratio poterit, tantum esse videatur : et huic con- 
traria saepe percursio est, et plus ad intelligendum, 
quam dixeris, significatio, et distincte concisa bre- 
vitas, et extenuatio, et huic adjuncta illusio, a prae- 
ceptis Caesaris non abhorrens : et ab re longa di- 
gressio ; in qua cum fuerit delectatio, tum reditus 
ad rem aptus et concinnus esse debtbit : propositic- 
que, quid sis dicturus, ct ab eo, quod est dictum, 
sejunctio, et reditus ad propositum, et iteratio, et 
rationis apta conclusio: tum, augendi minuendive 
causa, veritatis superlatio atque trajectio: etrogatio, 



34G DE ORATORE, Lib. III. Cap. 54. 

atque huic finitima quasi percontatio, expositioque 
sententicB suae : tum illa, quac maxime quasi irrepit 
in hominum mentes, alia dicentis, ac significantis, 
dissimulatio ; [quae est perjucunda, cum, in oratione, 
non contentione, sed sermone tractatur:] deinde du- 
bitatio, tum distributio, tum correctio, vel ante, vel 
postquam dixeris, vel cum aliquid a te ipse rejicias : 
praemunitio est etiam ad id, quod aggrediare, et tra- 
jectio in ahum : communicatio, quas est quasi cum 
iis ipsis, apud quos dicas, dehberatio : morum ac 
vitaa imitatio, vel in personis, vel shie ilhs, magnum 
quoddam ornamentum orationis, et aptum ad animos 
conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad com- 
movendos : personarum ficta inductio, vel gravissi- 
mum lumen augendi ; descriptio, erroris inductio, 
ad hilaritatem impulsio : ante occupatio : tum duo 
illa, qua3 maxime movent, simihtudo et exemplum, 
digestio, interpeUatio, contentio, reticentia, commen- 
datio, vox quaedam hbera, atque etiam effrenatio, 
augendi causa. : iracundia, objurgatio, promissio, de- 
precatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, 
non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, 
laesio, optatio, atque exsecratio. His fere luminibus 
illustrant orationem sententiae. 

LIV. Orationis autem ipsius, tamquam armorum, 
est vel ad usum comminatio et quasi petitio, vel ad 
venustatem ipsa tractatio. Nam et geminatio verbo- 
rum habet interdum vim, leporem ahas ; et paulum 
immutatum verbum atque deflexum, et ejusdem verbi 
crebra tum a primo repetitio, tum in extremum con- 
versio, et in eadem verba impetus et concursio, et 
adjunctio, et progressio, et ejusdem verbi crebrius po- 
siti quasdam distinctio, et revocatio verbi, et illa, quae 
similiter desinunt, aut quae cadunt similiter, aut quae 
paribus paria referuntur, aut qua? sunt inter se similia. 
Est etiam gradatio quaedam, et conversio, et verborum 
concinna transgressio, et contrarium, et dissolutum, 
et dechnatio, et reprehensio, et exclamatio, et immi- 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. 55. 347 

nutio, et quod in multis casibus ponitur, et qucd, de 
singulis rebus propositis ductum, refertur ad singula, 
et ad propositum subjecta ratio, et item in distributis 
supposita ratio, et permissio, et rursum atia dubitatio, 
et improvisum quiddam, et dinumeratio, et alia cor- 
rectio, et dissipatio, et quod continuatum, et inter- 
ruptum, et imago, et sibi ipsi responsio, et immu- 
tatio, et disjunctio, et ordo, et relatio, et digressio, et 
circumscriptio. Haec enim sunt fere, atque horum 
similia, (vel plura etiam esse possunt) quae senten- 
tiis orationem, verborumque conformationibus, illu- 
minent. 

LV. Qua3 quidem te, Crasse, video, inquit Cotta, 
quod nota esse nobis putes, sine definitionibus et 
sine exemplis effudisse. Ego vero, inquit Crassus, ne 
illa quidem, quae supra dixi, nova vobis esse arbi- 
trabar ; sed voluntati vestrum omnium parui. His 
autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior es- 
sem, qui, ipse jam praecipitans, me quoque haec prae- 
cipitem paene evolvere coegit. Sed tamen hujus ge- 
neris demonstratio est, et doctrina ipsa, vulgaris : 
usus autem gravissimus, et in hoc toto dicendi studio 
difticillimus. 

Quamobrem, quoniam de ornatu omni orationis 
sunt omnes, si non patefacti, at certe commonstrati 
loci ; nunc, quid aptum sit, hoc est, quid maxime 
deceat in oratione, videamus : quamquam id quidem 
perspicuum est, non omni causae, nec auditori, neque 
personae, neque tempori, congruere orationis unum 
genus. Nam et causae capitis alium quemdam verbo- 
rum sonum requirunt, alium rerunr privatarum at- 
que parvarum : et aliud dicendi genus deliberationes, 
aliud laudationes, aliud judicia, aliud sermones, aliud 
consolatio, aliud objurgatio, aliud disputatio, ahud 
historia desiderat Refert etiam, qui audiant, sena- 
tus, an populus, an judices, frequentes, an pauci, an 
singuli : et, quales ipsi quoque oratores, qua sint 
aetate, honore, auctoritate, debet videri : tempus pacis 



348 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 57. 

an belli, festinationis an otii. Itaque hoc loco nihil 
sane est, quod praecipi posse videatur, nisi ut figuram 
orationis plenioris, et tenuioris, et item illius medio- 
cris, ad id, quod agimus, accommodatam deligamus. 
Ornamentis iisdem uti fere licebit, alias contentius, 
alias submissius : omnique in re posse, quod deceat, 
facere, artis et naturae est; scire, quid quandoque 
deceat, prudentise. 

LVI. Sed haec ipsa omnia perinde sunt, ut agun- 
tur. Actio, inquam, in dicendo una dominatur. Sine 
hac summus orator esse in numero nullo potest : me- 
diocris, hac instructus, summos saepe superare. Huic 
primas dedisse Demosthenes dicitur, cum rogaretur, 
quid in dicendo esset primum ; huic secundas, huic 
tertias. Quo mihi melius etiam illud ab yEschine 
dictum videri solet; qui, cum propter ignominiam 
judicii cessisset Athenis, et se Rhodum contulisset, 
rogatus a Rhodiis, legisse fertur orationem illam 
egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthe- 
nem dixerat : qua. perlecta, petitum est ab eo postri- 
die, ut legeret illam etiam, quae erat contra a De- 
mosthene pro Ctesiphonte edita : quam cum suavis- 
sima et maxima voce legisset, admirantibus omnibus, 
Quanto, inquit, magis admiraremini, si audissetis 
ipsum ? Ex quo satis significavit, quantum esset in 
actione, qui orationem eamdem aliam esse putaret, 
actore mutato. 

Quid fuit in Graccho (quem tu, Catule, melius 
meministi), quod, me puero, tantopere ferretur ? 
" Quo me miser conferam ? quo vertam ? in Capi- 
toliumne ? at fratris sanguine redundat : an domum ? 
matremne ut miseram lamentantemque videam et 
abjectam ?" Quae sic ab illo acta esse constabat, ocu- 
lis, voce, gestu, inhnici ut lacrymas tenere non possent. 
Haec eo dico pluribus, quod genus hoc totum ora- 
tores, qui sunt veritatis ipsius actores, reliquerunt; 
imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt. 

LVII. Ac, sine dubio, in omni re vincit imita- 



DE ORATORE, Lib. Iir. Cak 58. 349 

tionem veritas : sed ea si satis in actione efficeret ipsa 
per sese, arte profecto non egeremus. Verum, quia 
aniini permotio, quae maxime aut declaranda aut 
imitanda est actione, perturbata saepe ita est, ut ob- 
scuretur ac paene obruatur ; discutienda sunt ea, quae 
obscurant ; et ea, quae sunt eminentia et promta, su- 
menda. Omnis enim motus animi suum quemdam a 
natura habet vultum, et sonum, et gestum : totum- 
que corpus hominis, et ejus omnis vultus, omnesque 
voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu 
animi quoque sunt pulsae. Nam voces, ut chordae, 
sunt intentae, quae ad quemque tactum respondeant; 
acuta, gravis, cita, tarda, magna, parva ; quas tamen 
inter omnes est suo quaeque in genere mediocris. 
Atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, 
lene, asperum : contractum, diffusum : continenti 
spiritu, intermisso ; fractum, scissum ; flexo sono 
attenuatum, inflatum. Nullum est enim horum si- 
milium generum, quod non arte ac moderatione 
tractetur. Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad va- 
riandum colores. 

LVIII. Aliud enim vocis genus iracundia sibi 
sumat, acutum, incitatum, crebro incidens : 

" Impius hortatur me frater, ut meos malis miser 
Manderem natos :" 

et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti, 

" Segregare abs te ausus :" 



" Ecquis hoc animadvertit ? vincite :" 

et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac mceror; 
flexibile, plenum, interruptum, flebili voce : 

" Quo nunc me vertam ? quod iter incipiam in- 

gredi ? 
Domum paternamne ? amie ad Peliae filias ?" 
Uihctor.) vol. i. 2 n 



350 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 58. 

et illa, 

" O pater ! o patria ! o Priami domus !" 

et quee sequuntur ; 

" Haec omnia vidi inflammari, 
Priamo vi vitam evitari." 

Aliud metus, demissum, et heesitans, et abjectum : 

" Multi' modis sum circumventus, morbo, exsilio, 

atque inopia : 
Tum pavor sapientiam mihi omnem exanimato 

expectorat : 
Alter terribilem minitatur vitae cruciatum et ne- 

cem : 
Quae, nemo est tam firmo ingenio, et tanta confi- 

dentia, 
Quin refugiat timido sanguen, atque exalbescat 

metu". . . . 

Aliud vis : contentum, vehemens, hmninens quadam 
incitatione gravitatis : 

" Iterum Thyestes Atreum attractum advenit ; 
Iterum jam aggreditur me, et quietum exsuscitat. 
Major mihi moles, majus miscendum 'st malum, 
Qui illius acerbum cor contundam et comprimam." 

Ahud voluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum 

ac remissum : 

" Sed mihi cum detulit coronam ob [collocandas] 

nuptias, 
Tibi ferebat, cum simulabat sese alteri dare : 
Tum ad te ludibunda docte et delicate detuht." 

Ahud molestia, sine commiseratione grave quiddam, 
et uno pressu, ac sono obductum : 

" Qua tempestate Paris Helenam innuptis junxit 
nuptiis, 



DE ORATORE, Lin. III. Cap. 59. 351 



Ego tnxn gravida, expletis jam fere ad pariendum 

mer.sibus : 
Per ideni tcmpus Polydorum Hecuba partu pos- 

tremo parit." 



LIX. Omncs autem hos motus subsequi debet 
gestus, non hic verba exprimens, scenicus, sed uni- 
versam rem et. senter.tiam, non dtmonstratione, sed 
signiticatione declarans, laterum inflexione hac forti 
ac virili, non ab scena et histrionibus, sed ab armis, 
aut etiam a palastra. 3Ianus autem minus arguta, 
digitis subsequens vcrba, non exprimens : brachium 
procerius projectum, quasi quoddam telum orationis : 
supplosio pedis in contentionibus aut incipiendis aut 
tiniendis. 

Sed in ore sunt omnia. In eo autem ipso domina- 
tus est cmnis oculorum ; quo melius nostri illi senes, 
qui personatum ne Roscium quidem magnopere lau- 
dabant. Animi est enim omnis actio ; et imago ani- 
mi vultus est, indices cculi : nam hacc est una pars 
corpcris, qua?, quot animi motus sunt, tot signitica- 
tiones et commutationes possit efficere : neque vero 
est quisquarn, qui, eadem contuens, efficiat. Theo- 
phrastus quidem, Tauriscum quemdam, dixit, acto- 
rem aversum solitum esse dicere, qui in agendo, con- 
tuens aliquid, pronuntiaret. Quare oculorum est 
magna moderatio : nam oris non est nimium mu- 
tanda species, ne aut ad ineptias, aut ad pravitatem 
aliquam, deferamur. Oculi sunt, quorum tum inten- 
tione, tum remissione, tum conjectu, tum hilaritate, 
motus animorum significemus apte cum genere ipso 
orationis : est enim actio quasi sermo corporis ; quo 
magis menti congruens esse debet. Oculos autem 
natura nobis, ut equo et leoni setas, caudam, aures, 
ad motus animorum declarandos, dedit. Quare, in 
hac nostra actione, secundum vocem, vultus valet : 
is autem oculis gubernatur. Atque in iis omnibus, 



352 DE ORATORE, Lib. III. Cap. GO. 

quae sunt actionis, inest quacdam vis a natura. data : 
quare etiam hac imperiti, hac vulgus, hac denique 
barbari, maxime commoventur. Verba enim nemi- 
nem movent, nisi eum, qui ejusdem lingua? societate 
conjunctus est ; sententiaeque saepe acutae non acuto- 
rum hominum sensus praetervolant : actio, quae prae 
se motum animi fert, omnes movet : iisdem enim 
omnium animi motibus concitantur ; et eos iisdem 
notis et in aliis agnoscunt, et in se ipsi indicant. 

LX. Ad actionis autem usum atque laudem, 
maximam sine dubio partem vox obtinet ; quae pri- 
mum est optanda nobis ; deinde, quaecumque erit, 
ea tuenda. De quo illud jam nihil ad hoc praecipiendi 
genus, quemadmodum voci serviatur : equidem mag- 
nopere censeo serviendum : sed illud videtur ab hu- 
jus nostri sermonis officio non abhorrere, quod, (ut 
dixi paulo ante) plurimis in rebus, quod maxime 
est utile, id nescio quo pacto etiam decet maxime. 
Nam, ad vocem obtinendam, nihil est utihus, quam 
crebra mutatio ; nihii perniciosius, quam effusa sine 
intermissione contentio. 

Quid ? ad aures nostras, et actionis suavitatem, 
quid est vicissitudine, et varietate, et commutatione 
aptius ? Itaque idem Gracchus (quod potes audire, 
CatuJe, ex Erycino cliente tuo, literato homine, quem 
servum sibi ille habuit ad manum) cum eburneola 
sohtus est habere fistula, qui staret occulte post ip- 
sum, cum concionaretur, peritum hominem, qui in- 
flaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum 
excitaret, aut a contentione revocaret. Audivi, me- 
hercule, inquit Catulus ; et saepe sum admiratus 
hominis cum diligentiam, tum etiam doctrinam et 
scientiam. Ego vero, inquit Crassus ; ac doleo qui- 
dem, illos viros in eam fraudem in republica esse de- 
lapsos : quamquam ea tela texitur, et ea incitatur in 
civitate ratio vivendi, ac posteritati ostenditur, ut 
eorum civium, quos nostri patres non tulerunt, jam 



DE ORATORE, Lib. III. Cap. Cl. 353 

similes habere cupiamus. Mitte, obsecro, inquit, 
Crasse, Julius, sermonem istum ; et te ad Gracchi 
fistulam refer; cujus ego nondum plane rationem 
intelligo. 

LXL In omni voce, inquit Crassus, est quoddam 
medium, sed suum cuique voci. Hinc gradatim ad- 
scendere vocem utile et suave est ; (nam a principio 
clamare, agreste quiddam est ;) et idem illud ad fir- 
mandam est vocem salutare. Deinde est quoddam 
contentionis extremum, (quod tamen infeiius est, 
quam acutissimus clamor) quo te fistula progredi 
[non] sinet, et tamen ab ipsa contentione revocabit. 
Est item contra quiddam in remissione gravissimum, 
quoque, tamquam sonorum gradibus, descenditur. 
Haec varietas, et hic per omnes sonos vocis cursus, 
et se tuebitur, et actioni afFeret suavitatem. Sed fis- 
tulatorem domi relinquetis ; sensum hujus consue- 
tudinis vobiscum ad forum deferetis. 

Edidi, quaj potui, non ut volui, sed ut me tempo- 
ris angustia? coegerunt Scitum est enim causam 
conferre in tempus, cum afferre plura, si cupias, non 
queas. 

Tu vero, inquit Catulus, collegisti omnia (quan- 
tum ego possum judicare) ita divinitus, ut non a 
Gnecis didicisse, sed eos ipsos hax docere posse, 
videare. Me quidem istius sermonis participem fac- 
tum esse gaudeo : ac vellem, ut meus gener, sodalis 
tuus, Hortensius, affuisset ; quem quidem ego con- 
fido omnibus istis laudibus, quas tu oratione com- 
plexus es, excellentem fore. Et Crassus, " Fore" 
dicis ? inquit : ego vero esse jam judico : et tum 
judicavi, cum, me consule, in senatu causam defen- 
dit Africa?, nuperque etiam magis, cum pro Bithy- 
niae rege dixit. Quamobrem recte vides, Catule : 
nihil enim isti adolescenti, neque a natura neque a 
doctrina, deesse sentio. Quo magis est tibi, Cotta, et 
tibi, Sulpici, vigilandum ac laborandum : non enim 
ille mediocris orator vestra? quasi succrescit aetati, sed 
2 n 3 



354 DE ORATORE, Lib. III. Cap. 01. 

et ingenio peracri, et studio flagranti, et doctrina ex- 
imia, et memoria singnlari. Cui quamquam faveo, 
tamen illum aetati suae praestare cupio : vobis vero 
illum tanto minorem praecurrere vix honestum est. 
Sed jam surgamus, inquit, nosque curemus ; et ali- 
quando ab hac contentione disputationis animos nos- 
tros, curamque laxemus. 



M. TULLII CICERONIS 

DE 

CLARIS ORATORIBUS 
L I B E R, 

QUI DICITUR 

BRUTUS. 



I. Cum, e Cilicia decedens, Rhodum venissem, 
et eo mihi de Q. Hortensii morte esset allatum, opi- 
nione omnium majorem animo cepi dolorem : nam et, 
amico amisso, cum consuetudine jucunda, tum mul- 
torum officiorum conjunctione, me privatum vide- 
bam, et interitu talis auguris dignitatem nostri col- 
legii diminutam dolebam : qua in cogitatione, et 
cooptatum me ab eo in collegium recordabar, in quo 
juratus judicium dignitatis meae fecerat, et inaugu- 
ratum ab eodem ; ex quo, augurum institutis, in 
parentis eum loco colere debebam. Augebat etiam 
molestiam, quod, magna sapientium civium bono- 
rumque penuria, vir egregius, conjunctissimusque 
mecum consiliorum omnium societate, alienissimo 
reipublicae tempore exstinctus, et auctoritatis et pru- 
dentias suae triste nobis desiderium reliquerat : dole- 
bamque, quod non, ut plerique putabant, adversa- 



356 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 2. 

rium aut obtrectatorem laudum mearum, sed socium 
potius et consortem gloriosi laboris amiseram. Et- 
enim, si, in leviorum artium studio, memorias prodi- 
tum est, poetas nobiles poetarum aqualium mcrte 
doluisse ; quo tandem animo ejus interitum ferre 
debui, cum quo certare erat gloriosius, quam omnino 
adversarium non habere ? cum praesertim non modo 
nunquam sit aut illius a me cursus impeditus, aut 
ab illo meus, sed contra semper alter ab altero adju- 
tus, et communicando, et monendo, et favendo. Sed, 
quoniam, perpetua quadam felicitate usus, ille cessit 
e vita, suo magis quam suorum civium tempore, et 
tum occidit, cum lugere facilius rempublicam posset, 
si viveret, quam juvare ; vixitque tam diu, quam li- 
cuit in civitate bene beateque vivere ; nostro incom- 
modo, detrimentoque, si est ita necesse, doleamus : 
illius vero mortis opportunitatem benevolentia potius 
quam misericordia prosequamur, ut, quotiescumque 
de clarissimo et beatissimo viro cogitemus, illum po- 
tius quam nosmetipsos diligere videamur. Nam, si 
id dolemus, quod eo jam frui nobis non licet ; nos- 
trum est id malum ; quod modice feramus, ne id 
non ad amicitiam, sed ad d&mesticam utilitatem, re- 
ferre videamur. Sin, tamquam illi ipsi acerbitatis 
aHquid acciderit, angimur ; suminam ejus felicitatein 
non satis grato animo interpretamur. 

II. Etenim, si viveret Q. Hortensius, csetera for- 
tasse desideraret una. cum reliquis bonis et fortibus 
civibus ; hunc autem, prsster ceeteros aut cum pau- 
cis, sustineret dolorem, cum forum populi Romani, 
quod fuisset quasi theatrum illius ingenii, voce eru- 
dita, et Romanis Grascisque auribus digna, spolia- 
tum atque orbatum videret. Equidem angor animo, 
non consilii, non ingenii, non auctoritatis armis egere 
rempubhcam, quce didiccram tractare, quibusque me 
assuefeceram, qua:que erant propiia cum pracstantis 
inrepublica viri, tuni benc moratae et bene constitu- 
tas civitatis. Quod si fuit in republica tempus ullum, 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 3. 357 

cum extorquere arma posset e manibus iratorum ci- 
vium boni civis auctoritas et oratio; tum profecto 
fuit, cum patrocinium pacis exclusum est aut errore 
hominum, aut timore. Ita nobismetipsis accidit, ut, 
quamquam essent multo magis alia lugenda, tamen 
hoc doleremus, quod, quo tempore aetas nostra, per- 
functa rebus amphssimis, tamquam in portum con- 
fugere deberet, non inertiae neque desidia:, sed otii 
moderati atque honesti ; cumque ipsa oratio jam 
nostra canesceret, haberetque suam quamdam maturi- 
tatem, et quasi senectutem ; tum arma sunt ea sumta, 
quibus ilh ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quem- 
admodum salutariter uterentur, non reperiebant. 
Itaque ii mihi videntur fortunate beateque vixisse, 
cum in caeteris civitatibus, tum maxime in nostra, 
quibus cum auctoritate, rerumque gestarum gloria, 
tum etiam sapientiae laude, perfrui licuit : quorum 
memoria et recordatio in maximis nostris gravissi- 
misque curis jucunda sane fuit, cum in eam nuper 
ex sermone quodam incidissemus. 

III. Nam, cum inambularem in xysto, et essem 
otiosus domi, M. ad me Brutus (ut consueverat) cum 
T. Pomponio venerat, homines cum inter se con- 
juncti, tum mihi ita cari, itaque jucundi, ut eorum 
alspectu omnis, quae me angebat de republica, cura 
consederit. Quos postquam salutavi, Quid vos, in- 
quam, Brute et Attice, nunc ? quid tandem novi ? 
>«ihil sane, inquit Brutus, quod quidem aut tu au- 
dire velis, aut ego pro certo dicere audeam. 

Tum Atticus, Eo, inquit, ad te animo venimus, ut 
de republica. esset silentium, et ahquid auchremus 
potius ex te, quam te afficeremus uUa molestia. Vos 
vero, inquam, Attice, et praesentem me cura levatis, 
et absenti magna solatia dedistis : nam, vestris pri- 
mum literis recreatus, me ad pristina studia revo- 
cavi. Tum ille, Legi, inquit, perlubenter epistolam, 
quam ad te Brutus misit ex Asia, qua mihi visus est 
et monere te prudenter, et consolari amicissime. 



358 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 4. 

Recte, inquam, est visus : nam me istis scito literis, 
ex diuturna perturbatione totius valetudinis, tam- 
quam ad adspiciendam lucem, esse revocatum. At- 
que ut, post Cannensem illam calamitatem, primum 
Marcelli ad Nolam prcelio populus se Romanus 
erexit, posteaque prcsperae res deinceps multae con- 
secutae sunt ; sic, post rerum nostrarum et commu- 
nium gravissimos casus, nihil ante epistolam Bruti 
mihi accidit, quod vellem, aut quod aliqua ex parte 
sollicitudines allevaret meas. 

Tum Brutus, Volui id quidem efficere certe ; et 
capio magnum fructum, si quidem, quod volui, tanta. 
in re consecutus sum. Sed scire cupio, quae te Attici 
literae delectaverint. Istae vero, inquam, Brute, non 
modo delectationem mihi, sed etiam, ut spero, salu- 
tem, attulerunt. Salutem ? inquit ille, quodnam tan- 
dem genus istuc tam praeclarum literarum fuit ? An 
mihi potuit, inquam, esse aut gratior ulla salutatio, 
aut ad hoc tempus aptior, quam illius libri, quo me 
hic affatus, quasi jacentem excitavit ? Tum ille, 
Nempe eum dicis, inquit, quo iste omnem rerum 
memoriam breviter, et, ut mihi quidem visum est, 
perdiligenter complexus est ? Istum ipsum, inquam, 
Brute, dico librum mihi saluti fuisse. 

IV. Tum Atticus, Optatissimum mihi quidem 
est, quod dicis : sed quid tandem habuit liber iste, 
quod tibi aut novum, aut tanto usui, posset esse ? 
Ille vero et nova, inquam, mihi quidem multa, et 
eam utihtatem quam requirebam, ut, explicatis cr- 
dinibus temporum, uno in conspectu omnia viderem : 
quae cum studiose tractare ccepissem, ipsa mihi trac- 
tatio literarum salutaris fuit; admonuitque, Pompo- 
ni, ut a te ipso sumerem aliquid ad me reficiendum, 
teque remunerandum, si non pari, at grato tamen 
munere : quamquam illud Hesiodium laudatur a 
dcctis, quod eadem mensura reddere jubet, qua ac- 
ceperis, aut etiam cumulatiore, si possis. Ego autem 
voluntatem tibi profecto emetiar : sed rem ipsam 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 5. 359 

nondum posse videor ; idque ut ignoscas, a te peto. 
Nec enim ex novis (ut agricola: solent) fructibus est, 
unde tibi reddam quod accepi : sic omnis fetus re- 
pressus, exustusque siti flos veteris ubertatis exaruit ; 
nec ex conditis, qui jacent in tenebris, et ad quos 
oinnis nobis aditus, qui pame solis patuit, obstructus 
est. Seremus igitur aliquid, tamquam in inculto et 
derelicto solo ; quod ita diligenter colemus, ut im- 
pendiis etiam augere possimus largitatem tui mune- 
ris ; modo idem noster animus eflicere possit, quod 
ager, qui, cum midtos annos quievit, uberiores efterre 
frugcs solet. 

Tum dle, Ego vero et exspectabo ea, quas pollice- 
ris ; neque exigam, nisi tuo commodo ; et erunt 
milii pergrata, si solveris. Mihi quoque, inquit 
Brutus, et exspectanda sunt ea, quse Attico pollice- 
ris, etsi fortasse egoatehujus voluntarius procurator 
petam, quod ipse, cui debes, se incommodo exactu- 
rum negat. 

V. At vero, inquam, tibi ego, Brute, non solvam, 
nisi prius a te cavero, amplius eo nomine neminem, 
cujus petitio sit, petiturum. Non, mehercule, inquit, 
tibi repromittere istuc quidem ausus sim : nam hunc, 
qui negat, video flagitatorem, non illum quidem tibi 
molestum, sed assiduum tamen et acrem fore. Tum 
Pomponius, Ego vero, inquit, Brutum nihil mentiri 
puto. Videor enim jam te ausurus esse appellare ; 
quoniam longo intervallo modo primum animadverti 
paulo te hilariorem. Itaque, quoniam hic, quod mihi 
deberetur, se exacturum professus est ; quod huic 
debes, ego a te peto, 

Quidnam id ? inquam. Ut scribas, inquit, ali- 
quid : jampridem enim conticuerunt tuas literse. 
Nam, ut illos de republicii libros edidisti, nihd a te 
sane postea accepimus : eisque nosmetipsi ad veterum 
annalium memoriam comprehendendam impulsi at- 
que incensi sumus. Sed illa cum poteris, atque ut 
[possis,] rogo. 



360 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 6. 

. Nunc vero, inquit, si es animo vacuo, expone no- 
bis quod quaerimus. Quidnam est id ? inquam. Quod 
mihi nuper in Tusculano inchoasti de oratoribus, 
quando esse coepissent, qui etiam, et quales fuissent: 
quem ego sermonem cum ad Brutum tuum, vel 
nostrum potius, detulissem, magnopere hic audire se 
velle dixit. Itaque hunc elegimus diem, cum te scire- 
mus esse vacuum. Quare, si tibi est commodum, 
ede illa, quae ccrperas, et Bruto et mihi. 

Ego vero, inquam, si potuero, faciam vobis satis. 
Poteris, inquit : relaxa modo paulum animum, aut 
sane (si potes) libera. 

. Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est 
sermo, quod erat a me mentio facta, causam Deio- 
tari, fidelissimi atque optimi regis, ornatissime et co- 
piosissime a Bruto me audisse defensam. 

VI. Scio, inquit, ab isto initio tractum esse ser- 
monem, teque, Bruti dolentem vicem, quasi defle- 
visse judiciorum vastitatem, et fori. Feci, inquam, 
istuc quidem, et saepe facio. Nam mihi, Brute, in te 
intuenti, crebro in mentem venit vereri, ecquodnam 
curriculum aliquando sit habitura tua et natura ad- 
mirabilis, et exquisita doctrina, et singularis indus- 
tria. Cum enim in maximis causis versatus esses, et, 
cum tibi aetas nostra jam cederet, fascesque submit- 
teret, subito in civitate cum alia ceciderunt, tum 
etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia 
obmutuit. 

Tum ille, Caeterarum rerum causa, inquit, istuc 
et doleo, et dolendum puto ; dicendi autem me non 
tam fructus et gloria, quam studium ipsum exerci- 
tatioque, delectat ; quod mihi nulla res eripiet, te 
preesertim tam studioso. Etenim dicere bene nemo 
potest, nisi qui prudenter inteUigit. Quare, qui elo- 
quentiae verae dat operam, dat prudentiae, qua. ne 
maximis quidem in bellis aequo animo carere quis- 
quam potest. 

Praeclare, inquam, Brute, dicis ; eoque magis ista 



£>E CLARIS ORATORIBUS, Cap. 7- 361 

dicendi laude delector, quod caetera, quae sunt quon- 
dam habita in civitate pulcherrima, nemo est tam 
humilis, qui se non aut posse adipisci, aut adeptum 
putet ; eloquentem neminem video factum esse vic- 
toria. Sed, quo facilius sermo explicetur, sedentes, 
si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum 
in pratulo propter Platonis statuam consedimus. 

II ic ego, Laudare igitur eloquentiam, et quanta 
vis sit ejus, expromere, quantamque iis, qui sint eam 
consecuti, dignitatem afferat, neque propositum nobis 
est hoc loco, neque necessarium. Hoc vero sine ulla 
dubitatione confirmaverim, sive illa arte pariatur ali- 
qua., sive exercitatione quadam, sive natura ; rem 
unam esse omnium difficillimam. Quibus enim ex 
quinque rebus constare dicitur, earum unaquaeque 
est ars ipsa magna per sese. Quare quinque artium 
concursus maximarum, quantam vim, quantamque 
difficultatem habeat, existimari potest. 

VII. Testis est Graecia, quae, cum eloquentiae stu- 
dio sit incensa, jamdiuque excellat in ea, praestetque 
caeteris, tamen omnes artes vetustiores habet, et multo 
ante non inventas solum, sed etiam perfectas, quam 
haec est a Graecis elaborata dicendi vis atque copia. 
In quam cum intueor, maxime mihi occurrunt, At- 
tice, et quasi lucent, Athenae tuae ; qua in urbe pri- 
mum se orator extulit, primumque etiam monimen- 
tis et literis oratio est ccepta mandari. Tamen, ante 
Periclem (cujus scripta quaedam feruntur) et Thucy- 
didem, qui, non nascentibus Athenis, sed jam adul- 
tis, fuerunt, litera nulla est, quae quidem ornatum 
aliquem habeat, et oratoris esse videatur. Quamquam 
opinio est, et eum, qui multis annis ante hos fuerit, 
Pisistratum, et paulo seniorem etiam Solonem, post- 
eaque Clisthenem, multum, ut temporibus illis, va- 
luisse dicendo. Post hanc aetatem aliquot annis, ut 
ex Atticis monimentis potest perspici, Themistocles 
fuit ; quem constat, cum prudentia, tum etiam elo- 
quentia praestitisse : post Pericles, qui cum floreret 

(Rhctor.) voi.. i. 2 i 



362 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 8. 

omni genere virtutis, hac tamen fuit Iaude clarissi- 
mus. Cleonem etiam temporibus illis, turbulentum 
illum quidem civem, sed tamen eioquentem constat 
fuisse. Huic aetati suppares Alcibiades, Critias, The- 
ramenes : quibus temporibus quod dicendi genus vi- 
guerit, ex Thucydidis scriptis, qui ipse tum fuit, in- 
telligi maxime potest. Grandes erant verbis, crebri 
sententiis, compressione rerum breves, et ob eam ip- 
sam causam interdum subobscuri. 

VIII. Sed, ut intellectum est, quantam vim ha- 
beret accurata et facta quodammodo oratio ; tum 
etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt ; tum 
Leontinus Gorgias, Thrasymachus Chalcedonius, 
Protagoras Abderites, Prodicus Ceus, Hippias Eleus, 
in honore magno fuit ; aliique multi temporibus 
eisdem docere se profitebantur, arrogantibus sane 
verbis, quemadmodum causa inferior (ita enim lo- 
quebantur) dicendo fieri superior posset. lis oppo- 
suit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi 
refellere eorum instituta solebat verbis. Hujus ex 
uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri : 
primumque tum philosophia, non illa de natura, 
quae fuerat antiquior, sed ha?c, in qua de bonis re- 
bus et malis, deque hominum vita et moribus dispu- 
tatur, inventa dicitur. Quod quoniam genus ab hoc, 
quod proposuimus, abhorret, philosophos aliud in 
tempus rejiciamus : ad oratores, a quibus digressi 
sumus, revertamur. 

Exstitit igitur, jam senibus illis, quos paulo ante 
diximus, Isocrates, cujus domus cunctae Graeciae quasi 
ludus quidam patuit, atque officina dicendi ; rnagnus 
orator, et perfectus magister, quamquam forensi luce 
caruit, intraque parietes aluit eam gloriam, quam 
nemo(meoquidemjudicio) est postea consecutus. Is 
et ipse scripsit multa praeclare, et docuit alios : et, 
cum caetera melius quam superiores, tum primus, 
intellexit, etiam in soluta. oratione, dum versum ef- 
fugeres, modum tamen et numerum quemdam opor- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 9. 3G3 

tere servari. Ante hunc enini, verborum quasi struc- 
tura, et quaedam ad numerum conclusio, nulla erat : 
aut, si quando erat, non apparebat eam dedita. opera 
esse quaesitam : qua; forsitan laus sit : verumtamen 
natura magis tum, casuque nonnunquam, quam aut 
ratione aliqua autobservatione, tiebat. Ipsaenim natu- 
ra circumscriptione quadam verborum comprehendit, 
concluditque sententiam ; quae cum aptis constricta 
verbis est, cadit etiam plerumque numerose. Nam 
et aures ipsa?, quid plenum, quid inane sit, judicant ; 
et spiritu, quasi necessitate aliqua, verborum com- 
prehensio terminatur : in quo non modo defici, sed 
etiam laborare, turpe est. 

IX. Tum fuit Lysias, ipse quidem in causis fo- 
rensibus non versatus, sed egregie subtilis scriptor, 
atque elegans, quem jam prope audeas oratorem per- 
fectum dicere : nam plane quidem perfectum, et cui 
nihil admodum desit, Demosthenem facile dixeris. 
Nihil acute inveniri potuit in eis causis, quas scrip- 
sit, nihil (ut ita dicam) subdole, nihil versute, quod 
ille non viderit ; nihil subtiliter dici, nihil presse, 
nihil enucleate, quo fieri possit aliquid limatius : 
nihil contra grande, nihil incitatum, nihil omatum 
vel verborum gravitate, vel sententiarum, quo quid- 
quam esset elatius. 

Huic Hyperides proximus, et yEschines fuit, et 
Lycurgus, et Dinarchus, et is, cujus nulla exstant 
scripta, Demades, aliique plures. Haec enim astas 
efTudit hanc copiam ; et, ut opinio mea fert, succus 
ille et sanguis incorruptus usque ad hanc aetatem 
oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fucatus, 
nitor. 

Phalereus enim successit eis senibus adolescens, 
eruditissimus ille quidem horum omnium, sed non 
tam armis institutus, quam palsestra. Itaque delec- 
tabat magis Athenienses, quam inflammabat. Pro- 
cesserat enim in solem et pulverem, non ut e militari 
tabernaculo, sed ut e Theophrasti, doctissimi homi- 



3G4 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 10. 

nis, umbraculis. Hic primus inflexit orationem, et 
eam mollem teneramque reddidit ; et suavis (sicut 
fuit) videri maluit, quam gravis ; sed suavitate ea, 
qua perfunderet animos, non qua. perfringeret : tan- 
tum ut memoriam concinnitatis suae, non (quemad- 
modum de Pericle scripsit Eupolis), cum delectatione, 
aculeos etiam relinqueret in animis eorum, a quibus 
esset auditus. 

X. Videsne igitur, in ea. ipsa urbe, in qua. et nata 
et alta sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lu- 
cem ? Siquidem, ante Solonis aetatem, et Pisistrati, 
de nullo, ut diserto, memoriae proditum est. At hi 
quidem, ut populi Romani aetas est, senes ; ut Athe- 
niensium saecula numerantur, adolescentes debent 
videri. Nam, etsi Servio Tullio regnante viguerunt, 
tamen multo diutius Athenae jam erant, quam est 
Roma ad hodiernum diem : nec tamen dubito, quin 
habuerit vim magnam semper oratio. Neque eiiim 
jam Troicis temporibus tantum laudis in dicendo 
Ulyssi ttibuisset Homerus, et Nestori, (quorum alte- 
rum vim habere voluit, alterum suavitatem) nisi jam 
tum esset honos eloquentiae ; neque ipse poeta hic 
tam idem ornatus in dicendo, ac plane orator fuisset : 
cujus etsi incerta sunt tempora, tamen annis multis 
fuit ante Romulum ; siquidem non infra superiorem 
Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemonio- 
rum adstricta legibus. 

Sed studium ejus generis, majorque vis, agnosci- 
tur in Pisistrato. Denique hunc proximo saeculo 
Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus ; 
ut apud Athenienses, non ita sane vetus. Fuit enim 
regnante jam Graecia, nostra autem civitate non ita 
pridem dominatu regio liberata. Nam bellum Vol- 
scorum illud gravissimum, cui Coiiolanus exsul in- 
terfuit, eodem fere tempore, quo Persarum bellum, 
fuit, similisque fortuna clarorum virorum : siquidem 
uterque, cum civis egregius fuisset, populi ingrati 
pulsus injuria, se ad hostes contulit, conatumque 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 12. 365 

iracundiae suae morte sedavit : nam etsi aliter est 
apud te, Attice, de Coriolano, concede tamen, ut 
huic generi mortis potius assentiar. 

XI. At ille ridens, Tuo vero, inquit, arbitratu : quo- 
niam quidem concessum est rhetoribus ementiri in 
historiis, ut aliquid dicere possint argutius. Ut enim 
tu nunc de Coriolano, sic Clitarchus, sic Stratocles 
de Themistocle finxit. Nam, quem Thucydides, qui 
et Atheniensis erat, et summo loco natus, summus- 
que vir, et paulo aetate posterior, tantum mortuum 
scripsit, et in Attica clam humatum ; addidit, fjisse 
suspicionem veneno sibi conscivisse mortem : hunc 
isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse san- 
guinem patera, et, eo poto, mortuum concidisse. Hanc 
enim mortem rhetorice et tragice ornare potuerunt : 
illa mors vulgaris nullam praebebat materiem ad or- 
natum. Quare, quoniam tibi ita quadrat, omnia fu- 
isse in Themistocle paria et Coriolano, pateram quo- 
que a me sumas licet : prsebebo etiam hostiam, ut 
Coriolanus sit plane alter Themistocles. 

Sit sane, inquam, ut lubet, de isto : et ego cautius 
posthac historiam attingam, te audiente ; quem re- 
rum Romanarum auctorem laudare possum religio.. 
6issimum. Sed tum fere Pericles, Xanthippi filius, 
de quo ante dixi, primus adhibuit doctrinam : quae 
quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxa- 
gora physico eruditus, exercitationem mentis a re- 
conditis abstrusisque rebus ad causas forenses popu- 
laresque facile traduxerat. Hujus suavitate maxime 
hilaratae sunt Athenae: hujus ubertatem et copiamad- 
miratae, ejusdem vim dicendi terroremque timuerunt. 

XII. Haec igitur aetas prima Athenis oratorem 
prope perfectum tulit. Nec enim in constituentibus 
rempublicam, nec in bella gerentibus, nec in impe- 
ditis ac regum dominatione devinctis, nasci cupiditas 
dicendi solet. Pacis est comes, otiique socia, et jam 
bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam, elo- 
quentia. Itaque ait Aristotcles, cum sublatis in Sici- 
2i 3 



3G6 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 13. 

lia tyrannis, res privatae longo intervallo judiciis re- 
peterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens, 
et controversa natura, artem et praecepta Siculos, 
Coracem et Tisiam, conscripsisse : nam antea nemi- 
nem solitum via, nec arte, sed accurate tamen, et de 
scripto plerosque, dicere : scriptasque fuisse et para- 
tas a Protagora rerum illustrium disputationes, quae 
nunc communes appellantur loci. Quod idem fecisse 
Gorgiam, cum singularum rerum iaudes vitupera- 
tionesque conscripsisset : quod judicaret hoc oratoris 
esse maxime proprium, rem augere posse laudando, 
vituperandoque rursus affligere. Huic Antiphontem 
Rhamnusium similia quaedam habuisse conscripta ; 
quo neminem unquam mehus ullam oravisse capitis 
causam, cum se ipse defenderet, se audiente, locu- 
ples auctor scripsit Thucydides. Nam Lysiam primo 
profiteri sohtum artem esse dicendi : deinde, quod 
Theodorus esset in arte subtihor, in orationibus au- 
tem jejunior, orationes eum scribere aliis coepisse, 
artem removisse. Similiter Isocratem primo artem 
dicendi esse negavisse, scribere autem aliis sohtum 
orationes, quibus in judiciis uterentur : sed, cum ex 
eo (quia quasi committeret contra legem, quo quis 
judicio circumveniretur) saepe ipse in judicium voca- 
retur, orationes ahis destitisse scribere, totumque se 
ad artes componendas transtuhsse. 

XIII. Et Cfraeciae quidem oratomm partus atque 
fontes vides, ad nostrorum annahum rationem, ve- 
teres ; ad ipsorum, sane recentes. Nam, antequam 
deleetata est Atheniensium civitas hac laude dicendi, 
multa jam memorabiha, et in domesticis et in bel- 
licis rebus, effecerat. Hoc autem studium non erat 
commune Graeciae, sed prcprium Athenanun. Quis 
enim aut Argivum oratorem, aut Corinthium, aut 
Thebanum, scit fuisse temporibus ilhs ? nisi quid de 
Epaminonda, docto homine, suspicari hbet. Lace- 
daemonium vero, usque ad hoc tempus, audivi fuisse 
nenijnem. Menelaum ipsiun, dulcem illum quidem 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 14. 367 

tradit Homerus, sed pauca dicentem. Brevitas autem 
laus est interdum in aliqua parte dicendi ; in uni- 
versa eloquentia laudem non habet. 

At vero extra Graxiam magna dicendi studia fue- 
runt ; maximique huic laudi habiti honores illustre 
oratorum nomen reddiderunt. Nam, ut semel e Pi- 
raeeo eloquentia evecta est, omnes peragravit insulas ; 
atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis 
oblineret moribus, omnemque illam salubritatem At- 
ticae dictionis, et quasi sanitatem, perderet, ac loqui 
paene dedisceret. Hinc Asiatici oratores non contem- 
nendi quidem nec celeritate nec copia, sed parum 
pressi et nimis redundantes. Rhodii sanioies, et At- 
ticorum similiores. Sed de Grascis hactenus : etenim 
hacc ipsa forsitan fuerint non necessaria, 

Tum Brutus, Ista vero, inquit, quam necessaria 
fuerint, non facile dixerim : jucunda certe mihi fue- 
runt, neque solum non longa, sed etiam breviora 
quam vellem. Optime, inquam : sed veniamus ad 
nostros, de quibus difficile est plus intelligere, quam 
quantum ex monimentis suspicari licet. 

XIV. Quis enim putet aut celeiitatem ingenii L. 
Bruto illi, nobilitatis vestrae principi, defuisse ? qui, 
de matre suavianda, ex oraculo Apollinis, tam acute 
arguteque conjecerit ; qui summam prudentiam si- 
mulatione stultitia? texerit ; qui potentissimum regem, 
clarissimi regis filium, expulerit, civitatemque, per- 
petuo dominatu liberatam, magistratibus annuis, le- 
gibus judiciisque devinxerit ; qui collegae suo impe- 
rium abrogaverit, ut e civitate regalis nominis me- 
moriam tolleret : quod certe effici non potuisset, nisi 
esset oratione persuasum. Videmus item, paucis 
annis post reges exactos, cum plebes prope ripam 
Anienis ad tertium miiliarium consedisset, eumque 
montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. 
Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias, 
eique ob eam rem honores amplissimos habitos, et 
tum primum, ob cam ipsam causam, Maxhnum esse 



368 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 15. 

appellatum. Ne L. Valerium quidem Potitum ar- 
bitror non aliquid potuisse dicendo, qui, post decem- 
viralem invidiam, plebem, in patres incitatam, legi- 
bus et concionibus suis mitigaverit. 

Possumus Appium Claudium suspicari disertum, 
quia senatum, jamjam inclinatum, a Pyrrhi pace 
revocaverit : possumus C. Fabricium, quia sit ad 
Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator ; 
Ti. Coruncanium, quod, ex pontificum commenta- 
riis, longe plurimum ingenio valuisse videatur ; M' 
Curium, quod is, tribunus plebis, interrege Appio 
Caeco, diserto homine, comitia contra leges habente, 
cum de plebe consulem non accipiebat, patres ante 
auctores fieri coegerit; quod fuit permagnum, non- 
dum lege Masnia lata. 

Licet aliquid etiam de M. Popillii ingenio suspi- 
cari, qui cum consul esset, eodemque tempore sacri- 
ficium publicum cum laena faceret, quod erat flamen 
Carmentalis, plebei contra patres concitatione et sedi- 
tione nuntiata ; ut erat laena amictus, ita venit in 
concionem, seditionemque, cum auctoritate, tum ora- 
tione, sedavit. Sed eos oratores habitos esse, aut 
omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse, nihil 
sane mihi legisse videor : tantummodo conjectura 
ducor ad suspicandum. 

Dicitur etiam C. Flaminius, is, qui tribunus plebis 
legem, de agro GaUico et Piceno viritim dividendo, 
tulerit, qui consul apud Trasimenum sit interfectus, 
ad populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus 
Verrucosus orator habitus est temporibus illis, et Q. 
Metellus, is, qui bello Punico secundo cum L. Ve- 
turio Philone consul fuit. 

XV* Quem vero exstet, et de quo sit memoria? 
proditum, eloquentem fuisse, et ita esse habitum, 
primus est M. Cornelius Cethegus, cujus eloquentiae 
est auctor, et idoneus quidem, mea, sententia, Q. En- 
nius ; praesertim cum et ipse eum audiverit, et scri- 
bat de mortuo ; ex quo nulla suspicio est, amicitia? 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 15. 369 

causa esse mentitum. Est igitur sic apud illuni in 
nono (ut opinor) annali : 

" Additur orator Corneliu' suaviloquenti 
Ore Cethegus Marcu', Tuditano collega, 
Marci filius" 

et oratorem appellat, et suaviloquentiam tribuit ; 
qua? nunc quidem non tam est in plerisque : latrant 
enim jam quidam oratores, non loquuntur. Sed est 
ea laus eloquentiae certe maxima. 

" Is dictu' cllis popularibus olim, 
Qui tum vivebant homines, atque aevum agitabant, 
Flos delibatus populi." 

Probe vero. Ut enim hominis decus ingenium, sic 
ingenii ipsius lumen est eloquentia, qua virum ex- 
cellentem praeclare tum illi homines florem populi 
esse dixerunt..." Suadaeque medulla." UstSw quam 
vocant Graeci, cujus effector est orator, hanc Suadam 
appellavit Ennius. Ejus autem Cethegum medullam 
fuisse vult, ut, quam Deam in Pericli labris scripsit 
Eupolis sessitavisse, hujus hic medullam nostrum 
oratorem fuisse dixerit. At hic Cethegus consul cum 
P. Tuditano fuit bello Punico secundo : qmestorque 
his consulibus M. Cato, modo plane annis CXL. 
ante me consulem : et idipsum nisi unius esset Ennii 
testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse 
multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis qui 
sermo fuerit, ex Naevianis scriptis intelligi potest. 
His enim consuhbus, ut in veteribus commentariis 
scriptum est, Naeviua est mortuus : quamquam 
Varro noster, diligentissimus investigator antiqui- 
tatis, putat in hoc erratum ; vitamque Naevii pro- 
ducit longius. Nam Plautus, P. Claudio, L. Porcio, 
viginti annis post illos, quos ante dixi, consules, mor- 
tuus est, Catone censore. 

Hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, 



370 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 17. 

qui annis IX. post eum fuit consul. Eum nos ut per- 
veterem habemus, qui, L. Marcio M ' Manilio con- 
sulibus, mortuus est, annis LXXXIII. ipsis ante 
me consulem. 

XVI. Nec vero habeo quemquam antiquiorem, 
cujus quidem scripta proferenda putem, nisi quem 
Appii Casci oratio haec ipsa de Pyrrho, et nonnullaj 
mortuorum laudationes, forte delectant. Et, hercules, 
hae quidem exstant : ipsse enim familia? sua quasi 
ornamenta ac monimenta servabant, et ad usum, si 
quis ejusdem generis occidisset, et ad memoriam 
laudum domesticarum, et ad ihustrandam nobUitatem 
suam : quamquam his laudationibus historia rerum 
nostrarum est facta mendosior : multa enim scripta 
sunt in eis, quaa facta non sunt, falsi triumphi, plures 
consulatus, genera etiam falsa, et a plebe transitiones, 
cum homines humiliores in alienum ejusdem nominis 
infunderentur genus ; ut, si ego me a M' Tullio 
esse dicerem, qui patricius cum Servio Sulpicio con- 
sul, anno X. post exactos reges, fuit. 

Catonis autem orationes non minus multae verae 
sunt, quam Attici Lysiae ; cujus arbitror plurimas 
esse. Est enim Atticus, quoniam certe Athenis est 
et natus et mortuus, et functus omni civium mu- 
nere ; quamquam Timaeus eum, quasi Licinia. et 
Mucia lege, repetit Syracusas. Et qucdam modo est 
nonnulla in iis etiam inter ipsos simihtudo : acuti 
sunt, elegantes, faceti, breves ; sed ille Graecus ab 
omni laude felicior. Habet enhn certos sui studiosos, 
qui non tam habitus corporis ophnos, quam gracih- 
tates, consectentur ; quos, valetudo modo bona sit, 
tenuitas ipsa delectet : quamquam in Lysia saepe sunt 
etiam lacerti, sic ut fieri nihil possit valentius : verum 
est certe genere toto strigosior ; sed habet tamen suos 
laudatores, qui hac ipsa ejus subtilitate admodum 
gaudeant. 

XVII. Catonem vero quis nostrorum oratorum, 
qui quidem nimc sunt, legit ? aut quis novit omni- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 18. 371 

no ? At quem virum ! Dii boni ! mitto civem, aut 
senatorem, aut imperatorem : oratorem enim hoc 
loco quaerimus : quis illo gravior in laudando ? acer- 
bior in vituperando ? in sententiis argutior ? in do- 
cendo edisserendoque subtilior ? Refertae sunt ora- 
tiones amplius centum quinquaginta (quas quidem 
adhuc invenerim, et legerim) et verbis et rebus illus- 
tribus. Licet ex his eligant ea, quae notatione et laude 
digna sint ; omnes oratoriae virtutes in eis repericn- 
tur. Jam vero " Origines" ejus quem florem aut 
quod lumen eloquentiae nonhabent ? Amatores liuic 
desunt, sicuti, multis jam ante saeculis, et Philisto 
Syracusio, et ipsi Thucydidi. Nam, ut horum con- 
cisis sententiis, interdum etiam non satis apertis, cum 
brevitate, tum nimio acumine officit Theopompus 
elatione atque altitudine orationis suae (quod idem 
Lysiae Demosthenes) ; sicCatonis luminibus obstruxit 
haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio. Sed 
et in nostris inscitia est,| quod ii ipsi, qui in Graecis 
antiquitate delectantur, eaque subtilitate, quam At- 
ticam appellant, hanc in Catone non noverunt qui- 
dem. liyperidae volunt esse et Lysiae. Laudo : sed 
cur nolunt Catonis ? Attico genere dicendi se gau- 
dere dicunt. Sapienter id quidem. Atque utinam 
imitarentur, nec ossa solum, sed etiam sanguinem ! 
Gratum est tamen, quod volunt. Cur igitur Lysias 
et Hyperides amantur, cum penitus ignoretur Cato ? 
Antiquior est hujus sermo, et quaedam horridiora 
verba : ita enim tum loquebantur : id muta, quod 
tum ille non potuit, et adde numeros ; [et] aptior sit 
oratio : ipsa verba compone, et quasi coagmenta, 
quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt : jam 
neminem antepones Catoni. Ornari orationem Graeci 
putant, si verborum immutationibus utantur, quos 
appellant Tpo7rou?, et sententiarum orationisque for- 
mis, quae vocant 1yrifxu.ro.. Non verisimile est, quam 
sit in utroque genere et creber et distinctus Cato. 
XVIII. Nec vero ignoro, nondum esse satis poli- 



372 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 18. 

tum hunc oratorem, et quaerendum esse aliquid pei'- 
fectius ; quippe cum ita sit ad nostrorum temporum 
rationem vetus, ut nullius scriptum exstet dignum 
quidem lectione, quod sit antiquius. Sed majore ho- 
nore in omnibus artibus, quam in hac una dicendi, 
versatur antiquitas. Quis enim eorum, qui ha?c mi- 
nora animadvertunt, non intelligit, Canachi signa ri- 
gidiora esse, quam ut imitentur veritatem ? Cala- 
midis dura illa quidem, sed tamen molliora, quam 
Canachi : nondum Myronis satis ad veiitatem ad- 
ducta ; jam tamen, qiue non dubites pulchra dicere : 
pulchriora etiam Polycleti, et jam plane perfecta, ut 
mihi quidem videri solent. Similis in pictura. ratio 
est : in qua Zeuxim, et Polygnotum, et Timantem, 
et eorum, qui non sunt usi plus quam quatuor colo- 
ribus, formas et lineamenta laudamus ; at in Aetione, 
Nicomacho, Protogene, Apelle, jam perfecta sunt 
omnia. Et nescio an reliquis in rebus omnibus idem 
eveniat: nihil est enim simul et inventum et per- 
fectum : nec dubitari debet, quin fuerint ante Ho- 
merum poeta? ; quod ex eis carminibus inteUigi 
potest, quae apud illum, et in Phaeacum et in proco- 
rum epulis, canuntur. Quid ? nostri veteres versus 
ubi sunt ? 

" quos olim Fauni, vatesque canebant, 
Cum neque Musarum scopulos quisquam superarat, 
Nec dicti studiosus erat .... 
Ante hunc". . . . 

ait ipse de se ; nec mentitur in gloriando. Sic enim 
sese res habet : nam et Odyssea Latina est sic tam- 
quam opus aliquod Daedali ; et Livianae fabulae non 
satis dignae, quae iterum legantur. Atque hic Livius, 
qui primus fabulam, C. Clodio Casci fUio et M. Tu- 
ditano consulibus, docuit, anno ipso, antequam natus 
est Ennius ; post Romam conditam autem quarto- 
decimo et quingentesimo, ut hic ait, quem nos se- 
quimur : est enim inter scriptores de numero annorum 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 19. 373 

controversia. Attius autem a Q. Maximo quintum 
consule captum Tarento scripsit Livium, annis XXX. 
post, quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit, 
et nos in antiquis commentariis invenimus ; docuisse 
autem fabulam annis post XI. C. Cornelio, Q. Mi- 
nucio consulibus, ludis Juventatis, quos Salinator 
Senensi proelio voverat In quo tantus error Attii 
fuit, ut, his consulibus, XL. annos natus Ennius 
fuerit: cui cum aequalis fuerit Livius, minor fuit 
aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ii, qui 
multas docuerant ante hos consules, et Plautus et 
Naevius. 

XIX. Ha?c si minus apta videntur huic sermoni, 
Brute, Attico assigna, qui me inflammavit studio 
illustrium hominum a-tatcs et tempora persequendi. 
Ego vero, inquit Brutus, et delector ista quasi nota- 
tione temporum ; et ad id, quod instituisti, oratorum 
genera distinguere aetatibus, istam diligentiam esse 
accommodatam puto. 

Recte, inquam, Brute, intelligis : atque utinam 
exstarent illa carmina, quae, multis saeculis ante suam 
ajtatem, in epulis esse cantitata a singulis conyivis de 
clarorum virorum laudibus, in " Originibus" scrip- 
tum reliquit Cato ! Tamen illius, quem in vatibus 
et Faunis enumerat Ennius, bellum Punicum, quasi 
Myronis cpus, delectat. Sit Ennius, sane, ut est 
certe, perfectior ; qui si illum, ut simulat, contem- 
neret, non, omnia bella persequens, primum illud 
Punicum acerrimum bellum rehquisset. Sed ipse 
dicit, cur id faciat : " scripsere," inquit, " alii rem 

versibus" et luculente quidem scripserunt, etiam 

si minus, quam tu, polite. Nec vero tibi aliter videri 
debet ; qui a Ntevio vel sumsisti multa, si fateris : 
vel, si negas, surripuisti. 

Cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. t la- 
minius, C. Varro, Q. Maximus, Q. Metellus, P. 
Lentulus, P. Crassus, qui cum superiore Africano 
consul fuit. Ipsum Scipionem accepimus non mfan- 

(Rhetor.) voi.. t. 2k 



374 DE CLARIS ORATORIBUS, CaP. 21. 

tem fuisse. Filius quidem ejus, is, qui hunc mino- 
rem Scipionem a Paulo adoptavit, si corpore valuis- 
set, in primis habitus esset disertus. Indicant, cum 
oratiunculae, tum historia quasdam Graeca, scripta 
dulcissime. 

XX. Numeroque eodem fuit Sex. TElius, juris 
quidem civilis omnium peritissimus, sed etiam ad 
dicendum paratus. De minoribus autem, C. Suipi- 
cius Gallus, qui maxime omnium nobilium Grascis 
literis studuit; isque et oratorum in numero est ha- 
bitus, et fuit reliquis rebus ornatus, atque elegans. 
Jam enim erat unctior quaedam splendidiorque con- 
suetudo loquendi : nam, hoc praetore ludos Apollini 
faciente, cum Thyesten fabulam docuisset, Q. Mar- 
cio, Cn. Servilio consuhbus, mortem obht Ennius. 

Erat hsdem temporibus Ti. Gracchus, P. F. qui bis 
consul et censor fuit, cujus est oratio Graeca apud Rho- 
dios ; quem civem cum gravem, tum etiam eloquen- 
tem, constat fuisse. P. etiam Scipionem Nasicam, qui 
est Corculum appellatus, qui item bis consul et cen- 
sor fuit, habitum eloquentem [aiunt], ilhus, qui sa- 
cra acceperit, filium : etiam L. Lentulum, qui cum 
C. Figulo consul fuit : Q. Nobiliorem, M. F. jam 
patrio instituto deditum studio literarum ; qui etiam 
Q. Ennium, qui cum patre ejus in iEtolia mihtave- 
rat, civitate donavit, cum triumvir coloniam de- 
duxisset : et T. Annium Luscum, hujus Q. Fulvii 
coUegam, non indisertum dicunt fuisse. Atque etiam 
L. Paulus, Africani pater, personam principis civis 
facile dicendo tuebatur ; et vero etiam tum Catone 
vivo, qui annos quinque et octoginta natus excessit 
e vita, cum quidem eo ipso anno contra Ser, Galbam, 
ad populum, summa contentione chxisset; quam 
etiam orationem scriptam rehquit. 

XXI. Sed, vivo Catone, minores natu multi uno 
tempore oratores floruerunt. Nam et A. Albinus, is, 
qui Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lu- 
cullo fuit, et literatus et disertus fuit : et tenuit cum 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 21. 375 

hoc locum quemdam etiam Ser. Fulvius, et una. Ser. 
Fabius Pictor, et juris, et literarum, et antiquitatis 
benc peritus. Q. que Fabius Labeo fuit ornatus iis- 
dem fere laudibus. Nam Q. Aletellus, is, cujus qua- 
tuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus 
eloquens ; qui pro L. Cottii dixit, accusante Afri- 
cano ; cujus et aliae sunt orationes, et contra Ti. 
Gracchum exposita est in C. Fannii annalibus. 

Tum ipse L. Cotta veterator habitus ; sed C. La?- 
lius et P. Africanus in primis eloquentes : quorum 
exstant orationes, ex quibus existimari de ingeniis 
[oratorum] pctest. Sed, inter hos, aetate paulurn his 
antecedens, sine controversia. Ser. Galba eloquentia. 
praestitit : et nimirum is, princeps ex Latinis, illa 
oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, 
ut egrederetur a proposito ornandi causa, ut delec- 
taret animos, ut permoveret, ut augeret rem, ut mi- 
serationibus, ut communibus locis, uteretur. Sed 
nescio quomodo hujus, qucm constat eloquentia prae- 
stitisse, exiliores orationes sunt, et redolentes magis 
antiquitatem, quam aut Laelii aut Scipionis, aut 
etiam ipsius Catonis : itaque exaruerunt, vix jam ut 
appareant. 

De ipsius Laelii et Scipionis ingenio, quamquam 
ea jam est opinio, ut plurimum tribuatur ambobus ; 
dicendi tamen laus est in Laelio illustrior. At oratio 
Laelii de collegiis, non melior, quam, de multis 
quam voles, Scipionis : non quo illa Laelii quidquam 
sit dulcius, aut quod de religione dici possit augus- 
tius ; sed multo tamen vetustior et horridior ilie, 
quam Scipio : et, cum sint in dicendo variae volun- 
tates, delectari mihi magis antiquitate videtur, et lu- 
benter verbis etiam uti paulo magis priscis Laelius. 
Sed est mos hominum, ut nolint eumdem pluribus 
rebus excellere. Nam, ut ex bellica. laude adspirare 
ad Africanum nemo potest, in qua. ipsa egregium 
Viriatico bello reperimus fuisse Laelium ; sic ingenii, 
literarum, eloquentiae, sapientiae denique, etsi utri- 



376 DE CLARIS ORATORIBUS, Cai». 22. 

que primas, priores tamen libenter deferunt Laelio. 
Nec mihi caeterorum judicio solum videtur, sed etiam 
ipsorum inter ipsos concessu, ita tributum fuisse. 
Erat omnino tum mos, ut in reliquis rebus melior, 
sic in hoc ipso humanior, ut faciles essent in suum 
cuique tribuendo. 

XXII. Memoria. teneo, Smyrnae me ex P. Ru- 
tilio Rufo audisse, cum diceret, adolescentulo se ac- 
cidisse, ut ex senatus-consulto P. Scipio et D. Bru- 
tus (ut opinor) consules de re atroci magnaque quae- 
rerent. Nam cum in silva Sila facta caedes esset, 
notique homines interfecti, insimulareturque farmlia, 
partim etiam liberi, societatis ejus, quae picarias de 
P. Cornelio, L. Mummio censoribus redemisset, de- 
crevisse senatum, ut de ea. re cognoscerent et statue- 
rent consules ; causam pro publicanis accurate, ut 
semper solitus esset, eleganterque dixisse Laelium. 
Cum consules, re audita, " amplius" de consilii sen- 
tentia. pronuntiavissent ; paucis interpositis diebus, 
iterum Laelium multo diligentius meliusque dixisse, 
iterumque eodem modo a consulibus rem esse pro- 
latam. Tum Laelium, cum eum socii domum re- 
duxissent, egissentque gratias, et, ne defatigaretur, 
oravissent, locutum esse ita : " se, quae fecisset, ho- 
noris eorum causa, studiose, accurateque fecisse ; sed 
se arbitrari, causam illam a Ser. Galba, quod is in 
dicendo gravior acriorque esset, gravius et vehemen- 
tius posse defendi." Itaque auctoritate C. Laelii 
publicanos causam detulisse ad Galbam : illum au- 
tem, quod ei viro succedendum esset, verecunde et 
dubitanter recepisse : unum, quasi comperendinatus, 
medium diem fuisse, quem totum Galbam in consi- 
deranda causa, componendaque posuisse : et, cum 
cognitionis dies esset, et ipse Rutilius, rogatu socio- 
rum, domum ad Galbam mane venisset, ut eum ad- 
moneret, et ad dicendi tempus adduceret ; usque il- 
lum, quoad ei nuntiatum esset, consules descendisse, 
omnibus exclusis, commentatum in quadam testu- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 23. 377 

cline cum servis literatis fuisse, quorum aliis aliud 
dictare eodem tempore solitus esset : interim cum 
esset ei nuntiatum tempus essc, exisse in aedes eo 
colore, et iis oculis, ut egisse causam, non commen- 
tatum putares. Addebat etiam, idque ad rem perti- 
nere putabat, scriptores illos male mulcatos exisse 
cum Galba; ex quo significabat, illum, non in 
agendo solum, sed etiam in meditando, vehementem 
atque incensum fuisse. Quid multa? magna ex- 
spectatione, plurimis audientibus, coram ipso La>lio 
sic illam causam, tanta vi tantaque gravitate, dixisse 
Galbam, ut nulla fere pars orationis silentio praiter- 
iretur. Itaque multis querelis, multaque misera- 
tione adhibita, socios, omnibus approbantibus, iila 
die, quaestione liberatos esse. 

XXIII. Ex hac Rutiliana narratione suspicari li- 
cet, cum duae summaj sint in oratore laudes, una 
subtiliter disputandi, ad docendum ; altera graviter 
agendi, ad animos audientium permovendos ; multo- 
que plus proficiat is, qui inflammet judicem, quam 
ille, qui doceat ; elegantiam in Ladio, vim in Galba 
fuisse. Quac quidem vis tum maxime cognita est, 
cum, Lusitanis a Ser. Galba pra;tore, contra inter- 
positam (ut existimabatur) fidem, interfectis, T. Li- 
bone tribuno plebis populum incitante, et rogationem 
in Galbam, privilegii similem, ferente, summa se- 
nectute, ut ante dixi, M. Cato, legem suadens, in 
Galbam multa dixit: quam orationem in u Ori- 
gines" suas retulit, paucis antequam mortuus est, an 
diebus, an mensibus ? Tum igitur nihil recusans 
Galba pro sese, et populi Romani fidem implorans, 
cum suos pueros, tum C. Galli etiam filium, flens 
commendabat ; cujus orbitas et fletus mire misera- 
bilis fuit propter recentem memoriam clarissimi pa- 
tris : isque se tum eripuit flamma, propter pueros 
misericordia populi commota, sicut idem scnptum 
reliquit Cato. Atque etiam ipsum Libonem non in- 
2 k 3 



378 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 25. 

fantem video fuisse, ut ex orationibus ejus intelligi 
potest. 

Cum haec dixissem, et paulum interquievissem, 
Quid igitur, inquit, est causse, Brutus, si tanta vir- 
tus in oratore Galba fuit, cur ea nulla in orationibus 
ejus appareat ? quod mirari non possum in eis, qui 
nihil omnino scripti reliquerunt. 

XXIV. Nec enim est eadem, inquam, Brute, 
causa non scribendi, et non tam bene scribendi, 
quam dixerint. Nam videmus alios oratores inertia 
nihil scripsisse, ne domesticus etiam labor accederet 
ad forensem ; pleraeque enhn scribuntur orationes 
habitae jam, non ut habeantur : alios non laborare, 
ut mehores fiant ; nulla enim res tantum ad dicen- 
dum proficit, quantum scriptio : memoriam autem 
in posterum ingenii sui non desiderant, cum se pu- 
tant satis magnam adeptos esse dicendi gloriam, 
eamque etiam majorem visum iri, si in existiman- 
tium arbitrium sua scripta non venerint : ahos, quod 
mehus putent dicere se posse, quam scribere ; quod 
peringeniosis hominibus, neque satis doctis, plerum- 
que contingit, ut ipsi Galbas ; quem fortasse vis, non 
ingenii solum, sed etiam animi, et naturahs quidam 
dolor, dicentem incendebat ; efficiebatque, ut et in- 
citata, et gravis, et vehemens esset oratio : dein, cum 
otiosus stilum prehenderat, motusque omnis animi, 
tamquam ventus, hominem defecerat, flaccescebat 
oratio ; quod hs, qui limatius dicendi consectantur 
genus, accidere non solet, propterea quod prudentia 
nunquam deficit oratorem, qua ille utens eodem 
modo possit et dicere et scribere ; ardor animi non 
semper adest ; isque cum consedit, omnis illa vis et 
quasi flamma oratoris exstinguitur. Hanc igitur ob 
causam videtur Laelii mens spirare etiam in scriptis, 
Galbas autem vis occidisse. 

XXV. Fuerunt etiam in oratorum numero me- 
diocrium L. et Sp. Mummii, fratres, quorum ex- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cai\ 2.',. :{;<) 

stant amborum orationes. Simplex quidem L. et 
antiquus : Sp. autem nihilo ille quidem ornatior, sed 
tamen adstrictior : fiiit enim doctus ex disciplina 
Stoicorum. Multa? sunt Sp. Albini orationes. Sunt 
etiam L. et C. Aureliorum Orestarum, quos aliquo 
video in numero oratorum fuisse. 

P. etiam Popillius cum civis egregius, tum non 
indisertus fuit. C. vero, filius ejus, disertus. Caius- 
que Tuditanus cum omni vita atque victu excultus 
atque expolitus, tum ejus elegans est habitum etiam 
orationis genus. Eodemque in genere est habitus is, 
qui, injuria accepta, fregit Ti. Oracchum patientia, 
civis in rebus optimis constantissimus, M. Octavius. 
At vero M. yEmilius Lepidus, qui est Porcina dic- 
tus, iisdem temporibus fere, quibus Galba, sed paulo 
minor natu, et summus orator est habitus, et fuit, 
ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus. Hoc 
in oratore Latino primum mihi \idetur et lenitas ap- 
paruisse illa Graecorum, et veiborum comprehensio, 
etiam artifex (ut ita dicam) stilus. Hunc studiose 
duo adoiescentes ingeniosissimi, et prope aequales, 
C. Carbo et Ti. Gracchus, audire soliti sunt; de 
quibus jam dicendi locus erit, cum de senioribus 
pauca dixero. Q. enim Pompeius non contemtus 
orator, temporibus Ulis, fuit, qui summos honores, 
homo per se cognitus, sine ulla commendatione ma- 
jorum, est adeptus. 

Tum L. Crassus multum potuit, non eloquentia, 
sed dicendo tamen ; homo, non liberalitate, ut alii, 
sed ipsa tristitia et sevei itate popularis ; cujus qui- 
dem legi tabellariaj M. Ar.tius Briso, tribunus ple- 
bis, diu restitit, M. Lepido consule adjuvante ; eaque 
res P. Africano vituperationi fuit, quod ejus aucto 
ritate de sententia deductus Briso putabatur. Tum 
duo Caepiones multum clientes consilio et lingua, 
plus auctoritate tamen et gratia, sublevabant. Sed 
Pompeii sunt scripta nec nimis extenuata, (quam- 
quam vetcrum est similis) ct plena prudcniia. 



380 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 26. 

XXVI. P. Crassum valde probatum oratorem iis- 
dem fere temporibus accepimus, qui et ingenio va- 
luit, et studio, et habuit quasdam etiam domesticas 
disciplinas : nam et cum summo illo oratore, Ser. 
Galba, cujus C. filio filiam suam collocaverat, affi- 
nitate sese devinxerat ; et, cum esset P. Mucii filius, 
fratremque haberet P. Scaevolam, domi jus civile 
cognoverat. In eo industriam constat summam 
fuisse, maximamque gratiam, cum et consuleretur 
plurimum, et diceret. Horum setatibus adjuncti duo 
C. Fannii, C. et M. filii, fuerunt; quorum Caii 
filius, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem 
de sociis et nomine Latino, contra Gracchum, reli- 
quit, sane et bonam et nobilem. 

Tum Atticus, Quid ergo ? estne ista Fannii ? nam 
varia opinio, pueris nobis, erat : alii a C. Persio, li- 
terato homine, scriptam esse aiebant, illo, quem sig- 
nificat valde doctum esse Lucilius : alii multos no- 
biles, quod quisque potuisset, in illam orationem 
contulisse. Tum ego, Audivi equidem ista, inquam, 
de majoribus natu ; sed nunquam sum adductus, ut 
crederem ; eamque suspicionem propter hanc causam 
credo fuisse, quod Fannius in mediocribus oratoribus 
habitus esset ; oratio autem vel optima esset illo qui- 
dem tempore orationum omnium. Sed nec ejusmodi 
est, ut a pluribus confusa videatur, (unus enim sonus 
est totius orationis, et idem stilus ; nec de Persio re- 
ticuisset Gracchus, cum et Fannius de Menelao Ma- 
ratheno, et de casteris objecisset) pra?sertim cum 
Fannius nunquam sit habitus elinguis : nam et causas 
defensitavit, et tribunatus ejus, arbitrio et auctoritate 
P. Africani gestus, non obscurus fuit. 

Alter autem C. Fannius, M. filius, C. Laelii ge- 
ner, et moribus et ipso genere dicendi durior. Is, 
soceri instituto, (quem, quia cooptatus in augurum 
collegium non erat, non admodum diligebat, prae- 
sertim cum ille Q. Scasvolam sibi, minorem natu 
generum, prajtulissct : cui tamen Laeliu6 se excusans, 



i)E CLARIS ORATORIBUS, Cai\ 27- 381 

non genero minori dixit se illud, sed majori fUiae, 
detuhsse) is tamen, instituto Laelii, Panaetium audi- 
verat. Ejus omnis in dicendo facultas ex historia 
ipsius non ineleganter scripta perspici potest ; quae 
neque nimis est infans, neque perfecte diserta. 

Mucius autem augur, quod pro se opus erat, ipse 
dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albu- 
cium. Is oratorum in numero non fiiit ; juris civilis 
intelligentia, atque omni prudentiae genere, praestitit. 
L. Ccelius Antipater, scriptor (quemadmodum vide- 
tis) fuit, ut temporibus iliis, luculentus, juris valde 
peritus, multorum etiam, ut L. Crassi, magister. 

XXVIL Utinam in Ti. Graccho, Caioque Car- 
bone, talis mens ad rempublicam bene gerendam 
fuisset, quale ingenium ad bene dicendum fuit ! pro- 
fecto nemo his viris gloria praestitisset. Sed eorum al- 
ter, propter turbulentissimum trihunatum, ad quem, 
ex invidia focderis Xumantini bonis iratus, acces- 
serat, ab ipsa republica est interfectus : alter, prop- 
ter perpetuam in populari ratione levitatem, morte 
voluntaria se a severitate judicum vindicavit. Sed 
fuit uterque summus orator (atque hoc memoria pa- 
trum teste dicimus) ; nam et Carbonis et Gracchi 
habemus orationes, nondum satis splendidas verbis, 
sed acutas, prudenliaeque plenissimas. Fuit Grac- 
chus diligentia Cornelia? matris a puero doctus, et 
Graecis literis eruditus ; nam semper habuit exquisi- 
tos e Graecia magistros, in eis jam adolescens Dio- 
phanem Mitylenaeum, Graeciae, temporibus illis, di- 
sertissimum. Sed et breve tempus ingenii augendi et 
declarandi fuit. Carbo, quoad vita suppeditavit, est 
in multis judiciis causisque cognitus. Hunc qui au- 
dierant prudentes homines, in quibus familiaris nos- 
ter L. Gellius, qui se illi contubernalem in consu atu 
fuisse narrabat, canorum oratorem, et volubilem, et 
satis acrem, atque eumdem et vehementem, et valde 
dulcem, et perfacetum, fuisse dicebat : addebat, in- 
dustriun. etiam, et diligentem, et in exercitationibus, 



382 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 2«. 

commentationibusque multum operae solitum esse 
ponere. Hic optimus, illis temporibus, est patronus 
habitus ; eoque forum tenente, plura fieri judicia coe- 
perunt : nam et quaestiones perpetuse, hoc adoles- 
cente, constitutse sunt, quae antea nullae fuerunt (L. 
enim Piso, tribunus plebis, legem primus de pecuniis 
repetundis, Censorino et Manilio consulibus, tulit : 
ipse etiam Piso et causas egit, et multarum legum 
aut auctor aut dissuasor fuit ; isque et orationes re- 
liquit, quae jam evanuerunt, et annales, sane exiliter 
scriptos) ; et judicia populi, quibus aderat Carbo, 
jam magis patronum desiderabant, tabella data: 
quam legem L. Cassius, Lepido et Mancino consu- 
libus, tulit. 

XXVIII. Vester etiam D. Brutus, M. filius, ut 
ex familiari ejus L. Attio poeta, sum audire solitus, 
et dicere non inculte solebat, et erat, cum literis La- 
tinis, tum etiam Graecis, ut temporibus illis, eruditus. 
Quae tribuebat idem Attius etiam Q. Maximo, L. 
Pauli nepoti : et vero, ante Maximum, illum Sci- 
pionem, quo duce privato Ti. Gracchus occisus esset, 
cum cmnibus in rebus vehementem, tum acrem aie- 
bat in dicendo fuisse. 

Tum etiam P. Lentulus ille princeps, ad rem- 
publicam duntaxat quod opus esset, satis habuisse 
eloquentia dicitur. Iisdemque temporibus L. Furius 
Philus perbene Latine loqui putabatur, literatiusque 
quam caiteri. P. Scaevola valde prudenter et acute, 
paulo etiam copiosius ; nec multo minus prudenter 
M. Manilius. Appii Claudii volubilis, sed paulo fer- 
vidior, erat oratio. In ahquo numero etiam M. Ful- 
vius Flaccus, et C. Cato, Africani sororis fihus, me- 
diocres oratores ; etsi Flacci scripta sunt, sed ut 
studiosi literarum. Flacci autem Eemulus P. Decius 
fuit, non infans ille quidem, sed, ut vita, sic oratione 
etiam, turbulentus. 

M. Drusus, C. F. qui in tribunatu C. Gracchum, 
collegam, iterum tribunum, [fregit,] vir et oratione 



DE CLARIS ORATORTBUS, Cap. 29. 3C3 

gravis, et auctoritate ; eique proxime adjunctus C. 
Drusus fratcr fuit. Tuus etiam gentilis, Brute, M. 
Penms, facile agitavit in tribunatu C. Gracchum, 
paulmi aetate antecedens. Fuit enim, M. Lepido et 
L. Oieste consulibus, quasstor Gracchus, tribunus 
Pennis, illius M. filius, qui cum Q. vElio consul 
fuit : :ed omnia is summa sperans, asdilicius est mor- 
tuus. Nam de T. Flaminino, quem ipse vidi, nihil 
accepi. nisi Latine diligenter locutum. 

XXIX. Iis adjuncti sunt C. Curio, M. Scaurus, 
P. Ritilius, C. Gracchus. De Scauro et Rutilio 
brevita- hcet dicere, quorum neuter summi oratoris 
habuitlaudem ; et uterque in multis causis versatus 
erat. li quibusdam laudandis viris, etiamsi maximi 
ingeniinon essent, probabilis tamen industria ; quam- 
quam is quidem non omnino ingenium, sed orato- 
rium hgenium, defuit. Neque enim refert videre, 
quid dcendum sit, nisi id queas solute et suaviter 
dicere. Ne id quidem satis est, nisi id, quod dicitur, 
sit voc, vultu, motuque, conditius. Quid dicam 
opus ese doctrinu ? sine qua, etiam si quid bene di- 
citur aljuvante natura, tamen id, quia fortuito fit, 
seniperparatum esse non potest. In Scauri oratione, 
sapients hominis et recti, gravitas summa, et natu- 
ralis qisedam inerat auctoritas, non ut causam, sed 
ut testrnonium, dicere putares, cum pro reo dioeret. 
Hoc dfcendi genus ad patrocinia mediocriter aptum 
videbatir ; ad senatoriam vero sententiam, cujus erat 
ille prhceps, vel maxime : significabat enim, non 
prudentiam solum, sed, quod maxime rem contine- 
bat, fidem. Habebat hoc a natura ipsa, quod a doc» 
trina. non facile posset : quamquam hujus quoque 
ipsius rei, quemadmodum scis, praecepta sunt. Hu- 
jus et orationes sunt, et tres ad L. Fufidium libri, 
scripti dc vita ipsius acta, sane utiles, quos nemo le- 
git : at Cyri vitam et disciplinam legunt, praxlaram 
illam quidem, sed neque tam rebus nostris aptam, 



384 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 31. 

nec tamen Scauri laudibus anteponendam. Ipse 
etiam Fufidius in aliquo patronorum numero fuit. 

XXX. Rutilius autem in quodam tristi et severo 
genere dicendi versatus est ; et uterque natura vehe- 
mens, et acer. Itaque, cum una consulatum petivis- 
sent, non ille solum, qui repulsam tulerat, accusavit 
ambitus designatum competitorem, sedScaurusetiam, 
absolutus, Rutilium in judicium vocavit : multaque 
opera, multaque industria Rutilius fuit ; quae erat 
propterea gratior, quod idem magnum munus de 
jure respondendi sustinebat. Sunt ejus orationes je- 
junae : multa praeclara de jure : doctus vir, et Crraecis 
literis eruditus, Panaetii auditor, prope perfectus in 
Stoicis ; quorum peracutum et artis plenum oiationis 
genus, sed tamen exile, nec satis populari assensioni 
accommodatum. Itaque illa, quae propria ei hujus 
disciplinae, philosophorum de se ipsorum opinio, 
firma in hoc viro et stabilis inventa est. Qui cum 
innocentissimus in judicium vocatus esset, (qio judi- 
cio convulsam penitus scimus esse rempublicap) cum 
essent eo tempore eloquentissimi viri L. Cnssus et 
M. Antonius consulares, eorum adhibere neutrum 
voluit : dixit ipse pro sese ; et pauca C. Cotta,, quod 
sororis erat fiJius, et is quidem tamen ut orator ; 
quamquam erat admodum adolescens. Sed Q. Mu- 
cius enucleate ille quidem et polite, ut soleoat, ne- 
quaquam autem ea vi atque copia, quam ger.us illud 
judicii, et magnitudo causae, postulabat. Eabemus 
igitur in Stoicis oratoribus Rutilium, Scaurum in 
antiquis : utrumque tamen laudemus, quoiiam per 
illos ne haec quidem in civitate genera hacoratoria. 
laude caruerunt. Volo enim, ut in scena, &c etiam 
in foro, non eos modo laudari, qui celeri motu et 
difficili utantur, sed eos etiam, quos statarics appel- 
lant, quorum sit illa simplex in agendo veitas, non 
molesta. 

XXXI. Et, quoniam Stoicorum est facla mentia, 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 31. 385 

Q. yElius Tubero fuit illo tempore, L. Pauli nepos, 
nullo in oratorum numero, sed vita severus, et con- 
gruens cum ea disciplina, quam colebat ; paulo etiam 
durior; qui quidem in triumviratu judicaverit contra 
P. Africani, avunculi sui. testimor.ium, vacationem 
augures, quo minus judiciis operam darent, non ha- 
bere : sed, ut vita, sic oratione durus, incultus, hor- 
ridus : itaque honoribus majorum respondere non 
potuit. Puit autem constans civis, et fortis, et in 
primis Gvaccho molestus ; quod indicat Gracchi in 
eum oratio : sunt etiam, in Gracchum, Tuberonis. 
Is fuit mediocris in dicendo, doctissimus in dispu- 
tando. 

Tum Brutus, Quam hoc idem in nostris contin- 
gere intelblgo, quod in Gra?cis ! ut omnes fere Stoici, 
prudentissimi in disserendo sint, et id arte faciant, 
sintque architecti paene verborum ; iidem, traducti a 
disputando ad dicendum, inopes reperiantur. Unum 
excipio Catonem, in quo, perfectissimo Stoico, sum- 
mam eloquentiam non desiderem ; quam exiguam 
in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tu- 
berone nullam, video fuisse. Et ego, Non, inquam, 
Brute, sine causa ; propterea quod istorum in dia- 
lecticis omnis cura consumitur ; vagum illud ora- 
tionis, et fusum, et multiplex, non adhibetur genus. 
Tuus autem avunculus (quemadmodum scis) habet 
a Stoicis id, quod ab illis petendum fuit : sed dicere 
didicit a dicendi magistris, eorumque more se exer- 
cuit. Quod si omnia a philosophis essent petenda, 
Peripateticorum institutis commodius fingeretur ora- 
tio. Quo magis tuum, Brute, judicium probo, qui 
eorum [id est, ex vetere Academia] philosophorum 
sectam secutus es, quorum in doctrina atque pra?- 
ceptis disserendi ratio conjungitur curn suavitate di- 
cendi et copia : quamquam ea ipsa Peripateticorum 
Academicorumque consuetudo in ratione dicendi ta- 
lis est, ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese, 

(Rhetor.) vol. I. 2 L 



386 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 32. 

nec sine ea orator esse perfectus. Nam, ut Stoicorum 
adstrictior est oratio, aliquantoque contractior, quam 
aures populi requirunt ; sic illorum liberior et latior, 
quam patitur consuetudo judiciorum et fori. Quis 
enim uberior in dicendo Platone ? Jovem, aiunt phi- 
losophi, si Orrcece loquatur, sic loqui. Quis Aristo- 
tele nervosior, Theophrasto dulcior ? Lectitavisse 
Platonem studiose, audivisse etiam, Demosthenes 
dicitur : idque apparet ex genere et granditate ver- 
borum : dicit etiam in quadam epistola hoc ipse de 
sese. Sed et hujus oratio, in philosophiam translata, 
pugnacior (ut ita dicam) videtur, et illorum in judi- 
cia, pacatior. 

XXXII. Nunc reliquorum oratorum aetates, si 
placet, et gradus persequamur. Nobis vero, inquit 
Atticus, et vehementer quidem, ut pro Bruto etiam 
respondeam. Curio fuit igitur ejusdem aetatis fere, 
sane illustris orator, cujus de ingenio ex orationibus 
ejus existimari potest. Sunt enim et alire, et, pro Ser. 
Fulvio de incestu, nobilis oratio. Nobis quidem pue- 
ris, omnium optima putabatur, quaa vix jam compa- 
ret in hac turba novorum voluminum. Prasclare, 
inquit Brutus, teneo, qui istam turbam voluminum 
eftecerit. Et ego, inquam, intelligo, Brute, quem 
dicas. Certe enim et boni aliquid attulimus juven- 
tuti, magnificentius, quam fuerat, genus dicendi, et 
ornatius : et nocuimus fortasse, quod veteres ora- 
tiones, post nostras, non a me quidem (meis enim 
illas antepono), sed a plerisque, legi sunt desitae. 
Enumera, inquit, me in plerisque : quamquam video 
mihi multa legenda, jam te auctore, qua? antea con- 
temnebam. 

Atqui haac, inquam, de incestu laudata oratio 
puerilis est locis multis : de amore, de tormentis, de 
rumore, loci sane inanes ; verumtamen, nondum 
tritis nostrorum hominum auribus, nec erudita civi- 
tate, tolerabiles. Scripsit etiam alia nonnulla, etmul- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 34. 387 

ta dixit, et illustria, et in numero patronorum fuit ; 
ut eum mirer, cum et vita suppeditavisset, et splen- 
dor ei non defuisset, consulem non fuisse. 

XXX III. Sed ecce in manibus vir, et praestantissi- 
mo ingenio, et flagranti studio, et doctus a puero, C. 
( rracchus. Xoli enim putare, quemquam, Brute, ple- 
niorem et uberiorem ad dicendum fuisse. Et ille, Sic 
prorsus, inquit, existimo ; atque istum,desuperioribus, 
paene solum lego. Immo piane, inquam, Brute, le- 
gas, censeo. Damnum enim, illius immaturo interitu, 
res Romana? Latinaeque literae fecerunt. Utinam non 
tam fratri pictatem, quam patriae, praestare voluisset ! 
Quam ille facile, tali ingenio, diutius si vixisset, vel 
paternam esset vel avitam gloriam consecutus ! Elo- 
quentia quidem nescio an habuisset parem neminem. 
(irandis est verbis, sapiens sententiis, genere toto 
gravis : manus extrema non accessit operibus ejus : 
praeclare inchoata multa, perfecta non plane. Le- 
gendus, inquam, est hic orator, Brute, si quisquam 
alius, juventuti. Non enim solum acuere, sed etiam 
alere, ingenium potest, 

Iluic successit aetati C. Galba, Servii illius elo- 
quentissimi viri filius, P. Crassi eloquentis et juris- 
periti gener. Laudabant hunc patres nostri ; favebant 
etiam propter patris memoriam ; sed cecidit in cursu. 
Nam rogatione Mamilia, Jugurthinae conjurationis 
invidia, cum pro sese ipse dixisset, oppressus est. 
Exstat ejus peroratio, qui epilogus dicitur ; qui tanto 
in honore, pueris nobis, erat, ut eum etiam edisce. 
remus. Hic, qui in collegio sacerdotum esset, primus 
post Romam conditam judicio publico est condem- 
natus. 

XXXIV. P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, 
non multum ille quidem nec saepe dicebat : sed et 
Latine loquendo cuivis erat par ; et omnes sale face- 
tiisque superabat. Ejus collega, L. Bestia, bonis in- 
itiis orsus tribunatus (nam P. Popillium, vi C. Grac- 
chi expulsum, sua rogatione restituit), vir et acer, et 



388 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 35. 

non indisertus, tristes exitus habuit consulatus. Nam, 
invidiosa lege Mamilia, [quaestio] C. Galbam sacer- 
dotem, et quatuor consulares, L. Bestiam, C. Cato- 
nem, Sp. Albinum, civemque praestantissimum L. 
Opimium, Gracchi interfectorem, (a populo absolu- 
tum, cum is contra populi studium stetisset) Grac- 
chani judices sustulerunt. 

Hujus dissimilis in tribunatu, reliquaque omni 
vita, civis improbus, C. Licinius Nerva, non indiser- 
tus fuit. C. Fimbriatemporibus iisdem fere, sed lon- 
gius aetate provectus, habitus est sane (ut ita dicam) 
luculentus patronus, asper, maledicus, genere toto 
paulo fervidior atque commotior ; diligentia tamen, 
et virtute animi, atque vita, bonus auctor in senatu. 
Idem tolerabilis patronus, nec rudis in jure civili, et, 
cum virtute, tum etiam ipso orationis genere, liber : 
cujus orationes pueri legebamus, quas jam reperire 
vix possumus. 

Atque etiam ingenio, et sennone eleganti, valetu- 
dine incommoda, C. Sextius Calvinus fuit ; qui etsi, 
cum remiserant dolores pedum, non deerat in causis, 
tamen id non saepe faciebat. Itaque consilio ejus, cum 
volebant, homines utebantur ; patrocinio, cum licebat. 

Iisdem temporibus M. Brutus, in quo magnum 
fuit, Brute, dedecus generi vestro ; qui, cum tanto 
nomine esset, patremque optimum virum habuisset 
et juris peritissimum, accusationem factitaverit, ut 
Athenis Lycurgus. Is magistratus non petivit ; sed 
fuit accusator vehemens, et molestus, ut facile cerne- 
res naturale quoddam stirpis bonum degeneravisse 
vitio depravatae voluntatis. Atque eodem tempore 
accusator de plebe L. Caesulenus fuit, quem ego au- 
divi jam senem, cum ab L. SabeUio multam lege 
Aquillia de [injuria] petivisset. Non fecissem ho- 
minis paene infimi mentionem, nisi judicarem, qui 
suspiciosiu? aut criminosius diceret, audivisse me 
neminem. 

XXXV. Doctus etiam Graecis T. Albucius, vel 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 35. 389 

potius, paene Graecus. Loquor, ut opinor ; sed licet 
ex orationibus judicare. Fuit autem Athenis adoles- 
cens ; perfectus Epicureus evaserat, mininie aptum 
ad dicendum genus. 

Jam Q. Catulus, non antiquo illo more, sed hoc 
nostro (nisi quid fieri potest perfcctius) eruditus ; 
multa? literae, summa, non vitae solum atque naturae, 
sed orationis etiam, comitas ; incorrupta quacdam 
Latini sermonis integritas ; quae perspici cum ex 
orationibus ejus potest, tum facillime ex eo libro, 
quem, de consulatu et de rebus gestis suis conscrip- 
tum molli et Xenophonteo genere sermonis, misit ad 
A. Furium poetam, familiarem suum ; qui liber 
nihilo notior est, quam illi tres, de quibus ante dixi, 
Scauri libri. 

Tiixn Brutus, Mihi quidem nec iste notus est, nec 
illi : sed nec mea culpa est ; nunquam enim in ma- 
nus inciderunt. Nunc autem et a te sumam, et con- 
quiram ista posthac curiosius. Fuit igitur in Catulo 
sermo Latinus ; quae laus dicendi non mediocris ab 
oratoribus plerisque neglecta est : nam de sono vocis, 
et suavitate appellandarum literarum, quoniam filium 
cognovisti, nob exspectare quid dicam : quamquam 
filius quidem non fuit in oratorum numero ; sed non 
deerat ci tamen, in sententia. dicenda, cum pruden- 
tia, tum elegans quoddam et eruditum orationis 
genus. Nec habitus est tamen pater ipse Catulus 
princeps in numero patronorum : sed erat talis, ut, 
cum quosdam audires, qui tum erant praestantes, 
videretur esse inferior : cum autem ipsum audires, 
sine comparatione, non modo contentus esses, sed 
melius non quaereres. 

Q. Metellus Numidicus, et ejus collega M. Sila- 
nus, dicebant de republica, quod esset illis viris et 
consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus non 
saepe dicebat, scd politc ; Latine vero in primis est 
eleganter locutus. Quae laus cadem in A. Albino 
benc loquendi fuit. Nam flamcn Albinus etiam in 
2 l 3 



390 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 37. 

numero est habitus disertorum. Q. etiam Caepio, 
vir acer et fortis, cui fortuna belli crimini, invidia 
populi calamitati fuit. 

XXXVI. Tum etiam C. et L. Memmii fuerunt 
oratores mediocres, accusatores acres, atque acerbi : 
itaque in judicium capitis multos vocaverunt, pro 
reis non saepe dixerunt. Sp. Thorius satis valuit in 
populari genere dicendi, is, qui agrum publicum, 
vitiosa, et inutili lege, vectigali levavit. M. Marcellus, 
jEsernini pater, non ille quidem in patronis, sed et 
in promtis tamen, et non inexercitatis ad dicendum, 
fuit, ut filius ejus, P. Lentulus. 

L. etiam Cotta, prsetorius, in mediocrium orato- 
rum numero, dicendi non ita multum laude proces- 
serat ; sed, de industria, cum verbis, tum etiam ipso 
sono quasi subrustico, prosequebatur atque imitaba- 
tur antiquitatem. 

Atque ego et in hoc ipso Cotta, et in aliis pluri- 
bus, intelligo, me non ita disertos homines et retu- 
lisse in oratorum numerum, et relaturum. Est enim 
propositum coiligere eos, qui hoc munere in civitate 
functi sint, ut tenerent oratorum locum ; quorum 
quidem quae fuerit adscensio, et quam in omnibus re- 
bus difficilis optimi perfectio atque absolutio, ex eo 
quod dicam, existhnari potest. Quam multi enim 
jam oratores commemorati sunt, et quam diu in eo- 
rum enumeratione versamur, cum tamen spisse atque 
vix, ut dudum ad Demosthenem et Hyperidem, sic 
nunc ad Antonium Crassumque pervenimus ! Nam 
ego sic existimo, hos oratores fuisse maximos, et in 
his prhnum cum Grsecorum gloria Latine dicendi 
copiam aequatam. 

XXXVII. Omnia veniebant Antonio in men- 
tem : eaque, suo quaeque loco, ubi plurimum profi- 
cere et valere possent, (ut ab imperatore equites, pe- 
dites, levis armatura) sic ab illo in maxime oppor- 
tunis orationis partibus collocabantur. Erat memoria 
summa, nulla meditationis suspicio : imparatus sem- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cai\ 30. 391 

per aggredi ad dicendum videbatur : sed ita erat 
paratus, ut judices, illo dicente, nonnunquam vide- 
rentur non satis parati ad cavendum fuisse. Verba 
ipsa, non illa quidem elegantissimosermone; itaque 
diligenter loquendi laude caruit : neque tamen est 
admodum inquinate locutus : sed illa, quae proprie 
laus oratoris est, in verbis (nam ipsum Latine loqui, 
est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna laude 
ponendum ; sed non tam sua sponte, quam quod est 
a plerisque neglectum : non enim tam praxlarum 
est scire Latine, quam turpe nescire ; neque tam id 
mihi oratoris boni, quam civis Romani proprium 
videtur :) sed tamen Antonius in verbis et eligendis 
(neque id ipsum tam leporis causa, quam ponderis), 
et collocandis, et comprehensione devinciendis, nihil 
non ad rationem, et tamquam ad artem, dirigebat : 
verum multo magis hoc idem in sententiarum orna- 
mentis et conformationibus. Quo genere quia praestat 
omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est 
princeps judicatus. lyr^iTa. enim quae vocant Graeci, 
ea maxime ornant oratorem ; eaque non tam in ver- 
bis pingendis habent pondus, quam in illuminandis 
sententiis. 

XXXVIII. Sed, cum haec magna in Antonio, 
tum actio singularis ; quae si partienda est in gestum 
atque vocem ; gestus erat non verba exprimens, sed 
cum sententiis congruens : manus, humeri, latera, 
supplosio pedis, status, incessus, omnisque motus 
cum verbis sententiisque consentiens ; vox perma- 
nens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic 
uni in bonum convertebat. Habebat enim fiebile 
quiddam in questionibus, aptumque cum ad fidem 
faciendam, tum ad misericordiam commovendam ; 
ut verum videretur in hoc illud, quod Demosthenem 
ferunt ei, qui quaesivisset, quid primum esset in di- 
cendo, actionem ; quid secundum, idem, et idem ter- 
tium, respondisse. Nulla res magis penetrat in ani- 



392 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 39. 

mos, eosque fingit, format, flectit ; talesque oratores 
videri facit, quales ipsi se videri volunt. 

Huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant, 
L. Crassum. Illud quidem certe omnes ita judica- 
bant, neminem esse, qui, horum alterutro patrono, 
cujusquam ingenium requireret. Equidem, quam- 
quam Antonio tantum tribuo, quantum supra dixi, 
tamen Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius. 
Erat summa gravitas : erat cum gravitate junctus 
facetiarum et urbanitatis oratorius, non scumlis, le- 
pos : Latine loqiiendi accurata, et sine molestia. dili- 
gens, elegantia: in disserendomira expHcatio : cum 
de jure civili, cum de sequo et bono disputaretur, ar- 
gumentorum et simifitudinum copia. 

XXXIX. Nam, ut Antonius, conjectura moven- 
da, aut sedanda. suspicione aut excitanda, incredibi- 
lem vim habebat ; sic in interpretando, in definiendo, 
in explicanda. aequitate, nihil erat Crasso copiosius : 
idque cum saepe alias, tum apud centumviros in M' 
Curii causa. cognitum est. Ita enim multa tum con- 
tra scriptum pro a?quo et bono dixit, ut hominem 
acutissimum, Q. Scaevolam, et in jure, in quo illa 
causa vertebatur, paratissimum, obrueret argumen- 
torum exemplorumque copia : atque ita tum ab his 
patronis aequahbus, etiam consularibus, causa illa 
dicta est, cum uterque ex contraria parte jus civile 
defenderet, ut eloquentium jurisperitissimus Crassus, 
jurisperitorum eloquentissimus Scaevola, putaretur ; 
qui quidem cum peracutus esset ad excogitandum, 
quid in jure aut in sequo verum aut esset, aut non 
esset, tum verbis erat ad rem cum summa. brevitate 
mirabiliter aptus. Quare sit nobis orator in hoc in- 
terpretandi, explanandique, et disserendi genere mi-- 
rabihs, sic ut simile ninil viderim : in augendo, in 
ornando, in refellendo, magis existimator metuendus 
quam admirandus orator. Verum ad Crassum rever- 
tamur. 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 41. 393 

XL. Tum Brutas, Etsi satis, inquit, mihi vide- 
bar habere cognitum Scaevolam ex iis rebus, quas 
audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebatur propter 
familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi ejus 
dicendi tanta laus nota non erat. Itaque cepi volup 
tatem, tam ornatum virum, tamque excellens inge- 
liiuni, fuisse in nostra republica. 

Hic ego, Noli, inquam, Brute, existimare, his 
duobus quidquam fuisse in nostra civitate praestan- 
tius : nam, ut paulo ante dixi, consultorum alterum 
disertissimum, disertorum alterum consultissimum 
fuisse ; sic in reliquis rebus ita dissimiles erant inter 
sese, statuere ut tamen non posses, utrius te malles 
similiorem. Crassus erat elegantium parcissimus, 
Scaevola parcorum elegantissimus. Crassus in summa, 
comitate habebat etiam severitatis satis ; Scaevolae, 
multii in severitate, non deerat tamen comitas. Licet 
omnia hoc modo : sed vereor, ne fingi videantur haec, 
ut dicantur a me quodam modo ; res se tamen sic 
habet. Cum omnis virtus sit, ut vestra, Brute, vetus 
Academia dixit, mediocritas ; uterque horum me- 
dium quiddam volebat sequi : sed ita cadebat, ut al- 
ter ex alterius laude partem, uterque autem suam 
totam haberet. 

Tum Brutus, Cum ex tua oratione mihi videor, 
inquit, bene Crassum et Scaevolam cognovisse, tum 
de te et de Ser. Sulpicio cogitans, esse quamdam vo- 
bis cum illis similitudinem judico. Quonam, inquam, 
istuc modo ? Quia mihi et tu videris, inquit, tantum 
juris civilis sciie voluisse, quantum satis esset ora- 
tori ; et Servius eloquentiae tantum assumsisse, ut 
jus civile facile possit tueri : aetatesque vestrae, ut 
illorum, nihil, aut non fere multum, dirferunt. 

XLI. Et ego, De me, inquam, dicere nihil est 
necesse : de Servio autem et tu probe dicis, et ego 
dicam, quod sentio. Non enim facile quem dixerim 
plus studii, quam illum, et ad dicendum, et ad om- 
nes bonarum rerum disciplinas, adhibuisse : nam et 



394 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 42. 

in iisdem exercitationibus, ineunte setate, fuimus ; 
et postea una, Rhodum ille etiam profectus est, quo 
melior esset et doctior : et, inde ut rediit, videtur 
mihi in secunda. arte primus esse maluisse, quam in 
prima. secundus. Atque haud scio, an par principi- 
bus esse potuisset : sed fortasse maluit (id quod est 
adeptus) longe omnium, non ejusdem modo astatis, 
sed eorum etiam qui fuissent, in jure civili esse 
princeps. 

Hic Brutus, AiV tu ? inquit. Etiamne Q. Scae- 
vola? Servium nostrum anteponis ? Sic enim, inquam, 
Brute, existimo, juris civilis magnum usum et apud 
Scasvolam, et apud multos, fuisse : artem, in hoc 
uno : quod nunquam effecisset ipsius juris scientia, 
nisi eam praaterea didicisset artem, qiue doceret rem 
universam tribuere in partes, latentem explicare de- 
finiendo, obscuram explanare interpretando ; ambi- 
gua primum videre, deinde distinguere; postremo 
habere regulam, qua, vera et falsa judicarentur, et 
quae, quibus positis, essent, quaeque non essent, con- 
sequentia. Hic enim attulit hanc artem omnium ar- 
tium maximam, quasi lucem, ad ea qua: confuse ab 
aliis aut respondebantur, aut agebantur. 

XLII. Dialecticam mihi videris dicere, inquit. 
Recte, inquarn, intelligis : sed adjunxit etiam et li- 
terarum scientiam, et loquendi elegantiam, quag ex 
scriptis ejus, quorum similia nulla sunt, facillime 
perspici potest. Cumque discendi causa duobus peri- 
tissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo, C. 
AquilHo Gallo ; Galli, hominis acuti et exercitati, 
promtam et paratam in agendo et in respondendo 
celeritatem subtilitate diligentiaque superavit : Bal- 
bi, docti et eruditi hominis, in utraque re considera- 
tam tarditatem vicit, expediendis conficiendisque re- 
bus : sic et habet, quod uterque eorum habuit ; et 
explevit, quod utrique defuit. Itaque, ut Crassus mihi 
videtur sapientius fecisse, quam Scaevola : (hic enim 
causas studiose recipiebat, in quibus a Crasso supera- 



DE CLARIS OHATORIBUS, Cap. 43. 395 

batur ; ille se consuli nolebat, ne qua in re inferior 
eml . quam Scaevola) ; sic Servius sapientissime. 
Cum enim duae civiles artes ac forenses plurimum et 
laudis baberent et gratiae ; perfecit, ut altera prae- 
staret omnibus, ex altera tantum assumeret, quantum 
esset, et ad tuendum jus civile, et ad obtinendam 
consularem dignitatem, satis. 

Tum Brutus, Ita prorsus, inquit, et antea puta- 
bam. Audivi enim nuper eum studiose et frequenter 
Sami, cum ex eo jus nostrum pontificium, qua ex 
parte cum jure civili conjunctum esset, vellem co- 
gnoscere; et nunc meum judicium multo magis 
confirmo testimonio et judicio tuo : simul illud gau- 
deo, quod et aequalitas vestra, et pares honorum gra- 
dus, et artium studiorumque quasi finitima vicini- 
tas, tantum abest ab obtrectatione invidiaque, quae 
solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exul- 
cerare vestram gratiam, sed etiam conciliare, videa- 
tur. Quah' enim te erga illum perspicio, tali illum 
in te voluntate judicioque cognovi. Itaque doleo, et 
illius consiho, et tua. voce, populum Romanum ca- 
rere tam diu : quod cum per se dolendum est, tum 
multo magis consideranti, ad quos ista, non translata 
sint, sed nescio quo pacto devenerint. 

Hic Atticus, Dixeram, inquit, a principio, de re- 
publica ut sileremus : itaque faciamus : nam, si isto 
modo volumus singulas res desiderare, non modo 
querendi, sed ne lugendi quidem finem reperiemus. 
XLIII. Pergamus ergo, inquam, ad rehqua, et 
institutum ordinem persequamur. Paratus igitur ve- 
niebat Crassus ; exspectabatur ; audiebatur. A prin- 
cipio statim (quod erat apud eum semper accuratum), 
exspectatione dignus videbatur : non multa jactatio 
corporis, non inclinatio vocis ; nulla inambulatio ; 
non crebra supplosio pedis : vehemens, et interdum 
irata, et plena justi doloris oratio ; multae, et cum 
gravitate, facetiae : quodque difficile est, idem et per- 
ornatus et perbrevis. Jam in altercando invcnit pa- 



396 DE CLARIS ORATORIBUS, Cai>. 44. 

rem neminem : Versatus est in omni fere genere cau- 
sarum : mature in locum principem oratorum venit. 
Accusavit C. Carbonem, eloquentissimum hominem, 
admodum adolescens : summam ingenii non laudem 
modo, sed etiam admirationem, est consecutus. De- 
fendit postea Liciniam virginem, cum annos XXVII. 
natus esset : in ea ipsa causa. fuit eloquentissimus ; 
orationisque ejus scriptas quasdam partes reliquit. 
Voluit, adolescens, in colonia. Narbonensi causae po- 
pularis aliquid attingere, eamque coloniam (ut fecit) 
ipse deducere. Exstat in eam legem senior, ut ita 
dicam, quam illa aetas ferebat, oratio. Multae deinde 
causae ; sed ita tacitus tribunatus, ut, nisi in eo ma- 
gistratu ccenavisset apud praeconem Granium, idque 
nobis narravisset Lucilius, tribunum plebis nesci- 
remus fuisse. 

Ita prorsus, inquit Brutus : sed ne de Scaevolas 
quidem tribunatu quidquam audivisse videor ; et eum 
collegam Crassi credo fuisse. Omnibus quidem aliis, 
inquam, in magistratibus, sed tribunus anno post 
fuit ; eoque in Rostris sedente, suasit Serviliam le- 
gem Crassus. Nam censuram sine Scaevola gessit. 
Eum enim magistratum nemo unquam Scaevolarum 
petivit Sed haec Crassi cum edita oratio est, quam 
te saepe legisse certo scio, quatuor et triginta tum ha- 
bebat annos, totidemque annis mihi a>tate praesta- 
bat. His enim consulibus eam legem suasit, quibus 
nati sumus, cum ipse esset Q. Caepione consule natus, 
et C. Laelio, triennio ipso minor, quam Antonius : 
quod idcirco posui, ut, dicendi Latine prima matu- 
ritas in qua. aetate exstitisset, posset notari ; et intel- 
ligeretur jam ad summum paene esse perductam, ut 
eo nihil ferme quisquam addere posset, nisi qui a 
philosophia, a jure civili, ab historia, fuisset instruc- 
tior. 

XLIV. Erit, inquit M. Brutus, aut jam est iste, 
quem expectas. Nescio, inquam. Sed est etiam L. 
Crassi in consulatu, pro Q. Ca^pione, defensione 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 45. 397 

junctfi, non brevis, ut laudatio, ut oratio autem, bre- 
vis, postrema censoris oratio, qua anno duodequin- 
quagesimo usus est. In his omnibus inest quidam 
sine ullo fuco veritatis color. Quinetiam comprehen- 
sio, et ambitus ille verborum (si sic periodum appel- 
lari placet) erat apud illum contractus et brevis ; et in 
membra quaedam, quae KwAx Graeci vocant, disper- 
tiebat orationem lubentius. 

II oc loco Brutus, Quandoquidem tu istos oratores, 
inquit, tantopere laudas ; vellem aliquid Antonio, 
praeter illum de ratione dicendi sane exilem libel- 
lum, plura Crasso, libuisset scribere : cum enim om- 
nibus memoriam sui, tum etiam disciplinam dicendi 
nobis reliquissent. Nam Scaevolae dicendi elegantiam 
satis ex iis orationibus, quas reliquit, habemus cogni- 
tam. Et ego, 3Iihi quidem a pueritia quasi magistra 
fuit, inquam, illa in legem Caepionis oratio ; in qua 
et auctoritas ornatur senatus, quo pro ordine illa di- 
cuntur, et invidia concitatur in judicum et in accu- 
satorum factionem, contra quorum potentiam popu- 
lariter tum dicendum fuit. Multa in illa oratione 
graviter, multa leniter, multa aspere, multa facete, 
dicta sunt ; plura etiam dicta, quam scripta, quod 
ex quibusdam capitibus expositis, nec explicatis, in- 
telligi potest. Ipsa illa censoria contra Cn. Domitium 
collegam non est oratio, sed quasi capita rerum, et 
orationis commentarium paulo plenius. Nulla est 
enim altercatio clamoribus unquam habita majori- 
bus. Et vero fuit in hoc et popularis dictio excellens : 
Antonii genus dicendi multo aptius judiciis, quam 
concionibus. 

XLV. Hoc loco ipsum Domitium non relinquo : 
nam etsi non fuit in oratorum numero, tamen pono, 
satis in eo fuisse orationis atque ingenii, quo et ma- 
gistratus personam, et consularem dignitatem, tuere- 
tur : quod idem de C. Ccelio dixerim, industriam in 
eo summam fuisse, summasque virtutes, eluqucntiae 
tantum, quod esset, in rcbus privatis, amicis ejus, in 
(Rhetor.) VOL. i. 2 M 



398 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 40. 

republica, ipsius dignitati, satis. Eodem tempore M. 
Herennius in mediocribus oratoribus, Latine et dili- 
genter loquentibus, numeratus est : qui tamen sum- 
ma nobilitate hominem, cognatione, scdalitate, col- 
legio, summa etiam eloquentia, L. Philippum, in 
consulatCis petitione superavit. Eodem tempore C. 
Clodius, etsi, propter summam nobilitatem et singu- 
larem potentiam, magnus erat, tamen etiam elo- 
quentiae qviamdam mediocritatem afferebat. Ejusdem 
fere temporis fuit eques Romanus C. Titius, qui, 
meo judicio, eo pervenisse videtur, quo potuit fere 
Latinus orator, sine Graecis literis, et sine multo usu, 
pervenire. Hujus orationes tantum argutiarum, tan- 
tum exemplorum, tantum urbanitatis habent, ut 
paene Attico stilo scriptae esse videantur. Easdem ar- 
gutias in tragcedias, satis quidem ille acute, sed pa- 
rum tragice, transtuht. Quem studebat imitari L. 
Afranius poeta, homo perargutus, in fabulis quidem 
etiam, ut scitis, disertus. Fuit etiam Q. Rubrius 
Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario judicatus 
est, acer et vehemens accusator. In eo genere sane 
probabihs, doctus autem Graecis hteris, propinquus 
noster, factus ad dicendum, M. Gratidius, M. An- 
tonii perfamiharis, cujus praefectus cum esset in Ci- 
licia, est interfectus ; qui accusavit C. Fimbriam, 
M. Marii Gratidiani pater. 

XLVI. Atque etiam apud socios et Latinos, ora- 
tores habiti sunt Q. Vettius Vettianus, e Marsis, 
quem ipse cognovi, prudens vir, et in dicendo brevis : 
Q. et D. Valerii Sorani, vicini et famihares mei, non 
tam in dicendo admirabiles, quam docti et Graecis li- 
teris et Latinis : C. RusticeUus Bononiensis, is qui- 
dem et exercitatus, et natura. volubilis. Omnium 
autem eloquentissimus extra hanc urbem T. Betucius 
Barms Asculanus, cujus sunt aliquot orationes As- 
culi habitse : illa Romae contra Caepionem, nobihs 
sane, cui orationi Caepionis ore respondit ^Elius ; qui 
scriptitavit orationes multas, orator ipse nunquam 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 47. 399 

fuit. Apud majores autem nostros video disertissi- 
mum habitum ex Latio L. Papirium Fregellanum, 
Ti. Gracchi, P. F. fere aetate : ejus etiam oratio est 
pro Fregellanis, coloniisque Latinis, habita in senatu. 
Tum Brutus, Quid tu igitur, inquit, tribuis istis 
externis quasi oratoribus ? Quid censes, inquam, nisi 
idem, quod urbanis, praeter unum, quod non est eo- 
rum urbanitate quadam quasi colorata oratio ? Et 
Brutus, Qui est, inquit, iste tandem urbanitatis co- 
lor ? Nescio, inquam : tantum esse quenidam scio. 
Id tu, Brute, jam intelliges, cum in Galliam veneris. 
Audies tu quidem etiam verba quaedam non trita 
Romae : sed haec mutari, dediscique possunt : illud 
est majus, quod in vocibus nostrorum oratorum re- 
cinit quiddam et resonat urbanius : nec hoc in ora- 
toribus modo apparet, sed etiam in caeteris. Ego me- 
mini T. Tincam Placentinum, hominem facetissi- 
mum, cum familiari nostro Q. Granio praecone di- 
cacitate certare. Eon', inquit Brutus, de quo multa 
Lucilius ? Isto ipso : sed Tincam, non minus multa 
ridicule dicentem, Granius obruebat nescio quo sa- 
pore vernaculo ; ut ego jam non mirer, illud Theo- 
phrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex 
anicula. quadam, quanti aliquid venderet ; et respon- 
disset illa, atque addidisset, " Hospes, non pote mi- 
noris :" tulisse eum moleste, se non effugere hospitis 
speciem, cum aetatem ageret Athenis, optimeque lo- 
queretur. Omnino, sicut opinor, in nostris est qui- 
tiam urbanorum, sicut illic Atticorum, sonus : sed 
domum redeanms ; id est, ad nostros revertamur. 

XLVII. Duobus igitur summis, Crasso et An- 
tonio, L. Philippus proximus accedebat, sed longo 
intervallo tamen proximus. Itaque eum, etsi nemo 
intercedebat, qui se illi anteferret, neque secundum 
tamen, neque tertium dixerim. Nec enim in quadri- 
gis eum secundum numeraverim, aut tertium, qui 
vix e carceribus exierit, cum palmam jam primus 
acceperit; nec in oratoribus, qui tantum absit a pri- 



400 DE CLARIS ORATORIBUS, Cai\ 48. 

mo, vix ut in eodem curriculo esse videatur. Sed 
tamen erant ea in Philippo, quae, qui sine compara- 
tione illorum spectaret, satis magna diceret ; summa 
libertas in oratione, multae facetiae : satis creber in 
reperiendis, solutus in explicandis sententiis : erat 
etiam in primis, ut temporibus illis, Graecis doctrinis 
institutus ; in altercando cum aliquo aculeo et male- 
dicto facetus. Horum aetati prope conjunctus L. Gel- 
lius non tam vendibilis orator, quam ut nescires, quid 
ei deesset: nec enim erat indoctus, nec tardus ad 
excogitandum, nec Romanarum rerum immemor, et 
verbis solutus satis ; sed in magnos oratores inciderat 
ejus aetas : multam tamen operam amicis et utilem 
praebuit ; atque ita diu vixit, ut multarum aetatum 
oratoribus implicaretur, multum etiam in causis ver- 
saretur. 

Iisdem fere temporibus D. Brutus, is, qui consul 
cum Mamerco fuit, homo et Graecis doctus literis et 
Latinis. Dicebat etiam L. Scipio non imperite ; Cn. 
que Pompeius, Sex. F. aliquem numerum obtinebat ; 
nam Sex. frater ejus praestantissimum ingenium con- 
tulerat ad summam juris civilis, et ad perfectam 
geometriae et rerum Stoicarum scientiam. Item in 
jure, et ante hos M. Brutus, et paulo post eum C. 
Bilienus, homo per se magnus, prope simili ratione 
summus evaserat: qui consul factus esset, nisi in 
Marianos consulatus, et in eas petitionis angustias, 
incidisset. Cn. autem Octavii eloquentia, quae fuerat 
ante consulatum ignorata, in consulatu multis con- 
cionibus est vehementer probata. Sed ab eis, qui 
tantum in dicentium numero, non in oratorum fue- 
runt, jam ad oratores revertamur. Censeo, inquit 
Atticus : eloquentes enim videbare, non sedulos, velle 
conquirere. 

XLVIII. Festivitate igitur, et facetiis, inquam, 
C. Julius, L. F. et superioribus et aequalibus suis 
omnibus praestitit ; oratorque fuit minime ille qui- 
dem vehemens ; sed nemo unquam urbanitate, nemo 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 49 401 

lepore, nemo suavitate conditior. Sunt ejus aliquot 
orationes, ex quibus, sicut ex ejusdem tragcediis, le- 
nitas ejus sine nervis perspici potest. 

Ejus aequalis P. Cethegus, cui de republica satis 
suppeditabat oratio : totam enim tenebat eam, peni- 
tusque cognGrat : itaque in senatu consularium auc- 
toritatem assequebatur : sed in causis publicis nihil, 
in privatis satis veterator videbatur. Erat in privatis 
causis Q. Lucretius Vespillo et acutus, et jurisperi- 
tus : nam Aphilia aptior concionibus, quam judiciis. 
Prudens etiam T. Annius Velina, et in ejus generis 
causis orator sane tolerabilis. 

In eodem genere causarum multum erat T. Ju- 
ventius, nimis iJle quidem lentus in dicendo, et paene 
frigidus ; sed et callidus, et in capiendo adversario 
versutus, et praeterea nec indoctus, et magna. cum 
juris civilis intelligentia. Cujus auditor P. Orbius, 
meus fere aequalis, in dicendo non nimis exercitatus, 
in jure autem civili non inferior quam magister fuit. 
Nam T. Aufidius, qui vixit ad summam senectutem, 
volebat esse similis horum ; eratque et bonus vir, et 
innocens ; sed dicebat parum. Nec sane plus frater 
ejus, 31. Virgilius, qui tribunus plebis L. Sulhe im- 
peratori diem dixit. Ejus collega P. 3Iagius, in di- 
cendo paulo tamen copiosior. 

Sed omnium oratorum, sive rabularum, qui et 
plane indocti aut inurbani aut rustici etiam fuerunt, 
quos quidem ego cognoverim, solutissimum in di- 
cendo et acutissimum judico, nostri ordinis Q. Ser- 
torium, equestris C. Gorgonium. Fuit etiam facilis, 
et expeditus ad dicendum, et vitae splendore multo, 
et ingenio sane probabili, T. Junius, L. F. tribuni- 
cius, quo accusante, P. Sextius, praetor designatus, 
danmatus est ambitus. Is processisset honoribus lon- 
gius, nisi semper infirma atque etiam a?gra valetu- 
dine fuisset. 

XLIX. Atque ego praeclare inteiligo, me in co- 
rum commemoratione versari, qui ncc habiti sint 
2 m 3 



402 DE CLARIS ORATORIBUS, Cai>. 4D. 

oratores, neque fuerint, praeteririque a me aliquot 
ex veteribus, commemoratione aut laude dignos : sed 
hoc quidem ignoratione : quid enim est superioris 
aetatis, quod scribi possit de iis, de quibus nulla mo- 
ni nenta loquuntur, nec aliorum, nec ipsorum ? De 
iis autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praeter- 
mittimus eorum, quos aliquando dicentes vidimus. 
Volo enim sciri, in tanta. et tam vetere republica, 
maximis praemiis eloquentiae propositis, omnes cu- 
pisse dicere, non plurimos ausos esse, potuisse pau- 
cos. Ego tamen ita de unoquoque dicam, ut intel- 
ligi possit, quem existimem clamatorem, quem ora- 
torem fuisse. lisdem fere temporibus, aetate in- 
feriores paulo, quam Julius, sed aequales prope- 
modum fuerunt, C. Cotta, P. Sulpicius, Q. Varius, 
Cn. Pomponius, C. Curio, L. Fufius, M. Drusus, 
P. Antistius ; nec ulla. aetate uberior oratormn fetus 
fuit. Ex his Cotta et Sulpicius, cum meo judicio, 
tum omnium, facile primas tulerunt. 

Hic Atticus, Quomodo istuc dicis, inquit, cum 
tuo judicio, tum omruum ? Semperne, in oratore pro- 
bando aut improbando, vulgi judicium cum intel- 
ligentium judicio congruit? An alii probantur a 
multitudine, alii autem ab iis qui inteUigunt ? 

Recte requiris, inquam, Attice : sed audies ex me 
fortasse, quod non omnes probent. An tu, inquit, id 
laboras, si huic modo Bruto probaturus es ? 

Plane, inquam, Attice, dlsputationem hanc, de 
oratore probando aut improbando, multo malim tibi 
et Bruto placere : eloquentiam autem meam populo 
probari velim. Etenim necesse est, qui ita dicat, ut 
a multitudineprobetur, eumdem doctis probari: nam, 
quid in dicendo rectum sit aut pravum, ego judicabo, 
si modo is sum, qui id possim aut sciam judicare : 
qualis vero sit orator, ex eo, quod is dicendo efficiet, 
poterit intelligi. Tria sunt enim (ut quidem ego sen- 
tio) quae sint efficienda dicendo : ut doceatur is, apud 
quem dicetur, ut delectetur, ut moveatur vehemen- 



DE CLARIS ORATORIBUS, CAr. 50. 40.*} 

tius. Quibus virtutibus oratoris horum quidque effi- 
ciatur, aut quibus vitiis orator aut non assequatur 
haec, auf etiam in his labatur et cadat, artifex aliquis 
judicabit. Efficiatur autem ab oratore, necne, ut ii, 
qui audiant, ita afficiantur, ut orator velit, vulgi as- 
smsu et populari approbatione judicari solet. Itaque 
nunquam de bono oratore, aut non bono, doctis ho- 
minibus cum populo dissensio fuit. 

L. An censes, dum illi viguerunt, quos antedixi, 
non eosdem gradus oratorum vulgi judicio et docto- 
rum fuisse ? l)e populo si quem ita rogavisses : Quis 
est in hac civitate eloquentissimus ? in Antonio et 
aut dubitaret, aut hunc alius, illum alius di- 
ceret. Nemone Philippum, tam suavem oratorem, 
tam gravem, tam facetum, his anteferret, quem nos- 
metipsi, qui haec arte aliqua. volumus expendere, 
proximum illis fuisse diximus ? Nemo profecto. Id 
enim ipsum estsummi oratoris, summum oratorem po- 
pulo videri. Quare [quod] tibicen Antigenidas dixerit 
discipulo sane frigenti ad populum, " JMihi cane et 
]\Iusis :" ego huic Bruto dicenti, ut solet,,apud mul- 
titudinem, " Mihi cane et populo, mi Brute," dix- 
erim ; ut, qui audiant, quid efficiatur ; ego, etiam 
cur id efficiatur, intelligam. Creditiis, quse dicuntur, 
qui audit oratorem ; vera putat, assentitur, probat ; 
fidem facit oratio : tu, artifex, quid quaoris amplius ? 
Delectatur audiens multitudo, et ducitur oratione, et 
quasi voluptate quadam perfunditur: quid habes 
quod disputes ? Gaudet, dolet, ridet, plorat, favet, 
odit, contemnit, invidct, ad misericordiam inducitur, 
ad pudendum, ad pigendum, irascitur, miratur, spe- 
Tat, timet : haec perinde accidunt, ut eorum, qui ad- 
sunt, mentes verbis et sententiis et actione tractantur. 
Quid est, quod exspectetur docti alicujus sententia ? 
Quod eniin probat multitudo, hoc idem doctis pro- 
bandum est : denique hoc specimen est popularis ju- 
dicii, in quo nunquam fuit populo cum doctis intel- 
iigentibusque dissensio. Cum multi essent oratores 



404 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 51. 

in vario genere dicendi, quis unquam ex his excellere 
judicatus est vulgi judicio, qui non idem a doctis 
probaretur ? Quando autem dubium fuisset apud 
patres nostros, eligendi cui patroni daretur optio, 
quin aut Antonium optaret, aut Crassum ? Aderant 
multi alii : tamen, utrum de his potius, dubitasset 
aliquis ; quin alterum, nemo. Quid ? adolescentibus 
nobis, cum essent Cotta et Hortensius, num quis, cui 
quidem eligendi potestas esset, quemquam his ante- 
ponebat ? 

LI. Tum Brutus, Quid tu, inquit, quaeris alios ? 
De te ipso nonne, quid optarent rei, quid ipse Hor- 
tensius judicaret, videbamus ? qui, cum partiretur 
tecum causas, (seepe enim interfui) perorandi locum, 
ubi plurimum pollet oratio, semper tibi relinquebat. 
Faciebat ille quidem, inquam ; et mihi, benevolentia 
(credo) ductus, tribuebat omnia. Sed ego, quaa de 
me populi sit opinio, nescio : de reliquis hoc affirmo, 
qui vulgi opinione disertissimi habiti sint, eosdem 
intelligentium quoque judicio fuisse probatissimos. 
Nec enim posset idem Demosthenes dicere, quod 
dixisse Antimachum, Clarium poetam, ferunt ; qui 
cum, convocatis auditoribus, legeret eis magnum il- 
lud, quod novistis, volumen suum, et eum legentem 
omnes, preeter Platonem, reliquissent, " Legam," 
inquit, " nihilominus : Plato enim mihi unus in- 
star est omnium millium :" et recte : poema enim 
reconditum paucorum approbationem, oratio po- 
pularis assensum vulgi debet movere. At, si eum- 
dem hunc Platonem unum auditorem haberet De- 
mosthenes, cum esset relictus a caeteris, verbum fa- 
cere non posset. Quid ? tu, Brute, posses, si te, ut 
Curionem quondam, concio reliquisset ? Ego vero, 
inquit ille, ut me tibi indicem, in eis etiam causis, in 
quibus omnis res nobis cum judicibus est, non cum 
popido, tamen, si a corona relictus sim, non queam 
dicere. Ita se, inquam, res habet : ut, si tibiae inflata? 
non referant sonum, abjiciendas eas sibi tibicen pu- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 53. 405 

tet ; sic oratori populi aures tamquam tibiae sunt ; eai 
si inflatum non recipiunt, aut si auditor omnino, 
tamquam equus, non facit, agitandi finis faciendus 
est. 

LII. Hoc tamen interest, quod vulgus interdum 
non probandum oratorem probat ; sed probat sine 
comparatione : cum a mediocri, aut etiam a malo 
delectatur, eo est contentus : esse melius non sentit : 
illud, quod est, qualecumque est, probat. Tenet 
enim aures vel mediocris orator, sit modo aliquid in 
eo : nec res ulla plus apud animos hominum, quam 
ordo et ornatus orationis, valet. Quare quis ex po- 
pulo, cum Q. Scievolam pro M. Coponio dicentem 
audiret in ea. causa, de qua ante dixi, quidquam po- 
litius aut elegantius, aut omnino melius, aut exspec- 
taret, aut posse fieri putaret ? Cum is hoc probare 
vellet, M' Curium, cum ita haeres institutus esset, si 
pupillus ante mortuus esset, quam in suam tutelam 
venisset, pupillo non nato ha^redem esse non posse : 
quid ille non dixit de testamentorum jure ? de an- 
tiquis formulis ? quid, quemadmodum scribi opor- 
tuisset, si, etiam filio non nato, haeres institueretur ? 
quam captiosum esset populo, quod scriptum esset, 
negligi, et opinione quaeri voluntates, et, interpreta- 
tione disertorum, scripta simplicium hominum per- 
vertere ? Quam ille multa de auctoritate patris sui, 
qui semper jus illud esse defenderat ! quam omnino 
multa de conservando jure civiii ! qua? quidem omnia 
cum perite et scienter, tum ita breviter et presse, et 
satis ornate, et pereleganter diceret ; quis esset in 
populo, qui aut exspectaret, aut fieri posse quidquam 
melius putaret ? 

LIII. At vero, ut contra Crassus ab adolescente 
delicato, qui, in litore ambulans, scalmum reperis- 
set, ob eamque rem aedificare navem concupivisset, 
exorsus est ; similiter Scaevolam, ex uno scalmo cap- 
tionis, centumvirale judicium haereditatis effecisse ; 
hoc in illo initio consecutus, multis ejusdem generis 



406 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 54. 

sententiis delectavit; animosque onmium, qui ad- 
erant, in hilaritatem a severitate traduxit : quod est 
unum ex tribus, qua? dixi ab oratore effici debere. 
Deinde hoc voluisse eum, qui testamentum fecisset, 
hoc sensisse, quoquo modo filius non esset, qui in 
suam tutelam venisset, sive non natus, sive ante mor- 
tuus, Curius haeres ut esset : ita scribere plerosque, et 
id valere, et valuisse semper. Hasc et multa ejusmodi 
dicens, fidem faciebat ; quod est ex tribus oratoris 
officiis alterum. Deinde eequum bonum testamento- 
rum sententias voluntatesque tutatus est: quanta 
esset in verbis captio, cum in cffiteris rebus, tum in 
testamentis, si negligerentur voluntates ! quantam sibi 
potentiam Scaevola assumeret, si nemo auderet testa- 
mentum facere postea, nisi de illius sententia ! Hsec 
cum graviter, tum ab exemplis copiose, tum varie, 
tum etiam ridicule et facete, explicans, eam admira- 
tionem assensionemque commovit, dixisse ut contra 
nemo videretur. Hoc erat oratoris officium partitione 
tertium, genere maximum. Hic ille de populo ju- 
dex, qui separatim alterum admiratus esset, idem, 
audito altero, judicium suum contemneret : at vero 
inteUigens et doctus, audiens Scaevolam, sentiret esse 
quoddam uberius dicendi genus et ornatius. Ab 
utroque autem causa perorata, si quaereretur, uter 
praestaret orator, nunquam profecto sapientis judi- 
cium a judicio vulgi discreparet. 

LIV. Qui praastat igitur intelhgens imperito ? 
magna re et difficili ; siquidem magnum est scire, 
quibus rebus efficiatur, amittaturve dicendo, illud, 
quidquid est, quod aut effici dicendo oportet, aut 
amitti non oportet. Prsestat etiam illo doctus auditor 
indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures po- 
puli judicio probantur, quod dicendi genus optimum 
sit, intelligit : nam illud, quod populo non probatur, 
ne intelligenti quidem auditori probari potest. Ut 
enim, ex nervorum sono in fidibus, quam scienter ei 
pulsi sint, intelligi solet; sic ex animorum motu 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 55. 407 

cernitur, quid tractandis his perficiat orator. Itaque 
intelligens dicendi existimator, non assidens et at- 
tente audiens, std uno adspectu, et praeteriens, de 
oratore saepe judicat. Videt oscitantem judicem, lo- 
quentem cum altero, noncunquam etiam circulan- 
tem, mittentem ad horas, quaesitorem, ut dimittat, 
rogantem ; intelhgit, oratorem in ea causa non ad- 
esse, qui possit animis judicum admovere orationem, 
tamquam fidibus manum. Idem si praeteriens ad- 
spexerit erectos intuentes judices, ut aut doceri de re, 
idque etiam vultu probare, videantur : aut, ut avem 
cantu aliquo, sic illos viderit oratione, quasi suspen- 
sos, teneri ; aut (id quod maxime opus est) miseri- 
cordia, odio, motu animi aliquo perturbatos esse ve- 
hementius ; ea si praeteriens (ut dixi) adspexerit, si 
nihil audierit, tamen oratorem versari in illo judicio, 
et opus oratorium fieri, aut perfectum jam esse, pro- 
fecto intelliget. 

LV. Cum haec disseruissem, uterque assensus est ; 
et ego, tamquam de integro ordiens, Quando igitur, 
inquam, a Cotta et Sulpicio haec omnis fluxit oratio, 
cum hos maxime judicio illorum hominum, et illius 
aetatis, dixissem probatos, revertar ad eos ipsos : tum 
reliquos, ut institui, deinceps persequar. Quoniam 
ergo oratorum bonorum (hos enim quaerimus) duo 
genera sunt, unum attenuate presseque, alterum sub- 
late ampleque dicentium ; etsi id melius est, quod 
splendidius et magnificentius, tamen in bonis omnia, 
quae summa sunt, jure laudantur. Sed cavenda est 
presso illi oratori inopia et jejunitas ; amplo autem 
inflatum et corruptum orationis genus. Inveniebat 
igitur acute Cotta : dicebat pure ac solute ; et, ut ad 
infirmitatem laterum perscienter contentionem om- 
nem remiserat, sic ad virium imbecillitatem dicendi 
accommodabat genus. Nihil erat in ejus oratione 
nisi sincerum, rrihil nisi siccum, atque sanum : illud- 
que maximum, quod, cum contentione orationis flec- 
tere animos judicum vix posset, nec omnino eo ge- 



408 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 5G. 

nere diceret, tractando tamen impellebat, ut idem 
facerent, a se commoti, quod a Sulpicio concitati. 
Fuit enim Sulpicius vel maxime omnium, quos qui- 
dem ego audiverim, grandis, et, ut ita dicam, tra- 
gicus orator : vox cum magna, tum suavis, et splen- 
dida ; gestus et motus corporis ita venustus, ut ta- 
men ad forum, non ad scenam, institutus videretur ; 
incitata et volubilis, nec ea redundans tamen, nec 
circumfluens oratio. Crassum hic volebat imitari ; 
Cotta malebat Antonium : sed ab hoc vis aberat An- 
tonii, Crassi ab illo lepos. 

O magnam, inquit, artem ! Brutus ; siquidem 
istis, cum summi essent oratores, duae res maximae, 
altera alteri defuit. 

LVI. Atque in his oratoribus illud animadver- 
tendum est, posse esse summos, qui inter se sint dis- 
similes. Nihil enim tam dissimile, quam Cotta Sul- 
picio ; et uterque aequalibus suis plurimum praestitit. 
Quare hoc doctoris intelligentis est, videre, quo ferat 
natura sua quemque ; et ea duce utentem sic insti- 
tuere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi, 
et lenissimo Ephori, dixisse traditum est, alteri se 
calcaria adhibere, alteri frenos. Sulpicii orationes 
quae feruntur, eas post mortern ejus scripsisse P. Ca- 
nutius putatur, aequalis meus, homo, extra nostrum 
ordinem, meo judicio disertissimus. Ipsius Sulpieii 
nulla oratio est : saepeque ex eo audivi, cum se scri- 
bere neque consuesse neque posse diceret. Cottae, 
pro [se,] lege Varia, quae inscribitur, eam L. iElius 
scripsit Cottae rogatu. Fuit is omnino vir egregius, 
et eques Romanus cum primis honestus, idemque 
eruditissimus et Graecis literis et Latinis ; antiquita- 
tisque nostrae et in inventis rebus et in actis, scrip- 
torumque veterum, Hterate peritus : quam scientiam 
Varro noster, acceptam ab illo, auctamque per sese, 
vir ingenio praestans, omnique doctrina, pluribus et 
illustrioribus literis explicavit. Sed idem yElius Stoi- 
cus esse voluit, orator autem, nec studuit unquam, 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 57. 40!) 

nec fuit Scribcbat tamcn orationes, quas alii dice- 
rent ; ut Q. Metello P. ut Q. Ca?pioni, ut Q. Pom- 
peio Rufo ; quamquam is etiam ipse scripsit eas, 
quibus pro se est usus, sed non sine yElio. His enim 
scriptis etiam ipse interfui, cum essem apud yElium 
adolescens, eumque audire perstudiose solerem. Cot- 
tam autem miror, summum ipsum oratorem, mini- 
meque ineptum, yElianas leves oratiunculas voluisse 
exi.stimari suas. 

LVII. His duobus ejusdem aetatis annumerabatur 
nemo tertius : sed mihi placebat Pomponius rnaxime, 
vel dicam, nrinhne displicebat. Locus erat omnino 
in maximis causis, pra^ter eos, de quibus supra dixi, 
nemini, propterea qucd Antonius, qui maxime ex- 
petebatur, facilis in causis recipiendis erat ; fastidio- 
sior Crassus, sed tamen recipiebat. Horum qui neu- 
trum habebat, confugiebat ad Philippum fere, aut 
ad Caesarem : Cotta, [secundum Philippum et Cae- 
sarem,] et Sulpicius, expetebantur. Ita ab iis sex 
patronis causae illustres agebantur : neque tam mul- 
ta, quam nostra aetate, judicia fiebant ; neque hoc, 
quod nunc fit, ut causae singulae defenderentur a 
pluribus, quo nihil est vitiosius. Respondemus iis, 
quos non audivimus : in quo primum saepe aliter est 
dictum, aliter ad nos relatum : deinde magni in- 
terest coram videre me, quemadmodum adversarius 
de quaque re asseveret, maxime autem quemadmo- 
dum quaeque res audiatur. Sed nihil vitiosius, quam, 
cum unum corpus debeat esse defensionis, nasci de 
integro causam, cum sit ab altero perorata. Om- 
nium enim causarum unum est naturale principium, 
una peroratio : rehqua? partes, quasi membra, suo 
quaeque loco locata, suam et vim et dignitatem te- 
nent. Cum autem difficile sit, in longa oratione, non 
aliquando ahquid ita dicere, ut sibi ipse non conve- 
niat ; quanto difficilius cavere, ne quid dicas, quod 
non conveniat ejus orationi, qui ante te dixerit ! Sed, 
quia et labor multo major est, totam causam, quam 

(Rhrtor.) VOL. I. 2 N 



410 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap.58. 

partem dicere, et quia plures ineuntur gratiac, si uno 
tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc consuetudi- 
nem lubenter adscivimus. 

LVIII. Erant tamen, quibus videretur illius aeta- 
tis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis 
utebatur ; et quia Latine non pessime loquebatur, 
usu (credo) aliquo domestico ; nam literarum admo- 
dum nihil sciebat. Sed magni interest, quos quisque 
audiat quotidie domi, quibuscum loquatur a puero, 
quemadmodum patres, pcedagogi, matres etiam, lo- 
quantur. Legimus epistolas Corneliae, matris G-rac- 
chorum : apparet, filios non tam in gremio educatos, 
quam in sermone, matris. Auditus est nobis Laeliae 
C. F. saepe sermo : ergo illam patris elegantia tinc- 
tam vidimus ; et filias ejus Mucias ambas, quarum 
sermo mihi fuit notus ; et neptes Licinias, quas nos 
quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, 
(credo) aliquando audisti loquentem. Ego vero, ac 
lubenter quidem, inquit Brutus ; et eo lubentius, 
quod L. Crassi erat filia. 

Quid Crassum, inquam, illum censes, istius Lici- 
niae filium, Crassi testamento qui fuit adoptatus ? 
Summo iste quidem dicitur ingenio fuisse, inquit. 
Et vero hic Scipio, collega meus, mihi sane bene et 
loqui videtur, et dicere. Recte, inquam, judicas, 
Brute. Etenim istius genus est ex ipsius sapientiae 
stirpe generatum. Nam et de duobus avis jam dixi- 
mus, Scipione et Crasso; et de tribus proavis, Q. 
Metello, cujus quatuor filii ; P. Scipione, qui ex do- 
minatu Ti. (xracchi privatus in iibertatem rempubli- 
cam vindicavit ; Q. Scaevola augure, qui peritissimus 
juris, idemque percomis, est habitus. Jam duorum 
abavorum quam est illustre nomen, P. Scipionis, qui 
bis consul fuit, qui est Corculum dictus, alterius, 
omnium sapientissimi, C. La?lii ! O generosam, in- 
quit, stirpem, et tamquam in unam arborem plura 
genera, sic in istam domum multorum insitam atque 
illuminatam sapientiam ! 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 60. 41 1 

LIX. Similiter igitur suspicor, (ut conferamus 
parva magnis) Curionis, etsi pupillus relictus est, 
patrio fuisse instituto puro sermone assuefactam do- 
mum ; et eo niagis hoc judico, quod neminem ex iis 
quidem, qui aliquo in numero fuerunt, cognovi in 
omni genere honestarum artium tam indoctum, tam 
rudem. Nullum ille poetam noverat; nullum legerat 
oratorem ; nullam memoriam antiquitatis collegerat : 
non pubhcum jus, non privatum et civile cognove- 
rat; quamquam id quidem fuit etiam in aliis, et 
magnis quidem oratoribus, quos parum his instructos 
artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium. Sed 
ii tamen unum illud habebant dicendi opus elabora- 
tum : idque cum constaret ex quinque notissimis 
partibus, nemo in aliqua parte earum omnino nihil 
poterat : in quacumque enim una plane claudicaret, 
orator esse non posset. Sed tamen alius in alia. ex- 
cellebat magis : reperiebat, quid dici opus esset, et 
quomodo praeparari, et quo loco locari : memoriaque 
ea comprehendebat Antonius : excellebat autem ac- 
tione : erantque ei quaedarn ex his paria cum Crasso, 
quaedam etiam superiora: at Crassi magis enitebat 
oratio. Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possu- 
mus, neque cuiquam bono oratori, rem ullam ex i ll i s 
quinque partibus plane atque omnino defuisse. Ita- 
que in Curione hoc verissime judicari potest, nulla. 
re una. magis oratorem commendari, quam verborum 
splendore et copia : nam, cum tardus in cogitando, 
tum in instruendo dissipatus fuit. 

LX. Reliqua duo sunt, agere, et meminisse : in 
utroque cachinnos irridentium commovebat. Motus 
erat is, quem et C. Julius in perpetuum notavit, 
cum ex eo, in utramque partem toto corpore vacil- 
lante, quaesivit, " quis loqueretur e lintre ?" et 
Cn. Sicinius, homo impurus, sed admodum ridi- 
culus, neque aliud in eo oratoris simUe quidquam. 
Is cum tribunus plebis Curionem et Octavium con- 
sules produxisset, Curioque multa dixisset, sedente 



412 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 61. 

Cn. Octavio collega, qui devinctus erat fasciis, et 
multis medicamentis, propter dolorem artuum, de- 
libutus, " Nunquam," inquit, " Octavi, collegae 
tuo gratiam referes ; qui nisi se suo more jacta- 
visset, hodie te istic muscae comedissent." Memoria 
autem ita fuit nulla, ut aliquoties, tria cum pro- 
posuisset, aut quartum adderet, aut tertium quae- 
reret : qui in judicio privato vel maximo, cum ego 
pro Titinia Cottae peroravissem, ille contra me pro 
Ser. Naevio diceret, subito totam causam oblitus est ; 
idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse 
dicebat. Magna haec immemoris ingenii signa : sed 
nihil turpius, quam quod etiam in scriptis oblivisce- 
retur, quid paulo ante posuisset ; ut in eo libro, ubi 
se, exeuntem e senatu, et cum Pansa nostro et cum 
Curione filio colloquentem facit, cum senatum Caesar 
consul habuisset, omnisque ille sermo ductus e per- 
contatione fihi, quid in senatu esset actum. In quo 
multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio, 
disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dia- 
logorum, cum sermo esset institutus senatu misso, 
[quem senatum Caesar consul habuisset,] reprehendit 
eas res, quas idem Csesar anno post, et deinceps re- 
liquis annis, administravisset in GaUia. 

LXI. Tum Brutus admirans, Tantamne fuisse 
obhvionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens 
quidem unquam senserit, quantum flagitii commi- 
sisset ? Quid autem, inquam, Brute, stultius, quam, 
si ea vituperare volebat, quae vituperavit, non eo 
tempore instituere sermonem, cum illarum rerum 
jam tempora praeteriissent ? Sed ita tctus errat, ut 
in ecdem sermone dicat, in senatum se, Caesare con- 
sule, non accedere, [sed] id dicat ipso consule, 
exiens e senatu. Jam qui hac parte animi, quae cus- 
tos est caeterarum ingenh partium, tam debilis esset, 
ut ne in scripto quidem meminisset, quid paulo ante 
posuisset, huic, minime mirum est, ex tempore di- 
centi solitam effluere mentem. Itaque, cum ei nec 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 62. 4 1 1 

officium deesset, et flagraret studio dicendi, perpaucae 
ad eum causae deferebantur. Orator auteni, vivis 
ejus aequalibus, proximus optimis numerabatur, prop- 
ter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam 
ac profluentem qucdammodo celeritatem. Itaque ejus 
orationes adspiciendas tamen censeo. Sunt DJae qui- 
dem languidiores : verumtamen possunt augere et 
quasi alere id bonum, quod in illo mediocriter fuisse 
concedimus ; quod habet tantam vim, ut solum, sine 
aliis, in Curione speciem oratoris alicujus effecerit. 
Sed ad instituta redeamus. 

LXII. In eodem igitur numero ejusdem aetatis C. 
Carbo fuit, illius eloquentissimi viri filius, non satis 
acutus orator ; sed tamen orator numeratus est. Erat 
in verbis gravitas ; et facile dicebat ; et auctoritatem 
naturalem quamdam habebat oratio. Acutior Q. Va- 
rius rebus inveniendis, nec minus verbis expeditus : 
fortis vero actor, et vehemens, et verbis nec inops 
nec abjectus, et quem plane oratorem clicere auderes. 
Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, 
acer, acerbus, criminosus. 

Multum ab iis aberat L. Fufius ; tamen ex accu- 
satione 31. AquiUii diligentiae fructum ceperat. Nam 
M. Drusum, tuum magnum avunculum, gravem 
oratorem, ita duntaxat cum de republica cliceret ; 
L. autem Lucullum etiam acutum ; patremque tuum, 
Brute, juris quoque, et publici, et privati sane peri- 
tum ; M. Lucullum, 31. Octavium, Cn. F. (qui 
tantum auctoritate dicendcque valuit, ut legem Sem- 
proniam frumentariam populi frequentis suftragiis 
abrogaverit), Cn. Octavium, 31. F., 31. Catonem 
patrem, Q. etiam Catulum filium, abducamus ex 
acie, id est, a judiciis ; et in praesidiis reipublicae, 
cui facile satisfacere possint, collocemus. 

Eodem Q. Caepionem referrem, nisi, nimis eques- 

tri ordini deditus, a senatu dissedisset. Cn. Carbo- 

nem, 31. 3Iarium, et ex eodem genere complures, 

minime dignos elegantis conventus auribus, aptissi- 

2 n 3 



414 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 63. 

mos cognovi turbulentis concionibus : quo in genere 
(ut in iis perturbem aetatum ordinem) nuper L. 
Quintius fuit ; aptior autem etiam Palicanus auribus 
imperitorum. Et, quoniam hujus generis facta men- 
tio est, seditiosorum omnium post (xracchos, L. Apu- 
leius Saturninus eloquentissimus visus est ; magis 
specie tamen, et motu, atque ipso amictu, capiebat 
homines, quam aut dicendi copia, aut mediocritate 
prudentiae. Longe autem, post natos homines, im- 
probissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et 
callidus, cum primisque ridiculus. Is, ex summis et 
fortunse et vitae sordibus, in praetura. consul factus 
esset, si rationem ejus haberi licere judicatum esset : 
nam et plebem tenebat, et equestrem ordinem bene- 
ficio legis devinxerat. Is praetor, eodem die, quo Sa- 
tuminus tribunus plebis, Mario et Flacco consulibus, 
[publice] est interfectus ; homo simillimus Atheni- 
ensis Hyperboh, cujus improbitatem veteres Attico- 
rum corncediaa notaverunt. 

Quos Sex. Titius consecutus, homo loquax sane, 
et satis acutus, sed tam solutus et moUis in gestu, 
ut saltatio quaedam nasceretur, cui saltationi Titius 
nomen esset. Ita cavendum est, ne quid in agendo 
dicendove facias, cujus hnitatio rideatur. 

LXIII. Sed ad paulo superiorem astatem revecti 
sumus : nunc ad eam, de qua aliquantum locuti su- 
mus, revertamur. 

Conjunctus igitur Sulpicii aetati P. Antistius fuit, 
rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset 
annos, neque contemni solum, sed irrideri etiam so- 
litus esset, in tribunatu primum contra C. Julii illam 
consulatus petitionem extraordinariam, veram cau- 
sam agens, est probatus ; et eo magis, quod, eamdem 
causam cum ageret ejus collega dle ipse Sulpicius, 
hic plura et acutiora dicebat. Itaque post tribunatum 
primo multre ad eum causae, deinde omnes, maximae 
qusecumque erant, defercbantur. Rem videbat acute, 
componebat diligenter; memoria valebat : verbis non 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 04. 41» 

ille quidem ornatis utebatur, sed tamen non abjectis. 
Expedita autem erat et perfacile currens oratio. Et 
erat ejus quidem tamquam habitus non inurbanus : 
actio paulum cum vitio vocis, tum etiam ineptiis, 
claudicabat. Hic temporibus floruit iis, quibus, inter 
profectionem reditumque L. Sulbe, sine jure fuit et 
sine ulla dignitate respublica. IIoc [etiam autem] 
magis probabatur, quod erat ab oratoribus quaedam 
in foro sohtudo. Sulpicius occiderat ; Cotta aberat, 
et Curio : vivebat e reliquis patronis ejus aetatis 
nemo, praeter Carbonem et Pomponium; quorum 
utrumque facile superabat. 

LXIV. Inferioris autem aetatis erat proximus L. 
Sisenna, doctus vir, et studiis optimis deditus, bene 
Latine loquens, gnarus reipublicae, non sine facetiis ; 
sed neque laboris multi, nec satis versatus in causis ; 
interjectusque inter duas aetates Hortensii et Sulpi- 
cii, nec majorem consequi poterat, et minori necesse 
erat cedere. Hujus omnis facultas ex historia ipsius 
perspici potest ; quaj cum facile omnes vincat supe- 
riores, tum indicat tamen, quantum absit a summo, 
quamque gcnus hoc scriptionis nondum sit satis La- 
tinia literis illustratum. Nam Q. Hortensii admodum 
adolescentis ingenium, ut Phidiae signum, simul ad- 
spectum et probatum est. 

Is, L. Crasso, Q. Scaevola consulibus, primum in 
f >ro dixit, et apud hos ipsos quidem consules ; et, 
cum eorum qui affuerunt, tum ipsorum consulum 
qui omnes intelligentia anteibant, judicio discessit 
probatus. Undeviginti annos natus erat eo tempore. 
Est autem L. Paulo, C. Marcello consulibus, mor- 
tuus : ex quo videmus, eum in patronorum numero 
annos quatuor et quadraginta fuisse. Hoc de oratore 
paulo post plura dicemus : hoc autem loco voluimus 
rctatem ejus in disparem oratorum astatem includere : 
quamquam id quidem omnibus usu venire necesse 
fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et cum 
multo majoribus natu, quam esscnt ipsi, et cum ali- 



416 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 65. 

quanto minoribus, compararentur. Ut Attius, iisdem 
aedilibus, ait, se et Pacuvium docuisse fabulam, cum 
ille octoginta, ipse triginta annos natus esset; sic 
Hortensius, non cum suis aequalibus solum, sed et 
mea cum aetate, et cum tua, Brute, et cum aliquanto 
superiore, conjungitur ; siquidem et Crasso vivo di- 
cere solebat ; et magis jam etiam vigebat cum Anto- 
nio, et cum Philippo jam sene, pro Cn. Pompeii bo- 
nis dicente. In illa causa, adolescens cum esset, prin- 
ceps fuit ; et in eorum, quos in Sulpicii aetate posui, 
numerum facile pervenerat : et suos inter aequales 
M. Pisonem, M. Crassum, Cn. Lentulum, P. Len- 
tulum Suram, longe prsestitit : et me adolescentem 
nactus octo annis minorem quam erat ipse, multos 
annos in studio ejusdem laudis exercuit : et tecum 
simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Ckuu 
dio dixit, paulo ante mortem. 

LXV. Vides igitur, ut ad te oratorem, Brute, 
pervenerimus, tam multis inter nostrum tuumque 
initium dicendi interpositis oratoribus ? ex quibus, 
quoniam in hoc sermone nostro statui neminem eo- 
rum, qui viverent, nominare ; ne vos curiosius elice- 
retis ex me, quid de quoque judicarem, eos, qui jam 
sunt mortui, nominabo. 

Tum Brutus, Non est, inquit, ista causa, quam 
dicis, quamobrem de iis, qui vivunt, nihil velis di- 
cere. Quaenam igitur, inquarci, est ? Vereri te, in- 
quit, arbitror, ne per nos hic sermo tuus emanet, et 
ii tibi succenseant, quos praeterieris. Quid ? vos, in- 
quam, tacere non poteritis ? Nos quidem, inquit, 
facillime : sed tamen te arbitror malle ipsum tacere, 
quam taciturnitatem nostram experiri. Tum ego, 
Vere, inquam, tibi, Brute, dicam : non me existi- 
mavi in hoc sermone usque ad hanc ictatem esse ven- 
turum : sed ita traxit ordo aDtatum orationern, ut 
jam ad minores etiam pervenerim. Interpone igitur, 
inquit, si quos videtur ■ deinde redeamus ad te, et ad 
Hortensium. Immo vero, inquani, ad Hortensium : 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. GG. 417 

de me alii dicent, si qui volent. Minime vero, in- 
quit : nam etsi me faciie omni tuo sermone tenuisti, 
tamen is mihi longior videtur, quod propero audire 
de te. Nec vero tam de virtutibus dicendi tuis, quae, 
cum omnibus, tum certe mihi, notissimae sunt, quam 
[quod] gradus tuos, et quasi processus dicendi stu- 
deo cognoscere. Geretur, inquam, tibi mos : quoniam 
me non ingenii praedicatorem esse vis, sed laboris 
mei. Verum interponam, ut placet, alios ; et a M. 
Crasso, qui fuit aequalis Hortensii, exordiar. 

LXVI. Is igitur, mediocriter a doctrina instruc- 
tus, angustius etiam a natura, labore et industria, et 
quod adhibebat, ad obtinendas causas, curam etiam 
et gratiam, in principibus patronis aliquot annos fuit. 
In hujus oratione sermo Latinus erat, verba non ab- 
jecta, res compositae diligenter ; nullus flos tamen, 
neque lumen ullum ; animi magna, vocis parva con- 
tentio; omnia fere ut shruliter atque uno modo di- 
cerentur. Nam hujus aequalis et inimicus, C. Fim- 
bria, non ita diu jactare se potuit ; qui, omnia magna. 
voce dicens, verborum sane bonorum cursu quodam 
incitato, ita furebat tamen, ut mirarere tam alias res 
agere populum, ut esset insano inter disertos locus. 

Cn. autem Lentulus multo majorem opinionem 
dicendi actione faciebat, quam quanta in eo facultas 
erat : qui cum esset nec peracutus (quamquam et 
ex facie et ex vultu videbatur) nec abundans verbis 
(etsi fallebat in eo ipso) ; sic intervallis, exclamatio- 
nibus, voce suavi et canora. [admirando irridebat, ca- 
lebat] in agendo, ut ea, quae deerant, non desidera- 
rentur. Ita, tamquam Curio copia nonnulla verborum, 
nullo alio bono, tenuit oratorum locum ; sic Cn. Len- 
tulus caeterarum virtutum dicendi mediocritatem ac- 
tione occultavit, in qua cxcellens fuit. Neque multo 
secus P. Lentulus, cujus et excogitandi et loquendi 
tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus 
plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et 



418 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 67- 

magnitudo. Sic in hoc nihil praeter actionem fuit, 
ceetera etiam minora, quam in superiore. 

LXVII. M. Piso quidquid habuit, habuit ex dis- 
ciplina, maximeque, ex omnibus qui ante fuerunt, 
Graecis doctrinis eruditus fuit. Habuit a natura ge- 
nus quoddam acuminis (quod etiam arte limaverat), 
quod erat in reprehendendis verbis versutum et sol- 
lers, sed sa?pe stomachosum, nonnunquam frigidum, 
interdum etiam facetum. Is laborem, quasi cursum 
forensem, diutius non tulit, quod et corpore erat in- 
flrmo, et hominum ineptias ac stultitias, quae devo- 
randae nobis sunt, non ferebat, iracundiusque respue- 
bat, sive morose, ut putabatur, sive ingenuo libero- 
que fastidio. Is cum satis floruisset adolescens, mi- 
nor haberi est cceptus postea : deinde ex virginum 
judicio magnam laudem est adeptus ; et ex eo tem- 
pore quasi revocatus in cursum, tenuit locum tam 
diu, quam ferre potuit laborem : postea, quantum 
detraxit ex studio, tantum amisit ex gloria. 

P. Muraena, mediocri ingenio, sed magno studio 
rerum veterum, literarum et studiosus et non impe- 
ritus, multae industriae et magni laboris fuit. C. 
Censorinus Graecis literis satis doctus, quod propo- 
suerat, explicans expedite, non invenustus actor, sed 
iners, et inimicus fori. L. Turius, parvo ingenio, 
sed multo labore, quoquo modo poterat, saepe dice- 
bat. Itaque ei paucae centuriae ad consulatum defue- 
runt. 

C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit patro- 
nus propemodum diligentissimus. Hujus si vita, si 
mores, si vultus denique non omnem commendatio- 
nem ingenii evertisset, majus nomen in patronis 
fuisset. Non erat abundans, non inops tamen, non 
valde nitens, non plane horrida oratio : vox, gestus, 
et omnis actio, sine lepore ; at in inveniendis, com- 
ponendisque rebus mira accuratio ; ut non facile in 
ullo diligentiorem majoremque cognoverim ; sed eaiu 



DE CLARIS ORATORIBUS,Cap. 08. 419 

ut citius veteratoriam, quam oratoriam, diceres. Ilic 
etsi etiam iu publicis causis probabatur, tamen in 
privatis illustriorem obtinebat locum. 

LXVIII. C. deinde Piso, statarius, et sermonis 
plenus orator, minime ille quidem tardus in excogi- 
tando, verumtamen vultu et simulatione, multo etiam 
acutior, quam erat, videbatur. Nam ejus aequalem 
M' Glabrionem, bene institutum avi Scaevolae dili- 
gentia, socors ipsius natura negligensque tardaverat. 
Etiam L. Torquatus, elegans in dicendo, in existi- 
mando admodum prudens, toto genere perurbanus. 
Meus autem a?qualis, Cn. Pompeius, vir ad omnia 
summa natus, majorem dicendi gloriam habuisset, 
nisi eum majoris gloriae cupiditas ad bellicas laudes 
abstraxisset. Erat oratione satis amplus : rem pru- 
denter videbat : actio vero ejus habebat et in voce 
magnum splendorem, et in motu summam dignitatem. 

Noster item aequalis, D. Silanus, vitricus tuus, 
studii ille quidem habuit non multum, sed acuminis 
et orationis satis. Q. Pompeius, A. F, qui Bithyni- 
cus dictus est, biennio, quam nos, fortasse major, 
summo studio dicendi, multaque doctrina, incredibili 
labore atque industria ; quod scire possum : fuit 
enim mecum et cum M. Pisone, cum amicitia, tum 
studiis, exercitationibusque conjunctus. Hujus actio 
non satis commendabat orationem ; in hac enim satis 
erat copiae, in illa autem leporis parum. 

Erat ejus aequalis, P. Autronius, voce peracuta 
atque magna, nec alia re ulla probabilis : et L. Oc- 
tavius Reatinus, qui cum multas jam causas diceret, 
adolescens est mortuus. Is tamen ad dicendum venie- 
bat magis audacter, quam parate. Et C. Stalenus, 
qui se ipse adoptaverat, et de Staleno vElium fecerat, 
fervido quodam et petulanti et furioso genere dicen- 
di ; quod quia multis gratum erat et probabatur, 
adscendisset ad honores, nisi, in facinore manifesto 
deprehensus, poenas legibus et judicio dedisset. 



420 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 70. 

LXIX. Eodem tempore C. et L. Czepasii fratres 
fuerunt, qui multa. opera, ignoti homines et repenti- 
ni, qucestores celeriter facti sunt oppidano quodam 
et incondito genere dicendi. Addamus huc etiam, ne 
quem vocalem pra^teriisse videamur, C. Cosconium 
Cahdianum, qui, nullo acumine, eam tamen verbo- 
rum copiam, si quam habebat, praebebat populo cum 
multa. concursatione, magnoque clamore. Quod idem 
faciebat Q. Arrius, qui fuit M. Crassi quasi secunda- 
rum. Is omnibus exemplo debet esse, quantum in 
hac urbe polleat multorum obeclire tempori, multo- 
rumque vel honori vel periculo servire. His enim re^ 
bus, infimo loco natus, et honores et pecuniam et 
gratiam consecutus, etiam in patronorum, sine doc- 
trina, sine ingenio, aliquem numerum pervenerat. 
Sed, ut pugiles inexercitati, etiamsi pugnos et plagas, 
Olympiorum cupidi, ferre possunt, solem tamen ssepe 
ferre non possunt ; sic ille, cum, omni jam fortuna. 
prospere functus, labores etiam magnos excepisset, 
illius judicialis anni severitatem, quasi solem, non 
tulit. 

Tum Atticus, Tu quidem de faece, inquit, hauris, 
idque jamdudum : sed tacebam ; hoc vero non puta- 
bam, te usque ad Stalenos et Autronios esse ventu- 
rum. Non puto, inquam, existimare te, ambitione 
me labi ; quippe de mortuis : sed, ordinem sequens, 
in memoriam notam et aequalem necessario incurro. 
Volo autem hoc perspici, omnibus conquisitis, qui in 
multitudine dicere ausi sint, memoria quidem dignos 
perpaucos ; verum, qui omnino nomen habuerint, 
non ita multos fuisse. Sed ad sermonem institutum 
revertamur. 

LXX. T. Torquatus, T. F. et doctus vir ex Rho- 
dia. disciplina Molonis, et a natura. ad dicendum sa- 
tis solutus atque expeditus, (cui si vita suppeditavis- 
set, sublato ambitu, consul factus esset) plus facul- 
tatis habuit ad dicendum, quam voluntatis. Itaque 



\ 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 71. 421 

studio huic non satisfecit : officio vero nec in suorum 
necessariorum causis, nec in sententia senatoria, de- 
fuit 

Etiam 31. Pontidius, municeps noster, multas pri- 
•vatas causas actitavit, celeriter sane verba volvens, 
nec hebes in causis, vel dicam, plus etiam quam non 
hebes, sed effervescens in dicendo stomacho saepe 
iracundiaque vehementius ; ut non cum adversario 
solum, sed etiam (quod mirabile) cum judice ipso, 
cujus delenitor esse debet orator, jurgio ssepe con- 
tenderet. M. Messala, minor natu quam nos, nullo 
modo inops, sed non nimis ornatus genere verborum ; 
prudens, acutus, minime incautus, patronus in causis 
cognoscendis componendisque diligens, magni labo- 
ris, multae operae, multarumque causarum. Duo 
etiam Metelli, Celer et Nepos, nihil in causis versati, 
nec sine ingenio, nec indocti, hoc erant populare di- 
cendi genus assecuti. C. autem Lentulus Marcelli- 
nus, nec unquam indisertus, et in consulatu perelo- 
quens visus est, non tardus sententiis, non inops ver- 
bis, voce canora, facetus satis. C. Memmius, L. F. 
perfectus literis, sed Graecis ; fastidiosus sane Lati- 
narum ; argutus orator, verbisque dulcis : sed fu- 
giens, non modo dicendi, verum etiam cogitandi 
laborem, tantum sibi de facultate detraxit, quantum 
imminuit industriae. 

LXXI. Hoc loco Brutus, Quam vellem, inquit, 
de his etiam oratoribus, qui hodie sunt, tibi dicere 
luberet : et, si de aliis minus, de duobus tamen, 
quos a te scio laudari solere, Caesare et Marcello, au- 
direm non minus lubenter, quam audivi de iis qui 
fuerunt Cur tandem, inquam ? an exspectas, quid 
ego judicem de istis, qui tibi sunt seque noti ac mihi ? 
Mihi, mehercule, inquit, Marcellus satis est notus ; 
Caesar autem parum : illum enim saspe audivi ; hic, 
cum ego judicare jam aliquid possem, abfuit. 

Quid igitur de illo judicas, quem saepe audisti ? 
Quid censes, inquit, nisi id, quod habiturus es sinii- 

(Wictor.) VOL. I. 2 O 



422 DE CLARIS ORATORIBUS, Cat«. 72. 

lem tui ? Nae ego, inquam, si ita est, velim tibi eum 
placere quam maxime. Atqui et ita est, inquit, et 
vehementer placet : nec vero sine causa ; nam et di- 
dicit, et, omissis caeteris studiis, unum id egit ; sese- 
que quotidianis commentationibus acerrime exercuit. 
Itaque et lectis utitur verbis et frequentibus : et, 
splendore vocis, et dignitate motiis, fit speciosum et 
illustre, quod dicitur ; omniaque sic suppetunt, ut 
ei nullam deesse virtutem oratoris putem : maxime- 
que laudandus est, qui hoc tempore ipso, cum liceat, 
in hoc communi nostro et quasi fatali malo, console- 
tur se, cum conscientia optimae mentis, tum etiam 
usurpatione et renovatione doctrinae. Vidi enim Mi- 
tylenis nuper virum ; atque, ut dixi, vide plane vi- 
rum. Itaque, cum eum antea tui similern in dicendo 
viderim, tum vero nunc a doctissimo viro, tibique 
(ut intellexi) amicissimo, Cratippo, instructum omni 
copia, multo videbam similiorem. 

Hic ego, Etsi, inquam, de optimi viri, nobisque 
amicissimi, laudibus lubenter audio, tamen incurro 
in memoriam communium miseriarum, quarum ob- 
livionem quaerens, hunc ipsum sermonem prcduxi 
longius. Sed de Caesare cupio audire, quid tandem 
Atticus judicet. 

LXXII. Et ille, Praeclare, inquit, tibi constas, 
ut de iis, qui nunc sint, nihil velis ipse dicere : et, 
hercle, si sic ageres, ut de iis egisti qui jam mortui 
sunt, neminem ut praetermitteres ; nae tu in multos 
Autronios et Stalenos incurreres. Quare, sive hanc 
turbam efFugere voluisti, sive veritus es, ne quis se 
aut praeteriturn aut non satis laudatum queri posset ; 
de Caesare tamen potuisti dicere, praesertim cum et 
tuum de ilhus ingenio notissimum judicium esset, 
nec illius de tuo obscurum. 

Sed tamen, Brute, inquit Atticus, de Caesare et 
ipse ita judico, et de hoc hujus generis acerrimo aesti- 
matore saepissime audio, illum omnium fere oratorum 
Latjne loqui elegantissime ; nec id solum domestica 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cai\ 73- 423 

consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum 
familiis audiebamus ; sed, quamquam id quoque 
credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene lo- 
quendi laus, multis literis, et iis quidem reconditis et 
exquisitis, summoque studio et diligentia, est conse- 
cutus. Quinetiam, in maximis occupationibus, cum 
ad te ipsum (inquit, in me intuens) de ratione La- 
tine loquendi accuratissime scripserit, primoque in 
libro dixerit, verborum delectum originem esse elo- 
quentiae ; tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui 
me de illo maluit, quam se dicere, laudem singula- 
rem : (nam scripsit his verbis, cum hunc nomine 
esset affatus : " ac si, cogitata praeclare eloqui ut 
possent, nonnulli studio et usu elaboraverunt, cujus 
te paene principem copise, atque inventorem, bene de 
nomine ac dignitate populi Romani meritum esse ex- 
istimare debemus :") hunc facilem et quotidianum 
novisse sermonem, [nuncpro relicto est habendum.] 

LXXIII. Tum Brutus, Amice, hercule, inquit, 
et magnifice te laudatum puto, quem non solum 
principem atque inventorem copiae dixerit (quae erat 
magna laus), sed etiam bene meritum de populi Ro- 
mani nomine et dignitate. Quo enim uno vinceba- 
mur a victa Graecia, id aut ereptum illis est, aut certe 
nobis cum illis communicatum. Hanc autem, inquit, 
gloriam, testimoniumque Caesaris, non tuae quidem 
supplicationi, sed triumphis multorum, antepono. 

Et recte quidem, inquam, Brute, modo sit hoc 
Caesaris judicii, non benevolentiae, testimonium : plus 
enim certe attulit huic populo dignitatis, quisquis est 
ille, si modo est aliquis, qui non illustravit modo, sed 
ctiam genuit, in hac urbe dicendi copiam, quam illi, 
qui Ligurum castella expugnaverunt ; ex quibus 
multi sunt, ut scitis, triumphi. 

Verum quidem si audire volumus, omissis illis di- 
vinis consiliis, quibus saepe constituta est, imperato- 
rum sapientia, salus civitatis aut belli aut domi ; 
multo magis orator pra?stat minutis imperatoribus. 



424 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 74. 

At prodest plus imperator. Quis negat ? sed tamen 
(non metuo ne mihi acclametis : est autem, quod 
sentias, dicendi liber locus :) malim mihi L. Crassi 
unam pro M' Curio dictionem, quam castellanos 
triumphos duos. At plus interfuit reipublicae, castel- 
lum capi Ligurum, quam bene defendi causam M' 
Curii. Credo. Sed Atheniensium quoque plus inter- 
fuit firma tecta in domiciliis habere, quam Minervae 
signum ex ebore pulcherrimum ; tamen ego me Phi- 
diam esse mallem, quam vel optimum fabrum tigna- 
rium. Quare non, quantum quisque prosit, sed quanti 
quisque sit, ponderandum est, praesertim cum pauci 
pingere egregie possint, aut fingere ; operarii autem, 
aut bajuii, deesse non possint 

LXXIV. Sed perge, Pomponi, de Caesare, et 
redde quae restant. Solum quidem, inquit ille, et 
quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emen- 
datam et Latinam ; cujus penes quos laus adhuc 
fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi bonae 
consuetudinis. Mitto C. Laelium, P. Scipionem ; 
aetatis illius ista fuit laus, tamquam innocentiae, sic 
Latine loquendi ; nec omnium tamen : nam illorum 
aequales, Caecilium et Pacuvium, male locutos vide- 
mus. Sed omnes tum fere, qui nec extra urbem hanc 
vixerant, nec eos aliqua barbaries domestica infusca- 
verat, recte loquebantur. Sed hanc certe rem deteri- 
orem vetustas fecit et Romae et in Graecia. Confluxe- 
runt enim et Athenas, et in hanc urbem, multi, in- 
quinate loquentes, ex diversis locis : quo magis ex- 
purgandus est sermo, et adhibenda, tamquam obrus- 
sa, ratio, quae mutari non potest ; nec utendum pra- 
vissima. consuetudinis regula. 

T. Flaminiaum, qui cum Q. Metello consul fuit, 
pueri viclimus. Existimabatur bene Latine ; sed lite- 
ras nesciebat. Catulus erat ille quidem minime in- 
doctus, ut a te paulo est ante dictum ; sed tamen 
suavitas vocis, et lenis appellatio literarum, bene lo- 
quendi famam confecerat. Cotta, quia se, valde dila- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 75. 425 

tandis literis, a similitudine Graecae locutionis abs- 
traxerat, sonabatque contrarium Catulo, subagreste 
quiddam planeque subrusticum, alia. quidem, quasi 
inculta et silvestri via, ad eamdem laudem pervenerat. 
Sisenna autem, quasi emendator sermonis usitati cum 
esse vellet, ne a C. Rusio quidem accusatore deterreri 
potuit, quo minus inusitatis verbis uteretur. Quid- 
nam istuc est ? inquit Brutus : aut quis est iste C. 
Rusius ? Et ille, Fuit accusator, inquit, vetus, quo 
accusante Chritilium, Sisenna defendens dixit, quae- 
dam ejus sputatilica esse crimina. Tum C. Rusius, 
u Circumvenior," inquit, " judices, nisi subvenitis. 
Sisenna quid dicat, nescio : metuo insidias. Sputati- 
lica i quid est hoc ? Sputa quid sit, scio : lilica 
nescio." Maximi risus : sed ille tamen familiaris 
meus recte loqui putabat esse, inusitate loqui. 

LXXV. Caesar autem, rationem adhibens, con- 
suetudinem vitiosam et corruptam pura. et incorrupta. 
consuetudine emendat. Itaque, cum ad hanc elegan- 
tiam verborum Latinorum (quae, etiamsi orator non 
sis, et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria 
est) adjungit illa oratoria ornamenta dicendi; tum 
videtur tamquam tabulas bene pictas collocare in 
bono lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem 
in communibus, non video cui debeat cedere. Splen- 
didam quamdam, minimeque veteratoriam, rationem 
dicendi tenet, voce, motu, forma. etiam magnitica, et 
generosa. quodammodo. 

Tum Brutus, Orationes quidem ejus mihi vehe- 
menter probantur ; complures autem legi. Atque 
etiam commentarios quosdam scripsit rerum suarum ; 
valde quidem, inquam, probandos : nudi enim sunt, 
recti, et venusti, omni ornatu orationis, tamquam 
veste, detracto. Sed, dum voluit alios habere parata, 
unde sumerent, qui vellent scribere historiam ; in- 
eptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris 
inurere ; sanos quidem homines a scribendo deter- 
ruit. Nihil enim est. in historia,, pura et illustri 
2 o :* 



42G DE CLAHIS ORATORIBUS, Cap. 70. 

brevitate dulcius. Sed ad eos, si placet, qui vita ex- 
cesserunt, revertamur. 

LXXVI. C. Sicinius igitur, Q. Pompeii illius, 
qui censor fuit, ex filia nepos, quaestorius mortuus 
est, probabilis orator : jam vero etiam probatus, ex 
hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expe- 
dita Hermagorae disciphna. Ea dat rationes certas 
et praecepta dicendi ; quae si minorem habent appa- 
ratum, (sunt enim exilia) tamen habent ordinem, et 
quasdam errare in dicendo non patientes vias. Has 
ille tenens, et paratus ad causas veniens, verborum 
non egens, ipsa. illa comparatione disciplinaque di- 
cendi jam in patronorum numerum pervenerat. 

Erat etiam vir doctus in primis C. Visellius Varro, 
consobrinus meus, qui fuit cum Sicinio aetate con- 
junctus. Is cum, post curulem sedihtatem, judex 
quaestionis esset, est mortuus : in quo fateor vulgi 
judicium a judicio meo dissensisse : nam popido 
non erat satis vendibilis ; praeceps quaedam, et cum 
idcirco obscura, quia peracuta, tum rapida, et cele- 
ritate caecata oratio : sed neque verbis aptiorem cito 
alium dixerim, neque sententiis crebriorem. Prae- 
tcrea perfectus m literis, jurisque civihs jam a patre 
Aculeone traditam tenuit disciphnam. 

lleliqui sunt, qui mortui sint, L. Torquatus, quem 
tu non tam cito rhetorem dixisses, (etsi non deerat 
oratio) quam, ut Graeci dicunt, noXtTixov. Erant in 
eo plurimse literae, nec eae vulgares, sed interiores 
quasdam et reconditae ; divina memoria, summa ver- 
borum et gravitas et elegantia ; atque haec omnia vitae 
decorabat dignitas et integritas. Me quidem admo- 
dum delectabat etiam Triarii, in illa. aetate, plena 
literatae senectutis oratio. Quanta severitas in vultu ! 
quantum pondus in verbis ! quain nihil non consi- 
deratum exibat ex ore ! 

Tum Brutus, Torquati et Triarii mentione com- 
motus, (utrumque enim eorum admodum dilexerat) 
Naa ego, inquit, (ut omittam caetera, qiue sunt innu- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 77- ^7 

merabilia) de istis duobus cum cogito, doleo, nihil 
tuam perpetuam auctoritatem de pace valuisse : nam 
nec istos excellentes viros, nec multos alios prae- 
stantes cives, respublica perdidisset. SUeamus, in- 
quam, Brute, de istis, ne augeamus dolorem : nam 
et pra?teritorum recordatio cst acerba, et acerbior ex- 
spectauo reliquorum. Itaque omittamus lugere ; et 
tantum, quid quisque dicendo potuerit, (quoniam id 
qua?rimus) praxlicemus. 

LXXVII. Sunt etiam ex iis, qui eodem bello oc- 
ciderunt, AI. Bibulus, qui et scriptitavit accurate, cum 
pra?sertim non esset orator, et egit multa constanter : 
Appius Claudius, socer tuus, collega et familiaris 
meus ; hic jam et satis studiosus, et valde cum doc- 
tus, tum etiam exercitatus orator, et cum auguralis, 
tum omnis publici juris, antiquitatisque nostrae bene 
peritus fuit. L. Domitius nulla iile quidem arte, sed 
Latine tamen, et multa cum libertate, dicebat : duo 
praeterea Lentuli consulares, quorum Publius ille, 
nostrarum injuriarum ultor, auctor salutis, quidquid 
habuit, quantumcumque fuit, illud totum habuit ex 
disciplina : instrumenta naturae deerant : sed tantus 
animi splendor, et tanta magnitudo, ut sibi omnia, 
quae clarorum virorum essent. non dubitaret adscis- 
cere, eaque omni dignitate obtineret: L. autem Len- 
tulus satis erat f.jrtis orator, si modo orator ; sed co- 
gitandi non ferebat laborem. \'ox canora, verba non 
liorrida sane, ut plena esset anmii et terroris oratio. 
<2ua?reres in judiciis fortasse mehus ; in repubUca, 
quod erat, esse juchcares satis. Ne T. quidem Pos- 
tumius contemnendus in dicendo : de republica vero 
non minus vehemens orator, quam bellator, fuit : 
efFrer.atus, et acer nimis, sed bene juris pubhci leges 
atque instituta cognoverat. 

IIoc loco Atticus, Putarem te, inquit, ambitiosum 
t . ~\ (ut dixisti) ii, quos jamdiu colligis, viverent. 
( hnnes enim commemaras, qui ausi aliqi i a nd o sunt 



428 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 78. 

stantes loqvii, ut mihi imprudens M. Servilium prae- 
teriisse videare. 

LXXVIII. Non, inquam, ego istuc ignoro, Pom- 
poni, multos fuisse, qui verbum nunquam in publico 
fecissent, cum mehus aliquanto possent, quam isti 
oratores quos colligo, dicere : sed, his commemo- 
randis, etiam illud assequor, ut intelligatis prirmim, 
ex omni numero, quam non multi ausi sint dicere ; 
deinde, ex iis ipsis, quam pauci fuerint laude digni. 
Itaque ne hos quidem equites Romanos, amicos nos- 
tros, qui nuper mortui sunt, P. Cominium Spoleti- 
num, quo accusante defendi C. Cornelium ; in quo 
et compositum dicendi genus, et acre, et expeditum 
fuit : T. Accium Pisaurensem, cujus accusationi re- 
spondi pro A. Cluentio ; qui et accurate dicebat, et 
satis copiose: eratque praeterea doctus Hermagoraa 
praeceptis : quibus etsi ornamenta non satis opima 
dicendi, tamen, ut hastae velitibus amentatae, sic apta 
quaedam, et parata singuhs causarum generibus, ar- 
gumenta traduntur : studio autem neminem, nec in- 
dustria, majore cognovi. Quamquam ne ingenio 
quidem qui prasstiterit, facile dixerim, C. Pisoni, 
genero meo. Nullum tempus ilh unquam vacabat 
aut a forensi dictione, aut a commentatione domes- 
tica, aut a scribendo, aut a cogitando. Itaque tantos 
processus efficiebat, ut evolare, non excurrere, vide- 
retur : eratque verborum et delectus elegans, et apta 
et quasi rotunda constructio : cmnque argumenta 
excogitabantur ab eo multa, et firma ad probandum, 
tum concinnae acutaeque sententiae ; gestusque natura 
ita venustus, ut ars etiam, qua? non erat, et e disci- 
plina motus quidam videretur accedere. Vereor, ne 
amore videar plura, quam fuerint in illo, dicere ; 
quod non ita est : alia enim de illo majora dici pos- 
sunt : nam nec continentia, nec pietate, nec ullo ge- 
nere virtutis, quemquam ejusdem eetatis cum Ulo 
conferendum puto. 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cai\ 79. 429 

LXXIX. Nec vero M. Ccelium praetereundum 
arbitror, quaicumque ejus, in exitu, vel fortuna vel 
niens fuit : qui, quamdiu auctoritati meae paruit, ta- 
lis tribunus plebis fuit, ut nemo, contra civium per- 
ditorum popularem turbulentamque dementiam, a 
senatu et a bonorum causa steterit constantius : quam 
ejus actionem, multum tamen et splendida et grandis, 
et eadem imprimis faceta et perurbana, commendabat 
oratio. Graves ejus conciones aliquot fuerunt, acres 
accusationes tres, eaeque omnes ex reipublicae conten- 
tione susceptae : defensiones, etsi illa erant in eo me- 
liora, qiue dixi, non contemnendae tamen, saneque 
tolerabiles. Hic cum, summa voluntate bonorum, 
aedilis curulis factus esset, nescio quomodo discessu 
meo discessit a sese ; ceciditque, posteaquam eos imi- 
tari ccepit, quos ipse perverterat. 

Sed de M. Cahdio dicamus aliquid, qui non fuit 
orator unus e multis : potius inter multos prope sin- 
gularis fuit : ita reconditas exquisitasque sententias 
mollis et pellucens vestiebat oratio. Nihil tam tene- 
rum, quam illius comprehensio verborum; nihil tam 
tiexibile, nihil, quod magis ipsius arbitrio fingeretur, 
ut nulhus oratoris aeque in potestate fuerit : quae 
primum ita pura erat, ut nihu hquidius ; ita hbere 
fluebat, ut nusquam adhaeresceret : nuUum, nisi loco 
positum, et tamquam in vermiculato emblemate, ut 
ait Lucihus, structum verbum videres ; nec vero ul- 
lum aut durum, aut insolens, aut humile, aut lon- 
gius ductum : ac non propria verba rerum, sed ple- 
raque tralata : sic tamen, ut ea non irruisse in alie- 
num locum, sed immigrasse in suum, diceres. Nec 
vero haec soluta, nec dimuentia, sed adstricta numeris, 
non aperte, ncc eodem niodo semper, sed varie dissi- 
mulanterque conclusis. Erant autem et verborum et 
sententiarum illa lumina, quae vocant Graeci 2^ij/xar«, 
quibus, tamquam insignibus in ornatu, distingue- 
batur omnis oratio. Qua de re agitur autem, Ulud 



430 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 80. 

quod multis locis in jurisconsultorum includitur for- 
mulis, id ubi esset, videbat. 

LXXX. Accedebat ordo rerum plenus artis, actio 
liberalis, totumque dicendi placidum et sanum genus. 
Quod si est optimum, suaviter dicere ; nihil est, qucd 
melius hoc quaerendum putes. Sed, cum a nobis paulo 
ante dictum sit, tria videri esse, quae orator efficere 
deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret ; duo 
summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo, et 
animos eorum, qui audirent, devinciret voluptate. 
Aberat tertia illa laus, qua permoveret atque incita- 
ret animos, quam plurimum pollere diximus ; nec 
erat ulla vis atque contentio : sive consilio, quod eos, 
quorum altior oratio, actioque esset ardentior, furere 
et bacchari arbitraretur ; sive quod natura non esset 
ita factus, sive quod non consuesset, sive quod non 
posset. Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, 
abfuit ; si opus erat, defuit Quinetiam memini, cum 
in accusatione sua Q. Gallio crimini dedisset, sibi 
eum venenum paravisse, idque a se esse deprehen- 
sum, seseque chirographa, testificationes, indicia, 
quaestiones, manifestam rem, deferre diceret, deque 
eo crimine accurate et exquisite disputavisset : me 
in respondendo, cum essem argumentatus, quantum 
res ferebat ; hoc ipsum etiam posuisse pro argumen- 
to, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia 
mortis, se comperisse manifesto, et manu tenere di- 
ceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter. 
" Tu istuc, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres ? 
praesertim cum ista eloquentia alienorum hominum 
pericula defendere acerrime soleas, tuiun negligeres ? 
Ubi dolor ? ubi ardor animi, qui etiam ex infantium 
ingeniis elicere voces et querelas solet ? Nulla per- 
turbatio animi, nulla corporis ; frons non percussa, 
non femur : pedis (quod minimum est) nulla sup- 
plosio. Itaque tantum abfuit, ut inflammares nostros 
animos ; somnum isto loco vix tenebanms." Sic nos 



DE CLARIS ORATORIBUS,CaP.81. 431 

summi oratoris vel sanitate, vel vitio, pro argumento 
ad diluendum crimen usi sumus. 

Tum Brutus, Atque dubitamus, inquit, utrum 
ista sanitas fuerit, an vitium ? quis enim non fatea- 
tur, cum ex omnibus oratoris laudibus longe ista sit 
maxima, inflammare animos audientium, et, quo- 
cumque res postulet modo, flectere, qui hac virtute 
caruerit, id ei, quod maximum fuerit, defuisse ? 

LXXXI. Sit sane ita, inquam : sed redeamus ad 
eum, qui jam unus restat, Hortensium : tum de no- 
bismetipsis, quoniam id etiam, Brute, postulas, pauca 
dicemus ; quamquam facienda mentio est, ut quidem 
milii videtur, duorum adolescentium, qui si diutius 
vixissent, magnam essent eloquentia? laudem conse- 
cuti. 

C. Curionem te, inquit Brutus, et C. Licinium 
Calvum arbitror dicere. Recte, inquam, arbitraris : 
quorum quidem alter, [quod verisimile dixisset] ita 
facile soluteque verbis volvebat satis interdum acu- 
tas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset 
ornatius esse, nihil expeditius. Atque hic, a magistris 
parum institutus, naturam habuit admirabilem ad 
dicendum. Industriam non sum expertus : studium 
certe fuit. Qui si me audire voluisset, ut cceperat, ho- 
nores, quam opes, consequi maluisset. Quidnam est, 
inquit, istud ? et quemadmodum distinguis ? Hoc 
modo, inquam. Cuni honos sit prsemium virtutis, 
judicio studioque civium delatum ad aliquem, qui 
eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et 
honestus et honoratus videtur. Qui autem, occasione 
aliqua, etiam invitis suis civibus,nactusest imperium, 
ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non 
honorem, puto. Quae si ille audire voluissct, maxima. 
cum gratia et gloria ad summam amplitudinem per- 
venisset, adscendens gradibus magistratuum, ut pater 
ejus fecerat, ut reliqui clariores viri. Qua? quidem 
etiam cum P. Crasso, M. F. cum initio aetatis ad 
amicitiam se meam contulisset, sa?pe egisse me arbi- 



432 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 82. 

tror, cum eum vehementer hortarer, ut eam laudis 
viam rectissimam esse duceret, quam majores ejus ei 
tritam reliquissent. Erat enim, cum institutus op- 
time, tum etiam perfecte, planeque eruditus ; inerat- 
que et ingenium satis acre, et orationis non inele- 
gans copia : pra?tereaque, sine arrogantia, gravis esse 
videbatur, et sine segnitia verecundus. Sed hunc 
quoque absorbuit aestus quidam non insolitae adoles- 
centibus gloriae: qui, quia navarat miles operam 
imperatori, imperatorem se statim esse cupiebat ; cui 
muneri mos majorum aetatem certam, sortem incer- 
tam, reliquit. Ita gravissimo suo casu, dum Cyri ct 
Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum 
transcurrerant ; et L. Crassi, et multorum Crassorum 
inventus est chssimillimus. 

LXXXII. Sed ad Calvum (is enim nobis erat pro- 
positus) revertamur: qui [orator fuisset,] cum lite- 
ris eruditior quam Curio, tum etiam accuratius quod- 
dam dicendi et exquisitius afferebat genus ; quod 
quamquam scienter eleganterque tractabat, nimium 
tamen inquirens in se, atque ipse sese observans, 
metuensque ne vitiosum colligeret, etiam vemm san- 
guinem deperdebat. Itaque ejus oratio nimia. reli- 
gione attenuata, doctis et attente audientibus erat 
Slustris ; a multitudine autem, et a foro, cui nata 
eloquentia est, devorabatur. 

Tum Brutus, Atticum se, inquit, Calvus noster 
dici oratorem volebat. Inde erat ista exUitas, quam 
ille de industria consequebatur. Dicebat, inquam, 
ita : sed et ipse errabat, et alios etiam errare coge- 
bat. Nam, si quis eos, qui nec inepte dicunt nec 
odiose nec putide, Attice putat dicere ; is recte, nisi 
Atticum, probat neminem. Insulsitatem enim et in- 
solentiam, tamquam insaniam quamdam orationis, 
odit : sanitatem autem et integritatem, quasi religio- 
nem et verecundiam oratoris, probat. Haec omnium 
debet oratorum eadem esse sententia. Sin autem je- 
unitatem et siccitatem et inopiam, dummodo sit po- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cai>. 83. 433 

lita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere 
ponit ; hcc recte duntaxat : sed, quia sunt in Atticis 
alia meliora, videat, ne ignoret et gradus, et dissimi- 
litudines, et vim, et varietatem Atticorum. " Atti- 
cos," inquit, " volo imitari." Quos ? nec enini est 
unum genus. Nam quid est tam dissimile, quam 
Demosthenes et Lysias ? quam idem et Hyperides ? 
quam omnium horum ./Eschines ? Quem igitur imi- 
taris ? Si aliquem, caeteri ergo Attice non dicebant. 
Si omnes ; qui potes, cum sint ipsi dissmiillimi inter 
se ? In quo etiam illud quaero, Phalereus ille Deme- 
trius Atticene dixerit ? Mihi quidem ex iUius ora- 
tionibus redolere ipsa? Athenae videntur. At est flori- 
dior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias. 
Natura quaedam, aut voluntas ita dicendi fuit. 

LXXXIII. Et quidem duo fuerunt per idem 
tempus dissimiles inter se ; sed Attici tamen : quo- 
rum Charisius [multas orationes] scribebat aliis, cum 
cupere videretur imitari Lysiam ; Demochares 
autem, qui fuit Demosthenis sororis fdius, et ora- 
tiones scripsit aliquot; et earum rerum historiam, 
quae eram Athenis ipsius cetate gestae, non tam hi- 
storico quam oratorio genere perscripsit. At Charisii 
vult Hegesias esse similis ; isque se ita putat Atti- 
cum, ut veros illos prae se paene agrestes putet. At 
quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa. 
(quam tamen consequitur) concinnitate puerile ? At- 
ticorum similes esse volumus. Optime. Suntne igi- 
tur ii Attici oratores? Quis negare potest? Hos 
imitamur. Quomodo, qui sunt et inter se dissimiles, 
et aliorum ? Thucydidem, inquit, imitamur. Op- 
time, si historiam scribere, non si causas dicere, co- 
gitatis. Thucydides enim rerum gestarum pronun- 
tiator sincerus, et grandis etiam fuit : hoc forense, 
concertatorium, judiciale, non tractavit genus. Ora- 
tiones autem, quas interposuit, (multae enim sunt) 
eas ego laudare soleo ; imitari neque possim, si ve- 
lim, nec velim fortasse, si possim. Ut, si quis Fa- 
(Rhctor.) vol. i. 2 p 



434 DE CLARTS ORATORIBUS, Cap. 84. 

lerno vino delectetur, sed eo nec ita novo ut proxiniis 
consulibus natum velit, nec rursus ita vetere ut Opi- 
mium aut Anicium consulem quaerat; (atqui ex 
notae sunt optimae : credo : sed nimia vetustas nec 
habet eam quam quaerimus suavitatem, nec est jam 
sane tolerabilis : num igitur, qui hoc sentiat, si is 
potare velit, de dolio sibi hauriendum putet ? mi- 
nime : sed quamdam sequatur aetatem) ; sic ego istis 
censuerim et novam istam, quasi de musto ac lacu, 
fervidam orationem fugiendam, nec illam praeclaram 
Thucydidis nimis veterem, tamquam Anicianam no- 
tam, persequendam. Ipse enim Thucydides, si pos- 
terius fuisset, muJto maturior fuisset et mitior. 

LXXXIV. Demosthenem igitur imitemur. O Dii 
boni ! quid, quaeso, nos aliud agimus, aut quid aliud 
optamus ? At non assequimur. Isti enim videlicet 
Attici nostri, quod volunt, assequuntur. Ne illud 
quidem intelligunt, non modo ita memoriae proditum 
esse, sed ita necesse fuisse, cum Demosthenes dic- 
turus esset, ut concursus, audiendi causa, ex tota 
Graecia, fierent. At, cum isti Attici dicunt, non modo 
a corona, quod est ipsum miserabile, sed etiam ab 
advocads, relinquuntur. Quare, si anguste et exili- 
ter dicere est Atticorum, sint sane Attici : sed in com- 
itium veniant; ad stantem judicem dicant. Sub. 
seUia grandiorem et pleniorem vocem desiderant. 

Volo hoc oratori contingat, ut, cum auditum sit 
eum esse dicturum, locus in subselliis occupetur, 
compleatur tribunal, gratiosi scribae sint in dando et 
cedendo loco, corona multiplex, judex erectus : cum 
surgit is, qui dicturus sit, significetur a corona silen- 
tium ; deinde crebrae assensiones, multae admira-. 
tiones ; risus, cum velit ; cum velit, fletus : ut, qui 
haec procul videat, etiamsi, quid agatur, nesciat, at 
placere tamen, et in scena esse Roscium, inteUigat. 
Haec cui contingant, eum scito Attice dicere, ut de 
Pericle audivimus, ut de Hyperide, ut de iEchine, 
de ipso quidem Demosthene maxime. 

Sin autem acutum, prudens, et idem sincerum, et 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap.85. 435 

solidum, et exsiccatum genus orationis probant, ncc 
illo graviore ornatu oratorio utuntur, et hoc proprium 
esse Atticorum volunt ; recte laudant. Est enim, in 
arte tanta, tamque varia, etiam huic minuta? sublili- 
tati locus : ita het, ut non omnes, qui Attice, iidem 
bene; sed, ut omnes, qui bene, iidem etiam Attice, 
dicant. Sed redeamus rursus ad Ilortensium. 

LXXXV. Sane quidem, inquit Brutus ; quam- 
quam ista mihi tua fuit perjucunda a proposita ora- 
tione digressio. Tum Atticus, Aliquoties sum, in- 
quit, conatus, sed interpellare nolui. Xunc, quoniam 
ad perorandum spectare videtur sermo tuus, dicam, 
opinor, quod sentio. Tu vero, inquam, Tite. Tum 
illc, Ego, inquit, ironiam illam, quam in Socrate di- 
cunt fuisse, qua ilie in Flatonis et Xencphontis et 
jEschinis libris utitur, facetam et elegantem puto : est 
enim et minime inepti homir.is, et ejusdem etiam 
faceti, cum de sapientia disccptetur, hanc sibi ipsum 
detrahere, eis tribuere illudentem, qui eam sibi arro- 
gant ; ut, apud Platonem, Socrates in co?lum effert 
laudibus Protagoram, Hippiam, Prcdicum, Gorgi- 
am, ceeteros; se autem omnium rerum inscium fin- 
git et rudem. Decet hoc nescio quomodo Qlum : nec 
Epicuro, qui id reprehendit, assentior. Sed, in histo- 
ria, qua tu es usus in omni sermone, cum, qualis 
quisque orator fuisset, exponeres, vide, qua?so, in- 
quit, ne tam reprehendenda sit ironia, quam in tes- 
timonio. 

Quorsus, inquam, istuc? non enim intelligo. 
Quia primum, inquit, ita laudavisti quosdam ora- 
tores, utimperitos posses in errorem inducere. Equi- 
dem, in quibusdam, risum vix tenebam, cum Attico 
Lysia? Catonem nostrum comparabas, magnum, me- 
hercule, hominem, vel potius summum et singula- 
rem virum (nemo dicet secus) ; scd oratorem ? sed 
etiam Lysia? similem ? quo nihil potest esse pictius. 
Bella ironia, si jocaremur : sin asseveramus, vide, 



436 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 86. 

ne religio nobis tam adhibenda sit, quam si testimo- 
nium dicamus. 

Ego enim Catonem tuum, utcivem, ut senatorem, 
ut imperatorem, ut virum denique, cum prudentia 
et diligentia, tum omni virtute excellentem, probo : 
orationes autem ejus, ut illis temporibus, valde laudo : 
significant enim quamdam formam ingenii, sed ad- 
modum impolitam, et plane rudem. " Origines " 
vero cum omnibus oratoris laudibus refertas diceres, 
et Catonem cum Philisto et Thucydide comparares, 
Brutone te id censebas, an mihi, probaturum ? Quos 
enim ne e Graecis quidem quisquam imitari potest, 
iis tu comparas hominem Tusculanum, nondum su- 
spicantem, quale esset copiose et ornate dicere. 

LXXX.VI. Galbam laudas; si ut ilhus aetatis 
principem, assentior ; sic enim accepimus : sin ut 
oratorem, cedo, quaeso, orationes (sunt enim), et dic, 
hunc, quem tu plus quam te amas, Brutum, velle te 
illo modo dicere. Probas Lepidi orationes : paulum 
hic tibi assentior, modo ita laudes, ut antiquas : 
quod item de Africano, de Laelio, cujus tu oratione 
negas fieri quidquam posse dulcius. Addis etiam ne- 
scio quid augustius : nomine nos capis summi viri, 
vitaeque elegantissimae verissimis laudibus. Remove 
haec : nae ista dulcis oratio ita sit abjecta, ut eam ad- 
spicere nemo velit. Carbonem in summis oratoribus 
habitum scio : sed, cum in caeteris rebus, tum in di- 
eendo, semper, quo nihil est melius, id laudari, quale- 
cumque est, solet. Dico idem de Gracchis ; etsi de 
iis ea sunt a te dicta, quibus ego assentior. Omitto 
caeteros : venio ad eos, in quibus jam perfectam pu- 
tas esse eloquentiam, quos ego audivi sine controver- 
sia. magnos oratores, Crassum et Antonium. De ho- 
rum laudibus tibi prorsus assentior : sed tamen non 
isto modo, ut Polycleti Doryphorum sibi Lysippus 
aiebat, sic tu suasionem legis Serviliae tibi magistram 
fuisse. Haec germana ironia est» Cur ita sentiam, 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap.8& 437 

lion dicam, ne me tibi assentari putes. Omitto igi- 
tur, quae de iis ipsis, quae de Cotta, quse de Sulpi- 
cio, quae modo de Coelio, dixeris : ii enim fuerunt 
certe oratores ; quanti autem, et quales, tu videris. 
Nam illud minus curo, quod congessisti operarios 
omnes ; ut mihi videantur mori voluisse nonnuhi, 
ut a te in oratorum numerum referrentur. 

LX XXVII. Hzec cum ille dixisset, Longi ser- 
monis initium [pepulisti,] inquam, Attice; remque 
commovisti, nova. disputatione dignam, quam in 
aliud tempus difTeramus : volvendi enim sunt libri, 
cum aliorum, tumimprimis Catonis. lnteUiges, nihil 
illius lineamentis, nisi eorum pigmentorum, quae in- 
venta nondum erant, florem et colorem defuisse. Nam 
de Crassi oratione sic existimo, ipsum fortasse melius 
potuisse scribere ; alium, ut arbitror, neminem. Nec 
in hoc ironiam dixeris esse, quod eam orationem 
mihi magistram fuisse dixerim : nam, etsi tu melius 
existimare videris de ea, si quam nunc habemus, 
facultate ; tamen, adolescentes, quid in Latinis potius 
imitaremur, non habebamus. Quod autem plures a 
nobis nominati sunt, eo pertinuit (ut paulo ante 
dixi), quod intelhgi volui, in eo, cujus omnes cupi- 
dissimi essent, quam pauci digni nomine evaderent. 
Quare upami me, ne si Africanus quidem fuit (ut 
ait in historia sua C. Fannius), existimari vehm. 

Ut voles, inquit Atticus. Ego enim non ahenum 
a te putabam, quod et in Africano fuisset, et in So- 
crate. Tum Brutus, De isto postea : sed tu (inquit, 
me intuens) orationes nobis veteres explicabis ? Vero, 
inquam, Brute ; sed in Cumano, aut in Tusculano, 
ahquando, si modo hcebit ; quoniam utroque in loco 
vicini sumus. Sed jam ad id, unde digressi sumus, 
revertamur. 

LX XXVIII. Hortensius igitur, cum admodum 

adolescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad ma- 

jores causas adhiberi cceptus est ; quamquam inci- 

derat in Cotta? et Sulpicii aetatem, qui annis decem 

2p 3 



438 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 89. 

majores, excellente tum Crasso et Antonio, deinde 
PhUippo, post Julio, cum iis ipsis dicendi gloria 
comparabatur. Primum memoria tanta, quantam in 
ullo cognovisse me arbitror, ut, quae secum commen- 
tatus esset, ea sine scripto verbis eisdern redderet, 
quibus cogitavisset. Hoc adjumento ille tanto sic 
utebatur, ut sua et commentata et scripta, et, nullo 
referente, omnia adversariorum dicta, meminisset. 
Ardebat autem cupiditate sic, ut in nullo unquam 
flagrantius studium viderim : nullum enim patieba- 
tur esse diem, quin aut in foro diceret, aut medita- 
retur extra forum : saepissime autem eodem die 
utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare ge- 
nus dicendi : duas quidem res, quas nemo alius ; 
partitiones, quibus de rebus dicturus esset, et collec- 
tiones ; memor, et quae essent dicta contra, quaeque 
ipse dixisset. Erat in verborum splendore elegans, 
compositione aptus, facultate copiosus ; eaque erat, 
cum summo ingenio, tum exercitationibus maximis, 
consecutus. Rem complectebatur memoriter, divide- 
bat acute ; nec praatermittebat fere quidquam, quod 
esset in causa, aut ad confirmandum, aut ad refel- 
lendum. Vox canora, et suavis : motus et gestus 
etiam plus artis habebat, quam erat oratori satis. 
Hoc igitur florescente, Crassus est mortuus, Cotta 
pulsus, judicia intermissa bello, nos in forum veni- 
mus. 

LXXXIX. Erat Hortensius in bello, primo anno 
miles, altero tribunus militum : Sulpicius legatus 
aberat, etiam M. Antonius : exercebatur una lege 
judicium Varia ; caeteris propter bellum intermissis. 
Qui frequentes aderant (quamquam pro se ipsi dice? 
bant) oratores, non illi quidem principes, L. Mem r 
mius et Q. Pompeius, sed oratores tamen, teste di- 
serto uterque Philippo ; cujus in testimonio contentio 
et vim accusatoris habebat, et copiam. 

Reliqui, qui tum principes numerabantur, in ma- 
gistratibus erant ; quotidieque fere a nobis in con- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap.90. 430 

cionibus audiebantur. Erat enim tribunus plebis tuni 
C. Curio; quamquam is quidem silebat, ut erat 
semel a concione universa relictus. Q. Metellus 
Celer, non ille quidem orator, sed tamen non in- 
fans: diserti autem Q. Varius, C. Carbo, Cn. 
Pomponius ; et ii quidem habitabant in Rostris. 
Caius etiam Julius, aedilis curulis, quotidie fere ac- 
curatas conciones habebat: sed me cupidissimum 
audiendi primus dolor percussit, Cotta cum est ex- 
pulsus. Reliquos frequenter audiens, acerrimo studio 
tenebar ; quotidieque et scribens, et legens, et com- 
mentans, oratoriis tantum exercitationibus contentus 
non eram. Jam consequente anno Q. Varius, sua 
lege damnatus, excesserat. Ego autem, juris civilis 
studio, multum opera? dabam Q. Scaevolae, P. F. qui, 
quamquam nemini se ad docendum dabat, tamen, 
consulentibus respondendo, studiosos audiendi doce- 
bat Atque huic anno proximus, Sulla consule et 
Pompeio, fuit. Tum P. Sulpicii in tribunatu qucti- 
die concionantis totum genus dicendi penitus cogno- 
vimus : eodemque tempore, cum princeps Academiae 
Philo, cum Atheniensium optimatibus, Mithridatico 
bello domo profugisset, Romamque venisset, totum 
ei me tradidi, admirabili quodam ad philosophiam 
studio concitatus ; in quo hoc etiam commorabar at- 
tentius, quod, etsi rerum ipsarum varietas et magni- 
tudo summa, me delectatione retinebat ; tamen sub- 
lata jam esse in perpetuum ratio judiciorum videba- 
tur. Occiderat Sulpicius illo anno ; tresque proximo 
trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, 
Q. Catulus, M. Antonius, C. Julius. Eodem anno 
etiam Moloni Rhodio* Romae dedimus operam, et 
actori summo causarum, et magistro. 

XC. Haec etsi videntur esse a proposita. ratione 
diversa, tamen idcirco a me proferuntur, ut nostrum 
cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis, 
(nam Attico hsec nota sunt) et videre, quemadmo- 



440 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 90. 

dum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiia 
pcrsecuti. 

Triennium fere fuit Urbs sine armis : sed, orato- 
rum aut interitu aut discessu aut fuga, (nam aberant 
etiam adolescentes M. Crassus et Lentuli duo) pri- 
mas in causis agebat Hortensius : magis magisque 
quotidie probabatur Antistius : Piso saepe dicebat ; 
minus saepe Pcmponius, raro Carbo ; semel aut ite- 
rum Philippus. At vero ego hoc tempore omni, noc- 
tes et dies, in omnium doctrinarum meditatione ver- 
sabar. Eram cum Stoico Diodoto ; qui, cum habita- 
visset apud me, mecumque vixisset, nuper est domi 
meae mortuus : a quo, cum in aliis rebus, tum stu- 
diosissime in dialectica, exercebar ; quae quasi con- 
tracta et adstricta eloquentia putanda est ; sine qua 
etiam tu, Brute, judicavisti, teillam justam eloquen- 
tiam, quam dialecticam dilatatam esse putant, conse- 
qui non posse. Huic ego doctori, et ejus artibus va- 
riis atque multis, ita eram tamen deditus, ut ab ex- 
ercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset. Com- 
mentabar declamitans (sic enim nunc loquuntur) 
saepe cum M. Pisone, et cum Q. Pompeio, aut cum 
aliquo quotidie ; idque faciebam multum etiam La- 
tine, sed Gra?ce saepius ; vel quod Grseca oratio, plura 
ornamenta suppeditans, consuetudinem similiter La- 
tine dicendi afferebat ; vel quod a Graecis, summis 
doctoribus, nisi Graece dicerem, nequecorrigipossem, 
neque doceri. 

Tumultus interim pro recuperanda republica, et 
crudelis interitus oratorum trium, Scaevolae, Carbo- 
nis, Antistii : reditus Cottae, Curionis, Crassi, Len- 
tulorum, Pompeii : leges et judicia constituta : re- 
cuperata respublica : ex numero autem oratorum, 
Pomponius, Censorinus, Murena, sublati. Tum pri- 
mum nos ad causas, et privatas et publicas, adire 
ccepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique 
fecerunt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap.91. 441 

docti in forum veniremus. Eodem tempore Moloni 
dedimus operam : dictatore enim Sulla, legatus ad 
senatum de Rhodiorum praemiis venerat. Itaque 
prima causa publica, pro Sex. Roscio dicta, tantum 
commendationis habuit, ut non ulla esset, quae non 
digna nostro patrocinio videretur. Deinceps inde mul- 
tae, quas, non minus diligenter elaboratas, et tam- 
quam elucubratas, efferebamus. 

XCI. Nunc, quoniam totum me, non naevo aliquo 
aut crepundiis, sed corpore omni, videris velle co- 
gnoscere, complectar nonnulla etiam, quae fortasse 
videantur minus necessaria. Erat eo tempore in no- 
bis summa gracilitas et infirmitas corporis ; proce- 
rum et tenue collum ; qui habitus et quae figura non 
procul abesse putatur a vitae periculo, si accedat la- 
bor, et laterum magna contentio. Eoque magis hoc 
eos, quibus eram carus, commovebat, quod omnia 
sine remissione, sine varietate, vi summa vocis, et 
totius corporis contentione, dicebam. Itaque, cum me 
et amici et medici hortarentur, ut causas agere desis- 
terem ; quodvis potius periculum mihi adeundum, 
quam a sperata dicendi gloria discedendum, putavi. 
Sed, cum censerem, remissione et moderatione vocis, 
et commutato genere dicendi, me et periculum vitare 
posse, et temperatius dicere ; ut consuetudinem di- 
cendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiscendi 
fuit. ltaque, cum essem biennium versatus in cau- 
sis, et jam in foro celebratum meum nomen esset, 
Roma sum profectus. 

Cum venissem Athenas, sex menses cum Antiocho, 
veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philo- 
sopho, fui ; studiumque philosophias, nunquam in- 
termissum, a primaque adolescentia cultum, et sem- 
per auctum, hoc rursus summo auctore et doctore, 
renovavL Eodem tamen tempore Athenis apud De- 
metrium Syrum, veterem et non ignobilem dicendi 
magistrum, studiose exerceri solebam. Post a nie 
Asia tota peragrata est, cum summis quidem orato- 



442 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 92. 

ribus, quibuscum exercebar ipsis lubentibus, quorum 
erat princeps Menippus Stratonicensis, meo judicio, 
tota Asia, illis temporibus, disertissimus : et, si nihil 
habere molestiarum nec ineptiarum, Atticorum est, 
hic orator in illis numerari recte potest. 

Assiduissime autem mecum fuit Dionysius Mag- 
nes : erat etiam yEschylus Cnidius, Adramyttenus 
Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes nu- 
merabantur. Quibus non contentus, Rhodum veni, 
meque ad eumdem, quem Romas audiveram, Molo- 
nem, applieavi, cum actorem in veris causis, scripto- 
remque praestantem, tum in nctandis animadverten- 
disque vitiis, et instituendo docendoque, prudentissi- 
mum. Is dedit operam (si modo id consequi potuit), 
ut nimis redundantes nos, et superfluentes juvenih 
quadam dicendi impunitate et licentia, reprimeret, et 
quasi extra ripas difHuentes coerceret. Ita recepi me 
biennio post, non modo exercitatior, sed prope mu- 
tatus : nam et contentio nimia vocis reciderat, et quasi 
deferverat oratio ; lateribusque vires, et corpori me- 
diocris habitus accesserat. 

XCII. Duo tum excellebant oratores, qui me 
imitandi cupiditate incitarent, Cotta et Hortensius ; 
quorurn alter remissus, et lenis, et propriis verbis 
comprehendens solute et facile sententiam ; alter or- 
natus, acer, et non talis, qualem tu eum, Brute, jam 
xleflorescentem cognovisti, sed verborum et actionis 
genere commotior. Itaque cum Hortensio mihi ma.. 
gis arbitrabar rem esse, quod et dicendi ardore eram 
propior, et eetate conjunctior. Etenim videram in iis» 
dem causis, ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella 
consulari, cum Cotta princeps adhibitus esset, priores 
tamen agere partes Hortensium. Acrem enim orato- 
rem, inccnsum, et agentem, et canorum, concursus 
hominum, forique strepitus, desiderat. 

Unum igitur annum, cum rediissemus ex Asia, 
causas nobiles egimus, cum quaesturam nos, consu- 
ktum Cotta, axhUitatem peteret Hortensius. Interim 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 93. 44» 

me quaestorem Siciliensis excepit annus: Cotta ex 
consulatu est profectus in Galliam : princeps et erat 
et habebat.ur Hortensius. Cum autem anno post e 
Sicilia me recepissem, jam videbatur illud in me, 
quidquid esset, esse perfectum, et habere maturita- 
tem quamdam suam. Nimis multa videor de me, 
ipse praesertim : sed omni huic sermoni propositum 
est, non ut ingenium et eloquentiam meam perspi- 
cias (unde longe absum), sed ut laborem, et indus- 
triam. Cum igitur essem in plurimis causis, et in 
principibus patronis, quinquennium fere versatus, 
tum in patrocinio Siciliensi maxime in certamen 
veni, designatus aedilis, cum designato consule Hor- 
tensio. 

XCIII. Sed, quoniam omnis hic sermo noster 
non solura enumerationem oratoriam, verum etiam 
praecepta quaedam, desiderat ; quid tamquam notan- 
dum et animadvertendum sit in Hortensio, breviter 
licet dicere. 

Nam is, post consulatum, (credo, quod videret, 
ex consularibus neminem esse secum comparandum, 
negligeret autem eos qui consules non fuissent) 
summum illud suum studium remisit, quo a puero 
fuerat incensus ; atque in omnium rerum abundantia 
voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe, vi- 
vere. Primus, et secundus annus, et tertius, tantum 
quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum 
non quivis unus ex populo, sed existimator doctus et 
inteUigens, posset cognoscere. Longius autem proce- 
dens, et in caeteris eloquentiae partibus, tum maxime 
in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, 
sui dissimilior videbatur fieri quotidie. 

Nos autem non desistebamus, cum omni genere 
exercitationis, tum maxime stilo, nostrum illud, quod 
erat, augere, quantumcumque erat. Atque (ut multa 
omittam) in hoc spatio, et in iis post aedilitatem an- 
nis, et praetor primus, et incredibili populari volun- 
tate, sum factus. Nam, cum propter assiduitatem in. 



444 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 94. 

causis et industriam, tum propter exquisitius et mi- 
nime vulgare orationis genus, animos hominum ad 
me dicendi novitate converteram. Nihil de me dicam : 
dicam de caeteris, quorum nemo erat, qui videretur 
exquisitius, quam vulgus hominum, studuisse literis, 
quibus fons perfectae eloquentiae continetur ; nemo, 
qui philosophiam complexus esset, matrem omnium 
bene factorum beneque dictorum ; nemo, qui jus ci- 
vile didicisset, rem, ad privatas causas et ad oratoris 
prudentiam, maxime necessariam ; nemo, qui me- 
moriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si 
quando opus esset, ab inferis locupletissimos testes 
excitaret ; nemo, qui breviter arguteque, incluso ad- 
versario, laxaret judicum animos, atque a severitate 
paulisper ad hilaritatem risumque traduceret ; nemo, 
qui dilatare posset, atque a propria ac definita dis- 
putatione hominis ac temporis, ad communem quae- 
stionem universi generis orationem traducere ; nemo, 
qui, delectandi gratia, digredi parumper a causa, 
nemo, qui ad iracundiam magnopere judicem, nemo, 
qui ad fletum, posset adducere ; nemo, qui animum 
ejus, (quod unum est oratoris maxime proprium) 
quocumque res postularet, impellere. 

XCIV. Itaque, cum jam paene evanuisset Hor- 
tensius, et ego anno meo, sexto autem post illum 
consulem, consul factus essem, revocarese ad indus- 
triam coepit ; ne, cum pares honore essemus, aliqua 
re superiores videremur. Sic duodecim post meum 
consulatum annos in maximis causis, cum ego mihi 
illum, sibi me ille anteferret, conjunctissime versati 
sumus : consulatusque meus, qui illum primo levi- 
ter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum, 
quas ille admirabatur, laude conjunxerat. Maxime 
vero perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo 
ante, quam, perterritum armis, hoc studium, Brute, 
nostrum conticuit subito et obmutuit: cum, lege 
Pompeia ternis horis ad dicendum datis, ad causas 
simillimas inter se, vel potius easdem, novi venieba- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 95. 445 

mus quotidie : quibus quidem causis tu etiam, Brute, 
praesto fuisti, complurcsque, et nobiscum et solus, 
egisti j ut, qui non satis diu vixerit Hortensius, ta- 
men hunc cursum confecerit. Annis ante decem 
causas agere cccpit, quam tu es natus : idem, quarto 
et sexa<*esimo anno, perpaucis ante mortem diebus, 
una tecum socerum tuum defendit Appium. Dieen- 
di autem genus quod fuerit in utroque, orationes 
utriusque ctiam posteris nostris indicabunt. 

XCV. Sed, si quaerimus, cur adolescens magis 
floruerit dicendo, quam senior, Hortensius ; causas 
repeviemus verissimas duas. [Primum,] quod genus 
erat orationis Asiaticum, adolescentiae magis conces- 
sum, quam senectuti. Genera autem Asiaticae dic- 
tionis duosunt; unum sententiosum et argutum, sen- 
tentiis non tam gravibus et severis, quam concinnis 
et venustis ; qualis in historia. Timaeus, in dicendo 
autem, pueris nobis, Hierocles Alabandeus, magis 
etiam Menecles, frater ejus, fuit ; quorum utriusque 
orationes sunt in primis, ut Asiatico in genere, lau- 
dabiles. Aliud autem genus est non tam sententiis 
frequentatum, quam verbis volucre atque incitatum ; 
qualis est nunc Asia tota ; nec flumine solum orationis, 
sed etiam exornato et faceto gcnere verborum ; in 
quo fuit yEschylus Cnidius, et meus aequalis Mi- 
lesius jEschines. In iis erat admirabilis orationis 
cursus; ornata sententiarum concinnitas non erat. 
Haec autem (ut dixi) genera dicendi aptiora sunt 
adolescentibus ; in senibus gravitatem non habent. 
Itaque Hortensius, utroque genere florens, clamores 
faciebat adolescens. Habebat enim et Menecliumillud 
studium crebrarum venustarumque sententiarum ; 
in quibus, ut in illo Graeco, sic in hoc, erant quae- 
dam magis venustae dulcesque sententiae, quam aut 
necessariae, aut interdum utiles. Et erat oratio, cum 
incitata et vibrans, tum etiam accurata et polita. Non 
probabantur haec senibus. Saepe videbam, cum irri- 
dentem, tum etiam irascentem et stomachantem, Phi-> 

(Wictor.) vol. i. 2 o. 



446 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. !)(>. 

lippum : sed mirabantur adolescentes ; multitudo 
movebatur. 

Erat excellens judicio vulgi, et facile primas tene- 
bat, adolescens. Etsi enim genus illud dicendi auc- 
toritatis babebat parum, tamen aptum esse aetati vide- 
batur : et certe, quod et ingenii quasdam forma luce- 
bat, et exercitatione perfecta erat, verborumque ad- 
stricta comprehensio, summam hominum admira- 
tionem excitabat. Sed, cum jam honores, et illa se- 
nior auctoritas gravius quiddam requireret, remane- 
bat idem, nec decebat idem : quodque exerritatio- 
nem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerri- 
mum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pris- 
tina manebat ; sed ea vestitu illo orationis, quo con- 
sueverat, ornata non erat. 

Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit, quam 
placuisset, si illum flagrantem studio, et florentem 
facultate, audire potuisses. 

XCVI. Tum Brutus, Ego vero, inquit, et ista, 
quse dicis, video qualia sint ; et Hortensium mag- 
num oratorem semper putavi, maximeque probavi 
pro Messala dicentem, cum tu abfuisti. Sic ferunt, 
inquam; idquedeclarat,totidem,quotdixit, (utaiunt) 
scripta verbis, oratio. Ergo ille a Crasso consule et 
Scaevola usque ad Paulum et Marcellum consules 
floruit ; nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore 
ad eosdem fere consules. Sic Q. Hortensii vox ex- 
stincta fato suo est, nostra publico. 

Melius, quaeso, ominare, inquit Brutus. Sit sane, 
ut vis, inquam ; et id non tam mea causa, quani 
tua. : sed fortunatus illius exitus, qui ea non vidit 
cum fierent, quae providit futura. Saepe enim inter 
nos impendentes casus deflevimus, cum belli civilis 
causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis 
spem a publico consilio esse exclusam, videremus. 
Sed illum videtur felicitas ipsius, qua. semper est 
usus, ab eis miseriis quee consecutae sunt, morte vin- 



DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 97- 447 

Nos autem, Brute, quoniam, post Hortensii, cla- 
rissimi oratoris, mortem, orbce eloquentne quasi tu- 
tores relicti sumus, domi teneamus eam, septam li- 
berali custodia : et hos ignotos atque impudenlcs 
procos repudiemus ; tueamurque, ut adultam virgi- 
nem, caste ; ct ab amatorum impetu, quantum pos- 
sumus, prohibeamus. Equidem, ctsi doleo, me m 
vitam paulo serius, tamquam in viam, ingressum, 
priusquam confectum iter sit, in hanc reipubhccc 
noctem incidisse ; tamen ea consolatione sustentor, 
quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissnms h- 
• quibus me forti animo esse oportere censebas, 
M uod ea gessissem, qune de me, etiam me tacente, 
ipsa loquerentur, mortuoque, viverent : qus, si recte 
esset, salute reipubhcae; sin secus, intentu lpso, tes- 
timonium meorum de repubhca consiiiorum darent. 
XCVII. Sed, inteintuens, Brute, doleo ; cujus 
in adolescentiam, per medias laudes quasi quadrigis 
vehentem, transversa incurrit misera fortuna reipu- 
blicc-e. Hic me dolor tangit; hax me cura solhcitat, 
et hunc mecum, socium ejusdem et amons et judicu. 
Tibi favemus ; te tua frui virtute cupnnus : tibi op- 
tamus eam rempubhcam, in qua duorum .generum 
amphssimorum renovare memoriam atque augere 
possis. Tuum enim forum, tuum erat Ulud curncu- 
lum : tu illuc veneras unus, qui non hnguam modo 
acuisses exercitatione dicendi, sed et ipsam eloquen- 
tiam locupletavisses graviorum artium instrumento, 
et usdem artibus decus omne virtutis cum summa 
eloquentife laude junxisses. Ex te duplex nos afficit 
sollkitudo, quod et ipse repubhca careas, et illa te. 
Tu ta»^n, etsi cursum ingenii tui, Brute, premit 
hcecimpTtunaclades civitatis, contine te in tuis per- 
ennibus studiis; et effice id, qucd jam propemo- 
dum, vel plane potius, effeceras, ut te enpias ex ea, 
quam ego congessi in hunc sermonem, turba patro- 
norum. Ncc cnim decet te, ornatum uberrnms arti- 
\)\xa (cjuas cum domo haurire non posses, arcessivisti 



448 DE CLARIS ORATORIBUS, Cap. 07- 

ex urbe ea quas domus est semper habita doctrir.a»), 
numerari in vulgo patronorum. Nam quid te excr- 
cuit Pammenes, vir longe eloquentissimus Grasciaj ? 
quid illa vetus Academia, atque ejus hieres Aristus, 
hospes et familiaris meus, siquidem similes majoris 
partis aratorum futuri sumus ? Nonne cernimus, 
vix singulis aetatibus binos oratores laudabiles con- 
stitisse ? Galba fuit inter tot aequales unus excel- 
lens, cui (quemadmodum accepimus) et Cato cedebat 
senior, et qui temporibus illis astate inferiores fuerur.t, 
Lepidus postea, deinde Carbo : nam Gracchi in 
concionibus multo faciliore et Hberiore genere dicen- 
di ; quorum tamen ipsorum ad actatem laus eloquen- 
tiaa perfecta nondum fuit : Antonius, Crassus, pcst 
Cotta, Sulpicius, Hortensius, nihil dico amplius : 
tantum dico, si mihi accidisset, vit numerarer in mul- 



Ccetc.a clcsklerantur. 



RIIETOItlCOIlUM ET PHILOSOrHICOlll M 
TOMI PR131I FINIS. 



EXCUDIT T. DAVISON, LO.VDJ.M. 






s&smm 



W*)t 



v vwwwv 



j^kttM 



vtMmSE^ 






^""■■SWiS^ 



•H 
-P 

c 




University of Toronto 


-P 



•H 




Library 


-P 

> 
•H 
(H 
O 




DO NOT / 


CO »H 
P C 
•H O 
H -H 
iH -P 
P -H 

0) 
D9 


REMOVE / 

THE // 
CARD 11 


O (D 


\\ 




FROM U 


O Cu • 
^h O H 


THIS \ 


O H 

•H O 

O > 

C\> 

• 


POCKET X 


co 


Acme Library Card Pocket 


J LO 

J o 

■■ — ~1 


LOWE-MARTIN CO. LiMlTED 



"SWfci* 7 » 



I