Skip to main content

Full text of "Opera"

See other formats


M. T. CICERONIS 
OPERA. 



t^ M. TULLIl CICERONIS 
^ OPERA, 

EX EDITIONIBUS 

OLIVETI ET ERNESTI, 

SEDULA RECENSIONE ACCURATA. 



Accesserunt incerti Auctoris Rhetorica, 
Ad Herennium. 



TOMUS IIL 




DINI: jjyi^^t 

JT MARTIN ; ^rrBflpitll.^ 



^mTT. 



LON 

SUMTIBUS RODWELL ET 

BALDWIN, CRADOCK, ET JOY; G. ET W. B. wiflTTAI^ER ; 

LONGMAN, HURST, REES, ORME, ET BROWN; 

CADELL ET DAVIES ; EDWARDS ET KNIBR ; 

ET J. ROBINSON. 

ExcuDiT T, Davison. 
1K20. 






•i 



M. TULLIl CICERONIS 
OPERA 

RHETORICA et PHILOSOPHICA, 

EX EDITIONIBUS 

O L I V E T I ET E R N E S T I, 

SEDULA RECENSIONE ACCURATA. 



Accesserunt incerti Aiictoris Rhetorica, 
Ad Herennium. 



TOMUS III. 




I 



LONDINI: 

SUMTIBUS RODWELL ET MARTIN; J. BOOKER ; 

lALDWIN, CRADOCK, ET JOY; G. ET W. B. WHITTAKER ; 

LONGMAN, HURST, REES, ORME, ET BROWN; 

CADELL ET DAVIES; EDWARDS ET KNIBB; 

ET J. ROBINSON. 

ExcuDiT T. Davison. 
1820. 



In hoc volumine continentur 

De Finibus Bonorum et Malorum, lib. III. pag, 1 

IV.... 31 

V 63 

Tusculanarum Quaestionum 1 105 

II 154 

III 182 

IV 217 

V 251 

De Natura Deorum, lib. I 294 

II 338 

III 400 



Quos^ in nostrd editione^ uncinis [hunc in morem] 
inclusa leguntur^ ea vel plane adulterina aut insi-' 
ticia sunt — vel^propter scripturt^ varietatem^ pro 
incertis hahenda — vely licet reipsafortasse germana^ 
criticorum tamen dissensione in dubium> vocata. 



M.TULLII CICERONIS, 

DE 

FINIBUS BONORUM 
ET MALORUM, 

AD 

BRUTUM, 
LIBER TERTIUS. 



I. VoLUPTATEM quidem, Brute, si ipsa pro se 
loquatur, nec tam pertinaces habeat patronos, con- 
cessuram arbitror, convictam superiore libro, digni- 
tati. Etenim sit impudens, si virtuti diutius repugnet, 
aut si honestis jucunda anteponat, aut pluris esse 
contendat dulcedmem corporis titillantem, ex eave 
natam Isetitiam, quam gravitatem animi, atque con- 
stantiam. Quare illam quidem dimittamus, et suis 
se finibus tenere jubeamus, ne blanditiis ejus illece- 
brisque impediatur disputandi severitas. 

Quferendum est enim, ubi sit illud summum bo- 
num, quod reperire volumus ; quoniam et voluptas 
ab eo remota est, et eadem fere contra eos dici pos- 
sunt, qui vacuitatem doloris finem bonorum esse vo- 
luerunt. Nec vero ita uUum probetur summum bo* 

(P/i*to.T.) VOL. III. B 



2 DE FINIBUS, Liu. III. Cap. 2. 

num, ut virtute careat, qua nihil potest esse prae- 
stantius. 

Itaque, quamquam, in eo sermone qui cum Tor- 
quato est habitus, non remissi fuimus ; tamen haec 
acrior est cum Stoicis parata contentio. Quae enim 
de vokiptate dicuntur, ea nec acutissime nec abscon- 
dite disseruntur. Neque enim, qui defendunt eam, 
versuti in disserendo sunt, nec, qui contra dicunt, 
causam difficilem repellunt. Ipse etiam dicit Epi- 
curus, ne argumentandum quidem esse de vohiptate, 
quod sit positum ejus judicium in sensibus, ut com- 
moneri nos satis sit, nihil attineat doceri. Quare illa 
nobis simplex fuit in utramque partem disputatio. 
Nec enim in Torquati sermone quidquam implica- 
tum aut tortuosum fuit ; nostraque, ut mihi videtur, 
dilucida oratio. Stoicorum autem non ignoras quam 
sit subtile, vel spinosum potius, disserendi genus ; 
idque cum Graecis, tum magis nobis, quibus etiam 
verba parienda sunt, imponendaque nova novis rebiis 
nomina : quod quidem nemo mediocriter doctus mi- 
rabitur, «ogitans, in omni arte, cujus usus vulgaris 
communisque non sit, multam novitatem nominum 
esse, cum constituantur earum rerum vocabula, quae 
in quaque arte versentur. Itaque et dialectici et phy- 
sici verbis utuntur iis, qua? ipsi Oraeciae nota non 
sunt. Geometrae vero, musici, grammatici, etiam 
more quodam loquuntur suo. Item ipsae rhetorum 
artes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis 
tamen, in docendo, quasi privatis utuntur ac suis. 

II. Atque, ut omittam has artes elegantes et in- 
genuas, ne opifices quidem tueri sua artificia possent, 
nisi vocabulis uterentur nobis incognitis, usitatis sibi. 
Quin etiam agricultura, quae abhorret ab omni poH- 
tiore elegantia, tamen eas res, in quibus versatur, 
nominibus notavit novis. Quo magis hoc philosopho 
faciendum est : ars est enim philosophia vitae : de 
qua disserens arripere verba de foro non potest. 
Quamquam ex onmibus philosophis Stoici plurima 



DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 2. 3 

novaverunt. Zeno quoqiie, eorum princeps, non tam 
rerum inventor fuit, quam novorum verborum. Quod 
si in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, 
concessum a Graecia est, ut doctissimi homines, de 
rebus non pervulgatis, inusitatis verbis uterentur; 
quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc 
primum audemus attingere ? Etsi [quod] saepe dixi- 
mus, et quidem cum aliqua querela, non Graecorum 
modo, sed etiam eorum qui se Graecos magis quam 
nostros haberi volunt, nos non modo non vinci a 
Graecis verborum copia, sed esse in ea etiam supe- 
riores ; elaborandum est, ut hoc non in nostris solum 
artibus, sed etiam in illorum ipsorum consequamur. 
[Quamquam] ea verba, quibus, ex instituto veterum, 
utimur pro Latinis, \it i^sa. philosophia^ ut rhctorica^ 
dialectica^ grammatica^ geometria^ musica ; quam- 
quam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu 
recepta sunt, nostra ducamus. Atque haec quidem de 
rerum nominibus. 

De ipsis rebus autem, saepenumero, Brute, vereor, 
ne reprehendar, cum haec ad te scribam, qui, cum in 
philosophia, tum in optimo genere philosophiae, tan- 
tum processeris. Quod si facerem, quasi te erudiens, 
jure reprehenderer : sed ab eo plurimum absum : 
neque, ut ea cognoscas, quas tibi notissima sunt, ad 
te mitto, sed quia facillime in nomine tuo acquiesco ; 
et quia te habeo aequissunum eorum studiorum, quae 
mihi communia tecum sunt, existimatorem et judi- 
cem. Attendes igitur, ut soles, diligenter ; eamque 
controversiam dijudicabis, quae mihi fuit cum avun- 
culo tuo, divino ac singulari viro. 

Nam, in Tusculano cum essem, vellemque e bi- 
bliotheca pueri Luculli quibusdam libris uti, veni in 
ejus villam, ut eos ipse (ut solebam) inde promerem. 
Quo cum venissem, M, Catonem, quem ibi esse 
nescieram, vidi in bibliotheca sedentem, multis cir- 
cumfusum Stoicorum libris. Erat enim (ut scis) in 
eo inexhausta aviditas legendi ; nec satiari poterat ; 



4 DE FINIBUS, Lib. III. Cap. 3. 

quippe qui, ne reprehensionem quidem vulgi inanem 
reformiduns, in ipsa curia soleret legere saepe, dum 
senatus cogcretur, nihil operag leipubhcae detrahens ; 
quo magis tum, in summo otio, maximaque copia, 
quasi helluari hbris (si hoc verbo in tam clara re 
utendum est) vidcbatur. 

Quod cum accidisset, ut alter alterum necopinato 
videremus, surrexit statim. Dcinde piima illa, qucE 
in congressu solemus : Quid tu, inquit, huc ? a villa 
enim, credo : et, si ibi te csse scissem, ad te ipse 
venissem. Heri, inquam, hidis commissis, ex Urbe 
profectus, veni ad vesperum. Causa autem fuit huc 
veniendi, ut quosdam hinc libros promerem : et qui- 
dem, Cato, totam hanc copiam jam Lucullo nostro 
notam esse oportebit : nam his hbris eum malo, 
quam reliquo ornatu villa?, delectari. Est enim mihi 
magnas curas : quamquam hoc quidem proprium 
tuum munus est, ut ita erudiatur, ut et patri, et Ca?- 
picni nostro, et tibi tam propinquo, respondcat. La- 
boro autem non sine causa: nam et avi ejus memoria 
moveor (nec enim ignoras, quanti fecerim Ca^pionem, 
qui, ut opinio mea fert, in principibus jam esset, si 
viveret) ; et Luculhis mihi versatur ante oculos, vir, 
cum omnibus excellcns, tum mecum et amicitia et 
omni voluntate sententiaque conjunctus. 

Preeclare, inquit, facis, cum et eorum memoriam 
tenes, quorum uterque tibi testamento Hberos suos 
commendavit, et puerum diligis. Quod autem meum 
munus dicis, non equidem recuso : sed te adjungo 
socium. Addo etiam illud, multa jam mihi dare signa 
puerum et pudoris et ingenii : sed antatem vides. 
Video equidem, inquam : sed tamen jam infici debet 
iis artibus, quas si, dum est tener, combiberit, ad 
majora veniet paratior. Sic, et quidem dihgentius 
sfepiusque, ista loquemur inter nos ; agemusque 
communiter. Sed resideamus, inquit, si placet Ita- 
que fecimiis. 

III. Tum ille : Tu autem, cum ipse tantum li- 



DE FINIBU8, LiB. III. Cap. 3- 5 

hroruni habeas, quos hic tandem requiris ? Com- 
nienUirios quosdam, inquam, AristoteHos, quos hic 
sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dum 
essem otiosus ; quotl quidem nobis (ut scis) non sacpe 
contingit. Quam vellem, inquit, te ad Stoicos inclina- 
nsses ! Erat enim, si cujusquam, certe tuum, nihil 
praeter virtutem in bonis ducere. Vide, ne magis, 
mquam, tuuni fuerit, cum re idem tibi, quod mihi 
videretur, non nova [te] rebus nomina imponere. 
Ratio enim nostra consentit ; oratio pugnat Minime 
vero, inquit ille, consentit. Quidquid enim, prseter 
id quod honestum sit, expetendum esse dixeris, in 
bonisque numeraveris ; et honestum ipsum, quasi vir- 
tutis lumen, exstinxeris, et virtutem penitus everteris. 
Dicuntur ista, Cato, magnifice, inquam : sed vi- 
dcsne, verborum gloriam tibi cum Pyrrhone et Aris- 
tone, qui omnia exa?quent, esse communem ? de 
quibus, cupio scire, quid sentias. Egone, quaeris, 
inquit, scire, quid sentiam ? Quos bonos viros, fortes, 
justos, moderatos aut audivimus in republica fuisse, 
aut ipsi vddimus ; qui, sine ulla doctrina, naturam 
ipsam secuti, multa laudabilia fecerunt ; eos melius 
a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a 
philosophia, si uUam aliam probavissent, praeter eam 
quaB nihil aliud in bonis habet, nisi honestum ; nihil, 
nisi turpe, in malis. CaBterae philosophorum disci- 
plinae, omnino alia magis alia ; sed tamen omnes, 
quae rem ullam virtutis expertem aut in bonis aut in 
malis numerent, eas non modo nihil adjuvare arbi- 
tror, neque [afFerre,] quo meliores simus, sed ip- 
sam depravare naturam. Nam si hoc non obtineatur, 
id solum bonum esse quod honestum sit, nullo modo 
probari possit, beatam vitam virtute effici. Quod si 
ita sit ; cur opera philosophiae sit danda, nescio. Si 
enim sapiens aliquis miser esse possit, na? ego istam 
gloriosam memorabilemque virtutem non magno 
aestimandam putem. 

B 3 



6 DE FINIBUS, Lib. III. Cap. 4. 

IV. Quae adhuc, Cato, a te dicta sunt, eadem, 
inquam, dicere posses, si sequerere Pyrrhonem, aut 
Aristonem. Nec enim ignoras, his iUud honestum, 
non summum modo, sed etiam (ut tu vis) solum 
bonum videri. Quod si ita est, sequitur id ipsum, 
quod te velle video, omnes semper beatos esse sapi- 
entes. Hosne igitur laudas, et hanc eorum, inquam, 
sententiam sequi nos censes oportere ? 

IMinime vero istorum quidem, inquit. Cum enim 
xirtutis hoc proprium sit, earum rerum, quse secun- 
dum naturam sint, habere delectum ; qui omnia sic 
exaequaverunt, ut in utramque partem ita paria red- 
derent, uti nulla selectione uterentur [ejus,] virtutem 
ipsam sustulerunt. 

Istud quidem, inquam, optime dicis : sed qu^ero, 
nonne tibi faciendum idem sit, nihil dicenti bonum, 
quod non rectum honestumque sit, reUquarum rerum 
discrimen omne toUenti? Si quidem, inquit, tolle- 
rem : sed rehnquo. Quonam modo, inquam, si una 
virtus, unum istud, quod honestum appellas, rectum, 
laudabile, decorum, (erit enim notius quale sit, pluri- 
bus notatum vocabulis idem declarantibus) id ergo, 
inquam, si solum est bonum, quid habebis praeterea, 
quod sequare ? aut, si nihil malum, nisi quod turpe, 
inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, fce- 
dum, (ut hoc quoque pluribus nominibus insigne 
faciamus) quid pra^terea dices esse fugiendum ? Non 
ignoranti, inquit, tibi, quid sim dicturus, sed aliquid, 
ut ego suspicor, ex m.ea brevi responsione arripere 
cupienti, non respondebo ad singula. Explicabo po- 
tius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam 
Zenonis Stoicorumque sententiam. Minime id qui- 
dem, inquam, alienum : multumque ad ea, quae 
quaerimus, explicatio tua ista profecerit. Expeiiamur 
igitur, inquit ; etsi habet haec Stoicorum ratio diffici- 
lius quiddam, et obscurius. Nam cum in Graeco 
sermone haec ipsa quondam rcrum nomina nova tum 



DE FINIBUS, LiB. IIL Cap. 5. 7 

videbantur, quae nunc consuetudo diuturna trivit ; 
quid censes in I^atino fore ? 

Faciendum id quidem est, inquam. Si enim Ze- 
noni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, 
inauditum quoque ei rei nomen imponere ; cur non 
liceat Catoni ? Nec tamen exprimi verbum e verbo 
neccsse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit 
verbum, quod idem declaret, magis usitatum. Equi- 
dem soleo etiam, quod uno Grseci, si aliter non pos- 
sum, idem pluribus verbis exponere : et tamen puto 
concedi nobis oportere, ut Orasco verbo utamur, si 
quando minus occurret Latinum, ne hoc epliijjpiis et 
acratophoris potius, quam proegmenis^ et apoproeg' 
menis^ concedatur : quamquam hasc quidem prcepom 
sita recte, et rejccta^ dicere licebit. Bene facis, inquit, 
quod me adjuvas : et istis quidem, quae modo dixisti, 
utar potius Latinis : in caeteris subvenies, si me hae- 
rentem videbis. Sedulo, inquam, faciam. Sed " For- 
tuna fortes" .... Quare conare, quaeso : quid enim 
hoc possumus agere divinius ? 

V. Placet his, inquit, quorum ratio mihi proba- 
tur, simul atque natum sit animal, (hinc enim est or- 
diendum) ipsum sibi conciliari et commendari ad se 
conservandum, et ad suum statum, et ad ea quae 
conservantia sunt ejus status, diligenda ; alienari au- 
tem ab interitu, iisque rebus quse interitum videan- 
tur afferre. Id ita esse sic probant, quod, ante quam 
voluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parvi, 
adspernenturque contraria : quod non fieret, nisi sta- 
tum suum diligerent, interitum timerent. Fieri au- 
tem non posset, ut appeterent aliquid, nisi sensum 
haberent sui, eoque se et sua diligerent : ex quo 
intelligi debet, principium ductum esse a se diligen- 
di sui. 

In principiis autem naturalibus [diligendi sui] 
plerique Stoici non putant voluptatem esse ponen- 
dam.^ Quibus ego vehementer assentior ; ne, si vo- 
luptatem natura posuisse in iis rebus videatur, quae 



8 DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 6. 

primae appetuntur, multa turpia sequantur. Satis 
essc autem argumenti videtur, quamobrem illa, qua» 
natura prima sunt adscita, natura diligamus ; quod 
est nemo, quin, cum utrumvis liceat, aptas malit et 
integras omnes partes corporis, quam [eodem usu] 
imminutas aut detortas habere. 

Rerum autem cognitiones (vel, si haec verba aut 
minus placent aut minus intelUguntur, xoiT<xKr,yi/ftg 
appellemus licet) eas igitur ipsas propter se adscis- 
cendas arbitramur, quod habeant quiddam in se 
quasi complexum et continens veritatem. Id autem 
in parvis intelligi potest ; quos delectari videmus, 
etiam si eorum nihil intersit, si quid ratione per se 
ipsi invenjerunt. Artes etiam ipsas propter se assu- 
mendas putamus ; cum quia sit in his aliquid dig- 
num assumtione, tum quod constent ex cognitioni- 
bus, et contineant quiddam in se ratione constitutum, 
et via. A falsa autem assensione magis nos alienatos 
esse, quam a caeteris rebus qucBSuntcontra naturam, 
arbitramur. Jam membrorum, id est, partium cor- 
poris, alia videntur propter eorum usum a natura 
esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae sunt 
intus in corpore, quorum utilitas quanta sit, a medi- 
cis etiam disputatur ; alia autem nullam ob utilita- 
tem, quasi ad quemdam ornatum, ut cauda pavoni, 
plumae versicolores columbis, viris mammae atque 
barba. 

Hasc dicuntur fortasse jejunius : sunt enim quasi 
prima elementa naturae, quibus ubertas orationis ad- 
hiberi vix potest ; nec equidem eam cogito consecta* 
ri. Verumtamen, cum de rebus grandioribus dicas, 
ipsffi res verba rapiunt : ita fit cum gravior, tum 
etiam splendidior oratio. Est, ut dicis, inquam : sed 
tamen omne, quod de re bona dilucide dicitur, mihi 
praeclare dici videtur. Istiusmodi autem res dicere 
ornate velle, puerile est ; plane autem et perspicue 
expedire possc, docti ct intelligentis viri. 

VI. Progrediamur igitur, quoniam, inquit, ab his 



DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 6. 9 

principiis naturae discessimus, quibus congruere de- 
bent, quae sequuntur. Sequitur autem prima divisio 
haec yEstimabile esse dicitur (sic enim, ut opinor, 
appeUemus) id, quod aut ipsum secundum naturam 
sit, aut tale quid efficiat, ut selectione dignum prop- 
terea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aesti- 
matione (quam ille a^ixv vocat), contraque inaesti- 
mabile, quod sit superiori contrarium. Initiis igitur 
ita constitutis, ut ea, quas secundum naturam sunt, 
ipsa propter se sumenda sint, contrariaque item reji- 
cienda ; primum est officium (id enim appello xa9>j- 
xov) ut se conservet in naturae statu: deinceps ut ea 
teneat, quae secundum naturam sint, pellatque con- 
traria. Qua inventa selectione, et item rejectione, 
sequitur deinceps cum officio selectio; deinde ea 
perpetua, tum ad extremum constans, consentanea- 
que naturae ; in qua primum inesse [incipit, et intel- 
ligi,] quid sit, quod vere bonum possit dici. 

Prima est enim conciliatio hominis ad ea, quse 
sunt secundum naturam. Simul autem cepit intelli- 
gentiam, vel notionem potius (quam appellant swo/av 
illi), viditqae rerum agendarum ordinem, et, ut ita 
dicam, concordiam ; multo eam pluris aestimavit, 
quam omnia illa, quae primum dilexerat ; atque ita 
cognitione et ratione collegit, ut statueret, in eo col' 
locatum summum illud hominis per se laudandum 
et expetendum bonum. Quod cum positum sit in eo, 
quod 6/xoXoy/av StoVci, nos appellemus convenientiam^ 
si placet ; cum igitur in eo sit id bonum, quo refe- 
renda sint omnia [honeste facta], ipsumque hones- 
tum, quod in bonis ducitur, quamquam post oritur, 
tamen id solum, vi sua et dignitate, expetendum est ; 
eorum autem, quae sunt prima naturae, propter se 
nihil expetendum. 

Cum vero illa, quae officia esse dixi, proficiscantur 
ab initiis naturae ; ea ad hasc referri necesse est ; ut 
recte dici possit, omnia officia eo referri, ut adipisca- 
mur principia naturae ; nec tamen ut hoc sit bono- 



10 DE FINIBUS, LiB. IIL Cap. 7- 

rum ultimum, propterea quod non inest in primis 
naturae conciliationibus honesta actio : consequens 
enim est, et post oritur, ut dixi. Est tamen ea secun- 
dum naturam ; multoque nos ad se expetendam ma- 
gis hortatur, quam superiora omnia. Sed ex hoc 
primum error toUendus est, ne quis sequi existimet, 
ut duo sint ultima bonorum. Ut enim, si cui sit pro- 
positum, coUimare hastam aliquo, aut sagittam, sicut 
nos ultimum in bonis diximus ; [sic Uli] facere om- 
nia, quse possit, uf collimet ; huic, in ejus similitu- 
dine, onmia sint facienda, ut collimet ; et tamen ut 
onmia faciat, quo propositum assequatur : sit hoc, 
quasi ultimum, quale nos summum in vita bonuni 
dicimus : illud autem, ut feriat, quasi seligendum, 
non expetendum. 

yil. Cum autem omnia officia a principiis naturaB 
proficiscantur, ab iisdem necesse est proficisci ipsam 
sapientiam. Sed quemadmodum saepe iit, ut is, qui 
commendatus sit alicui, pluris eum faciat, cui com- 
mendatus sit, quam iUum, a quo sit ; sic minime 
mirum est, primo nos sapientiae commendari ab in- 
itiis naturae, post autem ipsam sapientiam nobis cari- 
orem fieri, quam illa sint, a quibus ad hanc veneri- 
mus. Atque, ut membra nobis ita data sunt, ut ad 
quamdam rationem vivendi data esse appareant ; sic 
appetitio animi (quae 6pni.ri Graece vocatur) non ad 
quodvis genus vitaj, sed ad quamdam formam vi- 
vendi, videtur data: itemque et ratio, et perfecta 
ratio. 

Ut enim histrioni actio, saltatori motus, non qui- 
vis, sed certus quidam, est datus ; sic vita agenda 
est certo genere quodam, non quolibet : quod genus 
conveniens, consentaneumque dicimus. Nec enim 
gubcrnationi aut medicinae similem sapientiam esse 
arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, 
et saltationi, ut in ipsa arte insit, non foris petatur, 
extremum, id est, artis effectio. Et tamen est etiam 
alia cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo ; 



DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 8. 11 

propterea quod, in illis quje recte facta sunt, non 
continentur tamen omnes partes, e quibus constant. 
QucE autem nos aut rccta aut rectc facta dicamus, si 
placet (illi autem appellant xaTO/:0a»^aTO(), omnes nu- 
meros virtutis continent. Sola enim sapientia in se 
tota conversa est ; quod idem in caeteris artibus non 
fit. 

Inscite autem medicina et gubernationis ultimum 
cum ultimo sapientiae comparatur. Sapientia enim 
et animi magnitudinem complectitur, et justitiam, et 
ut onmia, quae homini accidant, infra se esse judicet : 
quod idem in caeteris artibus non contingit. Tenere 
autem virtutes eas ipsas, quarum modo mentionem 
feci, nemo poterit, nisi statuerit, nihil esse, quod in- 
tersit, aut difterat aliud ab alio, praeter honesta et 
turpia. ^ 

Videamus nunc, quam sint praeclare illa iis, quae 
jam posui, consequentia. Cum enim hoc sit extremum 
(sentis enim, credo, me jam diu, quod teXoj Graecus 
dicat, id dicere tum extrcmum^ tum ultimum^ tum 
sunimum : hcebit etiam Jine?n pro extremo aut ultimo 
dioere) cum ergo hoc sit extremum, congruenter na- 
turae convenienterque vivere ; necessario sequitur, 
onrmes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate 
vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nuUa egere. 
Quod autem continet, non magis eam disciplinam, de 
qua loquor, quam vitam fortunasque nostras, (id est, 
ut, quod honestum sit, id solum bonum judicemus) 
potest id quidem fuse, et copiose, et omnibus electis- 
simis verbis, gravissimisque sententiis, [rhetorice] et 
augeri et omari : sed consectaria me Stoicorum bre- 
via et acuta delectant. 

VIII. Concluduntur igitur eorim argumenta sic : 
Quod est bonum, omne laudabile est : quod autem 
laudabili? est, omne honestum est: bonum igitur 
quod^st, honestum est. Satisne hoc conclusum vide- 
tur ? Certe. Quod enim efficiebatur ex his duobus, 



12 DE FINIBUS, Lib. III. Cap. 8. 

quae erant siimta, in eo vides esse conclusum. Duo- 
rum autem, e quibus effecta conclusio est, contra 
superius dici solet, non onme bonum esse laudabile : 
(nam quod laudabile sit, lionestum esse conceditur.) 
Illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod 
non expetendum sit; aut expetendum, quod non 
placens ; aut, si id, non etiam diligendum : ergo et 
probandum : ita etiam laudabile : id autem hones- 
tum. Ita fit, ut, quod bonum sit, id etiam honestum 
sit. 

Deinde quaero, quis aut de misera vita possit glo- 
riari, aut non de beata ? De sola igitur beata : ex 
quo efficitur, gloriatione (ut ita dicam) dignam esse 
beatam vitam ; quod non possit quidem nisi honestae 
vitae jure contingere. Ita lit, ut honesta vita beata 
vita sit. Et quoniam is, cui contigit, ut jure laudetur, 
habet insigne quiddam ad decus et ad gloriam, ut, ob 
ea quas tanta sint, beatus dici jure possit ; idem de 
vita talis viri rectissime dicitur. Ita, si beata vita 
honestate cernitur, quod honestum est, id bonum so- 
lum habendum est. 

Quod vero negari nullo modo possit, quem un- 
quam stabili et firmo et magno animo, quem fortem 
virum dicimus effici posse, nisi constitutum sit, non 
esse malum dolorem ? Ut enim, qui mortem in mahs 
ponit, non potest eam non timere ; sic nemo uUa in 
re potest id, quod malum esse decernit, non curare, 
idque contemnere : quo posito, et omnium assensu 
approbato, ilkid assumitur, eum, qui magno sit ani- 
mo atque forti, omnia, quae cadere in hominem pos- 
sint, despicere, et pro nihilo putare. Quae cum ita 
sint, effectum est, nihil esse malum, quod turpe non 
sit. Atque iste vir altus et excellens, magno animo, 
vere fortis, infra se omnia humana ducens, (is, in- 
quam, quem efficere volumus, quem quaerimus certe) 
et confidere sibi debet, et suae vitae et actae et conse- 
quenti, et bene de se judicare, statuens nihil mali 



DE FINIBUS, Lm. IIL Cap. 9. 13 

possc incidere sapienti. Ex quo intelligitur idem 
illud, solum bonum esse, quod honestum sit : idque 
esse beate vivere et honeste, id est, cum virtute vivere. 
IX. Nec vero ignoro, varias philosophorum fuisse 
sententias, eonmi dico, qui sunmium bonum, quod 
ultimum appello, in animo ponerent. Quos quam- 
quam vitiose quidam secuti sunt, tamen non modo 
liis tribus, qui virtutem a sunmio bono segregaverunt 
(cum aut voluptatem, aut vacuitatem doloris, aut 
prima natura?, in summis bonis ponerent), sed etiam 
;Uteris tribus, qui mancam fore putaverunt, sine ali- 
qua accessione, virtutem ; ob eamque rem, trium 
eanmi rerum, quas supra dixi, singuli singulas ad- 
diderunt : his tamen omnibus eos antepono, cuicui- 
modi sunt, qui sunmium bonum in animo atque in 
virtute posuerunt. 

Sed sunt tamen perabsurdi et ii, qui, cum scientia 
vivere, ultimum bonorum, et qui nullam rerum dif- 
ferentiam esse, dixerunt ; atque ita sapientem beatum 
fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem : ut 
quidam Academici constituisse dicuntur, extremum 
bonorum, et summum munus esse sapientis, obsis- 
tere \dsis, assensusque suos firme sustinere. His sin- 
gulis copiose responderi solet : sed quas perspicua 
sunt, longa esse non debent. Quid autem apertius, 
quam, si selectio nuUa sit, ab iis rebus quae contra 
naturam sint, earum rerum quae sint secundum na- 
turam, tollatur omnis ea, quae quaeratur, laudetur- 
que prudentia? Circumscriptis igitur iis sententiis 
quas posui, et iis quae similes earum sunt, relinqui- 
tur, ut summum bonum sit, vivere, scientiam adhi- 
bentem earum rerum quae natura eveniant, seligen- 
tem quae secundum naturam, et, si quae etiam con- 
tra naturam sint, rejicientem ; id est, convenienter 
congnienterque naturae vivere. Sed in caeteris artibus 
cum dicitur artijiciose, postemm quodam modo, et 
consequens putandum est ; quod illi £7r<y€i/vr,//aT<xov 
appeliant : quod autem in quo sapienter dicimus, id 
iPhilos.) voL. III. c 



14 DE FINIBUS, Lib. III. Cap. 10. 

a primo rectissime dicitur. Quidquid enim a sapiente 
proticiscitur, id continuo debet expletum esse om- 
nibus suis partibus. In eo enim positum est id, quod 
dicimus esse expetendum. Nam, ut peccatum est, 
patriam prodere, parentes violare, fana depeculari, 
quae sunt in efFectu ; sic timere, sic mcerere, sic in 
libidine esse, peccatum est, etiam sine effectu. Ve- 
rum, ut hcEC non in posteris et in consequentibus, 
sed in primis continuo peccata sunt; sic ea, quae 
proficiscuntur a vlrtute, susceptione prima, non per- 
fectione, recta sunt judicanda. 

X. Bonum autem, quod in hoc sermone toties 
usurpatum est, id etiam definitione explicetur. Sed 
eorum definitiones [paulum] oppido inter se difTe- 
runt, et tamen eodem spectant. Ego assentior Dio- 
geni, qui bonum definiit, Id, quod esset natura ab- 
solutum. Id autem sequens, illud etiam quod pro- 
desset (a>^£X»;,aa enim sic appellemus), motum aut 
statum esse dixit, natura absoluti. Cumque rerum 
notiones in animis fiant, si aut usu aliquid cognitum 
sit, aut conjunctione, aut similitudine, aut collatione 
rationis ; hoc quarto, quod extremum posui, boni 
notitia facta est. Cum enim, ab iis rebus quae sunt 
secundumnaturam, adscendit animus collatione ra- 
tionis, tum ad notionem boni pervenit. 

Hoc autem ipsum bonum, non accessione, neque 
crescendo, aut cum ca;teris comparando, sed propria 
\\ sua, et sentimus, et appellamus bonum. Ut enim 
mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere 
saporis, non comparatione cum aliis, dulce esse sen- 
titur ; sic bonum hoc, de quo agimus, est illud qui- 
dem plurimi aestimandum ; sed ea aestimatio genere 
valet, non magnitudine. Nam, cum aestimatio (quae 
aj<a dicitur) neque in bonis numerata sit, neque rur- 
sus in malis ; quantumcumque eo addideris, in suo 
genere manebit. Alia est igitur propria aestimatio 
virtutis, quae genere, non crescendo, valet. Nec vero 
perturbationes animorum, quae vitam insipientiuni 



DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 11. 15 

niiseram acerbamque reddunt, (quas Grajci rraQr] ap. 
pellant: poteram ego, verbuni ipsuni interpretans, 
vwrbos appellare : seil non conveniret ad omnia : quis 
enim misericordiam, aut ipsam iracundiam, morbum 
solet dicere? at illi dicunt TraGoi-: sit ig}t\iT pcrtur- 
batio^ quae nomine ipso vitiosa declarari videtur) nec 
ha perturbationes vi aliqua naturali moventur : om- 
nesque sunt genere quatuor, partibus plures, aegri- 
tudo, formido, libido, quamque Stoici, communi no- 
mine corporis et animi, ^iSovrjv appellant, ego malo 
kvtitiam appellare, quasi gestientis animi elationem 
voluptariam. Perturbationes autem nulla naturae vi 
commoventur: omniaque ea sunt opiniones ac ju- 
dicia levitatis : itaque his sapiens semper vacabit. 

XI. Omne autem, quod honestum sit, id esse 
proptcr se expetendum, commune nobis est cum 
multorum aliorum philosophorum sententiis. Praeter 
enim tres disciplinas, quae virtutem a summo bono 
excludunt, c«teris omnibus philosophis haec est tu- 
enda sententia, maxime tamen his Stoicis, qui nihil 
aliud in bonorum numero, nisi honestum, esse vo- 
luerunt Sed haec quidem est perfacilis et perexpedita 
defensio. Quis est enim, aut quis unquam fuit, aut 
avaritia tam ardenti, aut tam effrenatis cupiditatibus, 
ut eamdem illam rem, quam adipisci scelere quovis 
velit, non multis partibus malit ad sese, etiam omni 
impunitate proposita, sine facinore, quam illo modo, 
pervenire ? 

Quam vero iitilitatem aut quem fructum petentes, 
scire cupimus, illa, quae occulta nobis sunt, qui mo- 
veantur, quibusque de causis ea versentur in coelo ? 
Quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis 
contra studia naturae tam vehementer obduruit, ut a 
rebus cognitu dignis abhorreat, easque sine voluptate 
aut utilitate aUqua non requirat, et pro nihilo putet ? 
Aut quis est, qui [majorum,] aut Africanorum, aut 
ejus, quem tu in ore semper habes, proavi mei, cae- 
terorumque virorum fortium, atque omni virtute prae- 



16 DE FINIBUS, Lib. III. Cap. 12. 

stantium, facta, dicta, consilia cognoscens, nuUa ani- 
mo afficiatur voluptate ? 

Quis autem, honesta in familia institutus, et edu- 
catus ingenue, non ipsa turpitudine, etiam si eum 
Isesura non sit, offenditur ? Quis animo aequo videt 
eum, quem impure ac flagitiose putet vivere ? Quis 
non odit sordidos, vanos, leves, futiles ? Quid autem 
dici poterit, si turpitudinem non ipsam per se fugi- 
endam esse statuenms, quominus homines, tenebras et 
solitudinem nacti, nuUo dedecore se abstineant, nisi 
eos, per se, foeditate sua turpitudo ipsa deterreat ? 
Innumerabilia dici possunt in hanc sententiam : sed 
non necesse est. Nihil est enim, de quo minus dubi- 
tari possit, quam et honesta expetenda per se, et 
eodem modo turpia per se esse fugienda. 

Constituto autem illo, (de quo ante diximus) quod 
honestum sit, id esse solum bonum ; intelligi necesse 
est, pluris id, quod honestum sit, a^stimandum esse, 
quam illa media, qua3 ex eo comparentur. Stultitiam 
autem, et temeritatem, et injustitiam, et intempe- 
rantiam, cum dicimus esse fugienda propter eas res 
quae ex ipsis eveniant, nop ita dicimus, ut cum illo, 
quod positum est, Sohim id esse malum quod turpe 
sit, hgec pugnare videatur oratio ; propterea quod ea 
non ad corporis incommodum referuntur, sed ad 
turpes actiones, quas oriuntur e vitiis. Quas enim 
Graeci nocxKxg appellant, vifia malo quam malitias 
nominare. 

XII. Nae tu, inquam, Cato, verbis illustribus, et 
id, quod vis, declarantibus. Itaque mihi videris La- 
tine docere philosophiam, et ei quasi civitatem dare ; 
quae quidem adhuc peregrinari Roma? videbatur, nec 
offerre sese nostris sermonibus; et [ista] maxime 
propter hmatam quamdam et rerum et verborum te- 
nuitatem. Scio enim esse quosdam, qui quavis Hngua 
philosophari possint, nullis tamen partitionibus, nul- 
lis definitionibus utantur ; ipsique dicant, ea se modo 
probare, quibus natura tacita assentiatur. Itaque, in 



DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 13. 17 

rebus minime obscuris, non multus est apud eos dis- 
serendi labor. Quare attendo te studiose ; et, quae- 
cumque rebus iis, de quibus hic sermo est, nomina 
imponis, memorias mando: mihi enim erit iisdem 
istis fortasse jam utendum. Virtutibus igitur rectis- 
sime mihi videris, et ad consuetudinem nostrae ora- 
tionis, vitia posuisse contraria. Quod enim vitupera- 
bile est per se ipsum, id eo ipso vitium nominatum 
puto, vel etiam a vitio dictum vituperari. Sin xax/oey 
malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium 
consuetudo Latina traduceret. JSunc omni virtuti vi- 
tium contrario nomine opponitur. 

Tum ille, His igitur ita positis, inquit, sequitur 
magna contentio ; [quam, tractatam] a Peripateticis 
mollius, (est enim eorum consuetudo dicendi non sa- 
tis acuta, propter ignorationem dialecticae) Carneades 
tuus egregia quiidam exercitatione in dialecticis, sum- 
niaque eloquentia, rem in summum discrimen ad- 
duxit ; propterea quod pugnare non destitit, in omni 
hac quaestione, quae de bonis et malis appelletur, non 
esse rerum Stoicis cum Peripateticis controversiam, 
sed nominum. Mihi autem nihil tam perspicuum 
videtur, quam has sententias eorum philosophorum, 
re inter se magis quam verbis, dissidere. Majorem 
multo inter StoTcos et Peripateticos rerum esse aio 
discrepantiam, quam verborum. Quippe, cum Peri- 
patetici omnia, quae ipsi bona appellent, pertinere di- 
cant ad beate vivendum ; nostri vero, qucd asstima- 
tione omnino aliqua dignum sit, [complecti] beatam 
vitam putent. 

XIII. An vero certius quidquam potest esse, 
quam, illorum ratione qui dolorem in malis ponunt, 
non posse sapientem beatum esse, cum equuleo tor- 
queatur ? Eorum autem, qui dolorem in malis non 
habent, ratio certe cogit, uti in omnibus tormentis 
conservetur beata vita sapienti. Etenim, si dolores 
eosdem tolerabilius patiuntur, qui excipiunt eos pro 

c 3 



18 DE FINIBUS, Lib. III. Cap. 14. 

patria, quam qui leviore de causa ; opinio facit, non 
natura, vim doloris aut majorem aut minorem. 

Ne illud quidem est consentaneum, ut, si, cum 
iria genera bonorum sint (quae sententia est Peripa- 
teticorum), eo beatior quisque sit, quo sit corporis 
aut externis bonis plenior ; ut hoc idem approban- 
dum sit nobis, ut qui plura habeat, quae in corpore 
magni aestimantur, sit beatior. Illi enim corporis 
commodis compleri vitam beatam putant : nostri niliil 
minus. Nam, cum ita placeat, ne eorum quidem 
bonorum, quae nos bona naturae appellemus, fre- 
quentia beatiorem vitam lieri, aut magis expeten- 
dam, aut piuris aestimandam ; certe minus ad bea- 
tam vitam pertinet multitudo corporis commodorum. 

Etenim, si et sapere expetendum sit, et valere; 
conjunctum utrumque magis expetendum sit, quam 
sapere solum ; neque tamen, si utrumque sit aesti- 
matione dignum, pkiris si conjunctum, quam sapere 
ipsum separatum. Nam qui valetudinem aestima- 
tione aUqua dignam judicamus, neque tamen eam in 
bonis ponimus, iidem censemus nullam esse tantam 
aestimationem, ut ea virtuti anteponatur : quod idem 
Peripatetici non tenent ; quibus dicendum est, qua?- 
et honesta actio sit, et sine dolore, eam magis esse 
expetendam, quam si esset eadem actio cum dolore. 
Nobis aliter videtur ; recte secusne, postea. Sed po- 
testne rerum major esse dissensio ? 

XIV. Vt enim obscuratur et ofFunditur luce solis 
lumen lucernce; et ut interit magnitudine maris 
^gaei stilla muriae ; et ut in divitiis Croesi, teruncii 
accessio ; et gradus unus in ea via, quae est hinc in 
Indiam ; sic, cum sit is bonorum finis, quem Stoici 
dicunt, omnis ista rerum in corpore sitarum aesti- 
matio splendore virtutis et magnitudine obscuretur, 
et obruatur, atque intereat, necesse est. Et quemad- 
modum opportunitas (sic enim appellemus svxaifioiv) 
non fit major productione temporis (habent enim 



DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 14. 19 

suum modum quaecumque opportuna dicuntur), sic 
recta efFectio {x(XTop$(vatv enini ita appello, quoniam 
recte factimi x^TopSw/uix) ; recta igitur efFectio, item 
convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo po- 
situm est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem 
nullam habet. 

Ut enim opportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, 
non fiunt temporis productione majora : ob eamque 
causam Stoicis non videtur optabilior nec magis ex- 
petenda beata vita, si sit longa, quam si brevis : utun- 
turque simili : Ut si cothurni laus illa esset, ad pe- 
dem apte convenire, neque multi cothurni paucis an- 
teponerentur, nec majores minoribus ; sic, quorum 
onme bonum convenientia atque opportunitate fini- 
tur, nec phira paucioribus, nec longinquiora brevio- 
ribus, anteponentur. 

Nec vero satis acute dicunt: Si bona valetudo 
pluris aestimanda sit longa, quam brevis, sapientiae 
quoque usus longissimus quisque sit plurimi. Noa 
intelligunt, valetudinis asstimationem spatio judicari ; 
virtutis, opportunitate : ut videantur, qui illud di- 
cant, iidem hoc esse dicturi, bonam mortem, et bo- 
num partum, melioreni longum esse, quam brevem. 
Non vident, alia brevitate pluris aestimari, alia diu- 
tumitate. 

Itaque consentaneum est his, quae dicta sunt, ra- 
tione illorum, qui illum bonorum finem, quod ap- 
pellamus extremum, quod ultimum, crescere putent 
posse, iisdem placere, esse alium alio etiam sapien- 
tiorem, itemque alium magis alio vel peccare vel 
recte facere : quod nobis non licet dicere, qui cres- 
cere bonorum finem non putamus. Ut enim qui de- 
mersi sunt in aqua, nihilo magis respirare possunt, si 
non longe absunt a summo, ut jam jamque possint 
emergere, quam si etiam tum essent in profundo; 
nec catulus ille, qui jam appropinquat ut videat, plus 
cemit, quam is qui modo est natus; ita, qui pro- 



20 DE FINIBUS, Lib. III. Cap. 15. 

cessit aliquantum ad virtutis aditum, nihilo minus in 
miseria est, quam ille, qui nihil processit. 

XV. Ha?c mirabiha videri intelligo. Sed, cum 
certe superiora lirma ac vera sint, his autem ea con- 
sentanea et consequentia ; ne de eorum quidem ve- 
ritate est dubitandum. Sed quamquam negent, nec 
virtutes nec vitia crescere ; attamen utrumque eorum 
fundi quodam modo, et quasi dilatari, putant. Di- 
vitias autem Diogenes censet non eam modo vim ha- 
bere, ut quasi duces sint ad voluptatem, et ad vale- 
tudinem bonam, sed etiam ut ea contineant; non 
idem facere eas in virtute, neque in caeteris artibus, 
ad quas esse dux pecunia potest, continere autem non 
potest : itaque, si voluptas aut si bona valetudo sit in 
bonis, divitias quoque in bonis esse ponendas : at, si 
sapientia bonum sit, non sequi, ut etiam divitias bo- 
num esse dicamus : nec ab uUa re, quae non sit in 
bonis, id, quod sit in bonis, contineri potest; ob 
eamque causam, quia cognitiones comprehensiones- 
que rerum, e quibus efficiuntur artes, appetitiones 
movent; cum divitiae non sint in bonis, nuUa ars 
divitiis contineri potest. 

Quod -si de artibus concedamus, virtutis tamen non 
sit eadem ratio, propterea quod haec plurimae com- 
mentationis et exercitationis indigeat ; quod idem in 
artibus non sit : et quod virtus stabihtatem, firmita- 
tem, constantiam totius vitae complectatur, nec eadem 
hasc in artibus esse videamus. 

Deinceps expHcatur differentia rerum : quam si 
non uUam esse diceremus, confunderetur omnis vita, 
ut ab Aristone : nec uUum sapientiae munus aut 
opus inveniretur, cum, inter res eas quae ad vitam 
degendam pertinerent, nihil omnino interesset, neque 
uUum delectum adhiberi oporteret. Itaque, cum es- 
set satis constitutum, id solum esse bonum quod esset 
honestum, et id malum solum quod turpe ; tum, in- 
ter iUa quae nihU valerent ad beate misercve viven- 



DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 16. 21 

dum, aliquid tamen, quo differrent, esse voluerunt, 
ut essent eorum alia ajstiniabilia, alia contra, alia 
neutnmi. 

Quae autem sestimanda essent, eonmi in aliis satis 
esse causfe, quamobrem quibusdam anteponerentur, 
ut in valetudine, ut in integritate sensuum, ut in do- 
loris vacuitate, ut [* *] gloriae, divitianim, similium 
rerum : alia autem non esse ejusmodi. Itemque eo- 
mm, qua? nulla aDStimatione digna essent, partim 
satis habere causap, quamobrem rejicerentur, ut do- 
lorem, morbum, sensuum amissionem, paupertatem, 
ignominiam, similia liorum ; partim non. Itemque 
hinc esse illud exortum, quod Zeno Tr/rorjy/xevov, con- 
traque quod arroTrforiyjULf^ov nominavit, cum uteretur, 
in lingua copiosa, factis tamen nominibus, ac novis ; 
quod nobis in hac inopi lingua non conceditur: 
quamquam tu hanc copiosiorem etiam dicere soles. 
Setl non alienum est, quo facilius vis verbi intelliga- 
tur, rationem hujus verbi faciendi Zenonis exponere. 

XVI. Ut enim, inquit, nemo dicit, in regia regem 
ipsum quasi productum esse ad dignitatem (id enim 
est 7r^o»jy/xfvoi/), sed eos, qui in aliquo honore sint, 
quonim ordo proxime accedit, ut secundus sit ad re- 
gium principatum ; sic, in vita, non ea quae primario 
loco sunt, sed ea quas secundum locum obtinent, 
^porjy/uf va, id est, producta nominentur : quae vel ita 
appellemus (id erit verbum e verbo) vel promota, et 
remota, vel, ut dudum diximus, praeposita vel prae- 
cipua, et illa rejecta : re enim intellecta, in verborum 
usu faciles esse debemus. 

Quoniam autem omne, quod est bonum, primum 
locuin tenere dicimus, necesse est, nec bonum esse 
nec malum hoc, quod praepositum, vel praecipuum, 
nominamus. Itaque id definimus, quod sit indif- 
ferens, cum aestimatione mediocri. (Quod enim illi 
a8;a^o^'ov dicunt, id mihi ita occurrit, ut indifferens 
dicerem.) Neque enim illud fieri poterat ullo modo, 
ut nihil relinqueretur in mediis, quod aut secundum 



22 DE FINIBUS, Lib. III. Cap. 17. 

naturam esset, aut contra ; nec, cum id relinquere- 
tur, nihil in his poni, quod satis aestimabile esset ; 
nec, hoc posito, non aliqua esse praeposita. 

Recte igitur haec facta distinctio est ; atque etiam 
ab iis, quo facilius res perspici possit, hoc simile po- 
nitur. Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi 
finem et ultimum, ita jacere talum, ut rectus as« 
sistat ; qui ita tahis erit jactus, ut cadat rectus, prae- 
positum quiddam habebit ad finem ; qui aliter, con- 
tra : neque tamen illa praepositio tali ad eum, quem 
dixi, linem pertinebit ; sic ea, quae sunt praeposita, 
referuntur illa quidem ad finem ; sed ad ejus vim 
naturamque nihil pertinent. 

Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud 
ultinmm pertinentia, (sic enim appello, quae tsKixx 
dicuntur: nam hoc ipsum instituamus, ut placuit, 
pluribus verbis dicere, quod uno non poterimus, ut 
res intelligatur) alia autem efficientia, quae Graeci 
TToojT/Ka, aUa utrumque. De pertinentibus, nihil est 
bonum, praeter actiones honestas : de efficientibus, 
nihil praeter amicum. Sed et pertinentem et efficien- 
tem sapientiam volunt esse. Nam, quia sapientia est 
conveniens actio, [est ex illo] pertinenti genere, quod 
dixi. Quod autem honestas actiones affert et efficit, 
ideo efficiens dici potest. 

XVII. Hsec, quae praeposita dicimus, partim sunt 
per se ipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, 
partim utrumque. Per se, ut quidam habitus oris et 
vultus, ut status, ut motus ; in quibus sunt et prae- 
ponenda quasdam, et rejicienda: alia ob eam rem 
praeposita dicuntur, quod ex se aliquid efficiant, ut 
pecunia; aha autem ob utramque rem, ut integri 
sensus, ut bona valetudo. 

De bona autem fama (quam enim appellant eoSo- 
|<av, aptius est hoc loco bonam famam appellare, 
quam gloriam) Chrysippus quidem, et Diogenes, de- 
tracta utilitate, ne digitum quidem, ejus causa, por- 
rigendum esse dicebant : quibus ego vehementer as- 



DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 18. 23 

sentior. Qui iiutem post eosfuerunt, cuni Carneadem 
sustinere non possent, hanc (quani dixi) bonam fa- 
mam, ipsam propter se pra?positam et sumendam 
esse dixerunt ; esseque hominis ingenui et liberaliter 
etlucati, velle bene audire a parentibus, a propinquis, 
a bonis etiam viris, idque projitcr rem ipsam, non 
propter usum : dicuntque, ut liberis consultum ve- 
luiius, etiam si postumi futuri sint, propter ipsos ; 
sic futuraj post mortem famtc tamen esse propter 
rem, etiam detracto usu, consulendum. 

Sed, cum, quod honestum sit, id solum bonum 
esse dicamus ; consentaneum tamen est fungi officio, 
cum id officium nec in bonis ponamus nec in malis. 
Est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem 
ita, ut ejus ratio reddi possit : ergo, ut etiam prcba. 
biliter acti ratio reddi possit. Est autem officium, 
quod ita factum est, ut ejus facti probabilis ratio 
reddi possit. Ex quo intelligitur, officium medium 
quoddam esse, quod neque in bonis ponatur, neque 
in contrariis. Quoniamque, in iis rebus quae neque 
in virtutibus sunt neque in vitiis, est tamen quid- 
dam, quod usui possit esse ; toUendum id non est. 
Est autem ejus generis actio quoque quaedam, et 
quidem taKs, ut ratio postulet agere aliquid et facere 
eorum. Quod autem ratione actum sit, id officium 
appellamus. Est igitur officium ejus generis, quod 
nec in bonis ponatur, nec in contrariis. 

XVIII. Atqui perspicuum etiam illud est, in istis 
rebus mediis ^quid agere sapientem. Judicat igi- 
tur, cum agit, officium illud esse ; quod, quoniam 
nunquam fallitur in judicando, erit in mediis rebus 
officium. Quod efficitur etiam hac conclusione ra- 
tionis. Quoniam enim videmus esse quiddam, quod 
recte factum appellemus, id autem est perfectum 
officium ; erit autem etiam inchoatum : ut, si, juste 
depositum reddere, in recte factis sit ; in officiis po- 
natur, depositum reddere : iilo enim addito, " /w*^^," 
[facit] recte factum : per se autem hoc ipsum reddere 



24 DE FINIBUS, Lib. III. Cap. 18. 

in officio ponitur. Quoniamque non dubium est, 
quin, in iis quae media dicimus, sit aliud sumendum, 
aliud rejiciendum ; quidquid ita fit, aut dicitur, com- 
muni officio continetur. Ex quo intelligitur, (quo- 
niam se ipsos omnes natura diligunt) tam insipien- 
tem, quam sapientem, sumturum, quae secundum 
naturam sint, rejecturumque contraria. Ita est quod- 
dam commune officium sapientis et insipientis; ex 
quo efficitur, versari in iis, qua^ media dicamus. 

Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non 
sine causa dicitur, ad ea referri omnes nostras cosi- 
tationes ; m his, et excessum e vita, et in vita man- 
•sionem. In quo enim plura sunt, quae secundum 
naturam sint, hujus officium est in vita manere : in 
quo autem aut sunt plura contraria, aut fore viden- 
tur, hujus officium est e vita excedere. Ex quo ap- 
paret, et sapientis esse ahquando officium excedere e 
vita, cum beatus sit ; et stulti manere in vita, cum 
sit miser. Nam bonum illud, et malum, quod saepe 
jam dictum est, postea consequitur. Prima autem 
illa naturae, sive secunda, sive contraria, sub judi- 
cium sapientis et delectum cadunt : estque illa sub- 
jecta quasi materia sapientiae. Itaque et manendi in 
vita et migYandi ratio, omnibus iis rebus, quas supra 
dixi, metienda. Nam neque iis qui virtute retinentur 
in vita, neque iis qui sine virtute sunt, mors est op- 
petenda. At saepe officium est sapientis desciscere a 
vita, cum sit beatissimus, si id opportune facere pos- 
sit ; quod est convenienter naturae vivere. Sic enim 
censent, opportunitatis esse beate vivere. Itaque a 
sapientia praecipitur, se ipsam, si usus sit, sapiens ut 
relinquat. Quamobrem, cum vitiorum ista vis non 
sit, ut causam afFerant mortis voluntariae; perspi- 
cuum est, etiam stultorum, qui iidem miseri sint, 
officium esse manere in vita, si sint in majore parte 
earum rerum, quas secundum naturam esse dicimus. 
Et quoniam excedens e vita, et manens, aeque miser 
est, nec diuturnitas magis ei vitam. fugiendam facit ; 



DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 19. 25 

non sine causa dicitur, iis, qui pluribus naturalibus 
frui possint, esse in vita manenduni. 

XIX. Pertinere autem ad rem arbitrantur, intel- 
ligi natura fieri, ut liberi a parentibus amentur : a 
quo initio profectam communem humani generis so- 
cietatem persequimur. Quod primum intelligi debet 
figura membrisque corporum, quae ipsa declarant 
procreandi a natura habitam esse rationem. Neque 
vero haec inter se congruere possent, ut natura et 
procreari vellet, et diligi procreatos non curaret. At- 
que etiam in bestiis vis naturae inspici potest ; qua- 
rum, in fetu et in educatione, laborem cum cernimus, 
naturai ipsius vocem videmur audire. Quare, ut per- 
spicuum est, natura nos a dolore abhorrere ; sic ap- 
paret, a natura ipsa, ut eos, quos genuerunus, ame- 
mus, impelli. 

Ex hoc nascitur, ut etiam communis hominum 
inter homines naturaJis sit commendatio, ut oporteat 
hominem ab homine, ob id ipsum quod homo sit, 
non ahenum videri. Ut enim, in membris, alia sunt 
tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures ; aliqua etiam 
caeterorum membrorum usum adjuvant, ut crura, ut 
manus ; sic inmianes quasdam bestiag sibi solum 
natae sunt : at illa, quae in concha patula pinna di- 
citur, isque qui enat e concha, (qui, quod eam cus- 
todiat, pinnoteres vocatur, in eamque cum se re- 
cipit, includitur ; ut videatur monuisse, ut caveret) 
itemque formicas, apes, ciconiae, aliorum etiam causa 
quaxlam faciunt. Multo magis haec conjunctio est 
hominis : itaque natura sumus apti ad ccetus, con- 
cilia, civitates. 

Mundum autem censent regi numine Deorum, 
eumque esse quasi communem urbem et civitatem 
hominum et Deorum ; et unumquemque nostrum 
ejus mundi esse partem ; ex quo illud natura con- 
sequi, ut communem utilitatem nostrae anteponamus. 
Ut enim leges omnium salutem singulorum saluti 
anteponunt ; sic vir bonus et sapiens, et legibus pa- 

iPJtilos.) VOL. III. D 



26 DE FINIBUS, Lib. III. Cap. 20. 

rens, et civilis officii non ignarus, utilitati omnium 
plus, quam unius alicujus, aut sua?, consulit. Nec 
magis vituperandus est proditor patria?, quam com- 
munis utilitatis aut salutis desertor, propter suam 
utilitatem aut salutem. Ex quo fit, ut laudandus sit 
is, qui mortem oppetat pro republica, quod deceat 
cariorem esse patriam nobis, quam nosmetipsos. 
Quoniamque illa vox inhumana et scelerata ducitur 
eorum, qui negant se recusare, quominus, ipsis mor- 
tuis, terrarum omnium deflagratio consequatur (quod 
vulgari quodam versu Graeco pronuntiari solet), certe 
verum est, etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse 
propter ipsos consulendum. 

XX. Ex hac animorum afFectione, testamenta, 
commendationesque morientium natae sunt. Quod- 
que nemo in solitudine vitam agere velit, ne cum in- 
finita quidem voluptatum abundantia ; facile inteU 
ligitur, nos ad conjunctionem congregationemque ho- 
minum, et ad naturalem communitatem, esse natos. 
Impellimur autem natura, ut prodesse velimus quam- 
plurimis, in primisque docendo, rationibusque pru- 
dentiae tradendis. Itaque non facile est invenire, qui, 
quod sciat ipse, non tradat alteri. Ita non solum ad 
discendum propensi sumus, verum etiam ad docen- 
dum. Atque, ut tauris natura datum est, ut pro vi- 
tulis contra leones summa vi impetuque contendant ; 
sic ii, qui valent opibus, atque id facere possunt, (ut 
de Hercule et de Libero accepimus) ad servandum 
genus hominum natura incitantur. Atque etiam, Jo- 
vem cum Optimum et Maximum dicimus, cumque 
eumdem Salutarem, Hospitalem, Statorem ; hoc in- 
teUigi volumus, salutem hominum in ejus esse tutela. 
Minime autem convenit, cum ipsi inter nos abjecti 
neglectique simus, postulare, ut Diis immortalibus 
cari simus, et ab his diligamur. Quemadmodum 
igitur membris utimur prius, quam didicimus, cujus 
ea utilitatis causa habeamus ; sic inter nos natura ad 
civilem communitatem conjuncti et consociati sumus : 



DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 21. 27 

qiiod ni ita se haberet, necjustitiae ullus esset nec 
bonitati locus. 

Et quo modo hominum inter homines juris esse 
vincula putant, sic liomini nihil juris esse cum bes- 
tiis. Pra?clare cnim Chrysippus, CcEtera nata esse ho- 
minum causa et Deorum ; eos autem, communitatis 
et societatis sua? ; ut bestiis homines uti ad utilitatem 
suam possint sine injuria. Quoniamque ea natura 
esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile 
jus intercederet ; qui id conservaret, eum justum ; 
qui migraret, injustum fore. Sed, quemadmodum, 
theatrum cum commune sit, recte tamen dici potest, 
ejus esse eum locum quem quisque occuparit ; sic, 
in urbe mundove communi, non adversatur jus, quo- 
minus suum quidque cujusque sit. 

Cum autem ad tuendos conservandosque homines 
hominem natum esse videamus, consentaneum est 
huic natura?, ut sapiens veht gerere et administrare 
rempubhcam ; atque, ut e natura vivat, uxorem ad- 
jungere, et velle ex ea hberos procreare. Ne amores 
quidem sanctos a sapiente alienos esse arbitrantur. 
Cynicorum autem rationem atque vitam alii cadere 
in sapientem dicunt, si quis ejusmodi forte casus in- 
ciderit, ut id faciendum sit : alii, nullo modo. 

XXI. Vt vero conservetur omnis homini erga ho- 
minem societas, conjunctio, caritas ; et emolumenta, 
et detrimenta, (quae (v:peXrijU(XTXy et ^Xa/x/xaTa, appel- 
lant) communia esse voluerunt ; quorum altera pro- 
sunt, nocent altera. Nec solum ea communia, verum 
etiam paria, esse dixerunt. Incommoda autem, et com- 
moda, (ita euy^pY}crTri^uixT<x et l'jay_pr,(TTr\ixoiTcit. appello) 
communia esse voluerunt, paria noluerunt. IUa enim, 
quae prosunt aut qua^ nocent, aut bona sunt aut 
mala ; qu« sint paria necesse est i commoda autem, 
aut incommoda, in eo genere sunt, quae praeposita, et 
rejecta, dicimus. Ea possunt paria non esse: sed 
emolumenta coimnunia esse dicuntur : recte autem 
facta, et peccata, non habentur communia. Amici- 



28 DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 22. 

tiam autem adhibendam esse censent, quia sit ex eo 
genere, quae prosint. Quamquam autem in amicitia 
alii dicant, aeque caram esse sapienti rationem amici, 
ac suam ; alii autem sibi cuique cariorem suam ; ta- 
men hi quoque posteriores fatentur, alienum esse a 
justitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid 
de aliquo, quod sibi assumat. JMinime vero probatur 
huic disciplinae, de qua loquor, aut amicitiam aut 
justitiam propter utilitates adscisci aut probari. Eae- 
dem enim utilitates poterunt eas labefactare, atque 
pervertere. Etenim nec justitia nec amicitia esse om- 
nino poterunt, nisi ipsae per se expetantur. Jus au- 
tem, quod ita dici appellarique possit, id esse na- 
tura : aUenumque esse a sapiente non modo injuriam 
cui facere, verum etiam nocere. Nec vero rectum est 
cum amicis aut bene meritis consociare aut conjun- 
gere injuriam : gravissimeque et verissime defendi- 
tur, nunquam sequitatem ab utiHtate posse sejungi : 
et, quidquid aequum justumque esset, id etiam ho- 
nestum; yicissimque, quidquid esset honestum, id 
justum etiam atque aequum fore. 

Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dia- 
lecticam etiam adjungunt, et physicam ; easque am- 
bas virtutum nomin£ appellant : alteram, quod ha- 
beat rationem, ne cui falso assentiamur, neve unquam 
captiosa probabilitate fallamur, eaque, quae de bonis 
et malis diceremus, ut tenere tuerique possimus. 
Nam, sine hac arte, quemvis arbitrantur a vero ab- 
duci, fallique, posse. Recte igitur, si omnibus in re- 
bus temeritas ignoratioque vitiosa est, ab his ea, quae 
tollit haec, virtus nominata est. 

XXII. Physicae quoque non sine causa tributus 
idem est honos ; propterea quod, qui convenienter 
naturae victurus sit, ei et prohciscendum est ab omni 
mundo, et ab ejus procuratione. Nec vero potest 
quisquam de bonis et de malis vere judicare, nisi 
omni cognita ratione naturae, et vitae etiam Deorum ; 
et utrum conveniat, necne, natura hominis cum uni- 



DE FINIBUS, LiB. III. Cap. 22. 29 

versa. Quteque sunt vetera praecepta sapientium, 
qui jubent '' tempori parere," et '' sequi Deum," et 
'• se noscere," et *•' nihil nimis ;" haec, sine physicis, 
quam vim habeant, (et habent maximam) videre ne- 
mo potest. Atque etiam ad justitiam colendam, ad 
tuendas amicitias et reliquas caritates, quid natura 
valeat, hsec una cognitio potest tradere. Nec vero 
pietas adversus Deos, nec quanta his gratia debeatur, 
sine explicatione naturae intelligi potest. 

8ed jam sentio me esse longius provectum, quam 
proposita ratio postularet. Verum admirabilis com- 
positio disciplinae, incredibilisque rerum traxit ordo : 
qucB (per Deos immortales !) nonne miraris ? Quid 
enim aut in natura (qua nihil est aptius, nihil de- 
scriptius), aut in operibus manu factis, tam composi- 
tum, tamque compactum et coagmentatum, inveniri 
potest ? quid posterius priori non convenit ? quid 
sequitur, quod non respondeat superiori ? quid 
non sic aliud ex alio nectitur, ut non, si unam li- 
teram moveris, labent omnia ? Nec tamen quid- 
quam est, quod moveri possit. Quam gravis vero, 
quam magnifica, quam constans, conficitur persona 
sapientis ! qui, cum ratio docuerit, quod hones- 
tum esset, id esse solum bonum, semper sit, ne- 
cesse est, beatus, vereque omnia ista nomina possi- 
deat, quae irrideri ab imperitis solent. Rectius enim 
appellabitur rex, quam Tarquinius, qui nec se nec 
suos regere potuit : rectius magister populi (is enim 
est dictator), quam Sulla, qui trium pestifcrorum 
^•itiorum, luxurias, avaritias, crudelitatis, magister 
fuit : rectius dives, quam Crassus, qui, nisi eguisset, 
nunquam Euphraten nulla belli causa transire vo- 
luisset. Recte ejus omnia dicentur, qui scit uti solus 
omnibus. Recte etiam pulcher appellabitur ; animi 
enim lineamenta sunt pulchriora, quam corporis : 
recte solus Uber, nec dominationi cujusquam parens, 
neque obediens cupiditati : recte invictus, cujus 
etiam si corpus constringatur, animo tamen vincula 

d3 



30 DE FINIBUS, Lib. III. Cap. 22. 

injici nulla possint : neque exspectet ultimum tem- 
pus actatis, ut tumdeniquejudicetur, beatusne fuerit, 
cum extremum vitae diem morte confecerit ; quod 
ille, unus e septem sapientibus, non sapienter Croe- 
sum monuit. Nam, si beatus unquam fuisset, bea- 
tam vitam usque ad illum a Cyro exstructum rogum 
pertulisset. Quod si ita est, ut neque quisquam, nisi 
bonus vir, et omnes boni beati sint ; quid philosophia 
magis colendum, aut quid est virtute divinius ? 



M. TULLII CICERONIS, 

DE 

FINIBUS BONORUM 
ET MALORUM, 

Ali 

BEUTUM, 
i.IBER QUARTUS. 



I. QvJB, cum dixisset, finem ille. Ego autem, 
Nae tu, inquam, Cato, ista exposuisti tam mul-a me- 
moriter, tam obscura dilucide. Itaque aut omitta- 
mus contra omnino velle aliquid, aut spatium suma- 
mus ad cogitandum: tam enim diligenter, et, si 
minus vere (nam nondum id quidem audeo dicere), 
sed tamen accurate non modo fundatam, verum etiam 
exstructam disciplinam non est facile perdiscere. 

Tum ille, Ai'n* tandem ? inquit : cum ego te hac 
nova lege videam eodem die accusatori respondere, 
et tribus horis perorare, in hac me causa tempus di- 
laturum putas ? quae tamen a te agetur non melior, 
quam illae sunt, quas interdum obtines. Quare istam 
quoque aggredere, tractatam praesertim et ab aliis, et 
a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio. 



32 DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 2. 

Tum ego, Non, mehercule, soleo temere contra 
Stoicos ; non quo illis admodum assentiar : sed pu- 
dore impedior ; ita multa dicunt, quge vix intelligam. 
Obscura, inquit, quasdam esse confitcor : nec tamen 
ab illis ita dicuntur dc industria ; sed inest in rebus 
ipsis obscuritas. Cur igitur, easdem res, inquam, 
Peripateticis dicentibus, verbum nullum est, quod 
non intelligatur ? Easdemne res ? inquit : an parum 
disserui, non verbis Stoicos a Peripateticis, sed uni- 
versa re, et tota sententia, dissidere ? Atqui, inquam, 
Cato, si istud obtinueris, traducas me ad te totum, 
licebit Putabam equidem satis, inquit, me dixisse : 
quare ad ea primum, si videtur. Sin aliud quid vo- 
les, postea. Immo, isto quidem, inquam, loco, nisi 
iniquum postulo, responde arbitratu meo. Ut placet, 
inquit : etsi enim illud erat aptius, a?quum cuique 
concedere. 

II. Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Pla- 
tonis auditores, Speusippum, Aristotelem, Xenocra- 
tem, deinde eorum, Polemonem, Theophrastum, satis 
et copiose et eleganter habuisse constitutam discipli- 
nam, ut non esset causa Zenoni, cum Polemonem au- 
disset, cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret, quo- 
Xum fuit haec institutio. In qua animadvertas, veHm, 
quid putes mutandum ; nec exspectes, dum ad omnia 
dicam, quae a te dicta sunt. Universa enim illorum 
ratione cum tota vestra confligendum puto. Qui cum 
vidcrent, ita nos esse natos, ut et communiter ad eas 
virtutes apti essemus, quas nots illustresque sunt, 
justitiam dico, temperantiam, caeterasque generis 
ejusdem ; quae omnes, similes artium leliquarum, 
materia tantum ad meliorem partem, et tractatione, 
differunt ; easque ipsas virtutes viderent nos magni- 
ficentius appetere et ardentius ; habere etiam insitam 
quamdam, vel potius innatam, cupiditatem scientias, 
natosque esse ad congregationem hominum, et ad so- 
cietatem communitatemque generis humani, eaque 
in maximis ingeniis maxmie clucere ; totam philoso- 



DE FINIBUS, Lm. IV. Cap. 3. 33 

phiam tres in partes divisenint : quam partitionem a 
Zenone retentam esse vidcmus. Quarum cum una 
sit, qua mores conformari putantur, difFero eam par- 
tem, quae quasi stirps est hujus quajstionis. Qui sit 
enim tinis bonorum, mox : hoc loco tantum dico, a 
veteribus Peripateticis, Academicisque, qui, re con- 
sentientes, vocabulis differebant, eum locum, quem 
dvilem recte appellaturi videnmr, Graici tioXit^aov^ 
graviter, et copiose esse tractatum. 

III. Quam nmlta illi de republica scripserunt ! 
quam multa de legibus ! quam multa, non solum 
praecepta in artibus, sed etiam exempla in orationi- 
bus bene dicendi, reliquerunt ! Primum enim ipsa 
illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque 
dixerunt, cum definientes, tum partientes ; ut vestri 
etiam : sed vos squalidius ; illorum, vides, quam 
niteat oratio. Deinde ea, quae requirebant orationem 
ornatam et gravem- quam magnifice sunt dicta ab 
illis ! quam splendide ! de justitia, de fortitudine, de 
amicitia, de jetate degenda, de philosophia, de ca- 
pessenda repubUca, de temperantia, de fortitudine, 
hominum * * de spinas vellentium, ut Stoici, nec 
ossa nudantium, sed eorum, qui grandia ornate vel- 
lent, enucleate minora, dicere. Itaque quae sunt eo- 
rum consolationes ? quae cohortationes ? quae etiam 
monita et consilia, scripta ad summos viros ? Erat 
enim apud eos, ut est rerum ipsarum natura, sic di- 
cendi exercitatio, duplex. Nam quidquid quaeritur, 
id habet aut generis ipsius sine personis temporibus- 
que, aut, iis adjunctis, facti aut juris aut nominis, 
controversiam. Ergo in utroque exercebantur : ea- 
que discipUna efFecit tantam illorum utroque in genere 
dicendi copiam. 

Totum genus hoc et Zeno, et ab eo qui sunt, aut 
non potuerunt aut noluerunt, certe rehquerunt : 
quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, 
Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere 
concupierit, nihil aliud legere debeat. Itaque vides, 



34 DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 4. 

qiio modo loquantur. Nova verba fingunt ; deserunt 
usitata. At quanta conantur ! mundum hunc om- 
nem oppidum esse nostnim. Incendit igitur eos, qui 
audiunt. Vides, quantam rem agat ? ut, Circeiis qui 
habitet, totum hunc mundum suum municipium 
esse existimet ! Quid ? ille incendat ? restinguet 
citius, si ardentem acceperit. Ista ipsa, quse tu bre- 
vitcr, regem, dictatorem, divitcm, solum esse sapien- 
tem, a te quidem apte ac rotunde : quippe ; habes 
enim a rhetoribus. lllorum vero ista ipsa quam exi- 
lia de virtutis vi ! quam tantam vohuit esse, ut bea- 
tum per se efficere possit. Pungunt, quasi aculeis, 
interrogatiuncuHs angustis, quibus etiam qui assen- 
tiuntur, nihil commutantur animo, et iidem abeunt, 
qui venerant : res enim, fortasse verse, certe graves, 
non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius. 

IV. Sequitur disserendi ratio, cognitioque naturae. 
Nam de summo bono mox (ut dixi) videbimus ; et, 
ad id explicandum, disputationem omnem confere- 
mus. In iis igitur partibus duabus nihil erat, quod 
Zeno commutare gestiret : res enim praBclare se ha- 
bent, et quidem in utraque parte. Quid enim ab 
antiquis ex eo genere, quod ad disserendum valet, 
praetermissum est ? qui et definierunt phirima, et 
definiendi artes rehquerunt : quodque est definitioni 
adjunctum, ut res in partes dividatur, id et fit ab il- 
Hs, et, quemadmodum fieri oporteat, traditur. Item 
de contrariis, a quibus ad genera, formasque gene- 
rum, devenerunt. Jam argumenti, ratione conclusi, 
caput esse faciunt ea, quse perspicua dicunt : deinde 
ordinem sequuntur : tum, quid verum sit in singulis, 
extrema conclusio est. 

Quanta autem ab illis varietas argumentorum, ra- 
tione concludentium, eorumque cum captiosis inter- 
rogationibus dissimilitudo ! Quid, quod pluribus lo- 
cis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine 
ratione, nec [rationis] sine sensibus, exquiramus ; at- 
que ut eorum alterum ab altero separemus ? Quid ? 



DE FINIBUS, LiB. IV. Cai>. 5. 35 

ea, quac dialcctici nunc tradunt et doccnt, nonne ab 
illis instituta sunt et inventix ? l)e quibus etsi a 
Chrysippo maxime est claboratum, tamcn a /enone 
niinus nuilto, quam ab antiquis. Ab hoc autcm 
qua;dam non melius [quam veteres;] qua?dam om- 
nino relicta. 

Cumque dua? sint artes, quibus perfectc ratio et 
oratio compleatur, una inveniendi, altera disscrendi ; 
hanc posteriorem et Stoici et Peripatctici, priorem au- 
tem iUi egregie tradidcrunt ; hi omnino ne attigerunt 
quidem. Nam, e quibus locis, quasi thcsauris, argu- 
menta depromerentur, vestri ne suspicati quidem 
sunt ; superiores autem artificio et via tradiderunt. 
Quae quidem res efficit, ne neccsse sit, iisdem de re- 
bus semper quasi dictata decantarc, neque a com- 
mentariolis suis discedere. Nam, qui sciet, ubi quid- 
que positum sit, quaque eo veniat, is, etiam si quid 
obmtum erit, potcrit eruere, semperque esse in dis- 
putando suus. Qucd etsi ingeniis magnis pra^diti 
quidam dicendi copiam sine ratione consequuntur ; 
ars tamen est dux certior, quam natura. Aliud est 
enim poetarum more verba fundere ; aliud ea, quae 
dicas, ratione et arte distinguere. 

V. Similia dici possunt de explicatione naturae, 
qua hi utuntur, et vestri ; neque vero ob duas modo 
causas (quod Epicuro videtur), ut pellatur mortis 
et rehgionis metus ; sed etiam modestiam quamdam 
cognitio rerum calestium affert iis qui videant, 
quanta sit etiam apud Deos moderatio, quantus ordo ; 
et magnitudinem animi, Deorum opera et facta cer- 
nentibus ; justitiam etiam, cum cognitum habeas, 
quod sit summi rectoris et domini numen, quod con- 
siUum, quae voluntas : cujus ad naturam apta ratio, 
vera illa et summa lex a philosophis dicitur. 

Inest, in eadem explicatione naturae, msatiabilis 
quaedam e cognoscendis rebus voluptas ; in qua una, 
confectis rebus necessariis, vacui negotiis, honeste ac 
liberaliter possumus vivere. Ergo in hac ratione tota 



3« DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. C. 

de maximis fere rebiis Stoici illos secuti sunt, ut et 
Deos esse, et quatuor ex rebus onmia constare, dice- 
rent Cum autem quaereretur res admodum difficilis, 
num quinta quajdam natura videretur esse, ex qua 
ratio et intelligentia oriretur (in quo etiam de animis, 
cujus generis esscnt, quaereretur), Zeno id dixit esse 
ignem : nonnulla deinde aliter ; sed ea pauca. De 
maxima autem re, eodem modo, divina mente atque 
natura mundum universum atque ejus maximas par- 
tes administrari. Materiam vero rerum et copiam 
apud bos exilem, apud illos uberrimam, reperiemus; 

Quam multa ab his conquisita et collecta sunt de 
omnium animantium genere, ortu, membris, astati- 
bus ! quam multa de rebus iis qua gignuntur e terra ! 
quam muItaB, quamque de rebus variis, et caus* cur 
quidque fiat,et demonstrationes quemadmodum quae- 
que fiant ! qua ex omni copia, plurima et certissima 
argumenta sumuntur ad cujusque rei naturam expli- 
candam. Ergo adhuc, quantum equidem intelligo, 
causa non videtur fuisse mutandi nominis. Non 
enim, si omnia non sequebatur, idcirco non erat 
ortus illinc. Equidem etiam Epicurum, in physicis 
quidem, Democritum puto : pauca mutet, vel plura 
sane : at cum de plurimis eadem dicit, tum certe de 
maximis. Quod idem cum vestri faciant, non satis 
masrnam tribuunt inventoribus gratiam. 

VI. Sed haec hactenus. Nunc, videamus, quaeso, 
de summo bono, quod continet philosophiam, ecquid 
tandem attulerit, quamobrem ab inventoribus, tam- 
quam a parentibus, dissentiret. Hoc igitur loco, 
quamquam a te, Cato, diligenter est explicatus finis 
hic bonorum, [qui continet philosophiam,] et quis a 
Stoicis, et quemadmodum diceretur ; tamen ego quo- 
que exponam, ut perspiciamus, si poterimus, quid- 
nam a Zenone novi sit allatum. Cum enim supe- 
riores, e quibus planissime Polemo, secundum na- 
turam vivere, summum bonum esse dixissent; his 
yerbis tria significari Stoici /dicunt : unum ejusmodi : 



DE FINIBUS, LiB. IV. Cap. 7- 37 

Vivere, adhibentem scicntiam earum rerum quw na- 
tura evenirent. Hunc ipsum Zenonis aiunt finem 
esse, iledarantem illud, quod a te dictum est, conve- 
nienter natura? Wvere. Alterum significare idem, ut 
si tliceretur, officia omnia media aut pleraque servan- 
tem,vivere. IIoc, sicexposituni,dissimileestsuperiori. 
IUud enim rectum est, quod xoLTOfSwjua. dicebas, con- 
tingitque sapienti soli : hoc autem inchoati cujusdam 
officii est, non perfecti ; quod cadere in nonnullos 
insipientes potest. Tertium autem, omnibus aut max- 
imis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruen- 
tem, A-ivere : hoc non est positum in nostra actione : 
completur enim et ex eo genere vita?, quod virtute 
finitur, et ex iis rebus qusc secundum naturam sunt, 
neque sunt in nostra potestate. Sed hoc summum 
b<inum, quod tertia signiiicatione inteUigitur, eaque 
vita, qu£B ex summo bono degitur, quia conjuncta ei 
^'irtus est, in sapientem solum cadit : isque linis bo- 
noRun, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xeno- 
crate atque ab Aristotele constitutus est 

VII. Itaque ab his constitutio illa prima naturae, 
a qua tu quoque ordiebare, his prope verbis exponi- 
tur. " Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut 
et salva sit, et in genere conservetur suo." Ad hanc 
rem aiunt artes quoque requisitas, quae naturam ad- 
juvarent ; in quibus ea numeretur in primis, quse 
est vivendi ars, ut tueatur quod a natura datum sit ; 
quod desit, acquirat ; iidemque di\dserunt naturam 
hominis in animum et corpus. Cumque eorum unum- 
quodque per se expetendum esse dixissent, virtutes 
quoque utriusque eorum per se expetendas esse dice- 
bant ; [et,] cum animum quadam infinita laude ante- 
ponerent corpori, virtutes quoque animi bonis corporis 
anteponebant. Sed cum sapientiam totius hominis cus- 
todem et procuratricem esse vellent, quae esset naturas 
comes et adjutrix ; hoc sapientias munus esse dicebant, 
ut eum tueretur, qui constaret ex animo et corpore ; in 
utroque juvaret eum, atque contineret. Atque ita re 

iFhilos.) voL. III. E 



38 DE FINIBUS, LiB. IV. Cap. S. 

primo simpliclter coUocata, reliqua subtilius pcrse- 
quentes, coqioris bona facilcm quamdam rationem 
liabere censcbant. I)e animi bonis accuratius exqui- 
rebant ; in primisque reperiebant, in his inesse justi- 
tiae semina: primique ex omnibus philosophis a natura 
tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, 
a procreatoribus amarentur, et (id, quod temporum 
ordine antiquius e.st) ut conjugia virorum et uxorum 
natura conjuncta esse dicerent ; qua ex stirpe oriren- 
tur amiciticC cognationum. Atque ab his initiis pro- 
fecti, omnium virtutum et originem et progressionem 
persecuti sunt : ex quo magnitudo quoque anuni 
exsistebat, qua facile posset repugnari obsistique 
fortunaj, quod maximae res essent in potestate sapi- 
entis. Varietates autem injuriasque fortunae facile 
veterum philosophorum pra?ceptis instituta vita supe- 
rabat. 

Principiis autem a natura datis, amplitudines 
quajdam bonorum excitabantur, partim profectae a 
contcmplatione rerum occultiorum, quod erat insitus 
menti cognitionis amor, ex quo etiam rationis expli- 
candaj disserendique cupiditas consequebatur : quod- 
que hoc solum animal natum est pudoris ac verecun- 
diae particeps, appetensque conjunctionem hominum 
ac societatem, animadvertensque, in omnibus rebus 
quas ageret aut diceret, nequid ab eo fieret, nisi ho- 
neste et decore ; his initiis, ut ante dixi, tamquam 
seminibus, a natura datis, temperantia, modestia, 
justitia, et omnis honestas, perfecte absoluta est. 

VIII. Habes, inquam, Cato, formam eorum, de 
quibus loquor, philosophorum : qua exposita, scire 
cupio, qua? causa sit, cur Zeno ab hac antiqua insti- 
tutione desciverit; quidnam horum ab eo non sit 
probatum. Quodne omnem naturam conservatricem 
sui dixerint? an quod omne animal ipsum sibi com- 
mendatum, ut se et salvum in suo genere, incolu- 
meque, vellet ? an, cum omnium artium linis is esset, 
quid natura maxime qua?reret, idem statui debere de 



DE FINIBUS, LiB. IV. Cap. 9. 89 

totius arte vitaD ? an qiKxl, ciim animo constaremus 
et corpore, et hax: ipsa, et eorum virtutes per se esse 
sumendas? an vero displicuit ea, quic tributa est 
animi virtutibus tanta prtustimtia? an qu<c dc pru- 
dentia, de cognitione rerum, de conjunctione generis 
humani, quicque ab eisdem de tenq)erantia, de mo- 
destia, de magnitudine animi, de omni honestatc 
dicuntur? Fatebuntur Stoici, haec omnia dictii esse 
prajclare; neque eam causam Zenoni desciscendi 
fuisse : alia qua?dam dicent. 

Credo magna antiquorum esse peccata, quae ille, 
veri investigantli cupidus, nuUo modo ferre potuerit. 
Quid enim perversius, quid intolerabilius, quid stul- 
tius, quam bonam valetudincm, quam dolorum om- 
nium vacuitatem, quam integritatem oculomm reU- 
quonmique sensuum, ponere in bonis potius, quam 
dicere, nihil omnino inter eas res, iisque contrarias, 
interesse? Ea enim omnia, qua) ilU bona dicerent, 
pr<ejx>sita esse, non bona : itemque illa, qua; in cor- 
pore exceUerent, stulte antiquos dixisse per se esse 
expetenda : et sumenda potius, quam expetenda : 
eadcmque de onmi vita, qua; in una virtute consiste- 
ret : illam vitam, qua etiam ca^teris rebus, quae essent 
secundum naturam, abundaret, magis expetendam 
non esse, sed magis sumendam : cumque ipsa virtus 
efficiat ita beatam vitam, ut beatior esse non possit, 
tamen qua^dam deesse sapientibus, tum, cum sint 
beatissimi : itaque eos id agere, ut a se dolores, mor- 
bos, debiUtates repeUant. 

IX. O magnam vim ingenu, causamque justam, cur 
nova exsistcret discipUna ! Perge porro : sequentur 
enim, qua; tu scientissime complexus es, omnem insi- 
pientiam et injustitiam, aUa vitia simiUa esse; omnia- 
que peccata esse paria ; eosque, qui natura doctrinaque 
longe ad virtutem processissent, nisi eam plene con- 
secuti essent, summe esse miseros ; neque inter eorum 
vitam, et improbissimorum, quidquam omnino inter- 
esse ; ut Plato, tantus iUe vir, si sapiens non fuerit, 



40 DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 10. 

nihilo melius quam quivis improbissimus, nec bea- 
tius, vixerit. Haec videlicet est correctio philosophiaB 
veteris, et emendatio : qua) omnino aditum habere 
nuUum potest in urbem, in forum, in curiam. Quis 
enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem 
vitae graviter et sapienter agendas profiteretur, no- 
mina rerum commutantem ; cumque idem sentiret, 
quod onmes, quibus rebus eamdem vim tribueret, 
alia nomina imponentem, verba modo mutantem, de 
opinionibus nihil detrahentem ? 

Patronusne causae, in epilogo pro reo dicens, ne- 
garet esse maUim exsilium, publicationem bonorum ? 
haec rejicienda esse, non fugienda ? nec misericordem 
judicem esse oportere ? In concione autem si loque- 
retur, si Hannibal ad portas venisset, murumque ja- 
culo trajecisset, negaret esse in maUs capi, venire, 
interfici, patriam amittere ? An senatus, cum trium- 
phum Africano decerneret " quod ejus virtute," aut 
'' felicitate," posset dicere, si neque virtus in uUo 
nisi in sapiente, nec felicitas, vere dici potest ? Quae 
est igitur ista philosophia, quae communi more in 
foro loquitur, in libello, suo? praesertim cum, qucd 
illi verbis suis signiiicent, in eo nihil novetur, de 
ipsis rebus [niliil mutetur,] eaedem res maneantalio 
modo. 

Quid enim interest, divitias, opes, valetudinem, 
bona dicas, anne prf£posita, cum Ule, qui ista bona 
dicit, nihilo plus his tribuat, quam tu, qui eadem 
illa praeposita nominas ? Itaque homo in primis in- 
genuus et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis 
et LaeUi, Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore 
patiendo scriberet ; quod esse caput debebat, si pro- 
bari posset, nusquam posuit, non esse malum dolo- 
rem ; sed, quid esset, et quale, quantumque in eo 
inesset aheni, deinde quas ratio esset perferendi : 
cujus quidem (quoniam Stoicus fuit) sententia, con- 
demnata mihi videtur esse immanitas ista verborum. 

X. Sed, ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a 



DE FINIBUS, LiB. IV. Cap. 11. 41 

te dicta sunt, pressius agamus ; eaque, quac mfKlo 
clixisti, cum iis conferamus, qutc tuis antepono. QucC 
sunt igitur communia vobis cum antiquis, his sic 
utannir, quasi concessis: qu.-e in controversiam ve- 
niunt, de iis, si placet, disseramus, 

Milii vero, inquit, placet agi subtilius, et, ut ipse 
dixisti, pressius. Quae enim adliuc protulisti, popu- 
laria sunt : ego autem a te elegantiora desidero. 

A mene tu ? inquam : sed tamen enitar ; et, si 
minus mihi multa occurrent, non fugiam ista popu- 
laria. Sed primum positum sit, nosmetipsos com- 
mendatos esse nobis, primamque ex natura hanc ha- 
bere appetitionem, ut conservenms nosmetipsos. Hoc 
convenit : sequitur illud, ut animadvertanuis, qui 
simus ipsi, ut nos, quales oportet esse, servemus. 
Sumus igitiu- homines : ex animo constamus et cor- 
pore ; qua? sunt cujusdammodi ; nosque oportet, ut 
prima appetitio naturalis postulat, hac diligere, con- 
stituereque ex his finem illum summi boni atque 
ultinii : quem, si prima vera sint, ita constitui ne- 
cesse est, Earum rerum, quae sint secundum naturam, 
quam plurima et quam maxima adipisci. Hunc igi- 
tur finem illi tenuerunt : quodque ego pluribus ver- 
bis, illi brevius, Secundum naturam vivere ; hoc his 
bonorum videtur extremum. 

XI. Age nunc, isti doceant, vel tu potius, (quis 
enim ista melius ?) quonam modo, ab iisdem princi- 
piis profecti, efficiatis, ut honeste vivere, (id est enim 
vel ex virtute, vel naturae congruenter, vivere) sum- 
mum bonum sit ; et quonam modo, aut quo loco, 
corpus subito desemeritis, omniaque ea, qua?, cum 
secundum naturam sint, absint a nostra potestate ; 
ipsum denique officium. Quaero igitur, quo modo 
hffi tantae commendationes, a natura profectcE, subito 
a sapientia relictae sint. 

Quod si non hominis summum bonum qua^- 
remus, sed cujusdam animantis; is autem esset nihil, 
nisi aninius (liceat enim fingere aliquid ejusmodi, 

E 3 



42 DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 12. 

quo verum facilius reperiamus) ; tamen illi animo non 
esset hic vester finis. Desideraret enim valetudinem, 
vacuitatem doloris : appeteret etiam conservationem 
sui, earumque rerum custodiam ; finemque sibi con- 
stitueret, secundum naturam vivere ; quod est, ut dixi, 
liabere ea, qua? secundum naturam sint, vel onmia, vel 
plurima, et maxima. Cujuscumiiue enim modi ani- 
mal constitueris, necesse est, etiam si id sine corpore 
sit, ut fingimus, tamen esse in animo quaedam similia 
eorum, qu;e sint in corpore ; ut nullo modo, nisi ut 
exposui, constitui possit finis bonorum. Chrysippus 
autem, exponens difFerentias animantium, ait alias 
earum corpore excellere, alias autem animo, non- 
nullas valere utraque re. Deinde disputat, quod cu- 
jusque generis animantis statui deceat extremum. 
Cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei 
tribueret animi excellentiam, summum bonum id 
constituit, non ut excellere animo, sed uti nihil esse 
praster animum, videretur. 

XII. Uno autem modo in virtute sola summum 
bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod 
totum ex mente constaret ; idipsum tamen sic, ut ea 
mens nihil haberet in se, quod esset secundum natu- 
ram ; ut valetudo est. 8ed id ne cogitari quidem 
potest, quale sit, ut non repugnet ipsum sibi. Sin 
dicit obscurari quaedam, nec apparere, quia valde 
parva sint, nos quoque concedimus ; quod dicit Epi- 
curus de voluptate, quae minimae sint voluptates, eas 
obscurari sajpe, et obrui. Sed non sunt in eo genere 
tantge commoditates corporis, tamque productae tem- 
poribus, tamque multae. Itaque, in quibus, propter 
earum exiguitatem, obscuratio consequitur, saepe ac- 
cidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa, 
necne sint; ut in sole (quod a te dicebatur) luceriiam 
adhibere nihil interest, aut teruncium addere Cra^si 
pecuni<E. 

Quibus autem in rebus obscuratio tanta non sit, 
fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non 



DE FINIBUS, LiB. IV. Cap. 13. 43 

sit magnuni : ut ei, qui jucunde vixerit annos decem, 
si ajque* vita jucunda menstrua addatur ; quia mo- 
mentum aliquod habeat ad jucundum accessio, bo- 
num sit: sin autem id non concedatur, non continuo 
vita beata tollitur. Bona autcm corporis huic sunt 
(qutxl posterius posui) similiora: habent enim acces- 
sioncm dignam, in qua elaboretur : ut mihi in hoc 
iStoici jocari videantur interdum, cuni ita dicant, si, 
ad illam vitam qucB cum virtute degatur, ampulla 
aut strigilis accedat, sumturum sapientem eam vitam 
potius, quo ha?c atljecta sint, nec beatiorem tamen 
ob eam causam fore. Iloc simile tandem est non risu 
potius quam oratione ejiciendum ? ampulla enmi sit, 
necne sit, quis non jure optimo irrideatur, si laboret? 
At vero gravitate membronmi et cruciatu dolorum si 
quis quem levet, magnam ineat gratiam : nec, si ille 
sapiens ad tortoris equuleum a tyranno ire cogatur, 
similem habeat vultum, ac si ampuUam perdidisset : 
sed, ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi 
cum capitali adversario, dolore, depugnandum vide- 
ret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patien- 
ti^e, quarum praesidio iniret illud difficile (ut dixi) 
magnumque proclium. Demde non quaeremus, quid 
obscuretur aut intereat, quia sit admodum parvum ; 
sed quid tale sit, ut expleat summam. Una voluptas 
e multis obscuratur in illa vita voluptaria ; sed tamen 
ea, quamvis parva sit, pars est ejus vitse, quae posita 
est in voluptate. Nummus in (Jrcesi divitiis obscu- 
ratur : pars est tamen divitiarum. Quare obscurentur 
etiam hasc, quas secundum naturam esse dicimus, in 
vita beata : sint modo partes beatae vitae. 

XIII. Atqui, si (ut convenire debet inter nos) est 
quasdam appetitio naturalis, ea, quae secundum na- 
turam sunt, appetens ; eorum omnium est aliqua 
summa facienda. Quo constituto, tum licebit otiose 
ista quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, 
quanta in quoque sit ad beate vivendum, de istis 



44 DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 13. 

ipsis obscurationibus, quae, propter cxiguitatem, vix 
aut ne vix quideni appareant. 

Quid, de quo nulla dissensio cst ? Nemo enim est, 
qui aliter dixerit, quin onmium naturarum simile 
csset id, ad quod onmia referuntur ; quod est ulti- 
mum rerum appetendarum. Omnis enim est natura 
diligens sui : quas est enim, quac se unquam deserat, 
aut parteni aliquam sui, aut ejus partis habitum aut 
vim, aut ullius earum rerum, quye secundum natu- 
ram sint, aut motum aut statum ? Qua? autem na- 
tura suae primae institutionis oblita est ? Nulla pro- 
fecto, quin suam vim retineat a primo ad extrenmm. 

Quomodo igitur evenit, ut hominis natura sola 
esset, quae hominem relinqueret, qujc oblivisceretur 
corporis, quae summum bonum non in toto homine, 
sed in parte hominis, poneret? Quo modo autem, 
quod ipsi etiam fatentur, constatque inter onmes, 
conservabitur, ut simile sit omnium naturale illud 
ultimum, de quo quaeritur ? Tum enim esset simile, 
si in casteris quoque naturis id cuique esset ultinmm, 
quod in quaque excelleret; tale enim visum esset 
ultimum Stoicorum. 

Quid dubitas igitur mutare principia naturas ? 
Quid enim dicis, omne animal, simul atque sit or- 
tum, applicatum esse ad se dihgendum, esseque in 
se conservando occupatum ? Quin potius ita dicis, 
omne animal applicatum esse ad id quod in eo sit 
optimum, et in ejus unius occupatum esse custodia ; 
reliquasque naturas nihil aliud agere, nisi ut id con- 
servent, quod in quaque optimum sit ? Quo modo 
autem optimum, si bonum praeterea nullum est ? Si 
autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est ultimum 
rerum appetendarum, id non aut ex omnium earum, 
aut ex j)lurimarum et maximarum, appetitione con- 
chiditur ? Ut Phidias potest a pnmo instituere sig- 
num, idque })erficere; potest ab aho inclioatum acci- 
pere, et absolvere. Huic est sapientia similis; non 



DE FINIBU8, Lin. IV. Cap. 14. 45 

enim ipsa gcniiit hominem, sed accepit a natura in- 
choatum. llanc intuens, debet institutum illud quasi 
signum absolvere. Qujdem igitur natura hominem 
inchoavit ? et quod est munus, quod opus sapientiae ? 
Quid est, quod ab ea absolvi et perfici debeat ? Si 
nihil in eo perficiendum est, pneter motum ingenii 
quemdam, id est, rationem ; necesse est, huic ulti- 
mum esse, ex virtute vitam fingere: rationis enim 
perfectio est virtus : sin nihil, nisi corpus ; summa 
erunt iUa, valetudo, vacuitas doloris, pulchritudo, 
et c.etera. Nunc de hominis summo bono quaeritur. 

XIV. Quid ergo dubitamus, in tota ejus natura, 
quierere, quid sit eflectum ? Cuni enim constet inter 
omnes, omne officium munusque sapientiae in ho- 
minis cultu esse occupatum ; alii (ne me existimes 
contra Stoicos solum dicere) eas sententias afFerunt, 
ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit 
extra nostram potestatem, tamquam de animali ali- 
quo loquantur : alii contra, quasi nulkim corpus sit 
hominis, ita, prjeter animum, nihil curant ; cum 
pracsertim ipse quoque animus non inane nescio quid 
sit (neque enim id possum intelligere), sed in qucdam 
genere corporis ; ut ne is quidem virtute una con- 
tentus sit, sed appetat vacuitatem doloris. Quam- 
obrem utrique idem faciunt, ut si lasvam partem 
negUgerent, dexteram tuerentur ; aut ipsius animi 
(ut fecit HeriUus) cognitionem amplexarentur, actio- 
nem reUnquerent Eorum enim omnium, muUa prae- 
termittentium, dum eUgant aUquid, quod sequantur, 
quasi curta sententia. At vero Ula perfecta atque 
plena eorum, qui, cum de hominis summo bono quas- 
rerent, nuUam in eo neque aninii neque corporis 
partem vacuam tutela reUquerunt. 

Vos autem, Cato, quia virtus (ut omnes fatemur) 
altissimum locum in homine et maxime exceUentem 
tenet, et quod eos, qui sapientcs sunt, absolutos et 
perfectos putamus ; aciem animorum nostrorum vir- 
tutis splendore praestringitis. In omni enim animante 



4« DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 15. 

est summuni aliquid atque optimum, ut in equis, in 
canibus ; quibus tamen et dolore vacare opus est, et 
valere. Sic igitur in homine perfectio ista, in eo po- 
tissimum quocl est optinmm, id est, in virtute, lau- 
datur. Itaque mihi non satis videmini considerare, 
quod iter sit natura?, qufcque progressio. Non enim, 
quod facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit 
ab lierba, relmquat et pro nihilo habeat herbam, 
idem facit in hon^ine, cum eum ad rationis habitum 
perduxerit. Semper enim ita assumit aliquid, ut ea, 
quae prima dederit, ne deserat. 

Itaque sensibus rationem adjungit ; et, ratione 
efFecta, sensus non relinquit. Ut si cultura vitium, 
cujus hoc munus est, ut efficiat, ut vitis cum parti- 
bus suis omnibus quam optime se habeat (sed sic 
intelligamus ; licet enim, ut vos quoque soletis, fin- 
gere ahquid docendi causa) : si igitur illa cultura vi- 
tium in vite insit, ipsa cactera (credo) velit, qua; ad 
colendam vitem attinebunt, sicut antea; se autem 
omnibus vitis partibus prajferat, statuatque nihil esse 
melius in vite, quam se; similiter sensus, cum ac- 
cessit ad naturam, tuetur illam quidem, sed etiam 
tuetur se : cum autem assumta ratio est, tanto in 
dominatu locatur, ut omnia illa prima naturaj hujus 
tutelae subjiciantur. 

Itaque non discedit ab eorum curatione, quibus 
prajposita vitam omnem debet gubernare : ut mirari 
satis eorum inconstantiam non possinuis. Naturalem 
enim appetitionem (quam vocant opyurjv), itemque 
officium, ipsam etiam virtutem, tuentem esse volunt 
earum rerum, qua; secundum naturam sunt: cum 
autem ad summum bonum volunt pervenire, transi- 
liunt omnia; et duo nobis opera pro uno relinquunt, 
ut alia sumamus, aHa appetamus, potius quam uno 
fine utrumque concludant. 

XV. At enun jam dicitis, virtutem non posse 
constitui, si ea, quae extra virtutem sint, ad beate 
vivendum pertineant; quod totum contra est. In- 



DE FINIBUS, LiB. IV. Cap. 1G. 47 

troduci cnini virtus nullo modo potest, nisi omnia, 
quic leget, qu.-rque rejiciet, unani referantur ad sum- 
niam. Nam, si omnino nos negliginnis, in Aristonea 
vitia et peccata incidemus ; obliviscemurque, qute 
virtuti ipsi principia dederinms. 8in ea non neglige- 
mus, neque tamen ad finem summi boni referenms, 
non nudtum ab Herilli levitate aberrabimus. Dua- 
rum enim vitarum nobis erunt instituta capienda: 
facit enim ille duo sejuncta ultima bonorum ; quae, 
ut essent vera, conjungi debuerunt : nunc ita sepa- 
rantur, ut disjuncta sint : quo nihil potest esse per- 
\ersius. 

Itaque contra est, ac dicitis ; nam constitui virtus 
nullo nuxlo |xitest, nisi ea, qua? sint prima natura», 
ut ad summam pertinentia, tenebit. Quajsita enim 
virtus est, non qua? relinqueret naturam, sed qua3 
tueretur. At illa, utvobis placet, partem quamdam 
tuetur ; reliquam deserit. Atque ipsa institutio ho- 
minis si Itxpieretur, haec diceret : Primos suos quasi 
ca^ptus appetendi fuisse, ut se conservaret in ea na- 
tura, in qua ortus esset. Nondum autem explanatum 
satis erat, quid maxime natura vellet. Explanetur 
igitur. Quid ergo aliud intelligetur, nisi ut ne qua 
pars naturan negligatur ? in qua si nihil est pra^ter 
rationem, sit in una virtute hnis bonorum. Sin est 
etiam corpus, ista explanatio naturae nempe hoc efFe- 
cerit, ut ea, quas ante explanationem tenebamus, re- 
linquamus. Ergo id est convenienter naturae vivere, 
a natura discedere ! Ut quidam philosophi, cum, a 
sensibus profecti, majora quaedam ac diviniora vidis- 
sent, sensus rehquerunt ; sic isti, cum, ex appetitione 
rerum, virtutis pulchritudinem adspexissent, omnia, 
quae praeter \drtutem ipsam viderant, abjecerunt, 
obhti, naturam omnem appetendarum rerum ita late 
patere, ut a principiis permanaret ad fines : neque 
intelligimt, se rerum illarum pulchrarum atque ad- 
mirabilium fundamenta subducere. 

XVI, Itaque inihi videntur omnes quidem illi 



48 DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 1G. 

errasse, qui finem bononim esse dixerunt, honeste 
vivere : sed alius alio magis : Pyrrho scilicet maxime, 
qui, virtute constituta, nihil omnino, quod appeten- 
dum sit, relinquat : dcinde Aristo, qui nihil relin- 
quere non est ausus : introduxit autem, quibus com- 
motus sapiens appeteret [aliquid] quodcumque in 
mentem incideret, et quodcumque tamquam occur- 
reret. Is hoc melior quam Pyrrho, quod vel aliquod 
genus appetendi dedit; deterior quam CcCteri, quod 
penitus a natura recessit, Stoici autem, quod finem 
bonorum in una virtute ponunt, smiiles sunt illorum : 
quod autem principium oiiicii quaerunt, mehus quam 
Pyrrho : quod ea non occurrentia fingunt, vincunt 
Aristonem : quod autem ea, qua; ad naturam accom- 
modata, et per se assumenda esse dicunt, non adjun- 
gunt ad finem bonorum, desciscunt a natura, et quo- 
dam modo sunt non dissimiles Aristonis. Ille enim 
occurrentia nescio quae comminiscebatur : hi autem 
ponunt iUi quidem prima naturae, sed ea sejungunt a 
finibus, et a summa bonomm : quae cum proponunt, 
ut sit aliqua rerum selectio ; naturam videntur sequi r 
cum autem negant ea quidquam ad beatam vitam 
pertinere, rursus naturam relinquunt. 

Atque adhuc [ea] dixi, cur causa Zenoni non 
fuisset, quamobrem a superiorum auctoritate disce- 
deret. Nunc reliqua videamus ; nisi aut ad haec, 
Cato, dicere aliquid vis, aut nos jam longiores sumus. 
Neutrum vero, inquit iUe : nam et a te perfici istam 
disputationem volo ; nec tua mihi oratio longa videri 
potest. Optime, inquam : quid enim mihi potest 
esse optatius, quam cum Catone, omnium virtutum 
auctore, de virtutibus disputare ? 

Sed primum iUud vide, gravissimam illam vestram 
sententiam, quae familiam ducit, "• honestum quod 
sit, id esse solum bonum ; honesteque vivere, bono- 
rum finem," communem fore vobis cum omnibus, 
qui in una virtute constituunt finem bonorum. Quod- 
que dicitis, informari non posse virtutem, si quid- 



DE FINIBUS, LiB. IV. Cap. 17- 41) 

piam, nisi quod honestum sit, numeretur ; itlem di- 
cetur ab illis, quos modo nominavi. IMihi autem 
sequius videbatur, Zenonem cuni Polemone discep- 
tantem, (a quo, qua? essent principia natura', acce- 
perat) a communibus initiis progredientem, videre, 
ubi primum insisteret, et unde causa controversia? 
nasceretur ; non, stantem cum iis qui ne dicerent 
quidem sua summa bona esse a natura profecta, uti 
iisdem argumentis, quibus iUi uterentur, iisdemque 
sententiis. 

XVII. Minime vero ilhid probo, quod, cum do- 
cuistis, (ut vobis videmini) sohim bonum esse quod 
honestum sit, tum rursum dicitis, initia proponi ne- 
cesse esse apta et accommodata naturae, quorum ex 
selectione virtus possit exsistere. Non enim in selec- 
tione virtus ponenda erat, ut id ipsum, quod erat 
bononnn uUimum,aliud ahquid acquireret. Nam om- 
nia, quaB samenda, qua?que legenda aut optanda sunt, 
inesse debent in summa bonorum, ut is, qui eam 
adeptus sit, nihil prjeterea desideret. Videsne, ut, 
quibus summa est in vohiptate, perspicuum sit, quid 
iis faciendum sit, aut non faciendum ? ut nemo du- 
bitet, eorum omnia officia quo spectare, quid sequi^ 
quid ftigere, debeant. Sit hoc uhimum bonorum, 
quod nunc a me defenditur : apparet statim, quae^ 
sint officia, quas actiones. Vos autem, quibus nihil 
est ahud propositum, nisi rectum atque honestum, 
unde officii, mide agendi, principium nascatur, non 
reperietis. 

Hoc igitur quaeretis omnes, et ii, qui, quodcum- 
que in mentem veniat, aut quodcumque occurrat, se 
sequi dicent : et vos [qui] ad naturam revertemini.. 
Quibus natura jure responderit, non esse verum,. 
aliunde linem beate vivendi, a se principia rei ge- 
rendae, peti : esse enim unam rationem, qua et prin- 
cipia rerum agendarum, et ultima bonorum, conti- 
nerentur : atque, ut Aristonis esset explosa sententia^ 
dicentis, nihil difFerre aliud ab aUo, nec esse res uUas^ 

iPhiios.) VOL. III. F 



50 DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 18. 

praeter virtutes ct vitia, inter quas quidquam omnino 
interesset, sic errare Zenoneni, qui, nulla in re, nisi 
in virtute, [aut vitio], propensionem, ne minimi qui- 
dem momenti, ad sunmium bonum adipiscendum 
esse diceret : et, cum ad beatam vitam nullum mo- 
mentum ea res haberet, ad appetitionem autem re- 
rum, esse in his momentii diceret : quasi vero ha^c 
appetitio non ad summi boni adeptionem pertineret. 
Quid autem minus consentaneum est, quam, quod 
aiunt, cognito summo bono, reverti se ad naturam, 
ut ab ea petant agendi principium, id est, officii ? 
Non enim actionis aut officii ratio impeUit ad ea, 
quae secundum naturam sunt, appetenda : sed ab his 
et appetitio et actio commovetur. 

XVIII. Nunc venio ad illa tua brevia, quae con- 
sectaria esse dicebas ; et primum illud, quo nihil 
potest esse brevius : '' Bonum omne, laudabile ; lau- 
dabile autem omne, honestum ; igitur omne bonum, 
honestum." O plumbeum pugionem ! Quis enim 
tibi illud primum concesserit ? quo quidem concesso, 
nihil opus est secundo : si enim omne bonum lauda- 
bile est, omne laudabile honestum est Quis tibi ergo 
istud dabit, pra^ter Pyrrhonem, Aristonem, eorumve 
similes ? quos tu non probas. Aristoteles, Xeno- 
crates, tota illa familia, non dabit ; quippe qui vale- 
tudinem, vires, divitias, gloriam, multa aHa, bona 
esse dicant, laudabilia non dicant. Et hi quidem ita 
non scla virtute finem bonorum contineri putant, ut 
rebus tamen omnibus virtutem anteponant. Quid 
censes eos esse facturos, qui omnino virtutem a bono- 
rum fine segregaverunt, Epicurum, Hieronymum, 
iUos etiam, si qui Carneadeum finem tueri volunt ? 
Jam aut CaUipho, aut Diodorus, quomodo poterunt 
tibi istud concedere, qui ad honestatem aliud adjun- 
gant, quod ex eodem genere non sit ? 

Placet igitur tibi, Cato, cum res sumseris non con- 
cessas, ex ilUs efficere, quod veUs ? Jam iUe sorites, 
quonihil putatis esse [vitiosius,] Quod bonumsit,id 



DE FINIBUS, LiB. IV. Cap. U). 51 

esse optabile : quod optabile, id esse expetenduni : 
quixi expetcnduni, laudabile : deinde reliqui gradus. 
•Sal ego in boc resisto : eodeni enini niodo tibi nenio 
dabit, quod expetenduni sit, id esse laudabile. Illud 
vero niininie consectarium, sed in primis bebes il- 
loruni, gloriatione dignam esse beatam vitam ; quod 
non possit sine honestate contingere, ut jure quis- 
quam glorietur. 

Dabit hoc Zenoni Polemon : etiam magister ejus, 
et tota illa gens, et rehqui, qui, virtutem onmibus 
rebus miUto anteponentes, adjungunt ei tanien ali- 
quid sunmio in bono liniendo. Si enim virtus digna 
est gloriatione, ut est, tantumque pra^stiit ca^teris re- 
bus, ut dici vix possit ; et beatus esse poterit virtute 
una praxiitus, carens ca?teris ; nec tamcn illud tibi 
concedet, pra^ter virtutem, ndiil in bonis esse ducen- 
dum. lUi autem, quibus sunmnmi bonum sine vir- 
tute est, non dabunt fortasse, vitani beatam habere, 
in quo jure possit gloriari : etsi illi quidem etiam 
voluptates faciunt interdum gloriosas. Vides igitur, 
te aut ea sumere, qu£B non concedantur, aut ea, quae, 
etiam concessa, te nihil juvent. 

XIX. Equidem, in omnibus istis conclusionibus, 
hoc putarem philosophia nobisque dignum, et max- 
ime cum summum bonum quaereremus, vitam nos- 
tram, consilia, voluntates, non verba, corrigi. Quis 
enini potest, istis (qua) te, ut ais, delectant) brevibus 
et acutis, auditis, de sententia decedere ? Nam, cum 
ea spectant, et avent audire, cur dolor malum non 
sit ; dicunt illi, asperum esse dolere, molestum, 
odiosum, contra naturam, difficile toleratu ; sed, quia 
nulla sit in dolore nec fraus, nec improbitas, nec 
malitia, nec culpa, nec turpitudo, non esse illud ma- 
lum. Haec qui audierit, ut ridere non curet, discedet 
tamen nihilo firmior ad dolorem ferendum, quam 
venerat. Tu autem negas fortem esse quemquam 
posse, qui dolorem malum putet. Cur fortior sit, si 
(illud, quod tute concedis) asperum, et vix ferendum, 



52 DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 20. 

putabit ? Ex rebus enim timiditas, non ex vocabulis, 
nascitur. Et ais, si una litera conmiota sit, fore, tota 
ut labet disciplina. Utrum igitur tibi literam videor, 
an totas j^aginas, commovere ? Ut enim sit apud illos 
(id, quod est a te laudatum) ordo rerum conservatus, 
et omnia inter se apta et connexa (sic enim aiebas), 
tamen persequi non debemus, si a falsis principiis 
j)rofecta congruunt ipsa sibi, et a proposito non aber- 
rant. 

In prima igitur constitutione, Zcno tuus a natura 
recessit ; cumque summum bonum posuisset in in- 
genii pucstantia, quam virtutem vocamus, nec quid- 
quam aliud bonum esse dixissct, nisi quod esset ho- 
nestum, nec virtutem posse constare, si in cajteris 
rebus esset quidquam, quod aliud alio melius esset 
aut pejus : his propositis, tenuit prorsus consequentia. 
Kecte dicis. Negare enim non possum. Sed ita falsa 
sunt ea quae consequuntur, ut illa, e quibus haic nata 
sunt, vera esse non possint. Docent enim nos (ut 
scis) dialectici, si ea, quae rem aliquam sequantur, 
falsa sint, falsam illam ipsam esse, quam sequantur. 
Ita fit illa conclusio non solum vera, sed ita perspi- 
cua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent 
oportere : " 8i iUud, hoc : non autem hoc ; igitur ne 
illud quidem." Sic, consequentibus vestris sublatis, 
prima tolhmtur. Quae sequuntur igitur ? Omnes, 
qui non sint sapientes, a^que miseros esse : Sapientes 
omnes summe beatos esse : Recte facta omnia a?qua- 
lia : Omnia peccata paria. Quae cum magnifice pri- 
mo dici videntur, considerata minus probantur. Sen- 
sus enim cujusque, et natura rerum, atque ipsa ve- 
ritas clamat quodam modo, non posse adduci, ut, 
inter eas res quas Zeno exaequaret, nihil interesset. 

XX. Postea tuus ille Pcrnulus, ( scis enim Citi- 
aeos, cHentes tuos, e Phirnicia profectos) homo igi- 
tur acutus, causam non obtinens, repugnante natura, 
verba versare ca'pit : et primum rebus iis, quas nos 
bonas ducimus, concessit, ut haberentur aptae, ha* 



DE FINIBUS, LiB. IV. Cap. 21. 63 

biles, et atl naturam accommodatjc : fateriquc coppit, 
sapienti, hoc est, sunmie beato, conunodius tamen 
esse, si ea quoque habeat, qux bona non audet ap- 
pcllare ; natura ipsa acconmiodata esse concedit : ne- 
gatque, Platonem, si sapiens non sit, eadem csse in 
causa, qua tyrannum Dionysium. Iluic mori o})ti- 
nium esse, propter desperationem sapienti<c ; illi, 
propter spem, vivere : peccata autem partini esse to- 
lerabilia, partim nuUo modo, propterea quod alia 
peccata plures, alia pauciores, quasi numcros officii 
pra^terirent. Jam insipientes Jilios ita essc, ut nullo 
moclo ad sapientian\ possent pervcnire; alios, qui 
possent, si id egissent, sapientiam consequi. 

Hic loquebatur aliter, atque omnes ; sentiebat 
idem, quod ca;teri. Nec vero minoris a^stimanda 
ducebat ea, quae ipse bona negarct esse, quam illi 
qui ea Ixma esse dicebant. Quid igitur voluit sibi, 
cpii illa mutaverit ? Saltem aliquid de ponderc dc- 
traxisset, et paulo minoris ccstimavissct ea, quam 
Peripatetici, ut sentire quoque aliud, non solum di- 
cere, videretur. Quid ? de ipsa beata vita, ad quam 
onmia referuntur, quae dicitis ? Negatis eam esse, 
qucE expleta sit omnibus iis rebus quas natura desi- 
deret ; totamque eam in una virtute ponitis : cum- 
que onmis controversia aut de re soleat aut de no- 
mine esse ; utracjue earum nascitur, si aut res igno- 
ratur, aut erratur in nomine. Quorum si neutrum 
est, opera danda est, ut verbis utamur quam usita- 
tissimis, et quam maxime aptis, id est, rem decla- 
rantibus. Num igitur dubium est, quin, si in re ipsa 
nihil peccatur a superioribus, verbis illi commodius 
utantur ? 

XXI. Videamus igitur sententias eorum : tum ad 
verba redeamus. Dicunt appetitionem animi moveri, 
cum aliquid ei secundum naturam esse videatur; 
oumiaciuc, quic sccundum naturam sint, a^stimatione 
aliqua digna : caquc, pro eo, quantum in quoque sit 
ponderis, Cbse cE.-3timanda : qua-que sccundum natu- 

y :i 



54 DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 22. 

ram sint, partini nihil habere in sese ejus appeti- 
tionis, de qiia Scope jam diximiis, qiicK nec honesta 
nec laudabilia dicantur : partim, qucE voluptatem 
habeant in omni aniniante, sed in homine rationem 
etiam : ex iis (juaj sint apta, ea honesta, ea pulchra, 
ea laiidabiUa : illa autem superiora, naturalia nomi- 
nantur ; quaj conjuncta cum honestis, vitam beatam 
perficiunt, et absolvunt. 

Omnium autem eorum commodorum (quibus non 
illi plus tribuunt qui illa bona esse dicunt, quam 
Zeno, qui negat) longe prfestantissimum esse, quod 
honestum esset, atque laudabile : sed, si duo honesta 
proposita sint, alterum cum valetudine, alterum cum 
morbo, non esse dubium, ad iitrum eorum natura 
nos ipsa deductura sit. Sed tamen tantam vim ho- 
nestatis esse, tantumque eam rebus omnibus prfcstare 
et excellere, ut nullis nec suppUciis nec prajmiis de- 
moveri possit ex eo quod rectum esse decreverit : 
omniaque, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea 
virtutibus iis, quibus a natura essemus ornati, obteri 
posse, [non facilia illa quidem, nec contemnenda] 
(quid enim esset in virtute tantum ?) sed ut hoc ju- 
dicaremus, non esse in his partem maxim.am positam 
aut beate aut secus vivendi. Ad summam, ea, quae 
Zeno aestimanda et sumenda et apta naturae esse 
dixit, eadem illi bona appeUant : vitam autem bea- 
tam illi eam, quae constaret ex iis rebus, quas dixi, 
aut plurimis, aut gravissimis. Zeno autem, quod 
suam, quod propriam speciem habeat, cur appeten- 
dum sit, id solum bonum appeUat : beatam autem 
vitam eam solam, quce cum virtute degatur. 

XXII. Si de re disceptari oportet, nuUa mihi te- 
cum, Cato, potest esse dissensio. NihU est enim, de 
quo aUter tu sentias, atque ego ; modo commutatis 
verbis ipsas res conferamus. Nec hoc iUe non vidit : 
sed verborum magnificentia est et gloria delectatus ; 
qui si ea, qute dicit, ita sentiret, ut verba significant, 
quid inter eum, et vel Pyrrhonem vel Aristonem, 



DE FINIBUS, LiB. IV. Cap. 23. 55 

interesset ? 8in aiitem eos non probabut, quid at- 
tiniiit, ciini iis, quibuscuni re concinebat, verbis dis- 
crepare ? Quid si reviviscant Platonici illi, et dein- 
ceps qui eoruni auditores fueriuit, et tecuni ita lo- 
quantur ? *•*■ Nos, cuni te, 31. Cato, studiosissinium 
pbilosophias, justissinnmi virum, optinumi judicem, 
religiosissimum testem audiremus, admirati sunuis, 
quid esset, cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus 
bonis et malis sentirent ea, ([UcC ab hoc Polemone 
Zeno cognoverat ; nominibus uterentur iis, quaj pri- 
ma specie admirationem, re explicata risum, move* 
rent. Tu autem, si tibi illa probabantur, cur non 
propriis verbis illa tenebas ? Sin te auctoritas com- 
movebat, nobisne omnibus, et Platoni ipsi, nescio 
(piem iUum anteponebas ? priEsertim cum in repu- 
bhca princeps esse velles, ad eamque tuendam, cum 
sunniia tua dignitate, maxime a nobis ornari atque 
instrui posses ? Nobis enim ista quajsita, a nobis 
descripta, notata, prsecepta sunt : omniumque re- 
rumpubUcarum rectiones, genera, status, mutationes, 
leges etiam, et instituta, ac mores civitatum, per- 
scripsimus. Eloquentiae vero, quae et principibus 
maximo ornamento est, et qua te audivimus valere 
phirimum, quantum tibi ex monimentis nostris ad- 
didisses !'' 

Ea cum dixissent, quid tandem talibus viris re- 
sponderes ? Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu 
idem, qui illis orationem dictavisses, vel potius pau- 
lum loci mihi, ut his responderem, dares, nisi et te 
audire nunc mallem, et istis tamen alio tempore re- 
sponsurus essem, tum sciHcet, cum tibi. 

XXI II. Atqui, si verum respondere velles, Cato, 
haec erant dicenda, Non eos tibi non probatos, tantis 
ingeniis homines, tantaque auctoritate ; sed te ani- 
madvertisse, quas res illi propter antiquitatem parum 
vidissent, eas a Stoicis esse perspectas ; eisdemque de 
rebus hos tmii acutius disseruisse, tum sensisse gra- 
vius et fortius, quippe qui primum valetudinem bo- 



5^ DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 24. 

nam expetendam negent esse, eligendam dicant, non 
quia sit bonum valere, sed quia sit non nihilo aesti- 
niandum ; neque tamen pluris, quam illis videatur, 
qui illud non dubitent bonum dicere. Hoc vero te 
ferre non potuisse, quod antiqui illi, quasi burbati, 
ut nos de nostris solemus dicere, crediderint, ejus, 
qui honeste viveret, si idem et bene valeret, bene 
audiret, copiosus esset, optabiliorem fore vitam, me- 
liorenuiue et magis expetendam, quam illius, qui, 
aeque vir bonus, multis modis esset, ut Ennii Alc- 
maeo, 

" Circumventus morbo, exsilio, atque inopia." 

111 i igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam 
vitam putant, praestantiorem, beatiorem. Stoici autem 
tantummodo prasponendam in seligendo, non quo 
beatior ha^c vita sit, sed quod ad naturam accommo- 
datior ; et, qui sapientes non sint, omnes agque mi- 
seros esse. Stoici hyec videlicet viderunt, (illos autem 
id fugerat superiores) qui arbitrabantur, homines 
sceleribus et parricidiis inquinatos nihDo miseriores 
esse, quam eos, qui, cum caste et integre viverent, 
nondum perfectam illam sapientiam essent consecuti. 

Atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti 
solent, dissimillimas proferebas. Quis enim ignorat, 
si plures ex alto emergere velint, propius fore eos 
quidem ad respirandum, qui ad summam jam aquam 
appropinquant, sed nihilo magis respirare posse, 
quam eos qui sunt in profundo ? Nihil ergo adjuvat 
procedere, et progredi in virtute, quo minus miser- 
rimus sis, antequam ad eam perveneris, quoniam in 
aqua nihil adjuvat ; et quoniam catuli, qui jam di- 
specturi sunt, caeci aeque et ii qui modo nati ; Plato- 
nem quoque necesse est, quoniam nondum videbat 
sapientiam, aeque ca?cum animo ac Phalarim fuissc. 

XXIV. Ista similia non sunt, Cato; in quibus 
quamvis multum processeris, tamen illud in eadem 
causa est, a quo abesse velis, donec evaseris. Nec 



DE FINIBUS, LiB. IV. Cap. 24. 67 

enim ille respirat, ante quam emersit ; et catuli aeque 
ca?ci priusquaiu dispexerunt, ac si ita futuri semper 
essent. Illa sunt similia: hebes acies est cuipiam 
oculorum : corpore alius languescit : hi, curatione 
adliibita, levantur in dies : alter valet plus quotidie : 
alter videt Hi similes sunt onmibus, qui virtuti 
student; levantur vitiis, levantur erroribus: nisi 
forte censes Ti. Gracchum patrem non beatiorem 
fuisse, quam tilium, cum alter stabilire rempublicam 
studuerit, alter evertere. Nec tamen ille erat sapiens : 
quis enim hoc ? aut quando ? aut ubi ? aut unde ? 
sed, quia studebat laudi et dignitati, multum in vir- 
tute processerat. Conferam autem avum tuum, Dru- 
sum, cum C. Graccho ejus fere tequali. Qu® hic 
reipubhcsB vulnera imponebat, eadem ille sanabat. 
Sed nihil est, quod tam miseros faciat, quam impietas 
et scelus. Ut jam omnes insipientes sint miseri (quod 
profecto sunt), non est tamen asque miser, qui patriae 
consulit, et is qui illam exstinctam cupit. Levatio 
igitur vitiorum magna fit iis, qui habent ad virtutem 
progressionis aliquantum. 

Vestri autera progressionem ad virtutem iieri 
aiunt ; levationem vitiorum fieri negant. At, quo ni- 
tantur homines acuti argumento ad probandum, 
operaB pretium est considerare. Quarum, inquit, ar- 
tium summa crescere potest, earum etiam contraria- 
nmi summa poterit augeri : ad virtutis autem sum- 
mam accedere nihil potest; ne vitia quidem igitur 
crescere poterunt, quaB sunt virtutum contraria. 
Utnim igitur tandem perspicuis dubia aperiuntur, an 
dubiis perspicua tolluntur? Atqui hoc perspicuum 
est, vitia aUa in ahis esse majora : illud dubium, ad 
id, quod summum bonum dicitis, ecquaenam fieri 
possit accessio. Vos autem, cum perspicuis dubia 
dtb3ads illustrare, dubiis perspicua conamini tollere. 

Itaque eadem ratione, qua sum paulo ante usus, 
haerebitis. Si enim propterea vitia aha aliis majora 
non sunt, quia ne ad finem quidem bonorum eum, 



58 DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 25. 

qiiem vos facitis, quidquam potest accedere; quo- 
niam perspicuum est, vitia non esse omnium paria, 
finis bonorum vobis mutandus est. Teneanms enim 
illud necesse est, cum consequens ali(pu)d falsum sit, 
illud, cujus id consequens sit, non posse esse verumo 
XXV. QucB est igitur causa istarum angustia- 
rum? Gloriosa ostentatio in constituendo summo 
bono. Cum enim, quod honestum sit, id solum bo- 
num esse coniimiatur, tollitur cura valetudinis, dili- 
gentia rei familiaris, administratio reipublicje, ordo 
gerendorum negotiorum, oHicia vita? : ipsum denique 
illud honestum, in quo uno vultis esse omnia, dese- 
rendum est: quas diligentissime contra Aristonem 
dicuntur a Chrysippo. Ex ea difficultate illae falla- 
ciloquae (ut ait Accius) malitiae natae sunt. Quod 
enim sapientia, ubi pedem poneret, non habebat, 
sublatis officiis omnibus ; officia autem toUebantur, 
delectu omni et discrimine remoto (quae enim esse 
poterant, rebus omnibus sic exaequatis, ut inter eas 
nihil interesset ? ) ex his angustiis ista evaserunt de- 
teriora, quam Aristonis. Illa tamen simplicia : vestra 
versuta. Roges enim Aristonem, bonane ei videantur 
haec, vacuitas doloris, divitias, valetudo ? neget. Quid, 
quae contraria sunt his, malane ? nihilo magis. Ze- 
nonem roges : respondeat totidem verbis. Admiran- 
tes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere 
possimus, si nihil interesse nostra putemus, valea- 
mus, aDgrine simus ; vacemus, an cruciemur dolore ; 
frigus, famem propulsare possimus, necne possimus ? 
Vives, inquit Aristo, magnifice, atque prasclare : 
quod erit cumque visum, agens, nunquam angere, 
nunquam cupies, nunquam timebis. Quid Zeno? 
Portenta hccc esse dicit, nec ea ratione uUo modo 
posse vivi ; sed difFerre inter honestum et turpe, ni- 
mium quantum, nescio quid inmiensum : inter cae- 
teras res nihil omnino interesse. Idem adhuc : (audi 
reliqua, et risum contine, si potes.) IVIedia illa, in- 
quit, inter quae nihil interest, tamen ejusmodi sunt, 



DE FIMBUS, Lin. IV. Cap. 26. 59 

ut eonim alia cligenda sint, alia rejicienda, alia om- 
nino negligendu : lioc est, ut eonini ulia velis, alia 
nolis, alia non cures. At modo dixeras, nihil in his 
rebus esse, quod interesset. Et nunc idem dico, in- 
quies, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse. 

XXVI. Quis istuc, qua?so, nesciebat ? Verum 
audiamus. Ista, inquit, qua? dixisti, valere, locuple- 
tem esse, non dolere, bona non dico, sed dicam (ir«ce 
7rpo»]y/x£vof, Ijatine autem producta : (sed praposita, 
aut praecipua malo : sic tolerabilius, et mollius.) Illa 
autem, egestatem, morbum, dolorem, non appello 
mala, sed, si libet, rejectanea. Itaque illa non dico 
me expetere, sed legere: nec optare, sed sumere: 
contraria autem non fugere, sed quasi secernere. 
Quid ait Aristoteles, reliquique Platonis alumni ? 
8e omnia, qua? secundum naturam sint, bona appel- 
lare ; quae autem contra, mala. Videsne igitur, Ze- 
nonem tuum cum Aristone verbis consistere, re dis- 
sidere ; cum Aristotele et illis re consentire, verbis 
discrepare ? Cur igitur, cum de re conveniat, non 
maiimus usitate loqui ? Aut doceat, paratiorem me 
ad contemnendam pecuniam fore, si iUam in rebus 
praepositis, quam si in bonis, duxero : fortioremque 
iii patiendo dolore, si eum asperum et difficilem per- 
pessu, et contra naturam esse, quam si malum 
dixero. 

Facete M. Piso, familiaris noster, et alia multa, 
et hoc loco Stoicos irridebat. Quid enim ? aiebat ? 
bonum negas esse divitias, pragpositum esse dicis. 
Quid adjuvas ? avaritiamne minuis ? quod si verbum 
sequimur, primum longius verbum, prcepositum^ 
quam bonum. NihD ad rem. Ne sit sane : at certe 
gravius : nam, bonum ex quo appellatum sit, nescio : 
praspositum, ex eo (credo) quod praeponatur aliis. Id 
mihi magnum videtur. Itaque dicebat plus tribui 
divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, 
quam ab Aristotele, qui bonum esse divitias fatere- 
tur ; sed nec magnum bonum, et prae rectis honestis- 



GO DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 27. 

que contemnendum ac despiciendum, nec magnopere 
expetendum. Omninoque de onmibus istis verbis a 
Zenone mutatis, ita disputabat ; et quae bona nega- 
rentur esse ab eo, et qua? mala, illa laetioribus no- 
minibus ab eo appellari, quam a nobis, haec tristio- 
ribus. 

XXVII. Piso igitur hoc modo, vir optimus, tui- 
que (ut scis) amantissimus. Nos, paucis ad haec ad- 
ditis, finem faciamus aliquando : longum est enim ad 
omnia respondere, quae a te dicta sunt. Nam, ex 
iisdem verborum praestigiis, et regna nata vobis sunt, 
et imperia, et divitiae, et tantae quidem, ut omnia, 
quae ubique sint, sapientis esse dicatis. Solum prae- 
terea formosum, solum liberum, solum civem : stul- 
torum omnia contraria, quos etiam insanos esse vul- 
tis. Haec TiocpaBo^a illi, nos admirabilia dicamus. 
Quid autem habent admirationis, cum prope accesse- 
ris ? Conferam tecum, quam cuique verbo rem sub- 
jicias : nulla erit controversia. Omnia peccata paria 
dicitis. Non ego tecum jam ita loquar, ut iisdem his 
de rebus, cum L. Murjenam, te accusante, defende- 
rem. Apud imperitos tum illa dicta sunt : aliquid 
etiam coronae datum : nunc agendum est subtiHus. 
Peccata paria, quonam modo ? Quia nec honesto 
quidquam honestius, nec turpi turpius. Perge porro : 
nam de isto magna dissensio est. Illa argumenta pro- 
pria videamus, cur omnia peccata sint paria. Ut, in- 
quit, in fidibus plurimis, si nulla earum ita contenta 
numeris sit, ut concentum servare possit, omnes 
aeque incontentae sunt ; sic peccata, quia discrepant, 
aeque discrepant: paria sunt igitur. Hic ambiguo 
ludimur. ^que enim contingit omnibus lidibus, ut 
incontentae sint : illud non continuo, ut aeque incon- 
tentae. CoUatio igitur ista te nihil juvat : nec enim, 
omnes avaritias si aeque avaritias esse dixerimus, se- 
quitur etiam ut aequas esse dicamus. 

Ecce aliud simile dissimile. Ut enim, inquit, gu- 
bernator aeque peccat, si palearum navem evertit, et si 



DE FINIBUS, LiB. IV. Cap. 28. Gl 



auri ; item seque peccat, qui parentem, et qui ser- 
vaim, injuria verberat. Hic non videre, cujus generis 
onus navis vehat, ad gubernatoris artem nihil perti- 
nere ; ita-que, aurum paleamve portet, ad bene aut 
ad male gubernandum, nihil interesse ? At quid in- 
ter parentem et servuhmi intersit, intelligi et potest 
et debet. Ergo in gubernando nihil, in officio pluri- 
mum interest, quo in genere peccetur : et, si, in ipsa 
gubernatione, neghgentia est navis eversa, majus est 
peccatum in auro quam in palea. Omnibus enim 
artibus volumus attributam esse eam, quae commu- 
nis appellatur prudentia ; quam omnes, qui cuique 
artificio prjesunt, debent habere. Ita ne hoc modo 
paria quidem peccata sunt. 

XXV^III. Urgent tamen, et nihil remittunt. 
Quoniam, inquiunt, omne peccatum imbecillitatis et 
inconstantitE est, hgec autem vitia in omnibus stultis 
.Tque magna sunt ; necesse est paria esse peccata. 
Quasi vero aut concedatur, in omnibus stultis aeque 
magna esse vitia, et eadem imbeciUitate et incon- 
stantia li. Tubulum fuisse, qua illum, cujus is con- 
demnatus est rogatione, P. Scsevolam ; et quasi nihil 
inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit ; 
ut, quo hae majores minoresve sint, eo, quse peccen- 
tur in his rebus, aut majora sint aut minora. 

Itaque (jam enim concludatur oratio) hoc uno vitio 
maxime mihi premi videntur tui Stoici, quod se posse 
putant duas contrarias sententias obtinere. Quid enim 
est tam repugnans, quam eumdem dicere, quod ho- 
nestum sit, solum id bonum esse, qui dicat, appeti- 
tionem rerum ad vivendum accommodatarum a na« 
tura profectam ? Ita, cum ea volunt retinere quae 
superiori sententiag conveniunt, in Aristonem inci- 
dunt : cum id fugiunt ; re eadem defendunt, quse 
Peripatetici ; verba tenent mordicus, quae rursus 
dum sibi eveUi ex ore nolunt, horridiores evadunt, 
asperiores, duriores, et oratione et moribus. 

Quam illorum tristitiam atque asperitatem fu - 

iPhilos,) VOL, III. G 



C2 DE FINIBUS, Lib. IV. Cap. 28. 

giens Pariffitius, nec acerbitatem sententiarum, nec 
cUsserendi spinas, probavit : fuitque in altero genere 
mitior, in iUtero illustrior ; semperque habuit in ore 
Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Tlieophrastum, 
Dica^archum, ut ipsius scripta declarant : quos qui- 
dem tibi studiose et diligenter tractandos magnopere 
censeo. Sed, quoniam advesperascit, et mihi ad vil- 
lam revertendum est, nunc quidem hactenus : verum 
hoc idem Sccpe faciamus. Nos vero, inquit ille : nam 
quid possumus facere meHus ? et hanc quidem pri- 
mam exigam a ..e operam, ut audias me, quae a te 
dicta sunt, refellentem. Sed memento, te, qua? nos 
sentiamus, omnia probare, ni quod verbis ahter uta- 
mur : mihi autem vestrorum nihil probari. Scrupu- 
lum, inquam, abeunti: sed videbimus. Quae cum 
essent dicta, discessimus. 



M. TULLII CICERONIS, 

DE 

FINIBUS BONORUM 
ET MALORUM, 

AD 

BRUTUxM, 
LIBER QUINTUS. 



I. CuM audivissem Antiochum, Brute, ut sole- 
bat, cuni M. Pisone, in eo gymnasio, quod Ptole- 
maBum vocatur, unaque nobiscuni Q. frater, et T. 
Pomponius, et L. Cicero, frater noster, cognatione 
patruelis, amore gemianus ; constituimus inter nos, 
ut ambulationem postmeridianam conficeremus in 
Academia, maxime quod is locus ab omni turba id 
temporis vacuus esset. Itaque ad tempus ad Pisonem 
omnes. Inde vario sermone sex illa a Dipylo stadia 
confecimus. Cum autem venissemus in Academiae 
non sine causa nobilitata spatia, solitudo erat ea, 
quam volueramus. 

Tum Piso, Naturane nobis hoc, inquit, datum 
dicam, an errore quodam, ut, cum ea loca videamus, 
in quibus memoria dignos viros acceperimus multum 
esse versatos, magis moveamur, quam siquando eo- 



C4 DE FINIBUS, Ltb. V. Cap. 2. 

rum ipsonim aut facta audiamus, aut scriptum ali- 
quod legamus ? velut ego nunc moveor. Venit enim 
mihi Platonis in mentem, quem accepimus primum 
hic disputare solitum ; cujus etiam illi hortuli pro- 
pinqui non memoriam solum milii afterunt, sed ip- 
suni videntur in conspectu meo ponere. Hic Speu- 
sippus, hic Xenocrates, hic ejus auditor Polemo, 
cujus illa ipsa sessio fuit, quam videmus. Equidem 
etiani curiam nostram,(IIostiliam dico, non hanc no- 
vam, qu?e mihi nnnor esse videtur, posteaquam est 
major) solebam, intuens, Scipionem, Catonem, Lae- 
lium, nostrum vero in primis avum, cogitare. Tanta 
vis admonitionis inest in locis, ut non sine causa ex 
his memoriae ducta sit disciplina. 

Tum Quintus, Est plane, Piso, ut dicis, inquit : 
nam me ipsum huc modo venientem convertebat ad 
sese Coloneus ille locus, cujus incola Sophocles ob 
oculos versabatur ; quem scis quam admirer, quam- 
que eo delecter. Me quidem ad altiorem memoriam 
OEdipodis huc venientis, et illo mollissimo carmine, 
quaenam essent ipsa haec loca, requirentis, species 
quasdam commovit, inanis scilicet, sed commovit 
tamen. 

Tum Fomponius, At ego, quem vos, ut detlitum 
Epicuro, insectari soletis, sum multum equidem cum 
Phgedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri hor- 
tis, quos modo practeribamus :, sed, veteris proverbii 
admonitu, vivorum meniini : nec tamen Epicuri li- 
cet obUvisci, si cupiam ; cujus imaginem non modo 
in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et in 
annuHs, habent. 

II. Hic ego, Pomponius quidem, inquam, noster 
jocari videtur, et fortasse suo jure. Ita enim Athenis 
se collocavit, ut sit pasne unus ex Atticis, ut id etiam 
cognomen videatur habiturus. Ego autem tibi, Piso, 
assentior, usu hoc evenire, ut acrius aliquanto et at- 
tentius de claris viris, locorum admonitu, cogitemus. 



DE FINIBUS, LiD. V. Cap. 2. 65 

Scis cnini nie qiKxlam tempore IMetapontum venisse 
tecum, nec ad hospitem ante divertisse, quam Pytha- 
gorae ipsum illum locum, ubi vitam ediderat, sedem- 
que, viderim. Hoc autem tempore, etsi multa in 
onmi parte ^Vthenarum sunt in ipsis locis indicia 
sunmiorum virorum ; tamen ego Dla moveor exedra. 
IModo enim tiiit Charmadas, quem videre videor (est 
enini nota imago) : a sedeque ipsa, tanti ingenii 
magnitudine orbata, desiderari illam vocem puto. 

Tum Piso, Quoniam igitur aliquid omnes, quid 
Lucius noster, inquit ? an eum locum libenter invisit, 
ubi Demosthenes et yEschines inter se decertare soliti 
sunt ? suo enim quisque studio maxime ducitur. Et 
ille, cum erubuisset, Noli, inquit, ex me quccrere, 
qui in Phalericum etiam descenderim ; quo in loco 
iu\ Huctum aiunt declamare solitum Demosthenem, 
ut fremitum assuesceret voce vincere. JModo etiam 
pauJum ad dextram de via declinavi, ut ad Periclis 
sepulcrum accederem : quamquam id quidem infini- 
tum est in hac urbe : quacumque enim ingredimur, 
in aliquam historiam vestigium ponimus. 

Tum Piso, Atqui, Cicero, inquit, ista studia, si 
ad imitandos summos viros spectant, ingeniosorum 
sunt : sin tantummodo ad indicia veteris memoria^ 
cognoscenda, curiosorum. Te autem hortamur omnes 
(currentem quidem, ut spero), ut eos, quos novisse 
vis, etiam imitari velis. Hic ego, Etsi facit hic qui- 
dem, inquam, Piso, (ut vides) ea quae praecipis ; 
tamen mihi grata est hortatio tua. Tum ille amicissi- 
me, ut solebat, Nos vero, inquit, omnes omnia ad 
hujus adolescentiam conferamus, in primisque ut ali- 
quid suorum studiorum philosophias quoque imper- 
tiat, vel ut te imitetur, quem amat; vel ut illud 
ipsum, quod studet, facere possit ornatius. Sed 
utrum hortandus es nobis, Luci, inquit, an etiam 
tua sponte propcnsus es ? Milii quidem Antiochum, 
quem audis, satis belle videris attendere. Tum ille 
tiniide, vel potius verecunde, Facio, inquit, equidem : 

G 3 



66 DE FINIBUS, Lib. V. Cap. 3. 

sed audistine modo de Channada ? Rapior illuc : 
revocat autem Antiochus : nec est praeterea, quem 
audia\iuis. 

III. Tuni Piso, Etsi hoc, inquit, fortasse non po- 
terit sic abire, cum hic adsit, (me autem dicebat) ta- 
men audebo te ab hac Academia nova ad veterem 
illam vocare ; in qua, ut dicere Antiochum audie- 
bas, non ii soli numerantur, qui Academici vocan- 
tur, Speusippus, Xenocrates, Polemo, Crantor, caete- 
rique, sed etiam Peripatetici veteres, quorum prin- 
ceps Aristoteles, quem, excepto Platone, haud scio 
an recte dixerim principem philosophorum. Ad eos 
igitur converte te, quasso, Ex eorum enim scriptis et 
institutis, cum omnis doctrina HberaUs, omnis histo- 
ria, omnis sermo elegans sumi potest, tum varietas 
est tanta artium, ut nemo, sine eo instrumento, ad 
ullam rem illustriorem satis ornatus possit accedere. 
Ab his oratores, ab his imperatores, ac rerumpubli- 
carum principes, exstiterunt. Ut ad minora veniam, 
mathematici, poetae, musici, medici denique ex hac, 
tamquam ex omnium artium officina, profecti sunt. 

Ad qurE ego, Scis me, inquam, istud idem sentire, 
Piso : sed a te opportune facta mentio est : studet 
enim meiis audjre Cicero, quaenam sit istius veteris, 
quam commemoras, Academiae de finibus bonorum, 
Peripateticommque sententia. Censemus autem te 
facillime id explanare posse, quod et Staseam Nea- 
politanum multos annos habueris apud te, et com-. 
plures jam menses Athenis haec ipsa te ex Antiocho 
videmus exquirere. Et ille ridens, Age, age, inquit, 
(satis enim scite me nostri sermonis principium esse 
voluisti) exponamus adolescenti, si qua forte possu- 
mus. Dat enim id nobis solitudo, quod si quis Deus 
diceret, nunquam putarem, me in Academia, tam- 
quam philosophum, disputaturum. Sed ne, dum 
huic obsequor, vobis molestus sim. Mihi, inquam, 
qui te id ipsum rogavi ? Tum Quintus et Pomponius 
cum idem se veUe dixissent, Piso exorsus est. Cujus 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 4 67 

oratio, attende, qu»so, Brutc, Batisne videatur An- 
tiochi coniplexa esse sententiani ; quani tibi, qui 
iVatreni ejus Aristuni frequenter audieris, niaxinie 
probatani existinio. 8ic est igitur locutus. 

IV. Quan.tus ornatusin Peripateticorum disciplina 
sit, satis est a nie, ut brevissinie potui, paulo ante dic- 
tuni. Sed est forma ejus disciplinae, sicut fere caete- 
ranim, triplex. Una pars est naturae ; disserendi al- 
tera ; vivendi tertia. Natura sic ab iis investigata est, 
ut nulla pars ccclo, niari, terra, (ut poetice loquar) 
pratermissa sit. Quinetiam, cum de rerum initiis 
on-.nique mundo locuti essent, ut multa non modo 
probabili argumentatione, sed etiam necessaria ma- 
thematicorum ratione, concluderent ; maximam ma- 
teriam, ex rebus per se investigatis, ad rerum occul- 
tarum cognitionem attulerunt. 

Persecutus est Aristoteles animantium omnium or- 
tus, >ictus, iiguras; Theophrastus autem stirpium 
naturas, onifiiumque fere rerum, quae e terra gigne- 
rentur, causas atque rationes ; qua ex cognitione faci- 
lior facta est investigatio rerum occultissimarum. 
Disserendique ab iisdem non diale(;tice solum, sed 
etiam oratorie, praecepta sunt tradita : ab Aristotele- 
que principe de singulis rebus in utramque partein 
dicendi exercitatio est instituta, ut non contra omnia 
semper, sicut Arcesilas, diceret, et tamen, ut in onir 
nibus rebus, quidquid ex utraque parte dici posset, 
expromeret. 

Cum autem tertia pars bene vivendi praecepta 
quacreret, ea quoque est ab iisdem, non solum ad 
privat« vitas rationem, sed etiam ad rerumpublica- 
rum rectionem, relata. Omnium fere civit9,tum, non 
Graeciae solum, sed etiam Barbariae, ab Aristotele, 
mores, instituta, disciplinas ; a Theophrasto leges 
etiam, cognovimus. Cumque uterque eorum docuis- 
set, qualem in republica principem esse conveniret, 
pluribus praeterea cum scripsisset, qui esset optimus 
reipublicae status ; hoc amplius Theophrastus, quae 



68 DE FINIBUS, Lib. V. Cap. 6. 

essent in republica inclinationes rerum, et momenta 
temporum, quibus esset moderandum, utcumque res 
postularet. Vitae autem degendae ratio maxime qui- 
dem illis placuit quieta, in contemplatione et cogni- 
tione posita rerum : qupe quia Deorum erat vitce 
simillima, sapiente visa est dignissima ; atcjue his de 
rebus et splendida est eonmi et illustris oratio. 

V. Dc summo autem bono, quia duo genera li- 
brorum sunt, unum populariter scriptum, quod 
s^anspixov appellabant ; alterum limatius, quod in 
commentariis reliquerunt ; non seniper idem dicere 
videntur : nec in summa tamen ipsa aut varietas est 
ulla, apud hos quidem, quos nominavi, aut inter 
ipsos dissensio. Sed cum beata vita qua?ratur, idque 
sit unum, quod philosophia spectare et sequi debeat ; 
sitne ea tota sita in potestate sapientis, an possit aut 
labefactari aut eripi rebus adversis ; in eo nonnun- 
quam variari inter eos et dubitari videtur. Quod 
maxime efficit Theophrasti de beata vita liber, in 
quo multum admodum fortuna? datur. Quod si ita 
se habeat, non possit beatam praestare vitam sapien- 
tia. Haec mihi videtur dehcatior, ut ita dicam, mol- 
liorque ratio, quam virtutis vis gravitasque postulat : 
quare teneamus Aristotelem, et ejus filium Nicoma- 
chum, cujus accurate scripti de moribus hbri dicun- 
tur ilh quidem esse Aristotelis : sed non video, cur 
non potuerit patri similis esse filius. Theophrastum 
tamen adhibeamus ad pleraque, dummodo plus in 
virtute teneamus, quam iUe tenuit, firmitatis et ro- 
boris. 

Simus igitur contenti his : namque horum posteri, 
meliores illi quidem, mea sententia, quam rehqua- 
rum philosophi discipHnarum ; sed ita degenerant, 
ut ipsi ex se nati esse videantur. Primum Theo- 
phrasti Strato physicum se voluit : in quo etsi est 
magnus, tamen nova pleraque, et perpauca de mori- 
bus. Hujus Lysias et oratione locuples, rebus ipsis 
jejunior. Concinnus deinde et elegans hujus Aristo : 



DE FINIBUS, LiB.V. Cap. G. 69 

j^d ea, qua? desideratur a magno philosopho, gravitas 
in eo non fuit : scripta sane et multa et polita ; sed, 
nescio quo pacto, auctoritatem oratio non habet. 

Praetereo multos, in his doctum hominem et sua- 
vem, Hieronymum, quem jam cur Peripateticum 
appellem, nescio. Summum enim bonum exposuit, 
vacuitatem doloris : qui autem de summo bono dis- 
sentit, de tota philosophias ratione dissentit. Crito- 
laus imitari antiquos vokiit ; et quidem est gravitate 
proximus, et redundat oratio. Attamen is quidem in 
patriis institutis manet. Diodorus, ejus auditor, ad- 
jungit ad honestatem, vacuitatem doloris. Hic quo- 
que suus est : de summoque bono dissentiens, dici 
vere Peripateticus non potest. Antiquorum autem 
sententiam Antiodius noster mihi videtur persequi 
diligentissime : quam eamdem AristoteUs fuisse et 
Polemonis docet 

Vl. Facit igitur Lucius noster prudenter, qui au- 
dire de summo bono potissimum velit. Hoc enim 
constituto in philosophia, constituta sunt omnia. 
Nam, cteteris in rebus, sive prsetermissum sive igno- 
ratum est quidpiam, non plus incommodi est, quam 
quanti quajque earum rerum est, in quibus neglec- 
tum est aliquid. Summum autem bonum si igno- 
retur, vivendi rationem ignorari necesse est : ex quo 
tantus error consequitur, ut, quem in portum se re- 
cipiant, scire non possint. Cognitis autem rerum 
finibus, cum intelligitur, quid sit et bonorum extre- 
mum et malorum, inventa vitae via est, conforma- 
tioque onmium officiorum. 

Est igitur, quo quidque referatur : ex quo (id qucd 
omnes expetunt) beate vivendi ratio inveniri et com- 
parari potest. Quod quoniam in quo sit, magna dis- 
sensio est; Carneadea nobis adhibenda divisio est, 
qua noster Antiochus libenter uti solet. Ille igitur 
vidit, non modo quot fuissent adhuc philosophorum 
de summo bono, sed quot omnino esse possent, sen- 



70 DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 7. 

tentise. Negabat igitur uUam esse artem, quce ipsa a 
se prolicisceretur. Etenim semper illud extra est, 
quod arte comprehenditur. Nihil opus est exemplis 
hoc facere longius : est enim perspicuum, nuUam 
artem in se versari, sed esse aliud artem ipsam, aliud 
quod propositum sit arti. Quoniam igitur, ut medi- 
cina valetudinis, navigationis gubcrnatio, sic vivcndi 
ars est prudentia ; neccssc est, eam quoque ab alia 
re esse constitutam et profectam. 

Constitit autem fere inter onines, id, in quo pru- 
dentia versaretur, et quod assequi vellet, aptum et 
accommodatum naturtc esse oportere, et tale, ut ip- 
sum per se invitaret et alliccret appetitum animi, 
quem r>pixr,v Grseci vocant. Quid autem sit, quod ita 
moveat, ita-que a natura in primo ortu appetatur, 
non constat; deque eo est inter philosophos, cum 
summum bonum exquiritur, omnis dissensio. Totius 
enim quaestionis ejus, qua habetur de tinibus bono- 
rum et malorum, cum quaeritur, in his quid sit ex- 
tremum et ultimum, fons reperiendus est, in quo sint 
prima invitamenta naturae. Quo invento, omnis ab 
eo, quasi capite, de summo bono et malo disputatio 
ducitur. 

VII. Yoluptatis aHi primum appetitum putant, 
et primam depulsionem doloris : alii censent pri- 
mum adscitum, doloris vacuitatem, et primum decli- 
natum, dolorem. Ab his ahi, qua? prima secundum 
naturam nominant, proficiscuntur ; in quibus nume- 
rant incolumitatem, conservationemque omnium 
partium, valetudinem, sensus integros, [doloris va- 
cuitatem,] vires, pulchritudinem, caeteraque generis 
ejusdem ; quorum simiha sunt prima in animis, quasi 
virtutum igniculi et seniina. Ex his tribus cum unum 
ahquod sit, quo primum natura moveatur vel ad 
appetendum vel ad repeUendum, nec quidquam om- 
nino, praeter hccc tria, possit esse ; necesse est omnino, 
officium aut fugiendi, aut sequendi, ad corum aliquid 



DE FINIBUS, LiB. V. CAr. 8. 71 

referri ; iit illa pnidentia, quam artem vita? essc 
(liximus, in earuni trium rerum iiliqua versetur, a 
quu totius vita? ducat exordium. 

Ex eo autem, quod statuerit esse, quo primum 
natura moveatur, exsistet etiam recti ratio atque 
lionesti, quie cum uno aliquo ex tribus illis congru- 
ere possit ; ut [aut id] honestum sit, facere omnia 
aut voluptatis causa, etiam si eam non consequare ; 
aut non dolendi, etiam si id assequi nequeas ; aut 
eorum, qua? sccundum naturam, atlipiscendi. Ita fit, 
ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, 
tanta sit in tinibus bonorum nuilorumque dissimili- 
tudo. Alii rursus, iisdcm a principiis, omne officium 
refenmt aut ad voluptatem, aut ad non dolendum, 
aut ad prima illa secundum naturam obtinenda. 

Exjx)sitis jam igitur sex de summo bono senten- 
tiis, trium proximarum hi principes; voluptatis, 
Aristippus ; non dolendi, Hieronymus ; frucndi re- 
bus iis, quas primas secundum naturam esse diximus, 
Carneades, non iUe quidcm auctor, sed defensor, dis- 
serendi causa, fuit. Supcriorcs tres erant, quae esse 
possent : quarum est una sola defensa, eaque vehe- 
menter. Nam voluptatis causa facere omnia, cum, 
etiam si nihil consequamur, tamen ipsum illud con- 
silium ita faciendi, per se expetendum, et honestum, 
et solum bonum sit, nemo dicit. Ne vitationem qui- 
dem doloris ipsam per se quisquam m rebus expeten- 
dis putavit, ne si etiam evitare posset. At vero facere 
omnia, ut adipiscamur quas secundum naturam sint, 
etiam si ea non assequamur, id esse et honestum, et 
solum per se expetendum, et solum bonum, Stoici 
dicunt. 

VIII. Sex igitur hse sunt simplices de summa 
bonorum malorumque sententiae ; duae sine patrono, 
quatuor defensae. Junctse autem et duplices exposi- 
tiones summi boni tres omnino fuerunt: nec vero 
plures, si penitus rerum naturam videas, esse potue- 
runt. Nam aut voluptas adjungi potest ad honesta- 



72 DE FINIBUS, Lib. V. Cap. 8. 

tem, ut Calliphoni Dinomachoque placuit ; aut dolo- 
ris vacuitas, ut Diodoro ; aut prima naturae, ut anti- 
quis : quos eosdem Academicos et Peripateticos no- 
minamus. Sed, quoniam non possunt omnia simul 
dici, haec in praesentia nota esse debebunt, volupta- 
tem semovendam esse ; quando ad majora quaedam, 
ut jam apparebit, nati sumus. De vacuitate doloris 
eadem fere dici solent, quae de vohiptate. Quoniam 
igitur et de voluptate cum Torquato, et de honestate 
(in qua una omne bonum poneretur) cum Catone 
est disputatum ; primum, quae contra voluptatem 
dicta sunt, eadem fere cadunt contra vacuitatem do- 
loris. 

Nec vero alia sunt quasrenda contra Carneadeam 
illam sententiam. Quocumque enim modo summum 
bonum sic exponitur, ut id vacet honestate, nec offi- 
cia nec virtutes in ea ratione, nec amicitiae, constare 
possunt. Conjunctio autem cum honestate vel volup . 
tatis vel non dolendi, id ipsum honestum, quod am- 
plecti vult, efficit turpe. Ad eas enim res referre quae 
agas, quarum una, si quis malo careat, in summo eum 
bono dicat esse ; altera versetur in levissima parte 
naturae ; obscurantis est omnem spiendorem honesta- 
tis, ne dicam inquinantis. 

Restant Stoici, qui, cum a Peripateticis et Acade- 
micis omnia transtulissent, nominibus ahis easdem 
res secuti sunt. Hos contra singulos dici est melius : 
sed nunc, quod agimus : de illis, cum volemus. 

Democriti autem securitas (quae est animi tam- 
quam tranquillitas, quam appellant eu^v/xiav) eo se- 
paranda fuit ab hac disputatione, quia ista animi 
tranquillitas ea ipsa est beata vita. Quaerimus autem, 
non quae sit, sed unde sit. Jam explosae ejectaeque 
sententiae Pyrrhonis, Aristonis, Herilli, quodin hunc 
orbem, quem circumscripsimus, incidere non possunt, 
adhibendas omnino non fuerunt. Nam, cum omnis 
hasc quaestio de finibus, et quasi de extremis bonorum 
et m^orum, ab eo proficiscatur, quod dicimus naturae 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 9. 73 

esse aptum et accommodatuni, quodque ipsum per 
se prinumi appetatur ; hoc totum et ii tollunt, qui, 
in rebus iis, in quibus nihil aut honcstum aut turpe 
sit, negant esse ullam causam, cur aliud alii antepo- 
natur, nec inter eas res quidquam onuiino putant 
interesse : et Ilerillus, si ita sensit, nihil esse bonum, 
pneter scientiam, omnem consilii capiendi causam, 
inventionemque officii, sustulit. 8ic, exclusis senten- 
tiis reliquorum, cum pra^terea nulla esse possit, hajc 
antiquorum valeat, necesse est. 

IX. Ergo, instituto veterum, quo etiam Stoici 
utuntur, liinc capiamus exordium. Omne animal se 
ipsum dihgit, ac, simul ut ortum est, id agit, ut se 
conservet, quod hic ei primus ad omnem vitam tuen- 
dam appetitus a natura datur, se ut conservet, [atque 
ita sit aftectum, ut optime secundum naturam afFec- 
tuni esse possit.] Ilanc initio constitutionem confu- 
sam habet et incertam, ut tantummodo se tueatur, 
qualecumque siu Sed, nec quid sit, nec quid possit, 
nec quid ipsius natura sit, intelligit. Cum autem pro- 
cessit paulum, et quatenus. quidquid se attingat, ad 
seque pertineat, perspicere cuepit, tum sensim incipit 
progredi, seseque agnoscere, et intelligere, quam ob 
causam habeat eum, quem diximus, animi appeti- 
tum : ccrptatque et ea, quae natura? apta sentit, appe- 
tere, et propulsare contiaria. Ergo omni animali illud, 
quod appetit, positum est in eo quod naturae est ac- 
commodatum. Ita fiiiis bonorum exsistit, secundum 
naturam vivere, sic afFectum, ut optime affici possit, 
ad naturamque accommodatissime. 

Quoniam autem sua cujusque animantis natura 
est, necesse est quoque, finem onmium hunc esse, ut 
natura expleatur. Nihil enim prohibet, quadam esse 
et inter se animalibus reliquis, et cum bestiis homini, 
comn\unia, quoniam omnium est natuia communis. 
Sed extrema illa et summa, quae qucEiimus, inter 
animahum genera distincta et dispertita sunt, et sua 
cuique propria, et ad id apta, quod cujusque ratu.a 
desiderat 

( Philos.) VOL. III. H 



74 DE FINIBUS, Lib. V. Cap. 10. 

Quare, cuni clicimus, omnibus animalibus extre- 
mum esse, secundum naturam vivere ; non ita acci- 
piendum est, quasi dicamus, unum esse omnium ex- 
tremum : sed, ut omnium artium recte dici potest 
commune esse, ut in aliqua scientia versentur, scien- 
tiam autem suam cujusque artis esse; sic commune 
animalium oninium secundum naturam vivere, sed 
naturas esse diversas, ut aliud equo sit natura, aliud 
bovi, aliud homini, et tamen in omnibus "summa 
communis ; et quidem non solum in animalibus, sed 
etiam in rebus omnibus iis quas natura alit, auget, 
et tuetur ; in quibus videmus, ea, quae gignuntur e 
terra, multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, 
quag ad vivendum crescendumque valeant, et sua 
genere perveniant ad extremum : ut jam liceat una 
comprehensione omnia complecti ; non dubitemque 
dicere, omnem naturam esse conservatricem sui, id- 
que habere propositum quasi finem et extremum, se 
ut custodiat quam in optimo sui generis statu : ut 
necesse sit, omnium rerum, quae natura vigeant, 
similem esse finem, non eumdem. Ex quo intelligi 
debet, homini id esse in bonis uitimum, secundum 
naturam vivere: quod ita interpretemur, vivere ex 
hominis natura undique perfecta, et nihil requirente. 
Hcec igitur nobis explicanda sunt : sed, si enodatius, 
vos ignoscetis : hujus enim astati, et huic, nunc hoc 
primum fortasse audienti, servire debemus. Ita pror- 
sus, inquam. Etsi ea quidem, qua? adhuc dixisti^ 
quamvis ad astatem recte isto modo* dicerentur. 

X. Exposita igitur, inquit, terminatione rerum 
expetendarum, cur ista se res ita habeat, ut dixi, 
deinceps demonstrandum est. Quamobrem ordiamur 
ab eo, quod primum posui, quod idem reapse primum 
est, ut intelligamus, omne animal se ipsum diligere. 
Quod quamquam dubitationem non habet (est enim 
infixum in ipsa natura, comprehenditur suis cujusque 
sensibus, sic, ut, contra si quis dicere veKt, non au- 
diatuY), tamen, ne quid praetermittamus, rationes. 
quoque, cur hoc ita sit, afFerendas puto. Etsi qui 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. U. 73 

potest intelligi aut cogitari, esse aliquod aninuil, 
quod se oderit ? Res enini concurrent contrarife. 
Nani, cuni appetitus ille aninii aliquid ad se traliere 
ccrperit consulto, quod sibi obsit, quia sit sibi ininii- 
cus : cuni id sua causii faciet ; et oderit se, et simul 
diliget : quod fieri non potest. Neccsse est quidem, 
si quis sibi ipse inimicus est, eum, quas bona sunt, 
niala putare ; bona contra, qua? mala : et quie appe- 
tenda, fugere ; et quaB fugienda, appetere : quae sine 
dubio vitiE sunt eversio. Neque enim, si nonnulli 
reperiuntur, qui aut laqueos aut alia exitia qucerant, 
-aut, ut ille apud Terentium, qui decrevit "• tantisper 
se minus injuritc suo gnato facere," (ut ait ipse) 
*' dum fiat miser," inimicus ipse sibi putandus est. 

iSed alii dolore moventur, alii cupiditate : iracun- 
dia etiani niulti efferuntur ; et, cum in mala scientes 
irruunt, tamen se optime sibi consulere arbitrantur : 
itaque dicunt, nec dubitant : 

'•^ Mihi sic usus est : tibi ut opus est facto, face.*^ 

Velut, qui ipsi sibi bellum indixissent, cruciari dies, 
noctes torqueri vellent : nec vero sese ipsi accusarent 
«b eam causam, quod sese male rebus suis consulu- 
isse dicerent. Eorum enim hac est querela, qui sibi 
cari sunt, seseque diligunt. Quare, quotiescumque 
tlicetur male de se quis mereri, sibique esse inimicus 
atque hostis, vitam denique fugere ; intelligatur aii- 
quam subesse ejusraodi causam, ut ex eo ipso possit 
intelligi, sibi quemque esse carum. Nec vero id satis 
est, neminem esse, qui ipse se oderit : sed illud quo- 
que intelligendum est, neminem esse, qui, quo modo 
se habeat, nihil sua censeat interesse. Tolletur enim 
appetitus aninii, si, ut in iis rebus inter quas nihil 
interest, neutram in partem propensiores sumus, 
item in nobismetipsis, quemadmodum afFecti simus, 
mhil nostra aibitrabim.ur interesse. 

XI. Atque etiam illud, si quis dicere velit, perab- 
^urdum sit : ita diligi a sese quemque, ut ea vis di- 



76 DE FINIBUS, Ltb. V. Cap. 11. 

ligendi ad aliain rem quampiam referatur, non ad 
eum ipsum, qui sese diligat. Hoc cum in amicitiis, 
cum in ofMciis, cum in virtutibus dicitur, quomodo- 
cumque dicitur, intelligi tamen, quid dicatur, potest: 
in nobis autem ipsis ne intelligi quidem, ut propter 
aliam quampiam rem, (verbi gratia, propter volup- 
tatem) nos amemus. Propter nos enim illam, non 
propter eam nosmetipsos, diligimus. 

Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit, 
non modo carum sibi quemque, verum etiam vehe- 
menter carum esse ? quis est enim, aut quotus quis- 
que, cui mors cum appropinquet, 

" Non refugiat timido sanguen, atque exalbescat 
metu ?" 

etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae 
tam valde perhorrescere : quod item est reprehen- 
dendum in dolore. Sed, quia fere sic afficiuntur 
omnes, satis argumenti est, ab interitu naturam ab- 
horrere : idque quo magis quidam ita faciunt, ut 
jure etiam reprehendantur, hoc magis intelligendum 
est, hcTC ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse, 
nisi qua^dam essent modica natura. Nec vero dico 
corum m.etum mortis, qui, quia privari se vita? bonis 
arbitrentur, aut quia quasdam post mortem formi- 
dines extim.escant, aut si metuant, ne cum dolore 
mofiantur, idcirco mortem fugiar.t : in parvis enim 
srcpe, qui nihil eorum cogitant, si quando his hiden- 
tes minamur praccipitaturos alicunde, extimescunt. 
Quinetiam ferae, inquit Pacuvius, 

" Quibus abest ad prascavendum intelligendi as- 
tutia," 

sibi injecto terrore mortis horrescunt. Quis autem de 
ipso sapiente ahter existimat, quin, etiam cum decre- 
verit esse moriendum, tamen discessu a suis, atque 
ipsa relinquenda hice, moveatur ? Maxime autem in 
hoc quidem genere vis est perspicua naturae, cum et 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 12. 77 

inendicitatem nuilti perpctiantur, ut Wvant ; et an- 
gantur appropinquatione niortis confecti honiines se- 
nectute ; et ea perferant, qu;c Plnloctetani videnius 
in fabulis ; qui, cuni cruciaretur non ferendis dolori- 
bus, propagabut tiinien vitani aucupio sagittarum : 

" Configebat tardus celeres, stans volantes," 

ut apud Attium cst, 

••' Pinnanniique contextu corporis tegumenta fa- 
ciebat." 

De hominum genere, aut omnino de animalium, lo- 
quor ; ann arborum et stirpium eadem pacne natura 
sit : sive (ut doctissimis ^'iris visum est) major aliqua 
causa atque divinior hanc vim ingenuit ; sive hoc ita 
fit fortuiui. \'idcamus ea, quae terra gignit, corticibus 
et railicibus vaHda servari ; quod contingit animali- 
bus sensuum distributione, et quadam compactione 
membronmi. Qua quidem de re, quamquam assen- 
rior iis qui hccc omnia regi natura putant, quse si 
natura neghgat, ipsa esse non possint ; tamen conce- 
do, ut, qui de hoc dissentiunt, existiment quod ve- 
lint, ac vel hoc intelligant, si quando naturam homi- 
nis dicam, hominem dicere me : nihil enim hoc dif- 
fert : nam prius poterit a se quisque discedere, quam 
appetitum earum rerum, qua^ sibi conducant, amit- 
tere. Jure igitur gravissimi philosopni initium summi 
boni a natura petiverunt ; et illum appetitum rerum 
ad naturam accommodatarum ingeneratum putave- 
runt omnibus qui continentur ea commendatione na- 
tursB, qua se ipsi diligunt. 

XII. Deinceps vidcndum est, quoniam satisaper- 
tum est, sibi quemque natura esse carum, quae sit 
hominis natura : id est enun, de quo quarimus. 
Atqui perspicuum est, hominem e corpore animoque 
constare, cum primse sint animi partes, secundae cor- 
poris. Deinde id quoque videmus, et ita figura- 
tum corpus, ut excellat aliis, animumque ita consti- 

H 3 



78 DE FINIBUS, Lib. V. Cap. 13. 

tatuni, ut et sensibus instnictus sit, et habeat prse- 
stantiani nientis, cui tota hominis natura pareat, in 
qua sit niirabilis qua^dam vis rationis, et cognitionis, 
et scicntijc, virtutunique omniam. Nam quac corpo- 
ris sunt, ea nec auctoritatem cum animi partibus 
comparandam, et cognitionem habent faciliorem. 
Itaque ab liis ordianuir. 

Corporis igitur nostri partes, totaque figura et for- 
nia et statura, quam aptii ad naturam sit, apparet : 
neque est dubium, quin frons, oculi, aures, et reli- 
qu^c partcs, qualcs propricC sunt hominis, inteUiga- 
tur. Sed certe opus est ea valere, et vigere, et natu- 
rales motus ususquc habere, ut nec absit quid eorum, 
nec aegrum debilitatumve sit : id enim natura desi- 
derat. Est etiam actio qufcdam corporis, qua? mo- 
tus et status naturag congruentes tenet ; in quibus 
si peccetur distortione et depravatione quadam, aut 
motu statuve deformi, ut, si aut manibus ingredia- 
tur quis, aut non ante, sed retro ; fugere plane se 
ipse, et, hominem ex homine exuens, naturam odisse 
videatur. Quamobrem etiam sessiones qusedam, et 
flexi fractique motus, quales protervorum hominum 
aut mollium esse solent, contra naturam sunt : ut, 
etiam si animi vitio id eveniat, tamen in corpore im- 
mutari hominis natura vidcatur. Itaque, e contrario, 
moderati ajquabilesque habitus, affectiones, ususque 
corporis, apta esse ad naturam videntur. 

Jam vero animus non esse solum, sed etiam cu- 
jusdam modi debet esse, ut et omnes partes habeat 
incolumes, et de virtutibus nulla desit. Atqui in 
sensibus est sua cujusque virtus, ut ne quid impe- 
diat, quominus suo sensus quisque munere fungatur 
in iis rebus celeriter expediteque percipiendis, quae 
subjectae sunt sensibus. 

XIII. Animi autem, et ejus animi partis quae 
princeps est, quajque mens nominatur, plures sunt 
virtutes, sed duo prima genera ; unum earum, quae 
ingenerantur suapte natura, appellanturque non vo- 



^ 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 13. 79 

luntarije ; altemm earum, qua?, in voluntate posita?, 
magis proprio nomine appcllari solent ; quarum est 
excellens in animorum laude prjcstantia. Prioris ge- 
neris est docilitas, menu)ria ; quje fere onmia appel- 
lantur uno inj^enii nomine : easque virtutes qui ha- 
bent, ingeniosi vocantur. Alterum auteni genus est 
magnanun verarumque virtutum, quas appellamus 
voluntarias, ut prudentiam, temperantiam, fortitudi- 
nem, justitiam, et reliquas ejusclem generis. 

Et sunmiatim quidem hicc erant de corpore ani- 
moque dicenda ; quibus quasi informatum est, quod 
hominis natura postulet. Ex quo perspicuum est, 
quoniam ipsi a nobis diliganuir, omniaque et in ani- 
mo et in corpore perfecta velimus esse, ea nobis ipsa 
cara esse propter se, et in iis esse ad bene vivendum 
momenta maxima. Nam, cui proposita sit conserva- 
tio sui, necesse est huic partes quoque sui caras esse, 
carioresque, quo perfectiores sint, et magis in suo 
genere laudabiles. Ea enim vita expetitur, quae sit 
animi corporisque expleta virtutibus : in eoque sum- 
numi bonum poni necesse est, quandoquidem id tale 
esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum. 
Quo cognito, dubitari non potest, quin, cum ipsi ho- 
mines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quo- 
que et corporis et animi, et earum rerum quae sunt 
in utriusque motu et statu, sua caritate colantur, et 
per se ipsae appetantur. 

Quibus expositis, facilis est conjectura, ea maxime 
esse expetenda ex nostris, quse plurimum habent 
dignitatis : ut optima cujusque partis, quae per se 
expetatur, virtus sit expetenda maxime. Ita fiet, ut 
animi virtus corporis virtuti anteponatur, animique 
virtutes non voluntarias vincant virtutes voluntariae ; 
qua3 quidem proprie virtutes appellantur, multum- 
que excellunt, propterea quod ex ratione gignuntur, 
qua nihil est in homine divinius. Etenim omnium 
rerum, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine 
aniino sunt, aut non multo secus, earum summum 



80 DE FINIBUS, Lin. V. Cap. 14. 

bonum in corpore est ; ut non inscite iUud dictum 
vidcatur in sue, aniniam illi pecudi datam pro salc, 
nc putisceret. 

XIV. Sunt autem bestiae quaedam, in quibus in- 
est aliquid siniile virtutis, ut in leonibus, ut in cani- 
bus, ut in equis ; in quibus non corporum solum 
(ut in suibus), sed etiam animorum aliqua ex parte 
motus quosdam videmus. In homine autem summa 
omnis animi est, et in animo, rationis ; ex qua vir- 
tus est, quae rationis absolutio delinitur ; quam. etiam 
atque etiam explicandam putant. 

Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio 
qua^dam et perfectio est, non dissimilis animantium. 
Itaque et vivere vitem, et mori, dicimus ; arborem- 
que et novellam, et vetulam, et vivere, et senescere. 
Ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et 
apta quaedam ad naturam [aptare,] et aliena; ea- 
rumque augendarum et alendarum quamdam cultri- 
cem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae 
circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculetur, 
ut, quo natura feret, eo possint ire ; ut ipsae vites, si 
loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fa- 
teantur. Et nunc qviidem, quod eam tuetur, ut de 
vite potissimum loquar, est id extrinsecus : in ipsa 
enim parum magna vis est, ut quam optime se ha- 
bere possit, si nulla cultura adhibeatur. 

At vero si ad vitem sensus accesserit, ut appetitum 
quemdam habeat, et per se ipsa moveatur, quid fac- 
turam putas ? an ea, quae per vinitorem antea con- 
sequebatur, et per se ipsa curabit ? Sed videsne ac- 
cessuram ei curam, ut sensus quoque suos, eorumque 
omnium appetitum, et, si qua sint ei membra ad- 
juncta, tueatur ? Sic, ad illa quas semper habuit, 
junget ea quae postea accesserint : nec eumdem finem 
habebit, quem cultor ejus habebat : sed volet secun- 
dum eam naturam, quae postea ei adjuncta sit, vi- 
vere. Ita similis erit finis boni, atque antea fuerat, 
nec idem tamen : non enim jam stirpis bonum quae- 



DE FINIBl S, LiB. V. Cap. 15. 01 

rct, sed aninialis. Quod si non sensus modo ei sit 
diitus, veruni etiam animus liominis, non necesse est 
et illa pristina manere, ut tuenda ? et, inter liiec, 
multo esse cariora, qua? accesserint ? animique opti- 
mam quamque partem carissimam ? in eaque exple- 
tione naturac summi boni tinem consistere, cum longe 
nmltumque prjrstet mens atque ratio ? Sic et extre- 
mum onmium appetendorum, [atque] ductum a pri- 
mii commendatione natura?, multis gradibus adscen- 
dit, ut ad sunmium perveniret ; quod cunmlatur ex 
integritate corporis, et ex mentis ratione perfecta. 

X^". Cum igitur ea sit, quam exposui, forma na- 
turae ; si, (ut initio dixi) simul atque ortus esset, se 
quisque cognosceret, judicareque posset, quaB vis et 
totius esset naturae et partium singularum, continuo 
Tideret, quid esset hoc, quod quajrim.us, omnium 
rerum, quas expetimus, summum et ultimimi ; nec 
ulla in re peccare posset. Nunc vero a primo quidem 
mirabiliter occulta natura est ; nec perspici nec co- 
gncsci potest. Progredientibus autem setatibus, sen- 
sim, tardeve potius quasi nosmet ipsi cognoscimus. 
Itaque iUa prima commendatio, quae a natura nostri 
facta est, nobis obscura et incerta est : primusque 
appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque in- 
tegri esse possimus. Cum autem dispicere ccepimus, 
et sentire, quid simus, et quid animantibus caeteris dif- 
feramus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus. 

Quam similitudinem videmus in bestiis, quae pri- 
mo, in quo loco natcE sunt, ex eo se non commovent : 
deinde suo quaeque apnetitu movetur. Serpere angui- 
culos, nare anaticulas, evolare merulas, cornibus uti 
"sddemus boves, nepas aculeis : suam denique cuique 
naturam esse ad vivendum ducem. Quas similitudo 
in genere etiam humano apparet. Parvi enim primo 
ortu sic jacent, tamquam omnino sine animo sint. 
Cum autem paulum firmitatis accesserit, et animo 
utuntur et sensibus : connitunturque, ut sese erigant, 
et manibus utantur ; et cos agnoscunt, a quibus edu- 



82 DE FINIBUS, Lin. V. Cap. 16. 

cantur: deinde {cqualibus delectantur, libenterque 
se cum his congregant, dantque se ad ludenduni : 
fabellarunique auditione ducuntur : deque eo, quod 
ipsis superat, aliis gratiticari volunt : aniniadvertunt- 
que ea, qucC donii liunt, curiosius ; incipiuntque 
commentari aliquid, et discere : et eorum, quos vi- 
dent, volunt non ignorare nomina : quibusque rebus 
cum a^qualibus decertant, si vincunt, efFerunt se lae- 
titia ; victi debilitantur, animosque demittunt. Quo- 
nmi, sine causa, tieri niliil putandum est. 

Est enim naturti sic generata vis hominis, ut ad 
omnem virtutem percipiendam facta videatur : ob 
eamque causam parvi virtutum simulacris, quarum 
in se habent semina, sine doctrina, moventur. Sunt 
enim prima elementa naturaj ; quibus auctis, virtu- 
tis quasi carmen efficitur. Nam, cum ita nati facti- 
que simus, ut et agendi aliquid, et diligendi aliquos, 
et liberalitatis, et referendae gratiaj, principia in no- 
bis contineremus, atque ad scientiam, prudentiam, 
fortitudinemque aptos animos haberemus, a contra- 
riisque rebus alienos ; non sine causa eas, quas dixi, 
in pueris virtutum quasi scintillulas, videmus, e qui- 
bus accendi philosophi ratio debet, ut eam, quasi 
Deum, ducem subsequens, ad naturae perveniat ex- 
tremum. Nam (ut sa?pe jam dixi) in infirma actate, 
imbecillaque mente, vis naturae per caliginem cerni- 
tur. Cum autem progrediens confirmatur animus, 
agnoscit ille quidem naturas vim, sed ita, ut progredi 
possit longius, per se sit tamen inchoata. 

XVI. Intrandum est igitur in rerum naturam, et 
penitus, quid ea postulet, pervidendum. Aliter enim 
nosmetipsos nosse non possumus ; quod pracceptum, 
quia majus erat quam ut ab homine videretur, id- 
circo assignatum est Deo. Jubet igitur nos Pythius 
Apollo "■ noscere nosmetipsos." Cognitio autem hacc 
est una, ut vim nostri corporis animique norimus, 
sequamurque eam vitam, quae rebus ipsis perfruatur. 
Quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 17- 83 

ut ea, quae dixi, qiiam perfectissima a natura habe- 
remus ; confitendum est, cum id adepti sinuis quod 
appetitum sit, in eo quasi ultimo consistere naturam, 
atque id esse summum bonum ; quod certe univer- 
sum sua sponte ipsum expeti, et propter se, necesse 
est, quoniam ante demonstratimi est, etiam singulas 
ejus partes esse per se expetendas. 

In enumerandis autem corporis commodis, siquis 
pra^tennissam a nobis voluptatem putabit, in aliud 
tempus qua^stio diftcratur. Utrum enim sit voluptas 
in iis rebus quas primas secundum naturam esse 
diximus, nccne sit, ad id quod agimus, nihil interest. 
iSi enim (ut mihi quidem videtur) non explet bona 
naturcT vohiptas, jure prajtermissa est. Sin est in ea 
(quod quidam volunt), nihil impedit nostram hanc 
comprehensionem summi boni. Qua? enim constituta 
sunt prima natura?, ad ea si voluptas accesscrit, 
unum aliquod accesserit commodum corporis ; neque 
eam constitutionem summi boni, quae est proposita, 
mutaverit. 

X^^^II. Et adhuc quidem ita nobis progressa ra- 
tio est, ut ea duceretur omnis a prima commenda- 
tione natune. Nunc autem aliud jam argum.entandi 
sequamur genus, ut non solum quia nos diligamus, 
sed quia cujusque partis naturge et in corpore et in 
animo sua [quaeque] vis sit, idcirco in his rebus 
[summa,] nostra sponte moveamur. Atque, ut a cor- 
pore ordiar, videsne, ut, si qua in membris prava 
aut debilitat^ aut imminuta sint, occultent homines ? 
ut etiam contendant, et elaborent, si eflicere possint, 
ut aut non appareat corporis vitium, aut quam mini- 
mum appareat ? multosque etiam dolores, curationis 
causa, perferant ? ut, si ipse usus membrorum non 
modo non major, verum etiam minor futurus sit, 
eorum tamen species ad naturam revertatur. Etenim, 
cum omnes natura totos se expetendos putent, nec id 
ob aliam rem, sed propter ipsos; necesse est ejus 



84 DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 18. 

etiam partes propter se expeti, quod universum prop- 
ter se expetatur. 

Quid ? in niotu et in statu corporis nihilne est, 
quod aniniadvertendum esse ipsa natura judicet? 
quemadmodum quis ambulet, sedeat, qui ductus 
oris, qui vultus in quoque sit : nihilne est in his re- 
bus, quod dignum libero, aut indignum, esse duca- 
mus ? Nonne odio dignos multos putamus, qui quo- 
dam mctu aut statu videntur naturae legem et mo- 
dum contemsisse ? Et, quoniam haec deducuntur de 
corpore, quid est, cur non recte pulchritudo etiam 
ipsa propter se expetenda ducatur ? Nam si pravita- 
tem imminutionemque corporis, propter se fugien- 
dam putamus, cur non etiam, ac fortasse magis, 
propter se formae dignitatem sequamur ? Et, si tur- 
pitudinem fugimus in statu et motu corporis, quid 
est, cur pulchritudinem non sequamur ? Atque etiam 
valetudinem, vires, vacuitatcm doloris, non propter 
utiHtatem sokun, sed etiam ipsas propter se expete- 
mus. Quoniam enim natura suis omnibus expleri 
partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum ex- 
petit, qui est maxime e natura ; quas tota perturba- 
tur, si aut aegrum corpus est, aut dolet, aut caret 
viribus. 

XVIII. Videamus animi partes, quarum est 
adspectus iUustrior ; quae quo sunt excelsiores, eo 
dant clariora indicia naturae. Tantus est igitur inna- 
tus in nobis cognitionis amor et scientiae, ut nemo 
dubitare possit, quin ad eas res hominnm natura, 
nuUo emolumento invitata, rapiatur. Videmusne, ut 
pueri ne verberibus quidem a contemplandis re- 
bus perquirendisque deterreantur ? ut pulsi requi- 
rant, et ahquid scire se gaudeant ? ut ahis narrare 
gestiant ? ut pompa, ludis, atque ejusmodi specta- 
culis teneantur, ob eamque rem vel famem et sitim 
perferant ? Quid vero ? qui ingenuis studiis atque 
artibus delectantur, nonne videmus eos nec valetudi- 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 19. 85 

nis nec rci familiaris habere rationem ? omniaque 
perpeti, ipsa cognitione et scientia captos ? et cum 
maximis curis et laboribus compensare eam, quam 
ex discendo capiant, voluptatem ? 

]\lihi quidem Homerus hujusmodi quiddam vi- 
disse videtur in iis quae de Sirenum cantibus finxerit : 
neque enmi vocuili suavitate videntur, aut novitate 
quadam et varietate cantandi, revocare eos solitae, 
qui pra^tervehebantur, sed quia multa se scire pro- 
iitebantur ; ut homines ad earum saxa discendi cu- 
piditate adhaerescerent. Ita enim invitant Ulyssem : 
(nam verti, ut quaedam Homeri, sic istum ipsum 
locum.) 

'' O decus Argolicum ! quin puppim flectis, Ulysse, 
Auribus ut nostros possis agnoscere cantus ? 
Nam nemo haec unquam est transvectus ccerula 

cursu, 
Quin prius adstiterit, vocum dulcedine captus ; 
Post, variis avido satiatus pectore musis, 
Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras. 
Nos grave certamen beUi, clademque tenemus, 
Graecia quam Trojae divino numine vexit ; 
Omniaque e latis rerum vestigia terris." 

Vidit Homerus, probari fabulam non posse, si can- 
tiuncuhs tantus vir irretitus teneretur. Scientiam 
pollicentur, quam. non erat mirum sapientiae cupido 
patria esse cariorem. Atque omnia quidem scire, cu- 
juscumque modi sint, cupere, curiosorum ; duci ve- 
ro majorum rerum contemplatione ad cupiditatem 
scientiae, summorum virorum est putandum. 

XIX. Quem enim ardorem studii censetis fuisse 
in Archimede, qui, dum in pulvere quaedam descri- 
bit attentius, ne patriam quidem captam esse sense- 
rit ? quantum Aristoxeni ingenium consumtum vi- 
demus in musicis ? quo studio Aristophanem puta- 
mus aetatem in literis duxisse ? Quid de Pythagora, 

{PhUos.) VOL. III. I 



86 DE FINIBUS, Lib. V, Cap. 19. 



qiiid de Platone aut Democrito, loqiiar, a quibus, 
propter discendi cupiditatem, videmus ultimas terras 
esse peragratas ? quae qui non vident, nihil unquam 
[magna] cognitione dignum amaverunt. Atque hoc 
loco, qui propter animi vohiptates coli dicunt ea 
studia, qute dixi, non intelligunt, idcirco esse ea 
propter se expetenda, quod, nullii utilitate objecta, 
delectentur animi, atque ipsa scientia, etiam si in- 
commoda datura sit, gaudeant. 

Sed quid attinet de rebus tam apertis plurarequi- 
rere ? Ipsi enim quceramus a nobis, stellarum motus, 
contemplationesque renmn coelestium, eorumque om- 
nium, quaB naturae obscuritate occultantur, cognitio- 
nes, quemadmodum nos moveant : et quid historia 
delectet, quam solemus persequi usque ad extre- 
mum : prcEtermissa repetimus ; inchoata persequi- 
mur. Nec vero sum inscius, esse utilitatem in histo- 
ria, non modo voluptatem. Quid ? cum fictas fabu- 
las, e quibus utihtas nulla duci potest, cum vohiptate 
legimus. Quid ? cum volumus nomina eorum, qui 
quid gesserint, nota nobis esse, parentes, patriam, 
multa praeterea minime necessaria. Quid ? quod 
homines infima fortuna, nulla spe rcrum gerenda- 
rum, opifices denique, delectantur historia : maxi- 
meque eos ^ddere possumus res gestas audire et le- 
gere velle, qui a spe gerendi absunt, confecti senec- 
tute. Quocirca intelligi necesse est, in ipsi^ rebus^ 
quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, 
quibus ad discendum cognoscendumque moveamur. 

Ac veteres quidem philosophi, in beatorum insulis, 
fingunt, quahs natura sit vita sapientium, quos, cu- 
ra omni Uberatos, nuUum necessarium vitae cultum 
aut paratum requirentes, nihil aliud esse acturos 
putant, nisi ut omne tempus in quaerendo ac discen- 
do, in naturae cognitione, consumant. Nos autem 
non solum beatae vitae istam oblectationem videmus, 
sed etiam levamentum miseriarum. Itaque multi, 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 20. 87 

cum in potestate essent hostium aut tyrannonim, 
multi in custodia, multi in exsilio, dolorem suum 
doctrinae studiis levaverunt. 

Princeps hujus civitatis Phalereus Demetrius, 
cum patria pulsus esset injuria, ad Ptolemaeum se 
regem Alexandriam contulit : qui, cum in hac ipsa 
philosophia, ad quam te hortamur, excelleret, Theo- 
phrastique esset auditor, multa praeclara in illo cala- 
mitoso otio scripsit, non ad usum aliquem suum, 
quo erat orbatus : sed animi cultus ille erat ei quasi 
quidam humanitatis cibus. Equidem e Cn. Aufidio, 
praetorio, erudito homine, oculis capto, saspe audie- 
bam, cum se kicis magis quam utilitatis desiderio 
moveri diceret. Somnum denique nobis, nisi requie- 
tem corporibus, et medicinam quamdam laboris afFer- 
ret, contra naturam putaremus datum. Aufert enim 
sensus, actionemque tollit omnem. Itaque, si aut re. 
quietem natura non qua^reret, aut eam posset alia 
quadam ratione consequi, facile pateremur ; qui 
etiam nunc, agendi aUquid discendique causa, prope 
contra naturam, vigilias suscipere soleamus. 

XX. Sunt autem clariora, vel plane perspicua, 
nec dubitanda indicia naturas, maxime scilicet in 
homine, sed in omni animali, ut appetat animus ali- 
quid agere semper, neque ulla conditione quietem 
sempiternam possit pati. Facile est hasc cernere in 
primis puerorum getatuhs. Quamquam enim vereor, 
ne nimius in hoc genere videar ; tamen omnes vete- 
res philosophi, maxime nostri, ad incunabula acce- 
dunt, qiicd in pueritia facillime se arbitrentur natu- 
rae voluntatem posse cognoscere. Videmus igitur, ut 
conquiescere ne infantes quidem possint : cum vero 
paiilum processerict, lusionibus vel laboriosis delec- 
tentur, ut ne verberibus quidem deterreri possint : 
eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum 
tctatibus. Itaque, ne si jucundissimis quidem nos 
soEaniis usuros putenms, Endymionis somnum nobis 



86 DE FINIBUS, Lib. V. Cap. 21. 

velimus dari : idc[ue si accidat, mortis instar pute- 
mus. 

Quin etiam inertissimos homines, nescio qua sin- 
gulari nequitia prteditos, videmus tamen et animo et 
cDrpore moveri semper, et, cum re nulla impediantur 
necessaria, aut alveolum poscere, aut quaerere quem- 
piamludum, aut sermonemaliquem requirere; cum- 
que non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes^ 
circulos ahquos et sessiunculas consectari. Ne bestiae 
quidem, quas delectationis causa concludimus, cum 
copiosius alantur quam si essent liberas, facile pa- 
tiuntur s&se contineri : motusque solutos et vagos, a 
natura sibi tributos, requirunt. 

Itaque, ut quisque optime natus institutusque est, 
esse omnino noHt in vita, si, gerendis negotiis orba- 
tus, possit paratissimis vesci voluptatibus. Nam aut 
privatim aliquid gerere malunt ; aut, qui altiore 
animo sunt, capessunt rempubHcam honoribus im- 
periisqueadipiscendis, aut totos se ad studia doctri- 
nas conferunt. Qua in vita, tantum abest, ut volup- 
tates consectentur ; etiam curas, sollicitudines, vigi- 
has perferunt : optimaque parte hominis, quag in no- 
bis divina ducenda est, ingenii et mentis acie fruun- 
tiir, nec voluptatem requirentes, nec fugientes labo- 
rem. Nec vero intermittunt aut admirationem earum 
rerum quae sunt ab antiquis repertae, aut investiga- 
tionem novarum : quo studio cum satiari non pos- 
sint, omnium caeterarum rerum obhti, nihil abjectum, 
nihil humile, cogitant : tantaque est vis tahbus in 
studiis, ut eos etiam, qui sibi aUos proposuerunt fines 
bonorum, quos utihtate aut voluptate dirigunt, ta- 
men in rebus quasrendis, explicandisque naturis, 
aetates conterere videamus. 

XXI. Ergo hoc quidem apparet, nosadagendum 
esse natos. Actionum autem genera plura, ut obscu- 
rentur etiam minora majoribus. Maximae autem 
8unt, primmn (ut mihi quidem videtur, et iis quo- 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 21. QO 

nim nunc in ratione versamur) consideratio cogni- 
titK|ue rerum coclestium, et earum, quas, a natura oc- 
cultatas et latentes, indagarc ratio potest : dcinde 
renniipublicarum administratio, aut administrandi 
sciendique prudens, temperata, fortis, et justa ratio, 
reliqua^que virtutes, et actiones virtutibus congru- 
entes ; qua?, uno verbo complexi omnia, houcsta di- 
cimus : ad quonmi etiam cognitionem et usum, jam 
corroborati, natura ipsa prcceunte, deducimur. Om- 
nium enim rerum principia parva sunt ; sed suis 
progressionibus usa augentur; nec sine causa. In 
primo enim ortu inest teneritas et mollities quasdam, 
ut nec res videre optimas, nec agere possint. Virtutis 
enim, beatseque vitae, quae duo maxime expetenda 
sunt, serius lumen apparet : multo etiam serius, ut 
plane, qualia sint, intelligantur. Prceclare enim 
Plato : *''' Beatum, cui etiam in senectute contigerit, 
ut sapientiam verasque opiniones assequi possit." 

Quare, quoniam de primis naturag commodis satis 
dictum est, nunc de majoribus consequentibusque 
videamus. Natura igitur corpus quidem hominis sic 
et genuit et formavit, ut alia in primo ortu perficeret, 
alia progrediente aetate fingeret ; neque sane multum 
adjumentis externis et adventiciis uteretur. Animum 
autem reliquis rebus ita perfecit, ut corpus. Sensibus 
enim ornavit ad res percipiendas idoneis, ut niliil aut 
non multum adjumento uUo ad suam conformatio- 
nem indigeret. Quod autem in homine pr^stantissi- 
mum atque optimum est, id deseruit : etsi dedit ta- 
lem mentem, quae omnem virtutem accipere posset, 
ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum 
nQaximarum, et quasi instituit docere, et induxit in 
ea, quae inerant, tamquam elementa virtutis. Sed 
virtutem ipsam inchoavit ; nihil amplius. 

Itaque nostrum est (quod nostrum dico, artis est) 
ad ea principia, quas accepimus, consequentia exqui- 
rere, quoad sit id, quod volumus, effectum : quod 
quidem pluris sit haud paulo, magisque ipsum prop- 

I 3 



90 BE FINIBUS, Lib, V. Cap. 22. 

ter se expetendum, qiiam aut sensus, aut corporis ea, 
qiiaE diximus : quibus tantum praestat mentis excel- 
lens perfectio, ut vix cogitari possit, quid intersit. 
Itaque omnis honos, omnis admiratio, omne studium, 
ad virtutem, et ad oas actiones quae virtuti sunt con- 
sentaneae, refertur : eaque omnia, quae aut ita in 
animis sunt, aut ita geruntur, uno nomine honesta 
dicuntur. Quorum omnium qucE sint notitias, [quae- 
que significentur rerum] vocabulis, quaeque cujus- 
que vis et natura sit, mox videbimus. 

XXII. Hoc autem loco tantum explicemus, haec, 
honesta quae dico, praeterquam quod nosmetipsos 
di]igamus, praeterea suapte natura per se, esse expe- 
tenda. Indicant pueri, in quibus, ut in speculis, na- 
tura cernitur. Quanta studia decertantium sunt ! 
quanta ipsa certamina ! ut illi efferuntur laetitia, cum 
vicerint ! ut pudet victos ! ut se accusari nolunt ! 
quam cupiunt laudaii ! quos illi labores non perfe- 
runt, ut aequalium principes sint ! quas memoria est 
in his bene merentium ! quce referendae gratiae cu- 
piditas ! atque in optima quaque indole maxime 
apparent ; in qua haec honesta, quae intelligimus, a 
natura tamquam adumbrantur. Sed haec in pueris 
[expressa.] 

In iis vero aetatibus quae jam confirmatae sunt, quis 
est tam dissimilis homini, qui non moveatur et of- 
fensione turpitudinis, et comprobatione honestatis ? 
Quis est, qui non oderit Hbidinosam, protervam 
adolescentiam ? Quis contra in illa aetate pudorem, 
constantiam, etiam si sua nihil intersit, non tamen 
diligat ? Quis Pullum Numitorium, Fregellarum 
proditorem, quamquam reipublicae nostrae profuit, 
non odit ? Quis urbis conservatorem Codrum, quis 
Erechthei filias, non maxime laudat ? Cui Tubuli 
nomen odio non est ? Quis Aristidem non mortuum 
diligit ? 

An obliviscimur, quantopere in audiendo, in le- 
gendoque, moveamur, cum pie, cum amice, cum 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 23. 91 

magno animo, aliqiiid factiim cognoscimus ? Quid 
loquar de nobis, qui ad laudem et ad decus nati, 
suscepti, instituti sumus ? Qui clamores vulgi at- 
que imperitorum excitantur in theatris, cum illa 
dicuntur ! 

" Ego sum Orestes :" 

contraque ab altero, 

" Inmio enimvero ego sum, inquam, Orestes." 

Cum autem etiam exitus ab utroque datur contur- 
bato errantique regi ; [ambo ergo una vivere preca- 
mur.] Quoties hoc agitur, quandove, nisi admira- 
tionibus maximis? Nemo est igitur, qui non hanc 
affectionem animi probet atque laudet ; qua non 
modo utilitas nulla qua?ritur, sed, contra utilitatem 
etiam. conservatur fides. 

Talibus exemplis non fictas solum fabula^, verum 

etiam historiae, refertae sunt, et quidem maxime 

nostrae. Nos enim, ad sacra Ideea accipienda, opti- 

mum virum delegimus : nos tutores misimus regi- 

bus : nostri imperatores pro salute patriag sua capita 

vovenmt : nostri consules regem inimicissimum, 

mcenibus jam appropinquantem, monuerunt, a ve- 

neno ut caveret: nostra in republica, et, quae per 

vim oblatum stuprum voluntaria morte lueret, in- 

venta est ; et qui interficeret filiam, ne stupraretur : 

quae quidem omnia, et innumerabilia praeterea, quis 

est, qui non intelligat, et eos qui fecerunt, dignitatis 

splendore ductos, immemores fuisse utilitatum sua- 

rum, nosque, cum ea laudemus, nulla alia re, nisi 

honestate, duci ? 

XXIII. Quibus rebus breviter expositis (nec enim 
sum copiam, quam potui, quia dubitatio in re nuUa 
erat, persecutus) ; sed his rebus concluditur profecto, 
et virtutes omnes, et honestum illud, quod ex his 
virtutibus exoritur, et in his hseret, esse per se expe- 
tendum. In omni autem honesto, de quo loquimur, 



02 DE FINIBUS, Lib. V. Cap. 23. 

nihil est tam illustre, nec quod latius pateat, quam 
conjunctio inter homines hominum, et quasi quas- 
dam societas et commiunicatio utiUtatum, et ipsa cari- 
tas generis humani ; quae, nata a primo satu, quo a 
procreatoribus nati diliguntur, et tota domus conju- 
gio et stirpe conjungitur, serpit sensim foras, cogna- 
tionibus prmium, tum affinitatibus, deinde amicitiis, 
post vicinitatibus ; tum civibus, et iis qui publice 
socii atque amici sunt; deinde totius complexu 
gentis humanae : qua? animi afFectio, suum cuique 
tribuens, atque hanc, quam dico, societatem con- 
junctionis humana) munifice et aeque tuens, justitia 
dicitur : cui adjunctae sunt pietas, bonitas, hberaH- 
tas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis ejus- 
dem. 

Ataque haec ita justitiae propria sunt, ut sint vir- 
tutum reliquarum communia. Nam, cum sic ho- 
minis natura generata sit, ut habeat quiddam inna- 
tum quasi civile atque populare (quod Graeci no^Ki. 
Tiyov vocant), quidquid aget quaeque virtus, id a 
communitate, et ea, quam exposui, caritate atque 
societate humana, non abhorrebit : vicissimque justi- 
tia, ut ipsa se fundet usu in caeteras virtutes, sic iUas 
expetet ; servari enim justitia, nisi a forti viro, nisi 
a sapiente, non potest. QuaHs est igitur omnis haec, 
quam dico, conspiratio, consensusque virtutum, tale 
est illud ipsum honestum ; quandoquidem honestum 
aut ipsa virtus est, aut res gesta virtute. Quibus in 
rebus vita consentiens, virtutibusque respondens, rec- 
ta et honesta et constans, et naturae congruens, existi- 
mari potest. 

Atque haec conjunctio confusioque virtutum ta- 
men a philosophis ratione quadam distinguitur. Nam, 
cum ita copulatae connexasque sunt, ut omnes omnium 
participes sint, nec alia ab alia possit separari ; ta- 
men proprium suum cujusque munus est, ut fortitu- 
do in laboribus pericuhsque cernatur, temperantia in 
praetermittendis voluptatibus, prudentia in delectu 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 24. 93 

bonorum et^malonim, justitia in suo cuique tribuen- 
do. Quando igitur inest in omni virtute cura quae- 
dam quasi foras spectans, aliosque appetens atque 
complectens, exsistit illud, ut amici, ut fratres, ut 
propinqui, ut affines, ut cives, ut omnes denique, 
(quando unam societateiri hominum esse volumus) 
propter se expetendi sint. 

Atque eorum nihil est ejus generis, ut sit in fine 
atque extremo bonorum. Ita fit, ut duo genera prop- 
ter se expetendorum rcperiantur ; unum, quod est 
in iis, in quibus completur illud extremum ; quae 
sunt aut animi, aut corporis. Heec autem, quse sunt 
extrinsecus, id est, qua) neque in animo sunt neque 
in corpore, ut amici, ut parentes, ut liberi, ut pro- 
pinqui, ut ipsa patria, sunt illa quidem sua sponte 
cara ; sed eodem in genere, quo illa, non sunt : nec 
vero quisquam summum bonum assequi unquam 
posset, si omnia illa, qua? sunt extra, quamquam 
expetenda, summo bono continerentur. 

XXIV. Quo mcdo igitur, inquies, verum esse 
poterit, omnia referri ad sunnmum bonum, si ami- 
dtiae, si propinquitates, si reliqua externa, summo 
bono non continentur ? Hac videHcet ratione, quod 
ea, quaB externa sunt, iis tuemur officiis quae oriun- 
tur a suo cujusque genere virtutis. Nam et amici 
cultus, et parentis, et qui officio fungitur, in eo ipso 
prodest, quod, ita fungi officio, in recte factis est ; 
quae sunt orta virtutibus. Quas quidem sapientes se- 
quuntur, utentes tamquam duce natura. 

Non perfecti autem homines, et tamen ingeniis 
excellentibus prasditi, excitantur saepe gloria, quae 
habet formam honestatis, et similitudinem. Qucd si 
ipsam honestatem undique perfectam et absolutam, 
rem unam pra2clarissimam omnium, maximeque 
laudandam, penitus viderent ; quonam gaudio com- 
plerentur, cum tantopere ejus adumbrata opinione 
laetentur ? 

Quem enim, deditum voluptatibus, cupiditatum 



94 DE FINIBUS, Lib. V. Cap. 25. 

incendiis inflamrQatum, in iis potiendis quae acerri- 
me concupivisset, tanta lcctitia perfundi arbitramur, 
quanta aut superiorem Africanum Hannibale victo, 
aut posterioram Carthagine eversa ? Quem Tiberina 
decursio, festo ille die, tanto gaudio afFecit, quanto 
L. Paulum, cum regem Persen captum adduceret, 
eodem flumine invectum ? 

Age nunc, Luci noster, exstrue animo altitudinem 
excelientiamque virtutum : jam non dubitabis, quin 
earum compotes homines, magno animo erectoque 
viventes, semper sint beati : qui omnes motus fortu- 
nae, mutationesque rerum et temporum, leves et im« 
becilles fore intelligant, si in virtutis certamen vene- 
rint. Illa enim, qucO sunt a nobis bona corporis nu- 
merata, complent ea quidem beatissimam vitam, sed 
ita, ut sine iUis possit beata vita exsistere. Ita enim 
parvse et exiguas sunt ista^ accessiones bonorum, ut, 
quemadmodum stellas in radio solis, sic istae in vir- 
tutum splendore ne cernantur quidem. 

Atque hoc ut vere dicitur, parva esse ad beate vi- 
vendum momenta ista corporis commodorum ; sic 
nimis violentum est, nulla esse dicere. Qui enim sic 
disputant, obliti mihi videntur, quae ipsi [fecerint] 
principia naturae. Tribuendum igitur est his aliquid, 
dummodo, quantum tribuendum sit, intelligas. Est 
tamen phdosophi, non tam gloriosa quam vera quae- 
rentis, nec pro nihilo putare ea, quae secundum na- 
turam illi ipsi gloriosi esse fatebantur, et videre tan- 
tam vim virtutis, tantamque (ut ita dicam) auctori- 
tatem honestatis, ut reliqua non illa quidem nulla, 
sed ita parva sint, ut nuUa esse videantur. llacc est 
nec omnia spernentis praster virtutem, et virtutem 
ipsam suis laudibus amphficantis, oratio. Deniquc 
ha3C est undique completa et perfecta explicatio sum- 
mi boni. Ilinc caeteri particulas arripere conati, suam 
quisque videri voluit afterre sententiam. 

XXV. Sa^pe ab Aristptele, a Theophrasto, mira- 
biliter est laudata per se ipsa rerum scientia. Iloc 



BE FINIBUS, Lib.V.Cap. 25. 95 

uno captus, Herillus scientiam summum bonum esse 
defendit, nec rem ullam aliam per se expetendam. 
Multa sunt dicta ab antiquis de contemnendis ac 
despiciendis rcbus humanis. Hoc unum Aristo te- 
nuit : pra?ter vitia atque virtutes, negavit rem esse 
ullam aut fugiendam aut expetendam. Pcsitum est 
a nostris, in iis rebus qnse secundum naturam essent, 
non dolere. Hoc Hieronymus summum bonum esse 
dixit At vero Callipho, et post eum Diodorus, cum 
alter vohiptatem adamavisset, alter vacuitatem dolo- 
ris, neuter honestate carere potuit, quae est a nostris 
laudata maxime. 

Quinetiam ipsi voluptarii diverticula quaerunt, et 
virtutes habent in ore totos dies, voluptatemque 
primo duntaxat expeti dicunt ; deinde, consuetudine, 
quasi alteram naturam effici, qua impulsi multa fa- 
ciant, nuUam qua?rentes voluptatem. Stoici restant : 
hi quidem non unam aliquam aut alteram a nobis, 
fc.d totam ad se nostram philosophiam transtulerunt. 
Atque, ut reliqui fures, earum rerum, quas ceperunt, 
signa comnmtant ; sic illi, ut sententiis nostris pro 
suis uterentur, ncmina, tamquam rerum notas, mu- 
taverunt. Ita relinquitur sola h^ec disciplina digna 
studiosis ingenuarum artium, digna eruditis, digna 
claris viris, digna principibus, digna regibus. 

Quae cum dixisset, paulumque institisset, Quid 
est, inquit ? satisne vobis videor pro meo jure in 
vestris auribus commentatus ? Et ego, Tu vero, in- 
quam, Piso, ut saepe alias, sic hodie ita ista nosse 
visus es, ut, si tui copia nobis semper fieret, non 
multum Graecis supplicandum putarem. Quod qui- 
dem eo probavi magis, quia memini, Staseam Nea- 
politanum, doctorem illum tuum, nobilem sane Pe- 
ripateticum, aliquanto ista secus dicere solitum, 
assentientem iis, qui multum in fortuna secunda aut 
adversa, multum in bonis aut malis corporis, pone- 
rent Est, ut dicis, inquit : sed ha^c ab Antiocho, 
nostro familiari, dicuntur multo melius et fortius, 



9C DE Fl^^IBUS, LiB. V. Cap. 26. 

quam a Stasea dicebantur : quamquam ego non 
quaero, quid tibi a me probatum sit, sed huic Cice- 
roni nostro, quem discipulum cupio a te abducere. 

XXVI. Tum Lucius, Mihi vero ista valde pro- 
bata sunt ; quod item fratri puto. Tum mihi Piso, 
Quid ergo ? inquit ; dasne adolescenti veniam ? an 
eum discere ea mavis, quae cum praeclare didicerit, 
nihil sciat ? Ego vero isti, inquam, permitto. Sed 
nonne meministi, mihi licere probare ista, quas sunt 
a te dicta ? quis enim potest ea, qme probabilia vide- 
antur ei, non probare ? An vero, inquit, quisquam 
potest probare, quod perceptum, quod comprehen- 
sum, quod cognitum non habet ? Non est ista, in- 
quam, Piso, magna dissensio. Nihil est enim aliud, 
quamobrem nihil percipi mihi posse videatur, nisi 
quod percipiendi vis ita definitur a Stoicis, ut negent 
quidquam posse percipi, nisi tale verum, quale fal- 
sum esse non possit. Itaque haec cum ilHs est dissen- 
sio, cum Peripateticis nuUa sane. Sed hasc omitta- 
mus ; habent enim et bene longam et satis litigiosam 
disputationem. 

Illud mihi a te nimium festinanter dictum videtur, 
sapientes omnes esse semper beatos ; (nescio quo 
modo praetervolavit oratio) quod nisi ita efficitur, 
quae Theophrastus de fortuna, de dolore, de cru- 
ciatu corporis dixit, cum quibus conjungi beatam 
vitam nullo modo posse putavit, vereor ne vera sint. 
Namillud vehementer repugnat, eumdem etbeatum 
esse, et mu^is maUs oppressum. Haec quo modo 
conveniant, non sane inteUigo. Utrum igitur tibi 
non placet, inquit, virtutis tantax^ vim esse, ut ad 
beate vivendum se ipsa contenta s^t p an, si id pro- 
bas, ita fieri posse negas, ut ii qui v irtutis compotes 
sint, etiam malis quibusdam afFecti, b eati sint ? Ego 
vero volo in virtute vim esse quam m aximam : secl> 
quanta sit, alias : nunc tantum, po s sitne esse tanta, 
si quidquam extra virttitem habeatur in bonis. 

Atqui, inquit, si Stoicis concedis, ut virtua sola, 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 27- 97 

si adsit, vitam efficiat beatam, concedis etiam Peri- 
pateticis. Quje enim mala illi non audent appellare, 
aspera autem, et incommoda, et rejicienda, et aliena 
naturcB esse concedunt, ea nos niala dicimus, sed 
exigua, et porro minima. Quare, si potest esse beatus 
is qui est in asperis rejiciendisque rebus, potest is 
quoque esse, qui est in parvis malis. Et ego, Piso, 
inquam, si est quisquam, qui acute in causis videre 
soleat, qucB res agatur, is es profecto tu. Quare at- 
tende, quceso : nam adhuc, meo fortasse vitio, quid 
ego quaram, non perspicis. Istic sum, inquit ; ex- 
spectoque, quid ad id, quod quaeram, respondeas. 

XXVII. Respondebo, me non quaerere, inquam, 
hoc tempore, quid viitus possit efficere, sed quid 
constanter dicatur, quid ipsum a se dissentiat. Quo 
igitur, inquit, modo ? Quia, cum a Zenone, inquam, 
hoc magnifice, tamquam ex oraculo, editur, " Virtus 
ad beate vivendum se ipsa contenta est ;" [Quare ? 
inquit.] Eespondet : '' Quia, nisi quod honestum 
est, nullum est ahud bonum." Non quaero jam, ve- 
rumne sit : iUud dico, ea, quae dicat, praeclare inter 
se cohaerere. 

Dixerit hoc idem Epicurus, Semper beatum esse 
sapientem, (quod quidem solet ebullire nonnun- 
quam) quem quidem, cum summis doloribus confi- 
ciatur, ait dicturum, " Quam suave est ! quam nihil 
curo !" non pugnem cum homine, cur tantum ha- 
beat in natura boni : illud urgeam, non intelligere 
eum, quid sibi dicendum sit, cum dolorem summum 
malum esse dixerit Eadem nunc mea adversum te 
oratio est. Dicis eadem omnia et bona et mala, quae 
quidem dicunt, qui nunquam philosophum pictum 
(ut dicitur) viderunt, valetudinem, vires, staturam, 
formam, integritatem unguiculorum omnium, bona : 
deformitatem, morbum, debilitatem, mala. 

Jam illa externa parce tu quidem; sed [haec] 
cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in 
bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divi- 

(Phllos.) VOL. III. K 



98 DE FINIBUS, Lib. V. Cap. 28. 

tias, honores, opcs. Contra ha3C attende me nihil 
dicere : si ista mala sunt, in quaD potest incidere sa- 
piens, sapientem esse, non [esse] ad beate vivendum 
satis. Immo vero, inquit, ad beatissime vivendum, 
parum est ; ad beate vcro, satis. Animadverti, in- 
quam, tc isto modo paulo antc ponere ; et scio, ab 
Antiocho nostro dici sic solere. 8ed quid minus pro- 
bandum, quam esse aliquem beatum, nec satis bea- 
tum ? Quod autcm satis est, eo quidquid accesserit, 
nimium est : et nemo nimium beatus est, et nemo 
beato beatior. 

Ergo, inquit, tibi Q. Metellus, qui tres filios con- 
sules vidit, e quibus unum etiam et censorem et 
triumphantem, quartum autem prsetorem, eosque 
salvos reliquit, et tres filias nuptas, cum ipse consul, 
censor etiam, augurque fuisset, et triumphasset, ut 
sapiens fuerit, nonne beatior, quam, ut item sapiens 
fuerit, qui, in potestate hostium, vigiliis et inedia 
necatus est, Regulus ? 

XXVIII. Quid me istud rogas ? inquam. Stoicos 
roga. Quid igitur, inquit, eos responsuros putas ? 
Nihilo beatiorem esse MeteUum quam Regulum. 
Inde igitur, inquit, audiendum est. Tamen a propo- 
sito, inquam, aberravimus : non enim, inquam, 
quaero, quid verum, sed quid cuique dicendum sit. 
Utinam quidem dicerent ahum alio beatiorem ! jam 
ruinas videres. In virtute enim sola, et in ipso ho- 
nesto, cum sit bonum positum, cumque nec virtus (ut 
placet iUis) nec honestum crescat, idque bonum so- 
lum sit, quo qui potiatur, necesse est beatus sit; 
cum id augeri non possit, in quo uno positum est 
beatum esse, qui potest esse quisquam alius alio bea- 
tior ? Videsne, ut hscc concinant ? Et, hercule, (fa- 
tendum est enim, quod sentio) mirabilis est apud il- 
los contextus rerum : respondent extrema primis, 
media utrisque, omnia onmibus : quid sequatur, quid 
repugnet, vident. In geometria, prima si dederis, 
danda sunt omnia. Concede nihil esse bonum, nisi 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 28. 99 

quod honestum sit : concedendum est, in virtute sola 
positam esse beatam vitam. Vide rursus retro. Dato 
hoc, dandum erit illud : quod vestri non item. 

Tria genera bonorum. Proclivius currit oratio: 
venit ad extremum : ha^ret in salebra : cupit enim 
dicere, Nihil posse ad beatam vitam deesse sapienti. 
Ilonesta oratio, Socratica, Platonis etiam. Audeo 
dicere, inquit. Non potest, nisi retexueris illa. Pau- 
pertas si malum est, mendicus beatus csse nemo po- 
test, quamvis sit sapiens. At Zeno eum non beatum 
modo, sed etiam divitem, dicere slusus est. Dolere, 
malum : in crucem qui agitur, beatus esse non po- 
test. Bonum liberi ; miserum orbitas. Bonum pa- 
tria, miserum exsilium. Bonum valetudo, miserum 
morbus. Bonum integritas corporis, miscrum debi- 
litas. Bonum incolumis acies, miserum cajcitas : qu£B 
si potest singula consolando levare, universa quo 
modo sustinebit? Sit enim idem ca?cus, debilis, 
morbo gravissimo afFectus, exsul, orbus, egens, tor- 
queatur equuleo : quem hunc appellas, Zeno ? Bea- 
tum, inquit. Etiam beatissimum ? Quippe, inquiet, 
cum tam docuerim gradus istam rem non habere, 
quam virtutem, in qua sit etiam ipsum beatum. 

Tibi hoc incredibile, quia beatissimum. Quid 
tuum ? credibile ? Si enim ad populum me vocas ; 
eum, qui ita sit aifectus, beatum nunquam probabis. 
Si ad prudentes, alterum fortasse dubitabunt, sitne 
tantum in virtute, ut, ea praediti, vel in Phalaridis 
tauro beati sint : altcrum non dubitabunt, quin et 
Stoici convenientia sibi dicant, et vos repugnantia. 
Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de 
Bcata Vita ? Tamen aberramus a proposito : et, ne 
longius, prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, 
placet^ Nonne igitur tibi videntur, inquit, mala ? Id 
[qua?ris,] inquam, in quo, utrum respondero, verses 
te huc atque illuc necesse est. Quo tandem modo ? 
inquit. Quia, si mala sunt, is, qui erit in his, bea- 
tus non erit : si mala non sunt, jacet omnis ratio 



100 DE FINIBUS, Lib. V. Cap. 29. 

Peripateticonim. Et ille ridens, Video, inquit, quid 
agas : ne discipulum abducam, times. Tu vero, in- 
quam, ducas licet, si sequatur : erit enim mecum, si 
tecum erit. 

XXIX. Audi igitur, inquit, Luci : tecum enim 
mihi instituenda oratio est. Omnis auctoritas philo- 
sophice (ut ait Theophrastus) consistit in beata vita 
comparanda : beate enim vivendi cupiditate incensi 
omnes sumus. Hoc mihi cum tuo fratre convenit. 
Quare hoc videndum est, possitne nobis hoc ratio 
philosophorum darc. Pollicetur certe : nisi enim id 
faceret, cur Plato iEgyptum peragravit, ut a sacer- 
dotibus barbaris numeros et coelestia acciperet ? cur, 
post, Tarentum, ad Archytam ? cur ad caeteros Py- 
thagoreos, Echecratem, Timaeum, Acrionem Locros, 
ut, cum Socratem expressisset, adjungeret Pythago- 
reorum disciplinam, eaque, quae Socrates repudiabat, 
addisceret ? Cur ipse Pythagoras et iEgyptum lus- 
travit, et Persarum magos adiit ? cur tantas regiones 
barbarorum pedibus obiit, tot maria transmisit ? Cur 
haec eadem Democritus ? qui (vere, falsone, quaerere- 
mus) dicitur oculis se privasse : certe, ut quam mi- 
nime animus a cogitationibus abduceretur, patrimo- 
nium neglexit ; agros deseruit incultos ; quid quae- 
rens ahud, nisi beatam vitam ? quam si etiam in 
rerum cognitione ponebat, tamen ex illa investiga- 
tione naturge consequi volebat, ut esset bono animo : 
id enim ille summum bonum, £u3^L/«iav, et saepe 
a^ot^u§iocv^ appellat, id est, animum terrore liberum. 

Sed haec etsi praeclare, nondum tamen et perpo- 
lita : pauca enim, neque ea ipsa enucleate, ab hoc, 
de virtute quidem, dicta. Post enim hasc in hac urbe 
primum a Socrate quaeri ccepta ; deinde in hunc lo- 
CLim delata sunt. Nec dubitatum, quin in virtute 
omnis, ut bene, sic etiam beate, vivendi spes pone- 
retur. Quae cum Zeno didicisset a nostris ; ut in ac- 
tionibus prasscribi solety de re eadem alio modo. Hoe 
tu nunc in iUo probas. Scilicet vocabulis rerum mu- 



DE FINIBUS, LiB.V. Cap.30. 101 

tatis, inconstantiaB crimen ille efFugit ; nos efiTugere 
non possumus ? Ille 31etelli vitam negat beatiorem 
quam Reguli, pracponendam tamen ; r.cc magis ex- 
petendam, scd magis sumendam ; et, si optio esset, 
eligendam iMetelli, rejicicndam Reguli. Ego, quam 
ille praeponendam et magis eligendam, beatiorem 
hanc appello; nec ullo minimo momento plus ei 
vita? tribuo, quam Stoici. 

Quid interest, nisi quod ego res notas notis verbis 
appello, illi nomina nova quaerunt, quibus idem di- 
cant ? Ita, quemadmodum in senatu semper est ali- 
quis qui interpretem postulet, sic isti nobis cum in- 
terprete audiendi sunt. Bonum appello, quidquid 
secundum naturam est ; quod contra, malum : Nec 
ego solus ; sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi : 
in schola definis. Quid ergo ? aliter homines, aliter 
philosophos, loqui putes oportere, [quanti quidque 
sit] ? aliter doctos, et indoctos ? Sed cum constiterit 
inter doctos, quanti res qua^que sit, [si homines es- 
sent, usitate loquerentur]. Dum res maneant, verba 
fingant arbitratu suo. 

XXX. Sed venio ad inconstantiae crimen, (ne ssc- 
pius dicas, me aberrare) quam tu ponis in verbis ; 
ego positam in re put^bam. Si satis erit hoc percep- 
tum (in quo adjutores Stoicos optimos habemus), 
tantam vim esse virtutis, ut omnia, si ex altera parte 
ponantur, ne appareant quidem ; cum omnia, quas 
illi commoda certe dicunt esse, et sumenda, et eli- 
genda, et pracposita, quas ita definiunt, ut satis magno 
«estimanda sint ; haec igitur cum ego, tot nominibus 
a Stoicis appellata, partim novis et commenticiis, ut 
ista producta et rcducta^ partim idem significanti« 
bus (quid enim interest, expetas an eligas? mihi 
quidem etiam lautius videtur, quod eligitur, et ad 
quod delectus adhibetur) ; sed, cum ego ista bona 
omnia dixero, tantum refert, quam magna dicam ; 
cum expetenda, quam valde. Sin autem nec expe- 
tenda ego magis, quam tu eligenda, nec illa pluris 

K 3 



102 DE FINIBUS, Lib. V. Caf. 3U 

SBStimanda ego, qui bona, quam tu, qui producta 
appellas ; omnia ista necesse est obscurari, nec ap- 
parere, et in virtutis, tamquam in solis, radios in- 
currere. 

At enim, qua in vita est aliquid mali, ea esse 
beata non potest. Ne seges quidem igitur spicis ube- 
ribus et crebris, si avenam uspiam videris ; nec mer- 
catura quaestuosa, si, in maximis lucris, parum ali- 
quid damni contraxerit. An hoc usquequaque aliter 
in vita ? et non ex maxiraa parte de tota judicabis ? 
An dubium est, quin virtus ita maximam partem 
obtineat in rebus humanis, ut reliquas obruat ? Au- 
debo igitur ceetera, quaa secundum naturam sunt, 
bona appellare, nec fraudare suo veteri nomine, po- 
tius quam aliquid novum exquirere ; virtutis autem 
amplitudinem quasi in altera librae lance ponere. 
Terram, mihi crede, ea lanx, et maria deprimet: 
semper enim ex eo, quod maximas partes continet, 
latissimeque funditur, tota res appellatur. Dicimus 
aliquem hilare vivere. Igitur, si semel tristior efFec- 
tus est, hilara vita amissa est ? At hoc in eo M. 
Grasso, quem semel ait in vita risisse Lucilius, non 
contigit, ut ea re minus ayeKaa-TGg (ut ait idem) vo- 
caretur. Polycratem Samium felicem. appellant. Ni- 
hil acciderat ei, quod nollet, nisi quod annulum, quo 
delectabatur, in mare abjecerat. Ergo infelix una 
molestia ? felix rursus, cum is ipse annulus in prae- 
cordiis piscis inventus est ? Ille vero, si insipiens, 
(quod certe, quoniam tyrannus ) nunquam beatus : 
si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete 
praetore Darei in crucem actus est. At multis malis 
afFectus. Quis negat ? sed ea mala virtutis magnitu- 
dine obruebantur. 

XXXI. An ne hoc quidem Peripateticis concedis, 
ut dicant, omnium virorum bonorum (id est, sapien- 
tum, omnibusque virtutibus ornatorum) vitam om . 
nibus partibus plus habere semper boni, quam mali ? 
Quis hoc didt ? [Stoici scilicet] Minime. Sed isti 



DE FINIBUS, LiB. V. Cap. 32. 103 

ipsi, qui voluptate et dolore omnia metiuntur, nonne 
clamant, sapienti plus semper adesse, quod velit, 
quam quod nolit ? Cum tantum igitur in virtute po- 
nant ii, qui se fatentur, virtutis causa, nisi ea volup- 
tatem acciret, ne manum quidem versuros fuisse ; 
quid facere nos oportet, qui quamvis minimam animi 
praestantiam omnibus bonis corporis anteire dicamus, 
ut ea ne in conspectu quidem relinquantur ? Quis 
enim est, qui hoc cadere in sapientem dicere audeat, 
ut, si fieri possit, virtutem in perpetuum abjiciat, ut 
dolore omni liberetur ? Quis nostrum dixerit (quos 
non pudet ea, quae Stoici aspera dicunt, mala di- 
cere) melius esse turpiter aliquid facere cum volup- 
tate, quam honeste cum dolore ? 

Nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose desci- 
visse videtur a Stoicis propter oculorum dolorem. 
Quasi vero hoc didicisset a Zenone, non dolere, cum 
doleret ? Illud audierat ; nec tamen didicerat, ma- 
lum illud non esse, quia turpe non esset, et esse fe- 
rendum viro. Hic si Peripateticus fuisset, perman- 
sisset, credo, in sententia, quoniam dolorem dicunt 
malum esse. De asperitate autem ejus fortiter fe- 
renda, praecipiunt eadem, quae Stoici: et quidem 
Arcesilas tuus, etsi fuit in disserendo pertinacior, ta- 
men noster fuit : erat enim Polemonis. Is cum ar- 
deret podagrae doloribus, visitassetque hominem 
Carneades, Epicuri perfamiliaris, et tristis exiret; 
" Mane, quaeso," inquit, ^^ Carneade noster : nihil 
illinc huc pervenit." Ostendit pedes, et pectus. At- 
tamen hic mallet non dolere. 

XXXII. Haec igitur est nostra ratio, quas tibi vi- 
detur inconstans : cum, propter virtutis coelestem 
quamdam, et di^anam, tantamque praestantiam, ut, 
ubi ^-irtus sit, resque magnae, [sumendag laudabiles- 
que] virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non 
possit, tamen labor possit, et molestia ; non dubitem 
dicere, omnes sapientes semper beatos esse, sed ta- 
men fieri posse, ut sit alius ^o beatior. 



104 DE FINIBUS, Lib. V. Cap. 32. 

Atqui iste locus est, Piso, tibi etiam atque etiani 
confinnandus, inquam : quem si tenueris, non modo 
meum Ciceronem, sed etiam me ipsum, abducas lice- 
bit. Tum Quintus, Mihi quidem, inquit, satis hoc 
confirmatum videtur. Lastor quidem, philosophiam, 
cujus antea supellectilem pluris astimabam, quam 
possessiones reliquorum (ita mihi dives videbatur, ut 
ab ea petere posseni, quidquid in studiis nostris con- 
cupissem) ; hanc igitur lactor etiam acutiorem reper- 
tam, quam caeteras ; quod quidam ei deesse dicebant. 
!Non cj[uam nostram quidem, inquit Pomponius jo- 
cans. Sed, mehercule, pergrata mihi oratio tua. 
Quae enim dici Latine posse non arbitrabar, ea dicta 
sunt a te, nec miinus plane quam dicuntur a Graecis, 
verbis aptis. Sed tempus est, si videtur: et recta 
quidem ad me. Quod cum ille dixisset, et satis dis- 
putatum videretur, in oppidum ad Pomponium per- 
reximus omnes. 



iM. TULLII CICERONIS 

TUSCULANARUM 

QU^STIONUM, 

AD M. BRUTUM, 
LIBER PRIMUS. 

De contemnendci Morte, 

I. CuM defensionum laboribus, senatoriisque mu- 
neribus, aut omnino aut magna ex parte essem ali- 
quando liberatus, retuli me, Brute, te hortante max- 
ime, ad ea studia, quae, retenta animo, remissa tem- 
poribus, longo intervallo intermissa, revocavi : et, 
cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam 
pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae 
philosophia dicitur, contineretur ; hoc mihi Latinis 
literis illustrandum putavi: non, quia philosophia 
Oraecis et literis et doctoribus percipi non posset : 
sed meum semper judicium fuit, omnia nostros aut 
invenisse per se sapientius quam Graecos, aut, ac- 
cepta ab iUis, fecisse meliora, quae quidem digna sta- 
tuissent, in quibus elaborarent. Nam mores et in- 
«tituta vitae, resque domesticas ac familiares, nos 



106 TUSC. QUiEST. Lib. I. Cap. 2. 

profecto et meliiis tuemur et lautius : rem vero publi- 
cam nostri majores certe melioribus temperaverunt 
et institutis et legibus, Quid loquar de re militari ? 
in qua cum virfite nostri muitum valuerunt, tum 
plus etiam disciplina. Jam illa, quae natura, non 
literis, assecuti sunt, neque cum Grsecia neque ulla 
cum gente sunt conferenda. Quse enim tanta gra- 
vitas, qua; tanta constantia, magnitudo animi, pro- 
bitas, fides, qua) tam excellens in omni genere virtus 
in ullis fuit, ut sit cum majoribus nostris compa- 
randa ? Doctrina Graicia nog, et omni literarum ge- 
nere, superabat : in quo erat facile vincere non re- 
pugnantes. Ndm, cum apud Grsecos antiquissimum 
sit e doctis genus poetarum, siquidem Homerus 
fuit, et Hesiodus, ante Romam conditam, Archilo- 
chus regnante Romulo ; serius poeticam nos accepi- 
mus : annis enim fere DX post Romam conditam, 
Livius fabulam dedit, C. Claudio, Caeci filio, M. 
Tuditano, consulibus, anno ante natum Ennium, 
qui fuit major natu, quam Plautus et Najvius. 

II. Sero igitur a nostris poetae vel cogniti vel re- 
cepti. Quamquam est in " Originibus," sciitos esse 
in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum 
hominum virtutibus ; lionorem tamen huic generi 
non fuisse, deciarat oratio Catonis, in quaobjecit, ut 
probrum, M. Nobiiiori, quod is in provinciam poe- 
tas duxisset. Duxerat autem consul ilie in ^Etoliam, 
iit scimus, Ennium. Quo minus igitur honoris erat 
poetis, eo minora studia fuerunt. Nec tamen, siqui 
magnis ingeniis in eo genere exstitcrunt, non satis 
Gra?corum giorige responderunt. An ccnsemus, si 
Fabio, nobilissimo hoiiiini, iaudi datum esset, qucd 
pingcret, non nuiitcs etiam apud nos futuros Poiy- 
cletos et Panhasios fuisse ? Ilonos aiit artes, omncs- 
que incenduntur ad studia gioria : jacentquc ea sem- 
per, quae apud quosque improbantur. Summani 
eruditionem Graci sitam censebant in nervorum vo» 
cumque cantibus. Igitur et Epaminondas, princeps 



TUSC. QU^ST. LiB. I. Cap. 4. 107 

(meo judicio) Gra^cicC, fidibus prajclare cecinisse di- 
citur : Themistoclesque, aliquot ante annos, cum in 
epulis recusasset lyram, habitus est indoctior. Ergo 
in Gracia musici iloruerunt ; discebantque id omnes ; 
nec, qui nesciebat, satis excultus doctrina putabatur. 
In summo apud illos honore geometria fuit : itaque 
nihil mathematicis illustrius. At nos, metiendi ra- 
tiocinandique utilitate, hujus artis terminavimus mo- 
dum. • 

III. At, contra, oratorem celeriter complexi su- 
mus; nec eum primo eruditum, aptum tamen ad 
dicendum ; post autem eruditum. Nam Galbam, 
Africanum, Laelium, doctos fuisse traditum est ; 
studiosum autem eum, qui iis aetate anteibat, Cato- 
nem ; post vero Lepidum, Carbonem, Gracchos ; 
deinde ita magnos nostram ad setatem, ut non mul- 
tum, aut nihil omnino, Gracis cedcretur. Philoso- 
phia jacuit usque ad hanc ajtatem, nec ullum habuit 
lumen literarum Latinarum ; quae illustranda et ex- 
citanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid 
civibus nostris, prosimus etiam, si possumus, otiosi. 

In quo eo magis nobis est elaborandum, quod 
multi jam esse Latini libri dicuntur scripti inconsi- 
derate, ab optimis illis quidem viris, sed non satis 
eruditis. Fieri autem potest, ut recte quis sentiat, et 
id, quod sentit, polite eloqui non possit. Sed man- 
dare quemquam literis cogitationes suas, qui eas nec 
disponere nec illustrare possit, nec delectatione ali- 
qua allicere lectorem, hominis est intemperanter ab- 
utentis et otio et literis. Itaque suos libros ipsi legunt 
cum suis; nec quisquam attingit, praeter eos qui 
eamdem licentiam scribendi sibi permitti volunt. 
Quare, si aliquid oratorice [laudis] nostra attulimus 
industria, multo studiosius philosophiae fontes ape- 
riemus, e quibus etiam illa manabant. 

IV. Sed, ut Aristoteles, vir summo ingenio, scien- 
tia, copia, cum motus esset Isocratis rhetoris gloria, 
docere etiam ccepit adolescentes dicere, et pruden- 



108 TUSC. QUiEST. Lib. I. Cap. 5. 

tiam ciim eloquentia jungere; sic nobis placet nec 
pristinum dicendi studium deponere, et in hac ma- 
jore et uberiore arte versari. Hanc enim perfectam 
philosophiani scmper judicavi, quae de maximis quae- 
stionibus copiose posset, ornateque dicere : in quam 
exercitationem ita nos studiose [operam] dedimus, 
ut jam etiam scholas, Graecorum more, habere au- 
deremus : ut nuper, tuum post discessum, in 1 uscu- 
lano, cum essent plures mecum familiares, tentavi, 
quid in eo genere possem. Ut enim antea declami- 
tabam causas, quod nemo me diutius fecit ; sic haec 
nunc mihi senilis est declamatio. Ponere jubebam, 
de quo quis audire vellet : ad id aut sedens aut am- 
bulans disputabam. 

Itaque dierum quinque scJioIas^ ut Graeci appel- 
lant, in totidem libros contuli. Fiebat autem ita, ut, 
cum is, qui audire vellet, dixisset quid sibi videre- 
tur, tum ego contra dicerem : haec est enim (ut scis) 
vetus et Socratica ratio contra alterius opinionem dis- 
serendi. Nam ita facillime, quid verisimillimum es- 
set, inveniri posse Socrates arbitrabatur. Sed, quo 
commodius disputationes nostraj explicentur, sic eas 
exponam, quasi agatur res, non quasi narretur. Ergo 
ita nascetur exordium. 

V. Anditor. Malum mihi videtur esse mors. 
Marcus. lisne qui mortui sunt, an iis quibus mo- 
riendum est? Auditor. Utrisque. Marcus. Est mi- 
serum igitur, quoniam malum. Auditor. Certe. 
Marcus. Ergo et ii quibus evenit jam ut moreren- 
tur, et ii quibus eventurmn est, miseri. Auditor. 
Mihi ita videtur. Marcus. Nemo ergo non miser ? 
Auditor. Prorsus nemo. Marcus. Et quidem, si tibi 
constare vis, omnes, quicumque nati sunt eruntve, 
non solum miseri, sed etiam semper miseri. Nam, si 
Bolos eos diceres miseros, quibus moriendum esset, 
neminem tu quidem eorum, qui viverent, exciperes : 
moriendum est enim omnibus : esset tamen miseriae 
finis in morte. Quoniam autem etiam mortui miseri 



TUSC. QU^ST. LiB. 1. Cap. 6. 109 

sunt, in niiseriam nasciniur sempiternam. Necesse 
est enim, miseros esse eos qui centum millibus an- 
norum ante occiderunt, vel potius onmes, quicum- 
que nati sunt. .-///(///0/-. Ita prorsus existimo. Mar- 
vns. Dic, quaeso, num te illa terrent, triceps apud 
inferos Cerberus, Cocyti fremitus, transvectio Ache- 
rontis, mento sumraam aquam attingens siti enectus 
Tantalus ? num illud, quod 

" Sisyphu' versat 
Saxum sudans nitendo, neque proficit hilum ?" 

Fortasse etiam inexorabiles judices, JMinos et Rha- 
damantlius ; apud quos nec te L. Crassus defendet, 
nec M. Antonius, nec (quoniam apud Graecos judices 
res agetur) poteris adhibere Demcsthenem : tibi ipsi 
pro te erit maxinia corona causa dicenda. Haec for- 
tasse metuis, et idcirco mortem censes esse sempiter- 
num malum. 

VI. Audltor. Adeone me delirare censes, ut ista 
esse credam ? Marcus. An tu hasc non credis ? 
Auditor. 3Iinime vero. Marcus. Male, hercule, nar- 
ras. Auditor. Cur ? quacso. Marcus. Quia disertus 
esse possem, si contra ista dicerem. Audifor. Quis 
enim non in ejusmodi causa ? aut quid negotii est, 
haec poetarum et pictorum portenta convincere? 
Marcus. Atqui pleni sunt libri contra ista ipsa phi- 
losophorum disserentium. Auditor. Inepte sane : 
quis est enim tam excors, quem ista moveant ? Mar-> 
cus. Si ergo apud inferos miseri non sunt, ne sunt 
quidem apud inferos ulli. Auditor. Ita prorsus exis- 
timo. Marcus. Ubi ergo sunt ii, quos miseros dicis ? 
aut quem locum incolunt ? Si enim sunt, nusquam 
esse non possunt. Auditor. Ego vero nusquam esse 
illos puto. Marcus. Igitur ne esse quidem. Auditor, 
Prorsus isto modo ; et tamen miseros ob id ipsum 
quidem, quia nuUi sunt. 

Marcus. Jam mallem Cerberum metueres, quam 
ista tam inconsiderate diceres. Auditor, Qui tan- 

iPhilos.) VOL. III. L 



110 TUSC. QUiEST. Lib. I. Cap. 7- 

dem ? Marcns. Quem esse negas, eumdem esse di- 
cis. Ubi est acumen tuum ? cum enim miserum esse 
dicis, tum eum, qui non sit, dicis esse. Auditor. 
Non sum ita liebes, ut istuc dicam. Marcus. Quid 
dicis igitur ? Auditor. IMiserum esse (verbi causa) 
M. Crassum, qui illas fortunas morte dimiserit ; mi- 
serum Cn. Pompeium, qui tanta gloria sit orbatus .; 
omnes denique miseros, qui hac luce careant Mar- 
cus. Revolveris eodem. Sint enim, oportet, si miseri 
sunt : tu autem modo negabas eos esse, qui mortui 
essent. Si igitur non sunt, nihil possunt esse ; ita ne 
miseri quidem sunt. Auditor. Non dico fortasse 
etiam, quod sentio : nam istuc ipsum, non esse, cum 
fueris, miserrimum puto. Marcus. Quid ? miserius, 
quam omnino nunquam fuisse ? Ita, qui nondum 
nati sunt, miseri jam sunt, quia non sunt: et nos 
ipsi, si post mortem miseri futuri sumus, miseri fui- 
mus, antequam nati. Ego autem non commemini, 
antequam sum natus, me miserum. Tu si meliore 
memoria es, velim scire, ecquid de te recordere. 

VII. Auditor. Ita jocaris, quasi ego dicam eos 
miseros qui nati non sunt, et non eos qui mortui 
sunt. Marcus. Esse ergo eos dicis. Auditor. Immo, 
quia non sunt, cum fuerint, eo miseros esse. Marcus. 
Pugnantia te loqui non vides ? Quid enim tam pug- 
nat, quam non modo miserum, sed omnino quid- 
quam esse, qui non sit ? An tu, egressus porta Ca- 
pena, cum Calatini, Scipionum, Serviliorum, Me- 
tellorum, sepulcra vides, miseros putas illos ? Audi-> 
tor. Quoniam me verbo premis, posthac non ita 
dicam miseros esse, sed tantum, miseros ob id ipsum, 
quia non sunt. Marcus. Non dicis igitur, " Miser 
est M. Crassus," sed tantum, " Miser M. Crassus." 
Auditor. Ita plane. Marcus. Quasi non necesse sit, 
quidquid isto modo pronunties, id aut esse aut non 
esse. An tu dialecticis ne imbutus quidem es ? In 
primis enim hoc traditur : Omne pronuntiatum (sic 
enim mihi in praesehtia occurrit, ut appellarem 



TUSC. QUiEST. LiB. I. Cap. 8. 111 

a^itojux : utar post alio, si invenero melius) id ergo 
est pronuntiatum, quod est verum aut falsum. Cum 
dicis igitur, " Miser M. Crassus," aut hoc dicis, 
" Miser est M. Crassus," ut possit judicari, verum 
id falsumne sit ; aut nihil dicis omnino. 

Auditor. Age, jam concedo, non esse miseros, qui 
mortui sunt, quoniam extorsisti, ut faterer, qui om- 
nino non essent, eos ne miseros quidem esse posse. 
Quid ? qui vivimus, cum moriendum sit, nonne mi- 
seri sumus ? Quae enim potest in vita esse jucunditas, 
cum dies et noctes cogitandum sit, jam jamque esse 
moriendum ? 

VIII. Marctis. Ecqui ergo intelligis, quantum mali 
de Immana conditione dejeceris ? AucUtor. Quonam 
modo ? Marcus. Quia, si mori etiam mortuis misc- 
rum esset, inlinituni quoddam et sempiternum ma- 
lum haberemus in vita. Nunc video calcem, ad quam 
cum sit decursum, niliil sit praeterea extimescendum. 
Sed tu mihi videris Epicharmi (acuti, nec insulsi ho- 
minis, utSicuH) sententiam sequi. Auditor. Quam? 
non enim novi. Marcus. Dicam, si potero, Latine : 
scis enim me Graece loqui in Latino sermone non 
plus solere, quam in Grrasco Latine. Auditor. Etrecte 
quidem. Sed quae tandem est Epicharmi ista senten- 
tia ? Marcus. 

" Emori nolo : sed me esse mortuum nihil aesti- 
mo." 

Auditor. Jam agnosco Graecum^.et quoniam coe- 
gisti, ut concederem, qui mortui essent, eos miseros 
non esse, perfice, si potes, ut ne moriendum quidem 
esse, miserum putem. Marcus. Jam istuc qui- 
dem nihil negotii est : sed etiam majora mohor. 
Auditor. Quo modo hoc nihi] negotii est? aut quae 
sunt tandem ista majora? Marcus. Quoniam, si 
post mortem nihil est maH, ne mors quidem est 
malum ; cui proximum tempus est post mortem, in 
quo mali nihil esse concedis. Ita ne moriendum qui- 



1 12 TUSC. QU^ST. LiB. I. Cap. 0. 

dem esse, malum est. Id est enim, pervenienduni 
esse ad id, quod non esse malum confltemur. 
Auditor. Uberius ista, quaeso. Haec enim spinosiora, 
prius ut confitear, me cogunt, quam ut assentiar. 
Sed quae sunt ea, quae dicis te majora moliri ? 
Marcus. Ut doceam, si posdm, non modo malum 
non esse, sed bonum etiam esse, mortem. Auditor. 
Non postulo id quidem ; aveo tamen audire. Ut 
enim non efficias quod vis, tamen, mors ut malum 
non sit, efficies. Sed nihil te interpellabo. Continen- 
tem orationem audire malo. Marcus. Quid ? si te 
rogavero ali(|uid, non respondebis ? Auditor. Super- 
bum id quidem [esset:] sed, nisi quid necesse erit, 
malo ne roges. 

IX. Marcus. Geram tibi morem ; et ca, quas vis, 
ut potero, explicabo; nec tamen quasi Pythius 
Apollo, certa ut sint et fixa, qu£e dixero ; sed ut 
homunculus unus e multis, probabiha conjectura 
sequens. Ultra enim quo progrediar, quam ut veri 
videam similia, non habeo. Certa dicent ii, qui et 
percipi ea posse dicunt, et se sapientes esse profiten- 
tur. Auditor, Tu, ut videtur: nos ad audiendum 
parati sumus. 

Marcus. Mors igitur ipsa, quae videtur notissima 
res esse, quid sit, primum est videndum. Sunt enim, 
qui discessum animi a corpore putent esse mortem. 
Sunt, qui nullum censeant fieri discessum, sed una 
animum et corpus occidere, animumque cum corpore 
exstingui. Qui discedere animum censent, ahi statim 
dissipari, alii diu permanere, alii semper. Quid sit 
porro ipse animus, aut ubi, aut unde, magna dissen- 
sio est. Aliis cor ipsum animus videtur; ex quo 
excordes, vecordes, concordesque dicuntur : et Nasica 
ille prudens, bis consul, Corculum, et 

'' Egregie cordatus homo, catus IE)i\x' Sextus." 

Empedocles animum esse censet cordi sufFusum san- 
guinem, Aliis pars quaedam cerebri visa est animi 



TUSC. QUjEST. Lib. I. Cap. 10. 113 

principatum tenere. Aliis, nec cor ipsum, placet, ncc 
cerebri quamdam partem, esse animum : sed alii in 
corde, aUi in cerebro, dixemnt animi csse sedem et 
locum. Animum autem alii animam, ut fere nostri 
[declarant nomen ;] nam et agere animam, et efflare 
dicimus, et animosos, et bene animatos, et ex animi 
sententia : ipse autem animus ab anima dictus est. 
Zenoni Stoico animus ignis videtur. 

X. Sed haec quidem, quae dixi, cor, cerebrum, 
animam, ignem, vulgo ; rellqua fere singuli, ut multi 
ante veteres. Proxime autem Aristoxenus, musicus, 
idemque philosophus, ipsius corporis intentionem 
quamdam, velut in cantu et fidibus, quae harmonia 
dicitur ; sic ex corporis totius natura et figura, varios 
motus cieri, tamquam in cantu sonos. Hic ab artificio 
suo non recessit, et tamen dixit aHquid, quod ipsum 
quale esset, erat multo ante et dictum et explanatum 
a Platone. Xenocrates animi figuram, et quasi cor- 
pus, negavit esse ; verum numerum dixit esse, cujus 
vis (ut jam antea Pythagorae visum erat) in natura 
maxima esset: ejus doctor Plato triplicem finxit 
animam ; cujus principatum, id est rationem, in 
capite, sicut in arce, posuit : et duas partes parere 
voluit, iram et cupiditatem, quaslocis disclusit; iram 
in pectore, cupiditatem subter praecordia, locavit. 

Dicaearchus autem, in eo sermone, quem Corinthi 
habitum tribus Hbris exponit, doctorum hominum 
disputantium, primo Hbro multos loquentes facit: 
duobus Pherecratem quemdam Phthiotam senem, 
quem ait a DeucaHone ortum, disserentem inducit, 
niliil esse omnino animum, et hoc esse nomen totum 
inane : frustraque animaHa et animantes appellari ; 
neque in homine inesse animum vel animam, nec in 
bestia : vimque omnem eam, qua vel agamus quid 
vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiH- 
ter esse fusam, nec separabilem a corpore esse, 
quippe quae nuUa sit, nec sit quidquam, nisi corpus 

l3 



114 TUSC. QU^ST. LiB. I. Cap. 11. 

unum et simplex, ita figuratum, ut temperatione 
naturtE \ageat et sentiat. 

Aristoteles, longe omnibus (Platonem semper ex- 
cipio) praestans e»^^ ingenio et diligentia, cum quatuor 
illa genera principiorum esset complexus, e quibus 
omnia orirentur, quintam quamdam naturam censet 
esse, e qua sit mens. Cogitare enim, et providere, et 
discere, et docere, et invenire aliquid, et tam multa 
alia, meminisse, amare, odisse, cupere, timere, angi, 
lajtari ; hrec, et similia eorum, in horum quatuor 
generum nullo incsse putat. Quintum genus adhibet, 
vacans nomine : et sic ipsum animum evrsAe-^^g/av 
appellat novo nomine, quasi quamdam continuatam 
motionem et perennem. 

XI. Nisi quse me forte fugiunt, hae sunt fere om- 
nium de animo sententiae. Democritum enim, mag- 
num quidem illum virum, sed laevibus et rotundis 
corpusculis efficientem animum concursu quodam 
fortuito, omittamus : nihil est enim apud istos, quod 
non atomorum turba conficiat. Harum sententiarum 
quae vera sit, Deus aUquis viderit : quae verisimilli- 
ma, magna quasstio est. Utrum igitur inter has sen- 
tentias dijudicare mahimus, an ad propositum red- 
ire ? Auditor. Cuperem equidem utrumque, si 
posset : sed est difficile confundere. Quare, si, ut 
ista non disserantur, Uberari mortis metu possumus, 
id agamus. Sin id non potest, nisi hac quaestione 
animorum exphcata, nunc, si videtur, hoc : illud 
aHas. Marcus. Quod maUe te inteUigo, id puto esse 
commodius. Efficiet enim ratio, ut quaecumque vera 
sit earum sententiarum quas exposui, mors aut ma- 
lum non sit, aut sit bonum potius. Nam, si cor, aut 
sanguis, aut cerebrum, est animus, certe, quoniam 
est corpus, interibit cum reUquo corpore. 8i anima 
est, fortasse dissipabitur : si ignis, exstinguetur : si 
est Aristoxeni harmonia, dissolvetur. Quid de Dic^- 
archo dicam, qui nihil omnino animum dicat esse ? 



TUSC. QU.EST. Lm. I. Cap. 12. 115 

His sententiis omnibus, nihil post mortem pertinere 
ad quemquam potest : pariter enim cum vita sensus 
amittitur. Non sentientis autem, nihil est, uUam in 
partem quod intersit. Reliquorum sententias spem 
afferunt, si te forte hoc delectat, posse animos, cum 
e corporibus excesserint, in ccelum, quasi in domici- 
lium suum, pervenire. 

Auditor. ]\Ie vero delectat: idque, primum, ita 
esse velim : deinde, etiam si non sit, mihi tamen 
persuaderi velim. Marciis. Quid tibi ergo opera 
nostra opus est? Num eloquentia Platonem supe- 
rare possumus ? Evolve diligenter ejus eum librum, 
qui est de animo : amplius quod desideres, nihil erit. 
AuiUtor. Feci, mehercule, et quidem saepius : sed, 
nescio quo modo, dum lego, assentior : cum posui 
librum, et mecum ipse de immortalitate animorum 
ccepi cogitare, assensio omnis illa elabitur. Marcus, 
Quid hoc ? dasne aut manere animos post mortem, 
aut morte ipsa interire ? Auditor. Do vero. Mar- 
cus. Quid, simaneant? Auditor. Beatos esse con- 
cedo. Marcus. Si intereant ? Auditor. Non esse mi- 
seros, quoniam ne sint quidem. Jam istuc, coacti a 
te, paulo ante concessimus. Marcus. Quo modo igi- 
tur, aut cur, mortem malum tibi videri dicis, quae 
aut beatos nos efficiet, animis manentibus, aut non 
miseros, sensu carentes ? 

XII. Auditor. Expone igitur, nisi molestum est, 
primum, animos, si potes, remanere post mortem : 
tum, si minus id obtinebis (est enim arduum), doce- 
bis, carere omni malo mortem. Ego enim istuc ipsum 
vereor, ne malum sit, non dico carere sensu, sed ca- 
rendum esse. Marcus. Auctoribus quidem ad istam 
sententiam, quam vis obtineri, uti optimis possumus 
(quod in omnibus causis et debet et soiet valere plu- 
rimum), et primum quidem omni antiquitate ; quae, 
quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc 
melius ea fortasse, quae erant vera, cernebat. 

Itaque ununi illud erat insitum priscis illis, quos 



116 TUSC. QUiEST. Lib. I. Cap. 13. 

cascos appellat Ennius, esse in morte sensum, 
neque excessu vitce sic deleri hominem, ut funditus 
interiret : idque cuni multis aliis rebus, tum e pon- 
titicio jure, et CEErimoniis sepulcrorum, intelligi licet ; 
quas maximis ingeniis praditi nec tanta cura coluis- 
sent, nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, 
nisi haesisset in eorum mentibus, mortem non interi- 
tum esse omnia tollentem atque delentem, sed quam- 
dam quasi migrationem, commutationemque vitae, 
quce, in claris viris et feminis, dux in ccclum soleret 
esse ; in Cceteris humi retineretur, et permaneret 
tamen. Ex hoc, et nostrorum opinione, 

" Romulus in coelo cum Dis agit asvum," 

ut, famae assentiens, dixit Ennius : et apud Graecos, 
indeque perlapsus ad nos, et usque ad Oceanum, 
Hercules, tantus et tam praesens habetur Deus. 
Hinc Liber Deus, Semele natus, eademque famae 
celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adju- 
tores in prceliis victoriae populi Rom.ani, sed etiam 
nuntii, fuisse perhibentur. Quid ? Ino, Cadmi fiha, 
nonne, Leucothea nominata a Graecis, INIatuta habe- 
tur a nostris ? Quid ? totum prope ca4um (ne pkires 
persequar) nonne humano genere completum est ? 

XIII. Si vero scrutari vetera, et ex liis ea, quae 
scriptores Graeci prodiderunt, eruere coner ; ipsi iUi, 
majorum gentium Dii qui habentur, hinc a nobis 
profecti in cojlum reperientur. Quaere, quorum de- 
monstrantur sepulcra in Graeciti : reminiscere, quo- 
niam es initiatus, quae traduntur mysteriis : tum 
denique, quam hoc late pateat, inteUiges. Sed, qui 
nondum ea, quae multis post annis tractari coepissent, 
physica didicissent, tantum sibi persuaserant, quan- 
tum natura admonente cognoverant ; rationes et cau- 
sas rerum non tenebant. Visis quibusdam saepe mo- 
vebantur, hisque maxime nocturnis, ut viderentur 
ii, qui vita excesserant, viyere. 

tJt porro lirmissimum, hoc afFerri videtur, cur 



TUSC. QU^ST. LiB. I. Cap. 15. 117 

Deos esse credamus, qiiod nulla gens tam fera, nemo 
omnium tam sit inmianis, cujus mentem non im- 
buerit Deorum opinio. IMulti de Diis prava sentiunt ; 
id enim vitioso more effici solet : onmes tamen esse 
vim et naturam divinam arbitrantur. Nec vero id 
coUocutio hominum aut consensus ettecit : non insti- 
tutis opinio est conlirmata, non legibus. Omni auteni 
in re, consensio omnium gentium lex naturge putanda 
est. Quis est igitur, qui suorum mortem pvimum non 
eo lugeat, quod eos orbatos vitae commodis arbitre- 
tur ? Tolle hanc opinionem : luctum sustuleris : 
nemo enim moeret suo incommcdo. Dolent fortasse, 
et anguntur : sed illa lugubris lamentatio, fletus- 
que mcerens, ex eo est, quod eum, quem dileximus, 
^it^e commodis privatum arbitramur, idque sentire. 
Atque hicc ita sentimus natura duce, nulla ratione, 
nullaque doctrinti. 

XIV. ^laximum vero argumentum est, naturam 
ipsam de immortalitate animorum tacitam judicare, 
quod omnibus curae sunt, et maxime quidem, quae 
post mortem futura sint. " Serit arbores, quae alteri 
saeculo prosint" (ut ait Statius in Synephebis), quid 
spectans, nisi etiam postera saecula ad se pertinere? 
Ergo arbores seret diligens agricola, quarum adspi- 
ciet baccam ipse nunquam ; vir magnus leges, insti- 
tuta, rempubhcam, non seret ? Quid procreatio libe- 
rorum, quid propagatio nominis, quid adoptiones 
filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa 
sepulcrorum monimenta, quid elogia significant, nisi 
nos futura etiam cogitare ? Quid illud ? num dubi- 
tas, quin specimen naturae capi debeat ex optima 
quaque natura ? Quae est igitur melior in hominum 
genere natura, quam eorum qui se natos ad homines 
juvandos, tutandos, conservandos, arbitrantur ? Abiit 
ad Deos llercules : nunquam abiisset, nisi, cum inter 
homines esset, eam sibi viam munivisset. Vetera jam 
ista, et religione omnium consecrata. 

XV. Quid, in hac republica, tot tantosque viros, 



1 18 TUSC. QU^ST. LiB. I. Cap. IC. 

ob rempublicam interfectos, cogitasse arbitramur ? 
iisdemne ut finibus nomen suum, quibus vita, termi- 
naretur ? Nemo unquam, sine magna spe immorta- 
litatis, se pro patria ofterret ad mortem. Licuit esse 
otioso Themistocli, licuit Epaminondae ; licuit (ne et 
vetera et externa qucEram) mihi : sed, nescio quo- 
modo, inliaeret in mentibus quasi saeculorum quod- 
dam augurium futurorum ; idque in maximis inge- 
niis, altissimisque animis, et exsistit maxime, et ap- 
paret facillime. Quo quidem demto, quis tam esset 
amens, qui semper in laboribus et periculis viveret ? 
Loquor de principibus. Quid poetae ? nonne post 
mortem nobilitari volunt ? unde ergo illud ? 

" Adspicite, o cives, senis Ennii imagini' formam. 
Hic vestrum panxit maxima facta patrum." 

Mercedem glorise flagitat ab iis, quorum patres affe- 
cerat gloria. Idemque, 

" Nemo me iacrymis decoret, nec funera fletu 
Faxit. Cur? volito vivu' per ora virum." 

Sed quid poetas ? Opifices post mortem nobilitari 
volunt. Quid enim Phidias sui similem speciem in- 
clusit in clypeo Minervae, cum inscribere non liceret ? 
quid nostri philosophi ? Nonne, in his ipsis libris 
quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina 
inscribunt ? 

Quod si omnium consensus naturag vox est ; om- 
nesque, qui ubique sunt, consentiunt esse aliquid, 
quod ad eos pertineat qui vita cesserint ; nobis quo- 
que idem existimandum est. Et, si, quorum aut in- 
genio aut virtute animus excellit, eos arbitramur 
(quia natura optima sunt) cernere naturae vim max- 
ime ; verisimile est, cum optimus quisque maxime 
posteritati serviat, esse aliquid, cujus is post mortem 
sensum sit habiturus. 

XVI. Sed, ut Deos esse natura opinamur, quales- 
que sint, ratione cognoscimus; sic permanere ani- 



TUSC. QU/EST. LiD. I. Cap. 16. 119 

mos arbitraniur consensu nationum omnium : qua, 
in sede maneant, qualesque sint, ratione discendum 
est Cujus ignoratio finxit inferos, easque formidines, 
quas tu contemnere non sine causa videbare : in ter- 
ram enim cadentibus corporibus, liisque humo tectis 
(e quo dictum est humari)^ sub terra censebant reli- 
quam vitam agi mortuorum. Quam eorum opinio- 
nem magni errores consecuti sunt ; quos auxerunt 
poeta?. Frequens enim consessus theatri, in quo sunt 
mulierculae et pueri, movetur, audiens tam grande 
carmen : 

'' Adsum, atque advenio Acheronte, vix, via alta 

atque ardua, 
Per speluncas saxis stnictas asperis, pendentibus, 
Maximis : ubi rigida constat crassa caligo infe- 

rum." 

Tantumque valuit error (qui mihi quidem jam sub- 
latus videtur), ut, corpora cremata cum scirent, tamen 
ea fieri apud inferos fingerent, quae sine corporibus 
nec fieri possent, nec intelligi. Animos enim per se 
ipsos viventes non poterant mente complecti: for- 
mam aliquam figuramque quaerebant : inde Homeri 
tota v£xu<a : inde ea, quae meus amicus Appius 
vfx.ro/zavT-siot faciebat : inde in vicinia nostra Averni 
lacus, 

" Unde animae excitantur obscura umbra, aperto 

ostio 
Alti Acherontis, [salso] sanguine, imagines mor- 

tuorum." 

Has tamen imagines loqui volunt: quod fieri nec 
sine lingua, nec sine palato, nec sine faucium late- 
rumve ct pulmonum vi et figura potest. Nihil enim 
animo videre poterant : ad oculos omnia referebant. 
Magni autem est ingenii, sevocare mentem a sensi- 
bus, et cogitationem a consuetudine abducere. Ita- 
que credo equidem etiam alios tot saeculis [disputasse 



120 TUSC. QUiEST. Lib. I. Cap. 17- 

de animis:] sed, quod literis exstet proditum, Phe- 
recydes Syrius primum dixit, animos hominum esse 
sempiternos : antiquus sane ; fuit enim, meo reg- 
nante gentili. Hanc opinionem discipulus ejus Py- 
thagoras maxime coniirmavit ; qui cum, Superbo 
regnante, in Italiam venisset, tenuit Magnam illam 
Graeciam cum honore disciplinae, tum etiam auctori- 
tate : multaque ssecula postea sic viguit Pythagoreo- 
nmi nomen, ut nulli ahi docti viderentur. 

XVII. Sed redeo ad antiquos. Rationem illi sen- 
tentise suse non fere reddebant, nisi quid erat nume- 
ris aut descriptionibus explicandum. Platonem fe- 
runt, ut Pythagoreos cognosceret, in ItaJiam venisse, 
et didicisse Pythagorea omnia ; primumque de ani- 
morum aeternitate non solum sensisse idem, quod 
Pythagoram, sed rationem etiam attulisse: quam, 
nisi quid dicis, praetermittamus ; et hanc totam spem 
immortalitatis relinquamus. 

Auditor. An tu, cum me in summam exspecta- 
tionem adduxeris, deseris ? Errare, mehercule, malo 
cum Platone (quem tu quanti facias, scio, et quem 
ex tuo ore admiror), quam cum istis vera sentire. 
Marcits. Macte virtute. Ego enim ipse cum eodem 
ipso non invitus erraverim. Num igitur dubitamus, 
[an], sicut pleraque, sic et hoc? quamquam hoc 
quidem minime : persuadent enim mathematici, ter- 
ram, in medio mundo sitam ad universi coeli com- 
plexum, quasi puncti instar obtinere, quod xsvrpov 
illi vocant : eam porro naturam esse quatuor omnia 
gignentium corporum, ut quasi partita habeant inter 
se et divisa momenta : terrena et humida, suopte 
nutu et suo pondere, ad pares angulos in terram et 
in mare ferantur ; reliquae duae partes, una ignea, 
altera animalis, ut illae superiores in medium locum 
mundi gravitate ferantur et pondere, sic hae rursum 
rectis lineis in ca?lestem locum subvolent ; sive ipsa 
natura superiora appetente, sive quod a gravioribus 
leviora natura repellantur. Quae cum constent, per- 



TUSC. QUyEST. Lib. I. Cap. 18. 121 

spicuum debet esse, aninios, cum e corpore excesse- 
rint, sive illi sint animales (id est, spirabiles), sive 
ignei, in sublime ferri. 8i vero aut numerus quidam 
sit animus (quod subtiliter magis quam dilucide di- 
citur), aut quinta illa, non nominata magis quam 
non intellecta, natura; multo etiam integriora ac 
puriora sunt, ut a terra longissime se efferant. lio- 
rum igitur aliquid animus est, nec tam vegeta mens 
aut in corde cerebrove, aut in Empedocleo sanguine, 
demersa jaceat. 

XVIII. Dicaearchum vero, cum Aristoxeno asquali 
et condiscipulo suo, doctos sane homines, omittamus ; 
quorum alter ne condoluisse quidem unquam videtur, 
qui animum se habere non sentiat ; alter ita delecta- 
tur suis cantibus, ut eos etiam ad haec transferre co- 
netur. Harmoniam autem ex intervallis sonorum 
nosse possumus, quorum varia compositio etiam har- 
monias efficit plures : membrorum vero situs, et 
figura corporis, vacans animo, quam possit harmo- 
niam efficere, non video. Sed hic quidem, quamvis 
eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristo- 
teli : canere ipse doceat : bene enim iUo proverbio 
Graecorum praecipitur, 

" Quam quisque ncirit artem, in hac se exerceat." 

Illam vero funditus ejiciamus individuorum cor- 
porum laevium et rotundorum concursionem fortui- 
tam ; quam tamen Democritus concalefactam et spi- 
rabilem (id est, animalem) esse voluit. Is autem 
animus, qui, si est horum quatuor generum, ex qui- 
bus omnia constare dicuntur, ex inflammata anima 
constat (ut potissim.um videri video Panaetio), supe- 
riora capessat, necesse est. Nihil enim habent haec 
duo genera proni ; et supera semper petunt. Ita, sive 
dissipantur, procul a terris id evenit: sive perma- 
nent, et conservant habitum suum, hoc etiam magis 
necesse est ferantur ad ccelum, et ab his perrumpatur 
et dividatur crassus hic et concretus aer, qui est terrae 

{Pflilos.) VOL. ITI. M 



122 TUSC. QUiEST. Lib. I. Cap. 19. 

proximus. Calidior est enim, vel potius ardentior, 
animus, quam est hic aer, quem modo dixi crassum 
atque concretum : quod ex eo sciri potest, quia cor- 
pora nostra, terreno principiorum genere confecta, 
ardore animi conv^alescunt. 

XIX. Accedit, ut eo facilius animus evadat ex 
hoc abre, quem saepe jam appello crassum, eumque 
perrumpat, quod nihil est animo velocius ; nuUa est 
celeritas, quae possit cum animi celeritate contendere. 
Qui si permanet incorruptus, suique similis, necesse 
est ita feratur, ut penetret et dividat omne coelum 
hoc, in quo nubes, imbres, ventique coguntur ; quod 
et humidum et caliginosum est, propter exhalationes 
terras. Quam regionem cum superavit animus, na- 
turamque sui similem contigit, et agnovit; junctis 
ex anima tenui, et ex ewrdore solis temperato, ignibus 
insistit, et linem altius se efFerendi facit. Cum enim 
sui similem et levitatem et calorem adeptus est, tam- 
quam paribus examinatus ponderibus, nuUam in par- 
tem movetur ; eaque ei demum naturalis est sedes, 
cum ad sui similem penetravit, in quo, nuUa re 
egens, aletur et sustentabitur iisdem rebus, quibus 
astra sustentantur et aluntur. 

Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad 
omnes fere cupiditates, eoque magis incendi, quod 
iis aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cu- 
piamus ; profecto beati erimus, cum, corporibus re- 
lictis, et cupiditatum et aemulationum erimus ex- 
pertes. Quodque nunc facimus, cum laxati curis 
sumus, ut spectare aliquid velimus et visere, id multo 
tum faciemus liberius ; totosque nos in contemplan- 
dis rebus perspiciendisque ponemus, propterea quod 
et natura inest mentibus nostris insatiabilis quaedam 
cupiditas veri videndi ; et orae ipsae locorum illorum, 
quo pervenerimus, quo faciliorem nobis cognitionem 
rerura coelestium, eo majorem cognoscendi cupidita- 
tem, dabunt. Haec enim pulchritudo etiam in terris 
patriam iUam et avitam (ut ait Theophrastus) philo- 



TUSC. QU^ST. LiB. I. Cap. 20. 123 

cophiam, cognitionis cupiditate incensam, excitavit. 
Pra^cipue vero fruentur ea, qui tum etiam, cum, has 
terras incolentes, circumfusi erant caligine, tamen 
acie mentis dispicere cupiebant 

XX. Etenim, si nunc aliquid assequi se putant, 
qui ostium Ponti viderunt, et eas angustias, per quas 
penetravit ea, quae est nominata 

" Argo, quia Argivi in ea, delecti viri, 
Vecti, petebant pellem inauratam arietis ;" 

aut ii, qui Oceani freta illa viderunt, 

" Europam liibyamque rapax ubi di^ddit unda ;" 

quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam 
terram contueri licebit, ejusque cum situm, formam, 
circumscriptionem, tum et habitabiles regiones, et 
rursum omni cultu, propter vim frigoris aut caloris, 
vacantes ? 

Nos enim ne nunc quidem oculis cemimus ea, 
quae videmus : neque enim est ullus sensus in cor- 
pore ; sed (ut non solum physici docent, verum etiam 
medici, qui ista aperta et patefacta viderunt) vias 
quasi quaedam sunt ad oculos, ad aures, ad nares, a 
sede animi perforatae. Itaque saepe, aut cogitatione 
aut aliqua vi morbi impediti, apertis atque integris 
et oculis et auribus, nec videmus, nec audimus : ut 
facile intelligi possit, animum et videre et audire, 
non eas partes, quae quasi fenestras sunt animi ; qui- 
bus tamen sentire nihi]. queat mens, nisi id agat, et 
adsit. Quid, quod eadem mente res dissimiUimas 
comprehendimus, ut colorem, saporem, calorem, 
odorem, sonum ? quae nunquam quinque nuntiis 
animus cognosceret, nisi ad eum omnia referrentur, 
et is omnium judex solus esset. Atque ea profecto 
tum multo puriora et dilucidiora cernentur, cum, 
quo natura fert, liber animus pervenerit. Nam nunc 
quidem, quamquam foramina illa, quse patent ad 
aninium a corpore, callidissuno artificio natura fa- 



124 TUSC. QU.EST. Lib. I. Cap. 22. 

bricata est, tamen terrenis concretisque corporibus 
sunt intersepta qaodammodo. Cum autem nihil erit 
prjEter animum, nuUa res objecta impediet, quomi- 
nus percipiat, quale quidque sit. 

XXI. Quamvis copiose hasc, diceremus, si res 
postularet, quam multa, quam varia, quanta specta- 
cula animus in locis ccelestibus esset habiturus. Quae 
quidem cogitans, soleo sa^pe mirari nonnullorum in- 
solentiam philosophorurn, qui naturag cognitionem 
admirantur, ejusque inventori et principi gratias ex- 
sultantes agunt, eumque venerantur, ut Deum : libe- 
ratos enim se per eum dicunt gravissimis dominis, 
terrore sempiterno, et diurno ac nocturno metu. Quo 
terrore ? quo metu ? Quas est anus tam delira, quse 
timeat ista, quse vos videlicet, si physica non didicis- 
setis, timeretis ? 

" Acherusia templa, alta Orci, pallida 
Leti, obnubila, obsita tenebris loca." 

Non pudet philosophum in eo gloriari, quod haec non 
timeat, et quod falsa esse cognoverit ? ex quo intel- 
ligi potest, quam acuti natura sint, qui haec sine doc- 
trina credituri fuerint. Praeclarum autem nescio quid 
adepti sunt, quod didicerunt, se, cum tempus mortis 
venisset, totos esse perituros. Quod ut ita sit, (nihil 
enim pugno) quid habet ista res aut lastabile aut glo- 
riosum ? nec tamen mihi sane quidquam occurrit, 
cur non Pythagorae sit et Platonis vera sententia. Ut 
enim rationem Plato nuUam afferret, (vide, quid ho- 
mini tribuam) ipsa auctoritate me frangeret. Tot 
autem rationes attulit, ut velle caeteris, sibi certe per- 
suasisse videatur. 

XXII. Sed plurimi contra nituntur, animosque, 
quasi capite damnatos, morte multant ; neque aliud 
cst quidquam, cur iiicredibilis his animorum videatur 
ajternitas, risi quod nequeunt, qualis animus sit va- 
cans corpore, intelligere, et cogitatione comprehen- 
dere. Quasi vero intelligant, qualis sit in ipso cor- 



TUSC. QU^ST. LiB. I. Cap. 23. 125 

pore ; quae conformatio, quae magnitudo, qui locus : 
ut, si jam possent in homine uno cerni omnia quae 
nunc tecta sunt, casurusne in conspectum videatur 
animus ; an tanta sit ejus tenuitas, ut fugiat aciem. 

Haec reputent isti, qui negant, animum sine cor- 
pore se intelligcre posse. Videbunt, quem in ipso 
corpore intelligant. Mihi quidem, naturam anuni 
intuenti, multo difficilior occurrit cogitatio, multoque 
obscurior, qualis animus in corpore sit, tamquam 
aliena; domi, quam qualis, cum exierit, et in liberum 
coclum, quasi domum suam, venerit. [Si] enim, 
quod nunquam vidimus, id quale sit, intelligere non 
possumus, certe et Deum ipsum, et divinum animum 
corpore liberatum, cogitatione complecti non possu- 
mus. Dicaearchus quidem, et Aristoxenus, quia dif- 
liciUs erat animi, quid aut qualis esset, intelligentia, 
nuDum omnino animum esse dixerunt. 

Est illud quidem vel maximum, animo ipso ani- 
mum videre : et nimirum hanc habet vim praeceptum 
Apollinis, quo monet, ut se quisque noscat. Non 
enim., credo, id praecipit, ut membra nostra, aut sta- 
turam figuramve, noscamus ; neque nos corpora su- 
mus ; neque ego, tibi dicens hoc, corpori tuo dico. 
Cum igitur, " Nosce te," dicit, hoc dicit, " Nosce 
animum tuum :" nam corpus quidem quasi vas est, 
aut aliquod animi receptaculum. Ab animo tuo 
quidquid agitur, id agitur a te. Hunc igitur nosse, 
nisi divinum esset, ron esset hoc acrioris cujusdam 
animi praeceptum, sic, ut tributum Deo sit: [hoc 
est, se ipsum posse cognoscere]. 

Sed si, quahs sit animus, ipse animus nesciet ; dic, 
quaeso, ne esse quidem se sciet ? ne moveri quidem 
se ? Ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a So- 
crate est in Phaedro explicata, a me autem posita est 
in sexto libro " De RepubHca." 

XXIII. " Quod semper movetur, aetemum est. 
Quod autem motum affert alicui, quodque ipsum 
agitatur ahundc, quando fineni habct motus, \iveiidi 

M 3 



126 TUSC. QUiEST. Lib. I. Cap. 24. 

finem habeat, necesse est. Solum igitur, quod se ip- 
sum movet, quia nunquam deseritur a se, nunquam 
ne moveri quidem desinit. Quinetiam casteris, quas 
moventur, hic fons, hoc principium est movendi. 
Principii autem nuUa est origo : nam e principio 
oriuntur omnia : ipsum autem nulla ex re aha nasci 
potest : nec enim esset principium, quod gigneretur 
aUunde. Quod si nunquam oritur, ne occidit quidem 
unquam. Nam principium exstinctum nec ipsum ab 
alio renascetur, nec a se aliud creabit ; siquidem ne- 
cesse est a principio oriri omnia. Ita fit, ut motus 
principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur. Id 
autem nec nasci potest, nec mori : vel concidat omne 
ccelum, omnisque terra consistat, necesse est; nec 
vimullam nanciscatur, qua, utprimo,impulsa movea- 
tur. Cum pateat igitur, geternum id esse quod se ip- 
sum moveat, quis est, qui hanc naturam animis esse 
tributam neget ? Inanimum est enim omne, quod 
pulsu agitatur externo : quod autem est animal, id 
motu cietur interiore, et suo : nam haec est propria 
natura animi atque vis : quae si est una ex omnibus, 
quae se ipsa semper moveat ; neque nata certe est, et 
aBterna est." 

Licet concurrant plebeii omnes philosophi, (sic 
enim ii, qui a Platone et Socrate, et ab ea familia, 
dissident, appellandi videntur) non modo nihil un- 
quam tam eleganter explicabunt, sed ne hoc quidem 
ipsum, quam subtiliter conclusum sit, intelligent. 
Sentit igitur animus se moveri : quod cum sentit, il- 
lud una sentit, se vi sua, non aliena, moveri : nec 
accidere posse, ut ipse unquam a se deseratur : ex 
quo efficitur aeternitas; nisi quid habes ad ha)c. 
Auditor, Ego vero facile sum passus, ne in mentem 
quidem mihi aliquid contra venire: ita isti faveo 
sententiae. 

XX ly. Marcus. Quid illa tandem ? num leviora 
censes, quae declarant inesse in animis hominum 
divina quajdam ? quae si cernerem quemadmodum 



TUSC. QUyEST. Lib. I. Cap. 24. 127 

niisci possent, etiaiii, queniadmodimi interirent, vi- 
derem. Nam sanguinem, bilem, pituitam, ossa, ner- 
vos,venas, omnem denique membrorum et totius cor- 
poris figuram, videor posse dicere, unde concreta, et 
quo modo facta sint. [Per] animum ipsum, si nihil 
esset in eo, nisi id, ut pcr eum viveremus, tam na- 
tura putarem hominis vitam sustentari, quam vitis, 
quam arboris : haec enim etiam dicimus vivere. Item, 
si nihil haberet animus hominis, nisi ut appeteret 
aut refugeret, id quoque esset ei commune cum bestiis. 

llabet primum memoriam, et eam infinitam, re- 
rum innumerabilium : quam quidem Plato recorda- 
tionem esse vult superioris vitae : nam in illo libro, 
qui inscribitur '' JMenon," pusionem quemdam So- 
crates interrogat quaedam geometrica de dimensione 
quadrati. Ad ea sic ille respondet, ut puer : et ta- 
men ita faciles interrogationes sunt, ut, gradatun re- 
spondens, eodem perveniat, quo si geometrica didi- 
cisset. Ex quo effici vult Socrates, ut discere, nihil 
aliud sit, nisi recordari. Quem locum multo etiam 
accuratius explicat in eo sermone, quem habuit eo 
ipso die, quo excessit e vita. Docet enim, quemvis, 
qui omnium renim rudis esse videatur, bene inter- 
roganti respondentem, declarare, se non tum illa dis- 
cere, sed reminiscendo recognoscere : nec vero fieri 
ullo modo posse, ut, a pueris, tot rerum atque tan- 
tanmi insitas et quasi consignatas in animis notiones 
(quas ivvoircg vocant) haberemus, nisi animus, ante- 
quam in corpus intravisset, in rerum cognitione vi- 
guisset 

Cumque nihil esset^ ut omnibus locis a Platone 
disseritur, (nihil enim ille putat esse^ quod oriatur 
et intereat ; idque solum esse^ quod semper tale sit, 
qualem idcam appellat ille, nos speciem) non potuit 
animus hccc, in corpore inclusus, agnoscere : cognita 
aitulit: ex quo tam multarum rerum cognitionis 
admiratio tollitur. Neque ea plane videt animus, 
cum tam rcpentc in insolitum tamque perturbatum 



128 TUSC. QUiEST. Lib. I. Cap. 25. 

domicilium immigravit : sed, cmn se coUegit atque 
rccreavit, tum agnoscit illa reminiscendo. Ita nihil 
aliud est discere, nisi recordari. 

Ego autem majore etiam quodam modo memo- 
riam admiror. Quid est enim illud, quo memini- 
mus ? aut quam habet vim ? aut unde natam ? Non 
qusero, quanta memoria Simonides fuisse dicatur, 
quantu Theodectes, quanta is, qui a Pyrrho legatus 
ad senatum est missus, Cineas, quanta nuper Char- 
madas, quanta, qui modo fuit, Scepsius Metrodo- 
rus, quanta noster Hortensius : de communi ho- 
minum memoria loquor, et eorum maxime, qui in 
aliquo majore studio et arte versantur ; quorum 
quanta mens sit, difficile est existimare : ita multa 
meminerunt. 

XXV. Quorsum igitur haec spectat oratio ? quae 
sit illa vis, et unde, intelligendum puto. Non est 
certe nec cordis, nec sanguinis, nec cerebri, nec ato- 
morum. Anima sit animus, ignisve, nescio : nec me 
pudet, ut istos, fateri nescire, quod nesciam. lllud, 
si ulla alia de re obscura affirmare possem, sive ani- 
ma sive ignis sit animus, eum jurarem esse divinum. 
Quid enim ? obsecro te, terrane tibi, aut hoc nebuloso 
et caliginoso ca^lo, aut sata aut concreta videtur tanta 
vis memorias ? Si, quid sit hoc, non vides, at, quale 
sit, vides : si ne id quidem, at, quantum sit, profec- 
to vides. Quid igitur? utrum capacitatem aHquam 
in animo putamus esse, quo, tamquam in aliquod 
vas, ea, quae meminimus, infundantur ? Absurdum 
id quidem : qui enim fundus, aut quae talis animi 
figura, intelligi potest ? aut quae tanta omnino capa- 
citas ? An imprimi, quasi ceram, animum putamus, 
et memoriam esse signatanim rerum in mente vesti- 
gia ? quae possunt verborum, quae rerum ipsarum, 
esse vestigia ? quas porro tam immensa magnitudo, 
quae illa tam multa possit effingere ? 

Quid ? illa vis, quae tandem est, quae investigat 
occulta, quse inventio atque excogitatio dicitur ? ex 



TUSC. QUiEST. LiB. I. Cap. 26, 129 

liacne tibi terrena mortalique natura et caduca con- 
creta ea videtiir ? aut qui primus (quod summs 
sapientiae Pytliagoras visum est) omnibus rebus im- 
posuit nomina ? aut qui dissipatos homines congre- 
gavit, et ad societatem vitae convocavit ? aut qui so- 
nos vocis, qui infiniti videbantur, paucis literarum 
notis terminavit ? aut qui errantium stellarum cur- 
sus, regressiones, institiones, notavit ? Omnes magni : 
etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, 
qui cultum vitae, qui praesidia contra feras, invene- 
nmt ; a quibus mansuefacti et exculti, a necessariis 
artificiis ad elegantiora dcfluximus. Nam et auribus 
oblectatio magna parta est, inventa et temperata va- 
rietate et natura sonorum ; et astra suspeximus, tum 
ea, quas sunt infixa certis locis, tum illa non re, sed 
vocabulo, errantia : quorum conversiones omnesque 
motus qui aninms vidit, is docuit, similem animum 
suum ejus esse, qui ea fabricatus esset in ccelo. Nam, 
cum Archimedes lunae, solis, quinque errantium, 
motus in sphaeram illigavit, efFecit idem, quod ille, 
qui in Timaso mundum aedificavit, Platonis Deus, ut 
tarditate et celeritate dissimiliimos motus una rege- 
ret conversio. Qucd si in hoc mundo fieri sine Deo 
non potest, ne in sphasra quidem eosdem motus 
Archimedes sine divino ingenio potuisset imitari. 

XXVI. Mihi vero ne hsec quidem notiora et il- 
lustriora carere vi divina videntur, ut ego aut poetam 
grave plenumque carmen sine coelesti aliquo mentis 
instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine qua- 
dam vi majore fluere, abundantem sonantibus verbis, 
uberibusque sententiis. Philosophia vero, omnium 
mater artium, quid est aHud, nisi, ut Plato ait, do- 
num, ut ego, inventum Deorum ? Haec nos primum 
ad illorum cidtum, deinde ad jus hominum, quod 
situm est in generis humani societate, tum ad mo- 
destiam, magnitudinemque animi, erudivit : eadem- 
que ab animo, tamquam ab oculis, caliginem dispu- 



130 TUSC. QUiEST. LiB. I. Cap. 27. 

lit, iit omnia supera, infera, prima, ultima, media, 
videremus. 

Prorsus hcec divina mihi videtur vis, qua; tot res 
efficiat, et tantas. Quid est enim memoria rerum et 
verborum ? quid porro inventio ? profecto id, quo 
nec in Deo quidquam majus intelligi potest Non 
enim ambrosia Deos, aut nectare, aut Juventate po- 
cula ministrante, latari arbitror: nec Homerum 
audio, qui Granymedem a Diis raptum ait propter 
formam, ut Jovi bibere ministraret Non justa 
causa, cur Laomedonti tanta fieret injuria. Fingebat 
haec Homerus ; et humana ad Deos transferebat. 
Divina mallem ad nos. Qass autem divina ? Vigere, 
sapere, invenire, meminisse. Ergo animus, [qui,] ut 
ego dico, divinus est, ut Euripides audet dicere, 
Deus ; et quidem, si Deus aut anima aut ignis est, 
idem est animus hominis. Nam, ut illa natura coe- 
lestis et terra vacat et humore, sic utriusque harum 
rerum humanus animus est expers. Sin autem est 
quinta quaedam natura ab Aristotele inducta, [pri- 
mum] hcfic et Deorum est et animorum. 

XXVII. Hanc nos sententiam secuti, his ipsis 
verbis in " Consolatione" ha?c expressimus : '' Ani- 
morum nulla in terris origo inveniri potest : nihil 
enim est in animis mixtum atque concretum, aut 
quod ex terra natum atque fictum esse videatur ; 
nihil ne aut humidum quidem, aut flabile, aut ig- 
neum. His enim in naturis nihil inest, quod vim 
memoriae, mentis, cogitationis, habeat ; quod et prae- 
terita teneat, et futura provideat, et complecti possit 
praesentia ; quae sola divina sunt. Nec invenietur 
unquam, unde ad homxinem venire possint, nisi a 
Deo. Singularis est igitur quaedam natura atque vis 
animi, sejuncta ab his usitatis notisque naturis. Ita, 
quidquid est illud, quod sentit, quod sapit, quod vi- 
vit, quod viget, cceleste ct divinum est ; ob eamque 
rem, sBternum sit, necesse est. Nec vero Deus ipse, 



TUSC. QU^ST. LiB. I. Cap. 2a 131 

qiii intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, 
nisi niens soluta quaBtlani et libera, segregata ab om- 
ni concretione mortali, omniaque senticns et movens, 
ipsaque praedita motu sempiterno." Hoc e genere, 
atque eadem e natura, est humana mens. 

XXVIII. Auditor. Ubiigitur, autqualis, est ista 
mens ? Marcus. Ubi tua, aut qualis ? potesne dicere ? 
An, si omnia ad inteUigendum non habeo, quae ha- 
bere vellem, ne iis quidem, quae habeo, milii per te 
uti licebit ? Non valet tantum animus, ut se ipse vi- 
deat ; at, ut oculus, sic animus, se non videns, alia 
cemit Non videt autem, quod minimum est, for- 
mam suam. Fortasse ; quamquam id quoque : sed 
relinquamus : vim certe, sagacitatem, memoriam, 
motum, celeritatem videt. Ha3C magna, hjcc divina, 
haec sempiterna sunt. Qua facie quidem sit, aut ubi 
habitet, ne quaerendum quidem est. 

Ut, cum videmus speciem primum, candoremque 
coeli ; deinde conversionis celeritatem tantam, quan- 
tam cogitare non possumus ; tum vicissitudines die- 
rum atque noctium, commutationesque temporum 
quadripertitas, ad maturitatem frugum et ad tempe- 
rationem corporum aptas, eorumque omnium mode- 
ratorem et ducem solem; lunamque, accretione et 
diminutione himinis, quasi fastorum notis signantem 
dies ; tum in eodem orbe in XII. partes distributo, 
quinque stellas ferri, eosdem cursus constantissime 
servantes, disparibus inter se motibus, nocturnamque 
coeli formam undique sideribus ornatam ; tum glo- 
bum terrse eminentem e mari, fixum, in medio 
mundi universi loco ; duabus oris distantibus habi- 
tabilem, et cultum ; quarum altera, quam nos inco- 
limus, sub axe posita ad stellas septem, unde 

" Horrifer Aquilonis stridor gelidas molitur ni- 
ves ;" 

altera Australis, ignota nobis (quam vocant Graeci 
a)triyjjo))ot) ; caeteras partes incultas, quod aut frigore 



132 TUSC. QUtEST. Ltb. L Cap. 29. 

rigeant, aut urantur calore ; hic autem, ubi habita- 
mus, non intermittit, suo tempore, 

" Coehim mitescere, arbores frondescere, 
Vites laetificae pampinis pubescere, 
Rami baccarum ubertate incurvescere, 
Segetes largiri fruges, florere omnia, 
Fontes scatere, herbis prata convestirier ;*' 

tum multitudinem pecudum, partim ad vescendum, 
partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, 
partim ad corpora vestienda ; hominemque ipsum 
quasi contemplatorem coeH ac Deorum, ipsorumque 
cultorem ; atque hominis utihtati agros omnes et 
maria parentia ; 

XXIX. haec igitur, et alia innumerabilia, cum 
cernimus, possumusne dubitare, quin his praesit ali- 
quis vel efFector, si haec nata sunt (ut Platoni vide- 
tur), vel, si semper fuerint (ut Aristoteli placet), 
moderatof tanti operis et muneris ? Sic mentem ho- 
minis, quamvis eam non videas, ut Deum non vides ; 
tamen ut Deum agnoscis ex operibus ejus, sic, ex 
memoria rerum, et inventione, et celeritate motus, 
omnique pulchritudine virtutis, vim divinam mentis 
agnoscito. 

In quo igitur loco est ? Credo equidem in capite : 
et, cur credam, afFerre possum : sed alias : nunc ubi 
ubi sit animus, certe quidem in te est. Quae est ei 
natura ? Propria (puto), et sua : sed fac igneam, fac 
spirabilem ; nihil ad id, de quo agimus. Illud modo 
videto, ut Deum noris, etsi ignores et locum et fa- 
ciem, sic animum tibi tuum notum esse oportere, 
etiam si ejus ignores et locum et formam. In animi 
autem cognitione, dubitare non possumus, nisi plane 
in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis ad- 
mixtum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil 
coagmentatum, nihil duplex. Quod cum ita sit, 
certe nec secerni, nec dividi, nec discerpi, nec distrahi, 
potest ; nec interire igitur : est enim interitus quasi 



TUSC. QU^ST. LiB. I. Cap. 30. 133 

discessus, et secretio ac diremtus earum partium, 
quce, ante interitum, junctione aliqua tenebantur. 

His et talibus rationibus adductus, Socrates nec 
patronum quaesivit ad judicium capitis, nec judicibus 
supplex fuit : adhibuitque liberam contumaciam, a 
magnitudine animi ductam, non a superbia : et su- 
premo vitae die, de hoc ipso multa disseruit ; et pau- 
cis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, 
noluit : et cum paene in manu jam mortiferum illud 
teneret poculum, locutus ita est, ut non ad mortem 
trudi, verum in ccelum videretur adscendere. 

XXX. Ita enim censebat, ita-que disseruit, duas 
esse vias, duplicesque cursus animorum a corpore 
excedentium : nam, qui se humanis vitiis contami- 
navissent, et se totos Hbidinibus dedidissent, quibus 
csecati, vel domesticis vitiis atque flagitiis se inquina- 
vissent, vel republica violanda fraudes inexpiabiles 
concepissent, iis devium quoddam iter esse, seclu- 
sum a concilio Deorum : qui autem se integros cas- 
tosque servavissent, quibusque fuisset minima cum 
corporibus contagio, seseque ab his semper sevocas- 
sent, essentque in corporibus humanis vitam imitati 
Deorum ; his ad illos, a quibus essent profecti, redi- 
tum facilem patere. Itaque commemorat, ut cycnis, 
(qui non sine causa ApoUini dicati sint, sed quodab eo 
divinationem habere videantur, qua providentes quid 
in morte boni sit, cum cantu et voluptate moriantur) 
sic omnibus et bonis et doctis esse faciendum. Nec 
vero de hoc quisquam dubitare posset, nisi idem nobis 
accideret, diligenter de animo cogitantibus, quod iis 
saepe usu venit, qui cum acriter oculis deficientem so- 
lem intuerentur, ut adspectum omnino amitterent ; sic 
mentis acies, seipsam intuens, nonnunquam hebescit ; 
ob eamque causam contemplandi diligentiam amitti- 
mus. Itaque dubitans, circumspectans, haesitans, 
multa adversa [revertens,] tamquam [ratis] in mari 
immenso, nostra vehitur oratio. 

iPhlloS.) VOL. III. N 



134 TUSC. QU^ST. Lib. I. Cap. 31. 

Secl ha»c et vetera, et a Graecis. Cato autem sic 
abiit e vita, ut causani moriendi nactum se esse gau- 
deret. Vetat enim dominans ille in nobis Deus, in- 
jussu hinc nos suo demigrare. Cum vero causam 
justam Deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Ca- 
toni, sacpe multis ; na? ille, medius fidius, vir sapiens, 
laetus ex his tenebris in lucem illam excesserit. Nec 
tamen illa vincla carceris ruperit : leges enim vetant. 
Sed, tamquam a magistratu aut ab aliqua potestate 
legitima, sic a Deo evocatus atque emissus, exierit. 
Tota enim philosophorum vita, ut ait idem, com- 
mentatio mortis est. 

XXXI. Nam quid aliud agimus, cum a volup- 
tate, id est, a corpore, cum a re familiari, quae est 
ministra et famula corporis, cum a republica, cum a 
negotio omni, sevocamus animum ? quid, inquam, 
tum agimus, nisi animum ad seipsum advocamus, 
secum esse cogimus, maxhneque a corpore abduci- 
mus ? Secernere autem a corpore animum, nec quid- 
quam aliud est, quam emori discere. Quare hoc 
commentem.ur, mihi crede; disjungamusque nos a 
corporibus ; id est, consuescamus mori. Hoc et, dum 
erimus in terris, erit ilH ccplesti vitac simile : et, cum 
illuc ex his vinculis emissi feremur, minus tardabitur 
cursus animorum : (nam qui in compedibus corporis 
semper fuerunt, etiam cum soluti sunt, tardius in- 
grediuntur, ut ii, qui ferro vincti multos annos fue- 
runt) quo cum venerimus, tum denique vivemus. 
Nam hsBC quidem vita mors est: quam lamentari 
possem, si liberet. 

Auditor. Satis quidem tu in " Consolatione" es 
lamentatus : quam cum lego, nihil malo, quam has 
res relinquere ; his vero modo auditis, multo magis. 
Marcus. Veniet tempus, et quidem celeriter, et sive 
retractabis, sive properabis. Volat enim aetas. Tan- 
tum autem abest [ab eo], ut malum mors sit (quod 
tibi dudum videbatur), ut verear, ne homini nihil sit 



TUSC. QU.EST. LiB. I. Cap. 32. 135 

non malum aliud certe, sed nihil bonum aliud po- 
tius : si quidem vel Dii ipsi, vel cum Diis, futuri 
sumus. 

Auditor, Quid refert? adsunt cnim, qui hacc 
non probent. JMarcus. Ego autem nunquam ita te 
ex hoc sermone dimittam, uUa uti ratione mors tibi 
videri mahuTi possit. 

Auditor. Qui potest, cum ista cognoverim ? 
Marcus. Qui possit, rogas ? Caterva? veniunt con- 
tra dicentium, non sohim Epicureorum, quos equi- 
dem non despicio ; sed, nescio quo modo, doctissi- 
mus quisque contemnit. Acerrimc autem, deUciae 
meae, Dica^archus contra hanc imm.ortalitatem disse- 
niit. Is enim tres Hbros scripsit, qui Lesbiaci vocan- 
tur, quod 31itylenis sermo habetur ; in quibus vult 
efficere, animos esse mortales. Stoici autem usuram 
nobis largiuntur, tam.quam cornicibus : diu mansu- 
ros aiunt animos ; semper, negant. 

XXXII. Num \ds igitur audire, cur, etiam si ita 
sit, mors tamen non sit in mahs ? Auditor. Ut vi- 
detur : sed me nemo de immortaUtate depeUet. 
Marcus. Laudo id quidem : etsi nihil [nimis] 
oportet confidere : movemur enim ssepe ahquo acute 
concluso : labamus, mutamusque sententiam, clario- 
ribus etiam in rebus. In his est enim ahqua obscuri- 
tas. Id igitur si acciderit, simus armati. Auditor, 
Sane quidem : Sed, ne accidat, providebo. 

Marcus. Num quid igitur est causEe, quin amicos 
nostros Stoicos dimittamus ; eos dico, qui aiunt ani- 
mos manere, e corpore cum excesserint, sed non 
semper ? Auditor. Istos vero : qui, quod tota in hac 
causa difficilHmum est, suscipiant, posse animum ma- 
nere corpore vacantem : iUud autem, quod non modo 
facile ad credendum est, sed, eo concesso quod vo- 
lunt, consequens, id certe non dant, ut, cum diu 
permanserit, ne intereat. Marcus. Bene reprehen- 
dis: et se isto modo res habet. Credamus igitur 
Panaetio^ a Platone suo dissentienti ? Quem enun 



136 TUSC. QU^ST. Lib. I. Cap. 33. 

oinnibus locis divinum, quem sapientissimum, quem 
sanctissimum, quem Homerum philosophorum ap- 
pellat, hujus hanc unam sententiam de immortalitate 
animorum non probat. Vult enim, (quod nemo ne- 
gat) quidquid natum sit, interire : nasci autem ani- 
mos, quod declaret eorum similitudo qui procrean- 
tur ; qucE etiani in ingeniis, non solum in corporibus, 
appareat. Alteram autcm afFert rationem ; nihil esse, 
quod doleat, quin id aegrum esse quoque possit : 
quod autem in morbum cadat, id etiam interiturum : 
dolere autem animos : ergo etiam interire. 

XXXIII. HtEC refeUi j^ossunt. Sunt enim igno- 
rantis, cum de aeternitate animorum dicatur, de 
mente dici, quae omni turbido motu semper vacet, 
non de partibus iis, in quibus ajgritudines, irae, hbi- 
dinesque, versentur ; quas is, contra quem haec di- 
cuntur, semotas a mente, et disclusas putat Jam 
similitudo magis apparet in bestiis, quarum animi 
sunt rationis expertes. Hominum autem similitudo 
in corporum figura magis exstat : et ipsi animi, magni 
refert, quali in corpore locati sint. ]>lulta enim e cor- 
pore exsistunt, quae acuant mentem ; multa, quae 
obtundant. Aristoteles quidem ait, omnes ingeniosos 
melancholicos esse : ut ego me tardiorem esse non 
moleste feram. Enumerat multos : idque quasi con- 
stet, rationem, cur ita fiat, afFert. Quod si tanta vis 
est ad habitum mentis in iis quae gignuntur in cor- 
pore (ea sunt autem, quaecumque sunt, quae simili- 
tudinem faciant), nihil necessitatis affert, cur nascatur 
animi similitudo. 

Omitto dissimilitudines. Vellem, adesse posset 
Panaetius. Vixit cum Africano. Quaererem ex eo, 
cujus suorum similis fuisset Africani fratris nepos ? 
facie, patris, vita, omnium perditorum ita similis, 
ut esset facile deterrimus. Cujus etiam similis, P. 
Crassi, et sapientis et eloquentis et primi hominis, 
nepos, multorumque aliorum virorum clarorum, quos 
nihil attiiiet nominare, nepotes et filii ? Sed quid 



TUSC. QUiEST. LiB. I. Cap. 34. 137 

agimus ? Oblitine sumus, hoc nunc nobis esse pro- 
positum, cum satis de aeternitate dixissemus, ne, si 
interirent quidem animi, quidquam mali esse in 
morte? Aiiditor. Ego vero memineram : sed te de 
aBternitate dicentem aberrare a proposito facile pa- 
tiebar. 

XXXIV. Marcus. Video te alte spectare, et velle 
in coelum migrare. Auditor. Spero fore, ut contingat 
id nobis. Sed fac, ut isti volunt, animos non rema- 
nere post mortem : video nos, si ita sit, privari spe 
beatioris vitae. Marcus. Mali vero quid afFert ista 
sententia ? Fac enim sic animum interire, ut corpus : 
num igitur aliquis dolor, aut omnino post mortem 
sensus, in corpore est ? Nemo id quidem dicit : etsi 
Democritum insinmlat Epicurus, Democritici ne- 
gant. Ne in animo quidem igitur sensus remanet : 
ipse enim nusquam est. Ubi igitur malum est ? quo- 
niam nihil tertium est : an, quoniam ipse animi dis- 
cessus a corpore non fit sine dolore ? Ut credam ita 
esse, quam est id exiguum ! et falsum esse arbitror : 
et fit plerumque sine sensu ; nonnunquam etiam cum 
voluptate : totumque hoc leve est, qualecumque est. 
Fit enim ad punctum temporis. 

Auditor. Illud angit, vel potius excruciat, disces- 
sus ab omnibus iis quae sunt bona in vita. Marcus. 
Vide, ne a malis dici verius possit. Quid ego nunc 
lugeam \atara homuium ? Vere et jure possum : sed 
quid necesse est, cum id agam, ne post mortem mi- 
seros nos putemus fore, etiam vitam eflficere deplo- 
rando miseriorem ? Fecimus hoc in eo iibro, in quo 
nosmetipsos, quantum potuimus, consolati sumus. 
A malis igitur mors abducit, non a bonis, verum si 
qucBrimus. Hoc quidem a Cyrenaico Hegesia sic co- 
piose disputatur, ut is a rege Ptolemaeo prohibitus 
esse dicatur illa in scholis dicere, quod multi, his au- 
ditis, mortem sibi ipsi consciscerent. CaUimachi qui- 
dem epigramma in Ambraciotam Cleombrotum est, 
quem ait, ciun nihil ei accidisset adversi, e muro se 

N 3 



138 TUSC. QUyEST. Lib. I. Cap. 35. 

in mare abjecisse, lecto Platonis libro. Ejus autem, 
quem dixi, Hegesiae liber est, ATroxaprBpwy^ quod a 
vita quidam per inediam discedens, revocatur ab ami- 
cis : quibus respcndens, vitae humauce enumerat in- 
conmioda. Possem id facere, etsi minus quam ille, 
qui omnino vivere expedire nemini putat. Mitto 
alios : ctiamne nobis expedit, qui, et domesticis et 
forensibus solatiis ornamentisquc privati, certe, si 
ante occidissemus, mors nos a malis, non a bonis, 
abstraxisset ? 

XXXV. Sit igitur aliquis, qui niliil mali habeat, 
imUum a fortuna vulnus acceperit. iMetenus ille ho- 
noratis quatuor filiis : at quinquaginta Priamus ; e 
quibus, septem et decem justa uxore natis. In utro- 
que eamdem habuit fortuna potestatem ; sed usa in 
altero est. JMetellum enim multi filii, filia?, nepotes, 
neptes, in rogum imposuerunt : Priamum, tanta pro- 
genie orbatum, cum in aram confugisset, hostilis ma- 
nus interemit. Hic si, vivis filiis, incolumi regno, 
occidisset, 

^' Adstante ope barbarica, 
Tectis caelatis, laqueatis ;" 

utrum tandem a bonis an a malis discessisset ? Tum 
profecto videretur a bonis. At certe ei melius evenis- 
set ; nec tam flebiliter illa canerentur, 

" Haec omnia vidi inflammari, 
Priamo vi vitam evitari, 
Jovis aram sanguine turpari." 

Quasi vero ista vi quidquam tum potuerit ei me- 
lius accidere. Quod si ante occidisset, tamen [even- 
tum] omnino amisisset : hoc autem tempore sensum 
malorum amisit. Pompeio nostro familiari, cum gra- 
viter aegrotasset Neapoli, melius est factum ? Coro- 
nati Neapolitani fuerunt ; nimirum etiam Puteolani ; 
vulgo ex oppidis publice gratulabantur. Ineptum 
sane negotium, et Oraeculum, sed tamen fortunatum. 



TUSC. QU/EST. LiB. I. Cap. 30. 139 

Utnim igitur, si tum esset exstinctus, a bonis rebus 
an a malis discessisset ? Certe a miseris. Non enim 
cum socero bellum gessisset; non imparatus arma 
sumsisset; non domum reliquisset; non ex Italia 
fugisset; non, exercitu amisso, nudus in scrvorum 
ferrum et manus incidisset : non liberi defieti ; non 
fortunae omnes a victoribus possiderentur. Qui, si 
moitem tum obisset, in amplissimis fortunis occidis- 
set, is, propagatione vitae, quot, quantas, quam in- 
credibiles, hausit calamitates ! 

XXXVI. Haec morte effugiuntur, etiam si non 
evenerint, tamen quia possunt evenire. Sed homines 
ea sibi accidere posse non cogitant. IMetelli sperat 
sibi quisque fortunam, perinde quasi aut plures for- 
tunati sint quam infeHces ; aut certi quidquam sit in 
rebus humanis ; aut sperare sit prudentius, quam ti- 
mere. 

8ed hoc ipsum concedatur, bonis rebus homines 
morte privari : ergo etiam carere mortuos vitae com- 
modis, idque esse miserum. Certe, ita dicant, necesse 
est An potest is, qui non est, re uUa carere ? triste 
enim est nomen ipsum carendi, quia subjicitur haec 
vis : habuit, non habet : desiderat, requirit, indiget. 
Opinor, haec incommoda sunt carentis. Caret oculis, 
odiosa caecitas ; Uberis, orbitas. Valet hoc in vivis : 
mortuorum autem, non modo vitae commodis, sed ne 
vita quidem ipsa, quisquam caret. De mortuis lo- 
quor, qui nulli sunt. Nos, qui sumus, num, si aut cor- 
nibus caremus aut pennis, sit, qui id dixerit ? Certe 
nemo. Quid ita ? Quia, cum id non habeas, quod 
tibi nec usu nec natura sit aptum, non careas, etiam 
si sentias te non habere. Hoc premendum etiam at- 
que etiam est argumentum, contirmato illo, de quo, 
si mortales animi sunt, dubitare non possumus, quin 
tantus interitus in morte sit, ut ne minima quidem 
suspicio sensus rehnquatur. Hoc igitur probe stabi- 
lito et fixo, illud excutiendum est, ut sciatur, quid 
sit carere, ne relinquatur aUquid erroris in verbo. 



140 TUSC. QUiEST. Lib. I. Cap. 37- 

Carere igitur hoc significat, egere eo, quod habere 
velis. Inest enim velle in carendo, nisi cum sic, tam- 
quam in febri, dicitur, alia quadam notione verbi. 
Dicitur enim alio modo etiam carere, cum aliquid 
non habeas, et non habere te sentias, etiam si id fa- 
cile patiare. Carere autem malo, id non dicitur : nec 
enim esset doiendum. Dicitur illud, bono carere ; 
quod est malum. Sed ne vivus quidem bono caret, si 
60 non indiget: sed in vivo intelligi tamen potest, 
regno carere: dici autem hoc in te satis subtiliter 
non potest : potuisset in Tarquinio, cum regno esset 
expulsus. At in mortuo ne intelligi quidem potest. 
Carere enim, sentientis est ; nec sensus in mortuo : 
ne carere quidem igitur in mortuo est. Quamquam 
quid opus est in hoc philosophari, cum rem non 
magnopere philosophia egere videamus ? 

XXXVI f. Quoties non modo ductores nostri, sed 
universi etiam exercitus, ad non dubiam mortem con- 
currerunt l quaB quidem si timeretur, non L. Bru- 
tus, arcens eum reditu tyrannum quem ipse expule- 
rat, in prceho concidisset : non cum Latinis decertans 
pater Decius, cum Etruscis lihus, cum Pyrrho ne- 
pos, se hostium telis objecissent : non uno bello pro 
patria cadentes Scipiones Hispania vidisset, Paulum 
et Gerainum Cannae, Venusia Marcellum, Latini 
Albinum, Lucani Gracchum. Num quis horum mi- 
ser hodie ? Ne tum quidem post spiritum extre- 
mum : nec enim potest esse miser quisquam, sensu 
peremto. At id ipsum odiosum est, sine sensu esse. 
Odicsum, si id esset carere. Cum vero perspicuum 
sit, nihil posse in eo esse qui ipse non sit ; quid po- 
test esse in eo odiosum, qui nec careat nec sentiat ? 
Quamquam hoc quidem nimis saepe ; sed eo, quod 
in hoc inest omnis animi contractio ex metu mortis. 
Qui enim satis viderit (id, quod est luce clarius), 
animo et corpore consumto, totoque animante deleto, 
et facto interitu universo, lilud, animal quod fuerit, 
factum esse nihil, is plane perspiciet, inter Hippo- 



TUSC. QU.EST. LiB. I. CAr. 38. 141 

cemaiiruni, qui nunquam fuerit, et regem Agamem- 
nonem, niliil interessc : nec pluris nunc facere M. 
Camillum hoc civile bellum, quam ego, illo vivo, 
fecerim Romam captam. 

Cur igitur et Camillus doleret, si hiec, post tre- 
centos et quinquaginta fere annos, eventura putaret, 
et ego doleam, si, ad decem millia annorum, gentem 
aliquam urbe nostra potituram putem ? Quia tanta 
caritas patriae est, ut eam, non sensu nostro, sed sa- 
lute ipsius, metiamur. 

XXXVIII. Itaque non deterret sapientem mors, 
(quae propter incertos casus quotidie imminet, prop- 
ter brevitatem vitae nunquam longe potest abesse), 
quominus, in omne tempus, reipublicae suisque con- 
sulat, et postcritatem ipsam, cujus sensum habiturus 
non sit, ad se putet pertinere. Quare licet, etiam 
mortalem esse aninmm judicantem aBterna moliri, 
non gloriae cupiditate, quam sensurus non sis, sed 
Wrtutis, quam necessario gloria, etiam si tu id non 
agas, consequatur. Natura vero sic se habet, ut, quo 
modo initium nobis rerum omnium ortus noster af- 
ferat, sic exitum mors. Ut niliil pertinuit ad nos 
ante ortum, sic nihil post mortem pertinebit. In quo 
quid potest esse mali, cum mors nec ad vivos perti- 
neat nec ad mortuos ? Alteri nulli sunt, alteros non 
attingit. Quam qui leviorem faciunt, somni simil- 
limam volunt esse : quasi vero quisquam ita nona- 
ginta annos velit vivere, ut, cum sexaginta confe- 
cerit, reliquos dormiat. Ne sues quidem id velint, 
non modo ipse. Endymion vero, si fabulas audire 
volumus, nescio quando, in Latmo obdormivit, qui 
est mons Cariae. Nondum, opinor, est experrectus. 
Num igitur eum curare censes, cum Luna laboret, a 
qua consopitus putatur, ut eum dormientem oscu- 
laretur ? Quid curet autem, qui ne sentit quidem ? 
Habes somnum imaginem mortis, eamque quotidie 
induis. Et dubitas, quin sensus in morte nullus sit, 
cuin in ejus simulacro videas esse nullum sensum ? 



142 TUSC. QU^ST. Lib. I. Cap. 40. 

XXXIX. Pellantur crgo ista) ineptise paene ani- 
les, ante tempus mori, miserum esse. Quod tandem 
tempus ? Naturaene ? At ea quidem dedit usuram 
vitcE, tamquam pccuniac, nulla praestituta die. Quid 
est igitur, quod querare, si repetit, cum vult? ea 
enim conditione acceperas. lidem, si puer parvus 
occidit, aequo animo ferendum putant: si vero in 
cunis, ne querendum quidem, Atqui ab hoc acer- 
bius exegit natura, quod dederat. Nondum gustave- 
rat, inquiunt, vitaj suavitatem : hic autem jam spe- 
rabat magna, quibus frui coeperat. At id quidem 
ipsum in casteris rebus melius putatur, aliquam par- 
tem, quam nullam, attingere : cur in vita secus ? 
Quamquam non male ait Callimachus, multo saepius 
lacrymasse Priamum, quam Troilum. Eorum au- 
tem, qui exacta ajtate moriuntur, fortuna laudatur. 
Cur ? nam, reor, nuUis, si vita longior daretur, pos- 
set esse jucundior. Nihil est enim prcfccto homini 
prudentia.dulcius, quam, ut castera auferat, affert 
certe senectus. Quas vero astas longa est ? aut quid 
omnino homini longum ? Nonne modo pueros, modo 
adolescentes, in cursu, a tergo insequens, nec opi- 
nantes assecuta est senectus ? Sed, quia ultra nihil 
habemus, hoc longum ducimus. Ornnia ista, perinde 
ut cuique data sunt, pro rata parte, [a vita,] aut longa 
aut brevia dicuntur. Apud Hypanim fluvium, qui 
ab Europa? parte in Pontum infiuit, Aristoteles ait 
bestiolas quasdam nasci, quae unum diem vivant. Ex 
his igitur, hora octava quae mortua est, provecta 
aetate mortua est: quae vero occidente sole, decre- 
pita ; eo magis, si etiam solstitiali die. Confer nos- 
tram longissimam aetatem cum «ternitate ; in eadem 
propemodum brevitate, qua illa^ bestiolse, reperie- 
mur. 

XL. Contemnamus igitur omnes ineptias : (quod 
enim levius huic levitati nomen imponam ?) totam- 
que vim bene vivendi in anirai robore ac magnitu- 
dine, et in omnium rerura huraanarura conteratione 



TUSC. QU.EST. LiB. I. Cap. 41. 143 

ac despicientia, et in omni virtute, ponamus. Nam 
nunc quidem cop;itationibus [molestissimis efFemina- 
mur,] ut, si antc mors adventet quam Chalda^orum 
promissa consecuti sumus, spoliati magnis quibus- 
dam bonis, illusi, destitutique, videanmr. Quod si 
exspectando et desiderando pendemus animis, cru- 
ciamur, angimur. Pro, l)ii immortales ! quam iter 
illud jucimdum esse debet, quo confecto, nulla re- 
liqua cura, nulla soUicitudo futura sit ! Quam me 
delectat Theramenes ! quam elato animo est ! Etsi 
enim flemus, cum leginuis, tamen non miserabiliter 
vir clarus emoritur ; qui cum, conjectus in carcerem 
triginta jussu tyrannorum, venenum, ut sitiens, ob- 
duxisset, reliquum sic e poculo ejecit, ut id resonai*et ; 
quo sonitu reddito, arridens, ^' Propino," inquit, 
*' hoc pulchro Critiae," qui in eum fuerat teterri- 
mus. (rraeci enim in conviviis solent ncminare, cui 
poculum tradituri sint. Lusit vir egregius extremo 
spiritu, cum jam praecordiis conceptam mortem con- 
tineret : vereque ei, cui venenum przebiberat, mor- 
tem est eam auguratus, quae brevi consecuta est. 
Quis hanc animi maximi aequitatem in ipsa morte 
laudaret, si mortem malum judicaret ? Vadit in 
eumdem carcerem, atque in eumdem paucis post an- 
nis scyphum, Socrates, ecdem scelere judicum, quo 
tyrannorum, Theramenes. Quae est igitur ejus ora- 
tio, qua facit eum Plato usum apud judices, jam 
morte multatum ? 

XLI. " -Magna me," inquit, " spes tenet, judices, 
bene mihi evenire, qucd mittar ad mortem. Necesse 
est enim, sit alterum de duobus ; ut aut sensus omx- 
nino omnes m^ors auferat, aut in alium quem.dam 
locum ex his locis morte migretur. Quamobrem, sive 
sensus exstinguitur, morsque ei somno similis est, 
qui nonnunquam, etiam sine visis scmniorum, placa- 
tissimam quietem afFert ; Dii boni ! quid lucri est 
mori ! aut quam multi dies reperiri possunt, qui 
tali nocti anteponantur ! cui si similis futura est 



144 TUSC. QUiEST. Lib. I. Cap. 42. 

perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me 
beatior ? Sin vera sunt, quie dicuntur, migrationem 
esse mortem in eas oras, quas, qui e vita excesserint, 
incolunt ; id multo jam beatius est, te, cum ab iis, 
qui se judicum numero haberi velint, evaseris, ad 
eos venire, qui vere judices appellentur, JVJinciem, 
Rhadamanthum, i^acum, Triptolemum ; conveni- 
reque eos, qui juste et cum fide vixerint. Haec pere- 
grinatio mcdiocris vobis videri potest ? Ut vero col- 
loQui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo, liceat, 
quanti tandem aestimatis ? Equidem saepe emori, si 
iieri posset, vellem, ut ea, quae dico, mihi liceret in- 
venire. Quanta delectatione autem afficerer, cum 
Palamedem, cum Ajacem, cum alios, judicio in- 
iquo circumventos, convenirem ! tentarem etiam 
summi regis, qui maximas copias duxit ad Trojam, 
et Ulyssi, Sisyphique prudentiam : nec ob eam rem, 
cum hacc exquirerem, sicut hic faciebam, capite 
damnarer., Ne vos quidem, judices, ii, qui me ab- 
solvistis, mortem timueritis. Nec enim cuiquam bono 
mali quidquam evenire potest, nec vivo, nec mortuo : 
nec unquam ejus res a Diis immortdibus negligentur. 
Nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. Nec vero ego iis, 
a quibus accusatus sum, aut a quibus condemnatus, 
habeo quod succenseam, nisi quod mihi nocere se 
crediderunt." Et haec quidem hoc modo : nihil autem 
melius extremo : " Sed tempus est," inquit, " jam 
hinc abire me, ut moriar ; vos, ut vitam agatis. 
Utrum autem sit melius, Dii immortales sciunt : ho- 
minem quidem scire arbitror neminem." 

XLII. Nae ego haud paulo hunc animum malim, 
quam eorum omnium fortunas, qui de hoc judicave- 
runt. Etsi quod (praeter Deos) negat scire quemquam, 
id scit ipse, utrum melius sit r nam dixit ante : sed 
suum illud, nihil ut affirmet, tenet ad extremum. 
Nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse ma- 
lum, quod sit a natura datum omnibus : intelliga- 
musque, si mors malun;i sit, esse sempiternum ma- 



TUSC. QU^ST. Lrn. I. CAr. 43. 14^ 

lum. Nam vitae miserje mors finis esse videtur: 
niortis, si est miscra, finis esse nuUus potest. Scd quid 
ego Socrateni uut Theranicneni, pra^stantcs viros 
virtutis et sapientiaj gloria, commcmoro, cum liace- 
damonius quidam, cujus ne nomen quidem proditum 
est, mortem tantopere contemserit, ut, cum ad eam 
duceretur, damnatus ab Ephoris, et esset vultu hilari 
atque laeto, dixissetque ei quidam inimicus, *' Con- 
temnisne leges Lycurgi ?" responderit, " Ego vero 
illi maxhnam gratiam haheo. qui me ea poena mul- 
taverit, quam, sine mutuatione et sine versura, possem 
dissolvere.'' O virum Sparta dignum ! ut mihi qui- 
dem, qui tam magno animo fuerit, innocens damna- 
tus esse videatur. 

Tales innumerabiles nostra civitas tulit. Sed quid 
duces et principes nominem, cum legiones scribat 
Cato saepe alacrcs in eum locum profectas, unde red- 
ituras se non arbitrarentur ? Pari animo Lacedae- 
monii in Thermopylis occiderunt, in quos Simonides : 

" Dic, hospes, Spartse, nos te hic vidisse jacentes, 
Dmn sanctis patriae legibus obsequimur." 

Quid ille dux Leonidas dicit ? " Pergite animo forti, 
Lacedaemonii : hodie apud inferos fortasse coenabi- 
mus." Fuit haec gens fortis, dum Lycurgi leges vi- 
gebant : e quibus unus, cum Perses hostis in collo- 
quio dixisset glorians, " Solem, prae jaculorum mul- 
titudine et sagittarum, non videbitis." " In umbra," 
inquit, '*• igitur pugnabimus." Viros commemoro : 
qualis tandem Lacaena ? quae cum filium in prcelium 
misisset, et interfectum audisset, " Idcirco,*' inquit, 
" genueram, ut esset, qui pro patria mortem non 
dubitaret occumbere.'* 

XLIII. Esto : fortes et dnri Spartiatae : magnam 
habet vim reipublicae disciplina. Quid ? Cyrenasum 
Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne mi- 
lamur ? cui cum liysimachus rex crucem minaretur, 

iFhilos.) VOL. III. o 



UG TUSC. QU^ST. Lib. I. Cap. 44. 

" Istis, quaDso," inquit, " ista horribilia minitare pur- 
puriitis tuis : Theodori quidem nihil interest, humine 
an subiime putrescat." 

Cujus hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de 
humatione et sepultura dicendum existimem : rem 
non difficilera, iis praesertim cognitis, qu£e [de nihil 
sentiendo] paulo ante dicta sunt. De qua Socrates 
quidem quid senserit, apparet in eo libro, in quo 
moritur ; de quo jam tam multa diximus. Cum enim 
de immortalitate anuiiorum disputavisset, et jam mo- 
riendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quemad- 
modum sepeliri vellet, '' Multam vero," inquit, 
" operam, amici, frustra consumsi. Critoni enim 
nostro non persuasi, me hinc avolaturum, neque 
quidquam mei relicturum. Verumtamen, Crito, si 
me assequi potueris, aut sicubi nactus eris, ut tibi 
videbitur, sepelito. Sed, mihi crede, nemo me ves- 
trum, 'cum hinc excessero, consequetur." Praeclare 
id quidem, qui et amico permiserit, et se ostenderit 
de hoc toto genere nihil laborare. Durior Diogenes, 
et id quidem sentiens, sed, ut Cynicus, asperius, 
projici se jussit inhumatum. Tum amici, " Volucri- 
busne, et feris ?'* " Minime vero," inquit : " sed 
bacillum propter me, quo abigam, ponitote." " Qui 
poteris ?" illi : " non enim senties." " Quid igitur 
mihi ferarum laniatus oberit, nihil sentienti ?" Prae- 
clare Anaxagoras, qui cum Lampsaci moreretur, 
quaBrentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, 
si quid ei accidisset, auferri ; " Nihil necesse est," 
inquit : " undique enira ad inferos tantumdem viae 
est." Totaque de ratione humationis unum tenen- 
dum est, ad corpus iUam pevtinere, sive occiderit 
animus, sive vigeat. In corpore autem, perspicuum 
est, vel exstincto animo vel elapso, nullum residere 
sensum. 

XLIV. Sed plena errorum sunt omnia. Trahit 
Hectorem, ad currum religatum, Achilles : lacerari 



TUSC. QUiEST. LiB. I. Cap. 44. 147 

eiim, et sentire, (credo) putat. Erjgo hic ulciscitur, 
ut quidem sibi videtur. At illa, sicut accrbissimam 
rem, moeret : 

*''' Vidi, videre qaod me passa regerrime, 
Hectorem quadrijugo curru raptarier." 

Quem Hectorem ? aut quamdiu ille erit Hector ? 
Melius Accius, et aliquando sapiens Achilles : 

" Immo enimvero corpus Priamo reddidi : Hec- 
torem abstuli." 

Non igitur Hectora traxisti, sed corpus, quod fuerat 
Hectoris. Ecce alius exoritur e terra, qui matrem 
dormire non sinat : 

" Mater, te appello, quaB curam somno suspen- 
sam levas, 

Neque te mei miseret : surge, et sepeli natum." 

Haec cum pressis et flebilibus modis, qui totis thea- 
tris mcestitiam inferant, concinuntur ; difficile est, 
non eos, qui inhumati sint, miseros judicare : 

" prius quam ferae, volucresque ". 

Metuit, ne laceratis membris minus bene utatur : ne 
combustis, non extimescit. 

" Heu ! relliquias semiassi regis, denudatis ossi- 

bus, 
Per terram, sanie delibutas, foede divexarier !" 

Non intelligo, quid metuat, cum tam bonos septe- 
narios fundat ad tibiam. Tenendum est igitur, nihil 
curandum esse post mortem, cum multi inimicos 
etiam mortuos pceniantur. Exsecratur, luculentis 
sane versibus, apud Ennium Thyestes, primum ut 
naufragio pereat Atreus. Durum hoc sane: talis 
enim int«ritus non est sine gravi sensu. Illa inania : 

" Ipse summis saxis fixus asperis, evisceratus, 
Latere pendens, saxa spargens tabo, sanie et san- 
guine atro." 



148 TUSC. QUiEST. Lib. I. Cap. 45. 

Non ipsa saxa magis sensii omni vacabunt, quam iUe, 
latcre pendens, cui se hic cruciatum censet optare. 
Qufc essent dura, si sentiret, nulla sine sensu sunt. 
Illud vero perquani inanc : 

" Neque sepulcrum, quo recipiatur, habeat, por- 

tuni corporis: 
Ubi, remissa humana vita, corpus requiescat a 

malis." 

Vides, quanto hcTC in errore versentur ? Portum esse 
corporis, et requiescere in sepulcro putat mortuum, 
Magna culpa Pelopis, qui non erudierit filium, nec 
docuerit, quatenus esset quidque curandum. 

XLV. Sed quid singulorum opiniones animadver- 
tam, nationum varios errores perspicere cum liceat ? 
Condiunt yEgyptii mortuos, et eos domi servant : 
Persas etiam cera circumlitos condunt, ut quam 
maxime permaneant diuturna corpora. JMagorum 
mos est, non humare corpora suorum, nisi a feris 
sint ante laniata. In Hyrcania plebs publicos alit 
canes ; optimates, domesticos : nobile autem genus 
canuni illud scimus esse : sed pro sua quisque facul- 
tate parat, a quibus lanietur : eamque optimam illi 
esse censent sepulturain. Permulta alia colHgit Chry- 
sippus, ut est in omni historia curiosus : sed ita tetra 
sunt quaedam, ut ea fugiat et reformidet oratio. To- 
tus igitur hic locus est contemnendus in nobis, non 
neghgendus in nostris; ita tamen, ut mortuorum 
corpora nihil sentire sentiamus. Quantum autem 
consuetudini famaeque dandum sit, id curent vivi, 
sed ita, ut intelligant, nihil ad mortuos pertinere. 

Sed prcfecto mors tum a^quissimo animo oppeti- 
tur, cum suis se laudibus vita occidens consolari po- 
test. Nemo parum diu vixit, qui virtutis perfectaB 
perfecto functus est munere. Multa mihi ipsi ad 
mortem tempestiva fuerunt: quam utinam potuis- 
sem obire! 5s^ihil enim jam acquirebatur : cumu- 
lata erant officia vitae : cum fortuna bella restabant. 



TUSC. QU.^ST. LiB. I. Cap. 46. 140 

Quare, si ipsa ratio minus perficiet, ut mortem neg- 
ligere possimus ; at vita acta perficiat, ut satis su- 
perque vixisse videamur. Quamquam enim sensus 
abierit, tamen summis et propriis bonis et laudis et 
gloricc, quamvis non sentiant, mortui non carent. 
Etsi enim nihil in se habeat gloria, cur expetatur, 
tamen virtutem, tamquam umbra, sequitur. Verum 
multitudinis judicium de bonis, si quando est, magis 
laudandum est, quam illi ob eam rem beati. 

XLVI. Non possum autem dicere, (quoquo modo 
hoc accipiatur) Lycurgum, Solonem, legum et pu- 
bhcaedisciplina? carere gloria; Themistoclem, Epami- 
nondam, belhcag mtutis. Ante enim Salaminam ip- 
sam Neptunus obruet, quam Salaminii tropaei memo- 
riam ; priusque Bocotia Ijeuctra tollentur, quam 
pugnae LeuctricaB gloria. iMulto autem tardius fama 
deseret Curium, Fabricium, Calatinum, duo Scipio- 
nes, duo Africanos, Maximum, Marcellum, Paulum, 
Catonem, La^hum, innumerabiles ahos ; quorum si- 
mihtudinem aUquam qui arripuerit, non eam fama 
populari, sed vera bonorum laude metiens, fidenti 
animo, si ita res fert, gradietur ad mortem ; in qua 
aut summum bonum, aut nuUum malum, esse co- 
gnovimus : secundis vero suis rebus volet etiam mori : 
non enim tam cumulus bonorum jucundus esse po- 
test, quam molesta decessio. 

Hanc sententiam significare videtur Laconis illa 
vox, qui, cum Rhodius Diagoras, Olympionices no- 
bilis, uno die duo filios victores Oljanpiae vidisset, 
accessit ad senem, et gratulatus, " JMorere, Diagora," 
inquit : " non enim in coelum adscensurus es." Magna 
haec et nimium fortasse Graeci putant, vel tum potius 
putabant ; isque, qui hoc Diagorae dixit, permagnum 
existimans, tres Olympionicas una e domo prodire, 
cunctari illum diutius in vita, fortunae objectum, in- 
utile putabat ipsi. 

Ego autem, tibi quidem quod satis esset, paucis 
yerbis ut mihi videbar, responderam : concesseras 

o3 



150 TUSC. QU.EST. Lib. I. Cap. 47- 

enim, nullo in malo mortuos esse. 6ed ob eam cau- 
gam contendi, ut plura dicerem, quod in desiderio et 
luctu hsDC est consolatio maxima. Nostrum enim, et 
nostra causa susceptum, dolorem modice ferre debe- 
mus, ne nosmetipsi amare videamur. IUa suspicio 
intolerabili dolore cruciat, si opinamur eos, quibus 
orbati sumus, esse cum aliquo sensu in iis malis, 
quibus vulgo opinantur. Hanc excutere opinionem 
mihimet volui radicitus ; ecque fui fortasse longior. 
XLVII. Auditor. Tu longior? non mihi qui- 
dem : prior enim pars orationis tuse faciebat, ut mori 
cuperem : posterior, ut modo non nollem, modo non 
laborarem. Omni autem oratione illud certe perfec- 
tum est, ut mortem non ducerem in malis. 

Marcus. Num igitur etiam rhetorum epilogum de- 
sideramus ? an jam hanc artem plane relinquimus ? 
Auditor. Tu vero istam ne rehqueris, quam sem- 
per ornasti ; et quidem jure : iUa enim te (verum si 
loqui volumus) ornaverat Sed quinam est iste epilo- 
gus ? ayeo enim audire, quidquid est. 

Marcus. Deorum immortalium judicia solent in 
scholis proferre de m.orte, nec vero ea fingere ipsi, 
sed Herodoto auctore, ahisque phiribus. Primum 
Argias sacerdotis Cleobis et Biton filii praedicantur. 
Nota fabula est : cum enim illam ad soUenne et sta- 
tum sacrificium curru vehi jus esset, satis longe ab 
oppido ad fanum, morarenturque jumenta; tunc 
juvenes ii, quos modo nominavi, veste posita, corpo- 
ra oleo perunxerunt : ad jugum accesserunt. Ita sa- 
cerdos advecta in fanum, cum currus esset ductus a 
tiliis, precata a Dea dicitur, ut illis praemium daret 
pro pietate, quod maximum homini dari posset a 
Deo : post epulatos cum matre adolescentes somno 
ge dedisse, mane inventos esse mortuos. 

Simili precatione Trophonius et Agamedes usi di- 
cuntur ; qui, cum ApolHni Delphis templum exaedi- 
ficavissent, venerantes Deum, petierunt mercedem 
flon parvam quidem operis et laboris sui, nihil certi, 



TUSC. QU^ST. LiB. I. Cap. 48. 151 

?e(l qiiod esset optimum homini. Quibus Apollo se 
id daturum ostendit post ejus diei diem tertium : 
qui ut illuxit, mortui sunt reperti. Judicavisse Deum 
dicunt, et eum quidem Deum, cui reliqui Dii conces- 
sissent, ut praeter ca^teros divinaret. 

XLVIII. Affertur etiam de Sileno fabella quap- 
dam ; qui cum a Mida captus esset, hoc ei muneris 
pro sua missione dedisse scribitur ; docuisse regem, 
non nasci homini longe optimum esse; proximum 
autem, quam primum mori. Qua est sententia in 
Cresphonte usus Euripides : 

'' Nam nos decebat, [coetu celebrantes] domum, 

Lugerc, ubi esset aliquis in kicem editus, 

Humanse vitas varia reputantes mala ; 

At, qui labores morte finisset graves, 

Hunc omni amicos laude et Isetitia exsequi." 

Simile quiddam est in " Consolatione'' Crantoris: 
ait enim, TerinaDum quemdam Elisium, cum gravi- 
ter filii mortem ma*reret, venisse in Psychomantium, 
qu£erentem, quas fuisset tantae calamitatis causa: 
huic in tabeUis tres hujusmodi versiculos datos : 

" Ignaris homines in vita mentibus errant. 
Euthynous potitur fatorum munere, leto. 
Sic fuit utilius finiri ipsique, tibique." 

His et talibus auctoribus usi, confirmant, causam 
rebus a Diis immortalibus judicatam. Alcidamas 
quidam, rhetor antiquus, in primis nobihs, scripsit 
etiam laudationem mortis, quae constat ex enumera- 
tione humanorum malorum. Cui rationes eas, quae 
exquisitius a philosophis coUiguntur, defuerunt, 
ubertas orationis non defuit. Claras vero mortes pro 
patria oppetitae, non solum gloriosee rhetoribus, sed 
etiam bcatae, \dderi solent. Repetunt ab Erechtheo, 
cujus etiam filise cupide mortem expetiverunt pro 
vita civium : Codrum, qui se in medios immisit 
hostes, veste &mulari, ne posset agnoscij si esset 



152 TUSC. QUiEST. Lib. I. CaP. 49. 

ornatu reglo ; quod oraculum erat datum, si rex in- 
terfectus esset, victrices Athenas fore. Mena*ceus 
vero non praetermittitur, qui, oraculo edito, largitus 
est patriae suum sanguinem. Iphigenia Aulide duci 
se inmiolandam jubet, ut hostium sanguis eliciatur 
suo. Veniunt inde ad propiora. 

XLIX. Harmodius in ore, et Aristogiton, Lace- 
dccmonius Ijeonidas, Thebanus Epaminondas, vi- 
gent. Nostros non norunt ; quos enumerare longum 
est ; ita sunt multi, quibus videmus optabiles mor- 
tes fuisse cum gloria. 

Qua; cum ita sint, magna tamen eloquentia est 
utendum, atque ita, vehit superiore e loco, concio- 
nandum, ut homines mortem vel optare incipiant, 
vel certe timere desistant. Nam, si supremus iUe dies 
non exstincdonem, sed conmiutationem aftert loci, 
quid optabiUus ? Sin autem perimit ac delet omnino, 
quid mehus, quam in mediis vitie laboribus obdor- 
miscere, et ita conniventem somno consopiri sempi- 
terno ? Quod si iiat, mehor Ennii, quam Solonis 
oratio. II ic enim noster : 

^' Nemo me lacrymis decoret," (inquit) " nec fu- 
nera lietu 
Faxit." 

At vero sapiens iUe : 

" Mors mea ne careat lacrjnnis : Unquamus amicis 
Moerorem, ut celebrent funera cum gemitu." 

Nos vero, si quid tale acciderit, ut a Deo denuntia- 
tum videatur ut exeamus e vita, Iseti, et agentes gra- 
tias, pareamus ; emittique nos e custodia, et levari 
vincuUs, arbitremur, ut aut in seternam et plane in 
nostram domum remigremus, aut omni sensu mo- 
lestiaque careamus. Sin autem niliil denuntiabitur, 
60 tamen simus animo, ut horribUem Ulum diem 
aUis, nobis faustum putemus ; nihilque in maUs du- 
camus, quod sit vel a Dus immortaUbus, vel a natura, 



TUSC. QU.EST. LiB. I. Cap. 40. 153 

parentc omnium, constitutiim. Non enim temere nec 
fortuito sati et creati sumus : sed profecto fuit qua^- 
dain vis, qutc generi consuleret humano : nec id 
gigneret aut aleret, quod, cuni exantlavisset omnes 
labores, tum incidcret in mortis malum sempiter- 
num. Portum potius paratum nobis et perfugium 
ivitemus. Quo utinam velis passis pcrvehi liceat ! 
sin reflantibus ventis rejicienuir, tamen eodem paulo 
tardius referamur, necesse est. Quod autem omnibus 
nccesse est, idne miserum esse uni potest ? Habes 
epilogum, nequid praetermissum aut relictum putes. 
Auditor. Ego vero : et quidem fecit etiam iste me 
epilogus firmiorem. Marcus. Optime, inquam. Sed 
nunc quidem valetudini tribuamus aliquid. Cras au- 
tem, et quot dies erimus in Tusculano, agamus haec, 
et ea potissinmm, qufc levationem habeant a?gritudi- 
num, formidinum, cupiditatum ; qui omni e pliilosO'» 
phia est fructus uberrimus. 



M. TULLIl CICERONIS 

TUSCULANARUM 

QUiESTIONUM, 

AD M. BRUTUM, 

LIBER SECUNDUS. 

De tolerando Dolorc. 

I. Neoptolemus quidem, apud Ennium, 
philosophari sibi ait necesse esse, sed paucis ; nam 
omnino haud placere. Ego autem, Brute, necesse 
mihi quidem esse arbitror philosophari : nam quid 
possum, praesertim niliil agens, agere melius ? sed 
non paucis, ut ille. Difficile est enim, in philosophia 
pauca esse ei nota, cui non sint aut pleraque, aut 
omnia. Nam nec pauca, nisi e multis, eligi possunt ; 
nec, qui pauca perceperit, non idem reliqua eodem 
studio persequetur. Sed, in vita tamen occupata, at- 
que, ut Neoptolemi tum erat, miHtari, pauca ipsa 
multum ScEpe prosunt ; et ferunt fructus, si non 
tantos, quanti ex universa philosophia percipi pos- 
sunt, tamen eos, quibus, aliqua ex parte, interdum 
aut cupiditate aut ajgritudine aut metu liberemur : 
velut ex ea disputatione, ^quae mihi nuper habita est 



TUSC. QUiEST. LiB. II. Cap. 2. 155 

in Tusculano, magna videbatur mortis efFecta con- 
tenitio ; qua? non minimum valet acl animum metu 
liberandum. Nam qui id, quod vitari non potest, 
metuit, is vivere animo quieto nuUo modo potest : 
sed qui, non modo quia necesse est mori, verum 
etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, 
mortem non timet, magnum is sibi pra^sidium ad 
beatam vitam comparat. 

Quamquam non sumus ignari, multos studiose 
contra esse dicturos ; quod vitare nullo mcdo potui- 
mus, nisi nihil omnino seriberemus. Etenim, si ora- 
tiones, quas nos multitudinis judicio probari voleba- 
mus (popularis est enim illa facultas ; et efrectus 
eloquentiag est audientium approbatio) sed si reperie- 
bantur nonnulli, qui nihil laudarent, nisi quod se 
imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, 
eumdem et bene dicendi finem proponerent ; et, cum 
obruerentur copia sententiarum atque verborum, 
jejunitatem et famem se malle, quam ubertatem et 
copiam, dicerent (unde erat exortum genus Attico- 
rum, iis ipsis, qui id sequi se profitebantur, ignotum ; 
qui jam conticuere, paene ab ipso foro irrisi) ; quid 
futurum putamus, cum, adjutore populo, quo uteba- 
mur antea, nunc minime nos uti posse videamus ? 
Est enim philosophia paucis contenta judicibus, 
multitudinem consulto ipsa fugiens, eique ipsi et 
suspecta et invisa : ut vel, si quis universam velit 
vituperare, secundo id populo facere possit ; vel, si 
in eam, quam nos maxime sequimur, conetur inva- 
dere, magna habere possit auxilia a reliquorum 
philosophorum disciplinis. 

II. Nos autem universae philosophias vituperatori- 
bus respondimus in Hortensio : pro Academia au- 
tem qucD dicenda essent, satis accurate in Academicis 
quatuor libris explicata arbitramur. Sed taraen tan- 
tum abest, ut scribi contra nos noKmus, ut id etiam 
maxime optemus. In ipsa enim Graecia philosophia 



156 TUSC. QU.EST. Lib. II. Cap. 5. 

tanto in honore nunquam fuisset, nisi doctissimorum 
contentionibus dissensionibusque viguisset. 

Quamobrem hortor omnes, qui facere id possunt, 
ut hujus quoque gencris laudem jam languenti Grae- 
ciae eripiant, ct pcrferant in hanc urbem, sicut reli- 
<pias omnes, quaj quidem erant expetendae, studio 
atque industria sua majores nostri transtulerunt. At- 
que oratorum quidem laus, ita ducta ab humili, ve- 
nit ad summum, ut jam (quod natura fert in omni- 
bus fere rebus) senescat, brevique tempore ad ni- 
hilum ventura videatur. Philosophia nascatur Latinis 
quidem hteris ex his temporibus ; eamque nos adju- 
vemus ; nosque ipsos redargui refelhque patiamur : 
quod ii ferunt animo iniquo, qui certis quibusdam 
destinatisque sententiis quasi addicti et consecrati 
sunt, eaque necessitate constricti, ut, etiam qua; non 
probare soleant, ea cogantur, constantiae causa, de- 
fendere. Nos, qui sequimur probabiha, nec, ultra id 
quod verisimile occurrerit, progredi possumus, et re- 
fellere sine pertinacia, et refelU sine iracundia, pa- 
rati sumus. 

Quod si hasc studia traducta erunt ad nostros, ne 
bibhothecis quidem Graecis egebimus, in quibus nuil- 
titudo infinita hbrorum est, propter eorum muUi- 
tudinem qui scripserunt ; eadem enim dicuntur a 
multis ; ex quo libris omnia referserunt : quod acci- 
det etiam nostris, si ad haec studia pkires confluxe- 
rint : sed eos, si possumus, excitemus, qui, hberah- 
ter eruditi, adhibita etiam disserendi elegantia, ra- 
tione et via philosophantur. 

III. Est enim quoddam genus eorum, qui se 
philosophos appellari volunt, quorum dicuntur esse 
Latini sane multi hbri ; quos non contemno equi- 
dem, quippe quos nunquam legerim ; sed, quia profi- 
tentur ipsi ilh qui eos scribunt, se neque distincte ne- 
que distribute neque eleganter neque ornate scribere ; 
lectionem sine ulla delectatione neghgo. Quid enim 



TUSC. QUiEST. LiB. II. Cap. 4. 167 

dicant et quid scntiant ii qui sunt ab ea disciplina, 
nemo niediocriter quideni doctus ignorat. Quani- 
obrem, (juoniam, quemadmodum dicant, ipsi non la- 
borant ; cur legendi sint, nisi ipsis intcr se qui idcm 
sentiunt, non intelligo. Nam, ut Platonem reliquos' 
que Socraticos, et deinceps eos qui ab his profecti 
simt, legvmt omnes, etiam qui iUa aut non appro- 
bant, aut non studiosissime consectanlur ; Epicurum 
autem, et IMetrodorum, ncn fere practer suos quis-- 
quam in nnanus sumit ; sic hos Latinos ii soli legani, 
qui illa recte dici putant. Nobis autem vidctur, 
quidquid literis mandetur, id commendari omnium 
enHlitorum lectioni decere : nec, si ipsiminus conse- 
qui possumus, idcirco minus id ita faciendum esse 
sentimus. 

Itaque mihi semper Peripateticorum Acadcmiae- 
que consuetudo, de omnibus rebus in contrarias par- 
tes disserendi, ncn ob eam causam solum placuit, 
quod aliter non posset, quid in uniiquaque re verisi- 
mile esset, inveniri : sed etiam quod cssct ea maxima 
dicendi exercitatio ; qua princeps usus est Aristote- 
les, deinde eum qui secuti sunt. Nostra autem me- 
moria Philo, quem nos frequenter audivimus, insti- 
tuit alio tempore rhetorum praecepta tradere, alio 
philosophorum. Ad quam nos consuetudinem a fa- 
miliaribus nostris adducti, in Tusculano, quod da- 
tum est temporis nobis, in eo consumsimus. Itaque, 
cum ante meridiem dictioni operam dedissemus (sicut 
pridie feceramus), post meridiem in Aca^emiam 
descendinms : in qua disputationem habitam, non 
quasi narrantes, exponimus, sed eisdem fere verbis, 
ut actum disputatumque est. 

IV. Est igitur ambulantibus ad hunc mcdum 
scrmo iJie nobis institutus, et a tali qucdam inductus 
excrdio. Audiior. Dici non potest, quam sim hes- 
terna disputaticne tua delectatus, vel potius adjutus. 
Etsi enim mihi sum conscius, nunquam mc nimis 

(Philos.) VOL. III. I' 



158 TUSC. QUJEST. Lib. II. Cap. 4. 

cupidum fuisse vitae ; tamen objiciebatur interdum 
animo metus quidam ct dolor, cogitanti, fore ali- 
quando linem hujus lucis, et amissionem omnium 
vitcB commodorum. Hoc genere molestia? sic (mihi 
crede) sum liberatus, ut niliil minus curandum pu- 
tem. 

Marcus. Minime mirum id quidem. Nam efficit 
hoc philosophia: medetur animis, inane^s sollicitu- 
dines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores- 
Sed h(£C ejus vis non idem potest apud omnes : ta- 
men valet multum, cum est idoneam complexa na- 
turam. Fortes enim non modo fortuna adjuvat, ut 
est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quae 
quibusdam quasi prasceptis confirmat vim fortitudi- 
nis. Te natura excelsum quemdam videlicet, et al- 
tum,ethuraana despicientem, genuit : itaque facile in 
animo forti contra mortem habita insedit oratio. Sed 
hcBC eadem num censes apud eos ipsos valere, nisi 
admodum paucos, a quibus inventa, disputata, con- 
scripta sunt ? Quotus enim quisque philosophorum 
invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita con- 
stitutus, ut ratio postulat ? qui disciplinam suam, 
non ostentationem scientiae, sed legem vitae, putet ? 
qui obtemperet ipse sibi, et decretis suis pareat ? 
Videre Hcet alios tanta levitate et jactatione, iis ut 
fuerit non didicisse melius ; alios pecuniae cupidos, 
glori^e nonnullos, multos libidinum servos ; ut cutti 
eorum vita mirabiliter pugnet oratio : quod quidem 
mihi vi^etur esse turpissimum. Ut enun, si, gram- 
maticum se professus, quispiam barbare loquatur, 
aut si absurde canat is, qui se haberi velit musicum, 
hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cujus profitea- 
tur scientiam ; sic philosophus, in ratione vitae pec- 
cans, hoc turpior est, quod in officio, cujus magister 
esse vult, labitur, artemque vitae professus, delinquit 
in vita. Auditor. Nonne verendum igitur, si est ita, 
ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes ? 



TUSC. QUiEST. LiB. II. Cap. G. 159 

Quod est enim majus argumentum, nihil eam pro- 
desse, quam quosdam perfectos philosophos turpiter 
vivere ? 

Marcus. Nullum vero id quidem argumentum 
est Nam, ut agri non omnes frugiferi sunt, qui co- 
luntur, (falsumque illud [ac improbe,] 

" Etsi in segetem sunt deteriorem datae 
Fruges, tamen ipsae suapte natura enitent") 

sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, 
(ut in eodem shnili verser) ut ager, quamvis fertilis, 
sine cultura fructuosus esse non potest ; sic sine doc- 
trina animus : ita est utraque res sine altera debilis. 
Cultura autem animi philosophia est, Haec extrahit 
vitia radicitus, et praiparat animos ad satus accipien- 
dos ; eaque mandat his, et, ut ita dicam, serit, quae 
adulta fructus uberrimos ferant. Agamus igitur, ut 
ccppunus : dic, si vis, de quo disputari velis. 

V. Auditor, Dolorem existimo maximum malorum 
omnium. Marcus. Etiamne majus, quam dedecus ? 
Auditor, Non audeo id dicere quidem ; etmepudet 
tam cito desententiaessedejectum. Marcus. Magis 
esset pudendum, si in sententia permaneres. Quid 
enim minus est dignum, quam tibi pejus quidquam 
videri dedecore, flagitio, turpitudine ? quag ut eiFu- 
gias, quis est, non modo non recusandus, sed non 
ultro appetendus, subeundus, excipiendus dolor ? 
Auditor. Ita prorsus existimo : quare, ne sit sane 
sununum malum dolor : malum certe est. Marcus. 
Videsne igitur, quantum, breviter admonitus, de do- 
loris terrore dejeceris ? Auditor. Videoplane: sed 
plus desidero. Marcus. Experiar equidem: sed 
magna res est ; animoque mihi opus est non repug- 
nante. Auditor. Habebis id quidem. Ut enim heri 
feci, sic nunc rationem, quo ea me cumque ducet, 
sequar. 

VI. Marcus. Primum igitur de uTibeciUitate 
multorum, et de variis disciplinis philosophorum, 



160 TUSC. QUtEST. Lib. II. Cap. 7- 

loquar ; quorum princeps et auctoritate et antiqui- 
tate, Socraticus Aristippus, non dubitavit sumnunn 
malum dolorem dicere. Deinde, ad hanc enervatam 
muliebremque sententiam, satis docilem se Epicurus 
pra^buit. Hunc post, Rhodius Hieronymus, dolore 
vacare, summum bonum dixit ; tantum in dolore 
duxit mali. Cceteri, praeter Zenonem, Aristonem, 
Pyrrhonem, idem fere, quod modo tu : malum il- 
lud quidem, sed alia pejora. 

l^rgo, id quod natura ipsa et quaBdam generosa 
virtus statim respuit, ne dolorem summum malum 
dicercs, oppositoque dedecore sententia depellerere, 
in eo magistra vita) philosophia tot seecula permanet. 
Quod huic oflicium, quas laus, quod decus erit tanti, 
quod adipisci cum dolore corporis velit, qui dolorem 
summum malum sibi esse persuaserit ? Quam porro 
quis ignominiam, quam turpitudinem non pertulerit, 
ut efFugiat dolorem, si id summum malum esse de- 
creverit ? Quis autem non miser, non modo tunc, 
cum premetur summis doloribus, si in his est sum- 
mum malum, sed etiam cum sciet id sibi posse eve- 
nire ? et quis est, cui non possit ? Ita fit, ut omnino 
nemo esse possit beatus. Metrodorus quidem euni 
perfecte putat beatum, cui corpus bene constitutum 
sit, et exploratum, ita semper fore. Quis autem est 
iste, cui id exploratum possit esse ? 

VII. Epicurus vero ea dicit, ut mihi quidem risus 
captare videatur : affirmat enim quodam loco, " Si 
uratur sapiens, si crucietur ..o..." exspectas fortasse, 
dum dicat, " Patietur, perferet, non succumbet." 
IMagna, mehercule, laus, et eo ipso, per quem jura- 
vi, Ilercule digna ; sed Epicuro, homini aspero et 
duro, non cst hoc satis. In Phalaridis tauro si erit, 
dicet, " Quam suave est hoc ! quam hoc non curo !" 
Suave etiam ? an parum est, si non amarum ? At id 
quidem ilh ipsi, qui dolorem malum esse negant, non 
solent diccre, cuiquam suave esse cruciari. xlsperum, 
4ifficile, odiosum, contra naturam, dicunt, nec ta- 



TUSC. QUiEST. LiB. II. Cap. S. 161 

men malum. Ilic, qui non solum hoc malum dicit, 
scd malorum omniuni extremuni, sapientem censet 
id suave dicturum ! Ego a te non postulo, ut dolo- 
rem eisdem verbis afficius, quibus Epicurus volupta- 
tem, homo (ut scis) voluptiuius. llls dixerit sane 
idem in Phalaridis tauro, quod, si esset in lectulo •; 
ego tantam \^m non tribuo sapienti contra dolorem. 
Sit fortis in perferendo ; officio satis est : ut lactetur 
etiam, non postulo. Tristis enini res est sine dubio, 
aspera, amara, inimica naturae, ad patiendum toleran- 
dumque difficLlis. Adspice Philoctetam, cui conce- 
dendum est gementi : ipsum enim Herculem viderat 
in CEta magnitudine dolorum ejulantcm. Nihil igi- 
tur hunc virum sagittae, quas ab Hercule acceperat, 
tum consolantur ; cum 

*■' E ^-iperino morsu, venae viscerum, 
Veneno imbutae, tetros cruciatus cient." 
Itaque exclamat, auxilium expetens, mori cupiens : 

'' Heu ! quis salsis fluctibu' mandet 
]\Ie ex subluTii vertice saxi ? 
Jamjam absumor ; conficit anuTiam 
["\'^is] \ailneris, ulceris asstus. 

Difficile dictu videtur, eum non in malo esse, et 
magno quidem, qui ita clamare cogatur. 

VIII. Sed videamus Herculem ipsum, qui tum 
dolore frangebatur, cum immortalitatem ipsa morte 
quserebat. Quas hic voces, apud Sophoclem in Tra- 
chiniis, edit ? cui cum DeVanira sanguine centauri 
tinctam tunicam induisset, inha^sissetque ea visccri- 
bus, ait ille : 

*' O multa dictu gravia, perpessu aspera, 
Quae corpore exantlavi, atque animo pertuli ! 
Nec mihi Junonis terror implacabilis, 
Nec tantum invexit tristis Eurystheus mali, 
Quantum una vecors, G^nei partu edita. 
Haec me irretivit vcste furiali inscium, 
Quae, lateri inhasrens, morsu laccrat viscera, 

p 3 



162 TUSC. QUiEST. Lib. II. Cap. 9. 

Urgensque graviter pulmonum haurit spiritus. 

Jani decolorcm sanguineni omnem exsorbuit : 

Sic corpus cladc horribili absumtum extabuit. 

Ipse illigatus pestc interimor texili. 

llos non hostilis dextva, non terra edita 

iMoles gigantum, non biformato impetu 

CentaUiUs ictus corpori infixit meo, 

Non Graia vis, non barbara ulla immanitas, 

Non sjcva terris gens relegata ultimis, 

Quas peragrans, undique omnem hinc feritatem 

expuli : 
Sed feminea vi, feminea interimor manu. 
O nate ! vere hoc nomen usurpa patri, 
Nec me occidentem matris superet caritas. 
liuc arripe ad me manibus abstractam piis. 
Jam cernam, mene an illam potiorem putes. 
Perge, aude, nate, illacryma patris pestibus : 
Miserere. Gentes nostras flebunt miserias. 
Heu ! virginalem me ore ploratum edere, 
Quem vidit nemo ulli ingemiscentem malo ? 
Sic feminata virtus aftiicta occidit. 
IX. Accede, nate, assiste : miserandum adspice 
Evisceratum corpus lacerati patris. 
Videte cuncti : tuque, ccelestum sator, 
Jace, obsecro, in me vim coruscam fulminis. 
Nunc, nunc dolorum anxiferi torquent vertices : 
Nunc serpit ardor. O ante victrices manus ! 
O pectora ! o terga ! o lacertorum tori ! 
Vestrone pressu quondam Nemeeus leo 
Frendens afflavit graviter extremum halitum ? 
Haec dextra Lcrnam tetram, mactata excetra, 
Placavit : hsec bicorporem afflixit manum : 
Erymanthiam hajc vastilicam abjecit belluam : 
Haec a Tartarea tenebrica abstractum plaga 
Tricipitem eduxit Hydra generatum canem ; 
Hcec interemit tortu multipHcabili 
Hraconcnij aurifcram obtutu observantem arbo- 
rem. 



TUSC. QU/EST. LiB. II. Cap. 10. IG3 

Multa alia victrix nostra lustravit manus ; 
Nec quisquani e nostris spolia cepit lauclibus." 

rossumusne nos contemnere dolarem, cum ipsuni 
llerculem tam intolcranter dolere videanms ? 

X. Veniat /Eschylus, non poota solum, sed etiam 
Pythagoreus : sic enim accepmius. Qiio modo fcrt 
apgd eum Prometheus dolorem, qucni excipit ob 
furtum Lenmium ? 

['*■ Unde ignem cluet mortalibus, 
Clamdi\ds,] doctu' Prometheus 
Clepsisse dolo, poenasque Jovi 
Fato expendisse supremo." 

Has igitur pcenas pcndens, affixus ad Caucasum, 
haec dicit, 

" Titanum soboles, socia nostri sanguinis, 
Generata calo, adspicite rehgatum aspcris 
Virictumque saxis, navem ut horrisoiio freto, 
Noctem paventes, timidi annectunt navita). 
Saturnius me sic iniixit Jupiter, 
Jovisque numen Blulcibii adscivit manus. 
Hos iUe cuneos fabrica crudeh inserens, 
Perrupit artus : qua miser sollertia 
Transvcrberatus, castrum hoc Fuiiarum incolo. 
Jam tertio me quoque funesto die, 
Tristi advolatu, aduncis lacerans unguibus, 
Jovis satelles pastu dilaniat fero. 
Tum jecore opimo farta et satiata affatim, 
Clangorem fundit vastum, et subhme avolans, 
Pinnata cauda nostrum adulat sanguinem. 
Cum vero adesum infiatu renovatum est jecur, 
Tum rursus tctros avida se ad pastus refert. 
Sic hanc custodem moGsti cruciatus alo : 
Quae me pcrenni vivum focdat miseria. 
Namque, ut vidctis, vinclis constrictus Jovis, 
Arcere nequeo diram volucrem a pectore. 
Sic, me ipse viduus, pestes excipio anxias, 



ir>4 TUSC. QUyEST. Lib. II. Cap. 1L 

Aniore mortis terminum .inquirens mali. 
Secl longe a leto numine aspellor Jovis. 
Atque htcc vetusta, sacclis glomerata horridis, 
liuctiiica clades nostro infixa est corpori : 
E quo liquatae solis ardore excidunt 
Outta;, quag saxa assidue instillant Caucasi." 

XI. Vix igitur posse videmur ita afFectum »on 
miserum dicere ; et, si hunc miserum, certe dolorem, 
makmi. Audiior. Tii quidem adhuc meam causam 
agis : sed hoc mox videro. Interea unde isti versus ? 
non enim agnosco. Marcus. Dicam, hercule : et- 
enim recte requiris. Videsne abundare me otio ? 
Auditor. Quid tum ? Marcus. Fuisti sajpe, credo, 
cum Athenis esses, in scholis philosophorum. Auditor. 
Vero, ac Hbenter quidem. Marcus. Animadvertebas 
igitur, etsi tum nemo erat admodura copiosus, ve- 
rumtamen versus ab his admisceri orationi. Auditor. 
Ac multos quidem a Dionysio Stoico. Marcus. Pro- 
be dicis : se'd is quasi dictata, nullo delectu, nulla 
elegantia. Philo noster [et proprium numerum], et 
lecta poiimata, et loco adjungebat. Itaque, postquam 
adamavi hanc quasi senilem declamationem, studiose 
equidem utor nostris poetis : sed, sicubi illi defece- 
runt, verti [ipse] multa de Graecis, nequo ornamen- 
to, in hoc genere disputationis, careret Latina oratio. 

Sed videsne, poetee quid mah afferant ? Lamen- 
tantes inducunt fortissimos viros : molliunt animos 
nostros * ita sunt deinde dulces, ut non legantur 
modo, sed etiam ediscantur. Sic, ad malam domesti- 
cam disciphnam, vitamque umbratilem et dehcatam, 
cum accesserunt etiam poeta?, nervos omnis virtutis 
eUdunt. Recte igitur a Platone [educuntur] ex ea 
civitate, quam finxit iUe, cum mores optimos, et op- 
timum reipublicae statum, exquireret. At vero nos, 
docti scihcet a Cxraecia, haec et a pueritia legimus et 
discimus : hanc eruditionem liberalem et doctrinam 
putamus. 



TUSC. QUiEST. hm, IT. Cap. 13. IGS 

XTI. Sed qiiid poetis irascimur? Virtutis magis- 
tri, pliilosoplii inventi sunt, qui summum malum 
dolorem dicerent. At tu adolcscens, cum id tibi 
paulo ante dixisses videri, rogatus a me, etiamne 
majus quam dedecus, vcrbo de sententia destitisti. 
Roga hoc idem Epicurum : majus dicet esse malum 
mediocrem dolorem, quam maximum dedecus : in 
ipso enim dedccore mali nihil essc, nisi sequantur 
dolores. Quis igitur Epicurum sequitur dolor, cum 
hoc ipsum dicit, summum malum esse dolorem, quo 
dedecus majus a philosopho nullum exspecto ? Quare 
«atis mihi dedisti, cum respondisti, majus tibi videri 
malum dedecus, quam dolorem. Hoc ipsum enim si 
tenebis, inteUiges, quam sit obsistendum dolori. Nec 
tam quaerendum est, dolor malumne sit, quam fir- 
mandus animus ad dolorem ferendum. 

Concludunt ratiunculas Stoici, cur non sit malum : 
quasi de verbo, non de re, laboretur. Quid me deci- 
pis, Zeno ? nam cum id, quod mihi horribile videtur, 
tu omnino malum esse negas, capior ; et scire cupio, 
quo modo id, quod ego miserrimum existimem, ne 
malum quidem sit. Kihil est, inquit, malum, nisi 
quod turpe atque vitiosum est. Ad ineptias redis. 
lUud enim, quod me angebat, non eximis. Scio do- 
lorem non esse nequitiam : desine id me docere : hoc 
doce, doleam, necne, nihil interesse. Nunquam quid- 
<iuam, inquit, ad beate quidem vivendum, quod est 
in una virtute positum : sed est tamen rejiciendum. 
C'ur ? Asperum est, contra naturam, difficile perpes- 
6u, tristc, durum. 

XIII. Haec est copia verborum, quod omnes uno 
verbo malum appellaraus, id tot modis posse dicere. 
Delinis tu mihi, non tollis, dolorem, cum dicis aspe- 
rum, contra naturam, vix quod ferri tolerarique pos- 
sit : nec mentiris ; scd re succumbere non oportebat, 
verbis gloriantem, dum nihil bonum, nisi qucd ho- 
nestum ; nihil malum, nisi quod turpe. Optare hoc 
quidem est, non docere. lUud et mclius et verius : 



106 TUSC. QU^ST. Lib. IL Cap. 14. 

omnia, quas natura adspernetur, in malis esse ; quse 
adsciscat, in bonis. II oc posito, et verborum concer- 
tatione sublata, tantum tamen excellet iHud, quod 
recte amplcxantur isti, quod honestum, quod rectum, 
quod decorum appeilanms, quod idem interdum vir- 
tutis nomine amplectimur, ut omnia prsBterea, quae 
bona corporis et fortuntc putantur, perexigua et mi- 
nuta videantur : ne malum quidem ullum, nec, si 
in unum locum coUata omnia sint, cum turpitudinis 
malo comparanda. 

Quare, si, ut initio concessisti, turpitudo pejus est 
quam dolor, nihil est plane dolor : nam, dum tibi 
turpe nec dignum viro videbitur, gemere, ejulare, 
lamentari, frangi, debilitari dolore ; tum honestas, 
tum dignitas, tum decus aderit : tuque, in ea in- 
tuens, te continebis. Cedet profecto virtuti dolor, et 
animi inductione languescet : aut enim nulla virtus 
est, aut contemnendus omnis dolor. Prudentiamne 
vis esse, sine qua ne intelligi quidem ulla virtus po- 
test ? Quid ergo ea ? Patieturne te quidquam facere, 
nihil proficientem, et laborantem ? An temperantia 
sinet te immoderate facere quidquam ? An coli jus- 
titia poterit ab homine propter vim doloris enuntiante 
commissa, prodente conscios, multa officia relinquen- 
te ? Quid ? fortitudini, comitibusque ejus, magnitu- 
dini animi, gravitati, patientiae, renmi humanarum 
despicientics, quo modo respondebis ? Afflictusne, et 
jacens, et lamentabili voce deplorans, audies, " O 
virum fortem ?" Te vero ita affectum ne virum qui- 
dem dixerit quisquam. Amittenda igitur fortitudo 
est, aut sepeliendus dolor. 

XI ^^ Ecquid scis igitur, si quid de Corinthiis 
tuis amiseris, posse habere te reliquam supellecti- 
lem salvam ; virtutem autem si unam amiseris, (etsi 
amitti non potest virtus) sed si unam confessus fueris 
te non habe.e, nullam te esse habiturum ? Num igi- 
tur fortem virum, num magno animo, num patien- 
tem, num gravem, num'humana contemnentem, 






TUSC. QUiEST. LiB. II. Cap. 15. 1C7 

potes dicere aut Prometheiim aut Philoctetam il- 
lum ? a te enim malo discedere. Sed ille certe non 
fortis,«iui jacet 

" in [lecto] humido, 

Quod ejulatu, questu, gemitu, fremitibus, 
Resonando, mutum, flebiles voces refert." 

Non ego dolorem dolorem esse nego : cur enim 
fortitudo desideraretur ? Sed eum opprimi dico pa- 
tientia, si modo est aliqua patientia. Si nuUa est, 
quid exornamus philosophiam ? aut quid ejus nomi- 
ne gloriosi sumus ? Pungit dolor. Vel fodiat, sane. 
Si nudus es, da jugulum : sin tectus Vulcaniis ar- 
mis, id est, fortitudine, resiste. Hasc enim te, nisiita 
facies, custos dignitatis, relinquet et deseret. 

Cretum quidem leges (quas sive Jupiter, sive Mi- 
nos sanxit, de Jovis quidem sententia, ut poeta? fe- 
nmt), itemque Lycurgi, laboribus erudiunt juventu- 
tem, venando, currendo, esuriendo, sitiendo, algendo, 
aestuando. Spartae vero pueri ad aram sic verberibus 
accipiuntur, ut multus e visceribus sanguis exeat ; 
nonnunquam etiam (ut, cum ibi essem, audiebam) 
ad necem : quorum non modo nemo exclamavit un- 
quam, sed ne ingemuit quidem. Quid ergo ? Hoc 
pueri possunt, viri non poterunt ? et mos valet, ra- 
tio non valebit ? 

XV. Interest aliquid inter laborem et dolorem. 
Sunt finitima omnino ; sed tamen differt aliquid. 
Labor est functio qua?dam, vel animi vel corporis, 
gravioris operis et muneris ; dolor autem, motus as- 
per in corpore, alienus a sensibus. HtEC duo Orjrci 
illi, quorum copiosior est lingua quam nostra, uno 
nomine appellant [ttovov.] Itaque industrics homines, 
illi^ studiosos, vel potius amantes, doloris appellant^ 
nos, commcdius, laboriosos. Aliud est enin laborare, 
aiiud dolere. O verborum inops interdtm, quibus 
abundare te semper putas, Greecia ! Aliid, inquam, 
est dolere, aliud laborare. Cum varices sccabantur 



/ 

1G8 TUSC. QVMST. Ltb. 11. Cap. 1G. 

C. IMario, dolebat : cum ccstu iTiagno ducebat ag- 
meTi, laborabat : est inter li;cc tamen (juaidam simi- 
litudo : consuetudo enini laborum perpessionent dolo- 
runi efficit faciliorem. Itaque illi, qui Graeciae for- 
mam rerum publicarum dederunt, corpora juvenum 
firmari labore voluerunt : quod Spartiatae etiam in 
feminas transtulerunt ; quae, caeteris in urbibus, 
moUissimo cultu, parietum umbris occuluntur. Illi 
autem voluerunt 

" Nihil horum simile esse apud Lacaenas virgi- 

nes ; 
Quibu' magi' palaestra, Eurotas, sol, pulvis, labos, 
jMilitia studio est, quam [fertilitas] barbara." 

Ergo his laboriosis exercitationibus et dolor intercur- 
rit nonnunquam. Impelluntur, feriuntur, abjiciun- 
tur, cadunt ; et ipse iabor quasi callum quoddam 
obducit dolori. 

XVI. Militiae vero (nostram dico, non Spartiata- 

rum, quorum procedit IMora ad tibiam, nec adhibe- 

tur ulla sine anapaestis pedibus hortatio) nostri exer- 

citus primum unde nomen habeant, vides : deinde 

qui labor, et quantus agminis ; ferre plus dimidiati 

mensis cibaria ; ferre, si quid ad usum veKnt ; ferre 

vallum: nam scutum, gladium, galeam, in onere 

nostri milites non plus numerant, quam humeros, 

lacertos, manus. Anna enim membra militis esse 

dicunt : quae quidem ita geruntur apte, ut, si usus 

ferat, abjectis oneribus, expeditis armis, ut membris, 

pugnare possint. Quid exercitatio legionum ? quid ? 

ille cursus, concursus, clamor, quanti laboris est ! 

Ex lioc ille animus in prceliis paratus ad vulnera. 

Adduc pari animo inexercitatum militem : mulier 

videbitur: cur ? Tantum interest inter novum et 

veterem eiercitum, quantum experti sumus. ^tas 

tironum plxrumque melior : sed ferre laborem, con- 

temnere vUnus, consuctudo docet. Quinetiam vide- 

iniis ex acit efFcrri saepe saucios ; et quidem rudem 



TUSC. QVJEST. LiR. II. Cap. 17- 109 

illum ct inexercitatiim, quamvis levi ictu, ploratus 
turpissimos edcre : at vcro illc cxcrcitatus ct vctus, 
ob canique rem tbrtior, mcdiciim mcdo rcquircns, a 
quo obligctur, 

" O Patrocle, (inquit) ad vos adveniens, auxilium 

et vcstras manus pcto, 
Priusqiiam oppetam malam pestem, mandatam 

hostili m^u : 
Neque sanguis ullo potis est pacto profluens con- 

sistere : 
8i qua sapientia magis vestra devitari mors potest. 
Namque ^sclapii liberorum saucii oppknt porti- 

cus: 
Non potest accedi.*' 

XVII. Certe Eurypylus hic quidem est: homi- 
nem exercitatum ! [ubi tantum luctus continiiatur ?] 
^'ide, quam non flebiliter respondeat ; rationem etiam 
afFerat, cur ajquo animo sibi ferendum sit : 

" Qui alteri exitium parat, 

Eum scire oportet sibi paratam pestem, ut parti- 
cipet parem." 

Abducet Patrocles, (credo) ut collocet in cubili, ut 
vulnus obliget, si quidem homo esset. [Sed] nihil 
[vidi] minus ; quaerit enim, quid actum sit. 

" Eloquere, res Argivum proelio ut se sustinet." 

Non potest eflari tantum dictis, quantum factis sup- 
petit laboris. 

" Quiesce igitur, et vulnus alliga." 
Etiam si Eurypylus posset, non posset iEsopus. 

'^ ubi fortuna Hectoris 

Nostram acrem aciem inclinatam" 

et caetera explicat in dolore. Sic est enim intempe- 
rans militaris in forti viro gloria. Ergo ha^c veteranus 
iPhiloi:) VOL. III. a 



170 TUSC. QUyEST. Lib. II. Cap. 18. 

miles facere poterit ; doctus vir sapicnsqiie non po- 
terit ? llle vero melius, ac non paiilo quidem. 

Sed de consuctudine adhuc exercitationis loquor ; 
nondum de ratione et sapientia. Aniculae saepe in- 
ediam biduum aut tnduum ferunt : subduc cibum 
unum diem athlettc: Jovem Olympium, eum ip- 
sum, cui se exercebit, implorabit: ferre non posse 
clamabit. Consuetudinis^magna vis est. Pernoctant 
venatores in nive : in montibus uri se patiuntur. 
Inde pugiles, cacstibus contusi, ne ingemiscunt qui- 
dem. Sed quid hos, quibus Olympiorum victoria 
consulatus ille antiquus videtur ? Gladiatores, aut 
perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt ? 
Quo modo illi, qui bene instituti sunt, accipere pla- 
gam malunt, quam turpiter vitare ? quam saepe ap- 
paret, nihil eos malle, quam vel domino satisfacere, 
vel populo ? IMittunt etiam, vulneribus confecti, ad 
dominos, qui qu^erant, quid velint: si satisfactum 
iis non sit, se-velle decumbere. Quis mediocris gla- 
diator ingemuit ? quis vultum mutavit unquam ? 
quis non modo stetit, verum etiam decubuit, turpi- 
ter ? Quis, cum decubuisset, ferrum recipere jussus, 
collum contraxit ? Tantum exercitatio, meditatio, 
consuetudo valet. Ergo hoc poterit 

" Samnis, spurcus homo, vita iUa dignu' loco- 
que ;" 

vir natus ad gloriam, ullam partem animi tam mol- 
lem habebit, quam non meditatione et ratione cor- 
roboret? Crudele gladiatorum spectaculum, et in- 
humanum, nonnuUis videri solet: et haud scio an 
ita sit, ut nunc fit. Cum vero sontes ferro depugna- 
bant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla 
poterat esse fortior contra dolorem et mortem disci- 
plina. 

XVIII. De exercitatione, et consuetudine, et 
commentatione dixi. Agesis, nunc de ratione videa- 
mus ; nisi quid vis ad hsec. Auditor» Egone ut te 



TUSC. QUyEST. LiB. II. Cap. 19. 171 

interpelleni ? nc hoc quidem vellem : ita me ad crc- 
dendum tua ducit oratio. Miircus, Sitne igitur ma- 
lum dolere, necne, Stoici viderint, qui contortulis 
quibusdam ac minutis conclusiunculis, nec ad sensus 
permanantibus, effici volunt, non esse malum dolo- 
rem, Ego illud, quidquid sit, tantum esse, quantum 
videatur, non puto : falsaque ejus visione et specie 
moveri homines dico vehementius, doloremque [ejus] 
omnem esse tolerabilem. Unde igitur ordiar? An 
eadem breviter attingam, quae modo dixi, .^quo faci- 
lius oratio progredi possit longius ? 

Inter omnes igitur hoc constat, nec doctos ho- 
mines solum. sed etiam indoctos, virorum esse for- 
tium, et magnanmiorum, et patientium, et humana 
vincentium, toleranter dolorem pati. Nec vero quis- 
quam fuit, qui eum, qui ita pateretur, non laudan- 
dum putarct. Quod ergo et postulatur a fortibus, et 
laudatur cum fit, id aut extimescere veniens, aut 
non ferre praesens, nonne turpe est ? Atqui vide, ne, 
cum omnes rectae animi afFectiones virtutcs appel- 
lentur, non sit hoc proprium nomen omnium : sed 
ab ea, quae una caeteris excellebat, omnes nominatae 
sint. Appellata est enim ex viro virtus : viri autem 
propria maxime est fortitudo : cujus munera duo 
sunt maxima, mortis dolorisque contemtio. Uten- 
dum est igitur his, si virtutis compotes, vel potius si 
viri, volumus esse, quoniam a viris virtus nomen est 
mutuata. 

XIX. Quaeres fortasse, quo modo : et recte : ta- 
lem enim medicinam philosophia profitetur. Venit 
Epicurus, homo minime malus, vel potius vir opti- 
mus : tantum monet, quantum intelligit : " Neg- 
lige," inquit, "dolorem." Quis hoc dicit? Idem, 
qui dolorem summum malum. Vix satis constanter. 
Audiamus. " Si summus dolor est," inquit, " ne- 
cesse est brevem esse." Iterandum eadem ista milii : 
non enim satis intelligo, quid summum dicas esse, 
quid breve. "Summum,quo nihil sit superius: breve, 



172 TUSC. QU^ST. LiB. II. Cap. 20. 

qno niliil brevius." Contemno magnitudinem doloris, 
a quk me brevitas temporis vindicabit ante ptrne, 
qucini venerit : sed, si est tantus dolor, quantus Phi- 
locteta) ? J^ene sane : magnus mihi quidem videtur, 
sed tanien non summus : nihil enim dolet, nisi pes. 
Possunt oculi : potest caput, latera, pulmones : pos- 
sunt omnia. Longe igitur abest a summo dolore. 
''' Ergo," inquit, " dolor diuturnus habet lactitia; 
plus, qaam molestia).''* 

Nunc ego non possum, tantum hominem nihil sa- 
pere dicere : sed nos ab eo derideri puto. Ego sum- 
nmm dolorem (summum autem dico, etiam si decem 
atomis est major alius) non continuo dico esse bre- 
vem : multosque possum bonos viros nominare, qui 
complures annos doloribus podagrae crucientur max- 
imis. Sed homo catus nunquam terminat nec mag- 
nitudinis nec diuturnitatis modum, ut sciam, quid 
summum dicat in dolore, quid breve in tempore. 
Omittamus hunc igitur, nihil prorsus dicentem : co- 
gamusque conliteri, non esse ab eo doloris remedia 
qu32renda, qui dolorem malorum omnium maximum 
dixerit ; quamvis idem forticuhun se, in torminibus, 
et in stranguria sua, pra^beat. Aliunde igitur est 
qua^renda medicina, et maxime quidem (si, quid 
maxime consentaneum sit, qucerimus) ab iis, quibus, 
quod honestum sit, summum bonum ; quod turpe, 
summum videtur malum. His tu praesentibus ge- 
mere, et te jactare, non audebis profecto : loquctur 
enim eorum voce virtus ipsa tecum. 

XX. Tune, cum pueros Lacedaemone, adolescen- 
tes Olympiae, barbaros in arena, videris excipientes 
gravissimas plagas, et ferentes silentio, si te forte do- 
lor aliquis j^ervellerit, exclamabis, ut mulier ? non 
constanter et sedate feres ? Eieri non potest : natura 
non patitur. Audio. Pueri ferunt, gloria ducti ; fe- 
runt pudore alii, multi metu ; et tamen veremur, ut 
hoc, quod a tam multis, et qiiod tot locis perferatur, 
iiatuia patiatur ? Illa veronon modo patitur, vcrum 



TUSC. QUiEST. LiB. II. Cap. 21., 173 

etiam postulat. Nihil enini habet precstantius, nihil 
quod magis expetat, quam honestum, quam laudem, 
quam dignitatem, quam decus. Hisce ego pluribus 
nominibus unam rem dcclarari volo ; sed utor, ut 
quam maxime significem, pkiribus. Volo autem di- 
cere, ilkid homini longe optimum esse, qucd ipsum 
sit optandum per se, a virtute profectum, vel in ipsa 
virtute situm, sua sponte laudabile : quod quidem 
citius dixerim sokim, quam non summum bonum. 
Atque, ut haec de honesto, sic de turpi contraria: 
nihil tam tetrum, nihil tam adspernandum, nihil 
homine indignius. 

Quod si tibi persuasum est, (principio enim dix- 
isti, pkis in dedecore mali tibi videri, quam in do- 
lore) rehquum est, ut tute tibi imperes : quamquam 
hoc nescio quo modo dicatur, quasi duo simus, ut 
alter imperet, alter pareat: non inscite tamen di- 
eitur. 

XXI. Est enim animus in partes tributus duas, 
quarum akera rationis est particeps, akera expers. 
Cum igitur pracipitur, ut nobismetipsi unperemus, 
hoc praecipitur, ut ratio coerceat temeritatem. Est in 
animis omnium fere natura molle quiddam, demis- 
sum, humile, enervatum quodammodo, et langui- 
dum, [senile.] Si nihil aUud, nihil esset homine de- 
foniiius. Sed praesto est domina omnium et regina, 
ratio, qucc, connixa per se, et progressa longius, fit 
perfecta virtus. Haec ut imperet illi parti animi quae 
obedire debet, id videndum est viro. Quonam modo ? 
inquies. Velut dominus servo, velut imperator mi- 
liti, velut parens fiko. Si turpissime se illa pars 
animi geret, quam dixi esse mollem, si se lamentis 
mukebriter, lacrymisque dedet, vinciatur et constrin- 
gatur amicorum propinquorumque custodiis. Seepe 
enim vidimus fractos pudore, qui ratione nulla vin- 
cerentur. Ergo hos quidem, ut famulos, vinclis prope 
ac custodia coerceamus. Qui autem erunt firmiores, 
nec tamen robustissiiiii, hos admonitu oportebit, ut 

Q, 3 



174 TUSC. QU.EST. Lib. II. Caf. 22. 

bonos milites, revocatos, dignitatem tueri. Non ni- 
niis in Niptris ille sapientissinius (iraccias saucius la- 
mentatur, vel niodice potius : 

" Pedetentim" (inauit) " ite, et sedato nisu, ne 
succussu arripiat major dolor." 

Pacuvius haec melius, quam Sophocles. Apud ilhmi 
enim perquam flebiliter Ulysses lamentatur in vul- 
nere : tamen huic leviter gemicnti, illi ipsi, qui fe- 
runt saucium, personae gravitatem intuentes, non 
dubitarunt dicere : 

'^ Tu quoque, Ulysses, quamquam graviter cer-. 

nimus ictum, 
Nimis psene animo es molli ; qui, consuetus in 

armis aevum agere" 

Intelligit poeta prudens, ferendi doloris consuetudi- 
neni esse non contemnendam magistram. Atque illc 
non immoderate magno in dolore : 

" Retinete, tenete, opprimite, 

Ulcus nudate. Heu miserum me ! excrucior." 

Incipit labi : deinde illico desinit, 

" Operite, abscedite, jamjam mittite. 
Nam attrectatu et quassu saevum amplificatis do- 
lorem.'* 

Videsne, ut obmutuerit, non sedatus corporis, sed 
castigatus animi, dolor ? Itaque in extremis Niptris 
alios quoque objurgat, idque moriens : 

" Conqueri fortunam adversam, non lamentari, 

decet. 
Id viri est officium : flctus muliebri ingenio ad- 

ditus." 

Hujus animi pars illa mollior rationi sic paruit, ut 
severo imperatori miles pudens. 

XXII. In quo vero erit perfecta sapientia (quem 



TUSC. QU/EST. I.iB. U. Cap. 22. I75 

adlmc nos quideni vidimus neminem : sed philoso- 
phorum sententiis, qualis futurus sit, si modo ali- 
(juando fuerit, exponitur) is igitur, si ea ratio, qu£B 
erit in eo perfccta atcpie absoluta, sic illi parti impe- 
rabit inferiori, ut justus parens probis liliis ; nutu, 
quod volet, conficiet, nullo labore, nulla molestia. 
I'^riget ipse se, suscitabit, instruet, armabit ; ut, tam- 
quam hosti, sic obsistat dolori. Qua; sunt ista arma ? 
Uontentio, confirmatio, scrmoque intimus, cum ipse 
secum, ^*- Cave turpe quidquam, languidum, non 
virile." 

Obversentur species honesta^ animo : Zeno propo- 
natur Eleates, qui perpessus est omnia potius, quam 
conscios delendic tyrannidis indicaret. De Anaxarcho 
Democritico cogitetur, qui, cum Cypri in manus Ni- 
cocreontis regis incidisset, nullum genus supplicii de- 
precatus est, neque recusavit. Calanus Indus, indoc- 
tus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua vo- 
luntate vivus combustus est. Nos, si pes condoluit, 
si dens, si tactum dolore corpus, ferre non possumus. 
Opinio est enim quccdam effeminata ac levis, nec in 
dolore magis quam in voluptatc ; qua cum liquesci- 
mus, fluimusque moUitia, apis aculeum sine clamore 
ferre non possumus. 

At vero C. Marius, rusticanus vir, sed plane vir, 
cum secaretur, ut supra dixi, principio vetuit se al- 
ligari : nec quisquam ante Marium solutus dicitur 
esse sectus. Cur ergo postea alii ? Valuit auctoritas. 
Videsne igitur, opinionis esse, non naturae, malum ? 
Et tamen fuisse acrem morsum doloris, idem Marius 
ostendit : crus enim altcrum non praebuit. Ita et 
tulit dolorem, ut vir, et, ut homo, majorem ferre 
sine causa necessaria noluit. Totum igitur in co est, 
ut tibi imperes. Ostendi autem, quod csset impe- 
rantU gcnus ; atque hcec cogitatio, quid patientia, 
quid fortitudine, quid magnitudine animi dignissi- 
mum sit, non soluni animum comprimit, sed ipsum 
etiam dolorem, nescio quo pacto, mitiorem facit. 



176 TUSC. QU^ST. LiB. II. Cap. 24. 

XXIII. Ut enim fit in prcelio, ut ignavus miles 
ac timidus, simul ac viderit hostem, abjecto scuto 
fugiat, quantum possit, ob eamque causam pereat 
nonnunquam, etiam integro corpore, cum ei, qui 
steterit, niliil tale evenerit ; sic, qui doloris speciem 
ferre non possunt, abjiciunt se, atque ita afflicti et 
exanimati jacent : qui autem restiterunt, discedunt 
saepissime superiores. Sunt enim quaedam animi si- 
militudines cum corpore. Ut onera contentis corpo- 
ribus facilius feruntur, remissis opprimunt; simil- 
lime animus intentione sua depellit pressum omnem 
ponderum ; remissione autem sic urgetur, ut se ne- 
queat extollere. Et, si verum quaerimus, in omnibus 
officiis persequendis animi est adhibenda contentio. 
Ea est sola officii tamquam custodia. Sed hoc quidem 
in dolore maxime est providendum, ne quid abjecte, 
ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter, 
muHebriterVe faciamus. In primisque refutetur ac 
rejiciatur Philoctetasus ille clamor. Ingemiscere non- 
nunquam viro concessum est, idque raro : ejulatus 
ne mulieri quidem : et hic nimirum est lessus, quem 
duodecim tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt. 
Nec vero unquam ne ingemiscit quidem vir fortis ac 
sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in 
stadio cursores exclamant, quam maxime possunt. 
Faciunt idem, cum exercentur, athleta? : pugiles 
vero, etiam cum feriunt adversarium, in jactandis 
cgestibus ingemiscunt ; non, quod doleant, animove 
succumbant, sed quia profundenda voce omne cor- 
pus intenditur, venitque plaga vehementior. 

XXIV. Quid ? qui volunt exciamare majus, num 
satis habent latera, fauces, linguam intendere, e qui- 
bus ejici vocem, et fundi videmus? Toto corpore, 
atque omnibus ungulis, ut dicitur, contentioni vocis 
asserviunt. Oenu, mehercule, M. Antonium vidi, 
cum contente pro se ipse lege Varia diceret, terram 
tangere. Ut enim baUistae lapidum, et reliqua tor- 
menta telorum, eo graviores emissiones habent, quo 



TUSC. QUyEST. Lib. II. Ca?. 25. 177 

sunt contenta atque adducta vehemeritius ; sic vox, 
sic cursus, sic plaga,.hoc gravior, quo est missa con- 
tentius. Cujus contentionis cuni tanta vis sit, si ge- 
mitus in doiore ad confirnianduni animuni valebit, 
utemur. Sin erit ille gemitus lanientabihs, si imbe- 
cillus, si abjectus, si Hebilis ; ei qui se dcderit, vix 
eum viruni dixerim. Qui quideni gemitus si leva- 
tionis aliquid aiferret, tamen videremus, quid esset 
fortis et animosi viri. Cum vero nihil imminuat do- 
loris elir frustra turpes esse volumus ? quid est enim 
tietu midiebri viro turpius ? 

Atque hoc praeceptum, quod de dolore datur, pa- 
tet latius. Omnibus enim rebus, non solum dolori, 
smiili contentione animi resistendum est. Ira exar- 
descit? hbido concitatur? In eamdem arcem con- 
fugiendum est : eadem sunt arma sumenda. Sed, 
quoniam de dolore loquimur, illa omittamus. Ad 
ferendum igitur dolorem placide et sedate, plurimum 
prolicit, toto pectore (ut dicitur) cogitare, quam id 
honestum sit. Sumus enun natura, ut ante dixi, (di- 
cendum est enim saspius) studiosissimi, appetentis- 
simique honestatis ; cujus si quasi lumen aliquod 
adspexerimus, nihil est, quod, ut eo potiamur, non 
parati simus et ferre et perpeti- Ex hoc cursu atque 
impetu animorum ad veram laudem atque honesta- 
tem, iUa pericula adeuntur in proeliis. Non sentiunt 
viri fortes in acie vuhiera ; vel, si sentiunt, se mori 
malunt, quam tantdlum modo de dignitatis gradu 
demoveri. Fulgentes gladios hostium videbant Decii, 
cum in aciem eorum irruebant. His levabat omnem 
vulnerum metum nobiUtas mortis, et gloria. Num 
tu ingemuisse Epaminondam putas, cum, una cum 
sanguine, vitam efiiuere sentiret ? imperantem enim 
painam Lacedaenioniis rehnquebat, quam acceperat 
servientem : hacc sunt solatia, haec fomenta summo- 
rum dolorum. 

XXV. Dices, quid in pace ? quid domi ? quid in 
kctulo ? Ad philosophos me revccas, qui in aciem 



178 TUSC. QUiEST. LiB. 11. Cap. 26. 

non saspe prodeunt. E quibus homo sane levis He- 
racleotes Dionysius, cum a Zenone fortis esse didi- 
cisset, a dolore deductus est. Nam, cum ex renibus 
laboraret, ipso in ejulatu clamitabat, falsa esse illa, 
qufe antea de dolore ipse sensisset. Quem cum 
Cleanthes condiscipulus rogaret, quaenam ratio eum 
de sententia deduxisset, respondit, Quia, cum tan- 
tum operge philosophiae dedissem, dolorem tamen 
ferre non possem, satis esset argumenti, malum esse 
dolorem : plurimos autem annos in philosophia con- 
•sumsi, nec ferre possum i malum est igitur dolor. 
Tum Cleanthem, cum pede terram percussisset, ver- 
sum ex Epigonis ferunt dixisse, 

" Audisne heec, Amphiarae, sub terram abdite ?" 

^enonem significabat, a quo illum degenerare do- 
lebat. 

At non noster Posidonius ; quem et ipse saepe 
vidi; et id dicam, quod solebat narrare Pompeius t 
se, cum Rhodum venisset decedens ex Syria, audire 
voluisse Posidonium : sed, cum audivisset, eum gra- 
viter esse segrum, quod vehementer ejus artus labo- 
tarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum 
visere : quem ut vidisset, et salutavisset, honorificis- 
que verbis prosecutus esset, molesteque se dixisset 
ferre, quod eum non posset audire ; at ille, Tu vero, 
inquit, potes : nec committam, ut dolor corporis ef- 
ficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit. Itaque 
narrabat, eum graviter et copiose de hoc ipso, Nihil 
esse bonum, nisi quod honestum esset, cubantem 
disputavisse : cumque quasi faces ei doloris admo- 
verentur, saepe dixisse, <•' Nihil agis, dolor : quam- 
vis sis molestus, nunquam te esse confitebor ma- 
lum." 

Omninoque omnes clari et nobilitati labores con- 
temnendo fiunt etiam tolerabiles. 

XXVI. Videmusne, ut apud magistros eorum hi- 
dorum, qui Gymnici nominantur, magnus honos sit, 



TUSC. QUtEST. Lii3. H. Cap. 27«. 179 

nuUum ab iis, qui in id certamen descendant, devi- 
tiiri dolorem ? 

Apud quos autem venandi et equitandi laus viget, 
qui hanc petessunt, nullum fugiunt dolorem. Quid 
de nostris ambitionibus, quid de cupiditate honorum, 
loquar ? Quae flamma est, per quam non cucurrerint 
ii, qui haec oHm punctis singuhs colligebant ? Itaque 
semper Africanus Socraticum Xenophontem in mani» 
bus habebat ; cujus in primis laudabat illud-, quod 
diceret, eosdem labores non esse seque graves impe.» 
ratori et militi, quod ipse honos laborem leviorem 
faceret unperatorium. 

Sed tamen hoc evenit, ut in vu]gus insipientium 
opinio valeat honestatis, cum ipsam videre non pos-» 
sint. Itaque fama et multitudinis judicio moventur, 
cum id honestum putent, quod a plerisque laudetur. 
Te autem, si in oculis sis multitudinis, tamen ejus 
judicio stare nolim, nec, quod illa putet, idem putare 
pulcherrimum. Tuo tibi judicio est utendum. Tibi 
si recta probanti placebis, tum non modo tu te vice^ 
ris (quod paulo ante prsecipiebam), sed omnes, et; 
omnia. 

Hoc igitur tibi propone : amplitudinem et quasi 
quamdam exaggerationem quam altissimam animi, 
quae maxime eminet contemnendis et despiciendis do* 
loribus, unam esse omnium rem pulcherrimam, eo* 
que pulchriorem, si vacet populo, neque plausurn 
captans- se tantum ipsa delectet. 

Quinetiam mihi quidem laudabiliora videntur om,. 
nia, quae sine venditatione, et sine populo teste, 
fiunt : non quo fugiendus sit (omnia enim benefacta 
in luce se coUocari volunt) : sed tamen nuUum thea» 
trum virtuti conscientia majus est. 

XXVII. Atque in primis meditemur illud, ut haec 
patientia dolorum, quam saepe jam animi intentione 
dixi esse firmandam, in omni genere se aequabilemi 
praebeat. S«pe enim multi, qui, aut propter victoriae 
cupiditatem, aut propter gloriee amorenf, aut ^timt- 



180 TUSC. QUiEST. Lib. II. Cap. 27. 

iit jus suum et libertatem tenerent, vulnera exceperunt 
fortiter, et tulerunt ; iidem, omissa contentione, clo- 
lorem morbi ferre non possunt. Neque enim illum, 
quem facile tulerant, ratione aut sapientia tulerant, 
sed studio potius, et gloria. Itaque barbari quidam 
et immanes ferro decertare acerrime possunt, aegro- 
tare viriliter non queunt. Grax;i autem homines, 
non satis animosi, prudentes, ut est captus hominum, 
satis, hostem adspicere non possunt ; iidem morbos 
toleranter atque humane ferunt. At Cimbri et Cel- 
tiberi in prceliis exsultant ; lamentantur in morbo : 
nihil enim potest esse aequabile, quod nou a certa ra- 
tione proficiscatur. 

Sed, cum videas, eos, qui aut studio aut opinione 
ducantur, in eo persequendo atque adipiscendo, do- 
lore non frangi ; debeas existuTiare aut non esse ma- 
lum dolorem, aut, etiamsi, quidquid asperum alie- 
num.que natura sit, id appellari placeat malum, tan- 
tuhjim tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nus- 
quam apjDareat. Quae meditare, quceso, dies et noctes. 
Latius enim manabit haBC ratio ; et ahquanto majo- 
rem locum, quam de uno dolore, occupabit. Nam, si 
omnia, fugiend<E turpitudinis adipiscendaeque hones- 
tatis causa, faciemus, non modo stimulos doloris, sed 
etiam fulmina fortunae, contemnamus licebit, pras- 
sertim cum paratum sit iUud ex hesterna disputatione 
perfugium. Ut enim, si cui naviganti, quem pra)do- 
nes insequantur, Deus quis dixerit, Ejice te de navi : 
pr^sto est, qui excipiat, vel delphinus, ut Arionem 
Methymnaeum ; vel equi Pelopis illi Neptunii, qui 
per undas currus suspensos rapuisse dicuntur, exci« 
pient te, et, quo velis, perferent ; omnem omittat 
timorem ; sic, urgentibus asperis et odiosis doloribus, 
si tanti sint, ut ferendi non sint, quo sit confugien- 
dum, vides. 

Haec fere hoc tempore putavi esse dicenda. Sed 
tu fortasse in sentcntia permanes. Auditor» Minime 
yero: meque biduo duarum rerum, quas maxime 



TUSC. QUiEST. LiK. II. Cap. 27. 181 

timebam, spero liberatum metu. Marcns. Cras ergo 
ad clepsydram : sic enim dicimus : et tibi hoc video 
non posse deberi. AndHor. Ita prorsus : et illud 
quidem ante meridiem, hoc eodem tempore. Mar. 
cus. Sic faciemus ; tuisque optimis studiis obseque- 
mur. 



(Philos.) VOL. III. 



M. TULLII CICERONIS 

TUSCULANARUM 

QU^STIONUM, 

AD M. BRUTUM, 

LIBER TERTIUS. 

De jEgritudine lenienda. 

I. QuiDNAM esse, Brute, causae putem, cur, cum 
constemus ex animo et corpore, corporis curandi 
tuendique [causa] quaesita sit ars, [ejusque utDitas] 
Deorum immortalium inventioni consecrata ; animi 
autem medicina nec tam desiderata sit, antequam 
inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec 
tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta 
et invisa ? An, quod corporis gravitatem et dolorem 
animo judicamus, animi morbum corpore non senti- 
mus ? Ita fit, ut animus de se ipse tum judicet, cum 
id ipsum, quo judicatur, aegrotet. 

Quod si tales nos natura genuisset, ut eam ipsam 
intueri et perspicere, eademque optima duce cursum 
vitas conficere, possemus ; haud erat sane, quod quis- 
quam rationem ac doctrinam requireret. Nunc par- 
vulos nobis dedit igniculos, quos celeriter, malis mo- 
ribus opinionibusque depravati, sic restinguimus, ut 



TUSC. QUiEST. LiB. 111. Cap. 2. 183 

nusquaiii natura; lumen appareat. Sunt enim ingeniis 
nostris semina innata virtutum ; qua» si adolescere li- 
ceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. 
Nunc autem, simul atque editi in lucem et suscepti 
sumus, in omni continuo pravitate et in summa opi- 
nionum perversitate versanmr; ut paene cum lacte 
nutricis errorem suxisse videamur. Cum vero, paren- 
tibus redditi, [demum] magistris traditi sumus, tum 
ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas, et 
opinioni confirmatae natura ipsa, cedat 

II. Accedunt etiam poetae; qui, cum magnam 
speciem doctrinae sapientiaeque pras se tulerunt, au- 
diuntur, leguntur, ediscuntur, et inhajrescunt penitus 
in mentibus. Cum vero eodem, quasi maximus qui- 
dam magister^ populus, atque omnis undique ad vitia 
consentiens multitudo, tum plane inficimur opinio- 
num pravitate, a naturaque desciscimus ; ut nobis 
optimam naturam invidisse videantur, qui nihil me- 
lius homini, niliil magis expetendum, nihil praestan- 
tius honoribus, imperiis, populari gloria, judicave- 
nmt ; ad quam fertur optimus quisque ; veramque 
iUam honestatem expetens, quam unam natura max- 
ime inquirit, in summa inanitate versatur ; consec- 
taturque niiUam eminentem effigiem [virtutis], sed 
adumbratam imaginem gloriae. Est enim gloria so- 
Hda quaedam res et expressa, non adumbrata. Ea est 
consentiens laus bonorum, incorrupta vox bene judi- 
cantium de exceUente virtute. Ea virtuti resonat, 
tamquam imago : quae, quia recte factorum plerum- 
que comes est, non est bonis viris repudianda. 

lUa autem, quae se ejus imitatricem esse vult, te- 
meraria atque inconsiderata, et plerumque peccato- 
rum Wtiorumque laudatrix, fama popularis, simu- 
latione honestatis formam ejus pulchritudinemque 
corrumpit. Qua caecitate homines, cum quaedam 
etiam praeclara cuperent, eaque nescirent nec ubi 
nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civi- 
tates ; aUi ipsi occiderunt. Atque hi quidem, optima 



184 TUSC. QU.EST. LiB. III. Cap. 3. 

petentes, non tam voluntate, quam cursiis errore, 
falluntur. Quid ? qui pecuniae cupiditate, qui volup- 
tatum libidine, feruntur ; quorumque ita perturban- 
tur animi, ut non multum absint ab insania, quod 
insipientibus contingit omnibus ; his nullane est ad- 
hibenda curatio ? utrum, quod minus noceant anim! 
aegrotationes, quam corporis ? an, quod corpora cu- 
rari possint, animorum medicina nulla sit ? 

III. At et morbi perniciosiores pluresque sunt 
animi quam corporis. Hi enim ipsi odiosi sunt, quod 
ad animum pertinent, eumque soUicitant : animus- 
que ager, ut ait Ennius, '^ semper errat, neque pati, 
neque perpeti potest : cupere nunquam desinit." 
Quibus duobus morbis (ut omittam alios), segritudine 
et cupiditate, qui tandem possunt in corpore esse 
graviores ? Qui vero probari potest, ut sibi mederi 
animus non possit, cum ipsam medicinam corporis 
animus invenerit, cumque ad corporum sanationem 
multum ipsa corpora et natura valeant, nec omnes, 
qui curari se passi sunt, continuo etiam convalescant : 
animi autem, qui sanari voluerint, praBceptisque sa- 
pientium paruerint, sine ulla dubitatione sanentur ? 
Est profecto animi medicina, philosophia, cujus 
auxilium non, ut in corporis morbis, petendum est 
foris : omnibusque opibus, viribusque, ut nosmetipsi 
nobis mederi possimus, elaborandum est. Quam- 
quam de universa philosophia, quantopere expetenda 
esset et colenda, satis (ut arbitror) dictum est in Hor- 
tensio. De maximis autem rebus nihil fere intermi-i 
simus postea nec disputare nec scribere. His autem 
libris exposita sunt ea, quae a nobis cum familiaribus 
nostris in Tusculano erant disputata. Sed, quoniam, 
duobus superioribus, de morte et de dolore dictum 
est, tertius dies disputationis hoc tertium volumen 
efficiet. Ut enim in Academiam nostram descendi- 
mus, inclinato jam in postmeridianum tempus die, 
poposci eorum aliqueih, qui aderant, causam disse- 
rendi. Tum res acta sic est. 



TUSC. QU/EST. LiB. III. Cap. 5. 1«5 

IV. Auilltor. Videtur mihi cadere in sapientem 
sEgritudo. Marciis. Num reliquae quoque perturba- 
tiones animi, formidines, libidines, iracundiae ? hacc 
enim fere sunt ejusmodi, quae Grasci riaOrj appellant; 
ego poteram Morhos ; et id verbum esset e verbo : 
sed in consuetudinem nostram non caderet: nam 
misereri, invidere, gestire, hetari, hasc omnia Morbos 
(rrcEci appellant, motus animi rationi non obtempe- 
rantes : nos autem hos eosdem motus concitati ani- 
mi, recte, ut opinor, Perturhatioiics dixerimus : 
morbos autem non satis usitate : nisi quid aliud 
tibi \idetur. Auditor. Mihi vero isto modo. Mar- 
cus. HcECcine igitur cadere in sapientem putas? 
Auditor. Prorsus existimo. Marcus. Nae ista glo- 
riosa sapientia non magno aestimanda est, siquidem 
non multum differt ab insania ? Auditor. Quid ? 
tibi onmisne animi commotio videtur insania ? Mar~ 
cus. Non mihi quidem soH : sed (id, quod admirari 
saepe soleo) majoribus quoque nostris hoc ita visum 
intelligo multis sseculis ante Socratem, a quo haec 
omnis, quae est de vita et de moribus, philosophia 
manavit. Auditor. Quonam tandem modo ? Mar- 
cu^. Quia nomen insanice significat mentis aegrotatio- 
nem et morbum, [id est, insanitatem et aegritudinem 
animi, quam appellarunt insaniam]. Omnes au- 
tem perturbationes animi, morbos philosophi appel- 
lant ; negantque, stultum quemquam his morbis va- 
care : qui autem in morbo sunt, sani non sunt : [et] 
omnium insipientium animi in morbo sunt : omnes 
insipientes igitur insaniunt. Sanitatem enim animo- 
rum positam in tranquiUitate quadam constantiaque 
censebant : his rebus mentem vacuam appellarunt 
insanam, propterea quod, in perturbato animo, sicut 
in corpore, sanitas esse non posset. 

V. Nec minus illud acute, quod animi afFectio- 
nem, lumine mentis carentem, nominaverunt amen- 
tiam, eamdemque dementiam : ex quo inteUigendum 
est, eos, qui haec rebus nomina posuerunt, sensisse 

r3 



186 TUSC. QUiEST. Lib. III. Cap. 5. 

hoc idem, quod a Socrate acceptum diligenter Stoici 
retinuemnt, omnes insipientes esse non sanos. Qui 
enim animus est in aliquo morbo, (morbos autem hos 
perturbatos motus, ut modo dixi, philosophi appel- 
lant) non magis est sanus, quam id corpus quod in 
morbo est. Ita fit, ut sapientia sanitas sit animi ; 
insipientia autem, quasi insanitas quaBdam [quse est 
insania], eademque dementia. Multoque mehus haec 
notata sunt verbis Latinis, quam Grgecis ; quod aliis 
quoque multis locis reperietur. Sed id alias : nunc, 
quod instat. 

Totum igitur id, quod quaeriraus, quid et quale 
sit, verbi vis ipsa declarat. Eos enim sanos quoniam 
intelligi necesse est, quorum mens motu, quasi 
morbo, perturbata nullo sit ; qui contra afFecti sunt, 
hos insanos appellari necesse est. Itaque nihil me- 
lius, quam quod est in consuetudine sermonis Latini, 
cum ^' exisse ex potestate" dicimus eos, qui effrenati 
feruntur aut hbidine aut iracundia : quamquam ipsa 
iracundia libidinis est pars : sic enim definitur ira- 
cundia, ulciscendi Hbido. Qui igitur exisse ex potes- 
tate dicuntur, idcirco dicuntur, quia non sunt in 
potestate mentis, cui regnum totius animi a natura 
tributum est. Grseci autem iviav<av unde appellent, 
non facile dixerim. Eam tamen ipsam distinguimus 
nos melius, quam iUi. Hanc enim insaniam, quae, 
juncta stultitiaB, patet latius, a furore disjungimus. 
Grasci volunt illi quidem ; sed parum valent verbo : 
quem nos furorem, MgXay^oX/av illi vocant : quasi 
vero atra bili sohun mens, ac non saepe vel iracundia 
graviore, vel timore, vel dolore, moveatur. Quo ge- 
nere Athamantem, Alcmaeonem, Ajacem, Orestem, 
furere dicimus. Qui ita sit aflfectus, eum dominum 
esse rerum suarum vetant duodecim tabulae : itaque 
non est scriptum, '-' si insanus," sed " si furiosus 
esse incipit." [Insan^am] enim censuerunt (id est, 
inconstantiam sanitate vacantem) posse tamen tueri 
mediocritatem officiorum, et vitse communem cultum 



TUSC. QU.EST. LiB. III. Cap. 7- 1«7 

atque usitatum. Furorem autem esse rati sunt men- 
tis ad omnia caecitatem : quod cum majus esse vi- 
deatur quam insania, tamen ejusmodi est, ut furor hi 
sapientem cadere possit, non possit insania. Sed haec 
aliu quasstio est. Nos ad propositum revertamur. 

VL Cadere, opinor, in sapientem spgritudinem 
tibi dixisti videri. Auditor. Et vero ita existimo. 
Marcus. Humanum id quidem, quod ita existimas : 
non enim silice nati sumus. Sed est natura fere in 
animis tenerum quiddam atque molle, quod aegritu- 
dine, quasi tempestate, quatiatur. Nec absurde Cran- 
tor ille, qui in nostra Academia vel in primis fuit no- 
bilis, '"'• Minime," inquit, " assentior iis, qui istam ne- 
scio quam indolentiam magnopere laudant, quae nec 
potest ulla esse, nec debet. Ne asgrotus sim, inquit : 
sed, si fuerim, sensus [adsit,] sive secetur quid, sive 
aveUatur a corpore : nam istuc nihil dolere non sine 
magna mercede contingit, immanitatis in animo, 
stuporis in corpore." Sed videamus, ne haec oratio sit 
hominum assentantium nostrae imbecillitati, et in- 
dulgentium mollitudini: nos autem audeamus non 
solum ramos amputare miseriarum, sed omnes radi- 
cum fibras evellere. Tamen aHquid relinquetur for- 
tasse : ita sunt altse stirpes stultitite. Sed relinquetur 
id solum, quod erit necessarium. lUud quidem sic 
habeto, nisi sanatus animus sit, (qucd sine philoso- 
phia lieri non potest) finem miseriarum nullum fore. 
Quamobrem, quoniam coepimus, tradamus nos ei 
curandos. Sanabuimr, si volemus. Et progrediar 
quidem longius : non enim de aegritudine solum, 
quamquam id quidem primum, sed de omni animi, 
ut ego posui, perturbatione, morbo, ut Graeci volunt, 
exphcabo. Et primo, si placet, Stoicorum more aga- 
mus, qui breviter adstringere solent argumenta ; de- 
inde nostro instituto vagabimur. 

VII. Qui fortis est, idem est fidens : (quoniam 
confidens, mala consuetudine loquendi, in vitio poni- 
tur, ductum verbum a confidendo, quod laudis est.) 



188 TUSC. QU^ST. Lib. III. Cap. 8. 

Qui autem est fidens, is profecto non extimescit: 
discrepat enim a timendo conlidere. Atque ixi quem 
cadit aegritudo, in eumdem timor : quarum enim re- 
rum praesentia sumus in a^gritudine, easdem impen- 
dentes et venientes timemus. Ita fit, ut fortitudini 
sDgritudo repugnet. Verisimile est igitur, in quem 
cadat a^gritudo, cadere in eumdem timorem, et in- 
fractionem quamdam animi, et demissionem. Quae in 
quem cadunt, in eumdem cadit, ut serviat, ut victum 
se quandoque esse fateatur : quae qui recipit, recipiat 
idem necesse est timiditatem et ignaviam. Non ca- 
dunt autem haec in virum fortem : igitur ne aegritu- 
do quidem. At nemo sapiens, nisi fortis. Non cadit 
ergo in sapientem aegritudo. 

PrtEterea necesse est, qui fortis sit, eumdem esse 
magni animi : qui magni animi sit, invictum ; qui 
invictus sit, eum res humanas despicere, atque infra 
se positas arbitrari. Despicere autem nemo potest eas 
res, propter quas aegritudine affici potest. Ex quo 
efficitur, fortem virum a^gritudine nunquam affici. 
Omnes autem sapientes, fortes : non cadit igitur in 
sapientem aegritudo. Et, quemadmodum oculus con- 
turbatus non est probe affectus ad suum munus fun- 
gendum ; et reliquae partes, totumve corpus statu 
cum est motum, deest officio suo et muneri ; sic 
conturbatus animus non est aptus ad exsequendum 
Riunus suum. Munus autem animi est ratione bene 
uti : et sapientis animus ita semper affectus est, ut 
ratione optime utatur: nunquam igitur est pertur- 
batus. At aegritudo perturbatio est animi : semper 
igitur ea sapiens vacabit. 

VIII. Veri etiam simile illud est, qui sit tempe- 
rans, quem Grraeci a-ixi:ppovoc appellant, eamque virtu- 
tem a(x):pfoav)/Y}v vocant, quam soleo equidem tum 
temperantiam, tum moderationem appellare, non- 
nunquam etiam modestiam : sed haud scio, an recte 
ea virtus frugalitas appellari possit, quod angustius 
apud Graecos valet, qui frugi homiiies yj>r^(Tt(xo\jg ap- 



TUSC. QUTEST. LiB. III. Cap. D. 189 

pellant, id est, tantiimmoclo utiles : at illud est latius. 
Onmem enim abstinentiam, omnem innocentiam, 
(qune apud Graecos usitatum nomen nullum habet, 
sed habere potest A/SxajSe^av : nam est innocentia af- 
fectio talis animi, quae noceat nemini) reliquas etiam 
virtutes, frugalitas continet. Quae nisi tanta esset, et 
si iis angustiis, quibus plerique putant, teneretur, 
nunquam esset L. Pisonis cognomen tantopere lau- 
datum. Sed, quia nec qui, propter metum, praesi- 
dium reliquit, quod est ignavice ; nec qui, propter 
avaritiam, clam deposituni non reddidit, quod est 
injustitiae ; nec qui, propter temeritatem, male rem 
gessit, quod est stultitia?, frugi appellari solet ; eo 
tres virtutes, fortitudinem, justitiam, prudentiam, 
fnigalitas est cornplexa : etsi hoc quidem commune 
est virtutum. Omnes enim inter se nexie et jugatas 
sunt. Reliquum igitur est, quarta virtus ut sit ipsa 
frugalitas. Ejus enim videtur esse proprium, motus 
animi appetentis regere et sedare, semperque adver- 
santem libidini, moderatam in omni re servare con- 
stantiam : cui contrarium vitium nequitia dicitur. 
Frugalitas^ ut opinor, a frugc^ qua nihil melius e 
terra : nequitia (etsi hoc erit fortasse durius : sed 
tentemus : lusisse putemur, si nil sit) ab eo, quod 
ncqnidquam est in talihoixdne; ex quo idem, nihili 
dicitur. Qui sit frugi igitur, vel, si mavis, modera- 
tus et temperans, eum necesse est esse constantem ; 
qui autem constans, quietum ; qui quietus, pertur- 
batione omni vacuum : ergo etiam aegritudine. Et 
sunt iila sapientis : aberit igitur a sapiente aegritudo. 
IX. Itaque non inscite Heracleotes Dionysius ad 
ea disputat, quae apud Homerum AchiUes queritur, 
hoc, ut opinor, modo, 

" Corque meum penitus turgescit tristibus iris, 
Cum decore atque omni me orbatum laude recor- 
dor." 

Num manus afFecta recte est, cu'n in tumore cst ? 



190 TUSC. QU^ST. Lib. III. Cap. 10. 

aut num aliquodpiam membmm, tumidum ac turgi- 
dum, non vitiose se habet ? Sic igitur inflatus et tu- 
mens animus in vitio est. Sapientis autem animus 
semper vacat vitio ; nunquam turgescit ; nunquam 
tumet. At irati animus ejusmodi est: nunquam 
igitur sapiens irascitur. Nam si irascitur, etiam con- 
cupiscit : proprium est enim irati, cupere, a quo lae- 
sus videatur, ei quam maximum dolorem inurere. 
Qui autem id concupierit, eum necesse est, si id con- 
secutus sit, magnopere laetari. Ex quo fit, ut alieno 
malo gaudeat : quod quoniam non cadit in sapien- 
tem, ne ut irascatur quidem cadit. Sin autem cade- 
ret in sapientem aegritudo, caderet etiam iracundia : 
qua quoniam vacat, segritudine etiam vacabit. Et- 
enim, si sapiens in aegritudinem incidere posset, posset 
etiam in misericordiam ; posset in invidentiam. Non 
dixi himdiain^ quse tum est, cum invidetur ; ab in- 
videndo aiitem invtdcntia recte dici potest, ut effii- 
giamus ambiguum nomen invidias; quod verbum 
ductum est a nimis intuendo fortunam alterius, ut 
est in Menalippo, 

" Quisnam florem liberum invidit meum ?" 

Male Latine videtur, sed praeclare, Accius : ut enim 
videre, sic invidere, j^or^^^M rectius, quam^ori. Nos 
consuetudine prohibemur: poeta jus suum tenuit, 
et dixit audacius. 

X. Cadit igitur in eumdem et misere^, et invi- 
dere : nam qui dolet rebus alicujus adversis, idem ali- 
cujus etiam secundis [dolet;] ut Theophrastus, interi- 
tum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alex- 
andri prosperis angitur : itaque dicit Callisthenem 
incidisse in hominem summa potentia, summaque 
fortuna, sed ignarum, quemadmodum rebus secun- 
dis uti conveniret. Atqui, quemadmodum misericor- 
dia aegritudo est ex alterius rebus adversis, sic invi- 
dentia aegritudo est ex alterius rebus secundis. In 
quem igitur cadit misereri, in eumdem etiam invidere. 



TUST. QU^ST. LiB. III. Cap. 11. 191 

Non cadit autem invidere in sapientem : ergo ne 
misereri quidem. Quod si o?gre ferre sapiens soleret, 
misereri etiam soleret. Abest ergo a sapiente «gri. 
tudo. 

Haec sic dicuntur a Stoicis, concludunturque con- 
tortius. Sed latius aliquanto dicenda sunt, et difFu- 
sius : sententiis tamen utendum eorum potissimum, 
(^ui maxime forti, et, ut ita dicam, virili utuntur ra- 
tione atque sententia. Nam Peripatetici, familiares 
nostri, (quibus nihil est uberius, nihil eruditius, ni- 
hil gravdus) mediocritates vel perturbationum vel 
morborum animi mihi non sane probant. Omne enim 
malum, etiam mediocre, magnum est. » Nos autem 
id agimus, ut id in sapiente nullum sit omnino. 
Nam, ut corpus, etiam si mediocriter asgrum est, 
sanum non est ; sic in animo ista mediocritas caret 
sanitate. 

Itaque praeclare nostri, ut alia multa, molestiam, 
sollicitudinem, angorem, propter similitudinem cor- 
porum ffigrorum, aegritudinem nominaverunt. Hoc 
propemodum verbo Grasci omnem animi perturba- 
tionem appellant. Vocant enim Tra^of, id est, mor- 
bum, quicumque est motus in animo turbidus. Nos 
melius : aegris enim corporibus simillima est animi 
aegritudo : at non similis aegrotationis est libido, non 
immoderata laetitia, quae est voluptas animi elata et 
gestiens. Ipse etiam metus non est morbi admodum 
similis, quamquam aegritudini est finitimus, sed pro- 
prie, ut aegrotatio in corpore, sic aegritudo in animo, 
nomen habet non sejunctum a dolore. Doloris igitur 
hnjus origo nobis expKcanda est, id est, causa effi- 
ciens a?gritudinem in animo, tamquam aegrotationem 
in corpore. Nam, ut medici, causa morbi inventa, 
curationem esse inventam putant ; sic nos, causa 
?5gritudinis reperta, medendi facultatem reperiemus. 

XI. Est igitur causa omnis in opinione, nec vero 
aegritudinis sohim, sed etiam reliquamm omnium 
perturbationum ; quae sunt genere quatuor, partibus 



1<J2 TUSC. QU.EST. Lib. III. Cap. 12. 

plures. Nam, cum omnis perturbatio sit animi mo- 
tus, vel rationis expers, vel rationem adspernans, 
vel rationi non obediens, isque motus aut boni aut 
mali opinione citetur ; bifariam quatuor perturba- 
tiones sequaliter distributae sunt. Nam duae sunt ex 
opinione boni ; quarum altera, voluptas gestiens, id 
est, praster modum elata laetitia, opinione praesentis 
magni alicujus boni ; altera cupiditas, quae recte vel 
libido dici potest; quas est immoderata appetitio 
opinati magni boni, rationi non obtemperans. Ergo 
haec duo genera, voluptas gestiens, et libido, bono- 
rum opinione turbantur, ut duo reliqua, metus et 
asgritudo, malorum. Nam et metus opinio est magni 
mali impendentis ; et aegritudo est opinio magni ma- 
li praesentis ; et quidem recens opinio talis mali, ut 
in eo rectum videatur esse angi : id autem est, ut is, 
qui doleat, oportere opinetur se dolere. His autem 
perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia 
quasi quasdam Furias immittit atque incitat, omni- 
bus viribus atque opibus repugnandum est, si volu- 
mus hoc, quod datum est, vitae, tranquille placideque 
traducere. Sed caeteras alias ; nunc aegritudinem, si 
possumus, depellamus. Id enim sit propositum ; 
quandoquidem eam tu videri tibi in sapientem cadere 
dixisti ; quod ego nullo modo existimo. Tetra enim 
res est, misera, detestabilis, omni contentione, velis 
(ut ita dicam) remisque fugienda. 

XII. Qualis enim tibi iUe videtur Tantalo pro- 
gnatus, Pelope natus, qui quondam a socero (Eno- 
mao rege Hippodamiam '•' raptis nactus est nuptiis ?" 
Jovis iste quidem pronepos ; tamne ergo abjectus, 
tamque fractus ? 

" Nolite," (inquit) " hospites, ad me adire illico 

istic ; 
Ne contagio mea bonis, umbrave, obsit : 
Tanta vis sceleris in corpore haeret." 

Tu te, Thyesta, damnabis, orbabisque luce, propter 



TUSC. QU^ST. LiB. III. Cap. 13. 193 

vim sceleris alieni ? Quid ? illum filium Solis nonne 
patris ipsius luce indignum putas ? 

" Refugere oculi : corpus macie extabuit : 
Lacrymae peredere humore exsangues genas : 
Situ nidoris barba p^dore horrida, 
Atque intonsa, infuscat pectus illuvie scabrum." 

Hac mala, o stultissime ^eta, ipse tibi addidisti; 
(non inerant in his, quae tibi casus invexerat) et qui- 
dem inveterato malo, cum tumor animi resedisset. 
[Est autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali 
recentis.] Sed moeres videlicet regni desiderio, non 
filiae : illam enim oderas, et jure fortasse : regno non 
aequo animo carebas. Est autem impudens luctus 
moerore se conficientis, quod imperare non liceat li- 
beris. Dionysius quidem tyrannus, Syracusis expul- 
sus, Corinthi pueros docebat : usque eo imperio ca- 
rere non poterat. Tarquinio vero quid impudentius, 
qui bellum gereret cum iis, qui ejus non tulerant 
superbiam ? Is, cum restitui in regnum nec Veien- 
tium nec Latinorum armis potuisset, Cumas se con- 
tulisse dicitur; inque ea urbe senio et aegritudine 
esse confectus. 

XIII. Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, 
ut aegritudine opprimatur, id est, miseria? Nam, 
cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina 
est aegritudo. Habet ardorem libido, levitatem Isetitia 
gestiens, humilitatem metus : sed asgritudo majora 
quaedam, tabem, cruciatum, afflictationem, foedita- 
tem : lacerat, exest animum, planeque conficit. Hanc 
nisi exuimus sic, ut abjiciamus, miseria carere non 
possumus. 

Atque hoc quidem perspicuum est, tum a^ritudi- 
nem exsistere, cum quid ita visum sit, ut magnum 
quoddam malum adesse et urgere videatur. Epicuro 
autem placet, opinionem mali aegritudinem esse na- 
tura, ut quicumque intueatur in aliquod majus ma- 

iPhilos,) VOL. III. s 



194 TUSC. QU^ST. Lib. III. Cap. 14. 

lum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in 
aegritudine. Cyrenaici non omni malo aegritudinem 
effici censent, sed insperato et necopinato malo. Est 
id quidem non mediocre ad aegritudinem augendam : 
videntur enim omnia repentina graviora. Ex hoc et 
illa jure laudantur ; 

"' Ego, cum genui, tum moriturum scivi, et ei rei 

sustuli. 
Prffiterea ad Trojam cum misi ob defendendam 

Grasciam, 
Sciebam me in mortiferum bellum, non in epulas, 

mittere." 

XIV. Haec igitur praemeditatio futurorum malo- 
rum lenit eorum adventum, quae venientia longe an- 
te videris. Itaque apud Euripidem a Theseo dicta 
laudantur. (Licet enim, ut saepe facimus, in Lati- 
num illa convertere.) 

" Nam, qui haec audita a docto meminissem viro, 

Futuras mecum commentabar miserias. 

Aut mortem acerbam, aut exsilii mcestam fugam, 

Aut semper aliquam molem meditabar niaU ; 

Ut, siqua invecta diritas casu foret, 

Ne me imparatum cura laceraret repens." 

Quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de 
seipso loquitur Euripides. Fuerat enim auditor Anax- 
agorae; quem ferunt, nuntiata morte fihi, dixisse, 
" Sciebam me genuisse mortalem." Qucevox declarat, 
iis esse haec acerba, quibus non fuerint cogitata. Ergo 
id quidem non dubium, quin omnia, quae mala pu- 
tentur, sint improvisa graviora. Itaque, quamquam 
non haec una res efficit maximam aegritudinem ; ta- 
men, quoniam multum potest provisio animi et prae- 
paratio ad minuendum dolorem ; sint semper omnia 
homini humana meditata. Et nimirum haec est illa 
praestans et divina sapientia, et praeceptas penitus et 



TUSC. QU^ST. LiB. III. Cap. 15, 195 

pertractatas humanas res habere ; nihil admirari, cum 
acciderit ; niliil, antequam evenerit, non evenire posse 
arbitrari. 

" Quamobrem omnes, cum secundae res sunt max- 

ime, tum maxime 
Meditari secum oportet, quo pacto advorsam aerum- 

nam ferant. 
Pericla, damna, peregre rediens, semper secum 

cogitet, 
Aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut mor- 

bum filiae : 
Communia esse haec ; ne quid horum unquam ac- 

cidat animo novum : 
Quidquid praeter spem eveniat, omne id deputare 

esse in lucro." 
• 

XV. Ergo hoc Terentius, a philosophia sumtum, 
cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus 
id haustum est, non et dicemus hoc mehus, et con- 
stantius sentiemus ? Hic est enim ille vultus semper 
idem, quem dicitur Xanthippe prcedicare solita in 
viro suo fuisse Socrate; eodem semper se vidisse 
exeuntem iUum domo, et revertentem. Nec vero ea 
frons erat, quae M. Crassi illius veteris, quem semel 
ait in omni vita risisse Lucilius ; sed tranquilla, et 
serena : sic enim accepimus. Jure autem erat sem- 
per idem vultus, cum mentis, a qua is fingitur, nulla 
fieret mutatio. Quare accipio equidem a Cyrenaicis 
haec arma contra casus et eventus, quibus eorum ad- 
venientes impetus diuturna praemeditatione frangan- 
tur : simulque judico, malum illud opinionis esse, 
non naturae. 

Si enim in re essent, cur fierent provisa leviora ? 
Sed est, iisdem de rebus quod dici possit subtilius, si 
prius Epicuri sententiam viderimus ; qui censet, ne- 
cesse esse omnes in aegritudine esse, qui se in malis 
esse arbitrentur, sive illa ante provisa et exspectata 
sint, sive inveteraverint : nam neque vetustate minui 



19G TUSC. QUyEST. Lib. III. Cap. 16. 

mala, nec fieri prsemeditata leviora : stultamque etiam 
esse meditationem futuri mali, aut fortasse ne futuri 
quidem : satis esse odiosum malum omne, cum ve- 
nisset : qui autem semper cogitavisset accidere posse 
aliquid adversi, ei fieri illud sempitcrnum malum : 
si vero ne futurum quidem sit, frustra suscipi mise- 
riam voluntariam : ita semper angi, aut accipiendo 
aut cogitimdo malo. Levationem autem asgritudinis 
in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda mo- 
lestia, et revocatione ad contemplandas voluptates. 
Parere enim censet animum rationi posse, et, quo 
illa ducat, sequi. Vetat igitur [ratio] intueri moles- 
tias : abstrahic ab acerbis cogitationibus [hebetem] 
aciem ad miserias contemplandas ; a quibus cum ce- 
cinit receptui, impellit rursum et incitat ad conspi- 
ciendas, totaque mente contrectandas, varias volu^- 
tates, quibus ille, et prajteritarum memoria, et spe 
consequehtium, sapientis vitam refertam putat. Haec 
nostro more nos diximus : Epicurei dicunt suo. Sed, 
qu<£ dicant, videamus ; quo modo, negligamus. 

XVI. Principio, male reprehendunt praemedita- 
tionem rerum futurarum. Nihil est enim, quod tam 
obtundat levetque aegritudinem, quam perpetua in 
omni vita cogitatio, nihil esse, quod accidere non 
possit ; quam meditatio conditionis humanae ; quam 
vitae lex, commentatioque parendi ; quae non hoc af- 
fert, ut semper moereamus, sed ut nunquam. Neque 
enim, qui rerum naturam, qui vitas varietatem, qui 
imbeciUitatem generis humani cogitat, moeret cum 
hasc cogitat ; sed tum vel maxime sapientiae fungitur 
munere. Utrumque enim consequitur, ut et, consi- 
derandis rebus humanis, proprio philosophije funga- 
tur officio, et adversis casibus triplici consolatione 
sanetur : primum, quod posse accidere diu cogitavit ; 
quas cogitatio una maxime molestias omnes extenuat 
et diluit; deinde, quod humana ferenda intelligit; 
postremo, quod videt malum nullum esse, nisi cul- 
pam ; culpam autem nullam esse, cum id, quod ab 



TUSC. QU.EST. Lin. III. Cap. 17- 197 

honime non potuerit prapstari, evenerit. Nam revo- 
catio illa, qiiani afiers, cuni a contuendis nos malis 
aviKas, nulla est. Non est enim in nostra potestate, 
fodicantibus iis rebus quas malas esse opinemur, dis- 
sinmlatio, vel oblivio. Lacerant ; vexant ; stinmlos 
admovent ; ignes atUiibent ; respirare non sinunt. Et 
tu oblivisci jubes, quod contra naturam est ? Quod 
a natura datum est, auxilium extorques inveterati 
doloris ? Est enim tarda illa quidem medicina, sed 
tariien magna, quam affert longmquitas et dies. Jubes 
me bona cogitare, oblivisci malorum. Diceres ali- 
quid, et magno quidem philosopho dignum, si ea 
bona sentires esse, quae essent homine dignissima. 

XVII. Pythagoras mihi sic diceret, aut Socrates, 
aut Plato : Quid jaces ? aut quid mocres ? aut cur 
succumbis, ccdisque fortuuce ? quac pervellere te for- 
sitan potuerit, et pungere; non poterit certe vires 
frangere. 31agna vis est in virtutibus. Eas excita, si 
forte dormiunt. Jam tibi aderit princeps fortitudo, 
quae te animo tanto esse cogat, ut omnia, quae pos- 
sint homini evenire, contemnas, et pro nihilo putes. 
Aderit tcmperantia, quae est eadem moderatio, a me 
quidem paulo ante appellata frugalitas ; quae te tur- 
piter et nequiter facere nihil patiatur. Quid est au- 
tcm nequius aut turpius efFeminato viro ? Ne justitia 
quidem sinet te ista facere ; cui minimum esse vide- 
tur in hac causa loci ; quae tamen ita dicet, dupliciter 
esse te injustum, cum et alienum appetas, qui, mor- 
talis natus, conditionem postules immortalium, et 
graviter feras, te, quod utendum acceperis, reddi- 
disse. 

Pnidentiae vero quid respondebis, dicenti, virtutem 
sese esse contentam, quo modo ad bene vivendum, 
sic et ad beate ? quae si extrinsecus religa,ta pencleat, 
et non oriatur a se, et rursus ad se rcvertatur, et, 
omiiia sua complexa, nihil quaerat aliunde ; non in- 
telligt), cur aut verbis tam vehementer ornanda, aut 
re tantopere expetenda, videatur. Ad haec bona me 

s 3 



198 TUSC. QU^ST. Lib. III. Cap. 18. 

si revocas, Epicure, pareo ; sequor ; utor te ipso 
duce ; obliviscor etiam malorum, ut jubes, eoque fa- 
cilius, quodea ne in malis quidem ponenda censeo. 
Sed traducis co^ltationes meas ad voluptates. Quas ? 
Corporis, (credo) aut quae, propter corpus, vel recor- 
datione vel spe cogitentur. Numquid est aliud ? 
Kectene interpretor sententiam tuam ? Solent enim 
isti negare nos intelligere, quid dicat Epicurus. Hoc 
dicit : et hoc ille acriculus, me audiente, Athenis se- 
nex Zeno, istorum acutissimus, contendere, et magna 
voce dicere solebat : eum esse beatum, qui praesenti- 
bus voluptatibus frueretur, confideretque se fruitu- 
rum aut in omni aut in magna parte vitae, dolore 
non interveniente : aut, si interveniret, si summus 
foret, futurum brevem ; si productior, plus habitu- 
rum jucundi, quam mali : haec cogitantem fore bea- 
tum, praesertim si et ante perceptis bonis contentus 
esset, nec mortem nec Deos extimesceret 

XVIII. Habes formam Epicuri vitae beatas, verbis 
Zenonis expressam, nihil ut possit negari. Quid 
ergo ? hujusne vitac propositio et cogitatio aut Thyes- 
ten levare poterit, aut yEetam, de quo paulo ante 
dixi, aut Telamonem, pulsum patria, exsulantem, 
atque egentem ? in quo haec admiratio liebat : 

" Hiccine est Telamo ille, modo quem gloria ad 

coelum extulit ? 
Quem adspectabant ; cujus ob os Graii ora obver- 

tebant sua." 

Quod si cui (ut ait idem) simul animus cum re 
concidit, a gravibus iUis antiquis philosophis petenda 
medicina est, non ab his voluptariis. Quam enim 
isti bonorum copiam dicunt? Fac sane esse sum- 
mum bonum, non dolere : (quamquam id non voca- 
tur voluptas : sed non necesse est nunc omnia) idne 
est, quo traducti luctum levemus ? Sit sane sum- 
nmm malum, dolere.' In eo igitur qui non est, si 
malo careat, continuone fruitur summo bono ? Quid 



TUSC. QU^ST. LiB. III. Cap. 11). 199 

tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos diccre 
voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles 
dicere ? Sunt haec tua verba, necne ? In eo quidem 
libro, qui continet omnem disciplinam tuam (fungar 
enim jam interpretis munere, ne quis me putet fin- 
gere) dicis ha?c ; ^^ Nec equidem habeo, quod intel- 
ligam. bonum Ulud, detrahens eas voluptates, qucK 
sapore percipiuntur ; detrahens eas, quas auditu et 
cantibus ; detrahens eas etiam, quae ex formis per- 
cipiuntur oculis, suaves motiones, sive quae aliae vo- 
luptates in toto homine gignuntur quolibet sensu. 
Nec vero ita dici potest, mentis laetitiam solam esse 
in bonis. Laetantem enim mentem ita novi, spe 
eorum omnium quae supra dixi, fore ut natura, iis 
potiens, dolore careat." Atque haec quidem his ver- 
bis, quivis ut inteUigat, quam voluptatem norit Epi- 
curus. Deinde paulo infra, '' Saepe quaesivi," in- 
quit, " ex iis qui appellabantur sapientes, quid ha- 
berent, quod in bonis relinquerent, si illa detraxis- 
sent, nisi si vellent voces inanes fundere. Nihil ab 
his potui cognoscere : qui si virtutes ebullire [nolent] 
et sapientias, nihil aliud dicent, nisi eam viam, qua 
efficiantur eae voluptates, quas supra dixi." Quae 
sequuntur, in eadem sententia sunt ; totusque liber, 
qui est de summo bono, refertus et verbis et senten- 
tiis talibus. Ad hanccine igitur vitam Telamxonem 
illum revocabis, ut leves aegritudinem ? Et, siquem 
tuonmi afflictum mcerore videris, huic acipenserem 
potius, quam aliquem Socraticum libellum, dabis ? 
hydraidi hortabere ut audiat voces potius, quam Pla- 
tonis ? expones, quae spectet florida et varia ? fasci- 
culum ad nares admovebis ? incendes odores ? et ser- 
tis redimiri jubebis, et rosa ? Si vero aliquid etiam, 
tum plane luctum omnem absterseris ? 

XIX. Haec Epicuro confitenda sunt, aut ea, quae 
modo expressa aid verbum dixi, toUenda de libro ; 
vcl totus liber potius abjicicndus. Est enim confertus 



200 TUSC. QU.EST. Lib. III. Cap. 19. 

volviptatibus. Quajrendum igitur, quemadmodum 
jegritudine privemus eum, qui ita dicat : 

" Pol, mihi fortuna magis nunc defit, quam 

genus. 
Nam(|ue regnum suppetebat milii : ut scias quanto 

loco, 
Quantis opibus, quibus de rebus, lapsa fortuna oc- 

cidat.'' 

Quid ? huic calix mulsi impingendus est, ut plorare 
desinat, aut aliquid ejusmodi ? Ecce tibi ex altera 
parte ab eodem poeta : 

" Ex opibus summis opis egens, Hector, tuae." 
Hic subvenire debcmus : quaerit enim auxilium. 

" Quid petam praesidi, aut exsequar ? quove nunc 

auxilio aut fuga 
Freta sim ? Arce et urbe orba sum. Quo acce- 

dam ? Quo applicem ? 
Cui nec arae patriae domi stant ; fractas, et disjectae 

jacent : 
I^ana flamma deflagrata : tosti alti stant parietes, 
Deformati, atque abiete crispa." 

Scitis, quas sequantur : et illud in primis : 

" O pater ! o patria ! o Priami domus ! 
Septum altisono cardine templum : 
Vidi ego te, adstante ope barbarica, 
Tectis caelatis, laqueatis, 
Auro, ebore instructam regifice." 

O poetam egregium ! quamquam ab his cantoribus 
Euphorionis contemnitur. Sentit, omnia repentina et 
necopinata esse graviora. Exaggeratis igitur regis 
opibus, quae videbantur sempiternag fore, quid ad- 
jungit ? 



TUSC. QU.EST. LiB. III. Caf. 20. 201 

'' Haec omnia vidi inflammari, 
Priamo vi \atam evitari, 
Jovis aram sanguine turpari." 

PraBclamm cannen : est enim et rebus, et verbis, et 
modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. Quo 
niodo ? Collocemus in culcita plumea : psaltriam ad- 
ducamus : hedychrum incendamus : demus scutellam 
dulciculae potionis : aliquid videamus et cibi. Haec 
tandem bona sunt, quibus aegritudines gravissimae 
detrahantur ? tu enim, paulo ante, ne intelligere te 
quidem alia ulla dicebas. Revocari igitur oportere a 
moprore ad cogitationem bonorum, conveniret mihi 
cum Epicuro, si, quid esset bonum, conveniret. 

XX. Dicet aliquis : Quid ergo ? tu Epicurum 
existimas ista voluisse, aut libidinosas ejus fuisse 
sententias ? Ego vero minime : video enim ab eo dici 
multa severe, multa prasclare. Itaque (ut saepe dixi) 
de acumine agitur ejus, non de moribus. Quamvis 
spernat voluptates eas, quas modo laudavit, ego ta- 
men meminero, quod videatur ei summum bonum. 
Non enim verbo solum posuit voluptatem, sed eX" 
planavit, quid diceret. '' Saporem," inquit, " et 
corporum complexum, et ludos atque cantus, et for- 
mas eas, quibus oculi jucunde moveantur." Num 
fingo ? num mentior ? Cupio refelli : quid enim la- 
boro, nisi ut veritas m omni qua^stione explicetur ? 

At idem ait, non crescere voluptatem, dolore de- 
tracto ; summamque voluptatem, nihil dolere. Pau- 
cis verbLs tria magna peccata: unum, quod secum 
ipse pugnat : modo enim, ne suspicari quidem se 
quidquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur vo- 
uiptate ; nunc autem, summ.am voluptatem esse, do^ 
lore carere : potestne magis secum ipse pugnare ? 
Alterum peccatum, quod, cum in natnra tria sint ; 
unum, gaudere ; alterum, dolere ; tertium, nec gau- 
dere nec dolere ; hic primum et tertium putat idem 

;, nec distinguit a non dolendo voluptatem. Ter- 



202 TUSC. QUiEST. Lib. III. Cap. 21. 

tium peccatum commune cum quibusdam, quod, 
cum virtus maxime expctatur, ejusque adipiscendae 
causa philosophia quajsita sit, ille a virtute summum 
bonum separavit. 

At laudat, et saepe, virtutem. Et quidem C. Grac- 
chus, cum largitiones maximas fecisset, et efFudisset 
asrarium, verbis tamen defendebat aerarium. Quid 
verba audiam, cum facta videam? Piso ille Frugi 
semper contra legem frumentariam dixerat. Is, lege 
lata, consularis ad frumentum accipiendum venerat. 
Animadvertit Gracchus in concione Pisonem stan- 
tem. Quaerit, audiente populo Romano, qui sibi 
constet, cum ea lege frumentum petat, quam dis- 
suaserit ? " Nolim," inquit, '' mea bona, Gracche, 
tibi \dritim dividere [Hceat:] sed, si facias, partem 
petam." Parumne declara^it vir gravis et sapiens, 
lege Sempronia patrimonium publicum dissipari? 
Lege orationes Gracchi : patronum aerarii esse dices. 

Negat Epicurus jucunde posse vivi, nisi cum vir- 
tute vivatur. Negat ullam in sapientem vim esse 
fortunae : tenuem victum antefert copioso : negat ul- 
lum esse tempus, quo sapiens non beatus sit. Omnia 
philosopho digna, sed cum voluptate pugnantia. 
Non istam dicit voluptatem. Dicat quamlibet. 
Nempe eam dicit, in qua virtutis nulla pars insit. 
Age, si volup\atem non inteUigimus, ne dolorem 
quidem ? Nego igitur ejus esse, qui dolore summum 
malum metiatur, mentionem facere virtutis. 

XXI. Et queruntur quidam Epicurei, viri optimi, 
(nam nuUum genus est minus malitiosum) me stu- 
diose dicere contra Epicurum. Ita credo, de honore 
aut de dignitate contendimus. IMihi summum in 
anuTio bonum videtur, illi autem in corpore : mihi 
in virtute, iUi in voluptate. Et iUi pugnant ; et qui- 
dem vicinorum fidem implorant : multi autem sunt, 
qui statim convolent : ego sum is, qui dicam me non 
laborare; actum habiturum, quod egerint. Quid 
enim ? de beUo Punico agitur ? de quo ipso cum aUud 



TUSC. QU^ST. LiB. III. Cap. 22. 203 

M. Catoni, aliucl L. Lentulo videretur, nulla inter eos 
concertatio unquam fuit. Hi nimis iracunde agunt, 
praesertim cum ab his non sane animosa defendatur 
sententia, pro qua non in senatu, non in concione, 
non apud exercitum, neque apud censores, dicere au- 
deant. Sed cum istis alias, et eo quidem animo, nul- 
lum ut certamen instituam ; verum dicentibus facile 
cedam. Tantum admonebo : si maxime verum sit, ad 
corpus omnia referre sapientem ; sive (ut honestius 
dicam) nihil facere, nisi quod expediat ; sive omnia 
referre ad utilitatem suam ; quoniam haec plausibilia 
non sunt, ut in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant. 

XXII. Cyrenaicorum restat sententia; qui tum 
aegritudinem censent exsistere, si necopinato quid 
evenerit. Est id quidem magnum, ut supra dixi. 
Etiam Chrysippo ita videri scio, quod provisum ante 
non sit, id ferire vehementius. Sed non sunt in hoc 
omnia : quaniquam hostium repens adventus magis 
aliquanto conturbat, quam exspectatus ; et maris sub- 
ita tempestas, quam ante provisa, terret navigantes 
vehementius: et ejusmodi sunt pleraque. Sed, cum 
diligenter necopinatorum naturam consideres, nihil 
aliud reperias, nisi omnia videri subita majora ; et 
quidem ob duas causas : primum, quod, quanta sint 
quse accidunt, considerandi spatium non datur : de- 
inde, cum videtur praecaveri potuisse, si*provisum es- 
set, quasi culpa contractum malum ajgritudinem acii- 
orem facit. 

Quod ita esse dies declarat ; quae procedens ita mi- 
tigat, ut, iisdem malis manentibus, non modo lenia- 
tur aegritudo, sedin plerisque toUatur. Carthaginien- 
ses multi Romaj servierunt, Macedones, rege Perse 
capto : vidi etiam in Peloponneso, cum essem adoles- 
cens, quosdam Corinthios. Hi poterant omnes eadem 
iUa de Andromacha deplorare, 

" Haec omnia vidi" 

Sed jam decantaverant fortasse. Eo enim erant vultu, 
oratione, onini reliquo motu et statu, ut eos Argivos 



204 TUSC. QU^ST. Lib. III. Cap. 23. 

aut Sicyonios diceres : magisque me moverant Co- 
rinthi subito adspectae parietinae, quam ipsos Corin- 
thios, quorum animis diuturna cogitatio callum ve- 
tustatis obduxe^at. Ijegimus librum Clitomachi, 
quem ille, eversa Carthagine, misit, consolandi causa, 
ad captivos cives suos. In eo est disputatio scripta 
Carneadis, quam se ait in commentarium retulisse. 
Cum ita positum esset, " Videri fore in aegritudine 
sapientem, patria capta;'* qua5 Carneades contra 
dixerit, scripta sunt. Tanta igitur calamitatis prae- 
sentis adhibetur a philosopho medicina, quanta in 
inveterata ne desideratur quidem. Nec, si aliquot 
annis post idem ille liber captivis missus esset, vul- 
neribus mederetur, sed cicatricibus. Sensim enim et 
pedetentim progrediens extenuatur dolor ; non quo 
ipsa res immutari soleat, aut possit : sed id, quod 
ratio debuerat, usus docet, minora esse ea, quae sint 
visa majora. 

XXIII. Quid ergo opus est (dicet aliquis) ora- 
tione, aut omnino consolatione ulla, qua solemus uti, 
cum levare dolorem moerentium vohmius ? Hoc enim 
fere tum habemus in promtu, nihil oportere inopina- 
tum videri. Atqui tolerabilius feret incommodum, 
qui cognoverit, necesse esse homini tale aliquid ac- 
cidere. HaBC enim oratio de ipsa summa mali nihil 
detrahit: tantummodo afFert, nihil evenisse, quod 
non opinandum fuisset. Neque tamen genus id 
orationis in consolando non valet: [sed id] haud 
sciam an plurimum. Ergo ista necopinata non ha- 
bent tantam vim, ut aegritudo ex his omnis oria- 
tur. Feriunt enim fortasse gravius : [non] id effi- 
ciunt, ut ea, quae accidant, majora videantur. Quia 
recentia sunt, [videntur,] non quia repentina. 

Duplex est igitur ratio veri reperiendi, non in iis 
solum quae mala, sed in iis etiam quae bona videntur. 
Nam aut, ipsius rei natura qualis et quanta sit, quae- 
rimus, ut de paupertate nonnunquam, cujus onus 
disputando levamus, docentes, quam parva et quam 
pauca sint, quae natura desideret ; aut a disputandi 



TUSC. QUyEST. LiB. III. Cap. 24. 205 

siibtilitate ^rationeni ad exempla traducimus. Hic 
Socrates commemoratur, hic Diogenes, hic CiEcilia- 
num illud, 

" Saep^ est etiam sub palliolo sordido sapientia.'* 

Cum enim paupertatis una eademque sit vis, quid- 
nam dici potest, quamobrem C. Fabricio tolerabilis 
ea fueijt, alii negent se ferre posse? Huic igitur al- 
teri generi simihs est ea ratio consolandi, quae docet, 
humana esse, quae acciderint. Non enim solum id 
continet ea disputatio, ut cognitionem afFerat generis 
humani ; sed significat, tolerabilia esse, quae et tule- 
rint et ferant caeteri. 

XXIV. De paupertate agitur ? multi patientes 
pauperes commemorantur. De contemnendo honore ? 
multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id 
ipsum beatiores : eorumque, qui privatum otium neg- 
otiis pubhcis antetulerunt, nominatim vita laudatur : 
nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui 
laudat senem, et fortunatum esse dicit, quod, inglorius, 
sit, atque ignobUis, ad supremum diem perventurus. 
Similiter, commemorandis exemplis, orbitates quoque 
liberorum praedicantur ; eorumque, qui gravius fe- 
runt, luctus, aliorum exemplis leniuntur. Sic per- 
pessio caeterorum facit, ut ea, quae acciderint, nmlto 
minora, quam quanta sint existimata, videantur. Ita 
fit sensim cogitantibus, ut, quantum sit ementita 
opinio, appareat. Atque hoc idem et Telamo ille de- 
clarat : 

" Ego, cum genui, moriturum scivi ;" 

et Theseus, 

" Futuras mecum commentabar miserias ;" 

et Anaxagoras, " Sciebam me genuisse mortalem." 
Hi enim onmes, diu cogitantes de rebus humanis, 
inteUigebant, eas nequaquam pro opinione vulgi esse 
extimescendas. Et mihi quidem videtur idem fere 
iPhilot,) VOL. III. T 



206 TUSC. QUiEST. Lib. III. Cap. 25. 

accidere iis qui ante meditantur, quod iis quibus me- 
detur dies ; nisi quod ratio quidem sanat illos, hos 
ipsa natura, intellecto eo quod remedium illud con- 
tinet ; malum, quod opinati sint esse maximum, ne- 
quaquam esse tantum, ut vitam beatam possit ever- 
tere. Hoc igitur efficitur, ut ex illo necopinato plaga 
major sit; non ut illi putant, ut, cum duobus pares 
casus evenerint, is modo asgritudine afficiatur, cui 
ille necopinato casus evenerit. Itaque dicuntur non- 
nuUi in moerore, cum de hac communi hominum 
conditione audivissent, ea lege esse nos natos, ut ne- 
mo in perpetuum esse posset expers mali, gravius 
etiam tulisse. 

XXV. Quocirca Carneades (ut video nostrum scri- 
bere Antiochum) reprehendere Chrysippum solebat, 
laudanteni Euripideum carmen illud ; 

" Mortalis nemo est, quem non attingat dolor, 
Morbusque. [Multis] sunt humandi liberi, 
Rursum creandi: morsque est [finita] omnibus, 
Quae generi humano angorem ne quidquam afFe- 

runt. 
Reddenda est terrae terra : tum vita omnibus 
Metenda, ut fruges. Sic jubet necessitas." 
Negabat genus hoc orationis quidquam omnino ad 
levandam a?gritudinem pertinere. Id enim ipsum do- 
lendum esse dicebat, quod in tam crudelem necessi- 
tatem incidissemus. Nam illam quidem orationem ex 
commemoratione alienorum malorum ad malevolos 
consolandos esse accommodatam. Mihi vero longe 
videtur secus : nam et necessitas ferendae conditionis 
humanae quasi cum Deo pugnare prohibet, admo- 
netque esse hominem : quae cogitatio magnopere luc- 
tum levat : et enumeratio exemplorum, non ut ani- 
mum malevolorum oblectet, affertur, sed ut ille, qui 
moeret, ferendum sibi i^ censeat, quod videat multos 
moderate et tranquiUe tulisse. Omnibus enim modis 
fulciendi sunt, qui ruunt, nec cohserere possunt prop- 
ter magnitudinem segritudinis. Ex quo ipsam segri- 



TUSC. QU/EST. LiB. III. Cap. 26. 207 

tudinem Xutttjv Chrysippus, quasi [Xuo-/v, id est] so- 
lutionem totius hominis, appellatam putat ; quaj tota 
poterit evelli, expKcata (ut principio dixi) causa aegri- 
tudinis. Est enim nulla alia, nisi opinio et judicium 
magni praesentis atque urgentis mali. Itaque et dolor 
corporis, cujus est morsus acerrimus, perfertur, spe 
proposita boni : et acta astas honeste ac splendide 
tantam afFert consolationem, ut eos, qui ita vixerint, 
aut non tangat agritudo, aut perleviter pungat animi 
dolor, 

XXVI. Sed ad hanc opinionem magni mali cum 
iUa etiam opinio accesserit, Oportere, rectum esse, ad 
officium pertinere, ferre illud, aegre quod acciderit ; 
tum denique efficitur illa gravis aegritudinis pertur- 
batio. Ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia 
genera lugendi, paedores, muliebres lacerationes ge- 
narum, pectoris, feminum, capitis percussiones. Hinc 
iUe Agamemnon Homericus, et idem Accianus, 

" Scindens dolore identidem intonsam comam." 

In quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum 
regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio 
mocror levaretur. Sed hsec omnia faciunt, opinantes 
ita fieri oportere. Itaque et /Eschines in Demosthe- 
nem invehitur, quod is, septimo die post filise mor- 
tem, hostias immolasset. At quam rhetorice! quam 
copicse ! quas sententias coUigit ! quss verba contor- 
quet ! ut licere quidvis rhetori inteUigas. Quas nemo 
probaret, nisi insitum illud in animis haberemus, om- 
nes bonos interitu suorum quam gravissime moerere 
oportere. Ex hoc evenit, ut, in animi doloribus, alii 
solitudines captent, ut ait Homerus de BeUerophonte, 

" Qui miser in campis mcerens errabat Aleis, 
Ipse suum cor edens, hominum vestigia vitans." 

Et Nioba fingitur lapidea, propter aeternum (credo) in 
luctu silentium. Hecubam autem putant, propter 
animi acerbitatem quamdam et rabiem, fingi in ca • 



208 TUSC. QU.EST. Lib. III. Cap. 27. 

nem esse conversam. Sunt autem alii, quos, in luctu, 
cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud 
JEnnium nutrix : 

" Cupido cepit miseram nunc me, proloqui 
Coelo atque terrae 3Iedeai miserias." 

XXVII, Haec omnia, recta, vera, debita putan- 
tes, faciunt in dolore: maximeque declaratur, hoc 
quasi officii judicio fieri, quod, si qui forte, cum se 
in luctu esse vellent, aiiquid fecerunt humanius, aut 
si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad moesti- 
tiam ; peccatique se insimulant, quod dolere inter- 
miserint. Pueros vero matres et magistri castigare 
etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, 
si quid, in domestico luctu, hilarius ab iis factum 
est, aut dictum : plorare cogunt. Quid ? ipsa re- 
missio luctus cum est consecuta, intellectumque nihil 
profici moerendo, nonne res declarat, fuisse totum il- 
lud voluntarium ? Quid iJle Terentianus 'Eauroy 
TtfxojpQVfXivog^ id est, ipse se puniens ? 

" Decrevi tantisper me minus injuriae, 
Chremes, meo gnato facere, dum fiam miser." 

Hic decernit, ut miser sit. Num quis igitur quid- 
quam decernit invitus ? 

" Malo quidem me quovis dignum deputem." 

Malo se dignum deputat, nisi miser sit ! Vides ergo 
opinionis esse, non naturae, malum. Quid, quod res 
ipsa Jugere prohibet ? ut apud Homerum quotidianae 
neces, interitusque multorum, sedationem moerendi 
afferunt : apud quem ita dicitur : 

'' Namque nimis multos, atque omni luce, ca- 

dentes 
Cernimus ; ut nemo possit moerore vacare. 
. Quo magis est aequum tumulis mandare peremtos 
Firmo animo, et luctum lacrymis finire diumis." 



TUSC. QUiEST. LiB. III. Cap. 28. 209 

Ergo in potestate est abjicere doloreni, cuni velis, 
tenipori servientem. An est ullum tempus, (quoniam 
quidcni res in nostra potestate est) cui non, ponendae 
cuTX et tTgritudinis causa, servianius ? Constabat, 
eos ([ui concidcntem vulneribus Cn. Pompeium vi- 
diisent, cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque 
spccfaculo sibi timerent, quod se classe hostium cir- 
cumfusos viderent, nihil tum aliud egisse, nisi ut 
remiges hortarentur, et ut salutem adipiscerentur 
fugii; posteaquam Tyrum venissent, tum afiiictari 
lamentarique cocpisse. Timor igitur ab iis a?gritudi- 
nem potuit repellere ; ratio ac sapientia vera non po- 
terit? 

XXVIII. Quid est autem, quod plus valeat ad 
pmendum dolorem, quam cum est intellectum, niliil 
profici, et frustra esse susceptum ? Si igitur deponi 
potest, etiam non suscipi potest. A^^oluntate igitur et 
judicio suscipi legritudinem, confitendum est. Idque 
indicatur eorum patientia, qui, cum multa sint sgepe 
perpessi, facilius ferunt, quidquid accidit ; obduruis- 
seque sese contra fortunam arbitrantur ; ut ille apud 
Euripidem : 

" Si mihi nunc tristis primum illuxisset dies, 
Nec tam ajrumnoso na\dgavissem salo, 
Esset dolendi causa ; ut injecto equulei 
Freno repente tactu exagitantur novo. 
Sed jam subactus miseriis obtorpui." 

Defatigatio igitur miseriarum ^egritudines cum faciat 
leniores, intelligi necesse est, non rem ipsam causam 
atque fontem esse mceroris. 

Philosophi summi, neque dum tamen sapientiara 
consecuti, nonne intclligunt, in summo se malo esse ? 
Sunt enim insipientes ; neque insipientia uUum ma- 
jus malum est: neque tamen lugent. Quid ita? 
Quia huic generi malorum non affingitur illa opinio, 
rectum esse et asquum, et ad ofHcium pertinere, 

T .3 



210 TUSC. QU^ST. Lib. III. Cap. 29. 

ffigre ferre, quod sapiens non sis : quod idem affin- 
gimus huic aegritudini, in qua luctus inest; quae 
omnium maxima est. Itaque Aristoteles, veteres phi- 
losophos accusans, qui existimavissent philosophiam 
suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos 
aut gloriosissimos fuisse : sed se videre, quod paucis 
annis magna accessio facta esset, brevi tempore phi- 
losophiam plane absolutam fore. Theophrastus au- 
tem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis 
et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil in- 
teresset; hominibus, quorum maxime interfuisset, 
tam exiguam vitam dedisset: quorum si aetas po- 
tuisset esse longinquior, futurum fuisse, ut, omnibus 
perfectis artibus, omni doctrina hominum vita eru- 
diretur. Querebatur igitur, se tum, cum iUa videre 
ccepisset, exstingui. 

Quid ? ex caeteris philosophis nonne optimus et 
gravissimus quisque confitetur, multa se ignorare ? 
et multa sibi etiam atque etiam esse discenda ? Ne- 
que tamen, cum se in media stultitia (qua nihil est 
pejus) haerere intelligant, asgritudine premuntur. 
Nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris. Quid, 
qui non putabant lugendum viris? qualis fuit Q. 
Maxinms efferens fihum consularem ; qualis L. Pau- 
lus, duobus paucis diebus amissis filiis; qualis M. 
Cato, praetore designato, mortuo filio ; quales reli- 
qui, quos in " Consolatione'' collegimus. Quid hos 
aUud placavit, nisi quod luctum et mcerorem [esse] 
non putabant viri ? Ergo id, quod alii rectum opi- 
nantes, aegritudini se solent dedere, id ii turpe pu- 
tantes aegritudinem repulerunt : ex quo intelligitur, 
non in natura, sed in opinione, esse aegritudinem. 

XXIX. Contra dicuntur haec. Quis tam demens, 
ut sua vohmtate moereat ? Natura affert dolorem : 
cui quidem Crantor, inquiunt, noster cedendum pu- 
tat : premit enim, atque instat, nec resisti potest. 
Itaque Oileus ille apud Sophoclem, qui Telamonem 



TUSC. QUJEST. LiB. III. Cap. 30. 211 

antea de Ajacis morte consolatus esset, is, cum au- 
disset de suo, fractus est. De cujus commutata mente 
sic dicitur : 

" Nec vero tanta praeditus sapientia 

Quisquam est, qui, aliorum aerumnam dictis al- 

levans, 
Non idem, cum fortuna mutata impetum 
Convertat, clade subita frangatur sua, 
Ut illa ad alios dicta et prajcepta excidant." 

Haec cum disputant, hoc student efficere, naturag 
obsisti nuUo modo posse. li tamen fatentur, gra- 
viores aegritudines suscipi, quam natura cogat. Qu£E 
est igitur amentia, ut nos quoque idem ab aliis re* 
quiranuis ? 

Sed plures sunt c^usae suscipiendi dolori? : primum 
illa opinio mali, quo viso atque persuaso, aegritudo 
insequitur necessario. Deinde etiam gratum mortuis 
se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur. Acce^ 
dit superstitio muliebris qucedam : existimant enim, 
Diis immortalibus se facilius satisfacturos, si, eorum 
plaga perculsi, afflictos se et stratos esse fateantur, 
Sed, haec inter se quam repugnent, plerique non 
vident Laudant enim eos, qui asquo animo morian- 
tur ; qui alterius mortem agquo animo ferant, eos 
putant vituperandos : quasi fieri ullo modo possit, 
(quod in amatorio sennone dici solet) ut quisquam 
plus alterum diligat, quam se. Praeclarum iilud est, 
et, si quaeris, rectum quoque et verum, ut eos, qui 
nobis carissimi esse debeant, aeque ac nosmetipsos 
amemus : ut vero plus, fieri nuUo pacto potest. Ne 
optandum quidem est in amicitia, ut me ille plus 
quam semet, ego illum plus quam me. Perturbatio 
vitae, si ita sit, atque officiorum onmium, consequa- 
tur. Sed de hoc alias. 

XXX. Nunc illud satis est, non attribuere ad 
amissionem amicorum miseriam nostram, ne illos 
plus, quam ipsi velint, si sentiant, plus certe, quam 



212 TUSC. QU.EST. Lib. III. Cap. 31. 

nosmetipsos, diligamus. Nam quod aiunt, plerosque 
consolationibus nihil levari, adjunguntque, consola- 
tores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum 
suum fortuna converterit ; utrumque dissolvitur. Sunt 
enim ista non naturae vitia, sed culpas. Stultitiam au- 
tem accusarc quamvis copiose licet. Nam et qui non 
levantur, ipsi ad miseriam invitant ; et qui suos casus 
aliter ferunt, atque [ut] auctores aliis ipsi fuerunt, 
non sunt vitiosiores, quam fere plerique, qui avari 
avaros, gloricC cupidos gloriosi, reprehendunt. Est 
enim proprium stultitiae, aliorum vitia cernere, obli- 
visci suorum. Sed nimirum hoc maximum est expe- 
limentum, cum constet aegritudinem vetustate tolli, 
hanc vim non esse in die positam, sed in cogitatione 
diuturna. Nam, si et eadem res est, et idem est ho- 
mo ; qui potest quidquam de dolore mutaii, si neque 
de eo, propter quod dolet, quidquam est mutatum, 
neque de eo qui dolet? Cogitatio igitur diuturna, 
nihil esse in re mali, dolori medetur, non ipsa diu- 
turnitas. 

XXXT. Hic mihi afFerunt mediocritates : quas si 
naturales sunt, quid opus est consolatione? Natura 
enim ipsa terminabit modum : sin opinabiles, opinio 
tota tollatur. Satis dictum esse arbitror, aegritudinem 
esse opinionem mali prassentis, in qua opinione illud 
insit, ut aegritudinem suscipere oporteat. 

Additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut 
illa opinio praesentis mali sit recens. Hoc autem ver- 
bum sic interpretatur, ut non tantum illud recens 
esse veht, quod paulo ante acciderit, sed, quamdiu 
in illo opinato malo vis quacdam insit, et vigeat, et 
habeat quamdam viriditatem, tamdiu appelletur re- 
cens : ut Arteniisia illa, Mausoli, Cariae regis, uxor, 
quae nobile illud Halicarnassi fecit sepulcrum, quam- 
diu vixit, vixit in luctu, eodemque etiam confccta 
contabuit. Huic erat illa opinio quotidie recens; 
quae tum denique non appeUatur recens, cum \e- 
tustate exaruit. 



TUSC. QU^ST. LiB. III. Cap. 32. 213 

Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegn- 
tudineni timditus, aut sedare, aut detrahere quam 
plurinmm, aut supprimere, nec pati manare longius, 
aut ad alia mentem traducere. 

t^unt, qui unum officium consolantis putent, do- 
cere, malum illud omnino non esse, ut Cleanthi pla- 
cet. Sunt, qui non magnum malum, ut Peripatetici. 
8unt, qui abducant a malis ad bona, ut Epicurus. 
Sunt, qui satis putent, ostendere, nihil inopinati 
accidisse, nihil mali, Chrysippus autem caput esse 
censet in consolando, detrahere illam opinionem mce- 
renti, si se officio fungi putet justo atque debito. 
Sunt etiam, qui haec omnia genera consolandi colli- 
gant: alius enim alio modo movetur, ut fere nos 
omnia in Consolationem unam conjechiius : erat enun 
in tumore animus, et omnis in eo tentabatur curatio. 
Sed sumendum tempus est, non minus in animorum 
morbis, quam in corporum ; ut Prometheus ille 
iEschyli ; cui cum dictum esset, 

" Atqui, Prometheu, te hoc tenere existuno, 
Mederi posse rationem iracundiae ;" 

respondit, 

" Si quidem qui, tempestivam medicinam admo* 

vens, 
Non ad gravescens vulnus illidat manus." 

XXXII. Erit igitur in consolationibus prima me- 
dicina, docere aut nullum malum esse, aut admodum 
parvum : altera et de communi conditione vitae, et 
proprie, si quid sit de ipsius, qui moereat [disputan- 
dum] : tertia, summam esse stultitiam frustra confiei 
moerore, cum intelligas, nihil posse pr(^ci. Nam 
Cleanthes quidem sapientem consolatur ; qui conso- 
latione non eget. Nihil enim esse malum quod turpe 
non sit, si lugenti persuaseris, non tu illi luctum, sed 
stultitiam, detraxeris. Alienum autem tempus do- 
cendi. £t tamen non satis mihi videtur vidisse hoc 



214 TUSC. QU^ST. Lib. III. Cap. Z3. 

Cleanthes, suscipi aliquando aegritudineni posse ex 
eo ipso, quod esse summum malum Cleanthes ipse 
fateatur. Quid enim dicemus? cum Socrates Alci- 
biadi pcrsuasisset, (ut accepimus) eum nihil homi- 
nis esse, nec quidquam inter Alcibiadem summo 
loco natum, et quemvis bajidum, interesse ; cum se 
Alcibiades afdictaret, lacrymansque Socrati supplex 
esset, ut sibi virtutem traderet, turpitudinemque de- 
pelleret ; quid dicemus, Cleanthe ? Num in illa re, 
quae asgritudine Alcibiadem afficiebat, mali nihil 
fuisse ? Quid ? illa Lyconis, qualia sunt ? qui, aegri- 
tudinem extenuans, parvis ait eam rebus moveri, 
fortunas et corporis incommodis, non animi malis. 
Quid ergo ? illud, quod Alcibiades dolebat, non ex 
animi mahs vitiisquc constabat ? Ad Epicuri conso- 
lationem satis est ante dictum. 

XXXIII. Ne illa quidem consolatio firmissima 
est, quamquam et usitata est, et sape prodest: 
" Non tibi hoc soli." Prodest hjec quidem, ut dixi, 
sed nec semper, ncc omnibus : sunt enim, qui re- 
spuant : sed refert, quo modo adhibeatur. Ut enim 
tulerit quisque eorum qui sapienter tulerunt, non quo 
quisque incommodo affectus sit, prrcdicandum est. 
Chrysippi ratio ad veritatem firmissima est ; ad tem- 
pus asgritudinis difiicilis. Magnum opus est, probare 
moerenti, illum suo judicio, et quod se ita putet opor- 
tere facere, mocrere. Nimirum igitur, ut in causis non 
semper utimur eodem statu (sic enim appellamus 
controversiarum genera), sed ad tempus, ad contro- 
yersia3 naturam, ad personam, accommodamus ; sic, 
in aegritudine lenienda, quam quisque curationem 
reciperc possit, videndum est. 

Scd, nescio quo pacto, ab eo quod erat a te pro- 
positum, aberravit oratio. Tu enim de sapiente quae- 
sieras ; cui aut malum videri nullum potest, quod 
vacet turpitudine; aut ita parvum malum, ut id 
obruatur sapientia, vixque appareat; qui nihil opi- 
nione afliingat assumatque ad aegritudinem ; nec id 



TUSC. QU^ST. LiB. III. Cap. 34. 215 

putet esse rectum, se quaiii maxime excruciari, luc- 
tuque contici ; quo pravius nihil esse possit. Edocuit 
tamen ratio, ut milii quiclcm videtur, cum hoc ipsum 
proprie non quiereretur hoc tempore, num quod esset 
malum, nisi quod idem dici turpe posset ; tamen ut 
nderenms, quidquid esset in aegritudine mali, id non 
naturale esse, sed voluntario Judicio et opinionis 
errore contractum. 

XXX n\ Tractatum est autem a nobis id genus 
a^ritudinis, quod unum est omnium maxinuim, ut, 
eo sublato, reliquonmi remetlia ne magnopere quae- 
renda arbitrarenmr. Sunt enim certa, qua? de pau- 
pertate ; certa, quae de vita inhonorata et ingloria 
clici soleant. Separatim certae scholae sunt de exsilio, 
de interitu patriae, de servitute, de debilitate, de cae- 
citate, et de omni casu, in quo nomen poni solet ca- 
lamitatis. Haec Grceci in singulas scholas, et in sin- 
gulos libros, dispertiunt: opus enim quaerunt ; quam- 
quam plense disputationes delectationis sunt. Et ta- 
men, ut medici, toto corpore curando, minimae etiam 
parti, si condoluit, medentur ; sic philosophia, cum 
universam aegritudinem sustulit, tamen, si quis error 
aliunde exstitit, si paupertas momordit, si ignominia 
pupugit, si quid tenebrarum ofFudit exsilium ; aut 
eonmi, quae modo dixi, si quid exstrtit ; singularum 
rerum sunt propriae consolationes ; de quibus audies 
tu quidem, cum voles : sed ad eumdem fontem re- 
vertendum est, aegritudmem omnem procul abesse a 
sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, 
quod non natura exoriatur, sed judicio, sed opinione, 
sed quadam invdtatione ad dolendum, cum id decre- 
verimus ita fieri oportere. 

Hoc detracto, quod totum est voluntarium, segri- 
tudo erit sublata illa mojrens : morsus tamen et con- 
tractiuncula quaedam animi relinquentur. Hanc di- 
cant sane naturalem, dum jegritudinis nomen absit, 
grave, tetrum, funestum, quod cum sapientia esse, 
atque (ut ita dicam) habitare, nullo modo possit. 



216 TUSC. QU.EST. Lib. III. Cap. 34. 

Atqui stirpes sunt aDgritudinis quam multae, quam 
amarae ! qufc, ipso trunco everso, omnes elidendae 
sunt, et, si nccesse erit, singulis disputationibus. 
Superest enim nobis hoc, cuicuimodi est, otium. Sed 
ratio una omnium est ae^tudinum, plura nomina. 
Nam et invidere apgritudinis est, et aemulari, et ob^ 
trectare, et misereri, angi, lugere, moerere, aerumna 
affici, lamentari, soUicitari, dolere, in molestia esse, 
afflictari, desperare. Haec omnia definiunt Stoici : 
eaque verba, quae dixi, singularum rerum sunt; 
non, ut videntur, easdem res significant; sed ali- 
quid difFerunt : quod alio loco fortasse tractabimus. 
Hae sunt illae fibrae stirpium, quas initio dixi, perse- 
quendae, et omnes elidendae, ne uUa unquam possit 
exsistere. Magnum opus, et difficile : quis negat ? 
Quid autem praeclarum, non idem arduum ? Sed 
tamen id se effecturam philosophia profitetur: nos 
modo curationem ejus recipiamus. Verum quidem 
haec hactenus. Caetera, quotiescumque voletis, et hoc 
loco et aliis, parata vobis erunt 



M. TULLII CICERONIS 

TUSCULANARUM 

QUiESTIONUM, 

AD M. BRUTUM, 

LIBER QUARTUS. 

Dc reliqms Animi Perturhationibus. 

I. CuM multis locis nostrorum hominum ingenia 
virtutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime his in. 
studiis, qua?, sero admcdum expetita, in hanc civi- 
tatem e (xraecia transtulerunt. Nam, cum a primo 
Urbis ortu, regiis institutis, partim etiam legibus, 
auspicia, cgerimoniae, comitia, provocationes, patrum 
consilium, equitum peditumque descriptio, tota res 
militaris, divinitus esset constituta; tum progressio 
admirabilis, incredibilisque cursus ad omnem excel- 
lentiam factus est, dominatu regio repubhca liberata. 
Nec vero hic locus est, ut de moribus institutisque 
majorum, et disciplina ac teraperatione civitatis, lo- 
quamur. AHis haec locis satis accurate a nobis dicta 
sunt, maximeque in iis sex libris, quos " De Re- 
publica" scripsimus. Hoc autem loco, consideranti 
mihi studia doctrinae, multa sane occurrunt, cur ea 
quoque arcessita aliunde, neque solum expetita, sed 

C Philos.) VOL. III. u 



218 TUSC. QUyEST. LiB. IV. Cap. 2. 

etiam conservata et culta videantur. Erat enim illis 
pagne in conspectu prEcstanti sapientia et nobilitate 
Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus iisdem, 
quibus L. Brutus patriam liberavit, praeclarus auctor 
nobiiitatLs tUcE. PythagoraD autem doctrina, cum longe 
lateque flueret, permanavisse mihi videtur in hanc 
civitatem : idque cum conjectura probabile est, tum 
quibusdam etiam vestigiis indicatur. Quis enim est, 
qui putet, cum floreret [in Italia] Graecia potentis- 
simis et maximis urbibus, ea, quae Magna dicta est, 
in hisque primum ipsius PythagoraD, deinde postea 
Pythagoreorum, tantum nomen esset, nostrorum ho- 
minum ad eorum doctissimas voces aures clausas 
fuisse ? Quinetiam arbitror, propter Pythagoreorum 
admirationem, Numam quoque regem Pythago- 
reum a posterioribus existimatum. Nam cum Py- 
thagorae disciplinam et instituta cognoscerent, regis- 
que ejus aequitatem et sapientiam a majoribus suis 
accepissent, aetates autem et tcmpora ignorarent prop- 
ter vetustatem, eum, qui sapientia excelleret, Pytha- 
gorae auditorem fuisse crediderunt. 

II. Et de conjectura quidem hactenus. Vestigia 
autem Pythagoreorum quamquam multa colhgi pos- 
sunt, paucis tamen utemur, quoniam non id agitur 
hoc tempore. Nam, cum carminibus soliti iUi esse 
dicantur et praecepta quaedam occultius tradere, et 
mentes suas, a cogitationum intentione, cantu fidibus- 
que ad tranquillitatem traducere ; gravissimus auctor 
in " Originibus" dixit Cato, morem apud majores 
hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, 
canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque 
virtutes. Ex quo perspicuum est, et cantus timi 
fuisse rescriptos vocum sonis, et carmina. 

Quamquam id quidem etiam XII. tabulae decla* 
rant, condi jam tum solitum esse carmen : quod ne 
liceret fieri ad alteriu? injuriam, lege sanxerunt. Nec 
vero illud non eruditorum temporum argumentum 
est, quod et Deorum pulvinaribus, et epulis magi- 



TUSC. QU.EST. LiB. IV. Cap. 3. 219 

stratuum, fides przBcinunt : quod proprium ejus fuit, 
de qua loquor, disciplinae. I\Iihi quidem Appii Cseci 
carmen, quod valde Panastius laudat epistola qua- 
dam, quas est ad Q. Tuberonem, Pythagoreum vi- 
detur. IMulta etiam sunt in nostris institutis ducta 
ab illis ; quae praetereo, ne ea, quse peperisse ipsi 
putamur, aliunde didicisse videamur. Sed, ut ad 
propositum redeat oratio : quam brevi tempore, quot 
et quanti poetae, qui autem oratores, exstiterunt ! 
facile ut appareat, nostros omnia consequi potuisse, 
smiul ut vclle ccepissent. Sed de caeteris studiis alio 
loco et dicemus, si usus fuerit, et saepe diximus. 

III. Sapientiae studium vetus id quidem in nos- 
tris : sed tamen, ante Laclii aetatem et Scipionis, non 
reperio, quos appellare possim nominatim : quibus 
adolescentibus, Stoicum Diogenem et Academicum 
Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus mis- 
sos esse legatos, qui cum reipublicae nullam unquam 
partem attigissent, essetque eorum alter Cyrenaeus, 
alter Babylonius, nunquam profecto scholis essent 
excitati, neque ad illud munus electi, nisi in qui- 
busdam principibus, temporibus iUis, fuissent studia 
doctrinae : qui cum caetera literis mandarent, alii jus 
civile, alii orationes suas, alii monimenta majorum, 
hanc amplissimam omnium artium bene vivendi dis- 
ciplinam vita magis quam literis persecuti sunt. Ita- 
que illius verae elegantisque philosophiae, quaB, ducta 
a Socrate, in Peripateticis adhuc permansit, et idem 
alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum 
controversias disceptarent, nulla fere sunt, aut pauca 
admodum Latina monimenta, sive propter magnitu- 
dinem rerum, occupationemque hominum, sive etiam, 
quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur : 
cum interim, iUis silentibus, C. Amafanius exstitit 
dicens : cujus libris editis, commota multitudo con- 
tulit se ad eamdem potissimum disciplinam ; sive 
quod erat cognitu perfacUis ; sive quod invitabat il- 
lecebris blandas voluptatis ; sive etiam, quia nihU 



220 TUSC. QVJEST. Lib. IV. Cap. 5. 

prolatum erat melius, illud, quod erat, tenebantr 
Post Amafanium autem multi ejusdem asnnili ra- 
tionis miilta cum scripsissent, Italiam totam occupa- 
verunt : quodque maximum argumentum est, non 
dici illa subtiliter, quod etiam facile ediscantur, et 
ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse dis- 
ciplina3 putant. 

IV. Sed defendat quod quisque sentit : sunt enim 
judicia libera : nos institutum tenebimus ; nulliusque 
unius disciplinae legibus adstricti, quibus in philoso- 
phia necessario pareamus, quid sit in quiique re 
maxime probabile, semper requiremus. Quod, cum 
saepe alias, tum nuper in Tusculano, studiose egi- 
mus. Itaque, expositis tridui disputationibus, quar- 
tus dies hoc libro conckidetur. Ut enim in inferiorem 
ambulationem descendimus (quod feceramus idem 
superioribus diebus), acta res est sic. 

Marciis, Dicat, si quis vult, qua de re disputari 
velit. AiidUor. Non mihi videtur omni animi per- 
turbatione posse sapiens vacare. Marcns. /Egritu- 
dine quidem hesterna disputatione videbatur; nisi 
forte temporis causa assentiebare. Auditor. IMinime 
vero: nam mihi egregie probata est oratio tua. 
Marciis. Non igitur existimas cadere in sapientem 
segritudinem ? Audltor. Prorsus non arbitror. Mar- 
cus. Atqui, si ista perturbare animum sapientis non 
potest, nuUa poterit. Quid enim ? metusne contur- 
bet ? At earum rerum est absentium metus, quarum 
praesentium est aegritudo. Sublata igitur aegritudine, 
sublatus est metus. Restant duae perturbationes, lae- 
titia gestiens, et hbido; quae si non cadent in sa- 
pientem, semper mens erit tranquilla sapientis. Au- 
ditor. Sic prorsus inteUigo. Marcus. Utrum igitur 
mavis ? statimne nos vela facere, an quasi e portu 
egredientcs paululum remigare ? 

V. Auditor. Quidnam est istuc ? non enim intel- 
ligo. Marcus. Quia Chrysippus et Stoici, cum de 
animi perturbationibus disputant, magnam partem 



TUSC. QUvEST. LiB. IV. Cap. C. 221 

n his partiendis et definiendis occupati sunt: illa 
t'i)rum perexigua oratio est, qua medeantur animis, 
nec eos turbulentos esse patiantur. Peripatetici au- 
teni, ad placandos animos, nmlta afterunt : spinas 
partiendi et deliniendi pr^etennittunt. Quaerebam igi- 
tur, utrum panderem vela orationis statim, an eam 
ante paululum dialecticorum remis propellerem. Au' 
ditor. Isto modo vero. Erit enim hoc totum, quod 
quaro, ex utroque perfectius. Marcus. Est id qui- 
dem rectius : sed post requires, si quid fuerit ob- 
scurius. Auditoi'. Faciam equidem. Tu tamen, ut 
soles, dices ista ipsa obscura planius, quam dicuntur 
a Graecis. Marcus. Enitar equidem : sed intento 
opus est animo, ne onrnia dilabantur, si unum ali- 
quod efFugerit. 

Quoniam, quae Graeci TraSrr] vocant, nobis pertur- 
bationes appellari magis placet, quam morbos; in 
his explicandis veterem illam equidem Pythagorae 
primum, deinde Platonis, descriptionem sequar ; qui 
animum in duas partes dividunt; alteram rationis 
participem faciunt, alteram expertem. In participe 
rationis ponunt tranquillitatem, id est, placidam 
quietamque constantiam : in illa altera motus tur- 
bidos tum iras, tum cupiditatis, contrarios inimicos- 
que rationi. Sit igitur hic fons. Utamur tamen, in 
his perturbationibus describendis, Stoicorum defini- 
tionibus et partitionibus ; qui mihi videntur in hac 
quaestione versari acutissime. 

VI. Est igitur Zenonis haec definitio, ut pertur- 
batio sit, quod Tra^of ille dicit, aversa a recta ratione, 
contra naturam, animi commotio. Quidam brevius, 
perturbationem esse appetitum vehementiorem : sed 
vehementiorem eum volunt esse, qui longius disces- 
serit a naturae constantia. Partes autem perturbatio- 
num volunt ex duobus opinatis bonis nasci, et ex 
duobus opinatis malis : ita esse quatuor. Ex bonis 
libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bo- 
norura, libido futurorum : ex malis metum et aegri- 

u 3 



222 TUSC. QU/EST. Lib. IV. Cap. 7. 

tudineni nasci censent; metum, futuris; asgritudi- 
nem, prsesentibus. Quae enim venientia metuuntur, 
eadem afficiunt aegritudine instantia. 

licEtitia autem et libido in bonorum opinione ver- 
santur, cum libido, ad id quod videtur bonum, il- 
lecta et infiammata rapiatur ; laetitia, ut, adepta jara 
aliquid concupitum, efteratur, et gestiat. Natura 
enim omnes ea, qucC bona videntur, sequuntur, fu- 
giuntque contraria. Quamobrem simul objecta species 
cujuspiam est, quod bonum videatur, ad id adipis- 
cendum impellit ipsa natura. Id cum constanter 
prudenterque fit, ejusmodi appetitionem Stoici i3ou- 
Kriai:/ appellant, nos appellamus voluntatem. Eam 
illi putant in solo esse sapiente, quam sic definiunt : 
Voluntas est, quas quid cum ratione desiderat : quae 
autem, rationi adversa, incitata est vehementius, ea 
libido est, vel cupiditas effrenata ; quae in omnibus 
stultis invenitur. 

Itemque, cum ita moyemur, ut in bono simus ali- 
quo, dupliciter id contingit. Nam, cum ratione ani- 
mus movetur placide atque constanter, tum illud 
gaudium dicitur ; cum autem inaniter et efFuse ani- 
mus exsultat, tum illa lastitia gestiens vel nimia dici 
potest ; quam ita definiunt, Sine ratione animi ela- 
tionem. Quoniamque, ut bona natura appetimus, sic 
a malis natura declinamus ; quae declinatio cum ra- 
tione fiet, cautio appelletur; eaque intelligatur in 
solo esse sapiente : qutC autem sine ratione, et cum 
exanimatione humili atque fracta, nominetur metus. 
Est igitur metus rationi adversa cautio. Praesentis 
autem ma]i sapienti afTectio nulla est. Stultis autem 
zegritudo est ea, qua affieiuntur in malis opinatis, 
animosque demittunt, et contrahunt, rationi non ob- 
temperantes. Itaque hasc prima definitio est, ut a;gri- 
tudo sit animi, adversante ratione, contractio. Sic 
quatuor perturbationps sunt, tres constantiae, quo- 
niain asgritudini nuUa constantia opponitur. 

VII. Sed onmes perturbationes judicio censent 



TUSC. QU/EST. LiB. IV. Cap. 8. 223 

fieri et opinione. Itaque eas detiniunt pressius, ut 
intelligatur, non modo quam vitiosa?, sed etiam quam 
in nostra sint potestate. Est igitur aegritudo opinio 
recens mali prjescntis, in quo demitti contrahique 
animo rectum esse videatur : laetitia, opinio recens 
boni pra^sentis, in quo efferri rectum esse videatur : 
metus, opinio impendentis mali, quod intolerabile 
esse Wdeatur : libido, opinio venturi boni, quod sit 
ex usu jam praisens esse atque adesse. Sed quae 
judicia, quasque opiniones perturbationum esse dixi, 
non in eis pcrturbationes solum positas esse dicunt, 
verum iUa etiam, quaj efficiuntur perturbationibus, 
ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris efficiat ; 
metus recessum quemdam animi et fugam ; laetitia 
profusam hilaritatem ; libido efFrenatam appeten- 
tiam. Opinationem autem, quam in omnes defini- 
tiones superiores inciusimus, volunt esse imbecillam 
assensionem. 

Sed singulis perturbationibus partes ejusdem ge- 
neris plures subjiciuntur : ut tegritudini, invidentia 
(utendum est enim, doccndi causa, verbo minus usi- 
tato ; quoniam invidia non in eo, qui invidet, sohim 
dicitur, sed etiam in eo cui invidetur), asmulatio, 
obtrectatio, misericordia, angor, luctus, moeror, 
aemmna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, af- 
flictatio, desperatio, et si quae sunt de genere eodem. 
Sub metum autem subjecta sunt pigritia, pudor, ter- 
ror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido. 
Voluptati malevolentia [laetans malo alieno], delec- 
tatio, jactatio, et similia. Libidini ira, excandescen- 
tia, odium, inimicitia, discordia, mdigentia, deside- 
rium, et caetera ejusmodi. Haec autem definiunt hoc 
modo. 

VIII. Invddentiam esse dicunt aegritudinem sus- 
ceptam propter alterius res secundas, quae nihil no- 
ceant invidenti : nam si quis doleat ejus rebus se- 
cundis, a quo ipse laedatur, non recte dicitur invi- 
dere ; ut si Hectori Agamemnon. Qui autem, cui 



224 TUSC. QUiEST. Lib. IV. Cap. 9. 

alterius commoda nihil noceant, tamen eum doleat 
his frui, is invidet profecto. j(Emulatio autem du- 
pliciter illa quidem dicitur, ut et in laude et in vitio 
nomen hoc sit : nam et imitatio virtutis, aemulatio 
dicitur (sed ea nihil hoc loco utimur ; est enim lau- 
dis) ; et est aemulatio aBgritudo, si eo, quod concu- 
pierit, alius potiatur, ipse careat. 

Obtrectatio autem est ea, qviam intelligi zeloty- 
piam volo, aegritudo ex eo quod alter quoque potia- 
tur eo, quod ipse concupiverit. Misericordia est aegri- 
tudo ex miseria alterius, injuria laborantis : nemo 
enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia 
commovetur. Angor, aegritudo premens. Luctus, 
aegritudo ex ejus, qui carus fuerit, interitu acerbo. 
Moeror, aegritudo flebilis. jErumna, aegritudo labo- 
riosa. Dolor, gegritudo crucians. Lamentatio, aegri- 
tudo cum ejulatu. Sollicitudo, aegritudo cum cogita- 
tione. Molestia, aegritudo permanens. Afflictatio, 
aegritudo cum vexatione corporis. Desperatio, aegri- 
tudo sine uUa rerum exspectatione meliorum. Quae 
autem subjecta sunt sub metu, ea sic definiunt : Pi- 
gritiam, metum consequentis laboris: Pudorem et 
terrorem, metum concutientem, ex quo fit, ut pudo- 
rem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium cre- 
pitus consequatur : Timorem, metum mali appro- 
pinquantis : Pavorem, metum mentem loco moven- 
tem (ex quo illud Ennii, 

" Tum pavor sapientiam omnem mihi ex animo 
expectorat " ) : 

Exanimationem, metum subsequentem, et quasi co- 
mitem pavoris: Conturbationem, metum excutien- 
tem cogitata : Formidinem, metum permanentem. 

IX. Voluptatis autem partes hoc modo descri- 
bunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius 
sine emolumento suo : Delectatio, voluptas suavitate 
auditus animum deleniens: et, qualis est haec au- 
rium, tales sunt oculorum, et tactionum, et odora- 



TUSC. QUiEST. LiB. IV. Cap. 10. 225 

tioRum, et sajwrum ; qufe sunt omnes unius generis, 
atl perfundendum animum tamquam illiquefactae 
*i»iuptates. Jactatio est voluptas gestiens, et se ef- 
ferens insolentius. Quae autem libidini subjecta sunt, 
ea sic definiuntur, ut Ira sit libido poeniendi ejus, 
qui vidcatuv laesisse injuria : Excandescentia autem 
sit ira nascens, et modo exsistens, qujE ^v/uwaig Graece 
dicitur: Odium, ira inveterata: Inimicitia, ira ul- 
ciscendi tempus observans : Discordia, ira acerbior, 
intinio odio et corde concepta : Indigentia, libido 
inexplebilis : Desiderium, libido ejus, qui nondum 
adsit, \-idendi. Distinguunt iUud etiam, ut sit libido 
eannn rerum, quae dicuntur de quodam aut quibus- 
dani ; quae not.Tr,yopr,fjioiTx dialectici appeUant ; ut ha- 
bere divitias, ca}>ere honores. Indigentia, rerum ip- 
sarum est, ut honorum, ut pecuniae. 

Omnium autem perturbationum. fontem esse di- 
cunt Inteniperantiam ; quae est a tota mente et a 
recta ratione defectio, sic aversa a pra^scriptione ra- 
tionis, ut niiUo modo appetitiones animi nec regi nec 
contineri queant. Quemadm^odum igitur temperantia 
sedat appetitiones, et efficit ut eas rectas rationi pa- 
reant ; conservatque considerata judicia mentis ; sic, 
huic inimica, intemperantia omnem animi statum 
inflammat, conturbat, incitat. Itaque et asgritudines, 
et metus, et reliquse perturbationes omnes, gignuntur 
ex ea. 

X. Quemadmcdum., cum sanguis corruptus est, 
aut pituita redundat, aut biUs, in corpore morbi 
ajgrotationesque nascuntur ; sic pravarum opinionum 
conturbatio, et ipsarum inter se repugnantia, sanitate 
spoHat animum, morbisque perturbat. Ex perturba- 
tionibus autem primum morbi conficiuntur, quae vo- 
cant iUi vocrr/uara, eaque, quas sunt eis morbis con- 
traria, quaj habent ad res certas vitiosam ofFensio- 
nem atque fastidium : deinde SBgrotationes, quae ap- 
peUanturaStoicis «jjpwo-T^j/zara^hisque item oppositae 
contrarias ofFensiones. Hoc loco nimium operae con- 



226 TUSC. QU^ST. Lib. IV* Cap. 11. 

sumitur a Stoicis, maxime a Chrysippo, dum morbis 
corporum comparatur morborum animi similitudo. 
Qua oratione praetermissa minime necessaria, ea, 
quae rem continent, pertractemus. Intelligatur igi- 
tur, perturbationem, jactantibus se opinionibus in- 
constanter et turbide, in motu esse semper: cum 
autem hic fervor concitatioque animi inveteraverit, 
et tamquam in venis medullisque insederit, tum ex- 
sistit et morbus, et aegrotatio, et ofFensiones ese, quas 
sunt eis morbis aegrotationibusque contrarias. 

XI. Haec, quae dico, cogitatione inter se difFerunt, 
re quidem copulata sunt ; eaque oriuntur ex libidine 
et laetitia. Nam, cum est concupita pecunia, nec ad- 
hibita continuo ratio, quasi qusedam Socratica medi- 
cina, quse sanaret eam cupiditatem ; permanat in ve- 
nas, et inhaeret in visceribus illud malum ; exsistit- 
que morbus, et aegrotatio, quae avelli inveterata non 
possit : eique morbo nomen est Avaritia. Similiter- 
que caeteri morbi ; ut glori^ cupiditas, ut muHerosi- 
tas (ut ita appellem eam, quae Graece (piKoyvvsta. di- 
citur), caeterique similiter morbi aegrotationesque nas- 
cuntur. Quae autem sunt his contraria, ea nasci 
putantur a metu ; ut odium mulierum, quale in 
Mia-oyvvM Attilii est ; ut in hominum universum ge- 
nus, quod accepimus de Timone, qui Mia-oivSpuiTros 
appellatur ; ut inhospitalitas est. Quae omnes aegro- 
tationes animi ex quodam metu nascuntur earum re- 
rum, quas fugiunt et oderunt. 

Deliniunt autem animi aegrotationem, Opinatio- 
nem vehementem de re non expetenda, tamquam 
valde expetenda, inhaerentem et penitus insitam. 
Quod autem nascitur ex offensione, ita definiunt, 
Opinionem vehementem de re non fugienda, inhas- 
rentem, et penitus insitam, tamquam fugienda. HaBC 
autem opinatio est judicare se scire, quod nesciat. 

iEgrotationi autem talia quaedam subjecta sunt, 
avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia, ligurritio, 
vinolentia, cupedia, et si qua similia. Est autem 



TUSC. QU.EST. LiB. IV. Cap. 13. 227 

avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi valde 
expetenda, inha^rens, et penitus insita. Similisque 
est ejusdem generis definitio reliquarum. OfFensio- 
num autem definitiones sunt ejusmodi, ut inhospita- 
litas sit opinio vehemens, valde fugiendum esse hos- 
pitem, eaque inhaerens, et penitus insita. Similiter- 
que definitur et mulierum odium, ut Hippolyti ; et, 
ut Timonis, generis humani. 

XII. Atque, ut ad valetudinis similitudinem ve- 
niamus, eaque collatione utamur aliquando, sed par- 
cius quam solent Stoici : ut sunt ahi ad alios mor- 
bos procliviores (itaque dicimus gravedinosos quos- 
dam, quosdam torminosos, non quia jam sint, sed 
qiua ssepe sint) ; sic alii ad metum, alii ad aliam 
perturbationem. Ex quo in aliis anxietas, unde 
anxii ; in aliis iracimdia dicitur, quae ab ira difFert : 
estque aliud iracundum esse, aliud iratum ; ut dif- 
fert anxietas ab angore : neque enim omnes anxii, 
qui anguntur aliquando ; nec, qui anxii, semper an- 
guntur : ut inter ebrietatem et ebriositatem interest ; 
aliudque est amatorem esse, aliud amantem. Atque 
haec aliorum ad alios morbos proclivitas late patet : 
nam pertinet ad omnes perturbationes. In multis 
etiam vitiis apparet : sed nomen res non habet. Er- 
go et invidi, et malevoli, et lividi, et timidi, et mise- 
ricordes, quia proclives ad eas perturbationes, non 
quia semper, feruntur. Haec igitur proclivitas ad 
suum quodque genus, a similitudine corporis, aegro- 
tatio dlcatur, dum ea intelligatur ad aegrotandum 
prochvitas. Sed haec in bonis rebus, quod alii ad alia 
bona sunt aptiores, facilitas nominetur, in malis pro- 
clivitas, ut significet lapsionem : in neutris habeat 
su.perius nomen. 

XIII. Quo modo autem in corpore est morbus,, 
et aegrotatio, et vitium ; sic in animo. Morbum ap- 
pellant totius corporis comiptionem. ^grotationem 
morbum cum imbecillitate : vitium, cum partes cor- 
poris inter se dissident : ex quo pravitas membrorum, 



228 TUSC. QU/EST. Lib. IV. Cap. 13 

distortio, deformitas. Itaque illa duo, morbus et 
agrotatio, ex todus valetudinis [corporis] conquassa- 
tione et perturbatione gignuntur : vitium autem, in- 
tegra valetudine, ipsum ex se cernitur. Sed, in ani- 
mo, tantummodo cogitatione possumus morbum ab 
aegrotatione sejungere. Vitiositas autem est habitus 
aut affectio in tota vita inconstans, et a se ipsa dis- 
senticns. Ita fit, ut, in altera, corruptione opinionum 
morbus efficiatur et aegrotatio ; in altera, inconstan- 
tia et repugnantia. Non enim omne vitium partes 
habet dissentientes ; ut eorum, qui non longe a sa- 
pientia absunt, afFectio est illa quidem discrepans sibi 
ipsa, dum est insipiens, sed non distorta, nec prava. 
Morbi autem et ^egrotationes partes sunt vitiositatis : 
sed, perturbationes sintne ejusdem partes, quaestio 
est. "^'^itia enim afFectiones sunt manentes : perturba- 
tiones autem, moventes, ut non possint afFectionum 
manentium partes esse. 

Atque ut, in malis, attingit animi naturam corpo- 
ris similitudo, sic in bonis : sunt enim in corpote 
praecipua, pulchritudo, vires, valetudo, firmitas, ve- 
locitas : sunt item in animo. Ut enim corporis tem- 
peratio, cum ea congruunt inter se, e quibus consta- 
mus, sanitas; sic animi dicitur, cum ejus judicia 
opinionesque concordant. Eaque animi est virtus ; 
quarn alii ipsam temperantiam dicunt esse, alii ob- 
temperantem temperantiae pracceptis, et eam subse- 
quentem, nec habentem ullam speciem suam : sed, 
sive hoc, sive illud sit, in solo esse sapiente. Est au- 
tem quaidam animi sanitas, quae in insipientem etiam 
cadat, cum curatione medicorum conturbatio mentis 
aufertur. Et, ut corporis est qusedam apta figura 
membrorum, cum coloris quadam suavitate ; eaque 
dicitur pulchritudo ; sic, in animo, opinionum judi- 
ciorumque aequabilitas' et constantia, cum firmitate 
quadam et stabilitate virtutem subsequens, aut vir- 
tutis vim ipsam continens, pulchritudo vocatur. 
Itemque, viribus corporis et nervis et efficacitati 



TUSC. QUiEST. LiB. IV. Cap. 15. 229 

similes, similibus verbis, animi vires nominantur. 
Velocitas autem corporis celeritas appellatur ; qua? 
•eadem ingenii etiam laus habetur, propter animi 
multarum rerum brevi tempore percursionem. 

XIV. IUud animorum corporumque dissimile, 
quod animi valentes morbo tentari non possunt; 
corpora possunt. Sed corporum ofFensiones sine cul- 
pa accidere possunt, animorum non item : quorum 
omnes morbi et perturbationes ex adspernatione ra- 
tionis eveniunt. Itaque in liominibus solum exsis- 
tunt: nam bestia? simile quiddam faciunt, sed in 
perturbationes non incidunt. Inter acutos autem et 
inter hebetes interest, quod ingeniosi, ut aes Corin- 
thium in aeruginem, sic illi in morbum et incidunt 
tardius, et recreantur ocyus ; hebetes non item. Nec 
vero in omnem morbum ac perturbationem animus 
ingeniosi cadit : non enim [multa] efferata, et im- 
mania : quaedam autem humanitatis quoque habent 
primam speciem, ut misericordia, aegritudo, metus. 
iEgrotationes autem morbique animorum difficilius 
evelli posse putantur, quam summa iUa vitia, quae 
virtutibus sunt contraria. JMorbis enim manentibus, 
"vitia sublata esse non possunt, quia non tam celeriter 
sanantur, quam iUa tolluntur. 

Habes ea, quae de perturbationibus enucleate dis- 
putant Stcici, quae Logica appellant, quia disserun- 
tur subtilius. Ex quibus quoniam, tamquam e [scru- 
pulosis] cautibus, enavigavit oratio, reliquas disputa- 
tionis cursum teneamus ; mcdo satis illa dilucide 
dixerimus, pro rerum obscuritate. Auditor. Prorsus 
satis : sed, si qua diligentius erunt cognoscenda, 
quaeremus aUas : nunc vela, quae modo dicebas, ex- 
spectamus, et cursum. 

XV. Marcus. Quando et aliis locis de virtute 
diximus, et saepe dicendum erit (pleraeque enim quae- 
stiones, quae ad vitam moresque pertinent, a virtutis 
font e ducuntur) quando igitur virtus est afFectio ani- 
mi constans conveniensque, laudabUes efficiens eos 

iP?liIOil.) VOL. ITI. X 



230 TUSC. QU^ST. Lib. IV. Cap. 16. 

in quibus est, et ipsa per se, sua sponte, separata 
etiam utilitate, IpudabUis ; ex ea proliciscuntur ho- 
nestas voluntates, sententitc, actiones, omnisque recta 
ratio ; quamquam ipsa virtus brevissime recta ratio 
dici potest. Hujus igitur virtutis contraria est vitiosi- 
tas (sic enim malo, quam malitiam, appellare eam, 
quam Gra^ci xax/ai/ appellant ; nam malitia certi cu- 
jusdam vitii nomen est ; vitiositas, omnium), ex qujL 
concitantur perturbationes, quae sunt (ut paulo ante 
diximus) turbidi animorum concitatique motus, aversi 
a ratione, et inimicissimi mentis vita^que tranquillae. 
Important enim aegritudines anxias atque acerbas ; 
animosque affligunt et debilitant metu. lidem inflam- 
mant appetitione nimia, quam tum cupiditatem, 
tum libidinem dicimus, impotentiam quamdam ani- 
mi, a temperantia et moderatione plurimum dissiden- 
tem. Quae si quando adepta est id quod ei fuerat 
concupitum, tum fert alacritatem, ut nihil [ipsi] 
constet, quod agat ; ut ille, qui voluptatem animi 
nimiam summum esse errorem arbitratur. Eorum 
igitur malorum in una virtute posita sanatio est. 

XVI. Quid autem est non miserius solum, sed 
foedius etiam et deformius, quam aegritudine quis 
afflictus, debilitatus, jacens ? Cui miseriae proximus 
est is, qui appropinquans aliquod malum metuit, 
exanimatusque pendet animi. Quam vim mali signi- 
ficantes, poetag impendere apud inferos saxum Tan- 
talo faciunt, 

" Ob scelera, animique impotentiam, et superbi- 
loquentiam." 

Ea communis poena stultitiae est : omnibus enim, 
quorum mens abhorret a ratione, semper aliquis talis 
terror impendet. 

Atque ut has tabificge mentis perturbationes sunt 
(aegritudinem dico et metum), sic hilariores illae, cu- 
piditas, avide semper aliquid expetens, et inanis ala- 
critas, id est, lajtitia gestiens, non multum dilFerunt 



TUSC. QU^ST. LiB. IV. Cap. 17- 231 

nb amentia. Ex quo intelligitur, qualis ille sit, quem 
tum moderatum, alias modestum, temperantem, alias 
constantem continentemque, dicimus. Nonnunquam 
ha^c eadem vocabula ad frugalitatis nomen, tamquam 
ad caput, referre volunms. Quod nisi eo nomine vir- 
tutes continerentur, nunquam ita pervulgatum illud 
esset, ut jam proverbii locum obtineret, " hominem 
frugi omnia recte facere." Quod idem cum Stoici de 
sapiente dicunt, nmiis admirabiliter nimisque magni- 
lice dicere videntur. 

XVII. Ergo is, quisquis est, qui moderatione et 
constantia quietus animo est, sibique ipse placatus, 
ut nec tabescat molestiis, nec frangatur timore, nec 
sitienter quid expetens ardeat desiderio, nec alacritate 
futili gestiens deliquescat, is est sapiens, quem quae- 
rimus ; is est beatus : cui niliil humanarum rerum 
aut intolerabile ad demittendum animum, aut nimis 
latiibile ad efferendum, videri potest. Quid enim 
vidtatur ei magnum in rebus humanis, cui arternitas 
omnis, totiusque mundi nota sit magnitudo ? Nam 
quid, aut in studiis humanis, aut in tam exigua bre- 
vitate vitie, magnum sapienti videri potest, qui sem- 
per animo sic excubat, ut ei nihil improvisum acci- 
dere possit, nihil inopinatum, nihil omnino novum ? 
Atque idem ita acrem in omnes partes aciem inten- 
dit, ut semper videat sedem sibi ac locum sine mo- 
lestia atque angore vivendi, ut quemcumque casum 
fortuna invexerit, hunc apte et quiete ferat. Quod 
qui faciet, non aegritudine solum vacabit, sed etiam 
perturbationibus reliquis omnibus. His autem va- 
cuus animus perfecte atque absolute beatos efficit : 
idemque concitatus, et abstractus ab integra certa- 
que ratione, non constantiam solum amittit, verum 
etiam sanitatem. 

Quocirca mollis et enervata putanda est Peripate- 
ticomm ratio et oratio, qui perturbari animos necesse 
esse dicunt, sed adhibent modum quemdam, quem 
ultra progredi non oporteat Modum tu adhibes vi- 



232 TUSC. QU^ST. Lib. IV. Cap. 18. 

tio ? an vitiuni nullum est, non parere rationi ? an 
ratio parum pra^cipit, nec bonum illud esse, quod 
aut cupias ardenter, aut adeptus efferas te insolenter ? 
nec porro malum, quo aut oppressus jaceas, aut, ne 
opprimare, mente vix constes ? eaque omnia aut ni- 
mis tristia, aut nimis Iseta, errore lieri ? Qui si error 
stultis extenuetur die, ut, cum res eadem maneat, 
aliter ferant inveterata, aliter recentia ; sapientes ne 
attingat quidem omnino. Etenim quis erit tandem 
modus iste ? Quasramus enim modum aBgritudinis, 
in quo operae plurimum ponitur. Mgre tulisse P. 
Rutilium fratris repuisam consulatus, scriptum apud 
Fannium est. Sed tamen transisse videtur modum, 
quippe qui ob eam causam a vita recesserit. Mode- 
ratius igitur ferre debuit. Quid si, cum id ferret mo- 
dice, mors liberorum accessisset ? Nata esset aegritu- 
do nova, sed ea modica : magna tamen facta esset 
accessio. Quid si deinde dolores graves corporis, si 
bonorum amissio, si cascitas, si exsilium, si pro sin- 
guKs malis .^egritudines acciderent ? Summa ea fie- 
ret, quaj non sustineretur. 

XVIII. Qui modum igitur vitio quaerit, similiter 
facit, ut si posse putet eum, qui se e Leucata praeci- 
pitaverit, sustinere se, cum velit. Ut enim id non 
potest ; sic animus perturbatus et incitatus nec cohi- 
bere se potest, nec, quo loco vult, insistere omnino : 
quasque crescentia perniciosa sunt, eadem sunt vitiosa 
nascentia. ^Egritudo autem, caeteraeque perturba- 
tiones, amplificatae, certe pestiferae sunt. Igitur, 
etiam susceptae, continuo in magna pestis parte ver- 
santur. Etenim ipsae se impellunt, ubi semel a ra- 
tione discessum est : ipsaque sibi imbecillitas indul- 
get ; in altumque provehitur imprudens, nec reperit 
locum consistendi. Quamobrem nihil interest, utrum 
moderatas perturbationes approbent, an moderatam 
injustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intem- 
perantiam. Qui enim vitiis modum apponit, is par- 
tem suscipit vitiorum : quod cum ipsum per se odio» 



TUSC. QU^ST. LiB. IV. Cap. 19. 233 

sum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico ; in- 
citataque semel, proclive labuntur, sustinerique nullo 
modo possunt. 

XIX. Quid,? quod iidem Peripatetici perturba- 
tiones istas, quas nos exstirpandas putamus, non 
modo naturales esse dicunt, sed etiam utiliter a na- 
tura datas ? quorum est talis oratio. Primum multis 
verbis iracundiam laudant : cotem fortitudinis esse 
dicunt ; multoque, et in hostem et in improbum 
civem, vehementiores iratorum impetus esse : leves 
autem ratiunculas eorum qui ita cogitarent ; " Proe- 
lium rectum est hoc lieri : convenit dimicare pro 
legibus, pro libertate, pro patria." Ha6C nullam ha- 
bent ^4m, nisi ira excanduit fortitudo. Nec vero de 
bellatoribus solum disputant : imperia severiora nul- 
la esse putant sine aliqua acerbitate iracundiae : ora- 
torem denique non modo accusantem, sed ne defen- 
dentem quidem probant sine aculeis iracundiae ; quae 
etiam si non adsit, tamen verbis atque motu sunu- 
landam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris incen- 
dat actio. Virum denique videri negant, qui irasci 
nesciat : eamque, quam lenitatem nos dicimus, vitioso 
lentitudinis nomine appellant. 

Nec vero solum hanc libidinem laudant (est enim 
ira, ut modo definivi, ulciscendi libido), sed ipsum 
illud genus vel libidinis vel cupiditatis ad summam 
utilitatem esse dicunt a natura datum : nihil enim 
queraquam, nisi quod libeat, praeclare facere posse. 
Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod 
somnum capere non posset : quaerentibusque respon- 
debat, iVliltiadis tropaeis se e somno suscitari. Cui 
non sunt auditae Deniosthenis vigilite ? qui dolere se 
aiebat, si quando opificum antelucana victus esset 
industria. Philosophiae denique ipsius principes nun- 
quam in suis studus tantos progressus sine flagranti 
cupiditate facere potuissent. Ultimas terras lustrasse 
Pythagoram, Democritum, Platonem, accepimus. 
Ubi enim quid esset, quod disci posset, eo veniendum 

x3 



234 TUSC. QUtEST. Lib. IV. Cap. 21. 

judicaverunt. Num putamus haec fieri sine sumnio 
cupiditatis ardore potuisse ? 

XX. Ipsani cEgritudinem, quam nos, nit tetram 
et immanem belluam, fugiendam esse diximus, non 
sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut 
homines castigationibus, reprehensionibus, ignomi- 
niis, affici se in deUcto dolerent. Impunitas enim 
peccitorum data videtur eis qui efc ignominiam et in- 
famiam ferunt sine dolore. IMorderi est melius con- 
scientia : ex quo est illud e vita ductum ab Afranio ; 
nam, cum dissolutus filius, 

" Heu me miserum !" 

tum severus pater, 

" Dummodo doleat aliquid, doleat quod lubet." 

Reliquas quoque partes aegritudinis utiles esse di- 
cunt, misericordiam ad opem ferendam, et calamita- 
tes hominum indignorum sublevandas : ipsum illud 
semulari, obtrectare, non esse inutile, cum aut se non 
idem videat consecutum, quod alium, aut alium 
idem, quod se : metum vero si quis sustuHsset, om- 
nem vitae diligentiam sublatam fore, quae summa 
csset in eis, qui leges, qui magistratus, qui pauperta- 
tem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem ti- 
merent. Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse 
fateantur, evelh penitus dicant nec posse, nec opus 
esse ; ut in omnibus fere rebus mediocritatem esse 
optimam existiment. Quae cum exponunt, nihibie 
tibi videntur, an aliquid, dicere? Auditor. Mihi 
vero dicere aliquid ; itaque exspecto, quid ad ista. 

XXI. Marcus. Reperiam fortasse : sed illud ante. 
Videsne, quanta fuerit apud Academicos verecundia ? 
Plane enim dicunt, quod ad rem pertineat. Peripa- 
teticis respondetur a Stoicis. Digladientur illi, per 
me hcet ; cui nihil est necesse, nisi ubi sit illud 
quod verisimillimum videatur, anquirere. Quid est 
igitur, quod occurrat in hac quaestione, quo possit 



TUSC. QUiEST. LiB. IV. Cap. 22. 235 

attingi aliquid verisimile, qiio longius mens humana 
progredi non potest ? Definitio perturbationis, qua 
recte Zenonem usum puto. Ita enim definit, ut per- 
turbatio sit adversa rationi, contra naturam, animi 
commotio : vel, brevius, ut perturbatio sit appetitus 
vehementior ; vehementior autem intelligatur is, qui 
procul absit a natur» constantia. 

Quid ad has definitiones possim dicere ? Atqui 
ha?c pleraque sunt prudenter acuteque disserentium : 
•illa quidem ex rhetorum pompa, " ardores animo- 
rum, cotesque virtutum." An vero vir fortis, nisi 
stomachari cocperit, non potest fortis esse ? Gladia- 
torium id quidem ; quamquam in eis ipsis videmus 
saBpe constantiam. CoUoquuntur, congrediuntur, que- 
runtur, aliquid postulant, ut magis placati quam 
irati esse \ddeantur. Sed in illo genere sit sane Paci- 
dianus aliquis hoc animo, ut narrat Lucilius, 

*' Occidam iUum equidem, et vincam, si id quas- 

ritis, inquit. 
Verum iUud credo fore, in os prius accipiam ipse, 
Quam gladium in stomacho, sura, ac puhnonibu' 

sisto. 
Odi hominem : iratus pugno : nec longiu' quid- 

quam 
NobLs, quam dextrse gladium dum accommodet 

alter : 
Usque adeo, studio atque odio illius, eflferor ira.'* 

XXII. At, sine hac gladiatoria iracundia, vide- 
mus progredientem apud Homerum Ajacem multa 
cum hilaritate, cum depugnaturus esset cum Hec- 
tore : cujus, ut arma sumsit, ingressio laetitiam at- 
tuht sociis, terrorem autem hostibus ; ut ipsum Hec- 
lorem, (quemadmodum est apud Homerum) toto 
pectore trementem, provocasse ad pugnam poeniteret. 
Atque hi, collocuti inter se, priusquam manum con- 
sererent, leniter et quiete, nihil ne in ipsa quidem 
pugna iracunde rabioseve fecerunt. Ego ne Torqua- 



236 TUSC. QUJEST, Lin. IV. Cap. 23. 

tum quidem illum, qui hoc cognomen invenit, ira- 
tum existimo Gallo torquem detraxisse ; nec Mar- 
cellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia 
fuerit iratus. De Africano quidem, quia notior est 
nobis propter recentem memoriam, vel jurare pos- 
sjim, non illum iracundia tum inflammatum fuisse, 
cum in acie M. Halienum Pelignum scuto protexit, 
gladiumque hosti in pectus infixit : de L. Bruto for- 
tasse dubitarim, an, propter infinitum odium ty- 
ranni, efFrenatius in Aruntem invaserit : video enim 
utrumque comminus ictu cecidisse contrario. Quid 
igitur huc adhibetis iram ? An fortitudo, nisi insa- 
nire coeperit, impetus suos non habet ? Quid ? Her- 
culem, quem in coelum ista ipsa, quam vos iracun- 
diam esse vultis, sustulit fortitudo, iratumne censes 
conflixisse cum Erymanthio apro, aut leone Ne- 
meeo ? An etiam Theseus Marathonii tauri cornua 
comprehendit iratus ? Vide, ne fortitudo minime sit 
rabiosa, sitque iracundia tota levitatis : neque enim 
est illa fortitudo, quae rationis est expers. 

XXIII. Contemnendae res sunt humanae : negli- 
genda mors est : patibiles et dolores et labores pu- 
tandi. Haec cum constituta sunt judicio atque sen- 
tentia, tum est robusta illa et stabilis fortitudo ; nisi 
forte, quae vehementer, acriter, animose fiunt, ira- 
cunde fieri suspicamur. Mihi, ne Scipio quidem ille, 
pontifex maximus, qui hoc Stoicorum verum esse 
declaravit, " nunquam privatum esse sapientem," 
iratus videtur fuisse Ti. Graccho tum, cum consulem 
languentem reHquit, atque ipse privatus, ut si con- 
sul esset, qui rempubhcam salvam esse vellet, se se- 
qui jussit. Nescio, ecquid ipsi nos fortiter in repu- 
blica fecerimus : si quid fecimus, certe irati non fe- 
cimus. 

An est quidquam similius insaniae, quam ira ? 
quam bene Ennius initium dixit insaniae. Color, 
vox, oculi, spiritus, impotentia dictorum atque fac- 
torum, quam partem habent sanitatis ? Quid AchiUe 



TUSC. QU^ST. LiB. IV. Cap. 24. 237 

Homerico fcrdius? quid Agamemnone, in jurgio? 
nam Ajacem quidem ira ad furorem mortemque per- 
duxit. Non igitur desiderat fortitudo advocatam ira- 
cundiam. Satis est instructa, armata, parata, per 
sese. Nam isto modo quidem licet dicere, utilem vi- 
nolentiam ad fortitudinem, utilcm etiam dementiam, 
quod et insani et ebrii multa faciunt sa;pe vehemen- 
tius. Semper Ajax fortis : fortissimus tamen in fu- 
rore: 

" Nam facinus fecit maximum, cum, Danais in- 

clinantibus, 
Summam rem perfecit manus, proelium restituit 

insaniens." 

XX n^. Dicamus igitur utilem insaniam ? Tracta 
definitionem fortitudinis : intelliges, eam stomacho 
non egere. Fortitudo est igitur afFectio animi, legi 
summae in perpetiendis rebus obtemperans ; vel con- 
servatio stabilis judicii in eis rebus, quae formidolosae 
videntur, subeundis, et repellendis ; vel scientia re.^ 
rum formidolosarum, contrariarumque, perferenda- 
rum aut omnino negligendarum, conservans earum 
rerum stabile judicium : vel, brevius, ut Chrysippus : 
(nam superiores definitiones erant Sphasri, hominis 
in primis bene definientis, ut putant Stoici: sunt 
enim omnino omnes fere similes ; sed declarant com- 
munes notiones, alia magis alia.) Quo modo igitur 
Chrysippus? '-'• Fortitudo est," inquit, " scientia 
perferendarum rerum, vel afiectio animi, in patiendo 
ac perferendo, summae legi parens sine timore." 
Quamvis licet insectemur istos, ut Carneades solebat, 
metuo, ne soli phdosophi sint. Quag enim istarum 
definitionum non aperit notionem nostram, quam ha- 
bemus omnes de fortitudine, tectam atque involu- 
tam ? qua aperta, quis est, qui aut bellatori, aut 
mperatori, aut oratori, quaerat aliquid, neque eoa 
existimet sine rabie quidquam fortiter facere posse ? 

Quid? Stoici, qui omnes insipientes insanos esse 



238 TUSC. QUiEST. Lib. IV. Cap. 25. 

dicunt, nonne ista coUigunt ? Remove perturba- 
tiones, maxiineque iracundiam: jam videbuntur 
monstra dicere. Nunc autem ita disserunt, sic se di- 
cere, omnes stultos insanire, ut male olere omne c«- 
num. At non semper. Commove : senties. Sic ira- 
cundus non semper iratus est. Lacesse : jam videbis 
furentem. Quid ? ista bellatrix iracundia, cum do- 
mum rediit, qualis est cum uxore ? cum liberis ? 
cum familia ? an tum quoque est uiilis ? Est igitur 
aliquid, quod perturbata mens melius possit facere, 
quam constans ? an quisquam potest sine perturba- 
tione mentis irasci ? Bene igitur nostri, cum omnia 
essent in [moribus] vitia, quod nuUum erat iracundia 
foedius, iracundos solos [mofosos] nominaverunt. 

XXV. Oratorem vero irasci minime decet : simu- 
lare ndn dedecet. An tibi irasci tum videmur, cum 
quid in causis acrius et vehementius dicimus ? Quid ? 
cum, jam rebus transactis et praeteritis, orationes 
scribimus, num irati scribimus ? 

" Ecquis hoc animadvertit ? Vincite" 

num aut egisse unquam iratum ^sopum, aut scrip- 
sisse existimamus iratum Accium ? Aguntur ista 
praeclare, et ab oratore quidem melius, si modo est 
orator, quam ab ullo histrione : sed aguntur leniter, 
et mente tranquilla. Libidinem vero laudare, cujus 
est libidinis? Themistoclem mihi et Demosthenem 
profertis : additis Pythagoram, Democritum, Pla- 
tonem. Quid ? vos studia Hbidinem vocatis ? quae vel 
optimarum rerum, ut ea sunt qu<fi profertis, sedata 
tamen et tranquilla esse debent. Jam aegritudinem 
laudare, unam rem maxime detestabilem, quorum 
est tandem philosophorum ? At commode dixit 
Afranius, 

" Dummodo doleat aliquid, doleat quod lubet." 

Dixit enim de. adolescente perdito ac dissoluto : nos 
autem de conttanti viro ac sapienti quaerimus. Et 



TUSC. QUiEST. LiB. IV. Cap. 20. 239 

quidem ipsam illam iram centurio habeat, aut signi- 
fer, vel caeteri, de quibus dici non necesse est, ne 
rhetorum aperiamus mysteria. Utile est enim uti 
motu animi, qui uti ratione non potest : nos autem 
(ut testificor saepe) de sapiente qua^rimus. 

XXVI. At etiam a^mulari utile est, obtrectare, 
misereri. Cur miscreare potius, quam feras opem, si 
id facere possis ? An, sine misericordia, liberales esse 
non possumus ? Non enim suscipere ipsi cPgritudines 
propter alios debemus; sed alios, si possumus, le- 
vare aE^tudine. Obtrectare vero alteri, aut, illa 
vitiosa aemulatione quac rivalitati similis est, aemulari, 
quid habet utilitatis ? cum sit cemulantis, angi alieno 
bono, quod ipse non habcat ; obtrectantis autem, 
angi alieno bono, quod id etiam alius habeat. Qui 
id approbari possit, te scgritudinem suscipere pro ex- 
perientia, si quid habere veHs ? nam solum habere 
velle, summa dementia est. 

Mediocritates autem malorum quis laudare recte 
possit ? quis enim potest, in quo libido cupiditasve 
sit, non libidinosus et cupidus esse ? in quo ira, non 
iracundus ? in quo angor, non anxius ? in quo ti- 
mor, non timidus ? liibidinosum igitur, et cupidum, 
et iracundum, et anxium, et timidum, censemus esse 
sapientem ? de cujus excellentia multa quidem dici 
quamvis fuse lateque possint; sed brevissime illo 
modo, Sapientiam esse rerum divinarum et huma- 
narum scientiam, cognitionemque, quae cujusque rei 
causa sit : ex quo efficitur, ut divina imitetur, hu- 
mana omnia inferiora virtute ducat. In hanc tu igi- 
tur, tamquam in mare, quod est ventis subjectum, 
perturbationem cadere tibi dixisti videri ? Quid est, 
quod tantam gravitatem constantiamque perturbet ? 
an improvisum aliquid, aut repentinum ? quid potest 
accidere tale ei, cui nihil subitum est, quod homini 
evenire possit? Nam, quod aiunt, nimia resecari 
oportere, naturalia relinqui ; quid tandem potest esse 
naturale, quod idem nimium csse possit ? Sunt enim 



240 TUSC. QUiEST. Lib. IV. Cap. 28. 

omnia ista ex errorum orta radicibus : quae evellenda 
et extrahenda penitus, non circumcidenda nec am- 
putanda, sunt. 

XXVII. Sed, quoniam suspicor, te non tam cle 
sapiente quam de te ipso quasrere (iUum enim putas 
omni perturbatione esse liberum, te vis) ; videamus, 
quanta sint, quas a phUosophia remedia morbis ani- 
morum adhibeantur. Est enim quaedam medicina 
certe ; nec tam fuit hominum generi infensa atque 
inimica natura, ut corporibus tot res salutares, ani- 
mis nuUam, invenerit. De quibus hoc etiam est 
merita meUus, quod corporum adjumenta adhibentur 
extrinsecus, animorum salus inclusa in his ipsis est. 
Sed quo major est in eis praestantia et divinior, eo 
majore indigent diUgentia. Itaque bene adhibita ra- 
tio ceriiit, quid optimum sit ; neglecta, multis im- 
pUcatur erroribus. 

Ad te igitur mihi jam convertenda omnis oratio 
est: simulas enim quaerere te de sapiente: quaeris 
autem fortasse de te. Earum igitur perturbationum, 
quas exposui, variae sunt curationes: nam neque 
omnis asgritudo una ratione sedatur. AUa est enim 
lugenti, aUa miseranti, aUa invidenti, adhibenda me- 
dicina. Est etiam in omnibus quatuor perturbationi- 
bus iUa distinctio: Utrum ad universam perturba- 
tionem (quae est adspernatio rationis, aut appetitus 
vehementior), an ad singulas, ut ad metum, Ubidi- 
nem, reUquasque, meUus adhibeatur oratio : et, utrum 
iUud non videatur aegre ferendum, ex quo suscepta 
sit aegritudo; an omnium rerum toUenda omnino 
aegritudo ; ut, si quis aegre ferat, se pauperem esse, 
idne disputes, paupertatem malum non esse ; an ho- 
minem aegre ferre nihil oportere. Nimirum hoc me- 
Uus ; ne, si forte de paupertate non persuaseris, sit 
SBgritudini concedendum : aggritudine autem sublata, 
propriis rationibus, quibus heri usi sumus, quodam 
modo etiam paupertatis malum toUitur. 

XXVIII. Sed omnis ejusmodi perturbatio, animi 



TUSC. QUiEST. LiB. IV. Cap. 29. 241 

placatione, abluatur illa quidem, cum doceas, nec bo- 
nuni illud esse, ex quo lastitia aut libido oriatur ; nec 
malum, ex quo aut metus aut aegritudo. Verumta- 
men hcec est certa et propria sanatio, si doceas, ipsas 
perturbationes per se esse vitiosas, nec habere quid- 
quam aut naturale aut necessarium. ; ut ipsam asgri- 
tudinem leniri videmus, cum objicimus moerentibus 
imbecillitatem animi efFeminati ; cumque eorum gra- 
vitatem constantiamque laudamus, qui non turbu- 
lente humana patiantur : quod quidem solet eis etiam 
accidere, qui illa mala esse censent, ferenda tamen 
axjuo animo arbitrantur. Putat aliquis, esse volup- 
tatem bonum ; alius autem, pecuniam : tamen et iUe 
ab intemperantia, et hic ab avaritia, avocari potest. 
Illa auiem altera ratio et oratio, quae simul et opi- 
nionem falsam tollit, et aegritudinem dctrahit, est ea 
quidem [subtilior,] sed raro prolicit ; neque est ad 
vidgus adhibenda. 

Quaedam autem sunt aegritudines, quas levare illa 
medicina nullo modo possit ; ut si quis aegre ferat, 
nihil in se esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil 
honestatis; propter mala is quidem angatur; sed 
alia quaedam sit ad eum admovenda curatio, et talis 
quidem, quas possit esse omnium, etiam de caeteris 
rebus discrepantium, philosophorum. Inter omnes 
enim convenire oportet, commotiones animorum, a 
recta ratione aversas, esse vitiosas, ut, etiam si mala 
sint illa, quae metum aegritudinemve ; bona, quas 
cupiditatem laetitiamve, moveant ; tamen sit vitiosa 
ipsa commotio. Constantem enim quemdam volu- 
mus, sedatum, gravem, humana omnia prementem, 
illum esse, quem magnanimum et fortem virum di- 
cmius. Talis autem nec moerens, nec timens, nec cu- 
piens, nec gestiens, esse quisquam potest : eorum 
enim haec sunt, qui eventus humanos superiores 
quam suos animos esse ducunt. 

XXIX. Quare omnium philosophorum (ut ante 
dixi) una ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud 

{Philos.) VOL. III. Y 



242 TUSC. QUtEST. Lir. IV. Cap. 30. 

quod perturbet animum, sed de ipsa sit perturbatione 
dicendum. Itaque primum, in ipsa cupiditate, cum 
id solum agitur, ut ea tollatur, non est quaBrendum, 
bonum illud necne sit, quod libidinem moveat : sed 
libido ipsa iollenda est : ut, sive, quod honestum est, 
id sit summum bonum, sive voluptas, sive horum 
utrumque conjunctum, sive illa tria genera bono- 
rum ; tamen, etiam si virtutis ipsius vehementior 
appetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum ad- 
hibenda oratio. Continet autem omnem sedationem 
animi humana in conspectu posita natura ; quae quo 
facilius expressa cernatur, explicanda est oratione 
communis conditio lexque vita?. Itaque, non sine 
causa, cum Orestem fabulam doceret Euripides, pri- 
mos tres versus revocasse dicitur Socrates : 

" Neque tam terribilis ulla fando [oratio] est, 
Nec sors, nec ira ccelitum invectum malum, 
Quod non natura humana patiendo efFerat." 

Est autem utilis, ad persuadendum, ea, quae accide- 
rint, ferri et posse et oportere, enumeratio eorum qui 
tulerunt : etsi aegritudinis sedatio et hesterna dispu- 
tatione explicata est, et in " Consolationis" libro, 
quem in medio (non enim sapientes eramus) mcerore 
et dolore conscripsimus : quodque vetat (Jhrysippus, 
ad recentes quasi tumores animi remedium adhibere, 
id nos fecimus; naturacque vim attulimus, ut magni- 
tudini medicinac doloris magnitudo concederet. 

XXX. Sed asgritudini, de qua satis est disputa- 
tum, linitimus est metus. De quo pauca dicenda 
sunt. Est enim metus, ut cegritudo praesentis, sic 
ille futuri, mali. Itaque nonnulli aegritudinis partem 
quamdam metum esse dicebant : alii autem metum 
praemolestiam appella^ant, quod esset quasi dux con- 
sequentis molestia?. Quibus igitur rationibus instantia 
feruntur, eisdem contemnuntur sequentia : nam vi- 
dendum est in utrisque, ne quid humile, submissum, 
molle, effeminatum, fractum, abjectumque, facia- 



TUSC. QUiEST. LiB. IV. Caf. 31. 243 

mus. Secl, quamquani de ipsius metus inconstan- 
tia, inibecillitate, levitate, clicendum est ; tamen mul- 
tum prodest, ea, quae metuuntur, ipsa contemnere. 
Itaque, sive casu accidit, sive consilio, perconmiode 
factum est, quod eis de rebus, quae maxime metuun- 
tur, de morte et de dolore, primo et proximo die dis- 
putatum est. Quae si probata sunt, metu magna ex 
parte liberati sumus. Ac de malorum opinione, hac- 
tenus. 

XXXI. Videamus nunc de bonorum, id est, de 
la;titia et de cupiditate. IMihi quidem, in tota ra- 
tione ea quce pertinet ad animi perturbationes, una 
res videtur causam continere, omnes eas esse in nos- 
tra potestate, omnes judicio susceptas, omnes volun- 
tarias. Hic igitur error est eripiendus, haec detrahen- 
da opinio : atque, ut, in mahs opinatis, [tolerabiliora ; ] 
sic, in bonis, sedatiora sunt efficienda ea, quas mag- 
na et Ifetabiha dicuntur. Atque hoc quidem com- 
mune malorum et bonorum : ut, si jam difficile sit 
persuadere, nihil earum rerum, (juae perturbent ani- 
mum, aut in bonis aut in malis esse habendum, 
tamen alia ad ahum motum curatio sit adhibenda ; 
ahaque rationa malevolus, aha amator, aha rursus 
anxius, alia timidus, corrigendus. 

Atque erat facile, sequentem eam rationem qusa 
maxime probatur de bonis et mahs, negare unquam 
laetitia affici posse insipientem, quod nihil unquam 
haberet boni. Sed loquimur nunc more communi. 
Sint sane ista bona, quae putantur, honores, divitiae, 
voluptates, caetera ; tamen in eis ipsis potiundis ex- 
sultans gestiensque Isetitia turpis est; ut, si ridere 
concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio. Eo- 
dem enim vitio est effusio animi in laetitia, quo, in 
dolore, contractio ; eademque levitate cupiditas est in 
appetendo, qua laetitia in fruendo ; et, ut nimis af- 
fficti molestia, sic nimis elati laetitia, jure judicantur 
leves. Et, cum invidere aegritudinis sit, mahs autem 
iihenis voluptatem capere, laetitiae; utrumque, im* 



244 TUSC. QU^ST. LiB. IV. Cap. 32. 

manitate et feiitate quadam proponenda, castigari 
solet. Atque, ut [diffidere] decet, timere non de- 
cet ; sic gaudere decet, IfEtari non decet ; quoniam^ 
docendi causa, a gaudio la^titiam distinguimus. II- 
lud jam supra diximus, contractionem animi recte 
fieri nunquam posse, elationem posse : aliter enim 
Naevianus ille gaudet Hector, 

" Lffitu' sum 

Laudari me abs te, pater, laudato viro :" 

aliter ille apud Trabeam, 

" Lena, delenita argento, nutum observabit meum, 
Quid velim, quid studeam. Adveniens digito im- 

pellam januam : 
Fores' patebunt. De improviso Chrysis ubi me 

adspexerit, 
Alacris obviam mihi veniet, complexum exoptans 

meum. 
Mihi se dedet." 

Quam haec pulchra putet, ipse jam dicet : 

" Fortunam ipsam anteibo fortunis meis." 

XXXII. Hajc lastitia quam turpis sit, satis est 
diligenter attendentem penitus videre. Et, ut turpes 
sunt, qui efterunt se laetitia tum cum fruuntur vene- 
reis voluptatibus ; sic flagitiosi, qui eas inflammato 
animxO concupiscunt. Totus vero iste, qui vulgo ap- 
peUatur amor, (nec, hercule, invenio, quo nomine 
alio possit appellari) tantac levitatis est, ut nihil 
videam, quod putem conferendum. Quem Caecilius, 

" Deum qui non summum putet, 

Aut stultum, aut rerum esse ircperitum existi» 

met: 
Cui in manu sit, quem esse dementem velit, 
Quem sapere, quem [sanari,] quem in morbum 

injici, 
Quem contra amari, quem arcessier, quem expeti." 



TUSC. QUtEST. Lib. IV. Cap. 33. 245 

O praeclarani einendatricem vitas poeticam ! quae 
amorem, liagitii et levitatis auctorem, in concilio 
Deorum collocandum putet. De comcedia loquor, 
quaB, si hiTC flagitia non probaremus, nuUa esset 
onmino. Quid ait ex tragcedia princeps ille Argo- 
nautarum ? 

" Tu me amoris magi', quam honoris, servavisti 
gratia." 

Quid ergo ? hic amor IMedeae quanta miseriarum 
excitavit incendia ! Atque ea tamen, apud alium 
poetam, patri dicere audet, se conjugem liabuisse 

*' Illum, amor quem dederat, qui plus pollet, po- 
tiorque est patre." 

XXXIII. Sed poetas ludere sinamus, quorum fa- 
bulis in hoc flagitio versari ipsum videmus Jovem. 
Ad magistros virtutis philosophos veniamus; qui 
amorem negant stupri esse, et in eo htigant cum 
Epicuro, non multum (ut opinio mea fert) men- 
tiente. Quis est enim iste amor amicitiae ? Cur ne- 
que deformem adolescentem quisquam amat, neque 
formosum senem ? JMihi quidem hacc in Graecorum 
gymnasiis nata consuetudo videtur, in quibus isti 
liberi et concessi sunt amores. Bene ergo Ennius, 

" Flagitii principium est nudare inter cives cor- 
pora." 

Qui ut sint, quod fieri posse video, pudici, soUiciti 
tamen ct anxii sunt ; eoque magis, quod seipsi con- 
tinent et coercent. Atque, ut muliebres amores 
omittam, quibus majorem licentiam natura conces- 
sit; quis aut de Ganymedis raptu dubitat, quid 
poeta^ velint ? aut non intelligit, quid apud Euripi- 
dcm et loquatur et cupiat Laius ? quid denique ho- 
mines doctissimi et summi poetae de se ipsi et car- 
minibus edant et cantibus ? Fortis vir in sua republi- 
ca cogiiitus, quae de juvenum amore scripsit Alcaeus r 

Y 3 



246 TUSC. QUiiilST. Lib. IV. Cap. 34. 

nam Anacreontis quidem tota poesis est amatoria. 
IMaxime vero omnium flagrasse amore Rheginum 
Ibycum, apparet ex scriptis. 

XXXIV. Atque horum omnium libidinosos esse 
amores videmus. Philosophi sumus exorti (et aucto- 
re quidem nostro Platone, quem non injuria Dicaear- 
chus accusat), qui amori auctoritatem tribueremus. 
Stoici vero et sapientem amaturum esse dicunt ; et 
amorem ipsum, conatum amicitiae faciendas ex pul- 
chritudinis specie, definiunt. Qui si quis est in rerum 
natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, 
sine suspirio ; sit sane : vacat enim omni Hbidine : 
haec autem de hbidine oratio est. Sin autem est aU- 
quis amor, ut est certe, qui nihil absit, aut non 
multuni, ab insania, quahs in Leucadia est : 

^' Si quidem sit quisquam Deus, cui ego sim 
curae :" 

(at id erat Deis omnibus curandum, quemadmodum 
hic frueretur voluptate amatoria !) 

" Heu me infehcem !'* 

Nihil verius. Probe et ille, 

'' Sanusne es, qui temere lamentare ?" 

Sic insanus videtur etiam suis. At quas tragoedias 
efficit ! 

*"' Te, Apollo sancte, fer opem, teque, omnipotens 
Neptune, invoco ; 
Vosque adeo, venti." 

Mundum totum se, ad amorem suum sublevandum, 
conversurum putat : ' Venerem unam excludit, ut 
iniquam : 

" Nam quid ego te appellem, Venus ?" 
Eam, prae libidine, negat curare quidquam : quasi 



TUSC. QUiEST. LiB. IV. Cap. 3G. 247 

vero ipse non propter libitUnem tanta flagitia et faciat 
et dicat 

XXXV. Sic igitur afFecto haec adhibenda curatio 
est, ut et illud quod cupiat, ostendat, quam leve, 
quam conteninendum, quam nihil sit omnino, quam 
facile vel aliunde vel alio modo perfici, vel omnino 
neghgi, possit. Abducendus est etiam nonnunquam 
ad alia studia, soUicitudines, curas, negotia : loci 
denique mutatione (tamquam a^groti [non] conva- 
lescentes) sa^pe curandus est. Etiam novo quodam 
amore veterem amorem, tamquam clavo clavum, 
ejiciendum putant. JMaxime autem admonendus, 
quantus sit furor amoris. Omnibus enim ex animi 
perturbationibus, est profecto nuUa vehementior : ut, 
si jam ipsa iUa accusare noUs, stupra dico et corrup- 
telas et adulteria, incesta denique, quorum omnium 
accusabiUs est turpitudo ; sed, ut haec omittas, per- 
turbatio ipsa mentis in amore foeda per se est. Nam, 
ut iUa praeteream, quas sunt furoris ; haec ipsa per 
sese quam habent levitatem, quae videntur esse me- 
diocria! 



" injuriae, 



Suspiciones, inimicitiae, induciae, 

BeUum, pax rursum. Incerta haec si tu postules 

Ratione certa facere, nihUo plus agas, 

Quam si des operam, ut cum ratione insanias." 

Haec inconstantia mutabiUtasque mentis, queiYi non 
ipsa pravitate deterreat ? Est enim iUud, quod in 
omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nuUam 
esse nisi opinabUem, nisi judicio susceptam, nisi vo- 
luntariam. Etenim, si naturaUs amor esset ; et ama- 
rent omnes, et semper amarent, et idem amarent ; 
neque aUum pudor, aUum cogitatio, aUum satietas, 
deterreret. 

XXXVI. Ira vero, cum diu perturbat animum, 
dubitationem insaniae non habet : cujus impulsu ex- 
sistit etiam inter fratres tale jurgium : 



248 TUSC. QUtEST. Lib. IV. Cap. 37. 

" Quis homo te exsuperavit [unquam] gentium 

impudentia ? 
Quis auteni malitia te ?" 

Nosti, quas sequuntur : alternis enim versibus intor- 
quentur inter fratres gravissima^ contumeliae ; ut fa- 
cile appareat, Atrei tilios esse, ejus, qui meditatur 
pcenam in fratrem novam : 

" Major mihi moles, majus miscendum malum, 
Qui iliius acerbum cor contundam et compri- 
mam." 

Quas igitur hse erunt moles ? audi Thyestem ipsum : 

" Impius hortatur me frater, ut meos malis miser 
Manderem natos." 

Eorum viscera apponit : quid est enim, quo non 
progrcdiatur [ira ? eodem, quo furor.] Itaque iratos 
proprie dicimus exisse de potestate, id est, de consi- 
lio, de ratione, de mente. Horum enim potestas in 
totum animum esse debet. His aut subtrahendi sunt 
ii, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi 
coUigant ; (quid est autem se ipsum coUigere, nisi 
dissipatas animi partes rursum in suum locum co- 
gere ?) aut rogandi orandique sunt, ut, si quam ha- 
bent ulciscendi vim, differant in tempus aUud, dum 
defervescat ira. Defervescere autem certe significat 
ardorem animi invita ratione excitatum. Ex quo il- 
lud laudatur Archytae, qui, cum villico factus esset 
iratior, " Quo te modo," inquit, '' accepissem, nisi 
iratus essem !'* 

XXXVII. Ubi sunt ergo isti, qui iracundiam 
utilem dicunt ? (potest utilis esse insania ?) aut natu- 
ralem ? An quidquam esse potest secundum natu- 
ram, quod sit repugnante ratione ? Quo modo au- 
tem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis ira- 
cundus esset ; aut finem haberet, prius quam esset 
ulta, ulciscendi libido ; aut quemquam poeniteret, 



TUSC. QUiEST. LiB. IV. Cap. 38. 249 

quod fecisset per iram ? ut Alexandrum regem vi- 
demus, qui, cum intercmisset Clitum, familiarem 
siium, ^dx a se manus abstinuit : tanta vis fuit poe- 
nitendi. Quibus cognitis, quis cst, qui dubitet, quin 
hic quoque motus animi sit totus opinabilis ac volun- 
tarius ? Quis enim dubitarit, quin aegrotationes ani- 
mi (qualis est avaritia, gloriae cupiditas) ex eo, quod 
magni aestimetur ea res, ex qua animus asgrotat, 
oriantur ? Unde intelligi debet, perturbationem quo- 
que omnem esse in opinione. 

Et, si fidentia, id est, firma animi coniisio, scien- 
tia quspdam est, et opinio gravis, non temere assen- 
tiens ; diiiidentia quoque est metus exspectati et im- 
pendentis mali. Et, si spes est exspectatio boni, mali 
exspectationem esse necesse est metum. Ut igitur 
metus, sic reliquae perturbationes sunt in malo. Er- 
go, ut constantia scientiae, sic perturbatio erroris est. 
Qui autem natura dicuntur iracundi, aut miseri- 
cordes, aut invidi, aut tale quid, ii sunt constituti 
quasi mala valetudine animi ; sanabiles tamen : ut 
[de Socrate] dicitur. Cum multa in conventu vitia 
collegisset in eum Zopyrus, qui se naturam cujus- 
que ex forma perspicere prolitebatur, derisus est a 
caeteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent; 
ab ipso autem Socrate sublevatus, cum iUa sibi insi- 
ta, sed ratione a se dejecta, diceret. 

Ergo, ut optima quis valetudine affectus potest vi- 
deri, utut natura ad aliquem morbum proclivior ; sic 
animus alius ad alia vitia propensior. Qui autem 
non natura. sed culpa, vitiosi esse dicuntur, eorum 
vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum ac 
nialarum ; ut sit alius ad alios motus perturbationes- 
que proclivior. Inveteratio autem (ut in corporibus) 
CBgrius depellitur, quam perturbatio : citiusque re- 
pentinus oculorum tumor sanatur, quam diuturna 
lippitudo depellitur. 

XXXVIII. Sed, cognita jam causa perturba- 
tionum, quae omnes oriuntur ex judiciis opinionum 



250 TUSC. QUtEST. Lib. IV. Cap. 38. 

et voluntatibus, sit jum hujus disputationis modus. 
Scire autem vos oportet, cognitis, quoad possunt ab 
homine cognosci, bonoruni et malorum finibus, nihil 
a pliilosophia posse aut majus aut utiHus optari, 
quam ha^c, qua; a nobis hoc quatriduo disputata 
sunt. Morte enim contemta, et dolore ad patiendum 
levato, adjunxinuis sedationem a^gritudinis, qua nul- 
lum homini mahmi majus est. Etsi enim omnis 
animi perturbatio gravis est, nec multum differt ab 
amentia ; tamen ita caeteros, cum sint in aliqua per- 
turbatione aut mctus aut Isctitiie aut cupiditatis, com- 
motos modo et perturbatos dicere solemus ; at eos, 
qui se ajgritudini dediderunt, miseros, afflictos, 
a^rumnosos, calamitcsos. Itaque non fortuitofactum 
videtur,- sed a te ratione propositum, vit separatim 
de jcgritudine, et de CcEteris perturbationibus, dispu- 
tarenms. In ea est enim fons miseriarum et caput. 
Sed et a}gritudinis, et reHquorum animi morborum, 
una sanatio est : omnes opinabiles esse et voluntarios, 
ea reque suscipi, quod ita rectum esse videatur. 
Hunc errorem, quasi radicem malorum omnium, 
stirpitus philosophia se extracturam pollicetur. De- 
mus ergo nos huic excolendos ; patiamurque nos 
sanari. His enim mahs insidentibus, non modo beati, 
sed ne sani quidem esse possumus. Aut igitur nege- 
mus quidquam ratione confici, cum contra nihil sine 
ratione recte tieri possit ; aut, cum philosophia ex 
rationum collatione constet, ab ea, si et boni et beati 
volumus esse, omnia adjuraenta et auxilia petamus 
bene beateque vivendi. 



M. TULLIl CICERON[S 

TUSCULANARUM 

Q U iE S T I O N U M, 

AD M. BRUTUM, 

LIBER QUINTUS. 

Virtiitcm^ ad beate vivendum^ sc ijpsd cssc contentam. 

I. QuiyTus hic dies, Brute, finem faciet Tuscu- 
lananim disputationum ; quo die est a nobis, ea de 
re quam tu ex omnibus maxime probas, disputatum. 
Placere enim tibi admodum sensi, et ex eo libro, 
quem ad me accuratissime scripsisti, et ex multis 
sermonibus tuis, virtutem, ad beate vivendum, se ipsa 
esse contentam. Quod etsi difficile est probatu, prop- 
ter tam varia et tam multa tormenta fortunae ; tale 
tamen est, ut elaborandum sit, quo facilius probetur. 
Nihil est enim omnium quae in philosophia tractan- 
tur, quod gravius magnificentiusque dicatur. Nam, 
cum ea causa impulerit eos qui primi se ad philoso- 
phiae studium contulerunt, ut, omnibus rebus post- 
habitis, totos se in optimo vitae statu exquirendo col- 
locarent; profecto spe beate vivendi tantam in eo 
studio curam operamque posuerunt. Quod si ab iis 
inventa et perfecta virtus est, et si prcesidii ad beate 



252 TUSC. QU^ST. Lid. V. Cap. 2. 

vivendum in nrtute satis est ; quis est, qui non 
praeclare et ab illis positam, et a nobis susceptam, 
operam philosophandi arbitretur ? Sin autem virtus, 
subjecta sub varios incertosque casus, famula fortu- 
nae est, nec tantarum virium est, ut se ipsa tueatur ; 
vereor, ne non tam virtutis fiducia nitendum nobis 
ad spem beate vivendi, quam vota facienda vide- 
antur. 

Equidem eos casus, in quibus me fortuna vehe- 
menter exercuit, mecum ipse considerans, huic inci- 
pio sententicB diffidere interdum, et humani generis 
imbecilhtatem fragilitatemque extimescere. Vereor 
enim, ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset, 
iisque et morbos insanabiles et dolores intolerabiles 
adjunxisset, animos quoque dederit et corporum do- 
loribus congruentes, et separatim suis angoribus et 
molestiis imphcatos. Sed in hoc me ipse castigo, 
quod, ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non 
ex ipsa virtute, de virtutis robore existimo. Illa enim, 
si modo est ulla virtus (quam dubitationem avun- 
culus tuus, Brute, sustuht) ; omnia, quaB cadere in 
hominem possunt- subter se habet : eaque despiciens, 
casus contemnit Immanos ; culpaque omni carens, 
praeter se ipsam, nihil censet ad se pertinere. Nos 
autem, omnia adversa tum venientia metu augentes, 
tum moerore praesentia, rerum naturam, quam erro- 
rem nostrum, damnare malunuis. 

II. Sed et hujus culpae, et caeterorum vitiorum 
peccatorumque nostrorum, omnis a philosophia pe- 
tenda correctio est. Cujus in sinum cum a primis 
temporibus aetatis nostra voluntas studiumque nos 
compuUsset, his gravissimis casibus in eumdem por- 
tum, ex quo eramus egressi, magna jactati tempes- 
tate, confugimus. O vitas philosophia dux ! o virtutis 
indagatrix, expultrixque vitiorum ! quid, non modo 
nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset ? 
Tu urbes pepeiisti : tu dissipatos homines in socie- 
tatem vit« convocasti : tu eos inter se primo domi- 



TUSC. QU.^ST. LiB. V. Cap. 3. 253 

ciliis, dcinde conjiigiis, tiim literarum et vocum 
communione, junxisti : tu inventrix legum, tu ma- 
giitra morum et disciplin.T fuisti. Ad te confugi- 
mus : a te opem petimus : tibi nos, ut antea magna 
ex parte, sic nunc penitus, totosque tradimus, Est 
autem unus dies, bene et ex pracceptis tuis actus, 
peccanti immortalitati anteponendus. Cujus igitur 
potius opibus utamur, quam tuis ? quae et vitae 
tranquiUitatera largita nobis es, et terrorem mortis 
sustulisti. 

Ac philosopbia quidem tantum abest, ut proinde, 
ac de hcminum est vita merita, laudetur ; ut, a ple- 
risque ncglecta, a multis etiam vituperetur. Vitupe- 
rare quisquam vitae parentem, et hoc parricidio se 
inquinare, audet ? et tam impie ingratus esse, ut eam 
accuset, quam vereri deberet, etiam si minus percipere 
potuisset ? Sed, ut opinor, hic error, et haec indocto- 
rum animis ofFusa caligo est, quod tam longe retro 
respicere non possunt ; nec eos, a quibus vita homi- 
num instructa primis sit, fuisse philosophos arbitran- 
tur. Quam rem antiquissimam cum videamus, nomen 
tamen confitemur esse recens. 

III. Nam sapientiam quidem ipsam quis negare 
potest non mcdo re esse antiquam, verum etiam no- 
mine ? quae divinamm humanarumque rerum, tum 
initiorum causarumque cujusque rei, cognitione, hoc 
pulcherrimum nomen apud antiquos assequebatur. 
Itaque et illos septem, qui a Graecis :^o:poi^ Scqjlciitcs a 
nostris, et habebantur et nominabantur, et multis ante 
saeculis Lycurgum, (cujus temporibus Homerus etiam 
fuisse ante hanc urbem conditam traditur) etiani he- 
roicis aetatibus Ulyssem et Nestorem, accepimus et 
fuisse et habitos esse sapientes. Nec vero Atlas sus- 
tinere CG?Kmi, nec Prometheus affixus Caucaso, nec 
stellatus Cepheus cum uxore, genero, filia, tradere- 
tur, nisi coelestium divina cognitio nomen eorum ad 
errorem fabulae traduxisset. A quibus ducti deinceps 
omnes, qui in rertim contemplatione studia ponebant, 

( Philos.) voL. III. z 



254 TUSC. QUiEST. Lib. V. Cap. 4. 

sapientes et habebantur et nominabantur : idque eo- 
rum nomen usque ad Pythagorae manavit aetatem ; 
quem, (ut scribit auditor Platonis Ponticus Hera- 
clides, vir doctus in primis) Phliuntem ferunt ve» 
nisse, eumque cum Leonte, principe Phliasiorum, 
docte et copiose disseruisse quaedam. Cujus inge- 
nium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, 
qusesivisse ex eo, qua maxime arte conlideret: at 
iilum artem quidem se scire nullam, sed esse philO' 
sophuvi, Admiratum Leontem novitatem nominis, 
quaesisse, Quinam essent philosophi, et quid inter 
eos et reliquos interesset? Pythagoram autem re- 
spondisse : " similem sibi videri vitam hominum, 
et mercatum eum qui haberetur maximo ludorum 
apparatu totius Grasciae celebritate. Nam, ut illic alii 
corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronas 
peterent ; alii emendi aut vendendi quaestu et lucro 
ducerentur ; esset autem quoddam genus eorum, id- 
que vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec 
lucrum quaererent, sed visendi causa venirent, stu- 
dioseque perspicerent, quid ageretur, et quo modo : 
ita nos, quasi in mercatus quamdam celebritatem ex 
urbe aliqua, sic in hanc vitam ex alia vita et natura 
profectos, alios gloriae servire, alios pecuniae; raros 
esse quosdam, qui, caeteris omnibus pro nihilo habi- 
tis, rerum naturam studiose intuerentur : hos se ap- 
pellare sapientice studiosos'*'' (id est enim philosophos) : 
" et, ut illic liberalissimum esset spectare, nihil sibi 
acquirentem, sic, in vita, longe omnibus studiis con- 
templationem rerum cognitionemque praestare." 

IV". Nec vero Pythagoras nominis solum inven- 
tor, sed rerum etiam ipsarum amplificator fuit. Qui, 
cum post hunc Phliasium sermonem in Italiam venis- 
set, exornavit eam Graeciam, quae Magna dicta est, 
et privatim et publice, praestantissimis et institutis et 
artibus. Cujus de disciplina aliud tempus fuerit for- 
tasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia, usque ad 
Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, 



TUSC. QU/EST. LiB. V. Cap. 5. ^55 

auclierat, numeri motusque tractabantur, et unde 
onmia orirentur, quove recederent: studioseque ab 
his siderum magnitudines, intervalla, cursus, anqui- 
rebantur, et cuncta ca^lestia. Socrates autem primus 
philosophiam devocavit e ccelo, et in urbibus collo- 
cavit, et in domos etiam introduxit, et coegit de vita 
et moribus, rebusque bonis et malis, quaerere. Cujus 
multiplex ratio disputandi, rerumque varietas et in- 
genii magnitudo, Platonis memoria et literis conse- 
crata, plura genera eiFecit dissentientium philosopho- 
rum. E quibus nos id potissimum consecuti sumus, 
quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi 
sententiam tegeremus, errore alios levaremus, et in 
onmi disputatione, quid esset simillimum veri, quae- 
reremus. Quem morem cum Carneades acutissime 
copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe, et 
nuper in Tusculano, ut ad eam consuetudinem dis- 
putaremus. Et quatridui quidem sermonem superio- 
ribus ad te perscriptum libris misimus : quinto autem 
die, cum eodem loco consedissemus, sic est proposi- 
tum, de quo disputaremus. 

V. Auditor, Non mihi videtur, ad beate vivendum, 
satis posse virtutem. Marcus, At, hercule, Bruto meo 
videtur ; cujus ego judicium (pace tua dixerim) longe 
antepono tuo. Auditor. Non dubito. Nec id nunc 
agitur, tu illum quantum ames : sed hoc, quod mihi 
dixi videri, quale sit, de eo a te disputari volo. Mar- 
cus. Nempe negas, ad beate vivendum, satis posse vir- 
tutem ? AudiCor. Prorsus nego. Marcus. Quid? ad 
recte, honeste, laudabiliter, postremo ad bene viven- 
dum, satisne est prajsidii in virtute ? Auditor. Certe 
satis. Marcus. Potes igitur, aut qui male vivat, non 
eum miserum dicere, aut, quem bene fateare, eum 
negare beate vivere ? Auditor. Quidni possim? nam 
etiam in tormentis recte, honeste, laudabiliter, et ob 
eam rem bene, vivi potest, dummodo intelligas, quid 
nunc dicam " bene :'' dico enim, constanter, gravi- 



256 TUSC. QU^ST. Lib. V. Cap. G. 

ter, sapienter, fortiter. HaDC etiam in equuleum con- 
jiciuntur, quo vita non adspirat beata. 

Mai-cus. Quid igitur ? solane beata vita, quseso, 
relinquitur extra ostium limenque carceris, cum con- 
stant^ia, gravitas, fortitudo, sapientia, reliqujeque vir- 
tutes, rapiantur ad tortorem, nullumque recusent nec 
supplicium nec dolorem ? Audltor. Tu, si quid es 
facturus, nova aliqua conquiras, oportet. Ista me mi- 
nime movent, non solum quia pervulgata sunt ; sed 
multo magis, quia, tamquam levia quaedam vina ni- 
hil valent in aqua, sic Stoicorum ista magis gustata, 
quam potata, delectant. Velut iste chorus virtutum, 
in equuleum impositus, imagines constituit ante ocu- 
los cum 'amplissima dignitate, ut ad eas cursim per- 
rectura beata vita, nec eas a se desertas passura, vi- 
deatur. Cum autem animum ab ista pictura hnagi- 
nibusque virtutum, ad rem veritatemque traduxeris, 
hoc nudum rehnquitur, Possitne quis beatus esse, 
quamdiu torqueatur ? 

Quamobrem hoc nunc qufieramus. Virtutes autem, 
noli vereri, ne expostulent, et querantur se a beata 
vita esse rehctas. Si enim nulla virtus prudentia 
vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnes bonos 
esse etiam beatos : multaque de M' Atilio, Q. Cae- 
pione, M. Aquillio, recordatur ; beatamque vitam, 
si imaginibus potius uti, quam rebus ipsis placet, 
conantem ire in equuleum, retinet [ipsa prudentia] ; 
negatque ei cum dolore et cruciatu quidquam esse 
commune. 

VI. Marcus. Facile patior te isto modo agere ; etsi 
iniquum est prasscribere mihi te, qucmadmodum a 
me disputari veUs. Sed qusero, utrum aliquid actum 
guperioribus diebus, ah nihil, arbitremur ? Auditor, 
Actum vero, et aliquantum quidem. Marcus. Atqui, 
si ita est, profligata jam ha^c, et pcene ad exjtum ad- 
ducta, qua?stio est. Auditor. Quo tandem modo ? 
Marcus, Quia motus turbulenti, jactationesque ani^ 



TUSC. QUiEST. LiB. V. Cap. 7- 257 

morum incitataB, et impetu inconsiderato elatsD, ra- 
tionem omnem repellentes, vitas beatae nullam par- 
tem relinquunt. Quis enim potest, mortem aut do- 
lorem metuens (quorum alterum seepe adest, alterum 
semper impendet), esse non miser ? Quid, si idem 
(quod plerumque fit) paupertatem, ignominiam, in- 
famiam timet ; si debilitatem, CcEcitatem ; si denique 
(quod non singulis hominibus, sed potentibus popu« 
lis, ssepe contigit) servitutem ; potest, ea timens, esse 
quisquam beatus ? Quid, qui non modo ea futura 
timet, verum etiam fert sustinetque prsesentia? 
Adde eodem exsilia, luctus, orbitates. Qui rebus 
his fractus aegritudine eliditur, potest tandem esse 
non miserrimus ? Quid vero illum, quem libidini- 
bus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide 
appetentem cum inexplebili cupiditate, quoque afflu- 
entius voluptates undique hauriat, eo gravius arden- 
tiusque sitientem ; nonne recte miserrimum dixeris ? 
Quid ? elatus ille levitate, inanique laetitia exsultans 
et temere gestiens, nonne tanto miserior, quanto sibi 
videtur beatior ? Ergo, ut hi miseri, sic contra illi 
beati, quos nulli metus terrent, nullas aegritudines 
exedunt, nuUas libidines incitant, nullae futiles laeti- 
tiae exsultantes languidis liquefaciunt voluptatibus^ 
Ut maris igitur tranquillitas intelligitur, nulla ne 
minima quidem aura fluctus commovente ; sic animi 
quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio 
nulla est, qua moveri queat. Quod si est, qui vim 
fortunas, qui omnia humana, [quce cuique accidere 
possunt,] tolerabilia ducat, ex quo nec timor eum 
nec angor attingat; idemque si nihil concupiscat, 
nulla efferatur animi inani voluptate ; quid est, cur 
is non beatus sit? et, si hsec virtute efliciuntur, 
quid est, cur virtus ipsa per se non efliciat beatos ? 

VII. Auditor. Atqui alterum dici non potest, 
quin ii, qui nihil metuant, nihO angantur, nihil con- 
cupiscant, nuUa impotenti laetitia efferantur, beati 
sint: itaque id tibi concedo: alterum autem jam 

z 3 



258 TUSC. QUyEST. Lib. V. Cap. 7- 

integmm ncn est. Superioribus enim disputationi- 
bus efFectura est, vacare cmni animi perturbatione 
sapientem. Marcus. Nimirum igitur confecta res 
est : videtur enim ad exitum venisse quaestio. Au- 
ditor. Propemodum id quidem, Marcvs. Verum- 
tamen mathematicorum iste mos est, non est philo- 
sophorum. Nam geometras, cum aliquid docere vo- 
lunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quaj ante 
docucrunt, id sumunt pro concesso et probato : illud 
modo explicant, de quo ante nihil scriptum est. 
Philosophi, quamcumque rem habent in manibus, 
in eam, quae conveniunt, congerunt omnia, etsi aUo 
loco disputata sunt. Quod ni ita esset, cur Stoicus, si 
esset qu^esitum, satisne ad beate vivendum virtus 
posset, multa diceret ? cui satis esset, respondere, se 
ante docuisse, nihil bonum esse, nisi quod honestum 
esset : hoc probato, consequens esse, beatam vitam 
virtute esse contentam : et, quo modo hoc sit conse- 
quens illi, sic illud huic; ut, si beata vita virtute 
contenta sit, nisi honestum quod sit, nihil aliud sit 
bonum. Sed tamen non agunt sic. Nam et de ho- 
nesto, et de summo bono, separatim libri sunt : et, 
cum ex eo efficiatur, satis magnam in virtute ad 
beate vivendum esse vim, nihilominus hoc agunt 
separatim. Propriis enim et suis argumentis et ad- 
monitionibus tractanda qua^que res est, tanta prae- 
sertim. 

Cave enim putes, ullam a philosophia vocem emi»- 
sam clariorem, uUumve esse philosophiae promissum 
uberius aut majus. Nam quid profitetur? o Dii 
boni ! perfecturam se, qui legibus suis paruisset, ut 
esset contra fortunam semper armatus ; ut omnia 
. praesidia haberet in ^e bene beateque vivendi ; ut 
esset semper denique beatus. Sed videro, quid efficiat. 
Tantisper hoc ipsum magni aestimo, quod pollicetur. 
Nam Xerxes quidem, refertus omnibus praemiis do- 
nisque fortunac, non equitatu, non pedestribus copiis, 
jion navium multitudine, non infinito pondere auri 



TUSC. QUiEST. LiB. V. Cap. 8. 251) 

contentus, praemium proposuit ei, qui invenisset no- 
vam voluptatcni. Qua ipsa non fuisset contentus : 
neque enini unquam finem inveniet libido. Nos, vel- 
lem, praimio elicere possemus, qui nobis aliquid at- 
tulisset, quo hoc firmius crederemus. 

VIII. Audltor, Vellem id quidem : sed habeo 
pauhilum, quod requiram. Ego enim assentior, eo- 
rum qua? posuisti, alterum alteri consequeiis esse, 
ut, quemadmodum, si quod honestum sit, id solum 
sit bonum, sequatur, vitam beatam virtute confici ; 
sic, si vita beata in virtute sit, nihil esse, nisi virtu- 
tem, bonum. Sed Brutus tuus, auctore Aristo et 
Antiocho, non sentit hoc : putat enim, etiam si sit 
bonum aliquod prseter virtutem. Marcus. Quid igi- 
tur? contra Brutumne me dicturum putas ? Aiidi' 
tor, Tu vero, ut videtur: nam prasfinire non est 
meum. 

Marcus. Quid cuique igitur consentaneum sit, 
alio loco. Nam ista mihi et cum Antiocho ssepe, et 
cum [Aristo] nuper, cum Athenis imperator apud 
eum diversarer, dissensio fait. JMilii enim non vide- 
batur quisquam esse beatus posse, cum in malis 
esset ; in malis autem sapientem esse posse, si essent 
ulla corporis aut fortunag mala. Dicebantur haec, 
quae scripsit etiam Antiochus locis pluribus : virtu- 
tem ipsam per se beatam vitam efficere posse, neque 
tamen beatissimam : deinde ex majore parte pleras- 
que res nominari, etiam si qua pars abesset, ut vires, 
ut valetudinem, ut divitias, ut honorem, ut gloriam ; 
qu«e genere, non numero, cernerentur : item beatam 
vitam, etiam si ex aliqua parte clauderet, tamen ex 
multo majore parte obtinere nomen suum. 

Hac nunc enucleare non ita necesse est ; quam- 
quam non constantissime dici mihi videntur. Nam 
et, qui beatus est, non inteUigo, quid requirat, ut sit 
beatior (si est enim quod desit, ne beatus quidem 
est) : et, quod ex majore parte unamquamque rem 
appellari spcctarique dicunt, est, ubi id isto modo 



260 TUSC. QUiEST. Lib. V. Cap. 9. 

valeat : cum vero tiia genera malorum esse dicant ; 
qui duorum genenim malis omnibus urgeatur, ut 
omnia adversa sint in fortuna, onmibus oppressum 
corpus et confectum doloribus, huic paulumne ad 
beatam vitam deesse dicemus, non modo ad beatissi- 
mam ? Hoc illud est, quod Theophrastus sustinere 
non potuit. Nam, cum statuisset, verbera, tormenta, 
cruciatus, patriae eversiones, exsilia, orbitates, mag- 
nam vim habere ad m.ale misereque vivendum ; non 
est ausus elate et ample loqui, cum humiliter demis- 
seque sentiret. 

IX. Quam bene, non quseritur : constanter qui- 
dem certe. Itaque mihi placere non solet, consequen- 
tia reprehendere, cum prima concesseris. Hic autem, 
elegantissimus omnium philosophorum et eruditissi- 
mus, non magnopere reprehenditur, cum tria genera 
dicit bonorum : vexatur autem ab omnibus, primum 
in eo libro, quem scripsit " de Vita beata," in quo 
multa disputat, quamobrem is, qui torqueatur, qui 
crucietur, beatus esse non possit. In eo etiam puta- 
tur dicere, in rotam beatam vitam non escendere. 
Non usquam id quidem dicit omnino : sed, quas 
dicit, idem valent. Possum igitur, cui concesserim, 
in malis esse dolores corporis, in malis naufragia 
fortunae, huic succensere dicenti, non onmes bonos 
esse beatos, cum in omnes bonos ea, quae ille in ma- 
lis numerat, cadere possint ? Vexatur idem Theo- 
phrastus et libris et scholis omnium philosophorum, 
quod, in Callisthene suo, laudarit illam sententiam, 

" Vitam regit fortuna, non sapientia." 

Negant ab uUo philosopho quidquam dictum esse 
languidius. Recte id quidem : sed nihil inteUigo 
dici potuisse constantius. Si enim tot sunt in corpore 
bona, tot extra corpus in casu atque fortuna ; nonne 
consentaneum est, plus fortunam, quas domina re- 
rum sit et externarum et ad corpus pertinentium, 
quam consiliuiii, valcre? 



TUSC. QUiEST. LiB. V. Cap. 10. 261 

An malumus Epicurum imitari ? qui multa pras- 
clare saepe dicit : quaiii enim sibi constanter conve- 
nienterque dicat, non laborat. Laudat tenuem vic- 
tum. Philosophi id quidem ; sed si Socrates aut 
Antisthenes diceret, non is, qui finem bonorum vo- 
luptatem esse dixerit. Negat, quemquam jucunde 
posse vivere, nisi idem honeste, sapienter, justeque 
vivat. Nihil gravius, nihil philosophia dignius ; nisi 
idem hoc ipsum, honeste, sapienter, juste, ad volup- 
tatem referret. Quid melius, quam " fortunam exi- 
guam intervenire sapienti?" Sed hoc isne dicit, qui, 
cum dolorem non modo maximum malum, sed so- 
lum malum etiam dixerit, toto corpore opprimi pos- 
sit doloribus acerrimis tum, cum maxime contra for- 
tunam glorietur ? quod idem melioribus etiam verbis 
Metrodorus, " Occupavi," inquit, " te, Fortuna, 
atque cepi : omnesque aditus tuos interclusi, ut ad 
me adspirare non posses." Prasclare, si Aristo Chius, 
aut si Stoicus Zeno diceret, qui, nisi quod turpe 
esset, nihil malum duceret. Tu vero, Metrodore, 
qui omne bonum in visceribus meduUisque condi- 
deris, et definieris, summum bonum firma corporis 
afFectione, explorataque spe contineri, fortunas aditus 
interclusisti ? quo modo ? isto enim bono jam exspo- 
liari potes. 

X. Atqui his capiuntur imperiti : et, propter hu-. 
jusmodi sententias, istorum hominum est multitudo. 
Acute autem disputaatis illud est, non, quid quisque 
dicat, sed quid cuique dicendum sit, videre. Velut, 
in ea ipsa sententia, quam in hac disputatione susce- 
pimus, omnes bonos scmper beatos volumus esse, 
quid dicam bonos, perspicuum est. Omnibus enim 
virtutibus instructos et ornatos, cum sapientes, tum 
viros bonos, dicimus. Videamus, qui dicendi sint 
beati. Equidem hos existimo, qui sint in bonis, 
nullo adjuncto malo. Neque ulla alia huic verbo, 
cum beatum dicunus, subjecta notio est, nisi, secre-- 



262 TUSC. QUiEST. Lib. V. Cap. 10. 

tis malis omnibus, cumulata bonorum complexio. 
Hanc assequi virtus, si quidquam praeter ipsam boni 
est, non potest. Aderit enim malorum (si mala illa 
ducimus) turba quadam, paupert^s, ignobilitas, hu- 
militas, solitudo, amissio suorum, graves dolores 
corporis, perdita valetudo, dcbilitas, cascitas, interi- 
tus patriaj, exsilium, servitus denique. In his tot et 
tantis, atque etiam quas plura possunt accidere, po- 
test esse sapiens : nam haec casus importat, qui in 
sapientem potest incurrere. At si ea mala sunt, quis 
potest praestare, sapientem semper beatum fore, cum 
vel in omnibus his uno tempore esse possit ? 

Non igitur facile concedo, neque Bruto meo, ne- 
que comrnunibus magistris, neque veteribus illis, 
Aristoteli, Speusippo, Xenocrati, Polemoni, ut, 
cum ea, quaB supra enumeravi, in malis numerent, 
iidem dicant, semper beatum esse sapientem. Quos 
si titulus hic delectat insignis et pulcher, Pythagora, 
Socrate, Platone, dignissimus ; inducant animum, 
illa, quorum splendore capiuntur, vires, valetudi- 
nem, pulchritudinem, divitias, honores, opes con- 
temnere, eaque, quae his contraria sint, pro nihHo 
ducere. Tum poterunt clarissima voce profiteri, se 
neque fortunje impetu, nec multitudinis opinione, 
nec dolore, neque paupertate terreri : omniaque sibi 
in sese esse posita ; neque esse quidquam extra suam 
potestatem, quod ducant in bonis. 

[Namque et] haec loqui, quae sunt magni cujus- 
dam et alti viri, et eadem, quae vulgus, in malis et 
bonis numerare, concedi nullo modo potest: qua 
gloria commotus Epicurus exoritur, cui etiam (si 
l)iis placet) videtur semper sapiens beatus. Hic dig- 
nitate hujus sententiae^capitur : sed nunquam id di- 
ceret, si ipse se audiret. Quid est enim, quod minus 
conveniat, quam ut is, qui vel summum vel solum 
malum dolorem esse dicat, idem censeat, " Quam 
hoc suave est !" tum, cum dolore crucietur, dictu- 



TUSC. QUiEST. LiB. V. Cap. 12. 2G3 

rum esse sapientem ? Non igitur ex singulis vocibuS 
philosophi spectandi sunt, sed ex perpeiuitate atque 
coiistantia. 

XI. Audifor. Adducis me, ut tibi assentiar. Sed 
tua quoque, vide, ne desideretur constantia. Mar^ 
cus. Quonam modo ? Anditor. Quia legi tuum nu- 
per quartum " de Finibus." In eo mihi videbare, 
contra Catonem disserens, hoc velle ostendere, (quod 
mihi quidem probatur) inter Zenonem et Peripateti- 
cos nihil praeter verborum novitatem interesse. Quod 
si ita est, quid est causse, quin, si Zenonis rationi 
consentaneum sit, satis magnam vim in virtute esse 
ad beate vivendum, liceat idem Peripateticis dicere? 
Rem enim opinor spectari oportere, non verba. 

Marcus. Tu quidem tabellis obsignatis agis me- 
cum : et testificaris, quid dixerim aliquando, aut 
scripserim. Cum aliis isto modo, qui legibus impo- 
sitis disputant. Nos in diem vivimus. Quodcumque 
nostros animos probabilitate percussit, id dicimus : 
itaque soli sumus liberi. Verumtamen, quoniam de 
constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id 
qua-Tendum puto, verumne sit, quod Zenoni placu- 
erit, quodque ejus auditori, xiristoni, bonum esse 
solum, quod honestum esset : sed, si ita esset, tum 
ut hoc totum, beate vivere, in una virtute poneretur. 
Quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper 
sapiens : quam sibi conveniat, ipse viderit. Gloria 
quidem hujus sententige quis est illo viro dignior ? 
Nos tamen teneamus, ut sit idem beatissimus : etsi 
Zeno Citieus, advena quidem, et ignobilis verborum 
opifex, insinuasse se in antiquam philosophiam vi- 
detur. 

XII. Hujus sententia? gravitas a Platonis auctoritate 
repetatur ; apud quem saepe hsBC oratio usurpata est, 
ut nihil praeter virtutem diceretur bonum : velut, in 
*' Gorgia," Socrates, cum esset ex eo quaesitum, Ar- 
chcliium, Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus 
haberetur, nonne bcatum putaret ? " Haud scio," 



264 TUSC. QU^ST. Lib. V. Cap. 13. 

inquit : " nunquam enim cum eo collocutus sum." 
Ai'n* tu ? an tu aliter id scire non potes ? " Nullo mo- 
do." Tu igitur ne de Persarum quidem rege magno 
potes dicere, beatusne sit ? " An ego possim, cum 
ignorem, quam sit doctus, quam vir bonus ?" Quid ? 
tu in eo sitam vitam beatam putas ? " Ita prorsus exis- 
timo, bonos, beatos ; improbos, miseros." Miser ergo 
Archelaus? " Certe, si injustus." Videiurne omnem 
hic beatam vitam in una virtute ponere ? Quid vero in 
Epitaphio ? quo modo idem ? Nam,'' cui viro," inquit, 
" ex se ipso apta sunt omnia, quce ad beate vivendum 
ferunt, nec, suspensa ahorum aut bono casu aut con- 
trario, pendere ex alterius eventis, et errare cogun- 
tur ; huic cptime vivendi ratio comparata est. Hic 
est ille moderatus, hic fortis, hic sapiens, hic, et 
nascentibus et cadentibus cum reliquis commodis, 
tum maxime hberis, parebit et obediet prascepto illi 
veteri ;" 

" Neque enim laDtabitur unquam nec mcerebit 

nimis, 
Quod semper in se ipso omnem spem reponet 

sui." 

XIII. Ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto 
augustoque fonte nostra omnis manabit oratio. 

Unde igitur rectius ordiri possumus, quam a com- 
muni parente, natura ? qufe, quidquid genuit, non 
modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, 
ut stirpibus suis niteretur, in suo quodque genere 
perfectum esse voluit. Itaque et arbores et vites, et 
ea quas sunt humihora, neque se tollere a terra altius 
possunt ; aUa semper virent, alia, hieme nudata, ver- 
no tempore tepefacta frondescunt : neque est ullum, 
quod non ita vigeat interiore quodam motu, et suis 
in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges 
fundat, aut baccas ; omniaque in omnibus, quantum 
in ipsis sit, nuUa vi impediente, perfecta sint. 

Facilius vero etiam in bestiis, qucd his sensus a 



TUSC. QU^ST. LiB. V. Cap. 14. 2C5 

natura est datus, vis ipsius natur» perspici potest. 
Namque alias bestias, nantes, aquarum incolas esse 
voluit ; alias, volucres, ccrlo frui libero ; serpeiites 
quasdam ; quasdam esse gradientes ; earum ipsarum 
partim solivagas, partim congregatas ; immanes alias, 
quasdam autem cicures ; nonnullasabditas, terraque 
tectas. Atque earum quaeque, suum tenens munus, 
cum in disparis animantis vitam transire non possit, 
manet in lege naturag. Et, ut bestiis aliud alii praj- 
cipui a natura datum est, quod suum quaeque reti- 
net, nec discedit ab eo ; sic homini multo quiddam 
praestantius ; etsi preestantia debent ea dici, quae 
habent aliquam com.parationem. Humanus autem 
animus, decerptus ex mente divina, cum alio nuUo, 
nisi cimi ipso Deo, (si hoc fas est dictu) comparari 
potest. 

Hic igitur, si est excultus, et si ejus acies ita cu- 
rata est, ut ne caecaretur erroribus ; fit perfecta mens, 
id est, absoluta ratio ; qucd est idem virtus. Et, si 
onme beatum est, cui nihil deest, et qucd in suo ge- 
nere expletum atque cumulatum est, idque virtutis 
est proprium ; certe omnes virtutis compotes beati 
sunt. Et hoc quidem mihi cum Bruto convenit, item 
cum Aristotele, Xenocrate, Speusippo, Polemone. 
Sed mihi videntur etiam beatissimi. Quid enim deest, 
ad beate vivendum, ei qui confidit suis bonis ? aut, 
qui diffidit, beatus esse qui potest ? 

XIV. At diflidat necesse est, qui bona dividit tri- 
pertito. Qui enim poterit aut corporis firmitate aut 
fortunae stabilitate confidere ? Atqui, nisi stabili et 
fixo et permanente bono, beatus esse nemo potest. 
Quid ergo ejusmodi istorum est? ut mihi Laconis 
illud dictum in hos cadere videatur; qui glorianti 
cuidam mercatori, quod multas naves in omnem 
oram maritimam dimisisset, " Non sane optabilis 
quidem ista," inquit, " rudentibus apta, fortuna," 
An dubium est, quin nihil sit habendum in eo ge- 
nere, quo vita beata completur, si id possit amitti ? 

iPhihx.) voL. III. 2 A 



2m TUSC- QUiEST. Lib. V. Cap. 15. 

Nihil enim interarescere, nihil exstingui, nihil ca- 
dere debet eorum, in quibus vita beata consistit. 
Nam, qui timebit ne quid ex his deperdat, beatus 
esse non poterit. 

Volumus enim, eum, qui beatus sit, tutum esse, 
inexpugnabilem, septum atque munitum ; non ut 
parvo metu prasditus sit, sed ut nullo. Ut enim in- 
nocens is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui nihil 
nocet ; sic sine metu is habendus est, non qui parum 
metuit, sed qui omnino metu vacat. QucE est enim 
alia fortitudo, nisi animi afFectio, cum in adeundo 
periculo et in labore ac dolore patiens, tum procul 
ab omni metu ? 

Atque hasc certe non ita se haberent, nisi omne 
bonum in una honestate consisteret. Qui autem 
illam maxime optatam et expetitam securitatem 
(securitatem autem nunc appello vacuitatem aBgri- 
tudinis, in qua vita beata posita est) habere quis- 
quam potest, cui aut adsit aut adesse possit midti- 
tudo malorum ? Qui autem poterit esse celsus et 
erectus, et ea, quae homini accidere possunt, omnia 
parva ducens, (qualem sapientem esse volumus) nisi 
omnia sibi in se posita censebit ? An Lacedasmonii, 
Philippo minitante per Hteras, se omnia, quae cona- 
rentur, prohibiturum, quaesiverunt, num se esset 
etiam mori prohibiturus : vir is, quem quaerimus, non 
multo facihus tali animo reperietur, quam civitas 
universa ? Quid ? ad hanc fortitudinem, de qua lo- 
quimur, temperantia adjuncta, quae sit moderatrix 
omnium commotionum, quid potest ad beate viven- 
dum deesse ei, quem fortitudo ab aegritudine et a 
metu vindicet; temperantia tum a libidine avocet, 
tum insolenti alacritate gestire non sinat ? Haec effi- 
cere virtutem ostenderem, nisi superioribus diebus 
essent explicata. 

XV. Atqui, cum perturbationes animi miseram, 
sedationes autem vitam efficiant beatam ; duplexque 
ratio perturbationia sit, quod aegritudo et metus in 



TUSCQUiEST. LiB. V. Cap. 15. 267 

inalis opinatis, ia bonorum autem errore Isetitia 
gestiens libidoque versetur; cum hasc omnia cum 
consilio et ratione pugnent ; his tu tam gravibus 
concitationibus, tamque ipsis inter se dissentientibus 
atque distractis, quem vacuum, solutum, liberum 
^-ideris, hunc dubitabis beatum dicere ? Atqui sa- 
piens semper ita afFectus est : semper igitur sapiens 
beatus est. Atque etiam omne bonum lactabile est : 
quod autem latabile, id praedicandum, et prae se fe- 
rendum : quod tale autem, id etiam gloriosum : si 
vero gloriosum, certe laudabile : quod autem lauda- 
bile, profecto etiam honestum : quod bonum igitur, 
id honestum. At quae isti bona numerant, ne ipsi 
quidem honesta dicunt. Solum igitur bonum, quod 
honestum: ex quo efficitur, honestate una vitam 
contineri beatam. Non sunt igitur ea bona dicenda, 
nec habenda, quibus abundantem licet esse mi- 
serrimum. 

An dubitas, quin praestans valetudine, viribus, 
forma, acerrimis integerrimisque sensibus, adde 
etiam, si libet, pernicitatem, et velocitatem, da di- 
vitias, honores, imperia, opes, gloriam : si fuerit is, 
qui haec habet, injustus, intemperans, timidus, he- 
beti ingenio, atque nullo ; dubitabisne eum mise- 
rum dicere ? Qualia igitur ista bona sunt, quae qui 
habeat, miserrimus esse possit? Videamus, ne, ut 
acervus ex sui generis granis, sic beata vita ex sui 
eimilibus partibus effici debeat Quod si ita est ; ex 
bonis, quae sola honesta sunt, efficiendus est beatus. 
Ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex his 
effici nihil poterit : quo detracto, quid poterit beatum 
intelHgi ? Etenim quidquid est, quod bonum sit, id 
expetendum est : quod autem expetendum, id certe 
approbandum : quod vero approbaris, id gratum ac- 
ceptum.que habendum : ergo etiam dignitas ei tri- 
buenda est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est : 
bonum igitur omne laudabile : ex quo efficitur, ut, 
quod sit honestum, id sit eolum bonum. Qucd ni 



268 TUSC. QU^ST. Liu. V. Cap. l(i. 

ita tenebimiis, multa erunt, quae nobis bona dicenda 
sint. 

XVI. Omitto divitias ; quas, cum quivis, quam- 
vis iiidignus, habere possit, in bonis non numero. 
Quod enim est bonum, id non quivis habere potest 
Omitto nobiHtatem, famamque popularem, stulto- 
nmi improborumque consensu excitatam. Haec, quae 
sunt minima, tamen bona dicantur, necesse est : can- 
didali dentes, venusti oculi, color suavis, et ea, quae 
Kuryclea laudat, Ulyssi pedes abluens, lenitudo ora- 
tionis, molHtudo corporis. Ea si bona ducemus, 
quid erit in philosophi gravitate, quam in vulgi opi- 
nione stultorumque turba, quod dicatur aut gravius, 
aut grandius ? 

At enim eadem Stoici praecipua, vel producta 
dicunt, quae bona isti. Dicunt illi quidem : sed his 
vitam beatam compleri negant : hi autem sine iis 
esse nullam putant : aut, si sit beata, beatissimam 
certe negant. Nos autem volumus beatissimam : id,- 
que nobis Socratica illa conclusione confirmatur. Sic 
enim princeps ille philosophiae disserebat : ^' Qualis 
cujusque animi affectus esset, talem esse hominem : 
qualis autem ipse homo esset, talem ejus esse ora- 
tionem : orationi autem facta sunilia, factis vitam." 
AfFectus autem animi in bono viro laudabilis : et 
vita igitur laudabiHs boni viri, et honesta ergo, quo- 
niam laudabiHs : ex quibus, bonorum beatam vitam 
esse, concluditur. 

Etenim, pro Deorum atque hominum fidem ! pa- 
rumne cognitum est superioribus nostris disputationi- 
bus, an delectationis et otii consumendi causa locuti 
sumus, sapientem ab omni concitatione animi (quam 
perturbationem voco) semper vacare ? semper in ani- 
mo ejus esse placidissimam pacem ? Vir igitur tem- 
peratus, constans, sine metu, sine aegritudine, sine 
alacritate ulla, sine Hbidine, nonne beatus ? At sem- 
per sapiens taHs: semper igitur beatus. Jam vero 
qui potest vir bonu» non ad id, quod laudabile sit, 



TUSC. QU^ST. LiB. V. Cap. 18. 2G9 

omnia referre, quae agit, quaeque sentit ? Rcfert au- 
tem omnia ad beate vivendum : beata igitur vita 
laudabilis ; nec quidquam sine virtute laudabile : 
beata igitur vita virtute conficitur. 

XVII. Atque hoc sic etiam concluditur : Nec in 
misera vita quidquam est praedicabile aut glorian- 
dum ; nec in ea quse nec misera sit nec beata. Et est 
in aliqua vita praedicabile aliquid, aut gloriandum, 
ac prae se ferendum : ut Epaminondas, 

" Consiliis nostris laus est attonsa Laconum :" 
ut Africanus, 

'' A sole exoriente, supra Masoti' paludes, 

Nemo est, qui factis me aequiperare queat." 
Quod si est, beata vita glorianda et prscdicanda, ct 
prae se ferenda est : nihil est enim aliud, quod pra^- 
dicandum, et pra^ se ferendum sit. Quibus positis, 
inteUigis, quid sequatur: et quidem, nisi ea vita 
beata est, quae est eadem honesta ; sit aliud necesse 
est melius vita beata. Quod erit enim hcnestum, 
certe fatebuntur esse melius. Ita erit beata vita me- 
lius ahquid ; quo quid potest dici perversius ? Quid ? 
cum fatentur satis magnam vim esse in vitiis ad mi- 
seram vitam, nonne fatendum est, eamdem vim in 
virtute esse ad beatam vitam ? Contrariorum enim 
contraria sunt consequentia. Quo loco quasro, quam 
vmi habeat libra illa Critolai, qui cum in alteram 
lancem animi bona imponat, in alteram corporis et 
externa ; tantum propendere illam bonorum anuni 
lancem putet, ut terram et maria deprimat. 

XVIII. Quid ergo aut hunc prohibet, aut etiam 
Xenocratem illum gravissimum philosophorum, ex- 
aggerantem tantopere virtutem, extenuantem caetera 
€t abjicientem, in virtute non beatam modo vitam, 
sed etiam beatissimam, ponere ? Quod quidem nisi 
[sit,] virtutum interitus consequetur. Nam, in quem 
cadit aegritudo, in eunidem metum cadere nccesse 
cst : est enim metus futurie aegritudinis sollicita ex- 

2 A .^ 



270 TUSC. QUiEST. Lib. V. Cap. 19. 

spectatio : in quem autem metus, in eumdem formi' 
do, timiditas, pavor, ignavia : ergo, ut idem vinca- 
tur interdum, nec putet ad se prseceptum illud Atrei 
pertinere, 

" Proinde ita parent se in vita, ut vinci nesciant." 

Hic autem vincetur, ut dixi : nec modo vincetur, 
sed etiani serviet. At nos virtutem semper liberam 
volumus, semper invictam. Quae nisi sunt, sublata 
virtus est. 

Atqui, si in virtute satis est praesidii ad bene viven- 
dum, satis est etiam ad beate. Satis est enim certe in 
virtute, ut fortiter vivamus : si fortiter, etiam ut 
magno animo, et quidem ut nulla re unquam terrea- 
mur, semperque simus invicti. Sequitur, ut nihil 
pceniteat, nihil desit, nihil obstet. Ergo omnia pro- 
fluenter, absolute, prospere : igitur beate. Satis au- 
tem, ad fortiter vivendum, virtus potest : satis ergo 
etiam ad beate. Etenim, ut stultitia, etsi adepta est 
quod concupivit, nunquam se tamen satis consecu- 
tam putat ; sic sapientia semper eo contenta est quod 
adest, neque eam unquam sui poenitet. 

XIX. Similemne putas C. Laelii unum consula- 
tum fuisse, et eum quidem cum repulsa, cum L. 
Cinnae quatuor ? (si, cum sapiens et bonus vir, qua- 
lis ille fuit, sufFragiis praeteritur, non populus a bono 
consule potius, quam ille a malo populo, repulsam 
fert). Sed tamen utrum malles, te, si potestas esset, 
semel, ut Laelium, consulem, an, ut Cinnam, qua- 
ter ? Non dubito, tu quid responsurus sis. Itaque 
video, cui committam. Non quemvis hoc idem in- 
terrogarem : responderet enim alius fortasse, se non 
modo quatuor consulatus uni anteponere, sed unum 
diem Cinnae mxultorum et clarorum virorum totis 
aetatibus. Ijaeliusj si digito quem attigisset, poenas 
dedisset. At Cinna, collegae sui, consulis Cn. Octa- 
vii, praecidi caput jussit, P. Crassi, L. Caesaris, no- 
bilissimorum hominum, quorum virtus fuerat domi 



TUSC. QUiEST. LiB. V. Cap. 20. 271 

militiaDque cognita, JM. Antonii, omnium eloquen- 
lissimi, quos ego audierim, C. Cajsaris, in quo mihi 
videtur fuisse specimen humanitatis, salis, suavitatis, 
leporis. Beatusne igitur, [qui] hos interfecit ? Mihi, 
contra, non solum eo videtur miser, quod ea fecit, 
sed etiam quod ita se gessit, ut ea facere ei liceret : 
etsi peccare nemini licet : sed sermonis errore labi- 
mur : id enim licere dicimus, quod cui conceditur. 

Utium tandem beatior C. JMarius, tum, cum 
Cimbricae victorias gloriam cum collega Catulo com- 
municavit, paene altero Laelio, (nam hunc illi duco 
simillimum) an cum, civili bello victor, iratus, neces- 
sariis Catuli deprecantibus, non semel respondit, sed 
saBpe, ••' 31oriatur ?" in quo beatior ille, qui huic 
nefarias voci paruit, quam is, qui tam scelerate im- 
peravit. Nam, cum accipere quam facere prasstat 
injuriam, tum morti jam ipsi adventanti paulum 
procedere ob\dam (quod fecit Catulus), quam (quod 
i\Iarius) talis viri interitu sex suos obruere consula- 
tus, et contaminare extremum tempus aetatis. 

XX. Duodequadraginta annos tyrannus Syracu- 
sanorum fuit Dionysius, cum V. et XX. natus an- 
nos dominatura occupavisset. Qua pulchritudine ur- 
bem, quibus autem opibus prasditam, servitute op- 
pressam tenuit civitatem ? Atqui de hoc homine a 
bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam 
fuisse ejus in victu temperantiam, in rebusque ge- 
rendis virum acrem et industrium, eumdem tamen 
maleficum natura et injustum. Ex quo omnibus, 
bene veritatem intuentibus, videri necesse est miser- 
rimum. Ea enim ipsa, quse concupierat, ne tum 
quidem, cum omnia se posse censebat, consequeba- 
tur. Qui cum essct bonis parentibus atque honesto 
loco natus, (etsi id quidem alius alio modo tradidit) 
abundaretque aequalium familiaritatibus, et consue- 
tudine propinquorum, haberet etiam, more Graeciae, 
quosdam adolescentes amore conjunctos ; credebat se 
eorum nemini ; sed his, quos ex familiis locupletum 



272 TUSC. QUiEST. Lib. V. Cap. 21. 

servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse de- 
traxerat, et quibusdam convenis, et feris barbaris, 
corporis custodiam committebat. Tta, propter injus- 
tam dominatus cupiditatem, in carcerem quodam- 
modo ipse se incluserat. Quinetiam, ne tonsori col* 
lum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sor- 
dido ancillarique artificio regiae virgines, ut tonstri- 
culae, tondebant barbam et capillum patris. Et ta»* 
men ab his ipsis, cum jam essent adultae, ferrum 
removit; instituitque, ut candentibas juglandium 
putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. 
Cumque duas uxores haberet, Aristomachen, civem 
suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas 
ventitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur 
ante. Et, cum fossam latam cubiculari lecto circum- 
dedisset, ejusque fossae transitum ponticulo ligneo 
conjunxisset ; eum ipsum, cum forem cubiculi clau- 
serat, detorquebat. Idemque, cum in communibus 
suggestis consistere non auderet, concionari ex turri 
alta solebat. Atque is, cum pila ludere vellet (stu- 
diose enim id factitabat), tunicamque poneret, ado- 
lescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. 
Hic cum quidam familiaris jocans dixisset ; " Huic 
quidem certe vitam tuam committis," arrisissetque 
adolescens, utrumque jussit interfici ; alterum, quia 
viam demonstravisset interimendi sui ; alterum, quia 
dictum id risu approbavisset. Atque, eo facto, sic 
doluit, ut nihil gravius tulerit in vita. Quem enim 
vehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur in 
contrarias partes impotentium cupiditates. Cum huic 
obsecutus sis, illi est repugnandum. Quamquam 
hic quidem tyrannus ipse judicavit, quam esset bea- 
tus. 

XXI. Nam, cum quidam ex ejus assentatoribusy 
Damocles, commemoraret in sermone copias ejus, 
opes, majestatem dominatus, rerum abundantiam, 
magnificentiam aedium regiarum ; negaretque un- 
quam beatiorem quemquam fuisse ; " Visne igitur," 



TUSC. QVMST. LiB. V. Cap. 22. 273 

inquit, " Damocle, quoniam haBc te vita delectat, 
ipse eamdem degustare, et fortunam experiri meam ?" 
Cum se ille cupere dixisset, collocari jussit hominem 
in aurco lecto, strato pulcherrime textili stragulo, 
magniticis operibus picto ; abacosque complures or- 
na\dt argento auroque caelato. Tum ad mensam 
eximia forma pueros delectos jussit consistere, eos- 
que, nutum ejus intuentes, diligenter ministrare. 
Aderant unguenta, coronae : incendebantur odores : 
mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. Fortu- 
natus sibi Damocles videbatur. In hoc medio appa- 
ratu, fulgentem gladium, e lacunari seta equina ap- 
tum, demitti jussit, ut impenderet illius beati cervici- 
bus. Itaque nec pulchros illos ministratores adspicie- 
bat, nec plenum artis argentum ; nec manum por- 
rigebat in mensam : jam ipsae defiuebant coronas : 
denique exoraWt tyrannum, ut abire liceret, quod 
jam beatus noUet esse. Satisne videtur declarasse 
Dionysius, nihil esse ei beatum, cui semper aHquis 
terror impendeat ? Atque ei ne integrum quidem 
erat, ut ad justitiam remigraret, civibus libertatem 
et jura redderet. lis enim se, adolescens, in impro- 
vida aetate, irretierat erratis, eaque commiserat, ut 
salvus esse non posset, si sanus esse coepisset. 

XXII. Quantopere vero amicitias desideraret, 
quarum infideUtatera extimescebat, declaravit in Py- 
thagoreis duobus iUis ; quorum cum alterum vadem 
mortis accepisset ; alter, ut vadem suum Uberaret, 
praesto fuisset ad horam mortis destinatam ; " Utinam 
^o," inquit, " tertius vobis amicus adscriberer !" 
Quam huic erat miserum, carere consuetudine ami- 
corum, societate victus, sermone omnino familiari ! 
homini praesertim docto a puero, et artibus ingenuis 
erudito. Musicorum vero perstudiosum accepimus, 
poetam etiam tragicum ; quam bonum, nihU ad rem : 
in hoc enim genere, nescio quo pacto, magis quam 
in aliis, suum cuique pulchrum est. Adhuc nemi- 
nem cognovi poetam (et mihi fuit cum Aquinio 



274 TUSC. QUiEST. Lib. V. Cap. 23. 

amicitia), qui sibi non optimus videretur. Sic se res 
habet : te tua, me delectant mea. Sed, ut ad Dio- 
nysium redeamus ; omni cultu et victu humano ca- 
rebat : vivebat cum fugitivis, cum facinorosis, cum 
barbaris : neminem, qui aut libertate dignus esset, 
aut vellet omnino Uber esse, sibi amicum arbitra- 
batur. 

Non ego jam cum hujus vita (qua tetrius, mise- 
rius, detestabilius, excogitare nihil possum) Platonis 
aut Archytaa vitam comparabo, doctcrum hominum 
et plane sapientium. 

XXIII. Ex eadem urbe humilem homunculum 
apulvere.et radio excitabo, qui multis annis post 
fuit, Archimedem : cujus ego, quaestor, ignoratum 
ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, septum 
undique et vestitum vepribus et dumetis, indagavi 
sepulcrum. Tenebam enim quosdam senariolos, 
quos in ejus monimento esse inscriptos acceperam ; 
qui declarabant, in summo sepulcro sphaeram esse 
positam cum cylindro. Ego autem, cum omnia col- 
lustrarem oculis (est enim ad portas Agragianas 
magna frequentia sepulcrorum) animadverti colu- 
mellam non multum e dumis eminentem, in qua 
inerat sphaerae figura et cyUndri. Atque ego statim 
Syracusanis (erant autem principes mecum) dixi, me 
illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem. Immissi 
cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum. 
Quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim 
accessimus. Apparebat epigramma, exesis posteriori- 
bus partibus versiculorum, dimidiatis fere. Ita no- 
bilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doc- 
tissima, sui civis unius acutissimi monimentum igno- 
rasset, nisi ab homine Arpinate didicisset Sed red- 
eat, unde aberravit, oratio. 

Quis est omnium, qui modo cum Musis, id est, 
cum humanitate ct cum doctrina, habeat aliquod 
c^mmercium, qui se non hunc mathematicum malit, 
quam iUum tyrannum ? Si vita modum actionem- 



TUSC. QUiEST. LiB. V. Cap. 24. 275 

que qiitPrinius; alterius men$ rationibus agitandis 
exquirendisque alebatur, cum oblectatione sollertiaD ; 
qui est unus suavissimus pastus animorum : alterius 
in caede et injuriis, cum et diurno et nocturno metu. 
Age, confer Democritum, Pythagoram, Anaxago- 
ram. Quae regna, quas opes, studiis eorum et delec- 
tationibus antepones ? Etenim, quae pars optima est 
in homine, in ea situm esse necesse est illud, quod 
quasris, optimum. Quid est autem in homine, sagaci 
ac bona mente melius ? Ejus bono fruendum est 
igitur, si beati esse volumus. Bonum autem mentis 
est virtus : ergo hac beatam vitam contineri necesse 
est Hinc omnia, quae pulchra, honesta, prasclara 
sunt, (ut supra dixi ; sed dicendum idem illud paulo 
uberius videtur) plena gaudiorum sunt. Ex per- 
petuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit 
vitam beatam exsistere, sequitur, ut ea exsistat ex 
honestate. 

XXIV. Sed, ne verbis solum attingamus ea quae 
volumus ostendere, proponenda qucedam quasi mo- 
ventia sunt, quae nos magis ad cognitionem intel- 
ligentiamque convertant. Sumatur enim nobis qui- 
dam praestans vir optimis artibus : isque animo pa- 
rumper et cogitatione fingatur. Primum ingenio 
eximio sit, necesse est, (tardis enim mentibus virtus 
non facile comitatur) deinde ad investigandam veri- 
tatem studio incitato. Ex quo triplex ille aninii fetus 
exsistet ; unus in cognitione rerum positus, et in ex- 
plicatione naturae; alter in descriptione expetenda- 
rum fugiendarumte rerum ; tertius in judicando, 
quid cuique rei sit consequens, quid repugnans : in 
quo inest onanis tum subtilitas disserendi, tum veritas 
judicandi. 

Quo tandem igitur gaudio affici necesse est sa- 
pientis animum, cum his habitantem pemoctantem- 
que curis ? ut, cum totius mundi motus conversio- 
nesque perspexerit ; sideraque viderit innumerabilia, 
ccelo inhaerentia, cum ejus ipsius motu congruere. 



276 TUSa QUiEST. Lib. V. Cap. 25. 

certis infixa sedibus ; septeiri alia suos quaeque te- 
nere cursus, multum inter se aut altitudine aut hu- 
militate distantia, quorum vagi motus rata tamen et 
certa sui cursus spatia definiant; (horum nimirum 
adspectus impulit illos veteres, et admonuit, ut plura 
qusererent : inde est indagatio nata initiorum, et tam- 
quam seminum, unde essent omnia orta, generata, 
concrcta : qua?que cujusque generis, vel inanimi vel 
animantis, vel muti vel loquentis, origo, quce vita, 
qui interitus, quteque ex alio in ahud vicissitudo at- 
que mutatio : unde terra, et quibus librata ponderi- 
bus, quibus cavernis maria sustineantur ; qua omnia 
delata gravitate, medium mundi locum semper ex- 
petant, qui est idem infimus in rotundo.) 

XXV. Haec tractanti animo, et noctes et dies 
cogitanti, exsistit illa a Deo Delphis praecepta cogni- 
tio, ut ipsa se mens agnoscat, conjunctamque cum 
divina mente se sentiat; ex quo insatiabili gaudio 
cornpletur. Ipsa enim cogitatio de vi et natura Deo- 
rum studium incendit illius asternitatis imitandae; 
neque se in brevitate vitae collocatam putat, cum re- 
rum causas alias ex aliis aptas, et necessitate nexas, 
videt : quibus, ab seterno tempore fluentibus in aeter- 
num, ratio tamen mensque moderatur. 

Haec ille intuens atque suspiciens, vel potius om- 
nes partes orasque circumspiciens, quanta rursus 
animi tranquillitate humana et citeriora considerat ! 
Hinc illa cognitio virtutis exsistit: efflorescunt ge- 
nera partesque virtutum : invenitur, quid sit, quod 
natura spectet extremum in bonis, quid in maHs ul- 
timum ; quo referenda sint officia ; quae degendae 
aetatis ratio deligenda. Quibus et talibus rebus ex- 
quisitis, hoc vel maxime efficitur, quod hac dispu- 
tatione agimus, ut virtus, ad beate vivendum, sit se 
ipsa contenta. 

Sequitur tertia, quae per omnes partes sapientiae 
manat et funditur, quae rem definit, genera disper- 
tit, sequentia adjungit, perfecta concludit, vera et 



TUSC. QUiEST. LiB. V. Cap. 2C. 277 

falsa dijudicat, disserendi ratio et scientia ; ex qua 
cum summa utilitas exsistit ad res ponderandas, tum 
maxime ingenua delectatio, et digna sapientia. Sed 
h?ec otii. Transeat ideni iste sapiens ad rempublicam 
tuendam. Quid eo possit esse praestantius, cum con- 
tineri prudentia utilitatem civium cernat, justitia 
nihil in suam domum inde derivet, reliquis utatur 
tot tam variisque virtutibus ? Adjunge fructum ami- 
citiarum ; in quo doctis positum est cum consilium 
omnis vita?, consentiens et pa^ne conspirans, tum 
summa jucunditas e quotidiano cultu atque victu. 
Quid haec tandem vita desiderat, quo sit beatior? 
cui, refertoB tot tantisque gaudiis, fortuna ipsa cedat, 
necesse est. Quod si gaudere talibus bonis animi, id 
est, virtutibus, beatum est, omnesque sapientes iis 
gaudiis perfruuntur ; omnes eos confiteri beatos esse, 
necesse est. 

XXVI. Auditor. Etiamne in cruciatu atque tor- 
mentis ? Marcus. An tu me in viola putabas, aut in 
rosa, dicere ? an Epicuro, qui tantummodo induit 
personam philosophi, et sibi ipse hoc nomen inscrip- 
sit, dicere ficebit, (quod quidem, ut habet se res, me 
tamen plaudente dicit) nullum sapienti esse tempus, 
etsi uratur, torqueatur, secetur, quin possit excla- 
mare, " Quam pro nihilo puto !" cum praesertim 
omne malum dolore definiat, bonum voluptate ; haec 
nostra honesta, turpia, irrideat ; dicatque, nos, in 
vocibus occupatos, inanes sonos fundere ; neque 
quidquam ad nos pertinere, nisi quod aut laeve aut 
asperum in corpore sentiatur. Huic ergo, (ut dixi) 
non multum clifFerenti a judicio ferarum, oblivisci 
licebit sui ? et tum fortunam contemnere, cum sit 
omne et bonum ejus et malum in potestate fortunag, 
tum dicere, se beatum in sunamo cruciatu atque tor- 
mentis, cum constituerit, non modo summum ma- 
lum esse dolorem, sed etiam solum ? 

Nec vero illa sibi remedia comparavit ad toleran- 
dum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis vere- 

( Philoit.J VOT.. III. 2 B 



278 TUSC. OIJMST. Lib. V. Cap. 27. 

cundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, 
praecepta fortitudinis, duritiam virilem ; sed una se 
dicit recordatione acquiescere prasteritarum volupta- 
tum : ut, si quis, asstuans, cum vim caloris non fa- 
cile patiatur, recordari velit, se aliquando, in Arpi- 
nati nostro, gelidis fluminibus circumfusum fuisse. 
Non enim video, quo modo sedare possint mala prae- 
sentia praeteritae voluptates. 

Sed, cum is dicat, sem.per beatum esse sapientem, 
cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret ; 
quidnam faciendum est his, qui nihil expetendum, 
nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, 
existimant ? Me quidem auctore, etiam Peripatetici 
veteresque Academici balbutire desinant aliquando ; 
aperteque et clara voce audeant dicere, beatam vitam 
in Phalaridis taurum descensuram. 

XXVII. Sint enim tria genera bonorum, ut jam 
a laqueis Stoicorum (quibus usum me pluribus quam 
soleo, intelligo) recedamus. Sint sane illa genera bo- 
norum, dum corporis et externa jaceant humi, et 
tantummodo, quia sumenda sint, appeUentur bona. 
Alia autem illa divina longe lateque se pandant, cce- 
lumque contingant, ut, ea qui adeptus sit, cur eum 
beatum modo, et non beatissimum etiam, dixerim ? 
Dolorem vero sapiens extimescet ? is enim huic max- 
ime sententiae repugnat. Nam contra mortem nos- 
tram atque nostrorum, contraque asgritudinem, et 
reliquas animi perturbationes, satis esse videmur su- 
periorum dierum disputationibus armati et parati. 
Dolor esse videtur acerrimus virtuti adversaiius. Is 
ardentes faces intentat : is fortitudinem, magnitudi- 
nem animi, patientiarn, se [debiiitaturum] minatur. 
riuic igitur succumbet virtus ? huic beata sapientis 
et constantis viri vita cedet ? Quam turpe ! o Dii 
boni ! Pueri Spartiatae non ingemiscunt, verberum 
dolore laniati, Adolescentium greges Lacedaemone 
vidimus ipsi, incredibili contentione certantes pugnis, 
calcibus, unguibus, morsu denique, ut exanimaren- 



TUSC. QUiEST. LiB. V. Cap. 28. 279 

tur priiis, quani se victos faterentur. Qiiae barbaria 
liulia vastior aut agrestior ? In ea tamen gente pri- 
inuni ii, qui sapientes habentur, nudi aetatem agunt, 
ct Caucasi nives hiemalemque vim perferunt sine 
dolore : cumque ad flammam se applicaverunt, sine 
gemitu aduruntur. IMulieres vero [in India], cum 
est [cujusvis] earum vir mortuus, in certamen judi- 
ciumque veniunt, quam plurimum ille dilexerit : 
plures enim singulis solent esse nuptcO. Quas est vic- 
trix, ea, la?ta, prosequentibus suis, una cum viro in 
rogum imponitur : illa, victa, mcesta discedit. Nun- 
quam naturam mos vinceret : est enim ea semper 
invicta. Sed nos umbris, deliciis, otio, languore, de- 
sidia, animum infecimus : opinionibus maloque more 
delenitum moUivimus. TEgyptiorum morem quis 
ignorat ? quorum imbutae mentes pravitatis erroribus, 
quamvis carnificinam prius subierint, quam ibim, 
aut aspidem, aut felem, aut canem, aut crocodilum, 
violent ; quorum etiam si imprudentes quidpiam fe- 
cerint, poenam nuUam recusent. 

De hominibus loquor. Quid bestiaB ? non frigus, 
non famem, non montivagos atque sUvestres cursus, 
lustrationesque, patiuntur? Non pro suo partu ita 
propugnant, ut vulnera excipiant ? nuUos impetus, 
nuUos ictus reformident? Omitto, quae perferant, 
quaeque patiantur ambitiosi, honoris causii ; laudis 
studiosi, gloriae gratia ; amore incensi, cupiditatis. 
Plena vita exemplorum est. Sed adhibeat oratio mo- 
dum ; et redeat iUuc, unde [deflexit. ] 

XXVIII. Dabit, dabit, inquam, se in tormenta 
vita beata : nec justitiam, temperantiam, in primis- 
que fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam 
prosecuta, cum tortoris os viderit, consistet; virtu- 
tibusque omnibus sine uUo animi terrore ad crucia- 
tum profectis, resistet extra fores (ut ante dixi) H- 
menque carceris. Quid enim ea foedius, quid defor- 
mius sola reUcta, comitatu pulcherrimo segregata ? 
quod tamen fieri nuUo pacto potest : nec enim vir- 



280 TUSC. OU.EST. Lib. V. Cap. 29. 

tutes sine beata vita cohaerere possunt, nec illa sine 
virtutibus. Itaque eam tergiversari non sinent; se« 
cumque rapient, ad quemcumque ipsa? dolorem cru- 
ciatumque ducentur. Sapientis est enim proprium, 
nihil, quod posnitere possit, facere, nihil invitum ; 
splendide, constanter, graviter, honeste omnia ; nihil 
ita exspectare, quasi certo futurum ; nihil, cum ac- 
ciderit, adniirari, ut inopinatum ac novum accidisse 
videatur; omnia ad suum arbitrium referre; suis 
stare judiciis. Quo quid sit beatius, mihi certe in 
mentem venire non potest. 

Stoicorum quideni facilis conclusio est ; qui cum 
finem bonorum esse senserint, congruere naturse, 
cumque ea convenienter vivere; cum id sit in sa- 
piente situm, non officio solum, verum etiam potes- 
tate; sequatur necesse est, ut, cujus in potestate 
summum bonum, in ejusdem vita beata sit. Ita fit 
semper vita beata sapientis. Habes, quae fortissime 
de beata vita dici putem, et, quo modo nunc est, 
(nisi quid tu melius attuleris) etiam verissime. 

XXIX. Auditor. Mehus equidem afFerre nihil 
possum ; sed a te impetrarim libenter, nisi molestum 
eit, (quoniam te nulla vincula impediunt ullius certae 
disciplinae, libasque ex omnibus, quodcumque te 
maxime specie veritatis movet) quod paulo ante Pe- 
ripateticos veteremque Academiam hortari videbare, 
ut sine retractatione libere dicere auderent, sapientes 
esse semper beatissimos ; id velim audire, quemad- 
modum his putes consentaneum esse id dicere. IMulta 
enim a te contra istam sententiam dicta sunt, et Stoi'- 
corum ratione conclusa. 

Marcia: Utamur igitur libertate, qua nobis solis 
in philosophia licet uti, quorum oratio nihil ipsa ju- 
dicat, sed habetur in omnes partes, ut ab aliis pos- 
sit ipsa per sese,. nullius auctoritate adjuncta, judi- 
cari. Fjt^ quoniam videris hoc velle, ut, quaecumque 
dissentientium philosophorum sententia sit de fini- 
bus, tamen virtus satis habeat ad vitam beatam pras- 



TUSC. QU.EST. LiB. V. Cap. 50. 281 

sidii ; quod quidem Carneadem disputare solitum 
accepinius : sed is, ut contra Stoicos, quos studiosis- 
sinie semper refellebat, et contra quorum disciplinam 
ingenium ejus exarserat : nos illud quidem cum pace 
agemus. 8i enim Stoici fines bonorum recte posue- 
runt, confecta res est: necesse est semper beatum 
esse sapientem. Sed quaeramus unamquamque reli- 
quorum sententiam, si fieri potest, ut hoc prEeclarum 
quasi decretum beatae vitse possit omnium sententiis 
et disciplinis convenire. 

XXX. Sunt autem haB de finibus, ut opinor, re- 
tentas defensaeque sententiae : primum simplices qua- 
tuor : Nihil bonum, nisi honestum, ut Stoici : Nihil 
bonum, nisi voluptas, ut Epicurus : Nihil bonum, 
nisi vacuitas doloris, ut Hieronymus : Nihil bonum, 
nisi naturae primis bonis aut omnibus aut raaximis 
frui, ut Carneades contra Stoicos disserebat. Hsec 
igitur simplicia ; illa mixta. Tria genera bonorum, 
maxima anuiii, secunda corporis, externa tertia, ut 
Peripatetici ; nec multo veteres Academici secus : vo- 
luptatem cum honestate Dinomachus et Callipho co- 
pulavit: indolentiam autem honestati Peripateticus 
Diodorus adjunxit. Hae sunt sententiae, quae stabili- 
tatis aliquid habeant: nam Aristonis, Pyrrhonis, 
Herilli, nonnullommque aliorum, evanuerunt. 

Hi quid possint obtinere, videamus, omissis Stoi- 
cis, quorum satis videor defendisse sententiam. Et 
Peripateticorum quidem explicata causa est, praeter 
Theophrastum, et si qui, illum secuti, imbecillius 
horrent dolorem et reformidant. Reliquis quidem 
licet fuAiere id, quod fere faciunt, ut gravitatem dig- 
nitatemque virtutis exaggerent. Quam cum ad coe- 
lum extulerint (quod facere eloquentes homines co- 
piose solent), reliqua ex collatione facile est conterere 
atque contemnere. Nec enim licet iis, qui laudem 
cum dolore petendam esse dicant, negare, eos esse 
beatos, qui illam adepti sint. Quaniquam enim sint 

2 B .3 



282 TUSC. QU^ST. LrB. V. Cap. 31. 

in quibusdam malis, tamen hoc nomen beati longe 
et late patet. 

XXXI. Nam, ut quaestuosa mercatura, fructuosa 
aartio dicitur, non si altera semper omni damno, al- 
tera omni tempestatis calamitate, semper vacat ; sed 
si multo majore ex parte exstat in utraque felicitas ; 
sic vita, non solum si undique referta bonis est, sed 
si multo majore et graviore ex parte bona propen- 
dent, beata recte dici potest. Sequetur igitur, horum 
ratione, vel ad supphcium, beata vita virtutem ; cum- 
que ea descendet in taurum, Aristotele, Xenocrate, 
Speusippo, Polemone auctoribus; nec eam, minis 
aut blandimentis corrupta, deseret. Eadem Calli- 
phontis ei-it Diodorique sententia ; quorum uterque 
honestatem sic complectitur, ut omnia, quae sine ea 
sint, longe et retro ponenda censeat. Rehqui habere 
se videntur angustius : enatant tamen ; Epicurus, 
Hieronymus, et si qui sunt, qui desertum illum Car- 
neadem curent defendere. Nemo est enim, qui eo- 
rum bonorum animum putet esse judicem, eumque 
condocefaciat, ut ea, quae bona malave videantur, 
possit contemnere. Nam qu£e tibi Epicuri videtur, 
eadem erit Ilieronymi et Carneadis causa, et, hercle, 
omnium reliquorum. Quis enim parum est contra 
mortem aut dolorem paratus ? Ordiamur ab eo, si 
placet, quem mollem, quem vohiptarium, dicimus. 

Quid ? is tibi mortemne videtur, an dolorem, ti- 
mere ? qui eum diem, quo moritur, beatum ap- 
pellat ; maximisque doloribus affectus, eos ipsos in- 
ventorum suorum memoria et recordatione confutat : 
nec hffic sic agit, ut ex tempore quasi effutire videa- 
tur. De morte enim ita sentit, ut, dissoluto ani- 
mante, sensum exstinctum putet : quod autem sensu 
careat, nihil ad nos id judicet pertinere. Item de do- 
lore certa habet, quae sequatur; cujus magnitudinem 
brevitate consolatur, longinquitatem levitate. Quid 
tandem isti grandiloqui contra hasc duo, quae maxime 



TUSC. QUiEST. LiB. V. Cap. 32. 283 

angiint, melius habent, quam Epicurus? An ad 
caBtera, quae mala putantur, non et Epicurus et reli- 
qui philosophi satis parati videntur ? quis non pau- 
pertatem extimescit ? neque tamen quisquam philo- 
sophorum. 

XXXII. Hic vero ipse quam parvo est contentus ! 
nemo de tenui victu phira dixit. Etenim, quae res 
pecunia^ cupiditatem afFerunt, ut amori, ut ambi- 
tiord, ut quotidianis sumtibus, copise suppetant ; 
cum procul ab iis omnibus rebus absit, cur pecuniam 
magnopere desideret, vel potius curet omnino ? An 
Scythes Anacharsis potuit pro nihilo pecuniam du- 
cere ; nostrates philosophi facere non poterunt ? II- 
lius epistola fertur his verbis : " Anacharsis Han- 
noni salutem. JMihi amictui est Scythicum tegmen ; 
calceamentum, solorum callum ; cubile, terra ; pul- 
pamentum, fames : lacte, caseo, carne, vescor. 
Quare, ut ad quietum me licet venias. Munera au- 
tem ista, quibus es delectatus, vel civibus tuis vel 
Diis immortahbus dona." Omnes fere philosophi 
omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione na- 
tura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse po- 
tuerunt. 

Socrates, in pompa cum magna vis auri argen- 
tique ferretur, " Quam multa non desidero !" in- 
quit. Xcnocrates, cum legati ab Alexandro quin- 
quaginta ei talenta attulissent, quas erat pecunia 
temporibus illis, Athenis praesertim, maxima; ab- 
duxit legatos ad coenam in Academiam ; iis apposuit 
tantum, quod satis esset, nuUo apparatu. Cum postri- 
die rogarent eum, cui numerari juberet ; " Quid ? 
vos hesterna," inquit, " coenula non intellexistis, 
me pecunia non egere ?" Quos cum tristiores vidis- 
set, XXX. minas accepit, ne adspernari regis libe- 
ralitatem videretur. 

At vero Diogenes hberius, ut Cynicus, Alexandro 
roganti, ut diceret, si quid opus esset, " Nunc qui- 
dem paululum," inquit, " a sole." OfFecerat vide« 



284 TUSC. QUiEST. Lib. V. Cap. 33. 

licet apricanti. Et hic quidem disputare solebat, 
quanto regem Persarum vita fortunaque superaret : 
sibi nihil deesse ; illi nihil satis unquam fore : se ejus 
voluptates non desiderare, quibus nunquam satiari 
ille posset, suas eum consequi nullo modo posse. 

XXXIII. Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum 
genera diviserit, non niniis fortasse subtiliter, utiliter 
tamen : partim esse naturales et necessarias ; partim 
naturales, et non necessarias : partim neutrum : ne- 
cessarias satiari posse p^ene nihilo; divitias enim na- 
turas parabiles esse : secundum autem genus cupidi- 
tatum, nec ad potiundum difficile esse censet, nec 
vero ad carendum : tertias, quod essent plane inanes, 
neque necessitatem modo, sed ne naturam quidem 
attingerent, funditus ejiciendas putavit. 

Hoc loco multa ab Epicureis disputantur ; eaeque 
voluptates singillatim extenuantur : quarum genera 
non contemnunt ; [non] quagrunt tamen copiam. 
Nam et obscoenas vokiptates (de quibus multa ab 
illis habetur oratio) faciles, communes, in medio si- 
tas, esse dicunt : easque si natura requirat, non ge- 
nere, aut loco, aut ordine, sed forma, aetate, figura, 
metiendas putant : ab iisque abstinere minime esse 
difficile, si aut valetudo aut officium aut fama pos- 
tulet : omninoque genus hoc voluptatum optabile 
esse, si non obsit; prodesse nunquam. Totumque 
hoc de voluptate sic ille praecepit, ut voluptatem ip- 
sam per se, quia voluptas sit, semper optandam ex- 
petendamque putet ; eademque ratione dolorem, ob 
id ipsum quia dolor sit, semper esse fugiendum: 
itaque hac usurum compensatione sapientem, ut vo- 
luptatem fugiat, si ea majorem dolorem effectura 
sit ; et dolorem suscipiat, majorem efficientem vo- 
luptatem ; omniaque jucunda, quamquam sensu cor- 
poris judicentur,. ad animum referri tamen. Quo- 
circa corpus gaudere tamdiu, dum praesentem sentiat 
voluptatem ; animum et prassentem percipere pariter 
cum corpore, et prospicere venientem, nec praeteritam 



TUSC. QU^ST. LiB. V. Cap. 34. 285 

prjcterfluere sinere : ita perpetuas et contextas vo- 
luptates in sapiente fore seniper, cum exspectatio 
speratarum voluptatum, perceptarum memoriae jun- 
geretur. Atque iis similia ad victum etiam transfe- 
runtur ; extenuanturque magniliccntia et sumtus 
epularum, quod parvo cultu natura contenta sit. 

XXXIV. Etenim quis hoc non videt, desideriis 
ista condiri omnia ? Darius, in fuga, cum aquam 
turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit 
unquam se bibisse jucundius. Nunquam videiicet 
sitiens biberat. Nec esuriens Ptolemaeus ederat ; cui 
cum peragranti yEgyptum, comitibus non consecutis, 
cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est 
illo pane jucundius. Socratem ferunt, cum usque ad 
vesperum contentius ambularet, quassitumque esset 
ex eo, quare id faceret, respondisse, se, quo melius 
ccenaret, opsonare ambulando famem. Quid ? vic- 
tum Lacedaemoniorum in phiditiis nonne videmus ? 
ubi cum tyrannus coenavisset Dionysius, negavit se 
jure illo nigro, quod coenae caput erat, delectatum. 
Tum is, qui illa coxerat ; " Minime mirum ; con- 
dimenta enim defuerunt." " Quas tandem ?" inquit 
ille. *' Labor in venatu, sudor, cursus ab Eurota, 
fames, sitis : his enim rebus Lacedasmoniorum epulae 
condiuntur." Atque hoc non ex hominum more so- 
lum, sed etiam ex bestiis, intelligi potest, quae, ut 
quidquid objectum est, quod modo a natura non sit 
alienum, eo contentas, non quaerunt amplius. Civi- 
tates quaedam universae, more doctae, parcimonia de- 
lectantur, ut de Lacedaemoniis paulo ante diximus. 
Persarum a Xenophonte ^dctus exponitur ; quos ne- 
gat ad panem adhibere quidquam, praeter nastur- 
tium. Quamquam, si quaedam etiam suaviora natura 
desideret, quam multa ex terra arboribusque gignun- 
tur, cum copia facili, tum suavitate prasstanti ' 
Adde siccitatem, quae consequitur hanc continentir 
in victu : adde integritatera valetudinis. Confer ^" 
dantes, nictantes, refertos epulis, tamquam ot^^^* 



286 TUSC. QU^.ST. Lib. V. Cap. 35, 

boves: tum intelliges, qui voluptatem maxime se- 
quantur, eos minime consequi ; jucunditatemque 
victus esse in desiderio, non in satietate. 

XXXy. Timotheum, clarum hominem Athenis, 
et principem civitatis, ferunt, cum cocnavisset apud 
Platonem, eoque convivio admodum delectatus esset, 
vidissetque eum postridie, dixisse: "Vestrfe quidem 
ca?n£e, non sohmi in praesentia, sed etiam postero 
die, jucunda? sunt." Quid, quod ne mente quidem 
recte uti possumus, multo cibo et potione completi? 
Est prgeclara epistola Platonis ad Dionis propinquos, 
in qua scriptum est his fere verbis : " Quo cum ve- 
nissem, vita illa beata, quae ferebatur, plena Italica- 
rum Syracusiarumque mensarum, nullo modo mihi 
placuit ; bis in die saturum fieri, nec unquam per- 
noctare solum, cseteraque, quae comitantur huic vitae, 
in qua sapiens nemo efficietur unquam, moderatus 
vero multo minus. Quae enim natura tam mirabiliter 
temperari potest ?" 

Quo modo igitur jucunda vita potest esse, a qua 
absit prudentia, absit moderatio ? Ex quo Sardana* 
pali, opulentissimi Assyriee regis, error agnoscitur, 
qui incidi jussit in busto, 

" Haec habeo, quae edi, quaeque exsaturata libido 
Hausit: at illa jacent multa et praeclara relicta." 

" Quid aliud,'* inquit Aristoteles, " in bovis, non 

in regis, sepulcro inscriberes ?" Haec habere se mor- 

tuum dicit, quae ne vivus quidem diutius habebat, 

quam fruebatur. Cur igitur divitiae desiderentur ? 

aut ubi paupertas beatos esse non sinat? Signis, 

Vcredo) tabuHs, ludis. Si quis est, qui his delectetur, 

\onne melius tenues homines fruuntur, quam illi, 

Y his abundant ? Est enim earum omnium rerum 

tra in urbe summa in publico copia. Quae qui 

P \ti habent, nec tam multa, et raro vident, cum 

^^ ^' rura venerunt. Quos tamen pungit aliquid, 

^"^?% unde habeant, recordantur. Dies me deficiat, 



TUSC. QUyEST. Lib. V. Cap. 36. 287 

si velim paupertatis causam defendere : aperta enim 
res est ; et quotidie nos ipsa natura admonet, quam 
paucis, quam parvis rebus egeat, quam vilibus. 

XXXVI. Num igitur ignobilitas, aut humilitas, 
aut etiam popularis ofFensio, sapientem beatum esse 
prohibebit ? Vide, ne plus commendatio in vulgus, 
et ha^c, quae expetitur, gloria, molestite habeat, quam 
vokiptatis. I^eviculus sane noster Demosthenes, qui 
illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mu- 
liercidae (ut mos in Graecia est), insusurrantisque 
alteri, '•'- Hic est ille Demosthenes." Quid hoc le- 
vius ? At quantus orator ! Sed apud alios loqui vi- 
delicet didicerat, non multum ipse secum. 

Intelligendum est igitur, nec gloriam popularem 
ipsam per sese expetendam, nec ignobihtatem exti- 
mescendam. " Veni Athenas," inquit Democritus ; 
"• neque me quisquam ibi agnovit." Constantem ho- 
minem et gravem ! qui glorietur, a gloria se abfuisse ! 
An tibicines, iique qui fidibus utuntur, suo, non 
multitudinis arbitrio, cantus numerosque moderan- 
tur ; vir sapiens, multo arte majore praeditus, non, 
quid verissimum sit, sed quid velit vulgus, exquiret ? 
An quidquam stultius, quam, quos singulos, sicut 
operarios barbarosque, contemnas, eos esse aiiquid 
putare univ6rsos ? Ille vero nostras ambitiones levi- 
tatesque contemnet, honoresque populi, etiam ultro 
delatos, repudiabit : nos autem eos nescimus, ante- 
quam poenitere ccepit, contenmere. Est apud Hera- 
cHtum physicum de principe Ephesiorum Hermo- 
doro. Universos, ait, Ephesios esse morte mul- 
tandos, quod, cum civitate expellerent Hermcdorum, 
ita locuti sint : " Nemo de nobis unus excellat : sir 
quis exstiterit, alio in loco, et apud alios, sit." /^ 
hoc non ita fit omni in populo ? Nonne omnenr^' 
superantiam virtutis oderunt ? Quid ? Ari'^^^^ 
(malo enim Graecorum, quam nostra, proferre>^^^^^ 
ob eam causam expulsus est patria, quof'?'*^^' 
modum justus esset ? Quantis igitur molest^^ vacant, 



TUSC. QU^ST. LiB. V. Cap. 37. 

qui nihil omnin o cum populo contrahunt ! Quid est 
enim dulcius otio literato ? iis dico literis, quibus in- 
finitatem rerum atque naturse, et in hoc ipso mundo 
ccelum, terras, maria, cognoscimus. 

XXXVII. Contemto igitur honore, contemta 
etiam pecunia, quid relinquitur, quod extimescen- 
dum sit ? Exsilium, (credo) quod in maxim.is malis 
ducitur. Id si propter aUenam et ofFensam populi 
vohmtatem malum est ; quam sit ea contemnenda, 
paulo ante dictum est. fein abesse patria miserum 
est; plenae miserorum provincias sunt; ex quibus 
admcdum pauci in patriam revertuntur. At mul- 
tantur bonis exsules. Quid tum ? parumne multa de 
toleranda paupertate dicuntur ? Jam vero exsil.um, 
si rerum naturam, non ignominiam nominis, <iUcEri- 
nms, quantum demum a perpetua peregrinatione 
difFert ? in qua aetates suas philosophi nobihssimi 
consumserunt, Xenocrates, Crantor, Arcesilas, La- 
cydes, Aristoteles, Theophrastus, Zeno, Cleanthes, 
Chrysippus, Antipater, Carneades, Panaetius, CHto- 
machus, Philo, Antiochus, Posidonius, innumera- 
biles alii ; qui, semel egressi, nunquam domum re- 
vertere. 

At enim non erit sine ignominia. Ignominia affi- 
cere poterit sapientem? de sapiente enim haec omnis 
oratio est, cui jure id accidere non possit : nam jure 
exsulantem consolari non oportet 

Postremo, ad omnes casus facillima ratio est eo- 
\ rum, qui ad voluptatem ea referunt, quse sequuntur 
\in vita; ut, quocumque haec loco suppeditent, ibi 

)eate queant vivere. Itaque, ad omnem rationem, 

\eucri vox accommodari potest, 

" Patria est, ubicumque est bene." 

^^\es quidem, cum rogaretur, cujatem se esse di- 
ceret, A|undanum, inquit Totius enim mundi se 
incoIaiTv£t civem arbitrabatur. Quid T. Albucius ? 
nonne a^j^fio aequissimo Athenis exsul philosopha- 



TUSC. QU^ST. LiB. V. Cap. 38. 289 

batur? cui tamen illud ipsum non accidisset, si, in 
republica quiescens, Epicuri legibus paruisset. Qui 
enim beatior Epicurus, quod in patria vivebat, quam, 
quod Athenis, iMetrodorus? aut Plato Xenocratem 
vincebat, aut Polemo Arcesilam, quo esset beatior? 
Quanti vero ista civitas aestimanda est, ex qua boni 
sapientesque pelluntur? Demaratus quidem, Tar- 
quinii, regis nostri, pater, tyrannum Cypselum quod 
ferre non poterat, fugit Tarquinios Corintho ; et ibi 
suas fortunas constituit, ac liberos procreavit. Num 
stulte anteposuit exsilii libertatem domesticae ser- 
vituti ? 

XXXVIII. Jam vero motus animi, soUicitudines, 
aegritudinesque, oblivione leniuntur, traductis animis 
ad voluptatem. Non sine causa igitur Epicurus ausus 
est dicere, semper in pluribus bonis esse sapientem, 
quia semper sit in voluptatibus. Ex quo effici putat 
ille, quod quaerimus, ut sapiens semper beatus sit. 

Etiamne, si sensibus carebit oculonim, si aurium ? 
Etiam ; nam ista ipsa contemnit. Primum enim, 
horribilis ista caecitas quibus tandem caret volupta- 
tibus ? cum quidam etiam disputent, caeteras volup- 
tates in ipsis habitare sensibus : quae autem adspectu 
percipiantur, ea non versari in oculorum uUa jucun- 
ditate. Ut ea, quae gustemus, olfaciamus, tractemus, 
audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus, parte versentur ; 
in oculis tale nihil fit. Animus accipit, quae vide- 
mus. Animo autem multis modis variisque delectari 
licet, etiam si non adhibeatur adspectus. Loquor 
enim de docto homine et erudito, cui^ vivere est, co- 
gitare. Sapientis autem cogitatio non ferme ad in- 
vestigandum adhibet oculos advocatos. Etenim, si 
nox non adimit vitam beatam, cur dies nocti similis 
adimat ? nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem 
paulo obscoenius ; sed non absurda sententia est : 
cujus caecitatem cum mulierculae lamentarentur, 
" Quid agitis?'' inquit: '•' an vobis nulla videtur 
voluptas esse noctuma?" Appium quidem veterem 

iPhilos,) VOL. III. 2 c 



200 TUSC. QUiEST. Ltb. V. Cap. 39. 

illum, qui caecus annos multos fuit, et ex magistra- 
tibus, et ex rebus gestis intelligimus, in illo suo casu, 
nec privato nec publico muneri defuisse. C Drusi 
domum compleri a consultoribus solitam accepimus ; 
cum, quorum res esset, sua ipsi non videbant, csc- 
cum adhibebant ducem. 

XXXIX. Pueris nobis, Cn. Aufidius praetorius 
et in senatu sententiam dicebat, nec amicis delibe- 
rantibus deerat, et Graecam scribebat historiam, et 
videbat in literis. Diodotus Stoicus, caDCus, multos 
-annos domi nostrae vixit. Is verc, (quod credibile 
vix esset) cum in philosophia, multo etiam magis 
assidue quam antea, versaretur, et cum fidibus Py- 
thagoreorum more uteretur, cumque ei libri noctes 
et dies legerentur, quibus in studiis oculis non ege- 
bat ; tum (quod sine oculis fieri posse vix videtur) 
geometriae munus tuebatur, verbis praecipiens discen- 
tibus, unde, quo, quamque lineam scriberent. Ascle- 
piadem ferunt, non ignobilem Eretricum philoso- 
phum, cum quidam quaereret, quid ei caecitas attu- 
lisset, respondisse, puero ut uno esset comitatior. 
Ut enim vel summa paupertas tolerabilis sit, si li- 
ceat, quod quibusdam GroDcis quotidie ; sic caecitas 
ferri facile possit, si non desint subsidia valetudinum. 

Democritus, luminibus amissis, alba scilicet et 
atra discernere non poterat: at vero bona, mala; 
aequa, iniqua ; honesta, turpia ; utilia, inutilia ; 
magna, parva, poterat : et, sine varietate colorum, 
licebat vivere beate ; sine notione rerum, non licebat. 
Atque hic vir impediri etiam animi aciem adspectu 
oculorum arbitrabatur : et, cum alii saepe, quod ante 
pedes esset, non viderent, ipse infinitatem omnem 
peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret. 
Traditum est etiam, Homerum caecum fuisse. At 
ejus picturam, non poesim, videmus. Quae regio, 
quae ora, qui locus Gracciae, quae species formae, quae 
pugna, quae acies, quod remigium, qui motus homi- 
num, qui ferarum, non ita expictus est, ut, quae ipse 



TUSC. QUiEST. LiB. V. Cap. 40. 291 

non videret, nos ut videremus, efFecerit ? Quid ergo 
aut Honiero ad delectationem animi ac voluptatem, 
aut cuiquam docto, defuisse unquam arbitramur ? 

An, ni ita se res haberet, Anaxagoras, aut hic 
ipse Democritus, agros et patrimonia sua reliquis- 
sent ; huic discendi quaerendique divinas delectationi 
toto se animo dedissent ? Itaque augurem Tiresiam, 
quem sapientem fingunt poetae, nunquam inducunt 
deplorantem caecitatem suam : at vero Polyphemum 
Homems, cum immanem ferumque finxisset, cum 
ariete etiam colloquentem facit, ejusque laudare for- 
tunas, quod, qua vellet, ingredi posset, et, quae vel- 
let, attingere. Recte liic quidem : nihilo enim erat 
ipse Cyciops, quam aries ille, prudentior. 

XL. In surditate vero quidnam est mali ? Erat 
surdaster M. Crassus : sed aliud molestius, quod 
male audiebat, etiam si (ut mihi videbatur) injuria. 
[Epicurei] nostri Graece fere nesciunt, nec Cxraeci 
liatine. Ergo hi in illorum, et illi in horum, ser- 
mone surdi : onmesque [id] nos in iis linguis quas 
non intelligimus, quae sunt innumerabiles, surdi pro- 
fecto sumus. At vocem citharcedi non audiunt : ne 
stridorem quidem serrae tum, cum acuitur : aut grun. 
nitum, cum jugulatur sus ; nec, cum quiescere vo- 
lunt, fremitum murmurantis maris. Et, si cantus 
eos forte delectant, primum cogitare debent, ante- 
quam hi sint inventi, multos beate vixisse sapientes ; 
deinde multo majorem percipi posse legendis his, 
quam audiendis, voluptatem. Tum, ut paulo ante 
caecos ad aurium traducebamus voluptatem, sic licet 
surdos ad oculorum. Etenim, qui secum loqui pote- 
rit, sermonem alterius non requiret. 

Congerantur in unum omnia, ut idem oculis et 
auribus captus sit : prematur etiam doloribus acer- 
rimis corporis ; qui primum per se ipsi plerumque 
conficiunt hominem: sin forte, longinquitate pro- 
ducti, vehementius tamen torquent, quam ut causa 
sit, cur ferantur ; quid est tandem, Dii boni ! quod 



292 TUSC.QU.EST. Lib. V. Cap. 41. 

laboremus ? Portus enim praesto est, [quoniam mors 
ibidem est] geternum nihil sentienti receptaculum. 
Theodorus Lysimacho mortem minitanti, " Mag- 
num vero," inquit, ••'• efFecisti, si cantharidis vim 
consecutus es." Paulus Persae deprecanti, ne in 
triumpho duceretur : '^ In tua id quidem potestate 
est." Multa primo die, cum de ipsa morte quterere- 
mus, non pauca etiam postero, cum ageretur de do- 
lore, sunt dicta de morte : quae qui recordetur, haud 
sane periculum est, ne non mortem aut optandam, 
aut certe non timendam, putet. 

XLI. Mihi quidem, in vita servanda videtur illa 
lex, qua^ in Graecorum conviviis obtinetur : ^' Aut 
bibat," inquit, " aut abeat." Et recte. Aut enim 
fruatur ahquis pariter cum aliis voluptate potandi ; 
aut, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, 
ante discedat. Sic injurias fortunae, quas ferre ne- 
queas, defugiendo rehnquas. Haec eadem, quae Epi- 
curus, totidem verbis dicit et Hieronymus. 

Quod si ii phiJosophi, quorum ea sententia est, ut 
virtus per se ipsa nihil valeat ; omneque, quod ho- 
nestum nos et laudabile esse dicimus, id iUi cassum 
quiddam, et inani vocis sono decoratum esse dicant ; 
et tamen semper beatum censent esse sapientem ; 
quid tandem a Socrate et Platone profectis philoso- 
phis faciendum putes ? quorum alii tantam praestan- 
tiam in bonis animi esse dicunt, ut ab his corporis et 
extema obscurentur : alii autem haec ne bona quidem 
ducunt; in animo reponunt omnia. Quorum con- 
troversiam solebat, tamquam honorarius arbiter, ju- 
dicare Carneades. Nam, cum, quaecumque bona Pe- 
ripateticis, eadem Stoicis commoda viderentur ; ne- 
que tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis, bonae 
valetudini, caeteris rebus generis ejusdem, quam 
Stoici ; cum ea, re, non verbis, ponderarentur ; cau- 
sam esse dissidendi negabat. Quare hunc locum 
caeterarum disciplinarum philosophi quemadmodum 
obtineie possint, ipsi viderint. Mihi tamen gratum 



TUSC. QUtEST. Lib. V. Cap. 41. 293 

est, qiiod de sapientium perpetua bene vivendi fa- 
cultate dignum quiddam philosophorum voce profi- 
tentur. 

Sed, quoniam mane est eundum, has quinque die- 
rum disputationes memoria comprehendamus. Equi- 
dem me etiam conscripturum arbitror ; (ubi enim 
melius uti possumus hoc, cuicuimodi est, otio ?) ad 
Brutumque nostrum hos libros alteros quinque mit- 
temus ; a quo non modo impulsi sumus ad philoso- 
phicas scriptiones, venmi etiam lacessiti. In quo 
quantum caeteris profuturi simus, non facile dixeri- 
mus : nostris quidem acerbissimis doloribus, variis- 
que et undique circumfusis molestiis, alia nulla po- 
tuit inveniri levatio. 



2 c 3 



M. TULLII CICERONIS, 

DE 

NATURA DEORUM, 

AD M. BRUTUM, 
LIBER PRIMUS. 



I. CuM multge res in philosophia nequaquam sa- 
tis adhuc explicatas sint, tum perdifficilis, Brute, 
(quod tu minime ignoras) et perobscura quaestio est 
de natura Deorum : quae et ad agnitionem animi 
pulcherrima est, et ad moderandam religionem ne- 
cessaria. De qua tam variae sunt doctissimorum ho- 
minum, tamque discrepantes, sententiae, ut magno 
argumento esse debeat, causam, id est, principium, 
philosophiae, esse [inscientiam,] prudenterque Aca- 
demicos a rebus incertis assensionem cohibuisse. Quid 
est enim temeritate turpius ? aut quid tam temera- 
rium, tamque indignum sapientis gravitate atque 
constantia, quam autfalsum sentire, aut, quod non 
satis explorate perceptum sit et cognitum, sine ulla 
dubitatione defendere ? 

Velut in hac quaestione, plerique (quod maxime 
verisimile est, et quo omnes, duce natura, vehimur) 
Deos «sse dixerunt^ dubitare se Protagoras ; nullos 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 2. 295 

esse omnino Diagoras IMelius et Theodorus Cyre- 
naicus putaverunt. Qui vero Deos esse dixerunt, 
tantu sunt in varietate ac dissensione, ut eorum mo- 
lestum sit dinumerare sententias. Nam et de figuris 
Deorum, et de locis atque sedibus, et actione vitae, 
multa dicuntur; deque his summa philosophorum 
dissensione certatur. Quod vero maxime rem cau- 
samque continet, utrum nihil agant, nihil moliantur, 
omni curatione et administratione rerum vacent, an 
contra ab his et a principio omnia facta et constituta 
sint, et ad infinitum tempus regantur atque movean- 
tur, imprimis magna dissensio est: eaque nisi di- 
judicetur, in summo errore necesse est homines, at- 
que in maximarum rerum ignoratione, versari. 

II. Sunt enim philosophi, et fuerunt, qui omnino 
nullam habere censerent humanarum rerum procu- 
rationem Deos. Quorum si vera sententia est, quas 
potest esse pietas ? quse sanctitas ? qua? rehgio ? Haec 
enim omnia pure ac caste tribuenda Deorum numini 
ita sunt, si animadvertuntur ab his, et si est aHquid 
a Diis immortalibus hominum generi tributum. Sin 
autem Dii neque possunt nos juvare, neque volunt ; 
nec omnino curant ; nec, quid agamus, animadver- 
tunt ; nec est, quod ab his ad hominum vitam per- 
manare possit ; quid est, quod ullos Diis immortali- 
bus cultus, honores, preces adhibeamus ? In specie 
autem fictae simulationis, sicut reliquas virtutes, ita 
pietas inesse non potest, cum qua simul et sanctita- 
tem et reUgionem tolli necesse est ; quibus sublatis, 
perturbatio vitae sequitur, et magna confusio. Atque 
haud scio, an, pietate adversus Deos sublata, fides 
etiam et societas generis humani, et ima excellen- 
tissima virtus, justitia, tollatur. 

Sunt autem alii philosophi, et hi quidem magni 
atque nobiJes, qui Deorum mente atque ratione om- 
nem mundum administrari et regi censeant : neque 
vero id solum, sed etiam ab iisdem vitae hominum 
consuli et provideri. Nam et fruges, et reliqua, quae 



296 DE NAT. DEOR. Liu. I. Cap. 3. 

terra pariat, et tempestates, ac temporum varietates, 
coelique mutationes, quibus omnia, quae terra gignat, 
maturata pubescant, a Diis immortalibus tribui ge- 
neri humano putant : multaque, quae dicentur in his 
libris, colligunt, quae talia sunt, ut ea ipsa Dii im^ 
mortales ad usum hominum fabricati pajne videantur. 
Contra quos Carneades ita multa disseruit, ut exci- 
taret homines non socordes ad veri investigandi cupi- 
ditatem. Res enim nulla est, de qua tantopere non 
solum indocti, sed etiam docti, dissentiant. Quorum 
opiniones cum tam variae sint, tamque inter se dis- 
sidentes ; alterum fieri profecto potest, ut earum 
nulla ; alterum certe non potest, ut plus ima, vera 
sit. 

III. Qua quidem in causa et benevolos objurga- 
tores placare, et invidos vituperatores confutare, pos- 
sumus, ut alteros reprehendisse poeniteat, alteri didi- 
cisse se gaudeant. Nam, qui admonent amice, do- 
cendi sunt ; qui inimice insectantur, repellendi. Mul- 
tum autem fluxisse video de libris nostris (quos com- 
plures brevi tempore edidimus) variumque sermonem, 
partim admirantium, unde hoc philosophandi nobis 
subito studium exstitisset ; partim, quid quaque de 
re certi haberemus, scire cupientium. Multis etiam 
sensi mirabile videri, eam nobis potissimum proba- 
tam esse philosophiam, quae lucem eriperet, et quasi 
noctem quamdam rebus ofFunderet, desertaeque dis- 
ciplinae, et jampridem relictae, patrocinium necopi- 
natum a nobis esse susceptum. Nos autem nec subito 
cojpimus philosophari ; nec mediocrem a primo tem- 
pore aetatis in eo studio operam curamque consum- 
simus: et, cum minime videbanmr, tum maxime 
philosophabamur : quod et orationes declarant, re- 
fertae philosophorum sententiis, et doctissimorum ho- 
minum familiaritates, quibus semper domus nostra 
floruit ; et principes illi, Diodotus, Philo, Antiochus, 
Posidonius, a quibus instituti sumus. Et, si omnia 
philosophiae prapcepta referuutur ad vitam, arbitra- 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 5. 297 

niur nos et publicis et privatis in rebus ea prsesti- 
tisse, quae ratio et doctrina priEscripserit. 

IV. 8in autem quis requirit, quae causa nos im- 
pulerit, ut ha}C tam sero literis mandaremus, nihil 
est, quod expedire tam facile possmius. Nam, cum 
otio langueremus, et is esset reipublicae status, ut 
eam unius consiho atque cura gubernari necesse es- 
set ; prinumi, ipsius reipubhcae causa, philosophiam 
nostris hominibus explicandam putavi, magni exis- 
timans interesse ad decus et ad laudem civitatis, res 
tam graves tamque prasclaras I^atinis etiam literis 
contineri. Eoque me minus instituti mei poenitet, 
quod facile sentio, quam multorum non m.odo dis- 
cendi, sed etiam scribendi, studia commoverim. Com- 
phires enun, Graecis institutionibus eruditi, ea, quae 
chdicerant, cum civibus suis communicare non pote- 
rant, quod illa, quae a Graccis accepissent, Latine 
dici posse diffiderent. Quo in genere tantum profe- 
cisse videmur, ut a Gra^cis ne verborum quidem co- 
pia vinceremur. 

Hortata etiam est, ut me ad haec conferrem, animi 
aegritudo, fortunae magna et gravi commota injuria : 
cujus si majorem aliquam levationem reperire po- 
tuissem, non ad hanc potissimum confugissem. Ea 
vero ipsa nulla ratione melius frui potui, quam si 
me non modo ad legendos Ubros, sed etiam ad totam 
philosophiam pertractandam, dedissem. Omnes au- 
tem ejus partes, atque omnia membra, tum facil- 
lime noscuntur, cum totae quaestiones scribendo ex- 
plicantur. Est enim admirabilis quaedam continuatio 
seriesque rerum, ut alia ex aha nexa, et omnes inter 
se aptae coUigataeque videantur. 

V. Qui autem requirunt, quid quaque de re ipsi 
sentiamus, curiosius id faciunt, quam necesse est. 
Non enim tam auctoritatis in disputando, quam ra- 
tionis, momenta quserenda sunt. Quinetiam obest 
plerumque us, qui discere volunt, auctoritas eorum 
qui se docere profitentur. Desinunt enim suum judi- 



298 DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 5. 

ciiim adhibere : id habent ratuni, quod ab eo, quem 
probant, judicatum vident. Nec vero probare soleo 
id quod de Pythagoreis accepimus ; quos ferunt, si 
quid affirmarent in disputando, cum ex iis quaerere- 
tur, quare ita esset, respondere solitos, '' Ipse dixit." 
" Ipse" autem erat Pythagoras. Tantum opinio 
praejudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret 
auctoritas. 

Qui autem mirantur, nos hanc potissimum disci- 
phnam secutos, his, quatuor Acadenacis libris, satis 
responsum videtur. Nec vero desertarum relictarum- 
que rerum patrccinium suscepimus. Non enim, ho- 
minum interitu, sententite quoque occidunt : sed lu- 
cem auctoris fortasse desiderant : ut ha;c in philoso- 
phia ratio contra omnia disserendi, nullamque rem 
aperte judicandi, profecta a Socrate, repetita ab Ar-. 
cesila, confirmata a Carneade, usque ad nostram vi- 
guit aetatem ; quam nunc propemodum orbam esse 
in ipsa Graecia intelligo : quod non Academiae vitio, 
sed tarditate hominum, arbitror contigisse. Nam, si 
singulas disciplinas percipere magnum est, quanto 
majus omnes ! quod facere iis necesse est, quibus 
propositum est, veri reperiendi causa, et contra 
omnes philosophos, et pro omnibus, dicere. Cujus 
rei tantae tamque difficilis facultatem consecutum esse 
me non profiteor ; secutum esse, pras me fero. Nec 
tamen fieri potest, ut, qui hac ratione philosophen- 
tur, ii nihil habeant, quod sequantur. Dictum est 
omnino hac de re alio loco diligentius: sed, quia 
nimis indociles quidam tardique sunt, admonendi 
videntur saepius. Non enim sumus ii, quibus nihil 
verum esse videatur, sed ii, qui omnibus veris falsa 
quaedam adjuncta esse dicainus, tanta similitudine, 
ut in iis nuUa insit certa judicandi et assentiendi 
nota. Ex quo exsistit et Lllud, multa esse probabiha ; 
quae quamquam non perciperentur, tamen, quia vi- 
sum haberent quemdam insignem et iUustrem, his 
sapientis vita regeretur. 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. G. 299 

VI. Sed jam, ut omni me invidia libcrcm, ponam 
in medio sententias philosophorum de natura Deo- 
rum : quo quidem loco convocandi omnes videntur, 
qui, qucC sit carum vera, judicent. Tum demum 
mihi procax Academia videbitur, si aut consenserint 
omnes, aut erit inventus aliquis, qui, quid verum 
sit, invenerit. Itaque mihi libet exclamare, ut [ille] 
in Synephebis : 

" Pro Deum, popularium omnium, omnium ado- 

lescentium, 
Clamo, postulo, obsecro, oro, ploro, atque imploro 

fidem ;" 

non levissima de re, ut queritur ille, 

" Fieri in civitate facinora capitalia : 
Ab amico amante argentum accipere meretrix non 
vult:" 

sed ut adsint, cognoscant, animadvertant, quid de re- 
ligione, pietatc, sanctitate, cferimoniis, tide, jureju- 
rando, quid de templis, delubris, sacrificiisque sol- 
lennibus, quid de ipsis auspiciis, quibus nos praesu- 
mus, existimandum sit. Haec enim omnia ad hanc 
de Diis imm.ortalibus quaestionem referenda sunt. 
Profecto eos ipsos, qui se aliquid certi habere arbi- 
trantur, addubitare coget doctissimorum hominum 
de maxima re tanta dissensio. 

Quod cum saepe alias, tum maxime animadverti, 
cum, apud C. Cottam, familiarem meum, accurate 
sane et diligenter, de Diis immortalibus disputatum 
sit. Nam, cum, feriis Latinis, ad eum, ipsius rogatu 
arcessituque, venissem, oflTendi eum sedentem in ex- 
hedra, et cum C. VeUeio senatore disputantem : ad 
quem tum Epicurei primas ex nostris hominibus de- 
ferebant. Aderat etiam Q. Lucilius Balbus, qui tan- 
tos progressus habebat in Stoicis, ut cum excellenti- 
bus in eo genere Graecis compararetur. Tum, ut me 
Cotta vidit, Peropportune, inquit, venis : oritur enim 



300 DE NAT. DEOR. Lip. I. Cap. 8. 

mDii magna de re altercatio cum Velleio ; cui, pro 
tuo sludio, non est alienum te interesse. 

VII. Atqui mihi quoque videor, inquam, venisse, 
ut dicis, opportune. Tres enim trium disciplinarum 
principes convenistis. M. Piso si adesset, nullius phi- 
losophiaB, earum quidem qua; in honore sunt, vacaret 
locus. Tum Cotta, Si, inquit, liber Antiochi nostri, 
qui ab eo nuper ad hunc Balbum missus est, vera 
loquitur ; nihil est, quod Pisonem, familiarem tuum, 
desideres. Antiocho enim Stoici cum Peripateticis re 
concinere videntur, verbis discrepare: quo de libro 
velim scire, Balbe, quid sentias. Egone ? inquit ille. 
Miror, Antiochum, hominem in primis acutum, non 
vidisse, interesse plurimum inter Stoicos, qui ho- 
nesta a commodis, non nomine, sed genere toto, dis- 
jungerent; et Peripateticos, qui honesta commisce- 
rent cum commodis, ut ea inter se magnitudine, et 
quasi gradibus, non genere, differrent. Haec enim 
est non verborum parva, sed rerum permagna, dis- 
sensio. Verum hsec alias : nunc, quod coepimus, si 
videtur. 

Mihi vero, inquit Cotta, videtur. Sed ut hic, qui 
intervenit, (me intuens) ne ignoret, quae res agatur, 
de natura agebamus Deorum : quae cum mihi vide- 
retur perobscura, ut semper videri solet, Epicuri ex 
Velleio sciscitabar sententiam. Quamobrem, inquit, 
Vellei, nisi molestum. est, repete quas cocperas. Re- 
petam vero : quamquam non mihi, sed tibi, hic ve- 
nit adjutor : ambo enim, inquit arridens, ab eodem 
Philone nihil scire didicistis. Tum ego, Quid didi- 
cerimus, Cotta viderit : tu autem nolo existimes, me 
adjutorem huic venisse, scd auditorem, et quidem 
£equum, libero judicio, nulla ejusmodi adstrictum 
necessitate, ut mihi (velim, nolim) sit certa quaedam 
tuenda sententia. 

VIII. Tum Velleius, fidenter sane, ut solent isti, 
(nihil tam verens, quam ne dubitare aliqua de re vi- 
deretur ; tamquam modo ex Deorum concilio, et ex 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 9. 301 

Epicuri intermuncliis, descendisset) Audite, inquit, 
non futiles commenticiasque sententias, non opilicem 
a?diiicatoremque mundi, Platonis de TimcEO Deum : 
nec anum fatidicam Stoicorum riroo/av, quam La- 
tine licet Prqvidentiam dicere; neque vero mundum 
ipsum, animo et sensibus pra?ditum, rotundum, ar- 
dentem, volubilem Deum, portenta et miracula non 
disserentium philosophorum, sed somniantium. 

Quibus enim oculis animi intueri potuit vester 
Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a Deo 
atque a?diiicari mundum facit ? quae molitio ? quae 
ferramenta? qui vectes? quag machinaB? qui mi- 
nistri tanti muneris fuerunt? Quemadmodum autem 
obedire et parere vokmtati architecti aer, ignis, aqua, 
terra, potuerunt? Unde vero ortas illas quinque for- 
mae, ex quibus reliqua formantur, apte cadentes ad 
animum efficiendum pariendosque sensus ? Longum 
est omnia : quae talia sunt, ut optata magis, quam 
inventa, \ddeantur. Sed illa pahnaris quidem, qucd, 
qui non modo natum mundum introduxerit, sed 
etiam manu paene factum, is eum dixerit fore sem- 
piternum. Hunc censes primis, ut dicitur, labris 
gustasse physiologiam, qui quidquam, qucd ortum 
sit, putet aeternum esse posse ? Qua? est enim coag- 
mentatio non dissolubihs ? aut quid est, cujus prin- 
cipium aliquod sit, nihil sit extremum ? Proncea vero 
si vestra est, Lucili, eadem ; requiro (qua? paulo 
ante) ministros, machinas, omnem totius cperis de- 
signationem, atque apparatum. Sin alia est, cur 
mortalem fecerit mundum, non, quemadmodum Pla- 
tonicus Deus, sempiternum. 

IX. Ab utroque autem sciscitor, cur mundi a?di- 
iicatores repente exstiterint ; innumerabilia saecula 
doimierint. Non enim, si mundus nullus erat, sa?- 
cula non erant. Sascula nunc dico, non ea, quae die- 
rum noctiumque numero annuis cursibus conficiun- 
tur : nam fateor, ea, sine mundi conversione, effici 
non potuisse. Sed fuit quacdam ab infinito tempore 

iPhUns,) voL. III. 2 D 



302 DE NAT. DEOR. Lib. L Cap. 10. 

aeternitas, quam nuUa temporum circumscriptio me- 
tiebatur : spatio tamen, qualis ea fuerit, inteliigi [non] 
potest ; quod ne in cogitationem quidem cadit, ut fue- 
rit tempus aliquod, nuUum cum tempus esset. Isto 
igitur tam immenso spatio, quaero, Balbe, cur Pro- 
ncea vestra cessaverit. Laboremne fugiebat ? At iste 
nec attingit Deum ; nec erat ullus, cum omnes na- 
turae numini divino, coelum, ignes, terrae, maria, pa- 
rerent. Quid autem erat, quod concupisceret Deus 
mundum signis et luminibus, tamquam acdilis, or- 
nare? Si, ut [Deus] ipse melius habitaret; antea 
videlicet,. tempore infinito, in tenebris, tamquam in 
gurgustio, habitaverat. Post autem varietatene eum 
delectari putamus, qua coelum et terras exornatas 
videmus ? Quag ista potest esse oblectatio Deo ? quas 
si esset, non ea tamdiu carere potuisset. 

An hasc, ut fere dicitis, hominum causa a Deo 
constituta sunt ? Sapientumne ? propter paucos ergo 
tanta est facta rerum molitio. An stultorum? At 
primum causa non fuit, cur de improbis bene mere- 
retur. Deinde, quid est assecutus, cum omnes stulti 
sint sine dubio miserrimi ; maxime quod stulti sunt : 
(miserius enim stultitia quid possumus dicere ?) de- 
inde, quod ita multa sunt incommoda in vita, ut ea 
sapientes commodorum compensatione leniant, stulti 
nec vitare venientia possunt, nec ferre praesentia. 

X. Qui vero mundum ipsum animantem sapien- 
temque esse dixerunt, nullo modo viderunt [animi 
naturam, inteUigentes] in quam figuram cadere pos- 
set : de quo dicam equidem paulo post. Nunc autem 
hactenus admirabor eojum tarditatem, qui animan- 
tem, immortalem, et eumdem beatum, rotundum 
esse velint, quod ea forma uUam neget esse pul- 
chriorem Plato. At mihi vel cylindri, vel quadrati, 
vel coni, vel pyramidis, videtur esse formosior. Quae 
vero tribuitur vita isti rotundo Deo ? Nempe ut ea 
celeritate contorqueatur, cui par nuUa ne cogitari 
quidem possit. In qua non video, ubinam mens 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 11. 303 

constans, et vita beata, possit insistere. Quodque in 
nostro corpore, si mininia ex parte significetur, mo- 
lestum sit ; cur hoc idem non habeatur molestum in 
Deo? Terra enim profecto, quoniam pars mundi est, 
pars est etiam Dei. Atqui terrcE maximas regiones 
inhabitabiles atque incultas videmus, quod pars ea- 
rum appulsu solis exarserit, pars obriguerit nive 
pruinaque, longinquo solis abscessu : qua?, si mun- 
dus est Deus, quoniam partes mundi sunt, Dei mem- 
bra partim ardentia, partim refrigerata, dicenda suht. 

Atque haec quidem vestra, Lucili. Qualia vero 
sint, ab ultimo repetam superiorum. Thales enim 
IMilesius, qui primus de talibus rebus quaesivit, 
aquam dixit esse initium rerum ; Deum autem, eam 
mentem, quae ex aqua cuncta fingeret. Si Dii pos- 
sunt esse sine sensu et motu, cur aquae adjunxit, si 
ipsa mens constare potest vacans corpore ? 

Anaximandri autem opinio est, nativos esse Deos, 
longis intervallis orientes, occidentesque, eosque in- 
numerabiles esse mundos. Sed nos Deum, nisi sem- 
pitemum, inteUigere qui possumus ? 

Post Anaximenes aiira Deum statuit, eumque 
gigni, esseque unmensum et infinitum, et semper in 
motu ; quasi aut aer sine ulla forma Deus esse pos- 
sit, cum praBsertun Deum non modo aliqua, sed pul- 
cherrima, specie esse deceat; aut non omne, quod 
ortum sit, mortalitas consequatur. 

XI. Inde Anaxagoras, qui accepit ab Anaximene 
disciplinam, primus omnium rerum descriptionem et 
modum, mentis infinitae vi ac ratione, designari et 
confici voluit : in quo non vidit, neque motum, sen- 
sui junctum et continentem, in infinito uUum esse 
posse ; neque sensum omnino, quo non ipsa natura 
pulsa sentiret. Deinde, si mentem istam quasi ani- 
mal aliquod esse voluit, erit aliquid interius, ex quo 
illud anuTial nommetur. Quid autem interius mente ? 
Cingatur igitur corpore externo. Quod quoniam non 
placet, aperta simplexque mens, nulla re adjuncta, 



304 DE NAT. DEOR. Lib. 1. Cap. 12. 

quiB sentire possit, fugere intelligentiae nostras vini 
et notionem videtur. 

Crotoniates autem Alcmaeo, qui soli et lunae, reli- 
quisque sideribus, animoque praeterea, divinitatem 
dedit, non sensit, sese mortalibus rebus ifnmortalita- 
tem dare. 

Nam Pythagoras, qui censuit, animum esse per 
naturam rerum omnem intentum et commeantem, 
ex quo nostri animi carperentur, non vidit, distrac* 
tione humanorum animorum, discerpi et lacerari 
Deum ; et, cum miseri animi essent, quod plerisque 
contingeret, tum Dei partem esse miseram : quod 
iieri non potest. Cur autem quidquam ignoraret ani- 
mus hominis, si esset Deus ? Quomodo porro Deus 
iste, si nihil esset nisi animus, aut infixus aut infusus 
esset in mundo ? 

Tum Xenophanes, qui, mente adjuncta, omne 
prasterea, quod esset infinitum, Deum voluit esse, de 
ipsa mente item reprehenditur, ut casteri ; de infini- 
tate autem vehementius, in qua nihil neque sentiens 
neque conjunctum potest esse. 

Nam Parmenides commenticium quiddani coronae 
similitudine efi[icit : Stephanen appellat^ continentem 
ardore lucis orbem, qui cingit ccelum ; quem ap- 
pellat Deum : in quo neque figuram divinam, neque 
sensum, quisquam suspicari potest. Multa ejusdem 
monstra; quippe qui bellum, qui discordiam, qui 
cupiditatem, caeteraque generis ejusdem, ad Deum 
revocat ; quae vel morbo, vel somno, vel oblivione, 
vel vetustate, delentur. Eademque de sideribus ; 
quae, reprehensa jam in alio [loco,] in hoc omit- 
tantur. 

XII. Empedocles autem, multa alia peccans, in 
Deorum opinione turpissime labitur. Quatuor enim 
naturas, ex quibus omnia constare vult, divinas esse 
censet, quas et nasci et exstingui perspicuum est, et 
sensu omni carere. 

Nec vero Protagoras, qui sese negat omnino de 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 13. 305 

Diis habere, quod liqueat, sint, non sint, qualesve 
sint, quidquani videtur de natura Deorum suspicari. 

Quid ? Democritus, qui tum imagines, earumque 
circuitus, in Deorum numero refert, tum illam natu- 
ram, quae imagines fundat ac mitt^t, tum scientiam 
intelligentiamque nostram, nonne in maximo errore 
versatur ? cum idem omnino, quia nihil semper suo 
statu maneat, neget esse quidquam sempiternum ; 
nonne Deum omnino ita tollit, ut nullam opinionem 
ejus reUquam faciat ? 

Quid ? aer, quo Diogenes Apolloniates utitur 
Deo, quem sensum habere potest, aut quam for» 
mam Dei ? 

Jam de Platonis inconstantia longum est dicere ; 
qui, in Timaeo, partem hujus mundi nominari neget 
]X)sse; in Legum autem libris, quid sit omnino 
Deus, anquiri oportere non censeat. Quod vero sine 
corpore ullo Deum vult esse (ut Grasci dicunt, 
ofo-w/xaTov), id quale esse possit, intelligi non potest. 
Careat enim sensu, necesse est, careat etiam pruden- 
tia, careat voluptate ; quag omnia una cum Deorum 
notione comprehendimus. Idem et in Timaeo dicit, 
et in Legibus, et mundum Deum esse, et coelum, et 
astra, et terram, et animos, et eos, quos majorum 
institutis accepimus ; quae et per se sunt falsa per- 
spicue, et inter sese vehementer repugnantia. 

Atque etiam Xenophon paucioribus verbis eadem 
fere peccat. Facit enim, in iis quae a Socrate dicta 
retullt, Socratem disputantem, formam Dei quaeri 
non oportere; eumdemque et solem et animum 
Deum dicere; et modo unum, tum autem plures 
Deos : quae sunt iisdem in erratis fere, quibus ea, 
quae de Platone [dicimus.] 

XIII. Atque etiam Antisthenes, in eo libro qui 
" Physicus" inscribitur, populares Deos multos, 
naturalem unum, esse dicens, tollit vim et naturam 
Deorum. Nec multo secus Speusippus, Platonem 
avunculum subsequens, et vim quamdam dicens, 

2 D 3 



306 DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 13. 

qua omnia regantur, eamque animalem, evellere ex 
animis conatur cognitionem Deorum. 

Aristoteles quoque, in tertio de Philosophia libro, 
multa turbat, a magistro Platone [non] dissentiens. 
Modo enim menti tribuit omnem divinitatem ; modo 
mundum ipsum Deum dicit esse ; modo quemdam 
alium praeficit mundo ; eique eas partes tribuit, ut 
replicatione quadam mundi motum regat, atque 
tueatur: tum coeli ardorem Deum dicit esse, non 
intelligens, coelum mundi esse partem, quem alio 
loco ipse designarit Deum. Quomodo autem ca*li 
divinus ille sensus in celeritate tanta conservari po- 
test? Ubi deinde illi tot Dii, si numeramus etiam 
coelum Deum ? Cum autem sine corpore idem vult 
€sse Deum, omni illum sensu privat, etiam pruden- 
tia. Quo porro modo mundum movere carens cor- 
pore ; aut quomodo, semper se movens, esse quietus 
et beatus, potest ? 

Nec vero ejus condiscipulus Xenocrates in hoc 
genere prudentior ; in cujus libris, qui sunt de Na- 
tura Deorum, nulla species divina describitur. Deos 
enim octo esse dicit ; quinque eos, qui in stellis 
vagis nominantur ; unum, qui ex omnibus sideribus 
quae infixa ccelo sunt, ex dispersis quasi membris, 
«implex sit putandus Deus: septimum Solem ad- 
jungit ; octavamque Lunam ; qui quo sensu beati 
esse possint, intelligi non potest. 

Ex eadem Platonis schola Ponticus Heraclides 
puerilibus fabulis refersit libros: et tamen modo 
mundum, tum mentem divinam, esse putat : erran- 
tibus etiam stellis divinitatem tribuit; sensuque 
Deum privat ; et ejus formam mutabilem esse vult : 
eodemque in libro rursus terram et coelum refert in 
Deos. 

Nec vero Theophrasti inconstantia ferenda est. 
Modo enim menti divinum tribuit principatum ; mo- 
do coelo ; tum autem signis sideribusque coelestibus. 

Nec audiendus ejus auditor Strato, is qui Physi- 



DE NAT. DEOR. Lin. I. Cap. 14. 307 

cus appellatur ; qui omnem vim divinam in natura 
sitam esse censet, quas causas gignendi, augendi, 
minuendi, habeat, sed careat omni sensu et figura. 

XIV. Zeno autem (ut jam ad vestros, Balbe, ve- 
niam) naturalem legem divinam esse censet, eamque 
vim obtinere recta imperantem, prohibentemque con- 
traria : quam legem quomodo efficiat animantem, 
intelligere non possumus. Deum autem animantem 
certe volumus esse. Atque hic idem alio loco aethera 
Deum dicit, si intelligi potest nihil sentiens Deus, 
qui nunquam nobis occurrit neque in precibus, ne- 
que in optatis, neque in votis. Ahis autem libris ra- 
tionem quamdam, per omnem naturam rerum perti-. 
nentem, [ut divinam] esse afFectam putat. Idem 
astris hoc idem tribuit, tum annis, mensibus, anno- 
rumque mutationibus. Cum vero Hesiodi Theogo- 
niam interpretatur, tollit omnino usitatas perceptas- 
que cognitiones Deorum. Neque enim Jovem, neque 
Junonem, neque Vestam, neque quemquam qui ita 
appeUetur, in Deorum habet numero : sed rebus 
inanimis atque mutis, per quamdam significationem, 
hsec docet tributa nomina. 

Cujus discipuli Aristonis non minus magno in er- 
rore sententia est ; qui neque formam Dei intelligi 
posse censeat, neque in Diis sensum esse dicat, du- 
bitetque omnino, Deus animans, necne, sit. 

Cleanthes autem, qui Zenonem audivit una cum 
eo quem proxime nominavi, tum ipsum mundum 
Deum dicit esse ; tum totius naturae menti atque 
animo tribuit hoc nomen : tum ultimum, et altissi- 
mum, atque undique circumfusum, et extremum, 
omnia cingentem atque complexum, ardorem, qui 
aether nominetur, certissimum Deum judicat. Idem- 
que, quasi delirans, in iis libris quos scripsit contra 
voluptatem, tum fingit formam quamdam et speciem 
Deorum, tum divinitatem omnem tribuit astris, tum 
nihil ratione censet esse divmius. Ita fit, ut Deus ille, 
quem mente noscimus, atque in animi notione, tam- 



308 DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 15. 

quam in vestigio, volumus reponere, nusquam pror- 
sus appareat. 

XV. At Persaeus, ejusdem Zenonis auditor, eos 
dicit esse habitos Deos, a quibus magna utilitas ad 
vitae cultum esset inventa ; ipsasque res utUes et sa- 
lutares Deorum esse vocabulis nuncupatas : ut ne 
hoc quidem diceret, illa inventa esse Deorum, sed 
ipsa divina. Quo quid absurdius, quam aut res sor.. 
didas atque deformes Deorum honore afficere, aut 
homines jam morte deletos reponere in Deos, quo- 
rum omnis cultus esset futurus in luctu ? 

Jam vero Chrysippus, qui Stoicorum somniorum 
vaferrimus habetur interpres, magnam turbam con- 
giegat ignotorum Deorum, atque ita ignotorum, ut 
eos ne conjectura quidem informare possimus, cum 
mens nostra quidvis videatur cogitatione posse de- 
pingere. Ait enim, vim divinam in ratione esse po- 
sitam, et universae naturae animo atque mente ; ip- 
sumque mundum Deum dicit esse, et ejus animi 
fusionem universam ; tum ejus ipsius principatum, 
qui in mente et ratione versetur, communemque re- 
rum naturam [universam] atque omnia continentem; 
tum fatalem vim, et necessitatem rerum futurarum ; 
ignem praeterea, et eum, quem antea dixi, aethera ; 
tum ea, quae natura fluerent atque manarent, ut et 
aquam, et terram, et aera ; solem, lunam, sidera, 
universitatemque rerum, qua omnia continerentur ; 
atque homines etiam eos, qui immortalitatem essent 
consecuti. Idemque disputat, acthera esse eum, quem 
homines Jovem appellarent ; quique aer per maria 
manaret, eum esse Neptunum ; terramque eam esse, 
quae Ceres diceretur. SimiHque ratione persequitur 
vocabula reliquorum Deorum. Idemque etiam legis 
perpetuae et aeternae yim, quae quasi dux vitae et ma- 
gistra officiorum sit, Jovem dicit esse ; eamdemque 
fatalem necessitatem appellat, sempiternam rerum 
futurarum veritatem : quorum nihil tale est, ut in eo 
vis divina inesse videatur. Et haec quidem in primo 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cai'. 17- 309 

libro de Natura Deonim : in secundo cmtem vult 
Or])hci, Musaci, Hesiodi, Ilomerique fabellas ac- 
commodare ad ea, quae i^jse primo libro de Diis im- 
mortalibus dixerit; ut etiam veterrimi poetae, qui 
hcec ne suspicati quidem sint, Stoici fuisse videan- 
tur. Quem Diogenes Babylonius consequens in eo 
libro, qui inscribitur de Minerva, partum Jovis, or- 
tumque virginis, ad physiologiam traducens, disjun- 
git a fabula. 

XVI. Exposui fere, non philosophorum judicia, 
sed delirantium somnia. Nec enim multo absurdiora 
sunt ea, quae, poetarum vocibus fusa, ipsa suavitate 
nocuerunt ; qui et ira hiflammatos et libidine furen- 
tes induxerunt Deos ; feceruntque, ut eorum beUa, 
pugnas, proeha, ^odnera, videremus ; odia praeterea, 
dissidia, discordias, ortus, interitus, querelas, lamen- 
tationes, effusas in omni intemperantia libidines, 
adidteria, vincula, cum humano genere concubitus, 
mortalesque ex immortali procreatos. Cum poeta- 
rum autem errore conjungere licet portenta mago- 
rum, vEgyptiorumque in eodem genere dementiam ; 
tum etiam vulgi opiniones, quse in maxima incon- 
stantia, veritatis ignoratione, versantur. 

Ea, qui consideret, quam inconsulte ac temere 
dicantur, venerari Epicurum, et in eorum ipsorum 
numero, de quibus haec quasstio est, habere debeat. 
Solus enuTi vidit, primum, esse Deos, quod in om- 
nium animis eorum notionem impressisset ipsa na- 
tura. Quae est enim gens, aut quod genus hominum, 
quod non habeat, sine doctrina, anticipationem quam- 
dam Deorum ? quam appellat TrpoAri-ifiv Epicurus, id 
est, anteceptam animo rei quamdam infomnationem, 
sine qua nec intelligi quidquam, nec quaeri, nec dis- 
putari, potest. Cujus rationis vim atque utilitatem ex 
illo coelesti Epicuri, de Regula et Judicio, volumine 
accepimus. 

XVII. Quod igitur fundamentum hujus quae- 
stionis est, id praeclare jactum videtis. Cum enim, 



310 DE NAT. DEOR. Lib. L Cap. 18. 

non instituto aliquo aut more aut lege sit opinio con- 
stituta, maneati|ue ad unum omnium firma consen- 
sio ; intelligi necesse est, esse Deos, quoniam jnsitas 
eorum, vel potius innatas, cognitiones habemus. De 
quo autem omnium natura consentit, id verum esse 
necesse est. Esse igitur Deos, confitendum est. Quod 
quoniam fere constat inter omnes, non philosophos 
solum, sed etiam indoctos ; fateamur, constare illud 
etiam, hanc nos habere, sive anticipationem, ut ante 
dixi, sive praenotionem Deorum : (sunt enun rebus 
novis nova ponenda nomina, ut Epicurus ipse 
TTpoKrf^iv appellavit, quam antea nemo eo verbo no- 
minarat.) Hanc igitur habemus, ut Deos beatos et 
immortales putemus. Quae enim nobis natura infor- 
mationem Deorum ipsorum dedit, eadem insculpsit 
in ment^.bus, ut eos aeternos efbeatos haberemus. 
Quod si ita est, vere exposita illa sententia est ab 
Epicuro, " Quod asternum beatumque sit, id nec 
habere ipsum negotii quidquam, nec exhibere alteri : 
itaque neque ira neque gratia teneri; quod, quae 
talia essent, imbecilla essent omnia." 

Si nihil aliud quaereremus, nisi ut Deos pie cole- 
remus, et ut superstitione liberaremur, satis erat dic- 
tum. Nam et praestans Deorum natura hominum 
pietate coleretur, cum et seterna esset, et beatissima. 
liabet enim venerationem justam, quidquid excellit; 
et metus omnis a vi atque ira Deorum pulsus esset. 
Intelligitur enim, a beata immortalique natura et 
iram et gratiam segregari ; quibus remotis, nullos a 
superis impendere metus. Sed, ad hanc confirmandam 
opinionem, anquirit animus et formam, et vitam, et 
actionem mentis, atque agitationem, in Deo. 

XVIII. Ac de forma quidem partim natura nos 
admonet, partim ratio docet. Nam a natura habemus 
omnes omnium gentium speciem nuUam aliam, nisi 
humanam, Deorum. Quae enim alia forma occurrit 
imquam aut vigilanti cuiquam, aut dormienti ? Sed, 
ne omnia revocentur ad primas notiones, ratio hoc 



DE NAT. DEOR. Lib. L Cap. 10. 311 

idem ipsa declarat. Nam, cum praBstantissimam na- 
turam, vel quia beata est, vel quia sempiterna, con- 
veiiire videatur eamdem esse pulcherrimam ; quas 
compositio membrorum, quae conformatio lineamen- 
torum, quae figura, qua? species, humana potest esse 
pulchrior ? Vos quidem, Lucili, soletis, (nam Cotta 
meus modo hoc, modo illud) cum artificium effingi- 
tis, fabricamque divinam, quam sint omnia in homi- 
nis figura non modo ad usum, verum etiam ad ve- 
nustatem apta, describere. Quod si omnium animan- 
tium formam \dncit hominis figura, Deus autem 
animans est ; ea figura profecto est, quae pulcher- 
rima sit onmium : quoniamque Deos beatissimos 
esse constat, beatus autem esse sine virtute nemo 
potest, nec virtus 'sine ratione constare, nec ratio 
usquam inesse, nisi in hominis figura ; hominis esse 
specie Deos, confitendum est. 

Nec tamen ea species ccrpus est, sed quasi corpus : 
nec habet sanguinem, sed quasi sanguinem. Hsec 
quamquam et inventa sunt acutius, et dicta subtilius 
ab Epicuro, quam ut quivis ea possit agnoscere ; 
tamen, fretus intelligentia vestra, dissero brevius, 
quam causa desiderat. Epicurus autem, qui res oc- 
cultas et penitus abditas non modo viderat animo, 
sed etiam sic tractat, ut manu, dccet eam esse vim et 
naturam Deorum, ut primum non sensu, sed mente, 
cematur : nec soliditate quadam, nec ad numerum, 
ut ea, quae ille propter firmitatem iTSfsjuvia appellat, 
sed uTiaginibus, similitudine et transitione perceptis : 
cum intinita simillimarum imaginum species ex in- 
numerabilibus individuis exsistat, et ad Deos affluat, 
cum maximis voluptatibus in eas unagines mentem 
intentam infixamque nostram intelligentiam capere, 
quae sit et beata natura, et feterna. 

XIX. Summa vero vis infinitatis et magna ac di- 
iigenti contemplatione dignissima est ; in qua intelligi 
necesse est, eam esse naturam, ut omnia omnibus 



312 DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 20. 

paribus paria respondeant. Hanc la-ovo/mtxv appellat 
Epicurus, id est, acquabilem tributionem. Ex hac 
igitur illud efficitur, si mortalium tanta multitudo 
sit, esse immortalium non minorem ; et, si, quae in- 
terimant, innumerabilia sint, etiam ea, quas conser- 
vent, infinita esse debere. Et quaerere a nobis, Balbe, 
soletis, quae vita Deorum sit, quaeque ab iis degatur 
aetas. Ea videlicet, qua nihil beatius. nihil omnibus 
bonis affluentius, cogitari potest. Nihil enim agit : 
nullis occupationibus est implicatus : nulla opera 
molitur : sua sapientia et virtute gaudet : habet ex- 
ploratum,' fore se semper cum in maximis, tum in 
aeternis voluptatibus. 

XX. Hunc Deum rite beatum dixerimus ; vestrum 
vero laboriosissimum. Sive enim ipse mundus Deus 
est, quid potest esse minus quietum, quam, nullo 
puncto temporis intermisso, versari circum axem coeli 
admirabili celeritate ? nisi quietum autem, nihil bea- 
tum est. Sive in ipso mundo Deus inest aliquis, qui 
regat, qui gubernet, qui cursus astrorum, mutationes 
temporum, rerum vicissitudines ordinesque conser- 
vet, terras et maria contemplans, hominum com- 
moda vitasque tueatur : nae ille est impHcatus mo- 
lestis negotiis, et operosis. Nos autem beatam vitam 
in animi securitate, et in omnium vacatione mune- 
rum, ponimus. Docuit enim nos idem, qui caetera, 
natura efFectum esse mundum : nihil opus fuisse 
fabrica; tamque eam rem esse facilem, quam vos 
effici negetis sine divina posse sollertia, ut innumera- 
biles natura mundos effectura sit, efficiat, effecerit. 
Quod quia quemadmodimi natura efficere sine aliqua 
mente possit, non videtis ; ut tragici poetae, cum ex- 
plicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad 
Deum : cujus operam profecto non desideraretis, si 
immensam et interminatam in omnes partes magni- 
tudinem regionum videretis, in quam se injiciens ani- 
mus et intendens, ita late longeque peregrinatur, ut 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 21. 318 

nullam tanien oram ultimi videat, in qua possit in- 
sistere. In hac igitur immensitate latitudinum, longi- 
tudinum, altitudinum, inlinita vis innumerabilium 
volitat atomomm ; quac, interjecto inani, cohserescunt 
tamen Lnter se, et alias alias apprehendentes continu- 
antur : ex quo efficiuntur hae rerum formse atque 
tigur£e, quas vos effici posse sine follibus et incudibus 
non putatis. Itaque imposuistis in cervicibus nostris 
scmpiternum dominum, quem dies et noctes timere- 
mus. Quis enim non timeat omnia providentem, et 
cogitantem, et animadvertentem, et omnia ad se per- 
tinere putantem, curiosum, et plenum negotii Deum ? 

Hinc vobis exsistit primum illa fatalis necessitas, 
quam Et/xocpfxevrji/ dicitis ; ut, quidquid accidat, id ex 
aetema veritate, causarumque continuatione, fluxisse 
dicatis. Quanti autem ha?c philosophia scstimanda 
est, cui, tamquam aniculis, et iis quidem indoctis, 
fato fieri videantur omnia ? Sequitur //avT/x>3 vestra, 
quae Latine divinatio dicitur; qua tanta imbuere- 
mur super:5titione, si vos audire veilemus, ut haru- 
spices, augures, harioli, vates, et conjectores, nobis 
essent colendi. 

His terroribus ab Epicuro soluti, et in libertatem 
vindicati, nec metuimus eos, quos intelligimus nec sibi 
fingere ullam molestiam, nec alteri quasrere : et pie 
sancteque colimus naturam excellentem atque prae- 
stantem. Sed, elatus studio, vereor, ne longior fuerim. 
Erat autem difficile, rem tantam, tamque praeclaram, 
inchoatam relinquere : quamquam non tam dicendi 
ratio mihi habenda fuit, quam audiendi. 

XX I. TumCotta, comiter, ut solebat, Atqui, in- 
quit, Vellei, nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me 
quidem audire potuisses. Mihi enim non tam fa- 
cile in mentem venire solet, quare verum sit aliquid, 
quam quare falsum. Idque, cum saepe, tum cum te 
audirem paulo ante, contigit. Roges me, qualem 
Deorum naturam esse dicam : nihil fortasse respon- 

{Pfiilox.) voL. III. 2e 



314 DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 22. 

deam. Quaeras, putemiie talem esse, qualis modo a 
te sit exposita : nihil dicam mihi videri minus. i?ed, 
antequam aggrediar ad ea quae a te disputata sunt, 
de te ipso dicam quid sentiam. 

Saspe enim de L. Crasso, familiari illo tuo, videor 
audisse, cum te togatis omnibus sine dubio anteferret, 
et paucos tecum Epicureos e Graecia compararet. 
Sed, quod ab eo te mirifice diligi intelligebam, ar- 
bitrabar illum propter benevolentiam id uberius di- 
cere. Ego autem, etsi vereor laudare prcesentem, 
judico tamen, de re obscura atque difficilUma, a te 
dictum esse dilucide ; neque sententiis solum co- 
piose, sed verbis etiam ornatius quam solent vestri. 
Zenonem (quem Philo noster coryphaeum appellare 
Epicureorum solebat), cum Athenis essem, audie- 
bam frequenter, et quidem ipso auctore Philone ; 
credo, ut facilius judicarem, quam illa bene refelle- 
rentur, cum a principe Epicureorum accepissem, 
quemadmodum dicerentur. Non igitur ille, ut pleri- 
que, sed isto modo, ut tu, distincte, graviter, ornate. 
Sed, quod in iUo mihi usu saepe venit, idem modo, 
cum te audirem, accidebat, ut moleste ferrem, tan- 
tum ingenium (bona venia me audies) in tam leves, 
ne dicam in tam ineptas, sententias incidisse. Nec 
^o nunc ipse aliquid afferam melius. Ut enim mo- 
do dixi, omnibus fere in rebus, et maxime in physi- 
cis, quid non sit, citius, quam quid sit, dixerim. 

XXII. Roges me, quid aut quale sit Deus ; auc- 
tore utar Simonide ; de quo cum quassivisset hoc 
idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem 
postulavit : cum idem ex eo postridie qugereret, bi- 
duum petivit : cum sacpius duplicaret num.erum die- 
rum, admiransque Hiero requireret, cur ita faceret ; 
Quia, quanto, inquit, diutius considero, tanto mihi 
res videtur obscurior. Sed Simonidem arbitror, (non 
enim poeta solum suavis, verum etiam [castero- 
qui] doctus sapiensque traditur) quia multa ve- 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 23. 315 

nirent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem, 
quid eonim esset verissimum, desperasse omnem 
veritatem. 

Epicurus vero tuus (nam cum illo malo disserere, 
quam tecum) quid dicit, quod non modo philosophia 
dignum sit, sed mediocri prudentia ? 

Quagritur primum, in ea quaestione quse est de 
natura Deorum., sintne Dii, necne sint. Difficile est 
negare, credo, si in concione quseratur; sed in 
hujusmodi sermone et consessu, facillimum. Itaque 
ego ipse pontifex, qui caerimonias religionesque pu- 
bhcas sanctissime tuendas arbitror, is hoc, quod pri- 
mum est, esse Deos, persuaderi mihi non opinione 
sohim, sed etiam ad veritatem, plane velim. Multa 
enim occurrunt, quae conturbent, ut interdum nulli 
esse videantur. Sed vide, quam tecum agam Hbera- 
liter. Quae communia sunt vobis cum caeteris philo- 
sophis, non attingam, ut hcc ipsum : placet enim 
omnibus fere, mihique ipsi in primis, Deos esse. 
Itaque non pugno. Rationem tamen eam, quae a te 
affertur, non satis firmam puto. 

XX III. Quod enim omnium gentium generum- 
que hominibus ita videretur, id satis magnum esse 
argumentum dixisti, cur esse Deos contiteremur: 
qucd cum leve per se, tum etiam falsum est. Pri- 
mum enim unde notae tibi sunt opiniones nationum ? 
Equidem arbitror, multas esse gentes sic immanitate 
efferatas, ut apud eas nuUa suspicio Deorum sit. 
Quid ? Diagoras, atheos qui dictus est, posteaque 
Theodorus, nonne aperte Deorum naturam sustule- 
runt ? nam Abderites quidem Protagoras, cujus a te 
modo mentio facta est, sophistes temporibus iUis vel 
maximus, cuni in principio hbri sui sic posuisset, 
" De Divis, neque ut sint, neque ut non sint, habeo 
dicere," Atheniensium jussu urbe atque agro est 
extemiinatus, librique ejus in concione combusti. 
Ex quo equidem existUTQO, tardiores ad hanc senten- 
tiam profitendam multos esse factos, quippe cum 



:UC DE NAT. DEOR. Lib. T. Cap. 24. 

poenam ne dubitatio quidem effugere potuisset, 
Quid de sacrilegis, quid de impiis, perjurisquc di- 
cemus ? 

" Tubulus si Lucius unquam, 

Si Lupus, aut Carbo, aut Neptuni filius," 

(ut ait Lucilius) putasset esse Deos, tam perjurus 
aut tam impurus fuisset ? Non est igitur tam explo- 
rata ista ratio ad id, quod vultis, confirraandum, 
quam videtur. Sed, quia commAme est hoc argu- 
mentum aliorum etiam philosophorum, omittam 
hoc tempore : ad vestra propria venire malo. 

Concedo esse Deos : dcce me igitur, unde sint, 
ubi sint, quales sint corpore, animo, vita. Haec enim 
scire desidero. Abuteris ad omnia atomorum regno 
et licentia, (hinc, quodcumque in solum venit, ut di- 
citur, effingis atque efficis) quae primum nullcB sunt : 
nihil est enim, quod vacet corpore : corporibus au- 
tem omnis obsidetur locus : ita nuUum inane, nihil 
esse individuum potest. 

XXjy. Haec ego nunc physicorum oracula fun- 
do : vera, an falsa, nescio ; sed veri tamen similiora, 
quam vestra. Ista enim ilagitia Democriti, sive 
etiam ante Leucippi, esse corpascula quasdam lae- 
via, alia aspera, rotunda alia, partim autem angu- 
lata, curvata quaedam, et quasi adunca ; ex his ef- 
fectum esse coelum atque terram, nulla cogente na- 
tura, sed concursu quodam fortuito. Hanc tu opini- 
onem, C. Vellei, usque ad hanc aitatem perduxisti ; 
priusque te quis de omni vitae statu, quam de ista 
auctoritate, dejecerit. Ante enim judicasti, Epicu- 
reum te esse oportere, quam ista cognovisti. Ita 
necesse fuit, aut haec flagitia concipere animo, aut 
susceptae philosophiae nomen amittere. Quid enim 
mereas, ut Epicureus esse desinas ? Nihil equidem, 
inquis, ut rationem vitae beatae, veritatemque, dese- 
ram. 

Ista igitur est veritas ? Nam de vita beata nihil 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 25. 317 

repugno; qiiam tu ne in Deo quidem esse censes, 
nisi plane otio langueat. Sed ubi est veritas ? In 
mundis, credo, innumerabilibus, omnibus minimis 
temporum punctis, aliis nascentibus, aliis cadenti- 
bus; an in individuis corpusculis, tam praeclara 
opera, nulla moderante natura, nulla ratione, fin- 
gentibus ? Sed, oblitus liberalitatis mese, qua tecum 
paulo ante uti cceperam, plura complector. Conce- 
dam igitur, ex individuis constare omnia. Quid ad 
rem ? Deorum enim natura quseritur. 

Sint sane ex atomis ; non igitur aeterni. Quod 
enim ex atomis sit, id natum aliquando sit. Si na- 
tum, nulli Dii ante quam nati : et, si ortus est Deo- 
rum, interitus sit, necesse est, ut tu paulo ante de 
Platonis mundo disputabas. Ubiigiturillud vestrum 
beatum et aeternum ? quibus duobus verbis signifi- 
catis Deum : quod cum efiicere vultis, in dumeta 
correpitis. Ita enim dicebas, non corpus esse in Deo, 
sed quasi corpus ; nec sanguinem, sed quasi sangui- 
nem. 

XXV. Hoc persjBpe facitis, ut, cum aliquid non ve- 
risiniile dicatis, et effugere reprehensionem velitis, af- 
feratis aliquid, quod omnino ne fieri quidem possit : 
ut satius fuerit iliud ipsum, de quo ambigebatur, 
concedere, quam tam impudenter resistere : velut 
Epicurus, cum videret, si atomi ferrentur in locum 
inferiorem suopte pondere, nihil fore in nostra potes- 
tate, quod esset earum motus certus et necessarius ; 
invenit, quo modo necessitatem efFugeret, quod vi- 
delicet Democritum fugerat. Ait atomum, cum pon- 
dere et gravitate directo deorsum feratur, declinare 
paululum. Hoc dicere turpius est, quam iUud, quod 
vult, non posse defendere. Idem facit contra dialec- 
ticos ; a quibus cum traditum sit, in omnibus dis- 
junctionibus, in quibus, aut etiajn^ aut non^ ponere- 
tur, alterutrum verum esse ; pertimuit, ne, si con- 
cessum esset hujusmodi aliquid, ^' Aut vivet cras, 
aut non vivet, Epicurus," alterutrum fieret necessa- 

2 e3 



318 DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 2«. 

rium : totum hoc, aut ctiam^ aut non^ negavit esse 
necessarium. Quo quid dici potest obtusius ? Urge- 
bat Arcesilas Zenonem, cum ipse falsa omnia dice- 
ret, qucB sensibus viderentur ; Zeno autem, nonnulla 
visa esse falsa, non omnia. Timuit Epicurus, ne, si 
unum visum esset falsum, nullum esset verum ; 
omnes sensus veri nuntios dixit esse. Nihil horum, 
nisi callide : graviorem enim plagam accipiebat, ut 
leviorem repelleret. Idem facit in natura Deorum. 
Dum individuorum corporum concretionem fugit, ne 
interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus 
Deorum, sed tamquam corpus ; nec sanguinem, sed 
tamquam sanguinem. 

XXVI. Mirabile videtur, quod non rideat haru- 
spex, cum haruspicem viderit. Hoc mirabilius, quod 
vos inter vos risum tenere possitis. " Non est cor- 
pus, sed quasi corpus." Hoc intelligerem, quale 
esset, si id in ceris fingeretur, aut fictiHbus figuris : 
in Deo quid sit quasi corpus, aut quasi sanguis, in- 
telligere non possum : ne tu quidem, Vellei : sed 
non vis fateri. Ista enim a vobis quasi dictata red- 
duntur, quce Epicurus oscitans hallucinatus est, cum 
quidem gloriaretur (ut videmus in scriptis), se ma- 
gistrum habuisse nuUum : quod, et non prasdicanti, 
tamen facile quidem crederem ; sicut mali sedificii 
domino glorianti, se architectum non habuisse. Ni- 
hil enim olet ex Academia, nihil ex Lyceo, nihil ne 
e puerilibus quidem disciplinis. Xenocratem audire 
potuit : quem virum ! Dii immortales ! et sunt, qui 
putent audivisse : ipse non vult. Credo plus nemini. 
Pamphilum quemdam, Platonis auditorem, ait a se 
Sami auditum : ibi enim adolescens habitabat cum 
patre et fratribus, quod in eam pater ejus Neocles 
agripeta venerat. Sed, cum agellus eum non satis 
aleret, ut opinor, ludimagister fuit. Sed hunc Pla- 
tonicum miiifice contemnit Epicurus : ita metuit, 
ne quid unquam didicisse videatur. In Nausiphane 
Democriteo tenetur ; quem cum a se non neget au- 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cai». 27. 311) 

ditiim, vexat tamen omnibus contumeliis. Atqui, si 
liccc Democritea non audisset, quid audierat ? quid 
est in physicis Epicuri non a Democrito ? Nam, etsi 
quaedam commutavit, ut, quod paulo ante de incli- 
natione atomorum dixi ; tamen pleraque dicit ea- 
dem ; atomos, inane, imagines, infinitatem locorum, 
innumerabilitatemque mundorum, eorum ortus, in- 
teritus, omnia fere, quibus natur« ratio continetur. 

Nunc istud '' quasi corpus,"' et '' quasi sangui- 
nem," quid intelligis ? Ego enim, scire te ista me- 
lius quam me, non fateor solum, sed etiam facile 
patior. C.um quidem semel dicta sunt, quid est, 
quod Velleius intelligere possit, Cotta non possit ? 
Itaque, corpus quid sit, sanguis quid sit, intelli- 
go : quasi corpus, et quasi sanguis, quid sit, nullo 
prorsus modo intelligo. Neque tu me celas, ut Py- 
thagoras solebat alienos ; nec consulto dicis occulte, 
tamquam Heraclitus ; sed (quod inter nos liceat) 
ne tu quidem intelligis. 

XXVII. IUud video pugnare te, species ut qua?- 
dam sit Deorum, quas nihil concreti habeat, nihil 
solidi, nihil expressi, nihil eminentis, sitque pura, 
levis, pellucida. Dicemus ergo idem, quod in Ve- 
nere Coa : corpus illud non est, sed simile corpori : 
nec iUe fusus, et candore mixtus rubor, sanguis est, 
sed quscdam sanguinis similitudo ; sic, in Epicureo 
Deo, non res, sed similitudines rerum, esse. 

Fac, id, quod ne inteUigi quidem potest, mihi esse 
persuasum : cedo mihi istorum adumbratorum Deo- 
rum lineamenta, atque formas. Non deest hoc loco co- 
pia rationum, quibus docere velitis, humanas esse 
fonnas Deorum : primum, quod ita sit informatum 
anticipatumque mentibus nostris, ut homini, cum de 
Deo cogitet, fomia occurrat humana: deinde, ut, 
quoniam rebus omnibus exceUat natura divina, for- 
ma quoque esse pulcherrima debeat : nec esse hu- 
mana uUam pulchriorcm. Tertiam rationem affertis, 



320 DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 28. 

quod nulla in alia ligura domicilium mentis esse 
possit. 

rrimum igitur, quidque, consideremus, quale sit. 
Arripere enim mihi videmini, quasi vestro jure, rem 
nuUo modo probabilem [omnium.] Quis tam caecus 
in contemplandis rebus unquam fuit, ut non videret, 
species istas hominum collatas in Deos, aut consilio 
quodam sapientiim, quo facilius animos imperitorum 
ad Deorum cultum a vitae pravitate converterent ; 
aut superstitione, ut essent simulacra, qua^ veneran- 
tes, Deos ipsos se adire crederent ? Auxerunt autem 
hasc eadem poetae, pictores, opifices. Erat enim non 
facile, agentes aliquid et molientes Deos in aliarum 
formarum imitatione servare. Accessit etiam ista 
opinio fortasse, quod homini homine nihil pulchrius 
videatur. Sed tu hoc, physice, non vides, quam blan- 
da conciliatrix, et quasi sui sit lena, natura? An 
putas ullam esse terra marique belluam, quae non 
sui generis bellua maxime delectetur ? Quod ni ita 
esset, cur non gestiret taurus equas contrectatione, 
equus vaccae ? An tu aquilam, aut leonem, aut del- 
phinum, uUam anteferre censes figuram suas ? Quid 
igitur mirum, si hoc eodem modo homini natura 
prasscripsit, ut nihil pulchrius quam hominem puta- 
ret, eam esse causam, cur Deos hominum similes 
putaremus ? Quid censes, si ratio esset in belluis ? 
non suo quasque generi plurimum tributuras fuisse ? 

XXVIII. At, mehercule, ego (dicam enim, ut 
sentio) quamvis amem ipse me, tamen non audeo di- 
cere, pulchriorem esse me, quam ille fuerit taurus, 
qui vexit Europam. Non enim hoc loco de ingeniis 
aut de orationibus nostris, sed de specie figuraque 
quaeritur. Quod si fingere nobis, et jungere formas 
VeHmus; qualis ille maritimus Triton pingitur, na- 
tantibus invehens belluis, adjunctis humano corpori, 
nolis esse ? Difllcili in loco versor. Est enim vis tan- 
ta naturae, ut homo nemo velit nisi hominis similis 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 29. 321 

esse. Et quidem fomiica formicae. Sed tamen cujus 
hominis ? quotus enim quisque formosus est ? Athe- 
nis cum essem, e gregibus epheborum vix singuli 
reperiebantur. Video, quid arriseris : sed tamen ita 
res se habet. Deinde nobis, qui, concedentibus philo- 
sophis antiquis, adolescentulis delectamur, etiam 
vitia sa?pe jucunda sunt. Naevus in articulo pueri 
delectabat Alcaeum. At est corporis njacula, nasvus : 
illi tamen hoc lumen videbatur. Q. Catulus, hujus 
collegae et familiaris nostri, pater, dilexit municipem 
tuum Roscium ; in quem etiam illud est ejus : 

" Constiteram, exorientem Auroram forte salu- 
tans, 

Cum subito a Iseva Roscius exoritur. 
Pace mihi liceat, Ccclestes, dicere vestra ; 

Mortalis visus pulchrior esse Deo." 

Huic, Deo pulchrior : at erat, sicut hodie est, per- 
versissimis oculis. Quid refert ? si hoc ipsum sal- 
sum illi et venustum videbatur. 

XXIX. Redeo ad Deos. Ecquos, si non tam stra- 
bones, at pastulos, esse arbitramur ? ecquos nasvum 
habere? ecquos silos, flaccos, frontones, capitones, 
quae. sunt in nobis ? an omnia emendata in illis ? 
Detur id vobis. Num etiam est una omnium facies ? 
nam, si pkires, aliam esse alia pulchriorem, necesse 
est. Igitur aliquis non pulcherrimus Deus. Si una 
omnium facies est, florere in coelo Academiam, ne- 
cesse est. Si enim nihil inter Deum et Deum difFert ; 
nuUa est apud Deos cognitio, nulla perceptio. 

Quid, si etiam, Vellei, falsum illud omnino est, 
nullam aliam nobis, de Deo cogitantibus, speciem, 
nisi hominis, occurrere ? Tamenne ista tam absurda 
defendes ? Nobis fortasse sic occurrit, ut dicis : Jo- 
vem, Junonem, Minervam, Neptunum, Vulcanum, 
ApoUinem, reliquos Deos, ea facie novimus, qua 
pictores fictoresque voluerunt: neque solum facie, 
sed etiam ornatu, aetate, atque vestitu. At non 



322 DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 30. 

iEgj^tii, nec Syri, nec fere cuncta barbaria. Fir- 
niiores enim videas apud eos opiniones esse de bestiis 
quibusdam, quam apud nos de sanctissimis templis 
et simulacris Deorum. Etenim fana multa cxspo- 
liata, et simulacra Deorum de locis sanctissimis ab- 
lata, videmus a nostris : at vero ne fando quidem 
auditum est, crocodilum, aut ibim, aut felem, vio- 
latum ab ^Egyptio. Quid igitur censes ? Apim il- 
lum, sanctum ^gyptiorum bovem, nonne Deum 
videri iEgyptiis? Tam, hercle, quam tibi illam 
nostram Sospitam, quam tu nunquam ne in somnis 
quidem vides, nisi cum pelle caprina, cum hasta, 
cum scutulo, cum calceolis repandis. At non est talis 
Argiva nec Romana Juno. Ergo alia species Junonis 
Argivis, alia Lanuvinis. Et quidem alia nobis Ca- 
pitoHni, alia Afris Ammonis Jovis. 

XXX. Non pudet igitur physicum, id est, specu- 
latorem venatoremque naturae, ab animis consuetu- 
dine imbutis, petere testimonium veritatis ? Isto 
enim modo dicere licebit, Jovem semper barbatum, 
Apollinem semper imberbem, cassios oculos Mi- 
nervae, coeruleos esse Neptuni. Et quidem Athenis 
laudamus Vulcanum eum, quem fecit Alcamenes ; 
in quo stante, atque vestito, leviter apparet claudi- 
catio non deformis. Claudum igitur habebimus 
Deum, quoniam de Vulcano sic accepimus. 

Age, et his vocabulis Deos esse faciamus, quibus 
a nobis nominantur. At, primum, quot hominum 
linguae, tot nomina Deorum. Non enim, ut tu Vel- 
leius, quocumque veneris, sic idem in Italia Vul- 
canus, idem in Africa, idem in Hispania. Deinde, 
nominum non magnus humerus, ne in Pontificiis 
quidem nostris ; Deorum autem innumerabilis. An 
sine nominibus sunt ? Istud quidem ita vobis dicere 
necesse est : quid enim attinet, cum una facies sit, 
plura esse nomina ? 

Quam beUum erat, VeUei, coniiteri potius, ne- 
seire, quod nescires, quam ista efFutientem nauseare. 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap, 31. 323 

atque ipsum tibi displicere ? At tu mei similem pu- 
tas esse, aut tui, Deum ? Profecto non putas. Quid 
ergo ? solem dicam, aut lunam, aut coelum, Deum ? 
ergo etiam beatum ? quibus fruentem voluptatibus ? 
et sapientem ? Qui potest esse in ejusmodi trunco 
sapientia? Haec vestra sunt. Si igitur nec humano 
visu (quod docui), nec tali aliquo (quod tibi persua- 
sum est), quid dubitas negare, Deos esse ? Non 
audes. Sapienter id quidem : etsi hoc loco non po- 
pulum metuis, sed ipsos Deos. Novi ego Epicureos 
omnia sigiUa numerantes : quamquam video non- 
nullis \4deri, Epicurum, ne in offensj.onem Athe- 
niensium caderet, verbis reliquisse Deos, re sustu- 
lisse. Itaque in illis selectis ejus brevibusque senten- 
tiis, quas appellatis Kvpixg Ao|af, haec, ut opinor, 
prima sententia est : " Quod beatum et immortale 
est, id nec habet, nec exhibet cuiquam, negotium." 
XXXI. In hac ita exposita sententia, sunt qui ex- 
istiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fe- 
cisse consulto. De homine minime vafro male existi- 
mant. Dubium est enim, utrum dicat aliquid iste bea- 
tum et immortale, an, si quod sit beatum, id esse im- 
mortale. Non animadvertunt, hic eum ambigue lo- 
cutum esse : sed multis aliis locis, et iUum, et IMe- 
trodorum, tam aperte, quam paulo ante te. 111 e vero 
Deos esse putat : nec quemquam vidi, qui magis ea, 
quae timenda esse negaret, timeret ; mortem dico, et 
Deos. Quibus mediocres homines non ita valde mo- 
ventur, his ille clamat omnium mortahum mentes 
esse perterritas. Tot millia latrocinantur, morte pro- 
posita. AUi omnia, quae possunt, fana compilant 
Credo, aut iUos mortis timor terret, aut hos reU- 
gionis. 

Sed, quoniam non audes (jam enim cum ipso 
Epicuro loquar) negare, esse Deos ; quid est, quod 
te unpediat, aut solem, aut lunam, aut mundum, 
aut mentem aUquam sempiternam, in Deorum na- 
tura ponere? Nunquam vidi, inquit, animam ra* 



324 DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 32. 

tionis consiliique participem in ulla alia, nisi humana 
figura. Quid ? solis numquidnam, aut luna, aut 
quinque errantium siderum, simile vidisti ? Sol, dua.. 
bus unius orbis ultimis partibus definiens motum, 
cursus annuos conlicit. Hujus hanc lustrationem, 
ejusdem incensa radiis, menstruo spatio luna com- 
plet. Quinque autem stella; eumdem orbem tenentes, 
aliae propius a terris, aliae remotius, ab iisdem prin- 
cipiis, disparibus temporibus, eadem spatia confi- 
ciunt. Numquid tale, Epicure, vidisti ? Ne sit igitur 
sol, ne luna, ne stellae, quoniam nihil esse potest, 
nisi quod .attigimus aut vidimus. Quid ? Deum ip- 
sum numne vidisti ? cur igitur credis esse ? Tolla- 
mus ergo omnia, quae aut historia nobis, aut ratio, 
nova afFert. Ita [sit,] ut mediterranei mare esse non 
credant. Quae sunt tantae animi angustiae, ut, si Se- 
riphi natus esses, nec unquam egressus ex insula, in 
qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non cre- 
deres leones et pantheras esse, cum tibi, quales es- 
sent, diceretur ? si vero de elephanto quis diceret, 
etiam rideri te putares ? 

XXXII. Et tu quidem, Vellei, non vestro more, 
sed dialecticorum (quem funditus gens vestra non 
novit) argumenti sententiam conclusisti. Beatos esse 
Deos, sumsisti. Concedimus. Beatum autem sine 
virtute neminem esse posse. Id quoque damus, et 
libenter quidem. Virtutem autem sine ratione con- 
Stare non posse. Conveniat id quoque, necesse est. 
Adjungis, Nec rationem esse, nisi in hominis iigura. 
Quem tibi hoc daturum putas ? Si enim ita esset, 
quid opus erat te gradatim istuc pervenire ? Sum- 
sisses tuo jure. [Quid autem est istuc gradatim ?] 
Narn a beatis ad virtutem, a virtute ad rationem, 
video te venisse gradibus. A ratione ad humanam 
figuram quo modo accedis ? praecipitare istuc quidem 
est, non descendere. 

Nec vero intelhgo, cur maluerit Epicurus Deos 
hominum similes dicere, quam homines Deorum 



BE NAT. DEOR. Lik. I. Cap. 33. 325 

Quferes, quid intersit. Si enim hoc illi simile sit, 
csse illud huic video. Sed hoc dico, non ab homini- 
l)us formaj figuram venisse ad Deos. Dii enini sem- 
per fuerunt ; et nati nunquam sunt, siquidem a^terni 
sunt futuri : at homines nati. Ante igitur humana 
forma, quam homines, ea, qua erant [forma] Dii 
immortales. Non ergo illorum humana forma, sed 
nostra divina, dicenda est. ^^erum hoc quidem, ut 
voletis : illud quaero, quse fuerit tanta fortuna, (nihil 
enim in rerum natura ratione factum esse vultis) sed 
tamen quis iste tantus casus ? unde tam felix con- 
cursus atomorum, ut repente homines Deorum for- 
ma nascerentur ? Semina Deorum decidisse de ccelo 
in terras putemus, et sic homines patrum similes 
exstitisse ? Vellem diceretis : Deorum cognationem 
agnoscerem non invitus. Nihil tale dicitis ; sed casu 
esse factum, ut Deorum similes essemus. Et nunc 
argimienta quaerenda sunt, quibus hoc refellatur ? 
Utinam tam facile vera invenire possem, quam falsa 
convincere l 

XXXI II. Etenim enumerasti memoriter, et co- 
piose, (ut mihi quidem admirari liberet, in homine 
esse Romano tantam scientiam) usque a Thale Mi- 
lesio, de natura Deorum philosophorum sententias. 
Omnesne tibi i]li delirare visi sunt, qui sine manibus 
et pedibus constare Deum posse decreverunt ? Ne 
hoc quidem vos movet, considerantes, quae sit uti- 
litas, quaeque opportunitas in homine membrorum, 
ut judicetis, membris humanis Deos non egere ? 
Quid enim pedibus opus est sine ingressu ? quid 
manibus, si nihil comprehendendum ? quid reliqua 
descriptione omnium corporis partium, in qua nihil 
inane, nihil sine causa, nihil supervacaneum est? 
Itaque nulla ars imitari soUertiam natursB potest. 
Habebit igitur linguam Deus, et non loquetur : den- 
tes, palatum, fauces, nullum ad usum : quaeque pro- 
creationis causa natura corpori affixit, ea frustra ha- 

iPhilos,) VOL. III. 2 r 



326 DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 34. 

bebit Deus : nec externa magis, quam interiora ; cor, 
pulmones, jecur, caetera ; quae, detracta utilitate, quid 
habent venustatis ? quandoquidem haec esse in Deo 
propter pulchritudinem vultis. 

Istisne fidentes somniis, non modo Epicurus, et 
Metrodorus, et Hermachus, contra Pythagoram, Pla- 
tonem, Empedoclemque dixerunt, sed meretricula 
etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausa 
sit ? scito illa quidem sermone et Attico, sed tamen. 
Tantum Epicuri hortus habuit Hcentiae ! et soletis 
queri. Zeno quidem etiam Htigabat. Quid dicam 
Albucium j^ nam Phaedro nihil elegantius, niliil hu- 
manius : sed stomachabatur senex, si quid asperius 
dixeram : cum Epicurus contumeliosissime Aristo- 
telem vexaverit ; Phasdoni Socratico turpissime ma- 
ledixerit ; Metrodori, sodaHs sui, fratrem, Timocra- 
tem, quia nescio quid in philosophia dissentiret, totis 
voluminibus conciderit ; in Democritum ipsum, quem 
secutus est, fuerit ingratus ; Nausiphanem, magi- 
strum suum, a quo nihil didicerat, tam male ac- 
ceperit. 

XXXIV. Zeno quidem non eos solum qui tum 
erant, Apollodorum, SyUum, caeteros, figebat male- 
dictis ; sed Socratem ipsum, parentem philosophiae, 
Latino verbo utens, scurram AttJcum [fuisse] dice- 
bat : Chrysippum nunquam nisi Chesippum vocabat. 
Tu ipse, paulo ante, cum tamquam senatum philo- 
sophorum recitares, summos viros desipere, delirare, 
dementes esse, dicebas. Quorum si nemo verum vi- 
dit de natura Deorum, verendum est, ne nuUa sit 
omnino. Nam ista, qu?e vos dicitis, sunt tota com- 
menticia, vix digna lucubratione anicularum. Non 
enim sentitis, quam multa vobis suscipienda sint, si 
impetraritis, ut concedamus, eamdem esse hominum 
et Deorum figuram. Omnis cultus, et curatio cor- 
poiis erit eadem adhibenda Deo, quae adhibetur 1k)- 
mini : ingressus, cursus, accubitio, incHnatio, sessio, 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 35. 327 

comprehensio ; ad extremum, etiam sermo, et oratio. 
Nam, quod et mares Deos et feminas esse dicitis, 
quid sequatur, videtis. 

Equidem mirari satis non possum, unde ad istas 
opiniones vester ille princeps vcnerit. Sed clamare 
non desinitis, retinendum hoc esse, Deus ut beatus 
immortahsque sit. Quid autem obstat, quominus sit 
beatus, si non sit bipes ? aut ista, sive beatitas, sive 
beatitudo dicenda est, (utrumque omnino durum, sed 
usu moUienda nobis verba sunt) verum ea, quajcum- 
que est, cur aut in solem iihuTi, aut in hunc mun- 
dum, aut in ahquam mentem aBternam, figura mem- 
brisque corporis vacuam, cadere non potest ? Nihil 
ahud dicis, nisi, nunquam vidi solem aut mundum 
beatum. Quid ? mundum, praeter hunc, unquamne 
vidisti ? Negabis. Cur igitur non sexcenta millia 
esse mundorum, sed innumerabiha, ausus es dicere ? 
Ratio docuit. Ergo hoc te ratio non docebit, cum 
praestantissima natura quaeratur, eaque beata et 
<etema (quse sola divina natura sunt) ; ut immorta- 
litate vinciraur ab ea natura, sic animi praestantia 
vinci ; atque ut animi, item corporis ? Cur igitur, 
cum caeteris rebus inferiores simus, fonna pares su- 
mus ? Ad similitudinem enim Deo propius accede- 
bat humana virtus, quam figura. 

XXXV. An quidquam tam puerile dici potest, 
(ut eumdem locum diutius urgeam) quam si ea ge- 
nera belluarum, quae in Rubro niari Indiave gig- 
nantur, nulla esse dicamus ? Atqui ne curiosissimi 
quidem homines exquirendo audire tam muUa pos- 
ijunt, quam sunt multa, quae terra, mari, paludibus, 
fiuminibus exsistunt : quae negemus esse, quia nun- 
quam vidimus ? Ipsa vero quam nihil ad rem per- 
tinet, quae vos delectat maxime, simHitudo ! Quid ? 
canis nonne simihs lupo ? atque, ut Ennius, 

" Simia quam simihs, turpissima bestia, nobis !" 
At mores in utroque dispares. Elephanto belluarum 



328 DE NAT. DEOR. Lid. L Cap. 3G. 

nulla pnidentior : at figiira quas vastior ? De bestira 
loquor. Quid ? inter ipsos homines nonne et simil- 
limis formis dispares mores, et moribus simillimis 
figura dissimilis ? Etenim si sem>el, VeUei, suscipi- 
mus genus hoc argumenti, attende quo serpat. Tu 
enim sumebas, nisi in hominis figura rationem inesse 
non posse. Sumet alius, nisi in terrestri ; nisi in eo, 
qui natus sit ; nisi in eo, qui adoleverit ; nisi in eo, 
qui didicerit; nisi in eo, qui ex animo constet, et 
corpore caduco et infirmo ; postremo, nisi in ho- 
mine, atque mortali. Quod si in omnibus his rebus 
obsistis, quid est, quod te una forma conturbet ? liis 
enim omnibus, quae proposui, adjunctis, in homine 
rationem esse et mentem videbas. Quibus detractis, 
Deum tamen nosse te dicis, modo lineamenta ma- 
neant. Hoc est non considerare, sed quasi sortiri, 
quid loquare. Nisi forte ne hoc quidem attendis, 
non modo in homine, sed etiam in arbore, quidquid 
supervacaneum sit, aut usum non habeat, obstare. 
Quam molestum est, uno digito plus habere ! Quid 
ita ? quia nec speciem, nec usum alium, quinque 
desiderant. Tuus autem Deus non digito uno redun- 
dat, sed capite, collo, cervicibus, lateribus, alvo, 
tergo, poplitibus, manibus, pedibus, feminihus, cru- 
ribus. Si, ut immortalis sit, quid heec ad vitam 
membra pertinent ? quid ipsa facies ? Magis illa, 
cerebrum, cor, pulmones, jecur : ha;c enim sunt do- 
micilia vitcE. Oris quidem habitus ad vitae firmitatem 
niliil pertinet. 

XXXV L At eos vituperabas, qui, ex operibus 
magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, 
cum ejus membra, coelum, terras, maria, cumque 
horum inagnia, solem, lunam, stellasque vidissent, 
cumque temporum maturitates, mutationes, vicissi- 
tudinesque cognovissent, suspicati essent, aliquam 
excellentem esse, praestantemque naturam, quae hsec 
fecisset, moveret, regeret, gubernaret. Qui, etiam si 
aberrant conjectura, video tamen quid sequantiu. 



BE NAT. DEOR. Liu. I. Cap. 37. 329 

Tu quod opus tandem magnum et egregium habes, 
quod efFectum divina mente videatur, ex quo, esse 
Deos suspicere ? Habebam, inquis, in animo insitam 
informationem quamdam Dei; et barbati quidem 
Jovis, galeatae Minervae. Num igitur esse tales 
putas ? 

Quanto melius haec vulgus imperitorum l qui non 
niembra sohmi hominis Deo tribuunt, sed usum 
etiam membrorum : dant enim arcum, sagittas, has- 
tam, clypeum, fuscinam, fuhiien : et, si, actiones 
quag sint Deorum, non vident, nihil agentem tamen 
Deum non queunt cogitare. Ipsi, qui irridentur, 
iEgyptii, nullam belluam, nisi ob aUquam utilitatem 
quam ex ea caperent, consecraverunt. Vehit ibes 
maximam vim serpentium conficiunt, cum sint aves 
€xcels«, cruribus rigidis, corneo proceroque rostro : 
avertunt pestem ab ^Egypto, cum vohicres angues, 
ex vastitate Libyae vento Africo invectas, interfi- 
ciunt, atque consumunt: ex quo fit, ut illce nec 
morsu vivas noceant, nec odore mortuae. Possum de 
ichneumonum utihtate, de crocodilorum, de fehum, 
dicere : sed nolo esse longus. Ita conchidam tamen, 
beUuas a barbaris propter beneficium consecratas ; 
vestronim Deorum non modo beneficium nullum 
exstare, sed ne factum quidem omnino. 

XXXVII. " Nihil habet," inquit, " negotii." 
Profecto Epicurus, quasi pueri dehcati, nihil cessa- 
tione mehus existimat. At ipsi tamen pueri, etiam 
cum cessant, exercitatione ahqua hidicra delectan- 
tur : Deum sic feriatum volumus cessatione torpere, 
ut, si se commoverit, vereamur ne beatus esse non 
possit. Haec oratio non modo Deos spohat motu et 
actione divina, sed etiam homines inertes efficit ; si 
quidem, agens ahquid, ne Deus quidem esse beatus 
potest. 

Verum sit sane, ut \Takis, Deus, effigies hominis, 
€t imago. Quod ejus est domicilium ? quae sedes? 
qui locus ? quae deinde actio vitne ? quibus rebus (icj, 

2 F 3 



330 TDE NAT. DEOR. Ltb.I. Cap. 38, 

quod vultis) beatus est? Utatur enim suis bonis, 
oportet, et fruatur, qui beatus futurus est. Nam 
locus^quidem iis etiam naturis, qua? sine animis sunt, 
suus est cuique proprius, ut terra inlimum teneat, 
hanc inundet aqua; superior setheri, ignibus altis- 
sima, ora reddatur. Bestiarum autem terrenae sunt 
ahae, partim aquatiles, ahaj quasi ancipites, in utra- 
que sede viventes : sunt quaedam etiam, qu.-je igne 
nasci putentur, appareantque in ardentibus fornaci- 
bus sa3pe voHtantes. 

Quaero igitur, vester Deus primum ubi habitet ; 
deinde, quje causa eum loco moveat, si modo move- 
tur aUquando ; postremo, cum hcc propiium sit ani- 
mantium, ut aliquid appetant, quod sit naturae ac- 
commodatum ; Deus quid appetat : ad quam denique 
rem motu mentis ac rationis utatur : postremo, quo 
modo beatus sit, quo modo aeternus. Quidquid enim 
horum attigeris, ulcus est. Ita male instituta ratio 
exitum reperire non potest. Sic enim dicebas, spe- 
ciem Dei percipi cogitatione, non sensu ; nec esse in 
ea ullam sonditatem, neque eamdem ad numerum 
permanere ; eamque esse ejus visionem, ut simihtu- 
dine et transitione cernatur, neque deiiciat unquam 
ex infinitis corporibus similium accessio ; ex eoque 
fieri, ut, in b.ssc intenta, mens nostra beatam iUam 
naturam et sempiternam putet. 

XXXVIII. Hoc (per ipsosDeos, de quibus lo- 
quimur !) quale tandem est ? Nam, si tantummodo 
ad cogitationem valent, nec ullam habent soHditatem 
nec eminentiam; quid interest, utrum de Kippocen- 
tauro an de Deo cogitemus ? Omnem enim talem 
conformationem animi ca^teri philosophi motum ina- 
nem vocant ; vos autem adventum in animcs, et in- 
troitum, imaginum dicitis. Utigitur, Ti. Gracchum 
cum videor concionantem in CapitoHo videre, de M. 
Octavio deferentem sitellam, tum eum motum animi 
dico csse inanem : tu autem et Gracchi et Octavii 
imagines remanere, quae, in Capitolium cum perve- 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 39. 331 

nerim, tum ad animum meumreferantur: hocidem 
lieri in Deo, cujus crebra facie pellantur animi ; ex 
quo esse beati atque a?terni intelligantur. 

Fac imagines csse, quibus pulsentur animi : spe- 
cies duntaxat objicitur quasdam : num etiam cur ea 
beata sit? cur ceterna? Qua3 autem ista3 imagines 
vestrge, aut unde ? a Democrito omnino haec licentia. 
Sed et ille reprehensus a multis est ; nec vqs exitum 
reperitis : totaque res vacillat, et claudicat. Nam 
quid est, quod minus probari possit, quam omnium 
in me incidere imagines, Homeri, Archilochi, Ro- 
muli, Numae, Pythagor^, Platonis, nec ex forma, 
qua illi fuerunt? Quomodo ergo illi? et quorum 
imagines ? Orpheum poetam docet Aristoteles nun- 
quam fuisse : et hoc Orphicum carmen Pythagorei 
fenint cujusdam fuisse Cercopis. At Orpheus, id 
est, imago ejus, ut vos vultis, in animum meum 
szepe incurrit. Quid, quod ejusdem hominis in meum 
aliae, aliae in tuum ? Quid, quod earum rerum, quas 
nunquam omnino fucrunt, neque esse potuerunt, ut 
Scyllae, ut Chimaerae? Quid, quod hominum, lo- 
corum, urbium earum, quas nunquam vidimus? 
Quid, quod, simul ac mihi collibitum est, praesto 
est imago? Quid, quod etiam ad dormientem ve- 
niunt invocatae ? 

XXXIX. Tota res, Vellei, nugatoria est. Vos 
autem non modo oculis imagines, sed etiam animis 
inculcatis : tanta est impunitas garriendi. At quam 
licenter ! " Fluentium frequenter transitio fit visio- 
num, ut e multis una videatur." Puderet me dicere 
non intelligere, si vos ipsi intelligeretis, qui ista de- 
fenditis. Quo modo enim probas, continenter ima- 
gines ferri? aut, si continenter, quo modo aeternas? 
" Innumerabihtas," inquis, '' suppeditat atomo- 
rum." Num eadem ergo ista facient, ut sint omnia 
sempiterna? Confugis ad aequilibritatem (sic enim 
l5-ovo/x<av, si placet, appellemus) ; et ais, '' quoniam 



332 DE NAT. DEOR. Lib. L Cap. 40. 

sit natura mortalis, immortalem etiam esse oportere.*' 
Isto modo, quoniam homines mortales sunt, sint 
aliqui immortales : et, quoniam nascuntur in terra, 
nascantur et in aqua : et, " quia sunt, quae interi- 
mant, sint, quse conservent.'* Sint sane : sed ea 
conservent, qua? sunt. Deos istos esse non sen- 
tio. Omnis tamen ista rerum effigies ex individuis 
quo moflo corporibus oritur ? quae etiam si essent 
(quae nulla sunt), pellere se ipsa et agitari inter se 
concursu fortasse possent: formare, figurare, colo- 
rare, animare, non possent. Nullo igitur modo im- 
mortalem Deum efficitis. 

XL. Videamus nunc de beato. Sine virtute certe 
nullo modo : virtus autem actuosa : et Deus vester 
nihil agens : expers virtutis igitur : ita, ne bcatus 
quidem. Quae ergo vita ? Suppeditatio, inquis, bo- 
norum, nuUo malorum interventu. Quorum tandem 
bonorum ? Voluptatum, credo ; nempe ad corpus 
pertinentium. Nullam enim novistis, nisi profectam 
a corpore, et redeuntem ad corpus, animi volup- 
tatem. Non arbitror te, Vellei, similem esse Epicu- 
reorum rehquorum ; quos pudeat earum Epicuri 
vocum, quibus ille testatur, se ne intelligere quidem 
ullum bonum, quod sit sejunctum a delicatis et ob- 
scoenis voKiptatibus ; quas quidem, non erubescens, 
persequitur omnes nominatim. Quem cibum igitur, 
aut quas potiones, aut quas vocum aut colorum va- 
rietates, aut quos tactus, quos odores, adhibebis ad 
Deos, ut eos perfundas voluptatibus ? Ac poetae qui- 
dem nectar, ambrosiam, epulas comparant, et aut 
Juventatem aut Ganymedem pocula ministrantem : 
tu autem, Epicure, quid facies ? neque enim, unde 
habeat ista Deus tuus, video : nec, quomodo utatur. 
Locupletior igitur hominum natura ad beate viven- 
dum est, quam Deorum, quod pluiibus generibus 
fruitur voluptatum. 

At has leviores ducis voluptates, quibus quasi ti- 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 41. 333 

tillatio (Epicuri enim hoc verbum est) sensibus ad- 
iiibetur. Quousque ludis ? nam Philo etiam noster 
ferre non poterat, adspernari Epicureos molles et de- 
licatas voluptates : summa enim memoria pronun- 
tiabat plurimas Epicuri sententias, his ipsis verbis, 
quibus erant scriptiE. IMetrodori vero, qui est Epi- 
curi coUega sapientiae, muha impudentiora recitabat. 
Accusat enim Timocratem, fratrem suum, Metro- 
dorus, quod dubitet omnia, quae ad beatam vitam 
pertineant, ventre metiri : neque id semel dicit, sed 
ScEpius. Annuere te video : nota enim tibi sunt. 
Proferrem Hbros, si negares. Neque nunc repre- 
hendo, quod ad voluptatem omnia referantur ; (aha 
est ea quaestio) sed doceo, Deos vestros esse volup- 
tatis expertes ; ita, vestro judicio, ne beatos quidera. 

XLI. At dolore vacant. Sati^n' est id ad illam abun- 
dantem bonis vitam beatissimam ? Cogitat, inquiunt, 
assidue beatum esse se : habet enim nihil aliud, 
quod agitet in mente. Comprehende igitur animo, 
et propone ante oculos, Deum nihil aliud in omni 
aetemitate, nisi, " Mihi pulchre est," et, '' Ego bea- 
tus sum," cogitantem. Nec tamen video, quo modo 
non vereatur iste Deus beatus, ne intereat, cum sine 
ulla intermissione pulsetur agiteturque incursione 
atomorum sempiterna, cumque ex ipso imagines 
semper affluant. Ita nec beatus est vester Deus, nec 
aeternus. 

At etiam de sanctitate, de pietate adversus Deos, 
libros scripsit Epicurus. At quo mcdo in his loqui- 
tur ? ut Coruncanium, aut Scaevolam, pontifices 
maximos, te audire dicas ; non eum, qui sustuleiit 
omnem funditus religionem ; nec manibus, ut 
Xerxes, sed rationibus, Deorum immortaUum tem- 
pla et aras everterit. Quid est enim, cur Deos ab 
hominibus colendos dicas, cum Dii non modo ho- 
mines non colant, sed onmino nihil curent, nihil 
agant ? 



334 DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 42. 

At est eorum eximia qusedam praestansque na- 
tura, ut ea debeat ipsa per se ad se colendam elicere 
sapientem. An quidquam eximium potest esse in 
ea natura, quce, sua voluptate leetans, nihil nec ac- 
tura sit unquam, neque agat, neque egerit? Quae 
porro pietas ei debetur, a quo nihil acceperis? aut 
quid omnino, cujus nullum meritum sit, ei dcberi 
potest ? Est enim pietas justitia adversum Deos ; 
cum quibus quid potest nobis esse juiis, cum homini 
nulla cum Deo sit conmiunitas ? 8anctitas autem est 
scientia colendorum Deorum ; qui quamobrem co- 
lendi sint,, non intelligo, nullo nec accepto ab iis 
nec sperato bono. 

XLII. Quid est autem, quod Deos veneremur 
propter admirationem ejus naturae, in qua egregium 
niliil videmus ? Nam superstitione (qucd gloriari 
soletis) facile est liberari, cum sustuleris omnem vim 
Deorum. Nisi forte Diagoram, aut Theodorum, qui 
omnino Deos esse negabant, censes superstitiosos esse 
potuisse. Ego ne Protagoram quidem, cui neutrum 
liquerit, nec esse Deos, nec non esse. Horum enim 
sententiaj omnium, non modo superstitionem tollunt, 
in qua inest timor inanis Deorum, sed etiam religio- 
nem, qua^ Deorum cultu pio continetur. 

Quid ? ii, qui dixerunt, totam de Diis immortali- 
bus opinionem iictam esse ab hominibus sapientibus 
reipublicae causa, ut, quos ratio non posset, eos ad 
officium religio duceret, noime omnem religionem 
funditus sustulcrunt ? Quid ? Prodicus Ceus, qui 
ea, quae prodessent hominum vitae, Deorum in nu« 
mero habita esse dixit, quam tandem religionem 
reliquit ? Quid ? qui aut fortes, aut claros, aut po- 
tentes viros tradunt post mortem ad Deos perve- 
nisse, eosque esse ipsos, quos nos colere, precari, 
venerarique soleamus, nonne expertes sunt rehgio- 
num omnium ? quae ratio maxime tractata ab Eu- 
hemero est ; quem noster et interpretatus et secutus 



DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 43. 335 

est, praDter ca?teros, Ennius. Ab Euhemero autem et 
rnortes et sepulturae demonstrantur Deorum. Utrum 
igitur hic contirmasse religionem videtur, an penitus 
totam sustulisse ? Omitto Eleusina, sanctam illam et 
augustam, 

" Ubi initiantur gentes orarum ultunaB f 

pratereo Samothraciam, eaque, 

" Quae Lemni 
Noctumo aditu occulta cohmtur 
Silvestribus ssepibus densa." 

Quibus expHcatis, ad rationemque revocatis, rerum 
magis natura cognoscitur, quam Deorum. 

XLIII. iNIihi quidem etiam Democritus, vir 
magnus in primis, cujus fontibus Epicurus hortulos 
suos irrigavit, nutare \idetur in natura Decrum. 
Tum enim censet imagines divinitate prjeditas inesse 
universitati rerum ; tum principia mentis, quae sunt 
in eodem universo, Deos esse dicit ; tum animantes 
imagines, quae vel prodesse nobis solent, vel nocere; 
tum ingentes quasdam imagines, tantasque, ut uni- 
versum mundum complectantur extrinsecus. Quae 
quidem omnia sunt patria Democriti, quam Demo- 
crito, digniora. Quis enim istas imagines compre- 
hendere animo potest? quis admirari ? quisautcultu 
aut religione dignas judicare ? 

Epicurus vero ex animis hominum extraxit radi- 
citus religionem, cum Diis immortalibus et opem et 
gratiam sustulit. Cum enim optimam et praestantis- 
simam naturam Dei dicat esse, negat idem esse in 
Deo gratiam : tollit id, quod maxime proprium est 
optimae praestantissimaeque naturae. Quid enim est 
melius, aut quid pra?stantius, bonitate et beneficen- 
tia? qua cum carere Deum vultis, neminem Deo nec 
Deum nec hominem carum, nenrunem ab eo amari, 



n36 DE NAT. DEOR. Lib. I. Cap. 44. 

neminem diligi, vultis. Ita fit, ut non modo homines 
a Diis, sed ipsi Dii inter se ab aliis alii, negligantur. 

XLIV. Quanto 8toici melius, qui a vobis rcpre- 
henduntur ! Censent autem, sapientes sapientibus 
etiam ignotis esse amicos. Nihil est enim virtute 
amabilius : quam qui adeptus erit, ubicumque erit 
gentium, a nobis diligetur. Vos autem quid mali 
datis, cum in imbecillitate gratificationenret bene- 
volentiam ponitis ! Ut enim omittam vim et naturam 
Deorum ; ne homines quidem censetis, nisi imbecilii 
essent, futuros beneficos et benignos fuisse? NuUa 
est caritas Jiaturalis inter bonos ? Carum ipsum ver- 
bum est amoris ; ex quo amicitire nomcn est ductum ; 
quam si ad fructum nostrum referemus, non ad illius 
com.moda, quem diligimus; non erit ista amicitia, 
sed mercatura qujedam utilitatum suarum. Prata, 
et arva, et pecudum greges, diliguntur isto modo, 
qucd fructus ex eis capiuntur. Hominum caritas et 
amicitia gratuita est. Quanto igitur magis Deorum ! 
qui, nulla re egentes, et inter se diligunt, et homi- 
nibus consukmt. Quod ni ita sit, quid veneramur, 
quid precamur Deos? cur sacris pontifices, cur au- 
spiciis augures, praesunt? quid optamus a Diis im- 
mortalibus? quid vovemus? 

At etiam hber est Epicuri, de sanctitate. Ludinmr 
ab homine non tam faceto, quam ad scribendi licen- 
tiam Hbero. Quaj enim potest esse sanctitas, si Dii 
humana non curant? quae autem animans natura, 
nihil curans ? A^erius est igitur nimirum iUud, quod 
familiaris omnium nostrum Posidonius disseruit in 
libro quinto de Natura^ Deorum, nullos esse Deos, 
Epicuro videri ; quajque is de Diis immcrtahbus 
dixerit, invidise detestandse gratia dixisse. Neque 
enim tam desipiens fuisset, ut homunculi similem 
Deum fingeret, lineamentis duntaxat extremis, non 
habitu solido ; membris hominis praeditum omnibus, 
iisu membroruni ne minimo quidem ; exilem quem- 



DE NAT. DEOR. Lii^. I. Cap. 44. 337 

dam atque pellucidiim ; nihil cuiquam tribuentem, 
nihil gratificantem, omnino nihil curantem, nihil 
agentem : quje natura primuni nuUa esse potest : 
idque videns Epicurus, re toUit, oratione rehnquit, 
Deos. Deinde, si maxime talis est Deus, ut nulla 
gratia, nulia hominum caritate teneatur ; valeat. 
Quid enim dicam, propitius sit ? Esse enim propi- 
tius potest nemini, quoniam, ut dicitis, omnis in 
imbecillitate est et gratia et caritas. 



(Philox.J VOt. Til. 2 G 



M. TULLII CICERONIS, 

BE 

NATURA DEORUM, 

AD M. BRUTUM, 
LIBER SECUNDUS, 



I. Qtj^ cum Cotta dixisset, tum Velleius, Nse 
ego, inquit, incautus, qui cum Academico, et eodem 
rhetore, congredi conatus sum. Nam neque indiser- 
tum Academicum pertimuissem, nec sine ista philo- 
sophia rhetorem, quamvis eloquentem : neque enim 
flumine conturbor inanium verborum, nec subtilitate 
sententiarum, si orationis est siccitas. Tu autem, 
Cotta, utraque re valuisti. Corona tibi et judices de- 
fuerunt. Sed ad ista alias. Nunc Lucilium, si ipsi 
commodum est, audiamus. 

Tum Balbus, Eumdem equidem mallem audire 
Cottam, dum, qua eloquentia falsos Deos sustulit, 
eadem veros inducat. Est enim et philosophi, et 
pontificis, et Cottae, de Diis immortalibus habere 
non errantem et vagam, ut Academici, sed, ut nos- 
tri, stabilem certamque sententiam. Nam contra 
Epicurum satis superque dictum est. Sed aveo au- 
dire, tu ipse, Cotta, quid sentias. 



BE NAT. DEOK. LiB. II. Cap.2. 339 

An, inquit, oblitus es, quod initio dixerim, faci- 
lius me, talibus praesertim de rebus, quid non senti- 
rem, quam quid sentirem, posse dicere ? Quod si 
haberem aliquid, quod liqueret, tamen te vicissim 
audire vellem, cum ipse tam multa dixissem. 

Tum Balbus, Geram tibi morem, et agam quam 
bre\issime potero. Etenim, convictis Epicuri errori- 
bus, longa de mea disputatione detracta oratio est. 
Omnino dividunt nostri totam istam de Diis immor- 
talibus quaestionem in partes quatuor. Piimum do- 
cent, esse Deos ; deinde, quales sint ; tum, mundum 
ab his administrari ; postremo, consulere eos rebus 
humanis. >»os autem hoc sermone, quae priora duo 
sunt, sumamus: tertium et quartum, quia majora 
sunt, puto esse in ahud tempus difFerenda. Minime 
vero, inquit Cotta : nam et otiosi sumus, et iis de 
rebus agimus, quae sunt etiam negotiis anteponendae. 

II. Tum Lucilius, j\e egere quidem videtur, in- 
quit, oratione prima pars. Quid enim potest esse tam 
apertum, tamque perspicuum, cum calum suspexi- 
nms, ccelestiaque contemplati sumus, quam, esse ah- 
quod numen prcBstantissimae mentis, quo haec regan- 
tur ? quod ni ita esset, qui potuisset assensu omnium 
dicere Ennius ? 

" Adspice hoc subhme candens, quem invocant 
omnes Jovem ;" 

illum vero et Jovem, et dominatorem rerum, ct 
omnia nutu regentem, et, ut idem Ennius, 

" Patrem Divumque, hominumque," 

et praesentem ac prsepotentem Deum. Quod qui du- 
bitet, haud sane intelhgo, cur non idem, sol sit an 
nullus sit, dubitare possit. Quid enim est hoc illo 
evidentius ? 

Quod nisi cognitum comprehensumque animis 
haberemus, non tam stabihs opinio permaneret, nec 
conlimiaretur diuturnitate temporis ; nec una cum 



340 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 3. 

saeculis setatibusque hominum inveterare potuisset. 
Etenim videmus, CcEteras opiniones fictas atque vanas 
diuturnitate extabuisse. Quis enim Hippocentaurum 
fuisse, aut Chimceram, putat ? quajve anus tam ex- 
cors inveniri potest, quae illa, quaj quondam crede- 
bantur, apud inferos portenta extimescat? Opinio- 
num enim commenta delet dies ; natura judicia 
confirmat. Itaque et in nostro populo, et in caeteris, 
Deorum cultus, reUgionumque sanctitates, exsistunt 
in dies majores atquc mehores. Idque evenit non 
temere, nec casu, sed quod prajsentiam saspe Divi 
suam declarant ; ut et apud Regillum bello Latino- 
rum, cum A. Postumius dictator cum Octavio Ma- 
milio Tusculano proeho dimicaret, in nostra acie 
Castor et Pollux ex equis pugnare visi sunt ; et, re- 
centiore memoria, iidem Tyndaridae Persen victum 
nuntiaverunt. P. enim Vatienus, avus hujus adoles- 
centis, cum e praefectura Reatina Romam venienti 
noctu duo juvenes cum cquis albis dixissent, regem 
Persen illo die captum, senatui nuntiavit ; et primo, 
quasi temere de repubhca locutus, in carcerem con- 
jectus est : post, a Paulo hteris allatis, cum idem 
dies constitisset ; et agro a senatu, et vacatione, do- 
natus est. Atque etiam cum ad fluvium Sagram 
Crotoniatas Locri maxuno proeho devicissent, eo ipso 
die auditam esse eam pugnam ludis Olympiae, me- 
moriae proditum est. Saepe Faunorum voces exaudi- 
tas, saepe visae formse Deorum, quemvis, non aut he- 
betem aut impium, Deos praesentes esse confiteri 
coegerunt. 

III. Praedictiones vero, et praesensiones rerum 
futurarum, quid ahud declarant, nisi hominibus ea, 
quae sint, ostendi, monstrari, portendi, prasdici ? ex 
quo iUa ostenta, monstra, portenta, prodigia dicun- 
tur. Quod si ea ficta credimus hcentia fabularum, 
Mopsum, Tiresiam, Amphiaraum, Calchantem, He- 
lenum ; quos tamen augures ne ips« quidem fabu- 
Jae adscivissent, si res omnino repudiarent ; ne do- 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 4. 341 

mesticis quidem exemplis docti, numen Deorum 
comprobabimus ? Nihil nos P. Claudii, bello Punico 
primo, temeritas movebit, qui etiam per jocum Deos 
irridens, cum cavea liberati puUi non pascerentur, 
mergi eos in aquam jussit, ut biberent, quoniam 
esse nollent. Qui risus, classe devicta, multas ipsi 
lacrymas, magnam populo Roniano cladem, attulit. 
Quid ? collega ejus Junius, eodem bello, nonne tem - 
pestate classem amisit, cum auspiciis non paruisset ? 
Itaque Claudius a populo condemnatus est : Junius 
necem sibi ipse conscivit. C. Flaminium Ceelius re- 
ligione neglecta cecidisse apud Trasimenum scribit, 
cum magno reipublicas vulnere. Quorum exitio in- 
telligi potest, eorum imperiis rempublicam amplifica- 
tam, qui religionibus paruissent. Et, si conferre vo- 
lumus nostra cum externis, caeteris rebus aut pares 
aut etiam inferiores reperienmr ; religione, id est, 
cultu Deorum, multo superiores. 

An Attii Navii lituus LQe, quo ad investigandum 
6uem regiones vineae terminavit, contemnendus est ? 
Crederem, nisi ejus augurio rex Hostilius maxima 
bella gessisset. Sed, negligentia nobUitatis, augurii 
discipUna omissa, veritas auspiciorum spreta est, spe- 
cies tantum retenta. Itaque maximae reipublicas par- 
tes, in his bella, quibus reipublicae salus continetur, 
nullis auspiciis administrantur ; nuUa peremnia ser- 
vantur, nuUa ex acuminibus ; nulU viri vocantur, ex 
quo in procinctu testamenta perierunt. Tum enim 
beUa gerere nostri duces incipiunt, cum auspicia 
posuerunt. At vero apud majores tanta reUgionis 
^ds fuit, ut quidam imperatores etiam seipsos Diis 
immortaUbus, capite velato, verbis certis, pro repu- 
bUca devoverent. IMulta ex SibyUinis vaticinationi- 
bus, multa ex haruspicum responsis, commemorare 
possum, quibus ea confirmentur, quae dubia nemini 
debent esse. 

IV. Atqui et nostrorum augunim et Etruscorum 
haruspiciim discipUnam, P. Scipione, C. Figulo con- 

2 G 3 



342 DE NAT. DEOR. Liu. II. Cap. 4. 

sulibus, res ipsa probavit : quos cum Ti. Gracchug, 
consul iterum, recrearet, primus rogatorum, ut eos 
retulit, ibidem est repente mortuus. Gracchus cum 
comitia nihilominus peregisset, remque illam in reli- 
gionem populo venisse sentiret, ad senatum retulit. 
Senatus, quos ad soleret, referendum censuit Ha- 
ruspices, introducti, responderunt, non fuisse justum 
comitiorum rogatorem. Tum Gracchus, (ut e patre 
audiebam) incensus ira, Itane vero ? Ego non jus- 
tus, qui et consul rogavi, et augur, et auspicato ? 
An vos, Tusci ac barbari, auspiciorum populi Ro- 
mani jus tenetis, et interpretes esse comitiorum potes- 
tis ? Itaque tum illos exire jussit. Post autern ex 
provincia literas ad collegium misit, se, cum legeret 
libros, recordatum esse, vitio sibi tabernaculum cap- 
tum fuisse in hortis Scipionis; quod, cum pomoe- 
rium postea intrasset, habendi senatus causa, in red- 
eundo, cum idem pomcerium transiret, auspicari 
esset oblitus : itaque vitio creatos consules esse. Au- 
gures rem ad senatum ; senatus, ut abdicarent cpn- 
sules ; abdicavemnt. Quae quaerimus exempla ma- 
jora ? vir sapientissimus, atque haud scio an omnium 
prasstantissimus, peccatum suum, quod celari posset, 
confiteri maluit, quam haerere in republica religio- 
nem : consules summum imperium statim deponere, 
quam id tenere punctum temporis contra religionem. 
Magna augurum auctoritas. 

Quid ? haruspicum ars nonne divina ? Haec innu- 
merabilia ex eodem genere qui videat, nonne cogatur 
confiteri Deos esse ? Quorum enim interpretes sunt, eos 
ipsos esse certe necesse est. Deorum autem interpretes 
sunt : Deos igitur esse fateamur. Atfortassenon omnia 
eveniunt, quae praedicta sunt. Ne, aggri quidem quia 
non omnes convalescunt, idcirco ars nuUa medicina 
est. Signa ostenduntur a Diis rerum futuraruni. In 
his si qui erraverunt, non Deorum natura, sed ho- 
minum conjectura, peccavit. Itaque inter onuies om- 
nium gentium [sententiaj constat, (omnibus enim 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 5. 343 

innatum est, et in animo quasi insculptum) esse 
Deos. 

V. Quales sint, varium est : esse, nemo negat. 
Cleanthes quidem noster quatuor de causis dixit in 
animis hominum informatas Deorum esse notiones. 
Primam posuit eam, de qua modo dixi, qua orta 
esset ex praesensione rerum futurarum : alteram, 
quam ceperimus ex magnitudine commodorum, quae 
percipiuntur coeli temperatione, fecunditate terra- 
rum, aliarumque commoditatum complurium co- 
pia : tertiam, qua? terreret animos fulminibus, tem- 
pestatibus, nimbis, nivibus, grandinibus, vastitate, 
pestilentia, terra? motibus, et sa?pe fremitibus, lapi- 
deisque imbribus, et guttis imbrium quasi cruentis ; 
tum lapidibus, aut repentinis terrarum hiatibus; 
tum, praeter naturam, hominum pecudumque por- 
tentis ; tum facibus visis coclestibus : tum stellis iis, 
quas Graeci cometas, nostri crinitas, vocant (quas 
nuper bello Octaviano magnarum fuerunt calamita- 
tum praenuntias) ; tum sole geminato, quod, (ut e 
patre audivi) Tuditano et Aquillio consulibus, eve- 
nerat : quo quidem anno P. Africanus, sol alter, 
exstinctus est. Quibus exterriti, homines vim quam- 
dam esse coelestem et divinam suspicati sunt. Quar- 
tam causam esse, eamque vel maxim.am, aequabili- 
tatem motus, conversionem cceli ; solis, luna?, side- 
rumque omnium distinctionem, varietatem, pulchri- 
tudinem, ordinem : quarum rerum. adspectus ipse 
satis indicaret, non esse ea fortuita. Ut, si quis in 
domum aliquam, aut in gymnasium, aut in forum, 
venerit ; cum videat omnium rerum rationem, mo- 
dum, disciplinam, non possit ea sine causa fieri ju- 
dicare ; sed esse aliquem intelligat, qui pr^esit, et cui 
pareatur : multo magis in tantis motionibus, tantis- 
que vicissitudinibus, tam multarum rerum atque 
tantanmi ordinibus, in quibus nihil unquam im- 
mensa et infinita vetustaa mentita sit, statuat, ne- 



344 DE Nx\T. DEOR. Lib. II. Cap. 6. 

cesse est, ab aliqua mente tantos naturae motus 
gubernari. 

VI. Chrysippus quidem, quamquam est acerrimo 
ingenio, tamen ea dicit, ut ab ipsa natura didicisse, 
non ut ipse reperisse, videatur. " Si enim," inquit, 
'' est aliquid in rerum natura, quod hominis mens, 
quod ratio, quod vis, quod potestas humana efficere 
non possit ; est certe id, quod illud efficit, homine 
melius. Atqui res ca?lestes, omnesque eae, quarum 
est ordo sempiternus, ab homine confici non possunt. 
Est igitur id, quo illa conficiuntur, homine melius. 
Id autem quid potius dixeris, quam Deum ? Etenim 
si Dii non sunt, quid esse potest in rerum natura 
homine melius ? in eo enim solo ratio est, qua nihil 
potest esse praestantius. Esse autem hominem, qui 
nihil in omni mundo melius esse, quam se putet, 
desipientis arrogantiae est. Ergo est aliquid melius. 
Est igitur profecto Deus." 

An vero, si domum magnam pulchramque viderisf, 
non possis adduci, ut, etiam si dominum non videas, 
muribus illam et mustelis asdificatam putes ; tantum 
vero ornatum mundi, tantam varietatem pulchritudi- 
nemque rerum ca^estium, tantam vim et magnitudi- 
nem maris atque terrarum, si tuum, ac non Deorum 
immortalium domicihum putes, nonne plane desi- 
pere videare ? An ne hoc quidem intelligimus, om- 
nia supera esse meliora ? terram autem esse infimam, 
quam crassissimus circumfundat aer ? ut, ob eam ip- 
sam causam, quod etiam quibusdam regionibus at- 
que urbibus contingere, videmus, hebetiora ut sint 
hominum ingenia propter coeli pleniorem naturam, 
hoc idem generi humano evenerit, quod in terra, 
hoc est, in crassissima regione mundi, collocati sint. 

Et tamen, ex ipsa hominum sollertia, esse aliquam 
mentem, et eam quidem acriorem et divinam, existi- 
mare debemus. " Unde enim hanc homo arripuit ?" 
ut ait apud Xenophontem Socrates. Quin et humo- 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 8. 345 

rem, et calorem, qui est fusiis in corpore, et terre- 
nam ipsam viscerum soliditatem, animum denique 
illum spirabilem, si quis quserat, unde habeamus, 
apparet ; quod aliud a terra sumsimus, aliud ab hu- 
more, aliud ab igne, aliud ab aere eo, quem spiritu 
ducimus. 

VII. Illud autem, quod vincit haec omnia, ratio- 
nem dico, et, si placet pluribus verbis, mentem, con- 
silium, cogitationem, prudentiam, ubi invenimus? 
unde sustulimus ? An ca^tera mundus habebit om- 
nia, hoc unum, quod plurimi est, non habebit ? At- 
qui certe nihil omnium rerum melius est mundo, 
nihil preestabilius, nihil pulchrius : nec solum nihil 
est, sed ne cogitari quidem quidquam melius potest. 
Et, si ratione et sapientia nihil est melius, necesse 
est ha}c inesse in eo, qucd optimiim esse concedimus. 

Quid vero ? tanta rerum consentiens, ccnspirans, 
continuata cognatio, quem non coget ea, quae dicun- 
tur a me, comprobare ? Possetne uno tempore flo- 
rere, deinde vicissim horrere, terra ? aut, tot rebus 
ipsis se immutantibus, solis accessus, discessusque 
solstitiis brumisque cognosci; aut aestus m.aritii.^ri, 
fretorumque angustiae, ortu aut cbitu lunae commo- 
veri ? aut una totius cceli conversione cursus astro- 
rum dispares conservari ? Haec ita fieri, omnibus in- 
ter se concinentibus mundi partibus, profecto non 
possent, nisi ea uno divino et continuato spiiitu con- 
tinerentur. 

VIII. Atque haec cum uberius disputantur et fu- 
sius, ut mihi est in animo facere, facilius efFugiunt 
Academicorum calumniam. Cum autem (ut Zeno 
solebat) brevius angustiusque concluduntur, tum aper- 
tiora sunt ad reprehendendum. Nam, ut profluens 
amnis aut vix aut nuUo modo, conclusa autem aqua 
facile, corrumpitur ; sic orationis flumine reprehen- 
soris \dtia dihmntur ; angustia autem conclusae ora- 
tionis non facile se ipsa tutatur. 

Haec enim, quae dilatantur a nobis, Zeno sic pre- 



346 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 9. 

mebat : " Quod ratione utitur, id melius est, quam 
id quod ratione non utitur. Nihil autem mundo 
melius. Ratione igitur mundus utitur." Similiter 
effici potest, sapientem esse mundum ; siirdliter, bea- 
tum ; similiter, ccternum. Omnia enini ha3C meliora 
sunt, quam ea qucB sunt his carentia; nec mundo 
quidquam melius ; ex quo efficitur, esse mundura 
I)eum. Idemque hoc modo : " Nullius sensu caren- 
tis pars aliqua potest esse sentiens. JMundi autem 
partes sentientes sunt. Non igitur caret sensu mun- 
dus." Pergit idem, et urget angustius : " Nihil," 
inquit, '•^ quod animi, quodque rationis est expers, 
id generare ex se potest animantem, compotemque 
rationis. IMundus autem generat animantes, compo* 
tesque rationis. Animans est igitur mundus, com- 
posque rationis." 

Idemque similitudine (ut ssepe solet) rationem 
conclusit hoc modo : " Si ex oliva modulate canentes 
tibiie nascerentur, num dubitares, quin inesset in 
oliva tibicinis qucedam scientia ? Quid, si platani 
fidiculas ferrent numerose sonantes ? Idem scilicet 
Cfe:seres, in platanis inesse musicam. Cur igitur 
mundus non animans sapiensque judicetur, cum ex 
se procreet animantes atque sapientes ?" 

IX. Sed, quoniam capi secus agere, atque in^tio 
dixeram ; negaram enim hanc primam partem egere 
oratione, quod esset omnibus perspicuum, Deos esse : 
tamen id ipsum rationibus physicis confirmare volo. 
Sic enim res se habet, ut omnia, quae alantur et cres- 
cant, contineant in se vi^n caloris, sine qua neque ali 
possent, neque crescere. Nam omne, quod est cali- 
dum et igneum, cietur et agitur motu suo. Quod 
autem alitur et crescit, motu quodam utitur certo et 
aequabili ; qui quamdiu remanet in nobis, tamdiu 
sensus et vita remanet ; refrigerato autem et exstincto 
calore, occidimus ipsi et exstinguimur. 

Quod quidem Cleanthes his etiam argumentis do- 
cet, quanta vis insit caloris in omni corpare. Negat 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 10. 347 

(Bnim uUum esse cibum tam gravem, quin is die et 
tiocte conccquatur : cujus etiam in reliquiis inest ca- 
lor iis, quas natura respuerit. Jam vero venas et 
arteria micare non desinunt, quasi quodam igneo 
motu : animadversumque saspe est, cum cor ani- 
mantis alicujus evulsum ita mobiliter palpitaret, ut 
inriitaretur igneam celeritatem. Omne igitur qucd 
vivit, sive anim.al sive terra editum, id vivit propter 
inclusum in eo calorem. Ex quo intelligi debet, eam 
ci>loris naturam vim habere in se vitalem, per om- 
nem mundum pertinentem. 

Atque id facilius cernemus, toto genere hoc igneo, 
quod tranat omnia, subtilius expHcato. Omnes igitur 
partes mundi (tangam autem maximas) calore fultas 
sustinentur : quod primum in terrena natura perspici 
potest. ISam et lapidum conflictu atque tritu elici 
ignem ndemus ; et, recenti fossione, 

" terram fumare calentem ;" 

atque etiam ex puteis jugibus aquam calidam trahi, 
et id maxime hibernis fieri temporibus, quod magna 
vis caloris terrae cavernis contineatur ; eaque hieme 
sit densior ; ob eamque causam, calorem insitum [in 
terris] contineat arctius. 

X. Longa est oratio, m.ultaeque rationes, quibus 
doceri possit, omnia, quag terra concipiat semina, 
qua?que ipsa, ex se generata, stirpibus infixa con- 
tineat, ea, temperatione caloiis, et oriri et augescere. 
Atque aquas etiam admixtumesse calorem, primum 
ipse liquor, tum aqu^ declarat effusio ; quas neque 
conglaciaret frigoribus, neque nive pruinaque con- 
cresceret, nisi eadem se, admixto calore Hquefacta et 
dilapsa, difiamderet. Itaque et Aquilonibus rehquis- 
que frigoribus adjectis, durescit humor ; et idem vi- 
cissim mollitur tepefactus, et tabescit calore. Atque 
etiam maria agitata ventis ita tepescunt, ut intelligi 
facile possit, in tantis iUis humoribus inclusum esse 
calorem. Nec enim iUe externus et adventiciiis ha- 



348 DE NAT. DEOR. Lir. II. Cap. 11. 

bendus est tepor, sed ex intimis maris partibus agi- 
tatione excitatus : quod nostris quoque corporibus 
contingit, cum motu atque exercitatione recalescunt. 
Ipse vero aer, qui natura est maxime frigidus, mi- 
nime est expers caloris. Ille vero et multo quidem 
calore admixtus est : ipse enim oritur ex respiratione 
aquarum : earum enim quasi vapor quidam aer ha- 
bendus est. Is autem exsistit motu ejus caloris, qui 
aquis continetur: quam simQitudinem cernere pos- 
sumus in iis aquis, quae efFervescunt subditis ignibus. 
Jam vero reliqua quarta pars mundi, ea et ipsa tota 
natura fervida est ; et caeteris naturis omnibus salu- 
tarem impertit et vitalem calorem. Ex quo conclu- 
ditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore, 
mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta 
diuturnitate servari ; eoque magis, quod intelligi de- 
bet, calidum illud atque igneum ita in omni fusum 
esse natura, ut in eo insit procreandi vis, et causa 
gignendi ; a quo et animantia omnia, et ea, quorum 
stirpes terra continentur, et nasci sit necesse, et 
augescere. 

XI. Natura est igitur, quae contineat mundum 
omnem, eumque tueatur, et ea quidem non sine 
sensu atque ratione. Omnem enim naturam, necesse 
est, quae non solitaria sit neque simplex, sed cum 
alio juncta atque connexa, habere aliquem in se prin- 
cipatum, ut in homine mentem, in bellua quiddam 
simile mentis, unde oriantur rerum appetitus. In 
arborum autem, et earum rerum quce gignuntur e 
terra, radicibus inesse principatus putatur. Princi- 
patum autem id dico, qupd GrfEci 'Hy£y«ov/xov vocant; 
quo nihil in quoque genere nec potest nec debet esse 
praestantius. Itaque necesse est, illud etiam, in quo 
sit totius naturae principatus, esse omnium optimum, 
omniumque rerum potestate dominatuque dignissi- 
mum. 

Videmus autem, in partibus mundi (nihil est enim 
in omni mundo, quod non pars universi sit) inesse 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 12. 34.9 

sensum et rationem. In ea parts igitur, in qua 
liiundi inest principatus, hasc inesse necesse est, et 
acriora quidem atque majora. Quocirca, sapienteni 
esse mundum, necesse est ; naturamque eam, quae 
res omnes com.plexa teneat, perfectione rationis ex- 
cellere ; eoque Deum esse mundum, omnemque vim 
mundi natura divina contineri. 

^Vtque etiam mundi iUe fervor, puiior, pelluci- 
dior, n:!obiliorque multo, ob easque causas aptior ad 
sensus commovendos, quam hic noster calor, quo haec, 
qua? nota nobis sunt, retinentur et vigent. Absurdum 
est igitur dicere, cum homines bestiajque hoc calore 
teneantur, et propterea moveantur ac sentiant, mun- 
dum esse sine sensu ; qui integro et puro et libero, 
eodemque acerrimo et mobiHssimo, ardore teneatur ; 
prtKsertim cum is ardor, qui est mundi, non agitatus 
ab alio, neque externo pulsu, sed per se ipse, ac sua 
sponte, moveatur. Nam quid potest esse mundo va- 
lentius, quod pellat atque moveat calorem eum, quo 
ille teneatur ? 

XIL Audiamus enim Platonem, quasi quemdam 
Deum philosophorum ; cui duo placet esse motus, 
unum suum, alterum externum ; esse autem divi- 
nius, qucd ipsum ex se sua sponte moveatur, quam 
quod pulsu agitetur alieno. Hunc autem motum in 
solis animis esse ponit ; ab hisque principium motus 
esse ductum putat. Quapropter, quoniam ex miundi 
ardore motus omnis oritur, is autem ardor, non aiieno 
impulsu, sed sua sponte, movetur ; animus sit, ne- 
cesse est. Ex quo efficitur, animantem esse mun- 
dum. 

Atque ex hoc quoque intelligi poterit, in eo inesse 
intelligentiam, quod certe est mundus meiior, quam 
ulla natura. Ut enim nuUa pars corporis nostri est, 
qua) ncn sit minoris quam nosmetipsi sumus; sic 
mundum universum pluris esse, necesse est, quam 
partem aliquam universi. Quod si ita est, sapiens sit 
mundus, necesse est : nam, ni ita esset, hominem, 

iPhihs.) voL. III. 2 u 



350 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 13. 

qui est mundi pars, quoniam rationis est particeps, 
pluris esse quam mundum omnem, oporteret. 

Atque etiaiii si a primis inchoatisque naturis ad 
ultimas perfectasque volumus procedere, ad Deorum 
naturam perveniamus, necesse est. Primo enim ani- 
madvertimus, a natura sustincri ea qua? gignantur e 
terra, quibus natura nihil tribuit amplius, quam ut 
ea alendo atque augendo tueretur. Bestiis autem 
sensum et motum dedit, et, cum quodam appetitu, 
accessum ad res salutares, a pestiferis recessum : ho- 
mini hoc amplius, quod addidit rationem, qua rege- 
rentur animi appetitus, qui tum remitterentur, tum 
continerentur. . 

XIII. Quartus autem gradus et altissknus est eo- 
rum qui natura boni sapientesque gignuntur ; quibus 
a principio innascitur ratio recta constansque, quae 
supra hominem putanda est, Deoque tribuenda, id 
est, mundo ; in quo necesse est perfectam illam at- 
que absolutam inesse rationem. Neque enim dici po- 
test, in ulla rerum institutione non esse aliquid ex- 
tremum atque perfectum. Ut enim in vite, ut in pe- 
cude, (nisi quae vis obstitit) videmus naturam suo 
quodam itinere ad ultimum pervenire ; atque, ut 
pictura, et fabrica, cajteraeque artes, habent quemdam 
absohiti operis effectum ; sic, in omni natura, ac 
multo etiam magis, necesse est absolvi aliquid ac 
perfici. Etenim caeteris naturis multa externa, quo 
minus perficiantur, possunt obsistere : universam au- 
tem naturam nulla res potest impedire; propterea 
quod omnes naturas ipsa cohibet et continet. Quo- 
circa necesse est, esse quartum illum et altissimum 
gradum, quo nulla vis possit accedere. 

Is autem est gradus, in quo rerum omnium na- 
tura ponitur : quas quoniam talis est, ut praesit om- 
nibus, et eam nulla res possit impedire, necesse est, 
intelligentem esse mundum, et quidem etiam sapien- 
tem. Quid autem est inscitius, quam eam naturam, 
quae omnes res sit complexa, non optimam dici ; aut. 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 14. 351 

cum sit optima, non primum animantem esse, deinde 
rationis et consilii compotem, postremo sapiertem ? 
qui enim potest aliter esse optima ? Neqiie eium, si 
stirpium siniilis sit, aut etiam bestiaium, optima pu- 
tanda sit potius, quam detenima : nec vero, si ra- 
tionis paiticeps sit, nec sit tamen a piiiicipio sapiens, 
non sit deteiior mundi potius, quam humana con- 
ditio. Homo enim sapiens fieii potest : mundus au- 
tem, si in cEterno praeteriti temporis spatio fuit in- 
sipiens, nunquam profecto sapientiam consequetur : 
ita erit homine deteiior. Quod quoniani absuidum 
est, et sapiens a piincipio mundus, et Deus, habendus 
est. Neque enim est quidquam aliud pra^ter mun- 
dum, cui nihil absit, quodque undique aptum atque 
perfectum expletumque sit omnibus suis numeris et 
partibus. 

XIV. Scite enim Chrysippus, ut, clypei causa, 
invokicrum ; vaginam autem, gladii ; sic, prseter 
mundum, caetera omnia aliorum causa esse generata, 
ut eas fruges atque fructus quos terra gignit, ani- 
mantium causa ; animantes autem, hominum ; ut 
equum, vehendi causa ; arandi, bovem ; venandi et 
custcdiendi, canem. Ipse autem homo ortus est ad 
mundum contemplandum et imitandum, nullo mcdo 
perfectus ; sed est quasdam particula perfecti. Scd 
murdus, quoniam omnia complexus est, nec est 
quidquam quod non insit in eo, perfectus undique 
est. Quid igitur potest ei deesse, quod est optimum ? 
>»iliil autem est mente et ratione melius. Ergo haec 
mundo deesse non possunt. Bene igitur idem Chry- 
sippus, qui, smiilitudines adjungens, omnia in per- 
fectis et maturis docet esse mehora, ut in equo quam 
in equulo, in cane quam in catulo, in viro quam in 
puero ; item, quod in omni mundo optimum sit, id 
in perfecto aliquo atque absoluto esse debere. Est 
auteni nihil mundo perfectius ; nihil virtute melius. 
Igitur mundi est propria virtus. Nec vero hominis 
natura perlecta est ; et efiicitur tamen in homine vir- 



mmm 



352 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 15 

tus : quanto igitur in mundo facilius ! Est ergo in 
eo virtus. Sapiens est igitur, et propterea Deus. 

XV. Atque, hac mundi divinitate perspecta, tri- 
buenda est sideribus eadem divinitas ; quae ex mo- 
bilissima purissimaque eetheris parte gignuntur ; ne- 
que ulla prjeterea sunt admixta natura, totaque sunt 
calida atque pellucida ; ut ea quoque rectissime et 
animantia esse, et sentire atque intelligere, dicantur. 
Atque ea quidem tota esse ignea, duorum sensuum 
testimonio confirmari Cleanthes putat, tactus, et ocu- 
lorum. Nam solis candor illustrior est, quam ullius 
ignis, quippe qui immenso mundo tam longe lateque 
colluceat : et is ejus tactus est, non ut tepefaciat so- 
lum, sed etiam saspe comburat : quorum neutrum 
faceret, nisi esset igneus. Ergo, inquit, cum sol ig- 
neus sit, Oceanique alatur humoribus (quia nullus 
ignis sine pastu aliquo possit permanere) ; necesse 
est, aut ei similis sit igni quem adhibemus ad usum 
atque ad victum, aut ei qui corporibus animantium 
continetur. 

Atque hic noster ignis, quem usus vita? requirit, 
confector est et consumtor omnium ; idemque, quo- 
cumque invasit, cuncta disturbat ac dissipat. Contra, 
ille corporeus, vitalis et salutaris, omnia conservat, 
alit, auget, sustinet, sensuque afficit. Negat ergo 
esse dubium, horum ignium sol utri similis sit, cum 
is quoque efficiat ut omnia floreant, et in suo quae- 
que genere pubescant. Quare, cum solis ignis similis 
eorum ignium sit qui sunt in corporibus animantium ; 
solem quoque animantem esse oportet, et quidem re- 
liqua astra, qua; oriantur in ardore ccelesti, qui sether, 
vel coekim, nominatur. 

Cum igitur aliorum animantium ortus in terra 
sit, aliorum in aqua, in aere aliorum ; absurdum 
esse Aristoteli videtur, in ea parte, qu£e sit ad gig- 
nenda animalia aptissima, animal gigni nullum 
putare. Sidera autem aethereum locum obtinent ; 
qui quoniam tenuissimus est, et semper agitatur et 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 16. 353 

viget; necesse est, quod aniraal in eo gignatur, id 
et sensu acerrimo, et mobilitate celerrima esse. 
Quare, cum in athere astra gignantur, consenta- 
neum est, in iis sensum inesse et intelligentiam ; ex 
quo efficitur, in Deorum numert) astra esse ducenda. 
XVI. Etenim licet videre acutiora ingenia, et ad 
intelligendum aptiora, eorum qui terras incolant eas 
in quibus aer sit purus ac tenuis, quam illorum qui 
utantur crasso coelo atque concreto. Quinetiam, cibo 
quo utare, interesse aliquid ad mentis aciem putant. 
Probabile est igitur, pra^stantem intelligentiam in 
sideribus esse, quas et sstheream mundi partem in- 
colant, et marinis terrenisque humoribus, longo inter- 
vallo extenuatis, alantur. Sensum autem astrorum 
atque inteUigentiam maxime declarat ordo eorum, 
atque constantia. Nihil est enim, quod ratione et 
numero moveri possit sine consilio, in quo nihil est 
teinerarium, nihil varium, nihil fortuitum. Ordo 
autem siderum, et in omni a^ternitate constantia, 
neque naturam significat (est enim plena rationis), 
neque fortunam, qua?, amica varietati, constantiam 
respuit Sequitur ergo, ut ipsa sua sponte, suo sensu 
ac divinitate, moveantur. Nec vero Aristoteles non 
laudandus in eo, quod ominia, quas moventur, aut 
natura moveri censuit, aut vi, aut voluntate ; mo- 
veri autem solem, et lunam, et sidera omnia : qua3 
autem natura moverentur, haec aut pondere deor- 
sum, aut levitate in sublhne, ferri ; quorum neutrum 
astris contingere, propterea quod eorum motus in 
orbem circumferretur. Nec vero dici potcst, vi qua- 
dam majore fieri, ut contra naturam astra movean- 
tur : quae enim potest major esse ? Restat igitur, ut 
motus astrorum sit voluntarius. Quae qui videat, 
non indocte solum, verum etiam impie faciat, si 
Deos esse neget. Nec sane multum interest, utrum 
id neget, an eos omni procuratione atque actione 
privet : mihi enim, qui mliil agit, esse omnino non 

2 H 3 



354 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 18. 

videtur. Esse igitur Deos ita perspicuum est, ut, id 
qui neget, vix eum sanae mentis existimem. 

XVII. Restat, ut, qualis eorum natura sit, con- 
sideremus : in quo nihil est difficilius, quam a con- 
suetudine oculorum aciem mentis abducere. Ea dif- 
ficultas induxit et vulgo imperitos, et similes philo- 
sophos imperitorum, ut, nisi figuris hominum con- 
stitutis, nihil possent de Diis immortalibus cogitare. 
Cujus opinionis levitas, confutata a Cotta, non desi- 
derat orationem meam, Sed, cum talem esse Deum 
certa notione animi prassentiamus, primum, ut sit 
animans, deinde, ut in omni natura nihil eo sit pra?- 
stantius ; ad hanc praesensionem notionemque nos- 
tram, nihil video, quod potius accommodem, quam 
ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil fieri ex- 
cellentius potest, animantem esse et Deum judicem. 
Hic, quam volet, Epicurus jocetur, homo non aptis- 
simus ad jocandum, minimeque [resipiens] patriam ; 
et dicat, se non posse intelligere, quahs sit volubilis 
et rotundus Deus : tamen ex hoc, quod ipse etiam 
probat, nunquam me movebit. Placet enim illi esse 
Deos, quia necesse sit pra^stantem esse aliquam natu- 
ram, qua nihil sit melius. i\Iundo autem certe nihil 
est meUus. Nec dubium, quin, quod animans sit, 
habeatque sensum et rationem et mentem, id sit 
melius, quam id quod his careat. Ita efiicitur, ani- 
mantem, sensus, mentis, rationis mundum esse com- 
potem : qua ratione, Deum esse mundum, conclu- 
ditur. Sed haec paulo post facilius cognoscentur ex 
iis rebus ipsis, quas mundus efficit. 

XVIII. Interea, Vellei, noli, quasso, prae te ferre, 
vos plane expertes esse doctrinas. Conum tibi, ais, 
et cylindrum, et pyramidem pulchriorem, quam 
sphasram, videri. Novum etiam oculorum judicium 
habetis. Sed sint ista pulchriora, duntaxat adspectu ; 
quod mihi tamen ipsum non videtur : quid enim 
pulchrius ea figurii, quse sola omnes alias figuriuj 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 10. 355 

complexa continet, quacque nihil asperitatis habere, 
nihil ofFensionis, potest, nihil incisum angulis, nihil 
anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum ? Cum- 
que duae formae praestantes sint, ex sohdis, globus, 
(sic enim S^pa/^ai- interpretari placet), ex planis au- 
tem, circulus aut orbis (qui KvxKo; Grasce dicitur) ; 
his duabus formis contingit solis, ut omnes earum 
partes sint inter se simillimae, a medioque tantum 
absit extremum, quantum idem a summo ; quo nihil 
iieri potest aptius. Sed, si hsec non videtis, quia 
nunquam eruditum illum pulverem attigistis ; ne 
hoc quidem physici intelligere potuistis, hanc £equa- 
litatem motus, constantiamque ordinum, in aHa figura 
non potuisse servari? Itaque nihil potest esse indoc- 
tius, quam quod a vobis afiirmari solet. Nec enim 
hunc ipsum mundum pro certo rotundum esse dici- 
tis : nam posse fieri, ut sit aha figura ; innumerabi- 
lesque mundos, alios aharum esse formarum. Quae, 
si, bis bina quot essent, didicisset Epicurus, certe 
non diceret. Sed, dum palato, quid sit optimum, 
judicat, cocli palatum (ut ait Ennius) non suspexit. 

XIX. Nam, cum duo sint genera siderum, quo- 
rum alterum, spatiis immutabilibus ab Ortu ad Oc- 
casum commeans, nullum unquam cursus sui vesti- 
gium inflectat ; alterum autem continuas conver- 
siones duas iisdem spatjis cursibusque conficiat ; ex 
utraque re et mundi volubilitas (quae, nisi in globosa 
forma, esse non posset), et stellarum rotundi ambitus, 
cognoscuntur : primusque sol, qui astrorum obtinet 
principatum, ita movetur, ut, cum terras larga hice 
compleverit, easdem modo his, modo iUis ex partibus 
opacet. Ipsa enim umbra terrse, soli ofliciens, noc- 
tem eflicit : nocturnorum autem spatiorum eadem 
est aequabihtas, quae diurnomm ; ejusdemque soHs 
tum accessus modici, tum recessus, et frigoris et ca- 
loris modum temperant. Circuitus enim solis orbium 
V et LX et CCC, quarta fere diei parte addita, 
convcrsionem conficiunt annuam : inflcctcns autcm 



356 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 20. 

sol cursum, tum ad Septemtriones, tum ad Meridiem, 
aestates et hiemes efficit, et ea duo tempora, quorum 
alterum hiemi senescenti adjunctum est, alterum 
sestati. Ita, ex quatuor tempomm mutationibus, 
omnium, quas terra marique gignuntur, initia cau- 
saeque ducuntur. 

Jam solis annuos cursus spatiis menstruis kma 
consequitur ; cujus tenuissimum hmien facit proxi- 
mus accessus ad solem, digressus autem longissimus 
quisque plenissimum. Neque solum ejus species ac 
forma mutatur, tum crescendo, tum defectibus in 
initia recurrendo, sed etiam regio, qutE tum est Aqui- 
lonaris, tum Australis. In lunae quoque cursu est et 
brumas quasdam et solstitii similitudo : multaque ab 
ea manant et fluunt, quibus et animantes alantur 
augescantque ; et pubescant, maturitatemque asse- 
quantur, qu£e oriuntur e terra. 

XX. Maxime vero sunt admirabiles mctus earum 
quinque stellarum, quae falso vocantur errantes : ni- 
hil enim errat, quod in omni asternitate conservat 
progressus et regressus, rehquosque motus, con- 
stantes et ratos. Quod eo est adinirabilius in his 
stellis, quas dicimus, quia tum occultantur, tum 
rursus aperiuntur, tum adeunt, tum recedunt, tum 
antecedunt, tum subsequuntur, tum celerius moven- 
tur, tum tardius, tum omnino ne moventur quidem, 
sed ad quoddam tempus insistunt. Quarum ex dis- 
paribus motionibus magnum annum mathematici 
nominaverunt, qui tum efficitur, cum sohs et lunas 
et quinque errantium, ad eamdem inter se compara- 
tionem, confectis omnium spatiis, est facta conversio. 
Quae quam longa sit, magna quaestio est ; esse vero 
certam et definitam, necesse est. Nam ea, quje Sa- 
turni stella dicitur, 'i^ocr^wvque a Grsecis nominatur, 
quae a terra abest plurimum, XXX fere annis cursum 
suum conficit. In quo cursu, multa mirabiliter effi- 
ciens, tum antecedendc, tum retardando, tum vesper- 
tinis temporibus delitescendo, tum matutinis rursum 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cai>. 21. 357 

6e aperiendo, nihil iiiimutat sempiternis seeculorum 
eetatibus, quin cadem iisdem temporibus efficiat. Infra 
autem hanc, propius a terra, Jovis stella tertur, quae 
<^(xi9ar, dicitur; eaque eumdem XII signorum orbem 
annis XII conficit; easdemque, quas Saturni stclla, 
efficit in cursu varietates. Huic autem [proxime] 
infcriorem orbem tenet Uvpoei;^ quse stelia Martis 
appellatur ; eaque IV et XX mensibus, VI, ut opi- 
nor, diebus minus, eumdera kistrat orbem, quem 
ducB superiores. Infra hanc autem stella JMercuru 
est. Ea iTiT^owv appellatur a Grsecis ; quae, anno 
fere vertente, signiferum lustrat orbem ; neque a sole 
longius unquam unius signi intervallo discedit, tum 
antevertens, tum subsequens. Infima est quinque 
errantium, terraeque proxima, stella Veneris, quae 
^uji^p^jpo; Graece, Lucifer Latine dicitur, cum ante- 
greditur solem ; cum subsequitur autem, Hesperos. 
Ea cursum anno conficit, et latitudinem lustrans 
signiferi orbis, et longitudinem (quod idem faciunt 
stellse superiores) ; neque unquam ab sole duorum 
signorum intervallo longius discedit, tum antecedens, 
tum subsequens. 

XXI. Hanc igitur in stellis constantiam, hanc 
tantam tam variis cursibus in omni aeternitate con- 
venientiam temporum, non possum intelligere sine 
mente, ratione, consilio. Quae cum in sideribus in- 
esse videamus, non possumus ea ipsa non in Deorum 
nuiiiero reponere. Nec vero stellae eae, quae iner- 
rantes vocantur, non significant eamdem mentem 
atque prudentiam ; quarum est quotidiana, conve- 
niens, constansque conversio : nec habent aethereos 
cursus, neque coelo inhasrentes, ut plerique dicunt 
physicje rationis ignari. Non est enim aetheris ea na- 
tura, ut vi sua stellas complexa contorqueat. Nam, 
tenuis ac pellucens, et aequabili calore suffusus, 
sether non satis aptus ad stellas continendas videtur. 
Habent igitur suam sphajram stellae inerrantes, ab 
eetherea conjunctione secretam et liberam. Earujn 



358 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 22. 

autem perennes cursus atque perpetui, cum admi- 
rabili incredibilique constantia, declarant in his vim 
et mentem esse divinam ; ut, haec ipsa qui non sen- 
tiat Deorum vim habere, is nihil omnino sensurus 
esse videatur. 

NuUa igitur in ca^lo nec fortuna, nec temeritas, 
nec erratio, nec varietas inest; contraque omnis ordo, 
veritas, ratio, constantia. Qua?que his vacant, emen- 
tita et falsa, plenaque erroris, eunt circum terras, 
infra lunam, qu^e omnium ultima est ; in teriisque 
versantur. Ccelestium ergo admirabilem ordinem, 
incredibilemque constantiam, ex qua conservatio et 
salus omnium omnis oritur, qui vacare mente putat, 
is ipse mentis expers habendus est. Haud ergo (ut 
opinor) erravero, si, a piincipe investigandae veritatis, 
hujus disputationis principium duxero. 

XXII. Zeno igitur ita naturam definit, ut eam 
dicat ignem esse artificiosum ad gignendum, prcgre- 
dientem via. Censet enim artis maxime proprium 
esse, creare et gignere ; quodque in operibus nostra- 
rum artium manus efficiat, id multo artificiosius na- 
turam efficere, id est, ut dixi, ignem artificiosum, 
magistrum artium reliquarum. Atque hac quidem 
ratione omnis natura artificiosa est, quod habet quasi 
viam quamdam et sectam, quam sequatur. 

Ipsius vero mundi, qui omnia complexu suo co- 
ercet et continet, natura non artificiosa solum, sed 
piane artifex, ab eodem Zenone dicitur, consultrix 
et provida utilitatum opportunitatumque omnium. 
Atque, ut cajterae natura? suis seminibus quaeque 
gignuntur, augescunty continentur; sic natura mundi 
omnes motus habet voluntarios, conatusque, et ap- 
petitiones, quas 'Ofjnag Gra?ci vocant; et his con- 
sentaneas actiones sic adhibet, ut nosmet ipsi, qui 
animis movemur, et sensibus. Talis igitur mens 
mundi cum sit, ob eamque causam vel prudentia 
vel providentia appeUari recte possit, (Graece enim 
Ufovoioc dicitur) haec potissimum providet, et in his 



DE NAT. DEOR. Lib. IL Cap. 23. 359 

niaxime est occupata, primiim ut miindus quam ap- 
tissimus sit ad permancndum, deinde ut nulla re 
egeat, maxime autem ut in eo exiinia pulchritudo 
sit, atque omnis ornatus. 

XX III. Dictum est de universo mundo ; dictum 
est etiam de sideribus; ut jam propemodum appareat 
multitudo nec cessantium Deorum, necea, quae agant, 
molientium cum labore operoso ac molesto. Non 
enim venis et nervis et ossibus continentur, nec iis 
escis aut potionibus vescuntur, ut aut nimis acres 
aut nimis concretos humores colligant ; nec iis cor- 
poribus sunt, ut aut casus aut ictus extimescant, aut 
morbos metuant ex defatigatione membrorum. Quas 
vcrens Epicurus monogrammos Deos et nihil agentes 
commentus est. Illi autem pulcherrima forma prae- 
diti, purissimaque in regione cccli collocati, ita fe- 
runtur, moderanturque cursus, ut ad omnia conser- 
vanda et tuenda consensisse videantur. 

IVIultcE autem aliae naturas Deorum, ex magnis 
beneficiis eorum, non sine causa, et a GrgeciaB sapien- 
tissimis et a majoribus nostris, constitutas nominatae- 
que sunt. Quidquid enim magnam utilitatem ge- 
neri afferret humano, id non sine divina bonitate 
erga homines fieri arbitrabantur. Itaque tum illud, 
quod erat a Deo natum, nomine ipsius Dei nuncupa- 
bant, (ut, cum fruges Cererem appellamus, vinum 
autem Liberum ; ex quo iilud Terentii, 

" Sine Cerere et Libero, friget Venus") 

tum autem res ipsa, in qua vis inest major aliqua, 
sic appellatur, ut ea ipsa vis nominetur Deus, ut 
Fides, ut ]\Iens, quas in Capitolio dedicatas videmus 
proxime a M. yEmilio Scauro ; ante autem ab Atilio 
Calatino erat Fides consecrata. Vides Virtutis tem- 
plum, vides Honoris a IM. Marcello renovatum, 
quod, multis ante annis, erat bello Ligustico a Q. 
Maximo dedicatum. Quid Opis? quid Salutis? 



360 DE NAT, DEOR. Lib. II. Cap. 24- 

quid Concordia} ? liibertatis ? Victorias ? quarum 
omnium rerum quia vis erat tanta, ut sine Deo regi 
non posset, ipsa res Deorum nomeh obtinuit. Quo 
ex genere Cupidinis, et Voluptatis, et Lubentinse 
Veneris, vocabula consecrata sunt, vitiosarum rerum, 
neque naturalium ; quam.quam Velleius aliter exis- 
timat : sed tamen ea ipsa vitia naturam vehementius 
saepe pulsant. Utilitatum igitur magnitudine consti- 
tuti sunt ii Dii, qui utilitates quasque gignebant. 
Atque his quidem nominibus, quae paulo ante dicta 
sunt a me, quss vis sit in quoque, declaratur, Deo. 

XXIV. Suscepit autem vita hominum, consuetu- 
doque communis, ut beneficiis excellentes vircs in 
ccelum fama ac voluntate tollerent. Hinc Herculesy 
hmc Castor et PoUux, hinc ^Esculapius, hinc Liber 
etiam ; (hunc dico Liberum Semele natum, non 
eum, quem nostri majores auguste sancteque Libe- 
rum cum Cerere et Libera consecraverunt : quod 
quale sit, ex mysteriis intelligi potest. Sed, quod ex 
nobis natos liberos appellamus, idcirco Cerere nati 
nominati sunt Liber et Libera ; quod in Libera 
servant, in Libero non item :) hinc etiam Romuhis, 
quem quidem eumdem esse Quirinum putant : quo- 
rum cum remanerent animi, atque aeternitate frue- 
rentur, Dii rite sunt habiti ; cum et optimi essent, et 
seterni. 

AHa quoque ex ratione, et quidem physicaymagna 
fluxit multitudo Deorum, qui, induti specie humana, 
fabulas poetis suppeditaverunt, hominum autem vi- 
tam superstitione omni referserunt. Atque hic locus, 
a Zenone tractatus, post a Cleanthe et Chrysippo 
phiribus verbis explicatus est. Nam vetus hacc opi- 
nio Graeciam opplevit; exsectum Ccelum a filio Sa- 
turno, vinctum autem Saturnum ipsum a filio Jove. 
Physica ratio non inelegans inclusa est in impias fa- 
bulas. CcelesteJii enim, altissimam aethereamque na- 
turam, id est, igneam, quas per sese omnia gigneret, 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 26. 361 

vacare voluerunt ea parte corporis, quas conjunctione 
alterius egeret ad procreandum. 

XXV. Saturnum autem eum esse voluerunt, qui 
cursum et conversionem spatiorum ac temporum con- 
tineret, qui Deus Graece id ipsum nomen habet. 
Kfo>og enim dicitur ; qui cst idem Xpovoj-, id est, 
spatium temporis. Saturnus autem est appellatus, 
quod saturetur annis : ex se enim natos comesse fin- 
gitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia, 
annisque praeteritis insaturabiliter expletur. Vinctus 
est autem a Jove, ne immoderatos cursus haberet, 
atque ut eum siderum vinclis alligaret. Sed ipse Ju- 
piter, id est, juvans patcr^ quem, conversis casibus, 
appellamus, a juvando^ Joveni^ a poetis Pater Di- 
vumque hominumque dicitur; a majoribus autem 
nostris Optimus Maximus; et quidem ante Opti- 
mus, id est, beneficentissimus, quam Maximus, quia 
majus est, certeque gratius, prodesse omnibus, quam 
opes magnas habere. Hunc igitur Ennius, ut supra 
dixi, nuncupat ita dicens, 

" Adspice hoc sublime candens, quem invocant 
onanes Jovem :" 

planiusque alio loco idem, 

" Cui, quod in me est, exsecrabor hoc, quod lu- 
cet, quidquid est." 

Hunc etiam augures nostri, cum dicunt, " Jove ful- 
gente, tonante :" dicunt enim, " coelo fulgente, to- 
nante." Euripides autem, ut multa preeclare, sic hoc 
breviter : 

" Vides sublime fusum, immoderatum aethera, 
Qui tenero terram circumjectu amplectitur : 
Hunc summum habeto Divum : hunc perhibeto 
Jovem." 

XXVI. Aer autem, ut Stoici disputant, inter- 
iPhilos,) voL. III. 2 I 



362 DE NAT. DEOR. LiB. II. Cap. 27. 

jectus inter mare et coelum, Junonis nomine conse- 
cratur ; quae est soror et conjux Jovis, quod ei si- 
militudo est astheris, et cum eo summa conjunctio. 
Effeminarunt autem eum, Junonique tribuerunt, 
quod nihil est eo moUius. Sed Junonem a juvando 
credo nominatam. Aqua restabat, et terra, ut essent 
ex fabulis tria regna divisa. Datum est igitur Nep- 
tuno, altero Jovis (ut volunt) fratri, maritimum 
omne regnum : nomenque productum, ut Portunus 
a portu, sic Neptunus a nando^ paulum primis lite- 
ris immutatis. Terrena autem vis omnis atque na- 
tura Diti patri dedicata est ; qui Dives (ut apud 
Graecos riAouTwv), quia et recidant omnia in terras, 
et oriantur e terris. Is rapuit Proserpinam, quod 
Graecorum nomen est: ea enim est, quae Uspo-eiovYi 
Graece nominatur ; quam frugum semen esse volunt, 
absconditamque quaeri a matre fingunt. Mater autem 
est a gerendis frugibus Ceres, tamquam Geres ; casu- 
que prima litera itidem immutata, ut a Graecis : nam 
ab illis quoque Ariya>jT>jp, quasi r>i,urjT>3p, nominata 
est. Jam, qui magna vcrteret^ Mavors; Minerva 
autem, quae vel minueret^ vel minaretur, 

XXVII. Cumque in omnibus rebus vim habe- 
rent maximam prima et extrema, principem in sa- 
crificando Janum esse voluerunt ; quod ab eundo 
nomen est ductum ; ex quo transitiones perviae, Jani ; 
foresque, in liminibus profanarum sedium, januae 
nominantur. Nam Vestac nomen a Graecis est : ea 
est enim, quae ab illis 'EoT<a dicitur. Vis autem ejus 
ad aras et focos pertinet. Itaque in ea Dea, quae est 
rerum custos intimarum, omnis et precatio et sacrifi- 
catio extrema est. Nec longe absunt ab hac vi Dii 
Penates, sive a penu ducto nomine, (est enim omne, 
quo vescuntur homines, penus) sive ab eo, quod pe^ 
nitus insident ; ex quo etiam Penetrales a poetis 
vocantur. Jam ApoUinis nomen est Graecum ; quem 
solem esse volunt: Dianam autem, et Lunam, eam- 
dem esse putant : cum sol dictus sit, vel quia solus ex 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 28. 3G3 

oninibus sideribus est tantus, vcl quia, cum est ex- 
ortus, obscuratis omnibus, solus apparet; liuna a 
luccndo nominata sit: eadem est enim Lucina. Ita- 
que, ut apud Graecos Dianam, eamque Luciferam, 
sic apud nostros Junonem Lucinam in pariendo in- 
vocant ; quae eadem Diana omnivaga dicitur, non a 
venando, sed quod in septem numeratur tamquam 
vagantihus. Diana dicta, quia noctu quasi diem effi- 
ceret. Adliibetur autem ad partus, quod ii matu- 
rescunt aut septem nonnunquam, aut, ut plerumque, 
novem lunae cursibus ; qui, quia mensa spatia con- 
fidunt, menscs nominantur. Concinneque, ut multa, 
Timaeus, qui, cum in historia dixisset, qua nocte 
natus Alexander esset, eadem Dianae Ephesiae tem- 
phmi deflagravisse, adjunxit, " minime id esse mi- 
randum, quod Diana, cum in partu Olympiadis ad- 
esse voluisset, abfuisset domo." Quas autem Dea ad 
res omncs venirct^ Venerem nostri nominaverunt ; 
atque ex ea potius venuslas, quam Venus ex ve- 
nustate. 

XXVIII. Videtisne igitur, ut, a physicis rebus 
bene atque utiliter inventis, tracta ratio sit ad com- 
menticios et fictos Deos ? quae res genuit falsas opi- 
niones, erroresque turbulentos, ct superstitiones pasne 
aniles. Et forma; enim nobis Deorum, et aetates, et 
vestitus ornatusque, noti sunt ; genera praeterea, 
conjugia, cognationes, omniaque traducta ad simih- 
tucUnem imbecillitatis humanae. Nam et perturbatis 
animis inducuntur : accipimus enim Deorup cupidi- 
tates, aegritudines, iracundias : nec vero, ut fabulae 
ferunt, Dii bellis proeliisque caru^erunt; nec solum 
(ut apud Homerum) cum duo exercitus contrarios 
ahi Dii ex alia parte defenderent, sed etiam (ut cum 
Titanis, ut cum Gigantibus) sua propria bella gesse- 
runt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime, et 
plena sunt futilitatis, suiranaeque levitatis. 

Sed tamen, his fabuHs spretis ac repudiatis, Deus 
pertinens per naturam cujusque rei, per terras Ccres, 



364 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 29. 

per maria Neptunus, alii per alia, poteruiit intelligi, 
qui, qualesque sint ; quoque eos nomine consuetudo 
nuncupaverit, hos Deos et venerari et colere debe- 
mus. Cultus autem Deorum est optimus, idemque 
castissimus atque sanctissimus plenissimusque pie- 
tatis, ut eos semper pura, integra, incorrupta et 
mente et voce veneremur. Non enim philosophi so- 
lum, verum etiam majores nostri, superstitionem a 
religione separaverunt Nam, qui totos dies preca- 
bantur et immolabant, ut sui sibi liberi superstites 
essent, supcrsfitiosi sunt appellati ; quod nomen 
postea latius patuit> Qui autem omnia, quae ad cul- 
tum Deorum pertinerent, diligenter retractarent, et 
tamquam relegerent, sunt dicti religiosi^ ex rele- 
gendo, ut elegantes ex eligendo, tamquam a dili- 
gendo diligentes, ex intelligendo intelligentes : his 
enim in verbis omnibus inest vis legendi eadem, 
quae in religioso. Ita factum est in superstitioso et 
religioso, alterum vitii nomen, alterum laudis. Ac 
mihi videor satis, et esse Deos, et quales essent, 
ostendisse. 

XXIX. Proximum est, ut doceam, Deorum pro- 
videntia mundum administrari. Magnus sane locus, 
et a vestris, Cotta, vexatus ; ac nimirum vobiscum 
omne certamcn est. Nam vobis, Vellei, minus no- 
tum est, quemadmodum quidque dicatur. Vestra 
enim solum legitis ; vestra amatis : caeteros, causa 
incognita, condemnatis. Velut a te ipso, hesterno 
die, dictum est, anum fatidicam npoi/o/av a Stoicis 
induci, [id est, providentiam] : quod eo errore dix- 
isti, quia existimas ab his providentiam fingi quasi 
quamdam Deam singularem, quac mundum omnem 
gubernet, et regat: sed id praecise dicitur; ut, si 
quis dicat, Atheniensium rempublicam consilio regi, 
desit illud, " Areopagi." Sic, cum dicimus, provi- 
dentia mundum administrari, deesse arbitror, " Deo- 
rum." Plene autem et perfecte sic dici existimato, 
providentia Deorum mundum administrari. Ita sa- 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 30. 305 

leni istum, quo caret vestra natio, in irridcndis nobis 
nolitote consumere ; et, mehercle, si me audiatis, ne 
experiamini quidem. Non decet : non datum est : 
non potestis. Nec vero hoc in te unum convenit, 
moribus domesticis ac nostrorum honiinum urba- 
uitate limatuni ; sed, cum in reliquos vestros, tum 
in eum maxime, qui ista peperit, hominem sine arte, 
sine literis, insuitantem in omnes, sine acumine ullo, 
sine auctoritate, sine lepore. 

XXX. Dico igitur providentia Deorum mundum, 
et omnes mundi partes et initio constitutas esse, et 
omni tempore administrari : eamque disputationem 
tres in partes nostri fere dividunt; quarum pars 
prima est, quae ducitur ab ea ratione, quae docet esse 
Deos : quo concesso, confitendum est, eorum consilio 
mundum administrari. 8ecunda est autem, quie do- 
cet, omnes res subjectas esse naturas sentienti, ab 
eaque [omnia] pulcherrime geri: quo constituto, 
sequitur, ab animantibus principiis eas esse genera- 
tas. Tertius locus est, qui ducitur ex admiratione 
rerum coelestium atque terrestrium. 

Primum igitur aut negandum est Deos esse (quod 
et Democritus simulacra, et Epicurus imagines, in» 
ducens, quodam pacto negat) ; aut, qui Deos esse 
concedant, iis fatendum est, eos aliquid agere, idque 
praeclarum. Nihil est autem pracclarius mundi ad- 
ministratione. Deorum igitur consilio administratur. 
Quod si aliter est, aliquid profecto sit, necesse est, 
melius, et majore vi praeditum, quam Deus, quaLe 
id cumque est, sive inanima natura, sive neccssitas 
vi magna incitata, haec pulcherrima opera efficiens, 
quae videmus. Non est igitur natura Deorum pras- 
potens, neque excellens, siquidem ea subjecta est ei 
vel necessitati, vel naturae, qua colum, niaria, terrae- 
que regantur. Nihil autem est prasstantius Deo. Ab 
eo igitur necesse est mundum regi. Nulli igitur est 
naturae obediens aut subjectus Deus. Omnem ergo 

2 i3 



366 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 31. 

regit ipse naturam : etenim, si concedimus, intelli- 
gentes esse Deos, conceilimus etiam providentes, et 
rerum quideni maximarum. Ergo, utrum ignorant, 
quae res maximse sint, quoque hcE modo tractand» 
et tuendae; an vim non habent, qua tantas res susti- 
neant et gerant ? At et ignoratio rerum aliena natu- 
rae Deorum est ; et sustinendi muneris propter imbe- 
cillitatem difficultas minime cadit in majestatem Deo- 
rum. Ex quo efficitur id, quod volumus, Deorum 
providentia mundum administrari. 

XXXI. Atqui necesse est, cum sint Dii (si modo 
sint, ut profecto sunt), animantes esse, nec solum 
animantes, sed etiam rationis compotes, inter seque 
quasi civili conciliatione et societate conjunctos, unum 
mundum, ut communem rempublicam atque urbem 
aliquam, regentes. Sequitur, ut eadem sit in his, quae 
in genere humano, ratio, eadem veritas utrobique sit, 
eademque lex ; quae est recti praeceptio, pravique de- 
pulsio. Ex quo intelligitur, prudentiam quoque et 
mentem a Diis ad homines pervenisse : ob eamque 
causani, majorum institutis, mens, fides, virtus, con- 
cordia, consecratae, et publice dedicatae sunt. Quae 
qui convenit penes Deos esse negare, cum eorum 
augusta et sancta simulacra veneremur? Quod si 
iiest in hominum genere mens, lides, virtus, concor- 
dia ; unde haec in terras, nisi a superis, defluere po- 
tuerunt ? Cumque sint in nobis consilium, ratio, 
prudentia ; necesse est, Deos hasc ipsa habere ma- 
jora, nec habere solum, sed etiam his uti in maximis 
et optimis rebus. Nihil autem est nec majus nec 
melius mundo. Necesse est ergo, eum Deorum con- 
silio et providentia administrari. 

Postremo, cum satis docuerimus, hos esse Deos, 
quorum insignem vim et illustrem faciem videremus, 
solem dico, et lunam, ct vagas stellas, et inerrantes, 
et coelum, et mundum ipsum, et earum rerum vim, 
quae inessent in omni mundo, cum magno usu et 



DE NAT. DEOR. Lin. II. Cap. 33. 367 

coinmoditate generis huniani ; efficitur, omnia regi 
divina mente atque providentia. Ac de prima qui- 
dem parte satis dictuni est. 

XXXII. Sequitur, ut doceam, omnia subjecta 
esse natura?, eaque ab ea pulcherrinie regi. Sed, 
quid sit ipsa natura, exphcandum est ante breviter ; 
quo facihus id, quod docere vokmms, intelligi possit. 
Namque alii naturam censent esse vim quamaam sine 
ratione, cientem motus in corporibus necessarios : 
alii autem, vim participem rationis atque ordinis, 
tamquam via progredientem, declarantemque, quid 
cujusque rei causa efficiat, quid sequatur ; cujus 
soUertiam nuUa ars, nuUa manus, nemo opifex, con- 
sequi possit imitando. Seminis enim vim esse tan- 
tam, ut id, quamquam sit perexiguum, tamen si 
inciderit in concipientem comprehendentemque na- 
turam, nactumque sit materiam, qua ali augerique 
possit, ita fingat et efficiat in suo quidque genere ; 
partim ut tantummodo per stirpes alantur suas, par- 
tim ut moveri etiam et sentire et appetere possint, 
et ex sese smiilia sui gignere. 

Sunt autem, qui omnia naturae nomine appellent, 
ut Epicurus, qui ita dividit, omnium, quae sint, na- 
turam esse corpora et inane, qua^que his accidant. 
Sed nos cum dicimus, Natura constare administra- 
rique mundum, non ita dicimus, ut glebam, aut 
fragmentum lapidis, aut aliquid ejusmcai, nulla co- 
haerendi natura ; sed ut arborem, ut anhnal, in qui- 
bus nulla temeritas, sed ordo apparet, et artis quae- 
dam similitudo. 

XXXIII. Quod si ea, quae a terra stirpibus conti- 
nentur, arte naturae vivunt et vigent ; prcfecto ipsa 
terra eadem vi continttur, et arte natura; quippe 
quae, gravidata seminibus, omnia pariat et fundat ex 
sese, stirpes amplexa alat et augeat, ipsaque alatur 
vicissim a superis externisque naturis. Ejusdemque 
exspirationibus aer alitur, et aether, et omnia supera. 
Ita, si terra natura tenetur et viget, eadem ratio in 



368 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 34. 

reliquo mundo est Stirpes enim terrae inha?rent; 
animantes autem adspiratione aeris sustinentur ; ip- 
seque aer nobiscum videt, nobiscum audit, nobiscum 
sonat ; nihil enim eorum sine eo fieri potest. Quin 
etiam movetur nobiscum. Quacumque enim imus, 
quacumque movemur, videtur quasi locum dare, et 
cedere. 

Quaeque in medium locum mundi, qui est infi- 
mus, et qu£e a medio in superum, quaeque conver- 
sione rotunda circum medium feruntur, ea continen- 
tem mundi efficiunt unamque naturam. Et, cum 
quatuor sint genera corporum, vicissitudine eorum 
mundi continuata natura est. Nam ex terra, aqua ; 
ex aqua, oritur aer ; ex aere, aether ; deinde retror- 
sum vicissim ex aethere, aer; ex aere, aqua; ex 
aqua, terra infima. Sic naturis his, ex quibus omnia 
constant, sursum, deorsum, ultro, citroque, comme- 
antibus, mundi partium conjunctio continetur ; quae 
aut sempiterna sit, necesse est, hoc eodem ornatu, 
quem videmus, aut certe perdiuturna, permanens ad 
longinquum et immensum paene tempus. Quorum 
utrumvis ut sit, sequitur, natura mundum admi- 
nistrari. Quae enim classium navigatio, aut quae in- 
structio exercitus, aut rursus (ut ea, quae natura effi- 
cit, conferamus) quae procreatio vitis aut arboris, quae 
porro animantis figura conformatioque membrorum, 
tantam naturae soliertiam significat, quantam ipse 
mundus ? Aut igitur nihil est, quod sentiente natura 
regatur, aut mundum regi confitendum est. Etenim, 
qui reliquas naturas omnes earumque semina conti- 
neat, qui potest ipse non natura administrari ? ut, 
siqui dentes et pubertatem natura dicat exsistere, 
ipsum autem hominem, cui ea exsistant, non con- 
stare natura ; non intelligat, ea, quae efFerant aUquid 
ex sese, perfectiores habere naturas, quam ea quae ex 
iis efFerantur. 

XXXIV. Omnium autem rerum, quae natura 
administrantur, seminator et sator et parens (ut ita 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 35. 3G9 

dicam), atqiie ediicator et altor, est mundus ; omnia- 
que, sicut membra et partes suas, nutricatur et con- 
tinet. 

Quod si mundi partes natura administrantur, ne- 
cesse est mundum ipsum natura administrari; cujus 
quidem administratio nihil habet in se, quod repre- 
hendi possit. Ex iis enim naturis qux erant, quod 
effici potuit optimum, effectum est. Doceat ergo ali- 
quis }X)tuisse melius. Sed nemo unquam docebit: 
et, si quis corrigere aliquid volet, aut deterius faciet, 
aut id, quod Heri non potuit, desiderabit. 

Quod si onmes mundi partes ita constitutas sunt, 
ut neque ad usum meliores potuerint esse, neque ad 
speciem pulchriores ; videamus, utrum ea fortuita 
sint, an eo statu, quo cohasrere nullo modo potuerint, 
nisi sensu moderante, divinaque providentia. 8i ergo 
meliora sunt ea quae natura, quam illa quaj arte, per- 
fecta sunt ; nec ars efficit quidquam sine ratione ; ne 
natura quidem rationis expers est habenda. Qui igi- 
tur convenit, signum aut tabulam pictam cum ad- 
spexeris, scire adhibitam esse artem ; cumque procul 
cursum navigii videris, non dubitare, quin id ratione 
atque arte moveatur ; aut cum solarium vel descrip- 
tum, aut ex aqua, contemplere, intelligere declarari 
horas arte, non casu ; mundum autem, qui et has 
ipsas artes, et earum artifices, et cuncta complecta- 
tur, consilii et rationis esse expertem putare ? 

Quod si in Scythiam, aut in Britanniam, sphaeram 
aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster 
efl^ecit Posidonius, cujus singulee conversiones idem 
efficiunt in sole, et in luna, et in quinque stellis er- 
rantibus, quod efficitur in coelo singulis diebus et 
noctibus; quis in illa barbarie dubitet, quin ea 
sphajra sit perfecta ratione ? 

XXXV. Hi autem dubitant de mundo, ex quo 
et oriuntur et fiunt onrnia, casune ipse sit effectus, 
aut necessitate aliqua, an ratione ac mente divina ; 
et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitan- 



370 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 35. 

dis sphaerae conversionibus, quam naturam in effici- 
endis, praesertim cum multis partibus sint illa per- 
fecta, quam hasc simulata, soUertius. Atqui ille apud 
Accium pastor, qui navem nunquam ante vidisset, 
ut procul divinum et novum vehiculum Argonauta- 
rum e monte conspexit, primo admirans et perter- 
ritus, hoc modo loquitur : 

" Tanta moles labitur 

Fremebunda ex aho, ingenti sonitu et spiritu : 
Prae se undas volvit : vortices vi suscitat : 
Ruit prolapsa : pelagus respergit, reflat. 
Ita dum interruptum credas nimbum volvier, 
Dum quod sublime ventis expulsum rapi 
Saxum, aut procellis, vel globosos turbines 
Exsistere ictos undis concursantibus ; 
Nisi quas terrestres pontus strages conciet ; 
Aut forte Triton, fuscina evertens specus, 
Subter radices penitus undanti in freto 
Molem ex profundo saxeam ad coelum eruit." 

Dubitat primo, quae sit ea natura, quam cernit igno- 
tam : idemque, juvenibus visis, auditoque nautico 
cantu : 

" Sicut inciti atque alacres rostris perfremunt 
Delphini" 

item alia multa : 

" Silvani melo 

Consimilem ad aures cantum et auditum refert." 

Ergo, ut hic primo adspectu inanimum quiddam, sen- 
suque vacuum, se putat cernere ; post autem, signis 
certioribus, quale sit id de quo dubitaverat, incipit 
suspicari ; sic philosophi debuerunt, si forte eos pri- 
mus adspectus mundi conturbaverat, postea, cum 
vidissent motus ejus finitos et aequabiles, omniaque 
ratis ordinibus moderata, immutabilique constantia, 
intelligere inesse aliquem non solum habitatorem in 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 37. 371 

hac coelesti ac divina domo, sed etiam rectorem et 
moderatorem, et tamquam architectum, tanti operis, 
tantique muneris. 

XXXVI. Nunc autem mihi videntur ne suspicari 
quidem, quanta sit admirabilitas coelestium rerum 
atque terrestrium. 

Principio enim, terra, sita in media parte mundi, 
circumfusa undique est hac animabili spirabilique 
natura, cui nomen est aer, Graecum illud quidem, 
sed receptum jam tamen usu a nostris ; tritum est 
enim pro Latino. Hunc rursus amplectitur immensus 
SBther, qui constat ex altissimis ignibus. ^lutuemur 
hoc quoque verbum, dicaturque tam cethcr Latine, 
quam dicitur aer: etsi interpretatur Pacuvius : 

*' Hoc, quod memoro, nostri ccelum, Graii perhi- 
bent aethera." 

Quasi vero non Graius hoc dicat. At Latine loqui- 
tur: siquidem nos, non quasi Graece loquentem, 
audiamus. Docet idem alio loco : 

" Grajugena de isto aperit ipsa oratio." 

Sed ad majora redeamus. Ex asthere igitur innume- 
rabiles flammae siderum exsistunt ; quorum est prin- 
ceps sol, omnia clarissima luce collustrans, multis 
partibus major atque amplior, quam terra universa ; 
deinde reUqua sidera magnitudinibus immensis. At- 
que hi tanti ignes, tamque multi, non modo nihil 
nocent terris, rebusque terrestribus, sed ita prosunt, 
ut, si mota loco sint, conflagrare terras necesse sit a 
tantis ardoribus, moderatione et temperatione sub- 
lata. 

XXXVII. Hic ego non mirer esse quemquam, qui 
sibi persuadeat, corpora quaedam solida atque indi- 
vidua vi et gravitate ferri, mundumque eflici oma- 
tissimum et pulcherrimum ex eorum corporum con- 
cursione fortuita ? Hoc qui existimat fieri potuisse, 



372 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 37. 

non intelligo, cur non idem putet, si innumerabiles 
unius et viginti formae literarum vel aureae, vel quales 
libet, aliquo conjiciantur, posse ex his, in terram 
excussis, annales Ennii, ut deinceps legi possint, 
effici : quod nescio an ne in uno quidem versu possit 
tantum valere ^ortuna. Isti autem quemadmodum 
asseverant, ex corpusculis non colore, non qualitate 
aliqua (quam no<oT>5Ta Graeci vocant), non sensu 
praeditis, sed concurrentibus temere atque casu, mun- 
dum esse perfectum ? vel innumerabiles potius in 
omni puncto temporis alios nasci, alios interire ? 
Quod si mundum efficere potest concursus atomo- 
rum, cur porticum, cur templum, cur domum, cur 
urbem, non potest ? quae sunt minus operosa, et mul- 
to quidem faciliora. Certe ita temere de mundo ef- 
futiunt, ut mihi quidem nunquam hunc admirabi- 
lem cceli ornatum, qui locus est proximus, suspexisse 
videantur. 

Praeclare ergo Aristoteles, " si essent," inquit, 
" qui sub terra semper habitavissent, bonis et iUus- 
tribus domiciliis, quas essent ornata signis atque 
picturis, instructaque rebus iis omnibus, quibus 
abundant ii qui beati putantur, nec tamen exissent 
unquam supra terram ; accepissent autem fama et 
auditione, esse quoddam numen et vim Deorum ; 
deinde ahquo tempore, patefactis terrae faucibus, ex 
illis abditis sedibus evadere in haec loca, quae nos 
incolimus, atque exire potuissent ; cum repente ter- 
ram, et maria, ccelumque vidissent ; nubium magni- 
tudinem, ventorumque vim cognovissent, adspexis- 
sentque solem, ejusque tum magnitudinem pulchritu- 
dinemque, tum etiam efficientiam cognovissent, quod 
is diem efficeret, toto coelo luce difFusa ; cum autem 
terras nox opacasset, tum coelum totum cernerent 
astris distinctum et ornatum, lunaeque luminum va- 
rietatem tum crescentis, tum senescentis, eorumque 
omnium ortus et occasus, atque in omni aeternitate 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 39. 373 

ratos immutabilesque cursus; haec cum viderent, 
profecto et esse Deos, et haec tanta opera Deorum 
esse, arbitrarentur.'* 

XXXVIII. Atque hfEC quidem ille. Nos autem 
tenebras cogitemus tantas, quantae quondam erup- 
tione /EtnaH)rum ignium finitimas regiones obscura- 
visse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo 
agnosceret : cum autem tertio die sol illuxisset, tum 
ut revixisse sibi viderentur. Quod si hoc idem ex 
aeternis tenebris contingeret, ut subito lucem adspice- 
remus ; quaenam species coeli videretur ? Sed assi- 
duitate quotidiana et consuetudine oculorum assues- 
cunt animi : neque admirantur, neque requirunt 
rationes earum rerum, quas semper vident ; proinde 
quasi no\dtas nos magis quam magnitudo rerum de- 
beat ad exquirendas causas excitare. 

Quis enim hunc hominem dixerit, qui, cum tam 
certos cceli motus, tam ratos astrorum ordines, tam- 
que omnia inter se connexa et apta viderit, neget in 
his ullam inesse rationem; eaque casu fieri dicat, 
quas quanto consilio gerantur, nuUo consiHo assequi 
possunms ? An, cum machinatione quadam moveri 
aliquid videmus, ut sphaeram, ut horas, ut alia per- 
multa ; non dubitamus, quin illa opera sint rationis ; 
cum autem impetum coeU admirabili cum celeritate 
moveri vertique videamus, constantissime conficien- 
tem vicissitudines anniversarias, cum summa salute 
et conservatione rerum omnium ; dubitamus, quin 
ea non sokim ratione fiant, sed etiam excellenti qua- 
dam divinaque ratione ? Licet enim jam, remota 
subtilitate disputandi, oculis quodammodo contem- 
plari pulchritudinem rerum earum, quas divina pro- 
videntia dicimus constitutas. 

XXXIX. Ac principio terra universa cernatur, 
locata in media mundi sede, sohda et globosa, et un- 
dique ipsa in sese nutibus suis conglobata, vestita 
floribus, herbis, arboribus, frugibus ; quorum om- 
nium incredibUis multitudo insatiabili varietate di* 

{Pfiilo^:) VOL. III. 2 K 



374 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 40. 

stinguitur, Adde huc fontium gelidas perennitates, 
liquores pellucidos amnium, riparum vestitus viridis- 
simos, speluncarum concavas altitudines, saxorum 
asperitates, impendentium montium altitudines, im- 
mensitatesque camporum : adde etiam reconditas 
auri argentique venas, infinitamque vim marmoris. 
Quae vero, et qaam varia genera bestiarum vel cicu- 
rum, vel ferarum ! qui volucrum lapsus atque can- 
tus ! qui pecudum pastus ! quae vita silvestrium ! 
Quid jam de hominum genere dicam ? qui, quasi 
cultores terrae constituti, non patiuntur eam nec im« 
manitate belluarum efferari, nec stirpium asperitate 
vastari ; quorumque operibus agri, insulae, litoraque, 
coUucent, distincta tectis et urbibus. Quae si, ut 
animis, sic oculis videre possemus, nemo, cunctam 
intuens terram, de divina ratione dubitaret. 

At vero quanta maris est pulchritudo ! quae species 
universi ! quae multitudo et varietas insularum ! 
quae amoenitates orarum et litonim ! quot genera, 
quamque disparia, partim submersarum, partim 
fluitantium et innantium belluarum, partim ad saxa 
nativis testis inhaerentium ! Ipsum autem mare sic 
terram appetens litoribus [aUudit,] ut unaex duabus 
naturis conflata videatur. 

Exinde mari finitimus aer die et nocte distingui- 
tur : isque tum fusus et extenuatus sublime fertur ; 
tum autem concretus, in nubes cogitur : humorem- 
que colligens, terram auget imbribus ; tum effluens 
huc et illuc, ventos efiicit. Idem annuas frigorum et 
calorum facit varietates : idemque et volatus alitum 
sustinet, et, spiritu ductus, alit et sustentat animantes. 

XL. Restat ultimus, et a domiciliis nostris altis- 
simus, omnia cingens et coercens coeli complexus, 
qui idem aether vocatur, extrema ora et determi- 
natio mundi ; in quo, cum admirabilitate maxima, 
igneae formae cursus ordinatos definiunt. E qui- 
bus sol, cujus magnitudine multis partibus terra su- 
peratur, circum eam ipsam volvitur: isque, oriens 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 41. 375 

et occidens, diem noctemque conficit ; et modo acce- 
dens, tum autem recedens, binas in singulis annis 
reversiones ab extremo contrarias facit : quarum in- 
tervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram, 
tum vicissim Ijetificat, ut cum coelo hilarata videatur, 
Luna autem, qua? est (ut ostendunt mathematici) 
major quam dimidia pars terras, iisdem spatiis vaga- 
tur, quibus sol : sed tum congrediens cum sole, tum 
digrediens, et eam lucem, quam a sole accepit, mittit 
in terras, et varias ipsa mutationes lucis habet : at- 
que etiam tum subjecta atque opposita soH, radios 
ejus et lumen obscurat ; tum ipsa, incidens in um- 
bram terrae, cum est e regione solis, interpositu in- 
terjectuque terrae, repente deficit. lisdemque spatiis 
hae stellie, quas vagas dicimus, circum terram ferun- 
tur, eodemque modo oriuntur et occidunt ; quarum 
motus tum incitantur, tum retardantur, saspe etiam 
insistunt. Quo spectaculo nihil potest admirabilius 
esse, nihil pulchrius. Sequitur stellarum inerrantium 
maxima multitudo ; quarum ita descripta distinctio 
est, ut ex nota figurarum similitudine nomina inve- 
nerint. 

XLI. Atque hoc loco, me intuens, Utar, inquit, 
carminibus Arati, eis, quae, a te admodum adoles- 
centulo conversa, ita me delectant, quia Latina sunt, 
ut multa ex iis memoria teneam. Ergo, ut oculis 
assidue videmus, sine ulla mutatione, aut varietate, 

" Caetera labuntur celeri ccelestia motu, 

Cum coeloque simul noctesque diesque feruntur :" 

quonim contemplatione nuUius expleri potest animus, 
naturae constantiam videre cupientis. 

" Extremusque adeo duplici de cardine vertex 
Dicitur esse polus." 

Hunc cireum Apxroi duae feruntur, nunquam occi- 
dentes. 



376 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 42. 

''■ Ex his altera apud Graios Cynosura vocatur ; 
Altera dicitur esse Helice ;" 

cujus quidem clarissimas stellas totis noctibus cerni- 
mus, 

" Quas nostri Septem soliti vocitare Triones." 

Paribusque stellis similiter distinctis eumdem cceli 
verticem lustrat parva Cynosura. 

'' Hac fidunt duce nocturna Phcenices in alto. 
Sed prior illa magis stellis distincta refulget, 
Et late prima confestim a nocte videtur. 
Haec vero parva est : sed nautis usus in hac est. 
Nam cursu interiore brevi convertitur orbe." 

XLII. Et, quo sit earum stellarum admirabilior 
adspectus, 

" Has inter, veluti rapido cum gurgite flumen, 
Torvu' Draco serpit, subter supraque revolvens 
Sese, conficiensque sinus e corpore flexos." 

Ejus cum totius est praeclara species, in primis su- 
spicienda est figura capitis, atque ardor oculorum. 

" Huic non una modo caput ornans stella relucet ; 
Verum tempora sunt duplici fulgore notata ; 
E trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant ; 
Atque uno mentum radianti sidere lucet : 
Obstipum caput, et tereti cervice reflexum, 
Obtutum in cauda majoris flgere dicas." 

Et reliquum quidem corpus Draconis totis noctibus 
cernimus. 

" Hoc caput hic paulum sese, subitoque recondit, 
Ortus ubi atque obitus parte admiscentur in una." 

Id autem caput 

*' Attingeiis, defessa velut moerentis imago, 
Vertitur,'* 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 43. 377 

quam quidem Graeci 

" Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur. 
Hic illa exiniio posita est fulgore Corona.""j 

Atque haec quideni a tergo : propter caput auteni 
Anguitenens, 

" Quern claro perhibent Ophiuchum nomme 

Graii. 
Hic pressu duplici palmarum continet anguem, 
Ejus et ipse manet rehgatus corpore toto : 
^^amque virum medium serpens sub pectora cin- 

git. 
Ille tamen nitens graviter vestigia ponit, 
Atque oculos urget pedibus, pectusque Nepai." 

Septem autem Triones sequitur 

*' Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes : 
Quod quasi temone adjunctam prae se quatit Arc- 
tmn." 

Dein quas sequuntur. Huic enim Booti 

" Subter praecordia fixa videtur 

Stella micans radiis, Arcturus nomine claro :" 

pui subjecta fertur, 

" Spicum illustre tenens, splendenti corpore Vir- 
go." 

XLIII. Atque ita demetata signa sunt, ut in 
tantis descriptionibus divina soUertia appareat. 

" Et natos Geminos invises sub caput Arcti. 
Subjectus mediae est Cancer ; pedibusque tenetur 
JMagnu' Leo, tremulam quatiens e corpore flam- 
mam." 

Auriga 

" Sub laeva Geminorum obductus parte feretur. 

2k3 



378 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 44. 

Adversum caput huic Helice tmculenta tuetur. 
At Capra laevum humerum clara obtinet." 

Tum qutE sequuntur : 

" Verum haec est magno atque illustri praedita 

signo : 
Contra Haidi exiguum jaciimt mortalibus ignem." 

Cujus sub pedibus 

" Corniger est vahdo connixus corpore Taurus." 
Ejus caput stellis conspersum est frequentibus : 

" Has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt," 

a pluendo (ue<v enim est pluere), nostri imperite su~ 
culas^ quasi a suhus essent, non ab imbribus, no- 
minatae. Minorem autem Septemtrionem Cepheus 
passis palmis tergo subsequitur. 

" Namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur 
Arcti." 

Hunc antecedit 

'•'' Obscura specie steUarum Cassiopea. 
Hanc autem illustri versatur corpore propter 
Andromeda, aufugiens adspectum moesta parentis. 
Huic Equus ille, jubam quatiens fulgore niicanti, 
Summum contingit caput alvo : stellaque jungens 
Una, tenet dupUces communi lumine formas, 
jiEternum ex astris cupiens connectere nodum. 
Exin contortis Aries cum cornibus hasret." 

Quem propter, 

" Pisces, quorum alter paulum prpslabitur ante, 
Et magis horriferis Aquilonis tangitur auris." 

XLIVc Ad pedes Andromedas Perseus describi- 
tur, 

" Quem summa ab regione Aquilonis flamina pul- 
sant. 



DE NAT. DEOR. Lir. II. Cap. 44. 379 

At, propter IcTVum genus, omni ex parte locatas 
Parvas \'ergiliiis tenui cum luce videbis. 
Inde Fides leviter posita et convexa videtur. 
Inde est ales avis lato sub tegmine ca4i." 

Capiti autem Equi proximat Aquarii dextra, totus- 
que deinceps Aquarius. 

** Tum gelidum valido de pectorc frigus anhelans, 
Corpore semifero, magno Capricornus in orbe ; 
Quem cum perpetuo vestivit lumine Titan, 
Brumali fiectens contorquet tempore currum.'' 

Hinc autem adspicitur, 

" Ut sese ostendens emergit Scorpius alte, 
Posteriore trahens flexum vi corporis arcum; 
Quem propter nitens pennis convolvitur ales. 
At propter se Aquila ardenti cum corpore portat." 

Deinde Delphinus ; 

'^ Exinde Orion obliquo corpore nitens." 

Quem subsequens, 

" Fervidus ille Canis stellarum luce refulget." 

Post Lepus subsequitur, 

" Curriculum nunquam defesso corpore sedans. 
At Canis ad caudam serpens prolabitur Argo. 
Hanc Aries tegit, et squamoso corpore Pisces, 
Fluininis illustri tangentem corpore ripas ;" 

quem longe serpentem et manantem adspicies j 

" Proceraque A^incla videbis, 

Quae retinent Pisces, caudarum a parte locata. 
Inde ^'epae cernes propter fulgentis acumen, 
Aram, quam flatu permulcet spiritus Austri." 

Propter quae, Centaurus 

" Cedit, Equi partes properans submergere chelis. 



380 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 45- 

Hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tene- 

tur, 
Tendit, et illustrem truculentus cedit ad aram. 
Hic sese infernis de partibus erigit Hydra ;" 

cujus longe corpus est fusum ; 

" In medioque sinu fulgens Cratera relucet. 
Extremam nitens plumato corpore Corvus 
Rostro tundit : et hic Geminis est ille sub ipsis 
Ante-Canem, Graio Procyon qui nomine fertur." 

Haec omnis descriptio siderum, atque hic tantus ca?K 
ornatus, ex corporibus huc et illuc casu et temere 
concursantibus, potuisse effici, cuiquam sano videri 
potest ? Aut vero aUa quae natura, mentis et rationis 
expers, haec efficere potuit, quae non modo, ut fie- 
rent, ratione eguerunt, sed inteUigi, qualia sint, sine 
summa ratione non possunt ? 

XLV. Nec vero haec solum admirabilia ; sed nihil 
majus, quam quod ita stabilis est mundus, atque ita 
cohaeret ad permanendum, ut nihil ne excogitari qui, 
dem possit aptius. Omnes enim partes ejus, undique 
medium locum capessentes, nituntur aequaliter. Max- 
ime autem corpora inter se juncta permanent, cum 
quodam quasi vinculo circumdato colligantur ; quod 
facit ea natura, quae per omnem mundum, omni^ 
mente et ratione conficiens, funditur, et ad medium 
rapit et convertit extrema. 

Quocirca, si mundus globosus est, ob eamque cau- 
sam omnes ejus partes, undique aequabiles, ipsee per 
se atque inter se continentur ; contingere idem terras 
necesse est, ut, omnibus ejus partibus in medium 
vergentibus, (id autem medium, infimum in sphaera 
est) nihil interrumpat, quo labefactari possit tanta 
contentio gravitatis et ponderum. Eademque ratione 
mare, cum supra terram sit, medium tamen terras 
locum expetens, conglobatur undique aequabiliter, 
neque redundat unquam, neque efFunditur, 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 46, 381 

Huic autem continens aer, fertur ille quidem le- 
^itate [sublimis ;] sed tamen in omnes partes se ipse 
fiindit. Itaque et mari continuatus et junctus est, et 
natura fertur ad coelum ; cujus tenuitate et calore 
temperatus, vitalem et salutarem spiritum praebet 
animantibus. Quem complexa summa pars cceli, 
quae icthra dicitur, et suum retinet ardorem tenuem 
et nuUa admixtione concretum, et cum aeris extre- 
mitate conjungitur. 

XLVI. In a^there autem astra volvuntur, quae se 
et nixu suo conglobata continent, et, forma ipsa 
figuraque, sua momenta sustentant. Sunt enim ro- 
tunda ; quibus formis (ut ante dixisse videor) minime 
noceri potest. Sunt autem stellte natura flammeae: 
quocirca, terrae, maris, aquarum vaporibus aluntur 
iis, qui a sole, ex agris tepefactis et ex aquis, exci- 
tantur ; quibus altae renovataeque stellae, atque omnis 
aether, refundunt eadem, et rursum trahunt indidem, 
nihil ut fere intereat, aut admodum paululum, quod 
astrorum ignis et aetheris flamma consumat. Ex quo 
eventurum nostri putant id, de quo Panaetium ad- 
dubitare dicebant, ut ad extremum omnis mundus 
ignesceret ; cum, humore consumto, neque terra ali 
posset, neque remearet aer ; cujus ortus, aqua omni 
exhausta, esse non posset : ita relinqui nihil praeter 
ignem ; a quo rursum animante, ac Deo, renovatio 
mundi fleret, atque idem ornatus oriretur. 

Nolo in stellarum ratione multus vobis videri, 
maximeque earum quae errare dicuntur ; quarum 
tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, 
cum summa Saturni refrigeret, media JMartis in- 
cendat, his interjecta Jovis illustret et temperet, in- 
fraque Martem duae Soli obediant, ipse Sol mundum 
omnem sua luce compleat, ab eoque Luna illuminata 
graviditates et partus afferat, maturitatesque gig- 
nendi. Quae copulatio rerum, et quasi consentiens 
ad mundi incolumitatem coagmentatio naturae, quem 



382 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 47. 

non movet, hunc horum nihil unquam reputavisse 
certo scio. 

XLVII. Age, ut a coelestibus rebus ad terrestres 
venianms ; quid est in his, in quo non naturae ratio 
inteUigentis appareat ? Principio, eorum, quaB gig- 
nuntur e terra, stirpes et stabilitatem dant iis quae 
sustinent, et ex terra succum trahunt, quo alantur ea 
quae radicibus continentur : obducunturque Ubro aut 
cortice trunci, quo sint a frigoribus et caloribus tu- 
tiores. Jam vero vites sic clavicuUs adminicula, tam- 
quam manibus, apprehendunt, atque se ita erigunt, 
ut animantes. Quin etiam a cauUbus brassicisque, si 
propter sati sint, ut a pestiferis et nocentibus, refu- 
gere dicuntur, nec eos uUa ex parte contingere. 

Animantium vero quanta varietas est ! quanta ad 
eam rem vis, ut in suo quaeque genere permaneant ! 
quarum aUae coriis tectae sunt, aUae viUis vestitae, aUae 
spinis hirsutae ; pluma aUas, aUas squama, videmus 
obductas; aUas esse cornibus armatas, aUas habere 
efFugia pennarum. Pastum autem animantibus large 
et copiose natura eum, qui cuique aptus erat, com- 
paravit. Enumerare possum, ad eum pastum capes- 
sendum conficiendumque, quae sit in figuris animan- 
tium, et quam soUers subtilisque, descriptio partium, 
quamque admirabUis fabrica membrorum. Omnia 
enim, quae quidem intus inclusa sunt, ita nata atque 
ita locata sunt, ut nihil eorum supervacaneum sit, 
nihil ad vitam retinendam non necessarium. Dedit 
autem eadem natura beUuis et sensum et appetitum ; 
ut altero conatum haberent ad naturales pastus ca- 
pessendos, aUero secernerent pestifera a salutaribus. 
Jam vero aUa animaUa gradiendo, aUa serpendo, ad 
pastum accedunt, aUa volando, aUa nando: cibum- 
que partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, 
partim unguium tenacitate arripiunt, partim adun- 
citate rostrorum ; aUa sugunt, alia carpunt, aUa vo- 
rant, aUa mandunt. Atque etiam aJjorum ea est 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 49. 383 

humilitas, iit cibum terrestrem rostris facile contin- 
^ant. Quae autem altiora sunt, ut anseres, ut cycni, 
iit grues, ut cameli, adjuvantur proceritate collorum. 
IManus etiam data elephantis, quia, propter niagni- 
tudinem corporis, difficiles aditus habebant ad pas- 
tum. 

XLVIII. At, quibus bestiis erat is cibus, ut alius 
generis bestiis vescerentur, aut vires natura dedit, 
aut celeritatem. Data est quibusdam etiam machi- 
natio quapdam, atque soUertia : ut in araneolis, aliae 
quasi rete texunt, ut, si quid inhaeserit, conficiant ; 
aiiaB autem ex inopinato observ^int ; et, si quid in- 
cidit, arripiunt, idque consumunt. Pinna vero, (sic 
enim Graece dicitur) duabus grandibus patula con- 
chis, ami parva squilla quasi societatem coit com- 
parandi cibi. Itaque, cum pisciculi parvi in conchara 
hiantem innataverint, tum, admonita [a squiUa pin- 
na] morsu comprimit conchas. Sic dissimiUimis bes- 
tiolis communiter cibus quaeritur. In quo admiran- 
dum est, congressune aliquo inter se, an jam inde ab 
ortu naturap, ipsae congregatae sint. Est etiam admi- 
ratio nonnulla in bestiis aquatilibus iis quae gignun- 
tur in terra ; veluti crocodili, fluviatilesque testudines, 
quaedamque serpentes ortae extra aquam, simul ac 
primum niti possunt, aquam persequuntur. Quin 
etiam anatum ova gallinis saepe supponimus ; e qui- 
bus puUi orti primum aluntur ab iis, ut a matribus, 
a quibus exclusi fotique sunt ; deinde eas relinquunt, 
et eflPugiunt sequentes, cum primum aquam, quasi 
naturalem domum, videre potuerunt. Tantam in- 
genuit animantibus conservandi sui natura custo- 
diam. 

XLIX. Legi etiam scriptum, esse avem quam- 
dam, quae Platalea nominaretur: eam sibi cibum 
quaerere advolantem ad eas aves, quae se in mari 
mergerent, quae cum emersissent, piscemque cepis- 
sent, usque eo premere earum capita mordicus, dum 
'iUae captum amitterent ; id quod ipsa invaderet. Ea- 



384 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 5^ 

demque haec avis scribitur conchis se solere complere, 
easque, cum stomachi calore concoxerit, evomere, 
atque ita eligere ex iis, quae sunt esculenta. Ranae 
autem marina? dicuntur obruere sese arena solere, et 
moveri prope aquam; ad quas, quasi ad escam, 
pisces cum accesserint, confici a ranis, atque con- 
sumi. JMdvo est quoddam bellum quasi naturaie 
cum corvo. Ergo alter alterius, ubicumque nactus 
est, ova frangit. 

Illud vero ab Aristotele animadversum, a quo 
pleraque, quis potest non mirari ? grues, cum, loca 
calidiora petentes, maria transmittant, trianguli effi- 
cere formam : ejus autem summo angulo aer ab iis 
adversus pellitur : deinde sensim ab utroque latere, 
tamquam remis, ita pennis cursus avium levatur. 
Basis autem trianguli, quam grues efficiunt, ea, tam- 
quam a puppi, ventis adjuvatur; haeque in tergo 
praevolantium colla et capita reponunt : quod quia 
ipse dux facere non potest, quia non habet ubi nita- 
tur, revolat, ut ipse quoque quiescat. In ejus locum 
succedit ex iis, quae acquierunt ; eaque vicissitudo in 
omni cursu conservatur. 

Multa ejusmodi proferre possum : sed genus ip- 
sum videtis. Jam vero illa etiam notiora, quanto se 
opere custodiant bestiae, ut in pastu circumspectent, 
ut in cubihbus deHtescant : atque illa mirabilia. 

L. Quid ea, quae nuper, id est paucis ante sascu- 
lis, medicorum ingeniis reperta sunt ? Vomitione 
canes, purgatu autem alvos ibes TEgyptiae curanL 
Auditum est, pantheras, quae in barbaria venenata 
carne caperentur, remedium quoddam habere ; quo 
cum essent usae, non morerentur : capras autem in 
Creta feras, cum essent confixai venenatis sagittis, 
herbam quaerere, quae dictamnus vocaretur; quam 
cum gustavissent, sagittas excidere dicunt e corpore. 
CervaBque, paulo ante partum, perpurgant se qua- 
dam lierbula, quae Seselis dicitur. Jam illa cerni» 
mus, ut, contra metum et vim, suis se armis quaeque 



DE NAT. DEOR. Lib. IT. Caf. 51. 385 

defendat. Cornibus tauri, apri dentibus, morsu 
leones, aliae fuga se, aliae occultatione, tutantur; 
atramenti efFusione sepitE, torpore torpedines. IMultae 
etiam insectantes odoris intolerabili fa^ditate depel- 
lunt. 

LI. Vt vero perpetuus mundi esset ornatus, magna 
adhibita cura est a providentia Deorum, ut semper 
essent et bestiarum genera, et arborum, omniumque 
rerum, quae altae aut radicibus a terra, aut stirpibus 
continerentur : quae quidem omnia eam vim seminis 
habent in se, ut ex uno plura generentur : idque 
semen inclusum est in intima parte earum baccarum, 
quae ex quaque stirpe funduntur : iisdemque semini- 
bus et homines afFatim vescuntur, et terrae ejusdem 
generis stirpium renovatione complentur. 

Quid loquar, quanta ratio in bestiis ad perpetuam 
conservationem earum generis appareat? Nam pri- 
mum aliae mares, ahae feminse sunt ; quod perpetui- 
tatis causa machinata natura est. Deinde partes cor- 
poris et ad procreandum et ad concipiendum aptis- 
simae ; et in mare et in femina commiscendorum 
corporum mirae hbidines. Cum autem in locis semen 
insedit, rapit omnem fere cibum ad sese, eoque sep- 
tum fingit animal ; quod cum ex utero elapsum ex- 
cidit, in iis animantibus quae lacte aluntur, omnis 
fere cibus matrum lactescere incipit: eaque, quae 
paulo ante nata sunt, sine magistro, duce natura, 
mammas appetunt, earumque ubertate saturantur. 
Atque, ut intelligamus nihil horum esse fortuitum, 
et hsec omnia esse opera providae sollertisque naturae ; 
quae multiphces fetus procreant, ut sues, ut canes, 
his mammarum data est multitudo; quas easdem 
paucas habent eae bestiae, quae pauca gignunt. Quid 
dicam, quantus amor bestiarum sit in educandis 
custodiendisque iis quae procreaverunt, usque ad eum 
finem, dum possint se ipsa defendere ? etsi pisces, 
(ut aiunt) ova cum genuerunt, relinquunt: facile 
enim illa aqua et sustinentur, et fetum fundunt. 

iFhilos.) VOL. III. 2 L 



386 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 53. 

LII. Testudines autem et crocodilos dicunt, cum 
in terra partum ediderint, obruere ova, deinde disce- 
dere: ita et nascuntur et educantur ipsa per sese. 
Jam gallinae, avesquc reliquae, et quietum requirunt 
ad pariendum locum, et cubilia sibi nidosque con- 
struunt; eosque quam possunt mollissime subster- 
nunt, ut quam facillime ova serventur: ex quibus 
puUos cum excluserint, ita tuentur, ut et pennis fo- 
veant, ne frigore laedantur ; et, si est calor a sole, se 
opponant. Cum autem pulli pennulis uti possunt, 
tum volatus eorum matres prosequuntur ; reliqua 
cura liberantur. 

Accedit ad nonnullorum animantium, et earum 
rerum quas terra gignit, conservationem et salutem, 
hominum etiam soUertia et diligentia. Nam multae 
et pecudes et stirpes sunt, quae, sine procuratione ho- 
minum, salvae esse non possunt. Magnae etiam op- 
portunitates, ad cultum hominum atque abundan- 
tiam, aliae aliis in locis reperiuntur. ^gyptum Nilus 
irrigat; et, cum tota aestate obrutam oppletamque 
tenuit, tum recedit, moUitosque et oblimatos agros 
ad serendum relinquit. Mesopotamiam fertilem effi- 
cit Euphrates ; in quam quotannis quasi novos agros 
invehit. Indus vero, qui est omnium fluminum 
maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, 
sed eos etiam conserit : magnam enim vim seminum 
secum, frumenti similium, dicitur deportare. Mul* 
taque alia in aliis locis commemorabilia proferre pos- 
sum : multos fertiles agros, alios ahorum fructuum. 

LIII. Sed illa quanta benignitas naturae, quod 
tam multa ad vescendum, tam varia, tamque ju- 
cunda, gignit ! neque ea uno tempore anni, ut sem- 
per et novitate delectemur, et copia. Quam tem- 
pestivos autem dedit, quam salutares, non modo 
hominum sed etiam pecudum generi, iis denique 
omnibus quae oriuntur e terra, ventos Etesias ! quo- 
rum flatu nimii temperantur calores : ab iisdem etiam 
maritimi cursus celeres et certi diriguntur. Multa 



DE NAT. DEOR. Liu. II. Cap. 54. 387 

praetereunda sunt; et tamen multa dicuntur. Enu- 
merari cnim non possunt fluminum opportunitates ; 
JEstus maritimi, tum accedentes, tum recedentes ; 
montes vestiti, atque silvestres ; salinae ab ora ma- 
ritima remotissimce ; medicamentorum salutarium 
plenissinicE terrae : artes denique innumerabiles, ad 
victum et ad vitam necessariae. Jam diei noctisque 
vicissitudo conservat animantes, tribuens aliud agendi 
tempus, aliud quiescendi. Sic undique omni ratione 
concluditur, mente consilioque divino omnia in hoc 
mundo ad salutem omnium conservationemque ad- 
mirabiliter administrari. 

Sin quaeret quispiam, cujusnam causa tantarum 
rerum molitio facta sit ; arborumne et herbarum ? 
qusB, quamquam sine sensu sunt, tamen a natura 
sustinentur. Atid quidem absurdum est. Anbestia- 
rum ? Nihilo probabilius, Deos, mutarum et nihil 
intelligentium causa, tantum laborasse. Quorum 
igitur causa, quis dixerit efFectum esse mundum ? 
Eorum scilicet animantium, quae ratione utuntur. 
Hi sunt Dii et homines, quibus profecto nihil est 
melius : ratio est enim, quae praestat omnibus. Ita 
fit credibile, Deorum et hominum causa, factum 
esse mundum, quaeque in eo sint, omnia. 

LIV. Faciliusque intelligetur, a Diis immortali- 
bus hominibus esse provisum, si erit tota hominis 
fabricatio perspecta, omnisque humanae naturae figura 
atque perfectio. Nam, cum tribus rebus animantium 
vita teneatur, cib.o, potione, spiritu ; ad haec omnia 
percipienda, os est aptissimum ; quod, adjunctis na- 
ribus, spiritu augetur. Dentibus autem in ore con- 
structis manditur, atque ab his extenuatur et molitur, 
cibus. Eorum adversi acuti morsu dividunt escas ; 
intimi autem conficiunt, qui genuini vocantur ; quse 
confectio etiam a lingua adjuvari videtur. Linguam 
autem, ad radices ejus hcerens, excipit stomachus ; 
quo primum iUabuntur ea, quae accepta sunt : oris 
utraque ex parte tonsillas attingens, palato extremo 



388 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 55. 

atque intimo terminatur. Atque is, agitatione et mo- 
tibus linguae cum depulsum et quasi detrusum cibum 
accepit, depellit. Ipsius autem partes ea;, quae sunt 
infra id quod devoratur, dilatantur ; quae autem su- 
pra, contrahuntur. 

Sed, cum aspera arteria (sic enim a medicis ap- 
pellatur) ostium habeat, adjunctum linguae radicibus, 
paulo supra quam ad linguam stomachus annectitur, 
eaque ad puhTiones usque pertineat, excipiatque ani- 
mam eam, quae ducta sit spiritu, eamdemque a pul- 
monibus respiret, et reddat; tegitur quodam quasi 
operculo, quod ob eam causam datum est, ne, siquid 
in eam cibi forte incidisset, spiritus impediretur. 
Sed, cum alvi natura, subjecta stomacho, cibi et po- 
tionis sit receptaculum, pulmones autem et cor ex- 
trinsecus spiritum adducant ; in alvo multa sunt mi- 
rabiliter efffecta, quae constat fere e nervis. Est autem 
multiplex et tortuosa ; arcetque et continet, sive 
illud aridum est, sive humidum, quod recipit, ut id 
mutari et concoqui possit ; eaque tum adstringitur, 
tum relaxatur; atque omne, quod accipit, cogit et 
confundit ; ut facile et calore, quem multum habet, 
exterendo cibo, et praeterea spiritu, omnia cocta atque 
confecta in reliquum corpus dividantur. 

LV. In pulmonibus autem inest raritas quaedam, 
et assimilis spongiis mollitudo, ad hauriendum spi- 
ritum aptissima ; qui tum se contrahunt adspirantes, 
tum respiritu dilatant, ut frequenter ducatur cibus 
animahs, quo maxime aluntur animantes. Ex intes- 
tinis autem et alvo, secretus a reUquo cibo, succus is, 
quo ahmur, permanat ad jecur, per quasdam a medio 
intestino usque ad portas jecoris (sic enim appellant) 
ductas et directas vias, quae pertinent ad jecur, eique 
adhaerent. Atque inde alijE pertinentes sunt, per quas 
cadit cibus a jecore delapsus. Ab eo cibo cum est 
secreta biHs, iique humores qui ex renibus profun- 
duntur, rehqua se in sanguinem vertunt, ad easdem- 
que portas jecoris confluunt, ad quas omnes ejus viae 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 5G. 389 

pertinent ; per quas lapsus cibus, in hoc ipso loco, in 
eam venani qua? cava appellatur, confunditur, per- 
que eam ad cor, confectus jam coctusque, perlabitur: 
a corde autem in totum corpus distribuitur per venas 
admodum multas, in omnes partes corporis perti- 
nentes. 

Quemadmodum autem reliquiae cibi depellantur, 
tum adstringentibus se intestinis, tum rclaxantibus, 
haud sane difficile dictu est : sed tamen prcEtereun- 
dum est, ne quid habeat injucunditatis oratio. Illa 
potius explicetur incredibilis fabrica naturse. Nam, 
quas spiritu in puhiiones anima ducitur, ea calescit 
primum ab eo spiritu, deinde contagione puhnonum ; 
ex eaque pars redditur respirando, pars concipitur 
cordis parte quadam, quem ventriculum cordis ap- 
pellant ; cui similis alter adjunctus est, in quem san- 
guis a jecore per venam Ulam cavam influit. Eoque 
modo, ex his partibus, et sanguis per venas in omne 
corpus diftunditur, et spiritus per arterias. Utraeque 
autem, crebrae multaeque toto corpore intextas, vim 
quamdam incredibilem artiliciosi operis divinique tes- 
tantur. 

Quid dicam de ossibus ? quae, subjecta corpori, 
mirabiles commissuras habent, et ad stabiUtatem ap- 
tas, et ad artus finiendos accommodatas, et ad mo- 
tura, et ad omnem corporis actionem. Huc adde 
nervos, a quibus artus continentur; eorumque im- 
plicationem toto corpore pertinentem ; qui, sicut 
venae et arteriae, a corde tracti et profecti, in corpus 
omne ducuntur. 

LVI. Ad hanc providentiam naturae tam diligen- 
tem tarnque soUertem, adjungi multa possunt, e qui- 
bus inteUigatur, quantae res hominibus a Deo, quam- 
que eximiae, tributae sint ; qui primum eos, humo 
excitatos, celsos et erectos constituit, ut Deorum co- 
gnitionem, coelum intuentes, capere possent. Sunt 
enira [e terra horaines,] non ut incolae atque habita- 
tores, sed quasi spectatores superarum rerum atque 

2 L 3 



390 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 57. 

ca'lestium, quarum spectaculum ad nullum aliud 
genus animantium pertinet. Sensus autem, inter- 
pretes ac nuntii rerum, in capite, tamquam in arce, 
mirifice ad usus necessarios et facti et collocati sunt. 
Nam oculi, tamquam speculatores, altissimum locum 
obtinent, ex quo plurima conspicientes, fungantur 
suo munere. Et aures, cum sonum percipere de- 
beant, qui natura sublime fertur, recte in altis corpo- 
rum partibus coUocatac sunt : itemque nares, eo quod 
omnis odor ad supera fertur, recte sursum sunt : et, 
quod cibi et potionis judicium magnum earum est, 
non sine causa vicinitates oris secutcfi sunt. Jam gus- 
tatus, qui sentire eorum, quibus vescimur, genera 
debet, habitat in ea parte oris, qua esculentis et po- 
tulentis iter natura patefecit. Tactus autem toto cor- 
pore aequabiliter fusus est, ut omnes ictus, omnesque 
nimios et frigoris et caloris appulsus, sentire posse- 
mus. Atque, ut in aediiiciis architecti avertunt ab 
oculis et naribus dominorum ea, quje, profluentia, 
necessario tetri essent aliquid habitura; sic natura 
res similes procul amandavit a sensibus. 

LVII. Quis vero opifex, praster naturam, qua 

nihil potest esse callidius, tantam sollertiam persequi 

potuisset in sensibus ? quie primum oculos membra- 

nis tenuissimis vestivit, et sepsit : quas primum pel- 

lucidas fecit, ut per eas cerni posset ; firmas autem, 

ut continerentur. 8ed lubricos oculos fecit et mobiles, 

ut et declinarent, siquid noceret ; et adspectum, quo 

vellent, facile converterent. Aciesque ipsa, qua cer- 

nimus, (quae pupula vocatur) ita parva est, ut ea, 

quae nocere possint, facile vitet : palpebraeque, qua) 

sunt tegmenta oculorum, moUissimae tactu, ne laede- 

rent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas, 

ne quid incideret, et ad aperiendas : idque, providit, 

ut identidem lieri posset cum maxima celeritate. 

Munitajque sunt palpebrae tamquam vallo pilorum : 

quibus, et apertis ocuHs, si quid incideret, repellere- 

fcur ; et somno conniventibus, cum oculis ad cernen- 



DE NAT. DEOR. Lib. IL Cap 5«. 391 

dum non egeremus, [ut qui,] tamquam involuti, 
quiescerent. Latent przeterea utiliter, et excelsis un- 
dique partibus sepiuntur. Primum enim superiora, 
superciliis obducta, sudorem, a capite et a fronte de- 
fluentem, repellunt. (jenae deinde ab inferiore parte 
tutantur, subjectcC, leviterque eminentes. Nasus ita 
locatus est, ut quasi murus oculis interjectus esse 
videatur. 

Auditus autem semper patet; ejus enim sensu 
etiam dormientes egemus : a quo cum sonus est 
acceptus, etiam a somno excitamur. Flexuosum iter 
habet, ne quid intrare possit, si simplex et directum 
pateret. Provisum etiam, ut, si qua minima bestiola 
conaretur irrumpere, in sordibus aurium, tamquam 
in visco, inhaeresceret. Extra autem eminent, quee 
appellantur aures, et tegendi causa factse, tutandique 
sensus, et ne adjectae voces laberentur, atque erra- 
rent, priusquam sensus ab his pulsus esset. Sed 
duros et quasi corneolos habent introitus, multisque 
cum flexibus ; quod his naturis relatus ampUticatur 
sonus. Quocirca et in fidibus testudine rfisonatur, aut 
cornu : et ex tortuosis locis et inchisis soni referun- 
tur amphores. iSimiliter nares, quae semper propter 
necessarias utiHtates patent, contractiores habent in- 
troitus, ne quid in eas, quod noceat, possit perva- 
dere : humoremque semper habent, ad pulverem 
multaque alia depellenda, non inutilem. Gustatus 
praeclare septus est. Ore enim continetur, et ad usum 
apte, et ad incohnnitatis custodiam. 

LVIII. Omnisque sensus hominum multo ante- 
cellit sensibus bestiarum. Primum enim ocuH in iis 
artibus, quarum judicium est oculorum, in pictis, 
fictis, c^elatisque formis, in corporum etiam ihotione 
atque gestu, multa cernunt subtiUus. (Jolorum etiam 
et figurarum venustatem atque ordinem, et (ut ita 
dicam) decentiam, ocuU judicant; atque etiam aUa 
majora. Nam et virtutes et vitia cognoscunt : iratum, 
propitium ; laetantem, dolentem ; fortem, ignavum ; 



392 DE N AT. DEOR. Lib. II. Cap. 59. 

audacem, timidumque, cognoscunt. Auriumque item 
est admirabile quoddam artificiosumque judicium, 
quo judicatur, et in vocis et in tibiarum nervorum- 
que cantibus, varietas sonorum, intervalla, distinctio, 
et vocis genera permulta ; canorum, fuscum ; lceve, 
asperum ; grave, acutum ; flexibile, durum ; quae 
hominum solum auribus judicantur. Nariumque 
item, et gustaudi pariter et tangendi, magna ju- 
dicia sunt. Ad quos sensus capiendos et perfruen- 
dos, plures etiam, quam vellem, artes repertae sunt. 
Perspicuum est enim, quo compositiones unguento- 
rum, quo ciborum conditiones, quo corporum leno- 
cinia, processerint. 

LIX. Jam vero animum ipsum, mentemque homi- 
nis, rationem, consilium, prudentiam, qui non divina 
cura perfecta esse perspicit, is his ipsis rebus mihi 
videtur carere. De quo dum disputem, tuam mihi 
dari velim, Cotta, eloquentiam. Quo enim tu illa 
modo diceres ! quanta primum intelligentia, deinde 
consequentium rerum cum primis conjunctio et com- 
prehensio, esset in nobis : ex quo videhcet, quid ex 
quibusque rebus efficiatur, idque ratione, concludi- 
mus : singulasque res definimus, circumscripteque 
complectimur : ex quo scientia intelligitur quam 
vim habeat, qualis sit ; qua ne in Deo quidem est 
res uUa praestantior. Quanto vero illa sunt, quas vos 
Academici infirmatis et tollitis, quod, et sensibus et 
animo, ea, quae extra sunt, percipimus atque com- 
prehendimus ! Ex quibus coUatis inter se et compa- 
ratis, artes quoque eflicimus, partim ad usum vitae, 
partim ad oblectationem, necessarias. Jam vero do- 
mina rerum (ut vos soletis dicere) eloquendi vis, 
quam est praeclara, quamque divina ! quae primum 
efficit, ut ea, quas ignoramus, discere, et ea, quae ' 
scimus, alios docere possimus. Deinde hac cohorta- 
mur, hac persuadenms, hac consolamur afflictos, hac 
deducimus perterritos a timore, hac gestientes compri- 
mimus, hac cupiditates iracundiasque restinguimus. 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. GO. 393 

Haec nos jxiris, legum, urbium, societate devinxit : 
ha?c a vita inmiani et fera segregavit. 

Ad usum autem orationis, incredibile est, nisi 
diligenter attenderis, quanta opera machinata natura 
sit, Priraum enim a puhiionibus arteria usque ad os 
intimum pertinet, per quam vox, principium a men- 
te ducens, percipitur et funditur. Deinde in ore sita 
lingua est, tinita dentibus. Ea vocem, inmioderate 
profusam, fingit et terminat ; quae sonos vocis di- 
stinctos et pressos efiicit, cum et ad dentes et ad 
alias partes pellit oris. Itaque plectri similem lin- 
guam nostri solent dicere ; chordarum dentes, nares 
cornibus iis, qui ad neryos resonant in cantibus. 

LX. Quam vero aptas, quamque multarum ar- 
tium ministras, manus natura homini dedit l Digi- 
torum enim contractio facilis, facilisque porrectio, 
propter molles commissuras et artus, nuUo in motu la- 
borat. Itaque ad pingendum, ad fingendum, ad 
scalpendum, ad nervorum eliciendos sonos ac tibia- 
rum, apta manus est, admotione digitorum. Atque 
haec oblectationis : illa necessitatis ; cultus dico agro- 
rum, exstructionesque tectorum, tegumenta corpo- 
rum vel texta vel suta, omnemque fabricam asris et 
ferri ; ex quo intelligitur, ad inventa animo, pcrcep- 
ta sensibus, adhibitis opiiicum manibus, omnia nos 
consecutos, ut tecti, ut vestiti, ut salvi, esse possemus ; 
urbes, muros, domicilia, delubra, haberemus. 

./am vero operibus hominum, id est, manibus, 
cibi etiam varietas invenitur, et copia. Nam et agri 
multa ferunt manu quaesita, quae vel statim consu- 
mantur, vel mandentur condita vetustati. Et praeter- 
ea vescimur bestiis et terrenis et aquatilibus et vola- 
tilibus, partim capiendo, partim alendo. Efficimus 
etiam domitu nostro quadrupedum vectiones, quorum 
celeritas atque vis nobis ipsis affert vim et celerita- 
tem. Nos onera quibusdam bestiis, nos juga imponi- 
mus: nos elephantorum acutissimis sensibus, nos 
sagacitate canum, ad utiHtatem nostram abutimur : 



394 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. G1. 

nos e terrae cavemis ferrum elicimus, rem ad colen- 
dos agros necessariam : nos aeris, argenti, auri venas, 
penitus abditas, invenimus, et ad usum aptas, et ad 
ornatum decoras : arborum autem consectione, om- 
nique materia et culta et silvestri, partim ad calefa- 
ciendum corpus, igni adliibito, ct ad mitigandum 
cibum, utimur, partim ad aedificandum, ut, tectis 
septi, frigora caloresque pellamus. JMagnos vero usus 
afFert ad navigia facienda, quorum cursibus suppedi- 
tantur omnes undique ad vitam copice : quasque res 
violentissimas natura genuit, earum moderationem 
nos soli habemus; maris, atque ventorum, propter 
nauticarum rerum scientiam ; plurimisque maritimis 
rebus fruimur atque utimur. Terrenorum item com- 
modorum omnis est in homine dominatus. Nos cam-. 
pis, nos montibus, fruimur : nostri sunt amnes, 
nostri lacus : nos fruges serimus, nos arbores : nos 
aquarum inductionibus terris fecunditatem damus ; 
nos flumina arcemus, dirigimus, avertimus : nostris 
denique manibus in rerum natura quasi alteram na- 
turam eflicere conamur. 

LXI. Quid vero ? hominum ratio non in coelum 
usque penetravit ? Soli enim ex animantibus nos 
astrorum crtus, obitus, cursusque cognovimus : ab 
hominum genere finitus est dies, mensis, annus ; de- 
fectiones solis et lunaj cognitae, prsedictaeque in omne 
posterum tempus, quae, quantae, quando, futurae sint. 
Quae contuens animus, accipit ab his cognitionem 
Deorum ; ex qua oritur pietas ; cui conjuncta justi- 
tia est, reliquaDque virtutes ; e quibus vita beata 
exsistit, par et similis Deorum ; nulla re, nisi im- 
mortalitate, (quae nihil ad bene vivendum pertinet) 
cedens coelestibus. Quibus rebus expositis, satis do- 
cuisse videor, hominis natura quanto omnes anteirct 
animantes. Ex quo debet intelligi, nec figuram si- 
tunique membrorum, nec ingenii mentisque vim, 
talem effici potuisse fortuna. Restat, ut doceam, at- 
que aliquando perorem, omnia, quae sint in hoc 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. G3. 395 

mundo, quibus utantur homines, hominum causa 
facta esse et parata. 

LXII. Principio ipse mundus, Deorum homi- 
numque causa, factus est ; quasque in eo sunt, ea 
parata ad fructum hominum et inventa sunt. Est 
enim mundus quasi communis Deorum atque homi- 
num domus, aut urbs utrorumque. Soli enim, ra- 
tione utentes. jure ac lege vivunt. Ut igitur Athenas 
et Lacedaemonem, Atheniensium Lacedaemoniorum- 
que cauya, putandum est conditas esse ; omniaque, 
quas sint in his urbibus, eorum populorum recte esse 
dicuntur : sic, quaecumque sunt in omni mundo, 
Deorum atque hominum putanda sunt. 

Jam vero circuitus solis et lunae, reliquorumque 
siderum, quamquam etiam ad mundi cohaerentiam 
pertinent, tamen et spectaculum hominibus praebent ; 
nulla est enuTi insatiabilior species, nulla pulchrior, 
et ad rationem sollertiamque praestantior : eorum 
enim cursus dimetati, maturitates temporum, et va- 
rietates mutationesque, cognovimus : quae si homini- 
bus soUs nota sunt, hominum facta esse causa judi- 
canda sunt. 

Terra vero, feta frugibus, et vario leguminum 
genere, quge cum maxima largitate fundit, ea, fera- 
rumne an hominum causa, gignere videtur ? Quid 
de vitibus olivetisque dicam ? quarum uberrimi lae- 
tissimnque fructus nihil omnino ad bestias pertinent. 
Neque enim serendi neque colendi, nec tempestive 
demetendi percipiendique fructus, neque condendi ac 
reponendi, uUa pecudum scientia est : eammque 
omnium rerum hominum est et usus et cura. 

LXIII. Ut fides igitur et tibias eorum causa fac- 
tas dicendum est, qui iUis uti possunt ; sic ea, quae 
dixuTius, soUs us confitendum est esse parata, qui 
utuntur : nec, si quae bestiae furantur aUquid ex his, 
aut rapiunt, illarum quoque causa ea nata esse dice- 
mus. Neque enim homines murium aut formicarum 
causa fxum.entum condunt, sed conjugum et Ubero- 



396 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 64. 

rum et familiarum suarum. Itaque bestiae furtirrt 
(ut dixi) fruuntur, domini palam et libere. Hominum 
igitur causa eas rerum copias comparatas, fatendum 
est : nisi forte tanta ubertas et varietas pomorum, 
eorumque jucundus non gustatus solum, sed odora- 
tus etiam et adspectus, dubitationem afFert, quin 
hominibus solis ea natura donaverit. Tantumque 
abest, ut heec bestiarum etiam causa parata sint, ut 
ipsas bestias hominum gratia generatas esse videa- 
mus. Quid enim oves aliud afferunt, nisi ut earum 
villis confectis atque contextis homines vestiantur ? 
quae quidem neque ali neque sustentari, neque ullum 
fructum edere ex se, sine cultu hominum et cura- 
tione, potuissent. Canum vero tam fida custodia, 
tamque amans dominorum adulatio, tantumque 
odium in externos, et tam incredibilis ad investi- 
gandum sagacitas narium, tanta alacritas in venan- 
do, quid significat aliud, nisi se ad hominum com- 
moditates esse generatos ? Quid de bubus loquar ? 
quorum ipsa terga declarant non esse se ad onus 
accipiendum figurata ; cervices autem natse ad ju- 
gum ; tum vires humerorum et latitudines, ad ara- 
tra extrahenda : quibus, cum terrae subigerentur fis- 
sione glebarum, ab illo aureo genere, ut poetae lo- 
quuntur, vis nunquam uUa afFerebatur. 

" Ferrea tum vero proles exorta repente est ; 
Ausaque funestum prima est fabricarier ensem, 
Et gustare, manu victum, domitumque, juven- 
-eum." 

Tanta putabatur utilitas percipi ex bubus, ut eorum 
visceribus vesci scelus haberetur. 

LXIV. Longum est mulorum persequi utilitates, 
et asinorum ; quae certe ad hominum usum paratae 
sunt. 8us vero quid habet, praeter escam ? cui qui- 
dem, ne putisceret, animam ipsam pro sale datam 
dicit esse Chrysippus : qua pecude, quod erat ad 
vescendam hominibus apta, nihil genuit natura fe- 



BE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 65. 397 

cundius. Quid multitudinem suavitatemque piscium 
dicam ? quid a\aum ? ex quibus tanta percipitur vo- 
luptas, ut interdum Pronoea nostra Epicurea fuisse 
^adeatur. Atque hae ne caperentur quidem, nisi ho- 
minum ratione atque sollertia : quamquam aves 
quasdam, et alites, et oscines (ut nostri augures ap- 
pellant), rerum augurandarum causa esse natas pu- 
tamus. 

Jam vero immanes et feras belluas nanciscimur 
venando, ut et vescamur iis, et exerceamur in ve- 
nando ad similitudinem bellicae disciplmae, et utamur 
domitis et condocefactis, ut elephantis ; multaque ex 
earum corporibus remedia morbis et vulneribus eli- 
gamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, qua- 
rum utilitates longinqui temporis usu et periclita- 
tione percepimus. Totam licet animis, tamquam 
oculis, lustrare terram, mariaque omnia? Cernes 
jam spatia frugifera atque immensa camporum, ves- 
titusque densissimos montium, pecudum pastus, tum 
incredibili cursus maritimos celeritate. Nec vero tan- 
tum supra terram, sed etiam in intimis ejus tenebris, 
plurimarum rerum latet utilitas, quae, ad usum ho- 
minum orta, ab hominibus solis invenitur. 

LXV. Illud vero, quod uterque vestrum fortasse 
arripiet ad reprehendendum (Cotta, quia Carneades 
libenter in Stoicos invehebatur ; Velleius, quia nihil 
tam irridet Epicurus, quam praedictionem rerum fu- 
turarum), mihi videtur vel maxime confirmare, Deo- 
rum providentia consuli rebus humanis. Est enim 
profecto divinatio, quae multis locis, rebus, tempori- 
bus apparet, ti^im in privatis, tum maxime in publi- 
cis. ilulta cernunt haruspices : multa augures pro- 
vident : multa oraculis declarantur, multa vaticina- 
tionibus, multa somniis, multa portentis ; quibus 
cognitis, multae saepe res hominum sententia atque 
utilitate partae, multa etiam pericula depulsa sunt. 
Haec igitur, sive vis, sive ars, sive natura, ad scien- 
tiam rerum futurarum homini profecto est, nec [ali- 

iPhilot,) VOL. III. 2 M 



398 DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 66. 

cuiquam,] a Diis immortalibus data. Qusb si singula 
vos forte non movent, universa certe tamen, inter S9 
connexa atque conjuncta, movere debebunt. 

Nec vero universo generi hominum solum, sed 
etiam singulis, a Diis immortalibus consuli et provi- 
deri solet. Licet enim contrahere universitatem ge- 
neris hunlani, eamque gradatim ad pauciores, pos- 
tremo deducere ad singulos. 

IjXVI. Nam, si omnibus homimbus qui ubique 
sunt, quacumque in ora ac parte terrarum, ab hu- 
jusce terrsB, quam nos incolimus, continuatione di- 
stantium, Deos consulere censemus ob eas causas, 
quas ante diximus ; his quoque hominibus consulunt, 
qui has nobiscum terras ab Oriente ad Occidentem 
colunt. Sin autem his consulunt, qui quasi magnam 
quamdam insulam incolunt, quam nos orbem terrae 
vocamus ; etiam illis consulunt, qui partes ejus in- 
sulae tenent, Europam, Asiam, Africam. Ergo et 
earum partes diligunt, ut Romam, Athenas, Spar- 
tam, Rhodum : et earum urbium, separatim ab uni- 
versis, singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium, 
Fabricium, Coruncanium ; primo Punico Calatinum, 
DuiUium, Metellum, Lutatium ; secundo Maxi- 
mum, Marcellum, Africanum ; post hos, Paulum, 
Gracchum, Catonem, patrumve memoria Scipionem, 
Laelium : multosque praeterea et nostra civitas, et 
Graecia, tulit singulares viros ; quorum neminem, 
nisi juvante Deo, talem fuisse, credendum est. Quae 
ratio poetas, maximeque Homerum, impuHt, ut 
principibus heroum, Ulyssi, Diomedi, Agamemnoni, 
Achilli, certos Deos, discriminum et periculorum 
comites, adjungeret Praeterea ipsorum Deorum 
SEspe praesentiae, quales supra commemoravi, decla- 
rant, ab his et ci^dtatibus et singulis hominibus con- 
suli. Quod quidem inteUigitur etiam significationibus 
rerum futurarum, quae tum dormientibus, tum vigi- 
lantibus, portenduntur. Multa praeterea ostentis, 
multa in exiis, admonemur^ multisque rebus aliis, 



DE NAT. DEOR. Lib. II. Cap. 67. 399 

quas diutumus usus ita notavit, ut artem divina- 
tionis efficeret. Nemo igitur vir magnus sine aliquo 
alflatu divino unquam fuit. 

Nec vero ita refellendum est, ut, si segetibus aut 
vinetis cujuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e 
vitac commodis casus abstulerit, eum, cui quid ho- 
rum acciderit, aut invisum Deo, aut neglectum a 
Deo, judicemus. ]Magna Dii curant ; parva negli- 
gunt. Magnis autem viris prospere semper eveniunt 
omnes res ; si quidem satis a nostris, et a principe 
philosophorum Socrate, dictum est de ubertatibus vir- 
tutis et copiis. 

LXVII. Haec mihi fere in mentem veniebant, 
quae dicenda putarem de Natura Deorum. Tu au- 
tem, Cotta, si me audias, eamdem causam agas; 
teque et principem civem et pontificera esse cogites ; 
et, quoniam in utramque partem vobis Hcet dispu- 
tare, hanc potius sumas : eamque facultatem disse- 
rendi, quam tibi a rhetoricis exercitationibus ac- 
ceptam amplificavit Academia, huc potius conferas. 
Mala enim et impia consuetudo est contra Deos dis» 
putandi, sive ex animo id fit, sive simulate. 



M. TULLII CICERONIS, 

DH 

NATURA DEORUM, 

AD 

M. BRUTUM, 
LIBER TERTIUS. 



I. QvJE cum Balbus dixisset, tum arridens Cotta, 
Sero, inquit, mihi, Balbe, prsecipis, quid defendam. 
Ego enim, te disputante, quid contra dicerem, me- 
cum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa, 
quam ea, quae minus intelligebam, requirendi. Cum 
autem suo cuique judicio sit utendum, difficile factu 
est, me id sentire, quod tu velis. 

Hic Velleius, Nescis, inquit, quanta cum exspec- 
tatione, Cotta, sim te auditurus : jucundus enim 
Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit. 
Prajbebo igitur me tibi vicissim attentum contra 
Stoicos auditorem : spero enim, te (ut soles) bene 
paratum venire. 

Tum Cotta, Sim, mehercule, inquit, Vellei : ne- 
que enim mihi par ratio cum Lucilio est, ac tecum 
mit. Qui tandem? inquit ille. Quia mihi videtur 
Epicurus vester de Diis immortalibus non magno- 



DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 2. 401 

pere pugnare: tantummodo negare Deos esse non 
audet, ne quid invidia) subeat, aut criminis. Cum 
vero Deos nihil agere, nihil curare, confirmat, mem- 
brisque humanis esse praeditos, sed eonim membro- 
rum usum nullum habere ; ludere videtur, satisque 
putare, si dixerit, esse quamdam beatam naturam et 
ceternam. A Balbo autem, animadvertisti, (credo) 
quam multa dicta sint, quamque, etiam si minus 
vera, tamen apta inter se et cohaerentia. Itaque co- 
gito, (ut dixi) non tam refellere ejus orationem, 
quam ea, quae minus intellexi, requirere. Quare, 
Balbe, tibi permitto, responderene mihi maHs, de 
singulis rebus quaerenti ex te ea quae parum accepi, 
an universam audire orationem meam. 

Tum Balbus : Ego vero, si quid explanari tibi 
voles, respondere m^o : sin me interrogare, non tam 
intelligendi causa, quam refellendi ; utrum voles, 
faciam : vel ad singula, quae requires, statim respon- 
debo ; vel, cum peroraris, ad omnia. 

II. Tum Cotta, Optime, inquit. Quamobrem sic 
agamus, ut nos ipsa ducit oratio. Sed, antequam de 
re, pauca de me. Non enim mediocriter moveor auc- 
toritate tua, Balbe, orationeque ea, quae me in per- 
orando cohortabatur, ut meminissem, me et Cottam 
esse et pontificem : quod eo (credo) valebat, ut opi- 
niones, quas a majoribus accepimus de Diis immor- 
tahbus, sacra, caerimonias, religionesque, defenderem. 
Ego vero eas defendam semper, semperque defendi : 
nec me ex ea opinione, quam a majoribus accepi de 
cultu Deorum umnortdium, ullius unquam oratio aut 
docti aut indocti movebit. Sed, cum de rehgione 
agitur, Ti. Coruncanium, P. Scipionem, P. Scaevo- 
lam, pontifices maximos, non Zenonem, aut Clean- 
them, aut Chrysippum, sequor : habeoque C. Lae- 
lium augurem, eumdemque sapientem, quem potius 
audiam de religione dicentem in illa oratione nobili, 
quam quemquam principem Stoicorum. Cumque 
omnis populi Romani religio in sacra et in auspicia 

2 31 3 



402 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 3. 

divisa sit ; tertium adjunctum sit, si quid, praedic^* 
tionis causa, ex portentis et monstris, Sibyllae inter- 
pretes haruspicerve monuerunt ; harum ego religio- 
num nuUam unquam contemnendam putavi : nuhi- 
que ita persuasi, Romuhmi auspiciis, Numam sacris 
constitutis, fundamenta jecisse nostrae civitatis: quae 
nunquam profecto, sine summa placatione Deorum 
immortalium, tanta esse potuisset. Habes, Balbe, 
quid Cotta, quid pontifex, sentiat. Fac nunc ego 
inteUigam, tu quid sentias. A te enim philosopho 
rationem accipere debeo religionis ; majoribus autem 
nostris, etiam nulla ratione reddita, credere. 

III. Tum Balbus, Quam igitur a me rationem, 
inquit, Cotta, desideras ? Et iUe, Quadripertita, in^ 
quit, fuit divisio tua : primum, ut veUes docere, Deos 
esse ; deinde, quales essent ; tum, ab his mundum 
regi ; postremo, consulere eos rebus humanis. Haec, 
si recte memini, partitio fuit. Rectissime, inquit 
Balbus : sed exspecto, quid requiras. 

Tum Cotta, Primum quidque videamus, inquit. 
Et si id est primum, (quod inter omnes, nisi admo- 
dum impios, convenit, mihi quidem ex animo exuri 
non potest) esse Deos ; id tamen ipsum, quod mihi 
persuasum est auctoritate majorum, cur ita sit, nihU 
tu me doces. Quid est, inquit Balbus, si tibi persua- 
sum est, cur a me veUs discere ? Tum Cotta, Quia 
sic aggredior, inquit, ad hanc disputationem, quasi 
nihU unquam audierim de Diis immortalibus, nihU 
cogitaverim ; rudem me discipulum et integrum ac- 
cipe ; et ea, quae requiro, doce. 

Dic igitur, quid requiras. Egone ? primum Ulud, 
cur, quod ne egere quidem oratione dixisses, quod 
esset perspicuum, et inter omnes constaret, de eo ipso 
tam multa dixeris. Quia te quoque, inquit, animad- 
verti, Cotta, saepe, cum in foro diceres, quam pluri- 
mis posses, argumentis onerare judicem, si modo eam 
facultatem tibi daret causa. At(]ue hoc idem ct phi- 
losophi faciunt, ct ego, ut potui, feci. Tu autem, qui 



DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 4. 403 

k\ quaDris, similiter facis, ac si me roges, cur te duo- 
bus contuear oculis, et non altero tantum, cum idem 
uno assequi possim. 

IV. Tum Cotta, Quam simile istud sit, inquit, tu 
videris. Nam ego neque in causis, si quid est evidens, 
de quo inter omnes conveniat, argumentari soleo 
(perspicuitas enim argumentationc elevatur) ; nec, 
si id facerem in causis forensibus, idem facerem in 
hac subtilitate sermonis. Cur contuerere autem altero 
oculo, causa non esset ; cum idem obtutus esset am- 
borum, et cum rerum natura (quam tu sapientem 
esse vis) duo lumina ab animo ad oculos perforata 
nos habere voluisset. Sed, quia non confidebas, tam 
esse id perspicuum quam tu velles, propterea multis 
argumentis Deos esse docere voluisti. Mihi enim 
unum satis erat, ita nobis majores nostros tradidisse. 
Sed tu auctoritates contemnis, ratione pugnas. Pa- 
tere igitur, rationem meam cum tua ratione conten- 
dere. AfFers haBC omnia argumenta, cur Dii sint : 
remque, mea sententia minime dubiam, argumen- 
tando dubiam facis. IMandavi enim memorias, non 
numerum solum, sed etiam ordinem argumentorum 
tuorum. 

Primum fuit, Cum coelum suspexissemus, statim 
nos inteUigere, esse aliquod numen, quo haec regan- 
tur. Ex hoc illud etiam, 

'^ Adspice hoc sublime candens, quem invocant 
onmes Jovem." 

Quasi vero quisquam nostrum istum potius, quam 
CapitoHnum, Jovem appellet; aut hoc perspicuum 
sit, constetque inter omnes, eos esse Deos, quos tibi 
Velleius, multique praeterea, ne animantes quidem 
esse concedant. 

Grave etiam argumentum tibi videbatur, Quod 
opinio de Diis immortahbus et omnium esset, et 
quotidic cresccret. Placet igitur, tantas res opinione 



404 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 6. 

stultorum judicari, vobis praesertim, qui illos insanos 
esse dicatis ? 

V. At enim praesentes videmus Deos, ut apud 
Regillum Postumius, in Salaria Vatienus; nescio 
quid etiam de Locrorum apud Sagram proelio. Quos 
igitur tu Tyndaridas appeUabas, id est, homines ho- 
mine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum 

4 aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu, 
cantheriis albis, nullis calonibus, obviam Vatieno ve- 
nisse existimas, et victoriam populi Romani Vatieno 
potius, homini rustico, quam M. Catoni, qui tum erat 
princeps, nuntiavisse ? Ergo et Ulud in silice, quod 
hodie apparet apud Regillum, tamquam vestigium 
ungulae, Castoris equi credis esse? Nonne mavis 
illud credere, quod probari potest, animos pra?claro- 
rum hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, divi- 
nos esse et aeternos, quam eos, qui semel cremati 
essent, equitare, et in acie pugnare potuisse? Aut, 
si hoc fieri potuisse dicis, doceas oportet, quomodo, 
nec fabellas aniles proferas. 

Tum Lucilius, An tibi, inquit, fabeUae videntur ? 
Nonne ab A. Postumio aedem Castori et PoUuci in 
foro dedicatam ; nonne senatus-consultum de Vati- 
eno vides ? Nam de Sagra, Graecorum etiam est vul- 
gare proverbium ; qui, quae aflirmant, certiora esse 
dicunt, quam iUa, quae apud Sagram. His igitur 
auctoribus nonne debes moveri ? Tum Cotta, Ru- 
moribus, inquit, mecum pugnas, Balbe ; ego autem 
a te rationes requiro. * * * 

Desunt nonnuUa. 

VI. Sequuntur, quae futura sunt. EfFugere enim 
nemo id potest, quod futurum est. Saspe autem ne 
utUe quidem est scire, quid futurum sit. Miserum 
est enim, nihil proficientem angi, nec habere ne spei 
quidem extremum et tamen commune solatium ; 
praesertim cum vos iidem fato tieri dicatis omnia; 



DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 7- 405 

quod auteni seniper ex omni eeternitate venim fue- 
rit, id esse tatum. Quid igitur juvat, aut quid afFert 
ad cavendum, scire aliquid futurum, cum id certe 
futurum sit ? Unde porro ista divinatio ? quis inve- 
nit fissum jecoris ? quis cornicis cantum notavit ? 
quis sortes ? quibus ego credo : nec possum Attii 
Navii, quem commemorabas, lituum contemnere. 
Sed, qui ista intellecta sint, a philosophis debeo dis- 
cere, prasertim cum pkirimis de rebus isti divini 
mentiantur. At medici quoque (ita enim dicebas) 
Baepe falluntur. Quid simile medicina, cujus ego ra- 
tionem video, et divmatio, quas unde oriatur, non in- 
telligo ? Tu autem etiam Deciorum devotionibus 
placatos Deos esse censes. Quae fuit eorum tanta ini- 
quitas, ut placari populo Romano non possent, nisi 
viri tales occidissent ? Consilium iUud imperatorum 
fuit, quod Gra3ci lTpoLTYiyr,/j.o(. appellant, sed eorum 
imperatorum, qui patriae consulerent, vitae non par • 
cerent. Rebantur enim fore, ut exercitus imperato- 
rem, equo incitato se in hostes immittentem, perse- 
queretur ; id quod evenit. Nam Fauni vocem equi- 
dem nunquam audivi : tibi, si audisse te dicis, cre- 
dam ; etsi, Faunus omnino quid sit, nescio. 

VII. Non igitur adhuc, quantum quidem in te, 
Balbe, est, intelligo Deos esse ; quos equidem credo 
esse ; sed nihil docent Stoici. Nam Cleanthes, ut 
dicebas, quatuor modis formatas in animis hominum 
putat Deorum esse notiones. Unus is modus est, de 
quo satis dixi, qui est susceptus ex praesensione rerum 
futurarum : alter ex perturbationibus tempestatum, et 
reliquis motibus : tertius ex commoditate rerum quas 
percipimus, et copia : quartus ex astrorum ordine, 
coelique constantia. De praesensione diximus. De 
perturbationibus ccelestibus et maritimis et terrenis, 
non possumus dicere, cum ea fiant, non esse multos, 
qui illa metuant, et a Diis immortalibus fieri existi- 
ment. Sed non id quaeritur, sintne aliqui, qui Deos 
putent : Dii utrum sint, necne, quaeritur. Nam 



406 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 8. 

reliquae causae, quas Cleanthes afFert, (quarum una 
est de commodorum, quse capimus, copia ; altera de 
temporum ordinc, ccelique constantia) tum tracta- 
buntur a nobis, cum disputabimus de providentia 
Deorum ; de qua plurima a te, Balbe, dicta sunt. 
Eodemque illa etiam difFeremus, quod Chrysippum 
dicere aiebas, quoniam esset aliquid in rerum na- 
tura, quod ab homine effici non posset, esse homine 
aliquid mehus : quaeque in domo pulchra cum pul- 
chritudine mundi comparabas, et cum totius mundi 
convenientiam consensumque afFerebas, Zenonisque 
breves et acutulas conclusiones, in eam partem ser- 
monis quam modo dixi, difFeremus. Eodemque tem- 
pore illa omnia, quae a te physice dicta sunt de vi 
ignea, deque eo calore ex quo omnia generari dice- 
bas, loco suo quasrentur ; omniaque, quae a te nudius- 
tertius dicta sunt, cum docere velles, [Deos esse,] 
quare et mundus universus, et sol, et luna, et stellag, 
sensum ac mentem haberent, in idem tempus reser- 
vabo. A te autem idem illud etiam atque etiam 
quaeram, quibus rationibus tibi persuadeas, Deos 
esse. 

VIII. Tum Balbus, Equidem attulisse rationes 
mihi videor : sed eas tu ita refellis, ut, cum me inter- 
rogaturus esse videare, et ego me ad respondendum 
compararim, repente avertas orationem, nec des re~ 
spondendi locum. Itaque maximae res tacitae praeter- 
ierunt, de divinatione, de fato: quibus de quaestio- 
nibus tu quidem strictim, nostri autem multa solent 
dicere ; sed ab hac quaestione, quae nunc in manibus 
est, separantur. Quare, si videtur, noli agere con- 
fuse; ut hoc expUcemus hac disputatione, quod 
quaeritur. 

Optime, inquit Cotta. Itaque, quoniam quatuor 
in partes totam quaestionem divisisti, de primaque 
diximus ; consideremus' secundam ; quae mihi talis 
videtur fuisse, ut, cum ostendere velles, quales Dii 
essent, ostwideres nullos esse. A consuetudine enim 



DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 9. 407 

oculoniin animum abducere difficillinmm dicebas: 
sed, cum Deo nihil prasstantius esset, non dubitabas, 
quin mundus esset Deus, quod nihil in rerum natura 
melius esset ; modo possemus eum animantem cogi- 
tare, vel potius, ut castera oculis, sic animo hoc cer- 
nere. Sed, cum mundo negas quidquam esse melius, 
quid dicis " mehus ?" si pulchrius, assentior ; si aptius 
ad utilitates nostras, id quoque assentior ; sm autem id 
dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo pror- 
sus assentior : non quod dafficile sit mentem ab ocu- 
lis sevocare : sed, quo magis sevoco, eo minus id, 
quod tu vis, possum mente comprehendere. 

IX. Nihil estmundo melius in rerum natura: ne 
in terris quidem urbe nostra. Num igitur idcirco in 
urbe esse rationem, cogitationem, mentem putas? 
aut, quoniam non sit, num idcirco existimas, formi- 
cam anteponendam esse huic pulcherrmise urbi, quod 
in urbe sensus sit nullus, in formica non modo sensus, 
sed etiam mens, ratio, memoria? Videre oportet, 
Balbe, quid tibi concedatur, non te ipsum, quod ve- 
lis, sumere. 

Istum enim locum totum illa vetus Zenonis, brevis 
et (ut tibi videbatur) acuta, conclusio dilatavit. Zeno 
enim ita concludit. " Quod ratione utitur, melius est, 
quam id quod ratione non utitur. Nihil autem mundo 
melius : ratione igitur mundus utitur." Hoc si placet, 
jam efficies, ut mundus optime librum legere videa- 
tur. Zenonis enim vestigiis, hoc modo rationem po- 
teris concludere : Quod literatum est, id est melius, 
quam quod non est literatum : nihil autem mundo 
melius : literatus igitur est mundus. Isto modo etiam 
disertus, et quidem mathematicus, musicus, omni de-> 
nique doctrina eruditus, postremo philosophus, erit 
mundus. Saepe dixti, nihil fieri sine Deo, nec ullam 
vim esse naturae, ut sui dissimilia possit effingere. 
Concedam, non modo animantem et sapientem esse 
mundum, sed fidicinem etiam et tibicinem, quoniam 
carum quoque artium homines ex eo procreantur. 



408 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 10. 

Nihil igitur afFert pater iste Stoicomm, quare mun- 
dum ratione uti putemus, ne cur animantem quidem 
esse. Non est igitur mundus Deus : et tamen nihil 
est eo melius : nihil est enim eo pulchrius, nihil no- 
bis salutarius, nihil ornatius adspectu, motuque con- 
stantius. Quod si mundus universus non est Deus, 
ne stellae quidem, quas tu innumerabiles in Deorum 
numero reponebas; quarum te cursus aequabiles 
seternique delectabant; nec, mehercule, injuria: 
sunt enim admirabili incredibilique constantia. 8ed 
non omnia, Balbe, quae cursus certos et constantes 
habent, ea Deo potius tribuenda sunt, quam naturse. 
X. Quid Chalcidico Euripo in motu identidem 
reciprocando putas fieri posse constantius ? quid 
freto Siciliensi ? quid Oceani fervore ilhs in locis, 

*' Europam Libyamque rapaX ubi dividit unda?" 

Quid ? aestus maritimi, vel Hispanienses vel Britan- 
nici, eorumque certis temporibus vel accessus vel re- 
cessus, sine Deo fieri nonne possunt ? Vide, quaeso, 
si omnis motus, omniaque, quae certis temporibus 
Ordinem suum conservant, divina dicimus, ne tertia- 
nas quidem febres, et quartanas, divinas esse dicen- 
dum sit, quarum reversione et motu quid potest esse 
constantius ? Sed omnium tahum rerum ratio red- 
denda est : quod vos cum facere non potestis, tam- 
quam in aram, confugitis ad Deum. 

Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo 
sine dubio versutus et callidus : (versutos eos appello, 
quorum celeriter mens versatur; callidos autem, 
quorum, tamquam manus opere, sic animus usu 
concalluit.) Is igitur, '' Si aliquid est," inquit, 
'' quod homo efficere non possit, qui id efficit, me- 
lior est homine. Homo autem haec, quae in mundo 
sunt, efficere non potest : qui potuit igitur, is prae- 
stat homini. Homini autem prasstare quis possit, 
nisi Deus ? Est igitur Deus." 

Haec omnia in eodem, quo illa Zenonis, errore ver- 



DE NAT. DEOR. Lin. TIL Cap. 12. 409 

santur. Quid enim sit melius, quid praestabilius, 
quid inter naturam et rationem intersit, non distin- 
guitur. Idemque, si Dei non sint, negat esse in omni 
natura quidquam homine melius. Id autem putare 
quemquam hominem, nihil homine esse meliu^, 
summae arrogantiae censet esse. Sit sane arrogantis, 
pluris se putare quam mundum. At illud non modo 
non arrogantis, sed potius prudentis, intelligere, se 
habere sensum et rationem ; haec eadem Orionem et 
Caniculam non habere. Et, '■' Si domus pulchra sit, 
inteUiganms eam dominis," inquit, " aedificatam 
esse, non muribus. Sic igitur mundum Deorum do- 
mum existimare debemus." Ita prorsus existima- 
rem, si illum aedificatum, non (quemadmodum do- 
cebo) a natura conformatum, putarem. 

XI. At enim quaerit apud Xenophontem Socra- 
tes, unde animum arripuerimus, si nuUus fuerit in 
mundo. Et ego quaero, unde orationem, unde nu- 
meros, unde cantus : nisi vero loqui solem cum luna 
putamus, cum propius accesserit, aut ad harmoniam 
canere mundum, ut Pythagoras existimat. Naturae 
ista sunt, Balbe, naturae, non artificiose ambulantis, 
ut aitZeno, (quod quidem quale sit,jam videbimus) 
sed omnia cientis et agitantis motibus et mutationi- 
bus suis. 

Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia 
Gonsensuque naturae, quam quasi cognatione con- 
tinuatam conspirare dicebas. Illud non probabam, 
quod negabas id accidere potuisse, nisi ea uno divi- 
no spiritu contineretur. Illa vero cohaeret et perma- 
net naturae vrribus, non Deorum : estque in ea iste 
quasi consensus, quam ^^v/wncx^eiav Graeci vocant : 
sed ea, quo sua sponte major est, eo minus divina ra- 
tione fieri existimanda est. 

XII. Illa autem, quae Cameades afFerebat, quem- 
admodum dissolvitis ? Si nullum corpus unmortale 
sit, nullum esse corpus sempiternum : corpus autem 
immortale nuUum esse, ne individuum quidem, 

iPhilos,) VOL. III. 2 N 



410 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 13/ 

nec quod dirimi distriiliive non possit. Cumque om- 
ne animal patibileni naturam habeat, nullum est 
eorum, quod eftUgiat accipiendi aliquid extrinsecus, 
id est, quasi ferendi et patiendi, necessitatem. [Et, si 
omne animal mortale est, immortale nuUum est.] 
Ergo, itidem, si omne animal secari ac dividi potest, 
nullum est eorum individuum, null-im aeternum. 
Atqui omne animal, ad accipiendam vim externam et 
ferendam, paratum est. IMortale igitur omne animal, 
et dissolubile et dividuum sit, necesse est. 

Ut enim, si omnis cera commutabilis esset, nihil 
esset cereum, quod commutari non posset ; item ni- 
hil argenteum, nihil seneum, si commutabilis esset 
natura argenti et asris : similiter igitur, si omnia, 
qu3S sunt, e quibus cuncta constanl, mutabilia sunt ; 
nullum corpus esse potest non mutabile. Mutabilia 
autem sunt illa, ex quibus omnia constant, ut vobis 
videtur : omne igitur corpus mutabile est. At si es- 
set corpus aliquod immortale, non esset omne muta- 
bile. Ita efficitur, ut omne corpus mortale sit. Et- 
enim omne corpus aut aqua, aut aer, aut ignis, 
aut terra est, aut id, quod est concretum ex his, 
aut ex aliqua parte eorum. Horum autem nihil 
est, quin mtereat. Nam et terrenum omne dividi- 
tur ; et humor ita mollis est, ut facile comprimi col- 
lidique possit. Ignis vero, et aer, omni impulsu facil- 
lime peUitur ; naturaque cedens est maxime, et dis- 
sipabilis, Praeterea omnia haec tum intereunt, cum 
in naturam aliam convertuntur ; quod fit, cum terra 
in aquam se vertit, et cum ex aqua oritur aer, et 
cum ex aere aether, cumque eadem vicissim retro 
commeant. Quod si ea intereant, ex quibus constet 
omne animal, nuUum est animal sempiternum. 

XIII. Et, ut haec omittamus, tamen animal nuL- 
lum inveniri potest, quod neque natum unquam sit, 
et semper sit futurum. Omne enim animal sensus 
habet : sentit igitur et calida, et frigida, et dulcia, 
et amara ; nec potest ullo sensu jucunda accipere, et 



DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. U. 411 

non accipere contraria. Si igitur voluptatis sensum 
capit, doloris etiam capit. Quod autem dolorem ac- 
cipit, id accipiat etiam interitum, necesse est. Onme 
igitur animal, confitendum est, esse mortale. 

Prapterea, si quid est, quod nec voluptatem sentiat 
nec dolorem, id animal esse non potest. Sin autem 
quod animal est, id illa necesse est sentiat : et quod 
ea sentiat, non potest esse aeternum : et omne ani- 
mal sentit : nuUum igitur animal est aBternum. 
Prajterea nullum potest esse animal, in quo non et 
appetitio sit et declinatio naturalis. Appetuntur au- 
tem, quae secundum naturam sunt, declinantur con- 
traria : et omne animal appetit quaedam, et fugit a 
quibusdam. Quod autem refugit, id contra naturam 
est : et quod est contra naturam, id habet vim interi- 
mendi : omne ergo animal intereat, necesse est. In- 
numerabilia sunt, ex quibus effici cogique possit, 
nihil esse, quod sensum habeat, quin id intereat. 
Etenim ea ipsa, quas sentiuntur, ut frigus et calor, 
ut voluptas et dolor, ut cjetera, cum amplificata sunt, 
interimunt : nec ullum animal est sine sensu : nul- 
lum igitur animal est aeternum. 

XIV. Etenim aut simplex est natura animantis, 
ut vel terrena sit, vel ignea, vel animalis, vel humi- 
da (quod quale sit, ne intelligi quidem potest), aut 
concreta ex pluribus naturis, quarum suum quaeque 
locum habeat, quo naturae vi feratur ; alia inHmum, 
alia summum, alia medium. Haec ad quoddam tem- 
pus cohaerere possunt : semper autem nullo modo 
possunt. Necesse est enim, suum quasque in locum 
natura rapiatur. NuUum igitur animal est sempiter- 
num. 

Sed omnia vestri, Balbe, solent ad igneam vim 
referre, Heraclitum, ut opinor, sequentes ; quem ip- 
sum non omnes interpretantur uno modo. Qui quo- 
niam, quid diceret, intelligi noluit, omittamus. Vos 
autem ita dicitis, omnem vim esse ignem : itaque et 
animantes, cum calor defecerit, tum interire ; et in 



412 DE NAT. DEOR. Lib.III. Cap. 15. 

omni natur^ rerum id vivere, id vigere, quod caleat. 
Ego autem non intelligo, quo modo, calore exstincto, 
corpora intereant, non intereant, humore aut spiritu 
amisso, praesertim cum intereant etiam nimio calore. 
Quamobrem id quidem commune est de calido : ve- 
rumtamen videamus exitum. Ita vultis, opinor, ni- 
hil esse animal extrinsecus in natura atque mundo, 
pra^ter ignem. Qui magis, quam praeter animam, 
unde animantium quoque constet animus, ex quo 
anima dicitur ? Quo modo autem hoc, quasi conceda- 
tur, sumitis, nihil esseanimum,nisi ignem ? Probabi- 
lius enim videtur, tale quiddam esse animum, ut sit 
ex igne atque anima temperatum. Quod si ignis ex 
sese ipse animal est, nulla se alia admiscente natura, 
quoniam is, cum inest in corporibus nostris, efficit, 
ut sentiamus ; non potest ipse esse sine sensu. Rur- 
sus eadem dici possunt. Quidquid est enim, quod 
sensum habeat, id, necesse est, sentiat et voluptatem 
et dchlorem : ad quem autem dolor veniat, ad eum- 
dem etiam interitum venire. Ita fit, ut ne ignem 
quidem efficere possitis aeternum. 

Quid enim ? non eisdem vobis placet, omnem 
ignem pastus indigere ? nec permanere uUo modo 
posse, nisi alatur ? ali autem solem, lunam, reliqua 
astra, aquis, alia dulcibus, alia marinis ? Eamque 
causam Cleanthes affert, cur se sol referat, nec lon- 
gius progrediatur solstitiali orbe, itemque brumali, 
ne longius discedat a cibo. Hoc totum quale sit, 
mox : nunc autem concludatur illud, quod interire 
possit, id geternum non esse natura : ignem autem 
interiturum esse, nisi alatur ; non esse igitur natura 
ignem sempiternum. 

XV. Qualem autem Deum intelligere nos possu- 
mus nulla virtute praeditum ? Quid enim ? pruden- 
tiamne Deo tribuemus ? quae constat ex scientia re- 
rum bonarum et malarum, et nec bonarum nec ma- 
Idrum. Cui mali nihil est, nec esse potest, quid huic 
opu8 e«t delectu. bonorum et malorum ? quid autem 



DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 16. 413 

ratione ? quid intelligentia ? quibus utimur ad eam 
rem, ut apertis obscura assequamur. At obscurum 
Deo nihil potest esse. Nam justitia, quae suum cui- 
que distribuit, quid pertinet ad Deos ? Hominum 
enim societas, et communitas, ut vos dicitis, justitiam 
procreavit. Temperantia autem constat ex praeter- 
niittendis voluptatibus corporis ; cui si locus in coelo 
est, est etiam voluptatibus. Nam fortis Deus intelli- 
gi qui potest ? in dolore, an in labore, aut in periculo ? 
quorum Deum nihil attingit. Nec ratione igitur 
utentem, nec virtute ulla praeditum, Deum intelli- 
gere qui possumus ? 

Nec vero vulgi atque imperitorum inscitiam de- 
spicere possum, cum ea considero, quae dicuntur a 
Stoicis: sunt enim illa imperitorum. Piscem Syri 
venerantur ; omne fere genus bestiarum ^gyptii 
consecraverunt. Jam vero in Graecia multos habent 
ex hominibus Deos ; Alabandum Alabandi ; Tene- 
dii Tenem ; Leucotheam, quae fuit Ino, et ejus Pa- 
laemonem filium, cuncta Graecia ; Herculem, ^Escu- 
lapium, Tyndaridas ; Romulum nostri, aliosque 
complures, quos, quasi novos et adscripticios cives, 
in ccelum receptos putant. Hasc igitur indocti. 

XVI. Quid vos philosophi ? qui meliora ? Omit- 
to illa; sunt enim preeclara. Sit sane Deus ipse 
mundus. Hoc credo iUud esse 

" Sublime candens, quem invocant omnes Jovem." 

Quare igitur plures adjungimus Deos ? quanta au- 
tem est eorum multitudo ? INIihi quidem sane multi 
videntur : singulas enim stellas numeras Deos ; eos- 
que aut belluarum nomine appellas, ut Capram, ut 
Nepam, ut Taurum, ut Leonem ; aut rerum inani- 
matarum, ut Argo, ut Aram, ut Coronam. 

Sed, ut haec concedantur, reliqua qui tandem non 
modo concedi, sed omnino intelligi possunt ? Cum 
fruges, Cererem; vinum, Liberi<m dicimus, genere 
nos quidem sermonis utimur usitato : sed ecquem 

2 X :\ 



414 DE NAT. DEOR. Lin. III. Cap. 17- 

tam amentem esse putas, qiii illud, quo vescatur, 
Deum credat esse ? Nam quos ab hominibus perve- 
nisse dicis ad Deos, tu redde rationem, quemadmo- 
dum idem fieri potuerit, aut cur fieri desierit ; et ego 
discam libenter. Quomodo nunc quidem est, non 
video, quo pacto ille, cui "• in monte ffitaBO illatsB 
lampades fuerint," ut ait Accius, " in domum aeter- 
nam patris" ex illo ardore pervenerit : quem tamen 
Homerus conveniri apud inferos facit ab Ulysse, 
sicut caeteros, qui excesserant vita. 

Quamquam, quem potissimum Herculem cola- 
mus, scire sane velim : plures enim tradunt nobis ii, 
qui interiores scrutantur et reconditas literas : anti- 
quissimum, Jove natum, sed antiquissimo item Jove ; 
nam Joves quoque plures in priscis Grsecorum lite- 
ris invenimus. Ex eo igitur et Lisyto est is Hercules, 
quem concertavisse cum Apolline de tripode accepi- 
mus. Alter traditur Nilo natus, ^gyptius, quem 
aiunt Phrygias literas conscripsisse. Tertius est ex 
Idaeis Digitis, cui inferias [afFerunt.] Quartus est 
Jovis et Asteriae, Latonse sororis, qui Tyri maxime 
colitur ; cujus Carthaginem filiam ferunt. Quintus 
in India, qui Belus dicitur. Sextus hic ex Alcume- 
na, quem Jupiter genuit, sed tertius Jupiter ; quo- 
niam, ut jam docebo, plures Joves etiam accepimus. 

XVII. Quando enim me in hunc locum deduxit 
oratio, docebo, meliora me didicisse de colendis Diis 
immortalibus jure pontificio, et majorum more, ca- 
peduncuhs, quas Numa nobis reliquit, (de quibus in 
illa aureola oratiuncula dicit Laelius) quam rationi- 
bus Stoicorum. Si enhn vos sequar, dic, quid ei re- 
spondeam, qui me sic roget ; Si Dii sunt, suntne 
etiam Nymphae Deae ? si Nymphae, Panisci etiam, 
et Satyri ? Hi autem non sunt : ne Nymphae quidem 
Deae igitur. At earum templa sunt publice vota et 
dedicata. Quid igitur ? ,ne caeteri quidem ergo Dii, 
quorum templa sunt dedicata. Age porro, Jovem et 
Neptunum Deum numeras. Ergo etiam Orcus, fra- 



BE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 18. 415 

ter eorum, Deus ; et illi, qui fluere apud inferos di- 
cuntur, Acheron, Cocytus, Pyriphlegethon, tum 
Charon, tum Cerberus, Dii putandi. At id quidem 
repudiandum. Ne Orcus quidem igitur. Quid di- 
citis ergo de fratribus ? 

Haec Carneades aiebat, non ut Deos tolleret, (quid 
enim philosopho minus conveniens ?) sed ut Stoicos 
nihil de Diis explicare convinceret. Itaqueinsequeba- 
tur. Quid enim ? aiebat, si ii fratres sunt in nume- 
ro Deorum, num de patre eorum Saturno negari po- 
test ? quem vulgo maxime ad Occidentem colunt : 
qui si est Deus, patrem quoque ejus, Coclum, esse 
Deum confitendum est. Quod si ita est, Coeli quoque 
parentes Dii habendi sunt, ^ther, et Dies, eorum- 
que fratres et sorores, qui a genealogis antiquis sic 
nominantur, Amor, Dolor, Metus, Labor, Inviden- 
tia, Fatum, Senectus, Mors, Tenebrse, Miseria, 
Querela, Gratia, Fraus, Pertinacia, Parc«, Hespe- 
rides, Somnia ; quos omnes Erebo et Nocte natos fe- 
runt. Aut igitur haec monstra probanda sunt, aut 
prima iUa tollenda. 

XVIII. Quid ? ApoUinem, Vulcanum, Mercu- 
rium, caeteros, Deos esse dices ; de Hercule, iEscu- 
lapio, Libero, Castore, PoUuce, dubitabis ? At hi 
quidem coluntur ajque atque iUi; apud quosdam 
etiam multo magis. Ergo hi Dii sunt habendi, mor- 
talibus nati matribus ? Quid ? Aristasus, qui olivae 
dicitur inventor, ApoUinis filius ; Theseus, qui 
Neptuni ; reliqui, quorum patres Dii, non erunt in 
Deomm numero ? Quid, quorum matres ? Opinor 
etiam magis : ut enuTi in jure civili, qui est matre 
libera, liber est ; item jure naturse, qui Dea matre 
est, Deus sit, necesse est. Itaque Achillem Astypa- 
laeenses insulani sanctissime colunt : qui si Deus est, 
et Orpheus et Rhesus Dii sunt, Musa matre nati ; 
nisi forte maritimag nuptiae terrenis anteponuntur. Si 
hi Dii non sunt, quia nusquam coluntur ; quo modo 



416 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 19. 

illi sunt ? Vide igitur, ne virtutibus hominum isti 
honores habeantur, non immortalitatibus ; quod tu 
quoque, Balbe, visus es dicere. 

Quo modo autem potes, si Latonam Deam putas, 
Hecaten non putare, quae matre Asteria est, sorore 
Latona? ? An hcEC quoque Dea est ? vidimus enim 
ejus aras delubraque in Grsecia. Sin hasc Dea est, 
cur non Eumenides ? quae si Deae sunt, quarum et 
Athenis fanum est, et apud nos (ut ego interpretor) 
lucus Furinae ; Furiae Deae sunt, speculatrices (credo) 
et vindices facinorum et sceleris. Quod si tales Dii 
sunt, ut rebus humanis intersint, Natio quoque Dea 
putanda est ; cui, cum fana circuimus in agro Ar- 
deati, rem divinam facere solemus : quae, quia partus 
matronarum tueatur, a nascentibus Natio nominata 
est. Ea si Dea est ; Dii omnesilli, qui commemora- 
bantur a te, Honos, Fides, Mens, Concordia. Ergo 
etiam Spes, Moneta, omniaque, quae cogitatione no- 
bismet ipsi possumus fingere. Quod si verisimile non 
est, ne illud quidem est, haec unde fluxerunt. 

XIX. Quid autem dicis ? si Dii sunt illi, quos 
colimus et accipimus ; cur non eodem in genere Se- 
rapim Isimque numeremus ? Quod si facimus, cur 
barbarorum Deos repudiemus? Boves igitur, et 
equos, ibes, accipitres, aspidas, crocodilos, pisces, 
canes, lupos, feles, multas prseterea belluas, in Deo- 
rum numero reponemus. Quae si rejiciamus, illa 
quoque, unde haec nata sunt, rejiciemus. Quid 
deinde ? Ino Dea dicetur, quai Leucothea a Graecis, 
a nobis Matuta dicitur, cum sit Cadmi filia ? Circe 
autem, et Pasiphae, [et iEe,] e Perseide, Oceani 
filia, natae, patre Sole, in Deorum numero non ha- 
bebuntur ? quamquam Circen quoque coloni nostri 
Circeienses rehgiose colunt. Ergo hanc Deam dicis. 
Quid IMedeae respondebis? quae duobus avis, Sole 
et Oceano, ^eta patre, matre Idyia procreata est. 
Quid hujus Absyrto fratri, qui est apud Pacuvium 



DE NAT. DEOR. Liu. III. Cap. 20. 417 

^gialeus ? sed iUud nomen veterum literis usitatius. 
Qui si Dii non sunt, vereor quid agat Ino ; haec 
enim onmia ex eodem fonte fluxerunt. 

An Amphiaraus Deus erit, et Trophonius ? Nos- 
tri quidem publicani, cum essent agri in Boeotia 
Deonmi immortalium excepti lege censoria, nega- 
bant immortales esse uUos, qui aliquando homines 
fuissent. 8ed si sunt hi Dii, est certe Erechtheus, 
cujus Athenis et deUibrum vidimus, et sacerdotem. 
Quem si Deum facimus, quid aut de Codro dubitare 
possumus, aut de cajteris, qui pugnantes pro patriae 
libertate ceciderunt ? Quod si probabile non est, ne 
illa quidem superiora, unde haec manant, probanda 
sunt. 

Atqui in plerisque civitatibus intelligi potest, au- 
gendae virtutis gratia, (quo libentius reipublicas causa 
pericukim adiret optimus quisque) virorum fortium 
memoriam honore Deorum immortalium consecra- 
tam. Ob eam enim ipsam causam Erechtheus Athe- 
nis, filiaeque ejus, in numero Deorum sunt. Item- 
que [Leo natarum] est delubrum Athenis, quod lico- 
corion nominatur. Alabandenses quidem sanctius 
Alabandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam 
quemquam nobilium Deorum : apud quos non inur- 
bane Stratonicus (ut multa), cum quidam ei moles- 
tus Alabandum Deum esse confirmaret, Herculem 
negaret ; " Ergo," inquit, " mihi Alabandus, tibi 
Hercules, sit iratus." 

XX. Illa autem, Balbe, quae tu a coelo astrisque 
ducebas, quam longe serpant, non vides: Solem, 
Deum esse, Lunamque, quorum alterum Apollinem 
Graeci, alteram Dianam, putant. Quod si Luna Dea 
est ; ergo etiam Lucifer, caeteragque errantes, nume- 
rum Deorum obtinebunt. Igitur etiam inerrantes. 
Cur autem Arci species non in Deorum numero re- 
ponatur ? est enim pulcher ; et ob eam causam, quia 
speciem habet admirabilem, Thaumante dicitur essa 
natus. Cujus si divina natura est, quid facies nubi- 



418 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 21. 

bus? arciis enim ipse ex nubibus efficitur quodam 
inodo coloratis. Quaruni una etiam Centauros pepe- 
risse dicitur. Quod si nubes retuleris in Deos, refe- 
rendcc certe erunt tempestates, quaj populi Romani 
ritibus consecratae sunt. Ergo imbres, nimbi, pro- 
cella?, turbines, Dii putandi. Nostri quidem duces, 
marc ingredientes, immolare hostiam fluctibus con- 
sueverunt. Tum, si est Ceres a gerendo (ita enim 
dicebas), terra ipsa Dea est : et it^ habetur ; quae est 
enim aha Tellus ? Sin terra ; mare etiam, quem 
Neptunum esse dicebas : ergo et flumina, et fontes. 
Itaque et Fontis dehibrum IMaso ex Corsica dedi- 
cavit ; et in augurum precatione Tibermum, Spino- 
nem, Ahnonem, Nodinum, alia propinquorum flu- 
minum nomina, videmus. Ergo hoc aut in immen- 
sum serpet, aut nihil horum recipiemus, nec illa 
infinita ratio superstitionis probabitur. Nihil erga 
horum probandum est. 

XXI. Dicamus igitur, Balbe, oportet, contra il- 
los etiam, qui hos Deos ex hominum genere in coe- 
lum translatos, non re, sed opinione, esse dicunt, 
quos auguste omnes sancteque veneramur. Principio 
Joves tres numerant ii, qui theologi nominantur : ex 
quibus primum et secundum natos in Arcadia ; al- 
terum patre jEthere, ex quo etiam Proserpinam na- 
tam ferunt, et Liberum; alterum patre Ccelo, qui 
genuisse Minervam dicitur, quam principem et in- 
ventricem belU ferunt ; tertium Cretensem, Saturni 
filium, cujus in illa insula sepulcrum ostenditur. 
Atoa-xovpoi etiam apud Graios multis modis nominan- 
tur. Primi. tres, qui appellantur Anaces, Athenis ex 
Jove, rege antiquissimo, et Proserpina nati, Trito- 
patreus, Eubuleus, Dionysus ; secundi, Jove tertio 
nati ex Leda, Castor et PoUux; tertii dicuntur a 
nonnulHs Alco, Melampus, et Emolus, Atrei filii, 
qui Pelope natus fuit. 

Jam Musag primae quatuor, natae Jove altero, 
Thelxiope, Acede, Arche, IMelete; secundae, Jove 



DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 22. 411) 

tertio et IMnemosyne, procreatae novem ; tertiap, [ Jove 
tertio] Piero natae, et Antiopa, quas Pieridas et Pie- 
rias solent poeta? appellare, iisdem noniinibus, eodem 
numero, quo proxime superiores. Cumque tu So- 
lem, quia solus esset, appellatum esse dicas ; Soles 
ipsi quam multi a theologis proferuntur ! Unus eo- 
rum Jove natus, nepos TEtheris; alter, Hyperione; 
tertius, Vulcano, Nili lilio; cujus urbem yEgyptii 
vohmt esse eam, quae Heliopolis appellatur ; quartus 
is, quem heroicis temporibus Achanto Rhodi pepe- 
risse dicitur, [avum] lalysi, Camiri, et Lindi ; quin- 
tus, qui Colchis fertur iEetam et Circen procrea- 
^isse. 

XXII. Vulcani item complures: primus Ccelo 
natus, ex quo et Minerva Apolhnem eum, cujus in 
tutela Athenas antiqui historici esse voluerunt ; se- 
cundus Nilo natus, Phthas, ut JEgyptu appellant, 
quem custodem esse ^Egypti vohmt ; tertius ex ter- 
tio Jove, et Junone, qui I^emni fabricas traditur 
praefuisse ; quartus Menalio natus, qui tenuit insulas 
propter Siciliam, quae Vulcaniae nominantur. Mer- 
curius unus Ccelo patre, Die matre, natus ; cujus 
obsccenius excitata natura traditur, quod adspectu 
Proserpinae commotus sit ; alter Valentis et Phoro- 
nidis fiiius, is, qui sub terris habetur idem Tropho- 
nius ; tertius Jove tertio natus, et Maia, ex quo et 
Penelopa Pana natum ferunt ; quartus Nilo patre, 
quem yEgyptii nefas habent nominare ; quintus, 
quem colunt Pheneatae, qui et Argum dicitur inter- 
emisse, ob eamque causam ^Egyptum profugisse, at- 
que yEgyptiis leges et literas tradidisse. Hunc 
^gyptii Thoth appellant: eodemque nomine anni 
primus mensis apud eos vocatur. ^sculapiorum pri- 
mus, Apollinis, quem Arcades colunt ; qui specilium 
invenisse, primusque vukius dicitur obligavisse ; se- 
cundus, secundi Mercurii frater : is, fuhnine percus- 
sus, dicitur humatus esse Cjmosuris : tertius, Arsippi 
et Arsinoae, qui primus purgationem alvi, dentisque 



420 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 23. 

evulsionem, ut ferunt, invenit; cujus, in Arcadia, 
non longe a Lusio llumine, sepulcrum et lucus os- 
tenditur. 

XXIII. Apollinum antiquissimus is, quem paulo 
ante ex Vulcano natum esse dixi, custodem Athena- 
rum ; alter Corybantis lilius, natus in Creta ; cujus, 
de iUa insula, cum Jove ipso certamen fuisse tradi- 
tur ; tertius Jove tertio natus et Latona ; quem ex 
Hyperboreis Delphos ferunt advenisse; quartus in 
Arcadia, quem Arcades Nomionem appellant, quod 
ab eo se leges ferunt accepisse. Dianae item plures : 
prima Jovis et Proserpinae, quae pinnatum Cupidi- 
nem genuisse dicitur ; secunda notior, quam Jove 
tertio et Latona natam accepimus ; tertiae pater Upis 
traditur, Glauce mater : eam Graeci saepe Upim pa- 
terno nomine appellant. Dionysos multos habemus : 
primum eJove et Proserpina natum; secundum 
Nilo, qui Nysam dicitur interemisse ; tertium, Ca- 
prio patre, eumque regem Asiae praefuisse dicunt; 
cui Sabazia sunt instituta ; quartum Jove et Luna, 
cui sacra Orphica putantur confici; quintum Niso 
natum et Thyone, a quo Trieterides constitutae pu- 
tantur. 

Venus prima Ccelo et Die nata ; cujus Elide de- 
lubrum videmus ; altera, spuma procreata, ex qua 
et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus; 
tertia, Jove nata et Diona ; quae nupsit Vulcano 
(sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur) ; quarta, 
Syria, Tyroque concepta, quce Astarte vocatur; 
quam Adonidi nupsisse proditum est. Minerva pri- 
ma, quam ApoUinis matrem supra diximus ; secunda 
orta Nilo, quam ^gyptii Saitse colunt ; tertia illa, 
quam Jove generatam supra diximus ; quarta Jove 
nata et Coryphe, Oceani fiha; quam Arcades Co- 
riam nominant, et quadrigarum inventricem ferunt ; 
quinta Pallantis, quae patrem dicitur interemisse, 
virginitatem suam violare conantem ; cui pinnarum 
talaria afligunt. Cupido primus, Mercurio et Diana 



DE NAT. DEOR. Lifl. III. Cap. 24. 421 

prima natus dicitur ; secundus, Mercurio et Venere 
secunda ; tertius quidem est Anteros, Marte et Ve- 
nere tertia. 

Atque hcBC quidem, et ejusmodi, ex vetere Grasciae 
fama coUecta sunt ; quibus intelligis resistendum 
esse, ne perturbentur religiones. Vestri autem non 
modo hcBc non refellunt, verum etiam confirmant, 
interpretando, quorsum quidque pertineat. Sed eo 
jam, unde huc digressi sumus, revertamur. 

XXIV. Num censes igitur subtiliore ratione opus 
esse ad haec refellenda ? nam mentem, fidem, spem, 
virtutem, honorem, victoriam, salutem, concordiam, 
caeteraque ejusmodi, rerum vim habere videmus, non 
Deorum. Aut enim in nobismet insunt ipsis, ut 
mens, ut fides, ut spes, ut virtus, ut concordia ; aut 
optandae nobis sunt, ut honos, ut salus, ut victoria ; 
quarum rerum utilitate video etiam consecrata simu- 
lacra. Quare autem in his vis Deorum insit, tum 
intelligam, cum cognovero. Quo in genere vel max- 
ime est Fortuna numeranda, quam nemo ab incon- 
stantia et temeritate sejunget ; quae digna certe non 
sunt Deo. 

Jam vero quid vos illa delectat explicatio fabula- 
rum, et enodatio nominum ? exsectum a filio Coe- 
lum, vinctum itidem a filio Saturnum. Hasc, et alia 
generis ejusdem, ita defenditis, ut ii qui ista finxe- 
runt, non modo non insani, sed etiam fuisse sapientes 
videantur. In enodandis autem nominibus, quod 
miserandum sit, laboratis. Saturnus, quia se saturat 
annis ; Mavors, quia magna vertit ; Minerva, quia 
minuit, aut quia minatur; Venus, quia venit ad 
omnia ; Ceres, a gerendo. Quam periculosa consue- 
tudo ! in multis enim nominibus haerebitis. Quid 
Vejovi facies ? quid Vulcano ? quamquam, quoniam 
Neptunum a nando appellatum putas, nullum erit 
nomen, quod non possis una litera expHcare, unde 
ductum sit. In quo quidem magis tu milii natare 
visus es, quam ipse Neptunus. IMagnam molestiam 

iPhilos.) VOL. III. 2 O 



422 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 2G. 

suscepit, et minime necessariam, primus Zeno, post 
Cleanthes, deinde Chrysippus, commenticiarum fa- 
bularum reddere rationem ; vocabulorum, cur qui- 
que ita appellati sint, causas explicare. Quod cum 
facitis, illud profecto confitemini, longe aliter rem se 
habere, atque hominum opinio sit : eos enim, qui 
Dii appellentur, rerum naturas esse, non figuras 
Deorum. 

XXV. Qui tantus error fuit, ut perniciosis etiam 
rebus non modo nomen Deorum tribueretur, sed 
etiam sacra constituerentur. Febris enim fanum in 
Palatio, et Orbonae ad aedem Larum, et aram malae 
Fortunae Esquiliis consecratam videmus. Omnis igi- 
tur talis a philosophia pellatur error, ut, cum de Diis 
immortalibus disputemus, dicamus digna Diis im- 
mortalibus ; de quibus habeo ipse, quod sentiam ; 
non habeo autem, quod tibi assentiar. Neptunum 
esse dicisanimum cum inteUigentia per mare per- 
tinentem : idem de Cerere. Istam autem intelligen- 
tiam aut maris aut terrae, non modo comprehendere 
animo, sed ne suspicione quidem possum attingere. 
Itaque aliunde mihi quaerendum est, ut et esse Deos, 
et quales sint Dii, discere possim ; quam quales tu 
eos esse vis. 

Videamus ea, quae sequuntur: primum, Deo- 
rumne providentia mundus regatur : deinde, consu- 
lantne rebus humanis. Haec enim mihi ex tua par- 
titione restant duo ; de quibus, si vobis videtur, ac- 
curatius disserendum puto. Mihi vero, inquit Vel- 
leius, valde videtur: nam et majora exspecto; et 
his, quae dicta sunt, vehementer assentior. Tum 
Balbus, InterpeUare te, inquit, Cotta, nolo : sed 
sumemus tempus aUud. Efficiam profecto, ut fa- 
teare. Sed * * * 

Multa desunt. 

XXVI. " Nequaqifam istuc istac ibit: magna 
inest certatio : 



DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 26. 423 

Nani ut ego illis supplicarem tanta blandiloquen- 

tia ?" 

Niobe parumne ratiocinari videtur, et sibi ipsa ne- 
fariam pestem machinari ? Illud vero quam callida 
ratione ! 

*' Qui volt esse, quod volt ; ita dat se res, ut ope- 
ram dabit." 

Qui est versus omnium seminator malorum. 

" lUe transversa mente mihi hodie tradidit repa- 

. ^^^^' 
Quibus ego iram onmem recludam, atque illi per- 

niciem dabo ; 

Mihi mcerores, illi luctum ; exitium illi, exsilium 

mihi." 

Hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio 
homini solum tributam dicitis, bestiaB non habent. 
Videsne igitur, quanto munere Deorum simus af- 
fecti ? Atque eadem IVIedea, patrem patriamque fu- 
giens, 

" postquam pater 

Appropinquat, jamque, paene ut comprehendatur, 

parat, 
Puerum interea obtruncat, membraque articulatim 

dividit ; 
Perque agros passim dispergit corpus : id ea gratia, 
Ut, dum nati dissipatos artus captaret parens, 
Ipsa interea effugeret ; illum ut moeror tardaret 

sequi ; 
Sibi salutem ut familiari pareret parricidio." 

Huic ut scelus, sic ne ratio quidem defuit. Quid ? 
ille, funestas epulas fratri comparans, nonne versat 
huc et illuc cogitatione rationem ? 

" Major mihi moles, majus miscendum est ma- 
lum. 



424 BE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 27. 

Qui illius acerbum cor contundam, et compri- 
mam." 

XXVII. Nec tamen ille ipse est prsetereundus, 
qui non sat habuit conjugem illexisse in stuprum ; 
de quo recte et verissime loquitur Atreus : 

" Quod re in summa summiim esse arbitror 
Periclum, matres coinquinari regias ; 
Contaminari stirpem ; admisceri genus." 

At id ipsum quam callide, qui regnum adulterio 
quajreret ! 

" Addo" (inquit) " huc, quod mihi portento Cce- 

lestum Pater 
Prodigium misit, regni stabilimen mei, 
Agnum inter pecudes aurea clarum coma 
Quondam Thyestem clepere ausum esse e regia : 
Qua in re adjutricem conjugem cepit sibi." 

Videturne summa improbitate usus non sine summa 
esse ratione ? Nec vero scena solum referta est his 
sceleribus, sed multo vita communis paene majoribus. 
Sentit domus uniuscujusque, sentit forum, sentit 
curia, Campus, socii, provinciae, ut, quemadmodum 
ratione recte fiat, sic ratione peccetur; alterumque 
et a paucis et raro ; alterum et saepe et a plurimis ; 
ut satius fuerit nuUam omnino nobis a Diis immor- 
talibus datam esse rationem, quam tanta cum per- 
nicie datam. Ut vinum aegrotis, quia prodest raro, 
nocet saepissime, melius est non adhibere omnino, 
quam, spe dubia? salutis, in apertam perniciem in- 
currere; sic, haud scio an melius fuerit, humano 
generi motum istum celerem cogitationis, acumen, 
soUertiam, quam rationem vocamus, (quoniam pes- 
tifera sit multis, admodum paucis salutaris) non dari 
onmino, quam tam muniiice et tam large dari. 
Quamobrem, si mens voluntasque divina idcirco 
consuluit hominibus, quod iis largita est rationem ; 



DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 29. 425 

iis Bolis consuluit, quos bona ratione donavit ; quos 
videmus, si modo ulli sunt, esse perpaucos. Non 
placet autem, paucis a Diis immortalibus esse con- 
sultum ; sequitur ergo, ut nemini consultum sit. 

XXVIII. Huic loco sic soletis occurrere : non id- 
circo non optime nobis a Diis esse provisum, quod 
multi eorum beneficio perverse uterentur : etiam pa- 
trimoniis multos male uti ; nec, ob eam causam, eos 
beneficium a patribus nullum habere. Quisquam 
istuc negat? aut quae est in collatione ista simili- 
tudo ? Nec enim Herculi Deianira nocere voluit, 
cum ei tunicam, sanguine Centauri tinctam, dedit; 
nec prodesse Pheraeo lasoni is, qui gladio vomicam 
ejus aperuit, quam sanare medici non poterant. 
MrJti enim, etiam cum obesse veUent, profuerunt, 
et cum prodesse, obfuerunt. Ita non fit, ex eo quod 
datur, ut voluntas ejus, qui dederit, appareat : nec, 
si is, qui accepit, bene utitur, idcirco is, qui dedit, 
amice dedit. Quae enim libido, quae avaritia, quod 
facinus, aut suscipitur nisi consilio capto; aut sine 
animi motu et cogitatione, id est, ratione, perficitur ? 
Nam omnis opinio ratio est, et quidem bona ratio, si 
vera; mala autem, si falsa est opinio. Sed a Deo 
tantum rationem habemus, si modo habemus ; bonam 
autem rationem, aut non bonam, a nobis. Non enim, 
ut patrimonium relinquitur, sic ratio homini est be- 
neficio Deorum data. Quid enim potius hominibus 
dedissent, si iis nocere voluissent? Injustitias autem, 
intemperantiae, timiditatis, quae semina essent, si his 
vitiis ratio non subesset ? 

XXIX. Medea modo et Atreus commemoraban- 
tur a nobis, heroicas personae, inita subductaque ra- 
tione, nefaria scelera meditantes. Quid? levitates 
comicae, parumne semper in ratione versantur ? pa- 
j^unme subtiliter disputat ille in Eunucho ? 

" quid igitur faciam ? 

Exclusit, revocat : redeam ? non, si me obsecret." 

2o 3 



420 DE NAT. DEOR. Lib. TII. Cap. 30. 

Ille vero in Synephebis, Academicorum more, contra 
communem opinionem non dubitat pugnare ratione, 
qui, in amore summo, summaque inopia, suave esse 
dicit, 

" Parentem habere avarum, illepidum, in liberos 
Difficilem, qui te nec amet, nec studeat tui." 

Atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit: 

" Aut tu ilhim fructu fallas ; aut per literas 
Avertas aliquod nomen ; aut per servolum 
Percutias pavidum. Postremo, a parco patre 
Quod sumas, quanto dissipas hbentius !" 

Idemque facilem et liberalem patrem incommodum 
esse amanti filio disputat ; quem 

" Neque qao pacto fallam, neque quid inde au- 

feram, 
Nec quem dohim ad eum, aut machinam com- 

moliar, 
Scio quidquam : ita omnes meos dolos, fallacias, 
Praestigias [prjestrinxit] commoditas patris." 

Quid ergo isti doli ? quid machinae ? quid fallaciae, 
praestigiaeque ? num sine ratione esse potuerunt ? O 
praeclarum munus Deorum ! ut Phormio possit di- 
cere, 

*' Cedo senem : jam instructa mihi sunt in corde 
consilia omnia." 

XXX. Sed exeamus e theatro : veniamus in fo- 
rum. Sessum it praetor. Quid ? ut judicetur, qui 
tabularium incenderit. Quod facinus occultius ? At 
se Q. Sosius, splendidus eques Romanus ex agro Pi- 
ceno, fecisse confessus est. Qui transcripserit tabulas 
pubhcas ? Id quoque L-. Alenus fecit, cum chiro- 
graphum Sex-primorum imitatus est. Quid hoc ho- 



DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 31. 427 

mine sollertius ? Cogm>sce alias qiupstiones, auri To- 
losani, conjurationis Jugurthina?. Repete superiora : 
Tubuli de pecunia capta ob rem judicandam : pos- 
teriora, de incestu rogatione Peducaea : tum haec 
quotidiana, sicae, veneni, peculatus, testamentorum 
etiam lege nova quaestiones. Inde illa actio, " Ope 
consilioque tuo furtum aio factum esse." Inde tot 
judicia de fide mala, tutelae, mandati; pro socio, 
fiduciaB ; reliqua, quae, ex emto, aut vendito, aut 
conducto, aut locato, contra fidem fiunt. Inde judi- 
cium publicum rei privatas lege IvaUoria : inde ever- 
riculum malitiarum omnium, judicium de dolo malo, 
quod (y. Aquillius, familiaris noster, protulit ; quem 
dolum idem Aquillius tum teneri putat, cum aliud 
sit simulatum, aliud actum. 

Hanc igitur tantam a Diis immortalibus arbitra- 
mur malorum sementem esse factam ? Si enim ra- 
tionem hominibus Dii dederunt, malitiam dederunt. 
Est enim malitia, versuta et fallax nocendi ratio. 
lidem etiam Dii fraudem dederunt, facinus, caetera- 
que, quorum nihil nec suscipi sine ratione, nec efKci, 
potest. Utinam igitur, ut illa anus optat, 

" ne in nemore Pelio, securibus 

Caesa, cecidisset abiegna ad terram trabes ;" 

sic istam calliditatem hominibus Dii ne dedissent ! 
qua perpauci bene utuntur ; qui tamen ipsi saepe a 
rnale utentibus opprimuntur : innumerabiles autem 
improbe utuntur ; ut donum hoc divinum rationis et 
consilii, ad fraudem hominibus, non ad bonitatem, 
impertitum esse videatur. 

XXXI. Sed urgetis identidem, hominum esse is- 
tam culpam, non Deorum ; ut si medicus gravitatem 
morbi, gubernator vim tempestatis, accuset : etsi hi 
quidem homunculi ; sed tamen ridiculi. Quis enim 
te adhibuisset, dixerit quispiam, si ista non essent ? 
Contra Deum licet disputarc liberius ? In hominum 
vitiis, ais, esse culpam. Eam dedisses hominibus ra- 



428 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 32. 

tionem, quae vitia culpamque excluderet. Ubi igitur 
locus fuit errori Deorum ? nam patrimonia, spe bene 
tradendi, relinquimus; qua possumus falli: Deus 
falli qui potuit ? An ut Sol, in currum cum Phae- 
thontem filium sustulit ? aut Neptunus, cum The- 
seus Hippolytum perdidit, cum ter optandi a Nep- 
tuno patre habuisset potestatem ? Poetarum ista 
sunt: nos autem philosophi esse volumus, reruni 
auctores, non fabularum. Atque ii tamen ipsi Dii 
poetici, si scissent perniciosa fore illa filiis, peccasse 
in beneficio putarentur. 

Et, si verum est, quod Aristo Chius dicere sole- 
bat, nocere audientibus philosophos iis, qui bene 
dicta male interpretarentur ; posse enim asotos ex 
Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire ; prorsus, 
si, qui audierunt, vitiosi essent discessuri, quod per- 
verse philosophorum disputationem interpretarentur ; 
tacere praestaret philosophis, quam iis, qui se audis- 
sent, nocere. Sic, si homines rationem, bono consilio 
a Diis immortalibus datam, in fraudem malitiamque 
convertunt ; non dari illam, quam dari, humano ge- 
neri melius fuit. Ut, si medicus sciat, eum aegro- 
tum, qui jussus sit vinum sumere, meracius sumtu- 
.rum, statimque periturum ; magna sit in culpa ; sic 
vestra ista Providentia reprehendenda, quae rationem 
dederit iis, quos scierit ea perverse et improbe usuros. 
Nisi forte dicitis, eam nescisse. Utinam quidem ! 
Sed non audebitis. Non enim ignoro, quanti ejus 
nomen putetis. 

XXXII. Sed hic quidem locus concludi jam po- 
test. Nam si stultitia, consensu omnium philosopho- 
rum, majus est malum, quam si omnia mala et for- 
tunae et corporis ex altera parte ponantur ; sapientiam 
autem nemo assequitur ; in summis malis omnes su- 
mus, quibus vos optuTie consultum a Diis immorta- 
libus dicitis. Nam, ut nihil interest, utrum nemo 
valeat, an nemo possit yalere; sic, non intelligo, 
quid intcrsit, utruni nemo sit sapiens, an nemo esse 



DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 33. 429 

iwssit. Ac nos quidem nimis multa dc re apertissimri. 
Telamo autem uno versu locum totum coniicit, cur 
Dii homines negligant : 

" Nam, si curent^ bene bonis sit, male maUs ; 
quod nunc abest." 

Debebant illi quidem omnes bonos efBcere, si quidem 
hominum generi consulebant. Sin id minus, bonis 
quidem certe consulere debebant. Cur igitur duo 
IScipiones, fortissimos et optimos viros, in Hispania 
Pcenus oppressit ? Cur IMaximus extulit filium con- 
sularem ? Cur IMarcellum Hannibal interemit ? Cur 
Paulum Cannae sustulerunt ? Cur Poenorum crude- 
litati Reguli corpus est praebitum ? Cur Africanum 
domestici parietes non texerunt ? Sed hasc vetera, et 
alia pemiuha. Propiora videamus. Cur avunculus 
meus, vir innocentissimus, idemque doctissimus, P. 
Rutilius, in exsilio est ? Cur sodalis meus interfectus 
domi suae, Drusus ? Cur temperantias prudenticEquc 
epecimen, ante simulacrum Vestas, pontifex maxi- 
mus est Q. Scasvola trucidatus ? Cur ante etiam tot 
civitatis principes a Cinna interemti ? Cur omnium 
perfidiosissimus, C. Marius, Q. Catulum, prasstan- 
tissima dignitate virum, mori potuit jubere ? Dies 
deficiat, si velim numerare, quibus bonis male eve- 
nerit ; nec minus, si commemorem, quibus improbis 
optime. Cur enim Marius tam feliciter, septimum 
consul, domi suae senex est mortuus ? cur, omnimn 
crudelissimus, tam diu Cinna regnavit ? 

XXXIII. At dedit poenas. Prohiberi melius fuit, 
impedirique, ne tot summos viros interficeret, quam 
ipsum aliquando poenas dare. Summo cruciatu sup- 
pHcioque Q. Varius, homo importunissimus, periit : 
si, quia Drusum ferro, IMetellum veneno, sustulerat ; 
illos conservari melius fuit, quam poenas sceleris Va- 
rium pendere. Duodequadraginta Dionysius tyran- 
nus annos fuit opulentissimae et beatissimae civitatis. 
Quam multo6 ante hunc, in ipso Gifeciae flore, Pisi- 



430 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 34. 

stratiis ! At Phalaris, at Apollodorus, poenas sustulit. 
IMultis quidem ante cruciatis et necatis. Et prae- 
dones nnilti saepe poenas dant : nec tamen possumus 
dicere, non plures captivos acerbe, quam praedones, 
necatos. Anaxarchum Democriteum a Cyprio ty- 
ranno excarnificatum cicccpimus : Zenonem Eleae in 
tormentis necatum. Quid dicam de Spcrate ? cujus 
morti illacrymari soleo, Platonem legens. Videsne 
igitur, Deorum judicio, si vident res humanas, dis- 
crimen esse sublatum ? 

XXXIV. Diogenes quidem Cynicus dicere sole- 
bat, Harpalum, qui temporibus illis preedo felix ha- 
bebatur, contra Deos testimonium dicere, quod in 
illa fortuna tam diu viveret. Dionysius (de quo ante 
dixi), cum fanum Proserpinae Locris expilavisset, 
navigabat Syracusas : isque cum secundissimo vento 
cursum teneret, ridens, " Videtisne," inquit, " amici, 
quam bona a Diis immortalibus navigatio sacrilegis 
detur?" Atque homo acutus, cum bene planeque 
percepisset, in eadem sententia perseverabat : qui, 
cum ad Peloponnesum classem appulisset, et in fa- 
iium venisset Jovis Olympii, aureum ei detraxit 
amiculum, grandi pondere, quo Jovem ornarat ex 
manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo. Atque 
in eo etiam cavillatus est, asstate grave esse aureum 
amiculum, hieme frigidum ; eique laneum pallium 
injecit, cum id esse ad omne anni tempus diceret. 
Idemque ^Esculapii Epidauri barbam auream demi 
jussit : neque enim convenire, barbatum esse filium, 
cum in omnibus fanis pater imberbis esset. Jam 
mensas argenteas de omnibus delubris ju&sit auferri ; 
in quibus quod, more veteris GraBcia}, inscriptum 
esset, " Bonorum Deorum^'''* uti se eorum bonitate 
velle dicebat Idem Victoriolas aureas, et pateras, 
coronasque, quae simulacrorum porrectis manibus 
sustinebantur, sine dubitatione tollebat; eaque se 
accipere, non auferre, dicebat ; esse enim stultitiam, 
a quibus bona precareraur, ab iis porrigentibus et 



DE NAT. DEOR. Lir. III. Cap. 36. 431 

ilantibus noUe suniere. Eumdemque ferunt haec, 
quae dixi, sublata de fanis, in forum protulisse, et 
per praeconem vendidisse ; exactaque pecunia, edix- 
isse, ut, quod quisque a sacris haberet, id ante diem 
certam in suum quodque fanum referret. Ita, ad 
impietatem in Deos, in homines adjunxit injuriam. 

XXXV. Hunc igitur nec Olympius Jupiter ful- 
mine percussit, nec /Esculapius misero diuturnoque 
morbo tabescentem interemit : atque in suo lectulo 
mortuus, [in Tympanidis] rogum illatus est ; eam- 
que potestatem, quam ipse per scelus erat nactus, 
quasi justam et legitunam, hajreditatis loco filio tra- 
didit 

Invita in hoc loco versatur oratio ; videtur enim 
auctoritatem afFerre peccandi. Recte videretur, nisi 
et virtutis et vitiorum, sine ulla divina ratione, grave 
ipsius conscientiae pondus esset : qua sublata, jacent 
omnia. Ut enim nec domus nec respublica ratione 
quadam et disciplina designata videatur, si in ea nec 
recte factis praemia exstent ulla, nec supplicia pec- 
catis ; sic mundi divina in homines moderatio pro- 
fecto nulla est, si in ea discrimen nullum est bono- 
rum et malorum. 

At enim minora Dii negligunt, neque agellos sin- 
gulorum nec viticulas persequuntur ; nec, si uredo 
aut grando quidpiam nocuit, id Jovi animadverten- 
dum fuit. Ne in regnis quidem reges omnia minima 
curant. Sic enim dicitis; quasi ego paulo ante de 
fundo Formiano P. Rutilii sim questus, non de 
amissa salute. 

XXXVI. Atque hoc quidem omnes mortales sic 
habent, externas commoditates, vineta, segetes, oli- 
veta, ubertatem frugum et fructuum, omnem deni- 
que commoditatem prosperitatemque vitae, a Diis se 
habere : virtutem autem nemo unquam acceptam 
Deo retuht. Nimirum recte. Propter virtutem enim 
jure laudamur, et in virtute recte gloriamur : quod 
non contingeret, si id donum a Deo, non a nobis, 



432 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 37. 

haberemus. At vero aut honoribus aucti, aut re fa- 
miliari, aut si aliud quitlpiam nacti sumus fortuiti 
boni, aut depulimus mali, cum Diis gratias agimus, 
tum nihil nostrae laudi assumtum arbitramur. Num 
quis, quod bonus vir esset, gratias Diis egit un- 
quam? At, quod dives, quod honoratus, quod m- 
columis. Jovemque Optimum et Maximum [ob eas 
res] appellant, non quod nos justos, temperatos, sa- 
pientes efficiat, sed quod salvos, incolumes, opulen- 
tos, copiosos. Neque Herculi quisquam decumam 
vovit unquam, si sapiens factus esset. Quamquam 
Pythagoras, cum in geometria quiddam novi inve- 
nisset, Musis bovem immolasse dicitur. Sed id qui- 
dem non credo, quoniam ille ne Apollini quidem 
Delio hostiam immolare voluit, ne aram sanguine 
adspergeret. Ad rem autem ut redeam, judicium 
hoc omnium mortalium est, fortunam a Deo peten- 
dam, a se ipso sumendam esse sapientiam. Quamvis 
licet JMenti delubra, et Virtuti, et Fidei, consecre- 
mus ; tamen haec in nobis ipsis sita videnms : spei, 
salutis, opis, victoriae, facultas a Diis expetenda est. 
Improborum igitur prosperitates secundaeque res red- 
arguunt (ut Diogenes dicebat) vim omnem Deorum 
ac potestatem. 

XXXVII. At nonnunquam bonos exitus habent 
boni. Eos quidem arriphnus, attribuimusque sine 
uUa ratione Diis immortalibus. At Diagoras, cum 
Samothraciam venisset, Atheos ille qui dicitur, atque 
ei quidam amicus, " Tu, qui Deos putas humana 
negligere, nonne animadvertis, ex tot tabulis pictis, 
<juam multi votis vim tempestatis effugerint, in por- 
tumque salvi pervenerint ?" " Ita fit," inquit : '' illi 
[enim] nusquam picti sunt, qui naufragia fecerunt, 
in marique perierunt." Idemque, cum ei naviganti 
vectores, adversa tempestate timidi et perterriti, di- 
cerent, non injuria sibi illud accidere, qui iUum in 
eamdem navern recepissent; ostendit eis in eodem 
cursu multas alias laborantes; quaesivitque, num 



DE NAT. DEOR. Lin. III. Cap. 39. 433 

etiam in iis navibus Diagoram vehi crederent. Sic 
enim res se habet, ut ad prosperam adversamve for- 
tunam, qualis sis, aut quemadmodum vixeris, nihil 
intersit. 

Non animadvertunt, inquit, omnia Dii : ne reges 
quidem. Quid est simile ? Reges enim si scientes 
praetermittunt, magna culpa est. At Deo ne excusatio 
quidem est inscientiae. 

XXXVIII. Quem vos praeclare defenditis, cum 
dicitis, eam vim Deorum esse, ut, etiam si quis morte 
poenas sceleris eftugerit, expetantur eae poenae a liberis, 
a nepotibus, a posteris. O miram aequitatem Deo- 
rum ! Ferretne uUa civitas latorem istiusmodi legis, 
ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut avus 
deliquisset ? 

" Quinam Tantalidarum internecioni modus 
Paretur ? aut quaenam unquam, ob mortem Myr- 

tili, 
Pcenis luendis dabitur satias supplicj ?'* 

Utrum poetae StoVcos depravarint, an Stoici poetis 
dederint auctoritatem, non facile dixerim : portenta 
enim et flagitia ab utrisque dicuntur. Neque enim, 
quem Hipponactis iambus laeserat, aut qui erat Ar- 
chilochi versu vulneratus, a Deo immissum dolorem, 
non conceptum a se ipso, continebat: nec, cum 
^gisthi libidinem, aut cum Paridis videmus, a Deo 
causam requirimus, cum culpge paene vocem audia- 
mus : nec ego multorum aegrorum salutem non ab 
Hippocrate potius, quam ab ^Esculapio, datam ju- 
dico^: nec Lacedaemoniorum disciplinam dicam un- 
quam ab Apolline potius Spartae, quam a Lycurgo, 
datam. Critolaus, inquam, evertit Corinthum, Car- 
thaginem Hasdrubal. Hi duo illos oculos orae mari- 
timaa effbderunt, non iratus alicui, quem omnino 
irasci posse negatis, Deus. 

XXXIX. At subvenire certe potuit, et conservare 
urbes tantas atque tales. Vos enim ipsi dicere soletis, 

iPhilos.) VOL. III. 2 p 



434 DE NAT. DEOR. Lib. III. Cap. 40. 

nihil esse, quod Deus efficere non possit, et quidem 
sine labore ullo : ut enim hominum membra, nulla 
contentione, mente ipsa ac voluntate moveantur ; sic 
numine Deorum onmia fingi, moveri, mutarique 
posse. Neque id dicitis superstitiose atque aniliter, 
sed physica constantique ratione : materiam enim re- 
nim, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexi- 
bilem et commutabilem, ut nihil sit, quod non ex ea 
quamvis subito fingi convertique possit : ejus autem 
universae fictricem et moderatricem divinam esse pro- 
videntiam. Hanc igitur, quocumque se moveat, effi- 
cere posse, quidquid velit. Itaque aut nescit, quid 
possit ; aut negligit res humanas ; aut, quid sit op- 
timum, non potest judicare. 

Non curat singulos homines. Non mirum : ne d- 
vitates quidem. Non eas ? ne nationes quidem et 
gentes. Quod si has etiam contemnet, quid mirum 
est, onme ab ea genus humanum esse contemtum ? 
Sed quomodo iidem dicitis, non omnia Deos perse- 
qui, iidem vultis, a Diis immortalibus hominibus 
dispertiri ac dividi somnia ? (Idcirco haec tecum, quia 
vestra est de somniorum veritate sententia.) Atque 
iidem etiam vota suscipi dicitis oportere. Nempe sin- 
guli vovent : audit igitur mens divina etiam de sin- 
gulis. Videtis ergo, eam non esse tam occupatam, 
quam putabatis ? Fac esse distentam, coelum versan- 
tem, terram tuentem, maria moderantem : cur tam 
multos Deos nihil agere, et cessare patitur ? Cur non 
rebus humanis aliquos otiosos Deos prasficit ? qui a 
te, Balbe, innumerabiles explicati sunt. 

Haec fere dicere habui de natura deorum, non ut 
eam tollerem, sed ut intelligeretis, quam esset ob- 
scura, et quam difficiles explicatus haberet 

XL. Quae cum dixisset, Cotta finem. Lucilius 
autem, Vehementius, inquit, Cotta, tu quidem in- 
vectus es in eam Stoicorum rationem, quas de provi- 
dentia Deorum ab illis sanctissime et providentissime 
constituta est. Sed, quoniam advesperascit, dabis 



DE NAT. DEOR. Liu. III. Cap. 40. 435 

diem nobis aliquem, ut contra ista dicamus. Est enim 
mihi tecum pro aris et focis certamen, et pro Deorum 
templis atque delubris, proque urbis muris, quos vos, 
pontifices, sanctos esse dicitis ; diligentiusque urbem 
religione, quam ipsis moenibus, cingitis : quaj deseri 
a me, dum quidem spirare potero, nefas judico. 

Tum Cotta, Ego vero et opto redargui me, Balbe : 
et ea, quae disputavi, disserere malui, quam judi- 
care : et facile me a te vinci posse, certo scio. Quippe, 
inquit VeUeius, qui etiam somnia putet ad nos mitti 
ab Jove. Quae ipsa tamen tam levia non sunt, quam 
est Stoicorum de natura Deorum oratio. 

Haec cum essent dicta, ita discessimus, ut Velleio 
Cottaj disputatio verior, mihi Balbi ad veritatis si- 
militudinem videretur esse propensior. 



RHETORICORUM ET PHILOSOPHICORFM 
TOMI TERTII FINIS. 



EXCUDIT T. DAVISON, LONDINT. 



i 



I 



1 


University of Toronto 


rH 
O 

LO 


Library 


0- -P 




CD <D 




iH 




•H 




^ 




0) 




> 




•H 
iH 
O 


DO NOT >f 


co 

p 


REMOVE / 




m «H 






13 C 






•H O 
tH «H 


THE // 




fH -P 






13 -H 


4 1 




Uu 


1 CARD 11 




P >< 


O \\ 




o a) 


> W 




Cj •^ 


FROM ^ 




;2 cd 




u 


• vv 




:^ THIS \ 


U O 


c: N\ 


Q 


G N\ 


O 
•H 
O 

bO 

• 


1 POCKET X 


^ 




00 


Acme Library Card Pocket 


co 

. 1 in 


LOWE-MARTIN CO. LlMlTED 


lio