Skip to main content

Full text of "Vol. 4: T. Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt / ex editione G.A. Ruperti, cum supplementis notis et interpretatione in usum Delphini, variis lectionibus, notis variorum, recensi editionum et codicum, indice locupletissimo, et glossario Liviano, accurate recensiti"

See other formats





Clas s ~8 r l 8 . 4 B O OK L16 

VOLUME 4 



Pennsylvania 
State Library 








K 


3 *§ 


4 



1 





T. LIVII PATAVINI 


HISTORIARUM 

LIBRI QUI SUPERSUNT. 


VOL. IV. 


Del/ili. et Var. Cias. 


Livius. 






Digitized by the Internet Archive 
in 2019 with funding from 

This project is made possible by a grant from the Institute of Museum and Library Services as administered by the Pennsylvania Department of Education through the Office of Commonwealth Libraries 


https://archive.org/details/vol4tliviipatavi00livy 



T. LIVII PATAVINI 


HISTORIARUM 

LIBRI QUI SUPERSUNT, 

EX EDITIONE G. A. RUPE11TI 

CUM SUPPLEMENTIS 
NOTIS ET INTERPRETATIONE 

IN USUM DELPHINI 

VARIIS LECTIONIBUS 

NOTIS VARIORUM 

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM 
INDICE LOCUPLETISSIMO 


ET 


GLOSSARIO LIVIANO 


ACCURATE RECENSITI. 


VOLUMEN QUARTUM. 



LONDINI: 

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M. 

1828. 




SUPPLEMENTUM 


LIBRI XX. 
HISTORIARUM 
T. LIVII PATAVINI. 


1. Pacata rursum Italia, cum securitate et imperio 
etiam voluptates publicae crevere. L. Livius Andronicus 
scenae spectacula, quae hactenus ultra Satiram non pro¬ 
cesserant, Comoediam Tragcediamque Graecorum imitatus, 
ad fabulas transduxit, C. Claudio Ap. F. C. N. Cen- 
thone, M. Sempronio C. F. M. N. Tuditano consulibus/ 
cum ludi Romani celebrarentur. Idem annus alii quoque 
generi ludorum initium attulit. A. D. iv. Kalendas Maias 
Floralia sunt instituta ex Sibyllinis libris, ad avertendam 
pestem frugum, aliorumque terra nascentium, quae illa 
parte anni florere solent. Ludos edidere L. et M. Pu¬ 
blicii Malleoli fratres, iidemque aediles plebis, ex pecunia 
mulctaticia, condemnatis pecuariis, qui in publico pave¬ 
rant. Magistratus horum fratrum alio quoque nomine 
celebris est, quod clivum, qui exinde Publicius vocatus 
est, sternendum locaverunt, quo commodius in Aventinum 
iter vehiculis esset, cum antea rupes ibi difficilis et aspera 
fuisset: quodque aedem Florae, juxta Circum maximum, 
construxere. Haec domi acta. 

2. Foris fere quietae res fuerunt, nisi quod in Gallis et 
Liguribus consilia belli agitari suspicio tenuit. Has igi¬ 
tur provincias consulibus fuisse, jamque tum bellari cum 


A. Geli. 
xvii. 21. 
Liv. vii. 2. 
Cic.Bruto, 
c.lS.etCat. 
c.l4.etTus- 
cul. i. 2. 

Cassiod, 
Chronie. 
Vellei.i.14. 
Plin. xviii. 
29. 

Ovid.Fast. 
1. v. 


Fest.in voc. 
‘ Publicius 
Clivus.’ 
Ovid. 

Varro de 
Ling. Lat. 

1. iv. Ovid. 
Tac. Ann. 
ii. 49. 


i A. U. C. 512. A. C. 240. 


>-'y ov 

(-o (b 





1618 


c c 


T, Li VIJ 


cc ( c V <J c >■ *- » cc r ' 

C ccccc ec<^cc c c c c c c c c c 

Gallis utique coepisse, conjecturae potius, quam historiae 
est, nullis qui gesta ea satis accurate doceant ex vetustate 
reliquis scriptoribus. Id unum constat, in Umbria Spo- 
letum coloniam Latinam esse deductam. De proximo 
quoque anno r proclivius est dicere, pacem non fuisse, 
quod Jani templum clausum non est, quam indicare qui¬ 
bus in locis, quave fortuna bellatum sit: neque ulla ferme 
re notior est C. Mamilii Q. F. Q. N. Turini, Q. Valerii 
Q. F. P. N. Faltonis consulatus, quam quod anno eo 
natus est Ennius, primus apud Romanos poeticarum ele¬ 
gantiarum conditor. Sed anno sequente/ cum Ti. Sem¬ 
pronius Ti. F. Cn. N. Gracchus, P. Valerius Q. F. P. 
X. Falto, consules essent, et Gallica bella recruduerunt, 
et novus hostis Ligures tum primum exercitu petiti sunt. 
Ti. Sempronio haec obvenit provincia. 

3. P. Valerius Gallos aggressus primum improspere 
pugnavit, amissis militum tribus millibus quingentis. Re¬ 
petita pugna illustrem victoriam dedit, qua G allorum mil¬ 
lia quatuordecim caesa sunt, duo millia capta. Sed ob 
prioris praelii detrimenta, negatus est consuli triumphus : 
praesertim cum etiam alioqui res bene gesta non tam ad 
rationem consiliumque consulis, quam ad fortunam publi¬ 
cam referenda videretur. Ille enim, audito post primum 
certamen auxilia sibi ab urbe adduci, confirmavit e se 
malle cum suis internecione deleri, quam aliena ope vin¬ 
cere : ’ atque hoc cestro instigatus, seque et exercitum po¬ 
puli Romani in discrimen dedit. Melior feliciorque Ti. 
Graccho in Liguribus administratio belli fuit: profligatis 
enim praelio hostibus, magnam Liguriae partem victor po¬ 
pulatus est. Ex Liguria deinde transmisit in Sardiniam 
et Corsicam, magnaque inde captivorum multitudine re¬ 
portata, locum proverbio dedit, quo Sardi venales di¬ 
cuntur, in fastidiosa rerum vilium copia. 

4. Ceterum, ut vera fateamur, occupandae Sardiniae 
Corsicaeque bona magis occasio temporibus istis, quam 
justa causa affuit. Carthaginienses post pacem Siculam 
gravi bello cum mercenariis suis implicati, ad extrema 
pericula venerant. Unde sumtis animis conductitii eorum 


Liv.Ep.xx. 

Vellei.i.14. 

Cic. pro 
Balbo c.21. 


Cic.Bruto, 
c. 18. 


Liv.Ep.xx. 

Zonar. 

Oros.iv.12. 


Zonar. 


SinniusCa- 
pit.ap.Fest. 
in voc.‘Sar¬ 
di venales.’ 


Polyb.i.G5. 

Polyb.i.79. 


A. U. C. 513. A. C. 239 


A. U. C. 514. A. C. 238. 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


1G19 


alii, qui per Sardiniam in praesidiis erant, Bostarem Poe¬ 
norum ducem cum suis interfecere: Hannonem alium 
ducem ad vindicandum facinus Carthagine missum, per¬ 
tracto in societatem rebellionis exercitu ejus, comprehen¬ 
sum in crucem egere : totaque passim insula Punici san¬ 
guinis hominibus interemtis ipsi munita loca obtinuerunt: 
donec, discordia inter ipsos et Sardos orta, pulsi ab his, in 
Italiam se recepere. Tum igitur perfecerunt, quod ali- p 0 lyb.i.83. 
quanto prius, cum adhuc in Sardinia essent, nequiverant: 
nam eo quoque tempore Romanos ad insulae dominium 
occupandum invitaverant. Sed praesentes, sive precibus, 
sive occasione crescendi apertius demonstrata, ut in Sar- Polyb.i.88. 
diniam navigatio susciperetur, obtinuere. Nec enim vul¬ 
gatae virtutis est, abstinere rebus alienis, quarum promta 
sit possessio : neque hic animus apud cupidos et ambitio¬ 
sos aut bene, aut diu simulatur. Sed haec paulo supra 
repeti non alienum videtur. 

5. Nam Romani, ut humanitatis laudem consequerentur, Zonar. 

ab initio belli istius magno animo Carthaginiensium cau- Polyb.i.83. 
sam foverant. Et copias quidem auxiliares, uti petive- Com.Nep. 
rant Pceni, nullas misere : sed neque Uticenses, neque 
quenquam ad se deficientium receperunt: mercatores suos Fulv.Ursin. 
ex Italia et Sicilia res necessarias ad Carthaginienses de- p°”“' 
ferre jusserunt: cum hostibus Carthaginiensis populi com- Appian. 
mercium vetuerunt: militis ex Italia in istud saltem bel¬ 
lum conscribendi fecerunt potestatem : missis quin etiam 
legatis bellum componere, quanquam irrito conatu, stu- Zonar. 
duerunt. Et inciderat quidem paulo ante controversia, Pol >’ b - 
quod homines Italicos forum rerum venalium ad hostem 
deportantes capiebant Pceni, carceribusque publicis inclu¬ 
debant. Jamque ad quingentos ejus generis habebant in 
vinculis; neque pauci dicebantur occisi, et ad tegendam Appian. 
latrocinii famam in mare praecipitati esse; cum Romani, Jjibyc. et 
rem eam graviter ferentes, belli minas ostentare coeperunt. Polyb.m. 
Sed Pceni legatis missis, qui omnes, quotquot detenti Car- 28- 
thagine fuerant, reducerent restituerentque, adeo placa¬ 
runt populum Romanum, ut reliqui ex Siciliensi bello Zonar. 
captivi Punici omnes sine pretio restituerentur. 

6. Sed postremo vicit ambitio, premendique populi 


1620 


T. LIVII 


studium, quocum per annos quatuor et viginti ancipiti for¬ 
tuna pugnatum meminerant, et, nisi in tempore occurrere¬ 
tur, etiam postea pugnandum sibi prospiciebant. Quare 
Polyb.i.88. cum Sardiniam inviti dimitterent Poeni, jamque bello 
contra mercenarios defuncti, arma defectionis auctoribus 
inferre meditarentur, arrepta haec a Romanis est occasio, 
‘ bellumque Poenis’ decretum, * ni armis, quae in speciem 
adversus rebelles suos, re autem vera contra Romanos 
sumsissent, abstineretur.’ Ita Carthaginienses, alieno tem¬ 
pore bellum gravissimum suscipere nolentes, non modo 
cessere Sardinia, sed etiam, postulantibus Romanis, ad 
priorem summam adjecerunt argenti talenta mille ducen¬ 
ta : ‘ quae maxime injuria aegros habuisse Carthaginien¬ 
sium animos, neque ulla magis causa bellum mox Hanni- 
balicum exarsisse creditur. Hamilcaris enim perpetuum 
adversus Romanos odium, cui bellum Punicum secun¬ 
dum non inepte imputatur, non aliunde aut stimulum acri¬ 
orem, aut fomentum certius habuit. Ceterum haec postea 
evenerunt. 

7. Tum vero novis consulibus L. Cornelio L. F. Ti. N. 
Lentulo Caudino, Q. Fulvio M. F. Q. N. Flacco," Galli 
Cispadani provincia data. Coloniam hoc anno deductam 
esse Valentiam, quanquam a quibusdam traditur, haud- 
quaquam constans opinio est: nisi alia Valentia praeter 
Vibonem fuit, quam annis post quinquaginta, L. Quintio 
Flaminino, Cn. Domitio iEnobarbo consulibus, colonis 
occupatam esse certioribus auctoribus credam. Ceterum 
consulibus in agro Gallico, donec conjunctas legiones ha¬ 
buere, tuta et prospera expeditio fuit: postquam cupidine 
plura vastandi diviserunt exercitum, Q. Fulvii castra noctu 
oppugnata, et aegre retenta sunt. Galli re infecta digressi, 
paulo post graviore cum terrore auctisque majorem in mo¬ 
dum copiis ad bellum reverterunt. Boiorum enim duces, 
clanculum inter se consiliis agitatis, ingentem Transalpi¬ 
norum manum ad societatem armorum contra Romanos 


Zonar. 

Polyb. 

Polyb. m 

10 . 

Liv. xxi.1 


Com.Nep. 
ia Hamilc. 


Zonar. 

Vellei.i.14, 


Liv.xxxv. 

40. 

Zonar. 


Polyb. ii. 

21 . 


1 Argenti talenta mille ducenta ] 
Si talenta illa Euboica fuere, 
qualia ea quae in conditionibus 
pacis pendere jussi fuerant Poe¬ 
ni, fient ex illa quam supra sta¬ 


tuimus in not. ad c. 60. 1. xix. 
aestimatione marcae nostrates 
75000. Crev. 

“ A. l T C. 515. A. C. 237. 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


1621 


exciverunt. Interea L. Lentulus consul, qui ad Ligus¬ 
ticos fines exercitum abduxerat, cum Liguribus prospere 
collatis signis dimicavit. Decretus igitur ei triumphus 
est, quem duxit Idibus Intercalaribus. Auctores habeo 
illos primum consules Romana signa trans Padum flu¬ 
vium promovisse, diversisque praeliis Ligurum et Gallorum 
Insubrium interfecta millia quatuor et viginti, capta quin¬ 
que fuisse. Sed verius esse putem, tumultu Gallico, qui 
postea maximus secutus est, Padum transitum, Insubres- 
que in suis sedibus bello tentatos primum fuisse. 

8. Sub idem tempus ad Ptolemaeum JEgypti regem le¬ 
gati missi auxilium obtulerunt cum Antiocho et Syris bel¬ 
lanti : gratias egit rex: ceterum in praesentia sibi opus 
auxilio esse negavit, quod pactionibus finitum jam bellum 
esset. Laetus deinde Romanis adventus Hieronis fuit, 
Syracusarum regis : exceptus omnibus honoribus, sicut 
regem amicum, et bene meritum, et maximae victoriae so¬ 
cium oportuit, populo Romano ducenta millia modium 
tritici 1 dono dedit. Venerat ad ludos spectandos, qui in 
sequentem annum * apparabantur. Nam ludi seculares 
tertii, secundum quosdam, P. Cornelio L. F. Ti. N. Len¬ 
tulo Caudino, C. Licinio P. F. P. N. Varo consulibus, 5 
celebrati sunt: ut supra quoque retulimus. Magistri pro¬ 
curandorum ludorum M\ iEmilius M\ F. M. Livius M. 
F. M. N. Salinator creati. 

9. Boiorum interea principes, elati numerosis Transal¬ 
pinorum auxiliis, ad consules misere, petitum, ut Arimi¬ 
nensis ager cum urbe, quae haud ambigue Gallici juris 
essent, sibi restituerentur: ni fieret, bellum atrox et inter¬ 
necivum minabantur. Consules, qui nondum contractis 
copiis, neque casui paucitatem suorum objicere audebant, 
neque postulata Gallorum concedere poterant, si quid 
vellent, ad senatum mittendos esse legatos responderunt: 
placuit conditio Gallis, et, dum ire ac redire legati pos- 


Eutr. 1. m. 


Fasti Capit. 

Eutrop. 
Sanctensis 
Ms. quem 
vidit Pigh. 


Eutr. 1. m. 


Supraxix. 

31. 

Fasti Capit, 
ap. Pigh. 

Zonar. 


5 Consulibus. Hanc voc. quae omissa est in prioribus edd. addidit 
Crevier. 


z Ducenta millia modium tritici ] Crev. 

Modios Parisienses 154166. v A. U. C. 516. A. C. 236. 


1622 


T. LIVII 


Polyb. 

21 . 


Zonar. 


Dio ap. Va. 
les. 

Zonar. 


Ammian. 
Marcell. 
xiv. 40. 
Val. Max. 
vi. 3. 3. 
FastiCapit. 


Zonar. 


sent, utrimque dierum aliquot induciae constitutae. Et 
legati quidem Romam profecti adversum a senatu respon¬ 
sum accepere: simul majores contra hunc tumultum ap¬ 
paratus facti, quorum usus postea non fuit, cum formida¬ 
bile bellum sine Romano sanguine fortuna confecisset. 

. 10. Dum enim legati redeunt, Boii cum Transalpinis 

auxiliis acie dimicavere his de causis. Ignara plebe Boi¬ 
orum Transalpinus exercitus Ariminum processerat. Inde 
suspiciones ortae, ne ad regionem istam sibi retinendam 
venissent: tantumque conflatum est odiorum, ut regibus 
suis Ate et Galato, tanquam ob proditionem interfectis, 
advenarum copias agro suo depellere vi conarentur. Ita 
magna caede pugnatum : et valde imminutis utrimque viri¬ 
bus, Transalpini domos rediere. Boiis ademta pars agri 
pacem a Romanis dedit. Hoc bello tam celeriter con¬ 
fecto, consules in Liguriam abivere. Ibi P. Lentulus, 
profligatis qui occurrerant hostibus, de cetero per illorum 
regionem exercitum circumducens, castella quaedam armis, 
alia deditione recepit. 

11. C. Licinius in Corsicam transjecturus, cum ad uni¬ 
versum exercitum una deportandum navigia deessent, M. 
Claudium Gliciam cum parte copiarum praemisit. Qui 
vanitate vecors, cum perterritos adventu suo Corsos vi¬ 
disset, neque consulis, cujus auspiciis venerat, neque sui 
juris aut loci memor, certis conditionibus foedus cum Cor¬ 
sis suo nomine pepigit, tanquam in se tracturus insulae re¬ 
ceptae gloriam. At Varus, cum exercitu reliquo superve¬ 
niens, frustra Claudianam pacem invocantes armis urgere 
non desiit, donec in potestatem redacti sunt. Senatus, ad 
liberandam perfidiae nota rempublicam, foedae pacis aucto¬ 
rem Corsis dedendum censuit: deinde, quia receptus non 
erat, in publica custodia necari jussit. Censores is annus 
habuit L. Cornelium L. F. Ti. N. Lentulum Caudinum, 
Q. Lutatium C. F. C. N. Cerconem: qui lustrum non 
condiderunt, Q. Cercone in magistratu mortuo. 

12. Quanquam M. Claudius deditus Corsis, deinde 
supplicio affectus fuerat, non ideo persuaderi barbaris po¬ 
tuit, justo se postea bello petitos fuisse. Quare saucios eo 
dolore animos vicinae Sardiniae motus facile impulit, ut ad 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


1G23 


arma resumenda prosilirent. Nam Sardos Poenorum oc¬ 
culta promissa traxerant ad rebellionem coeptandam, pro¬ 
clivibus ad hoc barbaris, qui nec nimium odissent veteres 
dominos, nec amarent novos. Quae Romae audita metu 
et ira impleverunt urbem, non ob Sardiniam, quam tanti 
non faciebant, sed quia bellum Punicum videbatur re¬ 
nasci. Quod quia facilius futurum credebant, quanto 
citius inciperetur, invalidis adhuc a superiore bello Cartha¬ 
giniensibus, quamprimum adornandum inferendumque 
Poenis decreverunt. 

13. At Poenos, quidlibet potius eo tempore quam bel- Oros. 1 v. 12 . 
Ium Romanum pati certos, ea res nuntiata sic exterruit, ut 

legatis semel iterumque missis, postquam nihil mite re¬ 
sponsum esset, decem ex principibus itidem iterato mit¬ 
terent, infimis precibus, ‘ ut impetrata semel pace frui 
liceret,’ obtestaturos. Ne sic quidem aequi quicquam 
obtineri potuit ab iratis et metuentibus: donec inter le¬ 
gatos aetate minimus Hanno, adolescens intrepidus, et 
linguae ut mentis liberae, ‘ Atqui,’ inquit, ‘ si vobis sedet Dio ap. 
denegare pacem, Romani, quam non in unum aut alte- Fulv - Ursin> 
rum annum, sed perpetuam a vobis emimus; at pretium 
ejus Siciliam et Sardiniam reddite: ne privatis quidem 
contractibus viri boni est emtione rescissa recipere mer¬ 
cem, non restituere pecuniam.’ Tunc vero pudore com¬ 
moti Romani, ne injuste bellum inferre viderentur, me¬ 
liore cum responso legatos dimisere. Sic alter consulum 
ejus anni* C. Atilius A. F. A. N. Bulbus, qui magis¬ 
tratum hunc iterum gerebat, in Italia mansit: T. Man¬ 
lius T. F. T. N. Torquatus, cui Sardinia evenerat, 
profectus est. 

14. Hic, multis locis cum hoste feliciter congressus, Liv.xxm. 

universam insulam pacavit, Sardosque subegit: et de iis 3 y e u e ; n 
ante diem sextum Idus Martias triumphavit. His rebus 38. 
perfectis, cum, nullo jam usquam hoste, Romana arma 1 

quiescerent, insolitum bellatrici urbi spectaculum, Jani Vellei. ii. 
aedes clausa est: quod indicium pacis, post Numae tem- ^ r 
pora, per annos ferine quadringentos quadraginta, visum Oros. 1 v. 12 . 
non fuerat. Quo nomine miseram fuisse civitatem Ro- 


* A. U. C. 517. A. C. 235, 


1G24 


T. LIVII 


manam arbitror, quod perpetuis conflictata laboribus prae¬ 
mia laborum assequi non potuit: cum enim nemo sapiens 
bellum, nisi pacis ergo, gerat; haec urbs, tot maximis 
bellis prospere confectis, nec impetrare tamen pacem 
saepe, nec retinere diu didicit. Nam tunc quoque, post 
menses non ita multos, novi terrores nuntiati laetitiam 
Zonar. otii vix adhuc animis perceptam cito discusserunt: nam 
et Sardi, recens subacti, jugum excutiebant; et Corsorum 
Flor. ii. 3. erumpebant consilia; et in ipsa Italia Ligures tumultum 
moverant. 

15. Ergo L. Postumio A. F. A. N. Albino, Sp. Car¬ 
vilio Sp. F. C. N. Maximo consulibus* negotium datum 
Zonar. ut exercitus conscriberent: quibus trifariam divisis, ut 
hostes ab ope mutuo ferenda distringerentur, L. Postu¬ 
mius Ligures adortus est, Sp. Carvilius Corsos, in Sar¬ 
diniam P. Cornelius ivit. Hujus insula; coelum insalubre 
morbis et pestilentia tentavit exercitum : multique ex eo 
mortales cum ipso praetore absumti. Unde elatos animo 
Sardos consulis Sp. Carvilii adventus ingenti praelio coer- 
Liv.Epit. cuit. Corsi quoque ab eodem sunt subacti. Ob eas res 
Fasti Capit triumphus ipsi decretus est, quem A. D. Kalendas Apriles 
Zonar. * duxit. In Liguribus etiam ab altero consule et exercitu 
consulari res bene gestae. 

Liv.Ep.xx. i 0 . At Romae Tuccia virgo Vestalis incesti damnata, 
Marian. . , 

S coti eo majore probro, quod consuetudinem stupri cum servo 
Fasti Capit, habuerat, sua se manu interemit. Censores deinde C. 

Atilius A. F. A. N. Bulbus, A. Postumius A. F. L. N. 
Albinus lustrum quadragesimum fecere. Hoc quoque 
lustro pauciores quam superioribus fuisse censos (nume¬ 
rum enim non reperio traditum) argumentum est, quod ad 
A.Geli.iv. augendam hominibus civitatem censores jurare singulos 
3 a . Q e j|. coegerunt, c uxorem se liberorum quaerendorum gratia 
xvii. 21 . habituros.’ Hoc anno Cn. Naevius Campanus, qui 
bello Punico stipendia fecerat, fabulas primum scenae 
dedit. 

Zonar. 17. Interea Ligures et Sardi denuo rebellantes consu¬ 
libus novis provinciae decretae . 4 Q. Fabio Q. F. Q. N. 
Maximo Verrucoso Ligusticum bellum, M’. Pomponio 


A. U. C. 518. A. C. 234. 


4 A. U. C. 519. A. C. 233. 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


1G25 


M\ F. M\ N. Mathoni Sardoum obvenit. Cum horum 
motuum causa penes Carthaginienses esse diceretur, qui 
barbaros ad defectionem secretis nuntiis allicerent, legati 
missi sunt Carthaginem cum asperis mandatis, qui stipen¬ 
dium exigerent, & atque insulis ad Romanos pertinentibus 
abstineri juberent, belli minis additis, ni imperata fecis¬ 
sent. Jam ex priori calamitate vires et animum recepe¬ 
rant Poeni, Hamilcaris maxime industria non modo pacatis 
Africae populis, qui a Carthaginiensibus desciverant, sed 
etiam latius promota ditione, magnoque jam in Hispania 
imperio per eundem ducem parto. Itaque tum ad cetera 
ferociter legatis responsum est, tum etiam, cum illi, quem¬ 
admodum in mandatis habebant, hastam caduceumque 
proposuissent, data Poenis optione, utrum mallent eli¬ 
gendi ; ‘ neutrum se legere’ succlamatum est, ‘ sed utrum 
mallent ipsi legati relinquerent, aequo animo accepturis.’ 
Inde flagrare denuo coeperunt inter duos populos odia: 
sed neutro bellum adhuc incipere volente, species ami¬ 
citiae, magis quia non bellabatur, quam quod fida pax 
esset, interea tenuit. 

18. Ambo deinde consules ad urbem reversi, cum de 
rebus a se gestis disseruissent, triumphum impetraverunt. 
Q. Fabius multos Ligurum in praelio occiderat, coegerat- 
que reliquos in Alpestribus locis se continere, tutumque 
ab illorum latrociniis vicinum Italiae latus reddiderat. 
Hic ante diem 7 Kalendas Februarias triumphavit de 
Liguribus. Idibus deinde Martiis M’. Pomponius tri¬ 
umphum duxit de Sardis, quos vicerat. Neque tamen 
destitere bello Sardi, sed irritati potius damnis suis quam 
fracti, majori mole rebellionem instaurarunt. Ambo igi¬ 
tur consules M. iEmilius M. F. M. N. Lepidus, M. Pub¬ 
licius L. F. L. N. Malleolus c in Sardiniam missi, mag¬ 
nam ex ea insula praedam coegere: quam deinde, cum 
in Corsicam transmisissent, ereptam a Corsis amiserunt. 

19. Domi quoque vehementer eo tempore turbatum, 


Dicd. ap. 
Vales, et 
Ecl 1. xxv. 
Polyb. fin. 

1. i. 

Corn.Nep. 
in Hamilc. 
Zonar. 


Plut. Fab. 
c. 3. 

FastiCapit. 

Auct. de 
vir. illuse. 
FastiCapit. 


Zonar. 


Zonar. 


Polyb. ii. 

21 . 


6 Edd. ante Crev. quo stipendium exigerent. 

7 Edd, ante Crev. Sic ante diem. 


c A. U. C. 520. A. C. 232. 
Delph, et Var. Cias. Liviusi 


5 P 


1626 


T. LIVII 


Cic.inBru- 
to, c. 14. et 
Acad. Qu. 

iv. 5. 

Val. Max. 

v. 4. 5. 


Cic.de In- 
vent. ii. 17. 


Val. Max. 

Cic. cita¬ 
tus ap. So¬ 
si patr. Cha¬ 
ris. I. ii. de 
Adverb. p. 
198. 

Polyb. ii. 
21 . 

Polyb. li. 
23. 

Zonar. 


agrariam legem ferente tribuno plebis C. Flaminio, ‘ ut 
Picenus atque Gallicus ager, qui Senonum Gallorum 
fuerat, populo viritim divideretur.’ Resistebat huic ac¬ 
tioni senatus, neque precibus apud tribunum, neque minis 
abstinens, postremo dato magistratibus negotio, ut exer¬ 
citum conscriberent, quo rempublicam tutarentur : neque 
dimoveri a sententia C. Flaminius potuit, adversum vim 
contumax, et precibus inexorabilis. Monuerat eum pater 
quoque ‘ ut voluntati senatus cederet, neque seditionis 
auctor audire velletsed ille persistens in sententia, vo¬ 
cata concione, recitare legem instituit. Tum vero pater 
Flaminius dolore ardens accessit ad Rostra, correptum- 
que manu filium detraxit: mirumque est exemplum edi¬ 
tum sive pietatis, sive venerationis, qua tum homines jus 
patria; potestatis prosequebantur: qui enim universi senatus 
indignationem minasque atroces contemserat, in maximo 
calore perficiendi operis, inspectante plebe Romana, apud 
quam gratiosissima erat ferendae legis mentio, unius senis 
manu de superiore loco detrahi passus est. Nec omit¬ 
tenda concionis in hoc negotio modestia: quae licet abitu 
tribuni spes suas destrui videret, ne minimo quidem mur- 
iaure factum illius improbavit. Dilata tamen hoc modo 
potius quam evitata lex est, C. Carvilio tribuno plebis 
collegam adjuvante : d quod quidem initium fuit, et cor¬ 
rumpendae plebis, et Gallici belli, quod octavo post divi¬ 
sionem agri Gallici anno gravissimum exortum est. 

20. Tum vero M. Pomponius M’. F. M’. N. Matho, 


d C. Carvilio tribuno plebis col¬ 
legam adjuvante ] Hoc nititur 
sola fide Charisii Grammatici, 
qui locum Ciceronis e Dial. de 
Senect. c. 4. aliter citat, quam 
nnnc a nobis apud ipsum Cice¬ 
ronem legitur. Utrum autem 
hujus Grammatici potior haben¬ 
da sit auctoritas, quam Cicero¬ 
nis exemplarium quas ad nos 
pervenere, dubitari potest. Pig- 
hius quidem, in Annalibus, et 
post eum Freinshemius Charisio 
crediderunt. Nos observabimus, 
1°. ab illo Grammatico in Cice¬ 
ronis verba inferciri nomen Q. 
Fabii, quod illo loco nec fuit 


unquam, nec esse potuit: quoad 
potuit Fabius Maximus restitit: 
unde et in ceteris suspecta est 
citantis diligentia.2°. hunc quem 
C. Carvilium Pigliius et Frein¬ 
shemius, quasi ex Charisio, ap¬ 
pellant, apud ipsum Charisium, 
quemadmodum et in Ciceronis 
exemplaribus, Sp. Carvilium 
nominari. Saltem hoc praeno¬ 
men nobis occurrit in optima 
illa et accuratissima editione 
Charisii et ceterorum Gramma¬ 
ticorum, quam adornavit Helias 
Putschius, Hanoviae, anno 1C05. 
Crev- 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


1627 


C. Papirius C. F. L. N. Maso, cum magistratum inivis¬ 
sent/ provincias M. Pomponius Sardiniam, C. Papirius 
Corsicam obtinuere. Utrobique cessit hostis, et in sylvas 
montesque arduos refugiens, locorum potius quam armo¬ 
rum munitionibus se tutatus est. Ergo M. Pomponius, 
cum laboriosius esse videret invenire barbaros, quam vin¬ 
cere, canes sagaces ex Italia curavit advehendos, quorum 
indicio homines more ferarum in cubilibus suis latentes 
deprehenderet. C. Papirius Corsos campis pulsos ad 
montana loca secutus est. Ibi labor ingens cum periculo 
fuit: multique militum siti, aut subito barbarorum incursu 
periere: donec inventis aquis refectoque exercitu Corsi, 
de exitu rei timentes, consuli ad deditionem hortanti pa¬ 
ruerunt. 

21. Dum his rebus gerendis attinentur consules, co¬ 
mitia per dictatorem ad hoc creatum sunt habita. C. 
Duilius fuit M. F. M. N. is magistrum equitum dixit C. 
Aurelium L. F. C. N. Cottam. Censores etiam tum fuere 
T. Manlius T. F. T. N. Torquatus, Q. Fulvius M. F. 
Q. N. Flaccus: sed vitio facti abdicarunt. Novi moris 
originem huic anno scriptores assignant, non indignam 
quae referatur. Divortium ab urbe condita nullam fuerat. 
Primus Sp. Carvilius Euga sterilem uxorem dimisit, ju¬ 
rejurando a censoribus obstrictus, ‘ se liberorum quaeren¬ 
dorum causa conjugem habiturum.’ Displicuit populo 
non magis novitas, quam atrocitas rei, quod ad perpetuam 
vitae societatem junctas uxores quacumque de causa re¬ 
pudiari saevum et iniquum putabat: et Sp. Carvilium 
semper deinceps odio habuit, quanquam necessitate co¬ 
actus, de amicorum sententia, uxorem bene convenien¬ 
tem, morumque gratia carissimam dimiserat. Ex eo 
tempore plus injure nexuum, plus apud praetorem litium 
fuit, tum primum cautionibus rei uxoriae repertis, qua¬ 
rum, nullis antea divortiis, supervacanea fuerat callidi¬ 
tas. 

22. Eodem anno alia quoque nova consuetudo in hono¬ 
ribus imperatorum coepit. Sub finem consulatus sui C. 
Papirius de Corsis in monte Albano triumphavit, A. D. 


FastiCapit. 


Plut.Num. 
c. 48. 

A. Geli, 
iv. 3. 

Val. Max. 

ii. 1. 4. 


Dionys.n. 

26. 

A. Geli. 
xvii. 21. 
A. Geli, 
iv. 3. 


FastiCapit. 


« A. U. C. 521. A. C. 231. 


1628 


T. LIVII 


ni. Nonas Martias. Causa ejus consilii fuerat, quod 
ipse sibi res triumpho dignas gessisse videbatur, pacata 
Val.Max. tandem Corsica: neque ab senatu honorem eum impe- 
m. 6. 5. trabat. Idque deinceps exemplum multis ad imitationem 
placuit, ut negato sibi triumpho in Albano monte trium- 
Piin. xv. pharent. Spectavit deinde ludos myrto coronatus, de- 
Fest, in voc. lecta hac corona ob memoriam rei gestae, quod in campis 
‘ Myrtea.’ myrteis Corsos superaverat. 

Zonar. 23. Sardiniae Corsicaeque motibus compositis, Ligures 

restabant, adversus quos missi consules M. iEmilius L. F. 
Q. N. Barbula, M. Junius D. F. D. N. Pera/ inter pro¬ 
ficiscendum comperto Gallos rebus novis studere, fines 
illorum cum exercitu intraverunt. Irritatis enim lege 
Flaminia Gallorum animis, natus erat metus Romae, ne 
quid molirentur homines laeti bello, et ad iram praecipites: 
quare nuper edictum fuerat a magistratibus, ne quis ho¬ 
mini Gallo aurum vel argentum daret. Boii enim cete- 
rique Galli, tum ex aliarum rerum, tum mancipiorum 
venditione ingentem pecuniam cogebant: incesseratque 
suspicio, ne ista ad bellum Romanum uterentur. Quare 
magis etiam incitati, cognito consulibus Ligusticum bel¬ 
lum esse decretum, occultis consiliis hoc agere dicebantur, 
Polyb. ii. ut exercitibus Romanis expeditione longinqua detentis, 
ipsi urbem aggrederentur. Ceterum adventu consulum 
territi, cum ad vim faciendam imparati essent, Roma¬ 
nos in pacis amicitiaeque speciem simulatis obsequiis ex¬ 
cepere. Consules quoque, bellum oppressisse contenti, 
causam cur eo venissent finxere, ‘ ut per Gallicum agrum 
commodius exercitum in Liguriam ducerent.’ Superiore 
anno censores vitio facti abdicaverant: itaque his demum 
Fasti Capit, consulibus Q. Fabius Q. F. Q. N. Maximus Verrucosus, 
M. Sempronius C, F. M. N. Tuditanus, lustrum primum 
et quadragesimum condidere. 

24. Dum haec in Italia et urbe geruntur, novi cum 
Polyb. ii. Illyriis belli causae talibus initiis extiterunt. Illyrii, 
8 - ferox et avidum praedae genus, piraticam faciendo, multos 

^Di° ap. Italicorum negotiatorum, Brundisino portu egressos, ce- 
Polyb. perant; nonnullos quoque trucidaverant. Et primo qui- 


/ A. U. C. 522. A. C. 230. 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


1629 


dem delatas ob ea querimonias senatus inter alias curas 
negligentius auscultaverat: postremo tamen cum praedo¬ 
num audacia impunitate cresceret, crebrioresque jam que¬ 
relae pervenirent, visum est legatos mitti ad res repeten¬ 
das ; simul ut Issaeorum, qui nuper in fidem Romanorum Dio. 
concesserant, causam tuerentur. Hos enim Ionii maris Zonar. 
insulam habitantes, quod a se defecerant, gravibus odiis 
damnisque Illyrii prosequebantur. 

25. Missi sunt C. et L. Coruncanii. Hi dum in itinere Polyb. 
sunt, Illyriorum qui Ardyaei vocantur rex Agron Pleu- Appian. 
rati filius, ad quem ibant, morbo decessit, filio adhuc 
impubere (cui nomen fuit Pinneus) relicto: regnumque Liv. xxn. 
noverca pueri Teuta consiliis amicorum administrabat. 3 p ol ^ b n 
Haec impotens animi, et rebus prosperis elata, legatis 4, 
Romanorum contemtim auditis, respondit, ‘ curae sibi ^P ol yb- 11 • 
futurum ne Romani ab Illyriis publice laederentur: ve¬ 
tare vero ne quis suorum privatim lucrum quod posset ex 
mari captaret, id regibus Illyriorum nequaquam in more 
positum esse.’ Non tenuit ad haec iram minor Corunca¬ 
nius, et intempestiva potius quam injusta libertate usus, 

1 At Romanis,’ inquit, ‘ in more positum est, Teuta, pri¬ 
vatim factas injurias publice exequi, laesisque consulere. 
Conabimur autem Diis bene juvantibus te ad instituta 
regia cupide et celeriter emendanda cogere.’ Quibus 
verbis supra modum offensa mulier, sed animo interim 
utcumque dissimulato, legatis jam profectis latrones im¬ 
misit, a quibus minor Coruncanius cum parte comitum 
interfectus est; ceteris in vincula conjectis, praifectisque Zonar. 
navium igne combustis. Legatus etiam Issaeorum Calem- Appian. 5 * 
porus nomine ab iisdem praedonibus occisus est. Iis rebus 
Romae cognitis T. Coruncanio et P. Junio ? honoris causa piin. 
tripedaneae statuae in foro sunt positae : Teutae vero et 11- 
lyriis bellum indictum. xx. 


e T. Coruncanio et P. Junio ] 
Haec non satis conveniant cum 
iis quae initio tiujiis cap. narran¬ 
tur. Illic legati dicuntur missi 
C. et L. Coruncanii; hic statuas 
positae esse T. Coruncanio et 
P. Junio; et cum unum ex le¬ 
gatis minorem Coruncanium in¬ 


terfectum fuisse memoratum sit, 
duobus honor habetur. Sed ni¬ 
mirum priore loco Polybium 
auctorem, hic Plinium sequitur 
Freinshemius, nec satis atten¬ 
dit illos inter se discrepare, 
Crev. 


1630 


T. LIVII 


Zonar. 

Dio et Zo¬ 
nar. 


Polyb. 

11 . 


Zonar. 

Polyb. 

10 . 

Zonar. 


Polyb. ii, 

11 . 


Dio sp. 
Fulv.Ursin 
Polyb. 


26. Teuta rudis imperandi, et muliebris ingenii vitia 
neque ratione, neque usu domare docta, sicut ad irritanda 
odia praecipitem, sic ad toleranda timidam se gerebat. 
Itaque comperto bellum adversus se parari, * reddituram 
Romanis vivos’ pollicita est: ‘ interfectos reddere non 
posse, quos injussu suo praedones peremissent.’ Haec le¬ 
gatio quanquam pro magnitudine delicti parum satisfa¬ 
ceret, tamen quia spem praebebat controversias Illyricas 
citra bellum componi posse, inhiberi vim placuit, petique 
ad poenam eos a quibus interfecti legati dicebantur. Mu¬ 
lier arma quae timuerat differri videns, vicissim ex metu 
ad priorem insolentiam rapiente animi levitate, neque de¬ 
dituram se quenquam dixit; et ut factis quoque ferociam 
ostenderet, quam verbis praetulerat, continuo copias ad 
Issam obsidendam misit. 

27. Non ergo diutius cunctari visum, quin ambo con¬ 
sules (L. Postumius A. F. A. N. Albinus iterum, Cn. 
Fulvius Cn. F. Cn. N. Centumalus A jam iniverant) cum 
navalibus pedestribusque copiis proficiscerentur. Cn. Ful¬ 
vius classem ducebat navium ducentarum, L. Postumius 
legiones. Tum iterum territa Teuta Demetrium Pharium 
ad consules pacem petitum misit. Atque illi 8 pepigerunt 
inducias, si Corcyra, quam nuper occupaverant, Illyrii de¬ 
cederent. Profectis ad recipiendam Corcyram Romanis, 
tanquam longissime metus omnis abscessisset, ad priora 
consilia relabitur Teuta, praefectosque suos ad Dyrrha¬ 
chium et Apolloniam obsidendas mittit. Alii, non vo¬ 
luntate Teutae deditam Corcyram, sed Demetrii privato 
consilio, tradunt, qui criminibus se apud Teutam peti 
gnarus, adversus illius iracundiam proditione praesidii cui 
praeerat apud Romanos perfugium sibi quaesiverit. Prae¬ 
sidio Illyriorum tradito, Corcyrenses publico consilio Ro¬ 
manis se permisere, nullam sibi reliquam salutis viam esse 
rati, nisi potentia tam clarae civitatis adversus Illyriorum 
injurias protegerentur. 

28. A Corcyra consul Apolloniam cum classe petiit: 

8 Edd. ante Crev. Atqui illi. 




* A. U. C. 523. A. C. 229. 


1631 


UBKI XX. SUPPLfftl^TiJM, 

venitque eodem L. Postumius, qui Brundisio transjecerat, 
cum pedestribus copiis: peditum ad viginti millia erant, 
equitum duo. Romanos Apolloniatae cupide recepere, 
seque fidei illorum tradidere. Ab hac liberata statim ad 
Dyrrhachium itum. Id quoque Romanorum extemplo 
factum, ad famam advenientis exercitus dilapsis pavore 
Illyriis, qui obsidere urbem coeperant. Eodem impetu 
gens Ardyaeorum ad deditionem coacta est: veneruntque 
ab ulteriore Illyrico legati variarum nationum, imperata 
facturos suos polliciti, si in amicitiam recipiantur: ex qui¬ 
bus Parthini fuerunt, et Atintanes. Plurimus ad haec Appian. 
usus Demetrii Pharii fuit, qui a consulibus circumductus, I1 'y r - 

. Zonar. et 

robur et fidem Romanorum extollendo, leutaeque incu- p 0 ]yb, 
sando temeritatem et inconstantiam, alios rationibus et 
consilio, alios auctoritate sua ad societatem Romanorum 
adducebat. 

29. Post haec ad Issam cursus institutus: et inter na¬ 
vigandum multis locis exscensione facta, pleraque oppida 
levi negotio capta sunt. Nutria strenue ab Illyriis de¬ 
fensa est, multoque sanguine constitit victoria, tribunis 
etiam quibusdam, et quaestore desideratis. Cujus rei le¬ 
viorem dolorem fecerunt lembi viginti, quos cum praeda 
et pecunia ex Peloponneso venientes Romani excepere. d; 0i 
J am ad Issam ventum erat. Ibi, perinde ut ad Dyrrha- p 0 iybius. 
chium acciderat, adventu Romanae classis obsidio soluta 
est, diversa in loca diffugientibus barbaris, praeter Pha¬ 
rios, qui in gratiam Demetrii, quod ex eadem insula 
ortus, eique sub Agrone praefectus fuerat, corporibus re¬ 
busque salvis in fidem accepti sunt. Haec audita insta¬ 
bilem Teutae animum varie moverunt, alternantibus ti¬ 
moris et fiduciae causis. Nam sicut amissa et deleta 
oppida, vastatae maritimae regiones, ubivis fugatae Illyri- o r0 s. iv. 
orum copiae, metum ei maximum incusserant; ita vicissim 13 - 
spem dabat Nutrinorum audacia, et hybernum jam mare, Dio 
cujus formidine rebatur Romanos cito repetituros domum 
esse. Itaque Rhizonem oppidum cognomini fluvio im- p 0 iyb. 
positum cum paucis se contulit, expectatura remedium 
quod tempus offerret. Alebant vanam opinionem acta 
consulum, qui, pleraque parte regionum quas occupave- 



f c 


c c C 


c c 


1C32 


Appian. 


Polyb. 

Appian, 

Dio. 


Zonaras. 


Polyb. ii. 
13. 

Diod. Ec- 
log. 1. xxv 


C c 
r c 


c c 
c C 
C C 

c c 


C c , c C c 
C t c f c< c 
c c c C c *• c 
c c c c 4 C C 


uivu 


rant Demetrio tradita, Dyrrhachium et classem et ex¬ 
ercitum reduxere. Sed postquam L. Postumius, cum 
quadraginta navibus relictus, exercitum ex finitimarum 
uibium delectu fecit, Ardyads, et qui prafterea Illyriorum 
ad societatem Romanam accesserant, praesidio futurus; 
tum vero desperatis rebus suis Teuta de pace quibuslibet 
conditionibus redimenda cogitavit. 

30. Ideo sub initium veris legatione Romam missa, 
quae praeterita essent tanquam Agronis imperio facta ex¬ 
cusavit, cujus acta tueri necessum sibi fuisset. Romani 
non illi, cujus ea propria potestas non esset, et quae de 
Romanis nihil tale meruisset, verum Agronis filio Pinneo 
pacem dederunt his legibus : ‘ ut stipendia imperata pen¬ 
deret. Illyrico omni, paucis exceptis locis, decederet: 1 
neque ultra Lissum pluribus quam binis lembis, et his 
inermibus, navigaret.’ Corcyra, Pharus, Issa, Dyrrha¬ 
chium, et Atmtaneshac pace Romanis cesserunt: cetera, 
quae sub Agronis imperio fuerant, Pinneo relicta. Teuta 
sive pudore et metu, sive jubentibus Romanis, adminis- 
tratione regni abiit, quam tutorio nomine suscepit Deme¬ 
trius Pharius. 

31. Sic finita cum Illyriis contentione, finibusque im¬ 
perii jam ad limites Graeciae promotis, ab alia parte parum 
secura respublica erat: meditantibus bellum Gallis, et 
maximis in Hispania incrementis rei Punicae, quam sine 
periculo Romanae confirmari posse nemo credebat. Has¬ 
drubal, gener et successor Hamilcaris, vindicata soceri 
morte/ multas praeterea nationes partim armis, plerumque 
consilio et facundia, qua mire pollebat, Carthaginiensium 
imperio subdidit: etiam altera Carthagine, quae Nova ap- 


’ Illyrico omni, paucis exceptis 
locis,* decederet] j^lta Polybitis: a 
quo dissentire videntur ea quae 
mox desumta ex Appiano sub¬ 
junguntur, Corcyram - t tantum, 
Pharum, Issam, Dyrrhachium, et 
Atintunus hac pace Romanis cessis¬ 
se. Et sane liaec propiora vero 
videntur. Polybius hic praeter 
morem ambitiosior. Crev. 
t Vindicata soceri morte] Hamil¬ 


car in praelio quodam adversus 
ferocissimos Hispaniae populos, 
Vettones, fortissime dimicans 
occubuit, testibus Polybio et 
Cornelio Nepote. Diodorus 
Eclog. I. xxv. eum fugientem 
fluminis, in quod ingredi coac¬ 
tus fuerat, vorticibus summer- 
sum fuisse narrat. Vid. et Zona- 
ram, et Liv. lib. xxiv. c. 41. 
Crev. 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


1633 


pellata est, in sinu maris juxta portum amplissimum et Liv - XXVI * 
satis commodum condita. Sed propior a Gallis metus p 0 ’iyb. 
durius aliquod contra Poenos consilium inire vetuit: quod 
reliquum erat, foederibus pactisque cursum fortunae eorum 
sistere studuerunt. Legatis ergo Carthaginem missis/ Appian. 
aliisque ad Hasdrubalem, pepigerunt, ‘ ut trans Iberum 
amnem se continerent Poeni, Saguntinis suae leges et li- jq or> n> g. 
bertas servaretur.’ Haec in annum inciderunt, quo Sp. 

Carvilius Sp. F. C. N. 9 Maximus, Q. Fabius Q. F. Q. 

N. Maximus Verrucosus, uterque iterum, consules fuere. m 

32. Sub idem tempus L. Postumius proconsule, qui in Polyb. ii. 
Illyrico hybernaverat, legatos ad iEtolorum Achaeorum- 12, 

que populos Corcyra misit, ad exponendum rei gestae or¬ 
dinem, quibus causis bellum istud susceptum, qua fortuna 
gestum, quibusque conditionibus finitum esset. Comiter 
excepti studioseque auditi sunt, quod eae nationes cete- 
rique Graeci vehementer exosum habebant Illyriorum 
nomen, ob continua latrocinia, quae sub Agrone Teu- 
taque exercuerant. Haec ubi domum nuntiata sunt, se¬ 
natus rite atque ordine a proconsule facta esse censuit, 
aliamque statim legationem decrevit, quae publico nomine 
Corinthios et Athenienses adiret, populique Romani stu¬ 
dium erga Graecos, et aequitatem erga omnes commen¬ 
daret. 

33. Ea res magnam in iis terris nomini Romano bene¬ 
volentiam peperit, confestimque decreto Corinthiorum ho¬ 
nor hic populo Romano est habitus, ut Isthmiorum (qui Zonan 
ludi inter quatuor celeberrimos sunt Graeciae) participes Polyb. 
haberentur. Maxime movit eos, praeter Apolloniam et Appian. 
alias Graeci generis civitates, Corcyra libertati reddita, ^xhucyd. 
quae colonia Corinthiorum fuerat. Athenienses quoque vh. io. 
societatem Romanam amplexi decreverunt, ut Romanis 

9 Ita Crevier. ex Fastis Capit. Edd. priores Cn. N. 

1 Legatis ergo Carthaginem memoraverunt. Atque eorum 
missis] Hoc ab Appiano quidem potior habenda videtur fides, 
traditum est. Sed aliter sen- Vid. Polyb. 1. ii. c. 13. et m. 
sere Livius et Polybius, qui hoc 21. 27. 29. et Livium, lib. xxi. 
foedus cum Asdrubale solo, in. capp. 2.18. et 19. Crev. 
sciis et inconsultis senatu et po- ** A. U. C. 524. A. C. 228. 
pulo Carthaginiensi, ictum esse 



1634 


T. LIVII 


FasliCapit. 
Florus ii. 5. 
Eutr. 1. in, 


Liv. Epit, 
xx. 

L. ii. ff.32, 
de O. J. 
Solin. c.ll, 
Sex. Rufus, 
Solin. 


Zonar. 

Polyb. ii 

22 . 


Plut. Mare, 
Zonar. 

Liv. xxii, 
57. 

Oros. iv. 

13. 


Plin. m. 
20 . 

Eutr. 1. m. 


Diod. Ecl, 

1. XXV. 

Oros.iv.13, 
Liv. Epit. 

XX. 

Polyb. ii, 
24. 


jus civitatis Atticae, Initiorumque Eleusiniorum esset. 
Interea Cn. Fulvius proconsule triumphum navalem ex 
Illyriis egit A. D. Kalendas Quintiles: et principes Il¬ 
lyrios in triumpho ductos securi percussit. Hic primus 
de Illyriis triumphus fuit. Anno sequente” P. Valerio 
L. F. M. N. Flacco, M. Atilio M. F. M. N. Regulo 
consulatum gerentibus, praetorum duplicatus est numerus, 
quaternosque creari visum, ut essent qui in Siciliam Sar- 
diniamque provincias cum imperio mitterentur : ex his M. 
Valerius Sardiniam, attributamque huic Corsicam, C. 
Flaminius Siciliam sortiti sunt. 

34. Ingens eo tempore fuit metus Gallici belli, de quo 
Boii Insubresque non inter se modo, sed etiam cum Trans¬ 
alpinis populis agitare, magnasque Gaesatarum Gallorum 
copias stipendio conduxisse ferebantur. Ergo non solita 
modo remedia quaesita sunt, sed etiam iis rationibus malo 
quod timebatur occursum, quas apud severos judices, 
praeter amorem patriae, et in ejus gratiam quandoque con¬ 
cessa quae alias negarentur, nihil excusaret. Cum enim 
praeter alios ex Diis hominibusque terrores, etiam in Sibyl¬ 
linis libris repertum esset, ‘ Gallos et Graecos urbem Ro¬ 
manam occupaturos,’ ad praedictionis ejus minas callidi¬ 
tate avertendas, M. Valerio M’. F. M. N. Messalla, L. 
Apustio L. F. C. N. Fullone consulibus, 0 ex auctoritate 
pontificum homines quatuor, Gallum et Gallam, similiter- 
que Graecum et Graecam, in medio foro Boario vivos 
defoderunt, ut ita quasi partem aliquam urbis tenentes 
implevisse fata viderentur. 

35. Ceterum hic annus inter res alias non magnas ap¬ 
paratu maxime Gallici belli, quod jam instabat, consum- 
tus est. Descriptae sunt ad id bellum equitum peditumque 
copiae, incredibili numero, tota pro Romanis Italia con¬ 
sentiente. Q. Fabius historicus, qui rebus gerendis in¬ 
terfuit, effecta fuisse scribit armatorum octingenta millia: 
Romanorum quidem Campanorumque numero peditum 
explente ducenta quadraginta octo millia ducentos, equi¬ 
tum viginti sex millia sexcentos: cetera multitudo reli¬ 
quorum Italia; populorum fuit. Etiam Veneti ac Ceno- 


« A. U. C. 525, A. C. 227. 


8 A. U. C. 526. A, C. 226. 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


1635 


mani auxilia dederunt Romanis, hominum millia viginti, 
qui jussi sunt finitimos Boios metu et damnis ad patriam 
tuendam cogere, ne cum ceteris hostium copiis conjungi 
possent: quando a bellandi consilio legationis Romanae 
studiis avocari nequiverant. Venetis enim et Cenomanis 
ad instaurandam cum populo Romano amicitiam persuasis, 
Insubres Boiique in hostili animo propositoque perstitere. 
Minutae tamen vires eorum sunt, non ausis omnem arma¬ 
torum multitudinem educere regibus, coactisque partem 
juventutis ad fines defendendos relinquere. Ita reliquis 
cum copiis (peditum quinquaginta millia, equitum viginti 
numerabantur) iter per Etruriam tentare coeperunt. 

36. Interea L. iEmilius Q. F. Cn. N. Papus, C. Ati¬ 
lius M. F. M. N. Regulus 10 consules p Sardiniam et 
Ariminum cum vicina Gallia provincias obtinuere. Sardi 
enim gravati perpetuam Romani praetoris praesentiam, 
fascesque non ante conspectos, iterum tumultuati fuerant: 
sed hos C. Atilius consul haud magno negotio coercuit. 
Major moles L. .ZEmilio cum Gallis fuit, perrupta Etruria 
Romam tendentibus. Eos praetor, cui Etruria provincia 
decreta fuerat, cum arcere transitu nequivisset, circa Clu¬ 
sium consecutus, praecipiti in occasum die, castra non 
procul ab hostilibus posuit. Galli, quo Romanos ad 
pugnam elicerent, meditato dolo, cum omni peditatu ad 
oppidum Faesulas nocturno itinere perveniunt: relictis 
equitibus, quibus imperatum fuerat, ut orto die conspi¬ 
ciendos se tantum praeberent hostibus, deinde statim ad 
pedites se referrent, castra ad recipiendum equitatum hos¬ 
tesque ex improviso turbandos apto loco habituros. 

37. Ea fraus Romanis imposuit, ut quasi fugientes avide 
sequerentur: ita circa Faesulas a recentibus et paratis ex¬ 
cepti sunt, fessi cursu, et consilio, ut in re nec opinata, 
destituti. Quod unum supererat, pugnando tueri salutem, 
aut vindicare sanguinem statuere: sed praeter alia nu¬ 
mero quoque vincentibus Gallis, plures sex millibus in 

10 Ita Crev. ex Fast. Capit. Edd. priores C. Atilius M. F. M. 
N. consules. 


Strabo, 1. 
v. p. 210. 
Polyb. n. 
23. 


Zonar. 


Polyb. ii. 
23. et 27. 

Polyb. ii. 
25. 

Polyb. ii. 

oq 

Polyb. ii. 
25. 


p A. U. C. 527. A. C. 225. 


1636 


T. LIVII 


Polyb. Ii. 
23. 


Polyb. ii, 
26. 


Cluver. 
Ital. An- 
tiq. ii. 2. 
Polyb. ii 
26. 


loco pugnae concisi sunt, ceteri fugerunt. Galli munitum 
quendam collem, quo pleraque fugieutium turba conces¬ 
serat, capere conati, postquam nocturno itinere diurnaque 
pugna vires exhaustas sensere, ad corpora curanda abi¬ 
verunt : relicta parte equitum, quae tumulum obsideret, 
postridie vi aut deditione haud dubie in potestatem redi¬ 
gendum. In hoc articulo rerum L. iEmilius consul op¬ 
tabili potius quam sperato casu supervenit. Nam ad 
famam adventantium Gallorum Ariminum missus, defen¬ 
surus Adriatici littoris oram, postquam urbem audivit 
peti, magnis itineribus Arimino profectus, ad ea loca bona 
quadam fortuna pervenerat, et parvo ab hostibus inter¬ 
vallo castra metatus fuerat. 

38. Obsessi ex ignibus ab ea parte conspectis, id quod 
erat, Romanum exercitum venisse conjicientes, quosdam 
suorum miserunt sine armis, quo facilius hostium excubias 
fallerent. Ex his cognito rerum statu consul, citra lon¬ 
giorem deliberationem, quam neque res, neque tempus 
ferebat, statim orta luce cum equitatu praecessit ad tumu¬ 
lum, tribunis militum cum legionario milite sequi jussis. 
Gallos jam iidem ignes admonuerant de adventu Roma¬ 
norum, et ad consilium de praesentibus coegerant. Ibi 
rex Aneroestus suasit, ‘ ne agmen locupletissima praeda 
onustum objicerent hosti: sed domum digressi, deposita 
praeda, si bellandum ultra videretur, expediti redirent.’ 
Probato ab omnibus consilio ante noctem disceditur, iti¬ 
nere per Etruriam juxta littus maris instituto. L. iEmi- 
lius receptis qui in tumulum confugerant, et Gallorum 
profectione cognita, cum his quidem collatis signis pug¬ 
nare nolebat: sed insequi tamen statuit, occasione quam 
tempus obtulisset usurus. 

39. In hoc articulo rerum rursus aliquid ex improviso 
molita fortuna est. Alter consul C. Atilius ex Sardinia 
cum legionibus Pisas appulerat, atque ibi militibus expo¬ 
sitis pedestri itinere petebat Romam, per eandem Etrusci 
maris oram incedens qua Galli veniebant. Circa portum 
Etruriae Telamonem primum obviam sibi facti sunt prae¬ 
cursores utriusque exercitus: captivisque nonnullis ad con¬ 
sulem adductis, ubi de itinere Gallorum, et insequentis 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


163 ? 


eos collegae instituto cognovit, miratus casum, et spe im¬ 
pulsus, quod medius inter duos consulares exercitus hostis 
teneretur, tribunis praecepit, ut acie instructa, quantum 
locorum natura pateretur, quadratum agmen gradu mili¬ 
tari ducerent. Ipse animadverso colle opportune itineri, 
qua venire Gallos necessum erat, imminente, ad praeoc¬ 
cupandum eum cum equitatu contendit. Festinabat enim 
cum hoste quamprimum decernere, certus, si urgeretur, 
collegam venturum subsidio ; et, si inceptum successisset, 
potiorem bene gestae rei laudem penes se futuram esse. 

40. Galli viso in superioribus locis hostium agmine, 
noctu circummissos ab L. iEmilio equites rati, suum et 
ipsi equitatum emittunt, adjuncta levis armaturae parte, 
ad iter aperiendum. Deinde captivorum indicio consulis 
alterius adventus cognitus peditatum continuo instruere 
coegit ancipiti acie, quae ante et retro in hostem versa, in¬ 
terius oppositis invicem tergis cohaereret. Nam videbant 
a fronte C. Atilium instare: a tergo sequi L. iE milium 
noverant. Huic igitur ex Transalpino genere mercede 
conductos, qui ab armorum nomine Gaesatae? vocantur, Liv. xxvi, 
opposuerunt in prima acie ; post hos in subsidiis Insubres: 6 Q rog 

at Taurisci Boiique adversus Atilianas copias locati sunt: 13. 
essedis deinde carrisque cornu utrumque vallarunt: praeda ■ Pol 3' b- 
cum idoneo praesidio vicinum in collem seposita est. Jam 
pugnari ad tumulum ab C. Atilio occupatum coeperat, et 
ex eo conjiciebat L. iEmilius adesse collegam, cujus de 
itinere nihil habebat compertum, praeterquam quod appu¬ 
lisse Pisas audiverat. Igitur ex tempore consilio capto, 
equites suos et ipse ad collem ubi pugnabatur jussit accur¬ 
rere. Certatum ibi est equestri praelio acerrimo, in quo 
et C. Atilius consul occisus est, ejusque caput ad reges Diod. Ecl. 

Gallorum relatum: ad extremum tamen connisi totis vi- *• * xv - 

lolyb. 

ribus Romani, loco retento, hostem repulere. 

41. Decreta hunc ad modum equestri pugna, pedites 
concurrere. Ibi vero certamen vidisses cum numero at¬ 
que robore virorum, tum ipsa dispositione acierum terri¬ 
bile : cum inter duos Romanos exercitus Gallorum in¬ 
tercepta multitudo simul in utrosque obversa dimicaret, 

i Gasata] Vid. Voss, de Vit. Sermonis, i. 2. Crev. 


1633 


T. LIVII 


Polyb. 

33. 


Polyb. 

30. 


ambiguo judicio, plusne prodesset eis ista praelii forma, 
quod cum divisis hostium copiis pugnantes, terga sibi 
invicem tuta praestabant, etiam amissa spe fugae ad forti¬ 
tudinem stimulati; an vero noceret, quod inter duos con¬ 
sulares exercitus conclusi tenebantur. Ceterum Roma¬ 
nos partim aspectus virorum terrebat, qui eximia specie 
et magnitudine corporum primis in ordinibus stabant; 
partim ad pugnandum incitabat, non modo laudis, sed 
etiam spoliorum dulcedo, quod inter Gallorum antesig¬ 
nanos erat nemo quin maniacis T armillisque aureis ful¬ 
geret. 

42. Conserto igitur praelio, immissi primum velites 
maximam hostium edidere caedem, praesertim ubi Gaa- 
satae pugnabant, qui per ferociam et barbaram ostenta¬ 
tionem, abjectis vestibus, nudi ante prima signa constite¬ 
rant. Cum enim scutum Gallicum praelongum et angustum 
non possit corpus obtegere, tanquam exposita jaculatoribus 
signa, certis ictibus petebantur: cadebantque inulti, quod 
neque ferire hostem eminus poterant, neque conserta manu 
pugnari secum levis armatura patiebatur: qua despera¬ 
tione pars temere in hostem ruentes, priusquam ad manus 
venirent, missilibus confossi sternebantur : ceteri sensim 
referentes gradum, suorum perturbabant ordines. Ita 
Gaesatarum acie per velites disjecta, gravis armaturm 
miles Boios Insubresque ac Tauriscos undiquaque ador¬ 
tus, multos interfecit. 

43. Stabant tamen offirmatis animis, neque ulla re in¬ 
feriores, nisi quod armorum genere vincebantur, neque ad 
muniendum corpus apte instructi, neque ad hostem per¬ 
ii. cutiendum : gladius enim Gallicus tantum ad rem caesim 

gerendam accommodatus, mucronem idoneum non habet: 
praeterea ad primum ictum incurvatur, sequentesque pa¬ 
rum efficaces habet, nisi pede pressus iterum dirigatur. 
ii. Eventum praelii, cum in meliore spe Romani essent, haud 
dubium fecit equitum reditus, qui, Gallico equitatu in 
fugam compulso, ex colle decurrentes, in latus hostium 
impressionem fecerunt, tanto minus tolerabilem, quod ex 


T Maniam] Ornamenti aurei manus Galli gestabant. Ita ex- 
genus est, quod circa collum et ponit Polybius ipse, ii. 31. Crev. 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


1639 


superiore loco ingruebat. Hoc maxime modo cum Gallis 
in Etruria pugnatum Polybius tradidit: a quo parum 
probabiliter alii dissentiunt: quis enim temere credat ita 
potius rem gestam esse, ut Gallos noctu orta tempestas Zonar. 
fugere coegerit, tanquam Deorum iram timentes, postre¬ 
mosque eorum aggressus C. Atilius occubuerit; deinde 
post aliquot dies, cum interea suo quilibet in colle se 
continuisset, L. iEmilius cum exercitu Gallico prospere 
pugnaverit? Neque plus merentur fidei, qui pugnee Oros. iv. 
locum ex littorali regione in agrum Arretinum transtu- 13, 

Ierunt. 

44. Cecidisse tum Gallorum millia quadraginta non Eutr. 1 . m. 
ambigitur : capta sunt haud minus millia decem cum uno Ec] 
regum Concolitano : alius, Aneroestus, qui plurimum opi- 1. xxv. 
nione virtutis et potentia valuerat, paucis comitantibus Pol y b - 
elapsus, in fuga necessarios suos seque ipsum secta gula 
interemit. Recepta est praeda ingens, quam consul red- Diod. Zo- 
dendam iis curavit, quibus ademta fuerat, suas unoquo- p^, b 
que res agnoscentibus dominis. Inde cum suo et Atiliano 
exercitu juxta fines Ligurum in Boicum agrum profectus, 

ut operae navatae mercedem haberet miles, diripiendam ei 
regionem dedit, paucisque diebus satiatas praeda copias in Diod. 
urbem reduxit: tanto majore omnium laetitia, quanto Polyt> ' 
acrior istius belli metus fuerat. 

45. Ergo vix cujusquam triumphus faventium vocibus 
tam celebratus est: insignis alioquin, et rerum gestarum 
gloria, et captivorum spoliorumque praelatorum numero 
pretioque. Multa inter haec signa militaria fuere, plu¬ 
rimique torques aurei armillaeque, virorum fortium apud 

Gallos ornamenta. Sed maxime adverterunt oculos ho- Elor. n. 4. 
minum Britomarus, aliique principes Gallorum quos L. et Zunar ’ 
iEmilius per ludibrium accinctos in Capitolium duxit, 
tanquam voti sui religionem servaturos, quod ‘ non prius 
soluturos se baltea, quam Capitolium ascendissent,’ jura¬ 
verant. A. D. III. Nonas Martias L. iEmilius consul de FastiCapit, 
Gallis triumphavit. Eodem anno lustrum alterum at¬ 
que quadragesimum s conditum esse reperio a censoribus 

* Lustrum alterum atque qua- mius lustrum secundum et qua¬ 
dragesima»»] Intelligit Freinshe- dragesimum, ut constat ex c. 


1640 


T. LIVII 


C, Claudio !! Ap. F. C. X. Centhone, M. Junio D. F. 

D. X. Pera. 

-K3. Depositus jam belli Gallici metus, nondum vin¬ 
dicta? cupiditas erat: ambobusque proximi anni 1 consu¬ 
libus ea provincia data. T. Manlius T. F. T. X. Tor¬ 
quatus. Q. Fulvius M. F. Q. X. Flaccus erant, uterque 
iterum. His exercitus, et quae ad bellum instruendum 
Poiyb. xi. gerendmnque pertinebant alacriter decreta : spes enim 
erat, post tantam victoriam, toto circa Padum agro depelli 
Gallos posse, si nervi intenderentur. Consules cum copiis 
Zoz.ii. profecti primo statim terrore Boios ad deditionem com- 
P;>vb. pulere : segnior deinde expeditio fuit, ob pestilentiam et 
Oms. rr. continuos imbres. Alii tradunt hos consules Pado transito 
c-ollatis signis vicisse Insubres, hominum occidisse tria et 
viginti millia, cepisse quinque: sed nobis Polybii potior 
est in his rebus auctoritas. Interea quia consules e lon¬ 
ginquis regionibus, sive rebus gerendis, sive tempestatibus 
impediti, ad comitia occurrere non potuerant, ejus rei 
Fasti Capit, gratia dictator creatus est L. Caecilius L. F. C. X. Me¬ 
tellus : isque X. Fabium M. F. M. X. Buteonem ma¬ 
gistrum equitum dixit. Comitiis habitis consules facti 
sunt C. Flaminius C. F. L. X. P. Furius Sp. F. M. X. 
Philus.® 


Iiv. Epii. 
XX. 

Polvb. n. 
32. 

Zcnar. 

Poiyb. 




47. Hi primi Bomanorum, ut existimo, Padum transi¬ 
vere cum exercitu, qua fluvius Addua Pado committitur,* 
in regionem Insubrum irruptione facta. Multo labore, 
Deque nullo sanguine, haec audacia constitit: nam et in 
transitu fluminis, et dum castra ponuntur, acriter incur¬ 
rentes hostes Bomanorum haud paucos occiderunt. Ex 
harum rerum nuntiis ortam sohcitudinem immensum aux¬ 
ere prodigia, quod in Piceno flumen manasse sanguine. 


11 Ita Crev. ex Fastis Capit. Edd. priores Q. Claudio. 


23. snpra. Sed dubitamus an 
proprietatem Latici sermonis 
servaverit. Crev. 

£ A. U. C. 52S. A. C. 224. 

* A. U. C. 529. A. C. 223. 

* Qua fiirrius Addua Pado com- 
~ ■ "' *] Insignem hinc errorem 


snstnlimns. Frrinsheiuins in 
frandem indnctus ab interprete 
Polyhii, dederat cia fiurius Pa¬ 
dusa. Sed Padusa anum est ex 
ostiis Padi, procul ab Insubrnm 
regione. Polybius habet \A5oa. 
et sic postulat locorum situs. 




LIBRI XX. SUPPLEMENTOM. 


1641 


in Etruria coelum ardere visum, Arimini noctu luxisse, Oros. 
tresque lunas eodem tempore apparuisse nuntiabatur, et 
quod Romae in foro vultur per dies complures sederat: Zonar. 
nam sub idem forte tempus Caria motu terrae concussa, Marian 
et collapsus Rhodi colossus nihil tum ad rem Romanam Scot. Oros. 
pertinere credebantur. Ceterorum causa consulti augures, XXXI ^ 7 
‘ consules vitio creatos videri,’ responderunt, secutaeque Zonar. 
sunt senatus ad eos literae, quibus in urbem revocabantur. 

Illi inter haec per inducias Insubrum agro excesserant, p 0 ]yb. 
deinde in Cenomanorum finibus sociorum ascitis auxiliis, Strabo, l.v. 
iterum campos Alpibus subjacentes infestare coeperant: p 0 !yb." 
permotique ira Insubres, etiam aureis signis ex aede Mi¬ 
nervae depromtis, quae immobilia vocabantur, quod nisi ob 
extremam necessitatem moveri fas non esset, cum exercitu 
quinquaginta millium occurrerant, acie dimicaturi. 

48. Hoc ad tempus literae senatus venere. C. Flami- Liv. xxi. 
nius, sive conjectura earum argumentum assecutus, sive 63 ‘ 
literis amicorum praemonitus, collegae persuasit, ne ante Zonar. 
pugnam commissam aperirentur. Sic obstinato ad dimi¬ 
candum animo, de auxiliis Gallorum deliberabant, ne Polyb. 
forte neglecta causam nocendi haberent; adhibita, occa¬ 
sionem : levitas enim gentis timebatur, praesertim adversus 
cognatum hostem suscipiendo pradio. Tandem hoc con¬ 
silium placuit. Gallos in ulteriorem ripam miserunt: 
deinde ruperunt pontes: ita neque laedi ab iis Romanus 
poterat, et, copia fugae penitus ablata, omnia in virtute 

erat habiturus. Post acre praelium, victoria Romanis 
cessit; majori tribunorum laude, quam consulum. Nam 
C. Flaminius aciem ita ripae fluminis admoverat, ut nihil 
ad receptum cohortium relinqueret spatii: haud dubie 
totum exercitum perditurus, si urgentibus hostibus vel mi¬ 
nimum recedere coactus fuisset. Tribuni vero, prioribus 
praeliis experti, Gallorum vim omnem in primo impetu 
esse, hunc acerrimum, sed brevem, si quis sustinuisset, 
nihil postea metuendum habere, primis ordinibus hastas 
triariorum dividunt, quibus hostium excipiant ictus, deinde 
abjectis his gladium stringant. 

49. Ubi ventum ad certamen est, hastarum objectu 
Gallici gladii statim ad primum ictum hebetati curvatique 

Delph. et Var. Cias. Livius. 5 Q 


1642 


T. LIVII 


sunt: quos donec dirigere student, suggressus stricto mu¬ 
crone Romanus omnem armorum usum iis ademit. Nam 
et hoc habent enses Gallici, quia caesim tantummodo iis 
pugnari potest, ut ad feriendum aliquantum requirant 
spatii, quod si quis abstulerit, omnino fiunt inutiles. Ro¬ 
mani vero etiam punctim ferire ex minimo intervallo po¬ 
terant, eoque modo ad corpus hostis appressi faciem ejus 
atque pectus impune credebant. Interfecta dicuntur millia 
Oros. iv. Gallorum novem : quasi duplum ejus numeri captum esse. 

Post victoriam ager hostium longe lateque vastatus est, 
multumque prredre partum. 

Plut. in 50. Tum demum literas senatus legi placuit: quibus 
Zonw C ' 4 ’ cum P ar * turus !*• Philus esset, C. Flaminius ‘ invidiam 
hanc Patrum esse’ testatus, ‘ nullis auspiciorum vitiis, 
cujus rei nullum argumentum certius ipsa illa quam obti¬ 
nuissent victoria adduci posset,’ negavit ‘ se, nisi finito vel 
bello, vel magistratus tempore, decessurum esse.’ Quin 
etiam addidit, ‘ effecturum, ut populus Romanus auguri¬ 
orum aliarumque talium rerum inepta observatione falli 
desinat.’ Ceterum in sententia persistente P. Furio, Fla¬ 
minianus exercitus, metuens ut digresso illo satis in hostili 
regione tutus esset, exoravit eum, ut per dies aliquot re¬ 
maneret : nihil tamen rerum postea gerere voluit: C. 
Liv.xxn.G. Flaminio interim castella quaedam, urbemque non ince- 
Zonar. lebrem illis gentibus recipiente, concessaque militi praeda 
ad instans cum senatu certamen sibi conciliante animos. 
Plut. Tanta enim exorta fuerat in urbe indignatio, ut redeunti- 
Zouar. bus consulibus neque obviam ex more iretur, triumphusque 
non C. Flaminio modo, sed in ejus odium etiam P. Philo 
negaretur. Ad extremum C. Flaminii magnus apud ple¬ 
bem favor vicit: isque triumphans urbem ingressus est, 
Fasti Capit. A. D. vi. Idus Martias. Multa in eo triumpho trans- 
Liv. xxiii. lata sunt spolia, magna vis armorum, torques itidem aurei 
Flor ii 4 permulti, ex quibus tropreum Jovi C. Flaminius in Capi¬ 
tolio posuit, inverso Gallorum voto, qui de spoliis Roma¬ 
norum Marti suo torquem promiserant. Alter mox consul 
FastiCapit.de Gallis et Liguribus triumphum egit A. D. iv. Idus 
Martias. 

61. Sic magis accensa quam victa senatus odia non 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


1643 


quievere, donec consules statim secundum triumphum ab- Piut. 
dicare sunt coacti. Pari severitate sub idem fere tempus Val. Max. 
viri clarissimi duo sacerdotii honore caruerunt: M. Cor- pjjj 4 ' 
nelius Cethegus, extis non rite porrectis; Q. Sulpicius, 
quod inter sacrificandum apex ei de capite defluxerat. 

Cum magistratu consules abivissent, comitia per inter¬ 
regem sunt habita, quibus consul factus M. Claudius 
M. F. M. N. Marcellus/ qui magistratu inito collegam 
ascivit Cn. Cornelium L. F. L. N. Scipionem Calvum. 

Hi pacem petentibus Insubribus restitere, M. Marcello Polyb. ii. 
potissimum cupiditate provinciae triumphique conditiones p 4 ^ t 
omnes aspernante : sed et ipsi Galli belli potius quam 
otii consilia tractare videbantur, cum de integro mercede p 0 ]yb. 
conducta Gaesatarum triginta millia superatis Alpibus pi u t. 
longe majorem Insubrium multitudinem concivissent. 

52. Bello sic exorto, profecti primo vere consules. Acer- Polyb. 
ras (oppidum est inter Padum et Alpes) circumsederunt. 

Cujus obsidione cum depellere Romanos difficile videretur, 
Britomarus assumta decem millium G aesatarum manu, Cir- piut. 
cumpadanam regionem vastare instituit: quo comperto Zonar. 
consules ita inter se partiti sunt copias, ut Cn. Cornelius piut. 
cum exercitu reliquo urgeret obsidionem; M. Marcellus 
duas partes equitum et delectos ex levi armatura ducens, 
sociis succurreret. Delegit expeditissimum quemque, non 
ultra sexcentos: cum his et equitibus suis, non die, non 
nocte intermisso itinere, contendit ad hostes : quos circa 
Clastidium adeptus, priusquam reficere suos quiete posset, 
adortus est, non voluntate sua, sed ferocia Gaesatarum, 

qui numero potiores et equestris militiae principatum sibi 
vindicantes, audito paucos adduci pedites a consule, pro¬ 
tinus ad obterendum eum, omissa Clastidii obsidione, pro- Polyb. 
ruperunt. P lut - 

53. M. Marcellus acie in longum porrecta, ne circum¬ 
veniretur ab hostium multitudine, Gallis processit obviam : 
neque longe aberant invicem acies, cum jam impetum 

facere molientem equus clamore cantuoue Gallorum ex- _ 

' . . rrcmt. rv. 

territus abripuit, et retrorsum tulit. Ibi consul veritus 5 


v A. U. C. 530. A. C. 222. 


1644 


T. LIVII 


Plut. 


Oros. iv. 
13. 

Plut. 


Val. Max, 
iii. 2. 5. 
Zonar. 

Polyb. ii 
34. 

Plut. 

Oros. iv. 

13. 

Plut. 


Eutrop. 1, 
iii. 

Zonar. et 
Oros. 


ne in omen tractus ille casus animum suis minueret, equum 
circumagendo Solem adoravit/ tanquam ea de causa con¬ 
vertisset ; ex veteri more, quo Deos adoraturi se circum¬ 
agebant. Ferunt eum ante primum congressum pul¬ 
cherrima hostilium armorum Jovi Feretrio vovisse : mox 
conspecto Britomaro, qui suorum agmen praecedebat arma 
ferens auro argentoque et coloribus eximie perornata, haec 
judicavisse arma esse debere, quae vovisset. Jam ipse 
quoque rex, viso Romanorum duce, provectus longe ante 
suos, voce et gestu eum ad pugnam provocabat. Neque 
cunctatus M. Marcellus, perfosso regis thorace, vulneravit 
eum hasta, et equi adacti impetu dejectum humi semel 
iterumque repetitis ictibus occidit. Tum desiliens ex 
equo, manibusque arma tenens, suspexit in coelum, ‘ Ju- 
piter,’ inquiens, ‘ Feretri, qui fortium ducum in praeliis 
facta praeclara aspicis, en ego te teste tertius Romanorum, 
caeso hostium imperatore imperator, opima tibi spolia con¬ 
secro. Tu vero ad reliqua etiam belli res nostras prospera 
fortuna pergere sinito !’ 

54. Repetente post haec equum M. Marcello, totis vi¬ 
ribus confligi coeptum, fortissime pugnantibus Romanis, 
quos consulis audacia et fortuna non minus ardore pug¬ 
nandi, quam spe victoriae impleverat. Itaque non eques 
Gallus, non pedes, quanquam et ille suis subsidio venerat, 
sustinere vim tantam potuit: raroque exemplo paucissimi 
de numeroso exercitu pulcherrimam victoriam retulere. 
Lectis deinde spoliis ad collegam revertit consul, qui 
Acerris occupatis, ubi magnam annonae copiam reperit, 
circa Mediolanum caput Insubrium Gallorum adversus 
hostes aegre se tutabatur: nam illi validissimae frequentis- 
simaeque urbis obsidione implicatum vicissim quasi obsi¬ 
debant. Sed adventu M. Marcelli cito commutatus est 
rerum status: nam et Gaesatae audito regis fine disces¬ 
serunt : et ab his relicti Mediolanenses defendere urbem 
non potuere. Sic ingentibus Insubrum copiis caesis, cap- 
taque Mediolano, et subinde Como, cetera deinceps 


2 Equum circumagendo Solem Frontinus, qui alio prorsus modo 
adoravit ] Non recte hic in mar- rem narrat. Crev. 
gine appellatur a Freinshemio 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


1045 


urbes, et Insubrum tota natio, pecunia et agrorum parte Piut. 
mulctati, de cetero satis aequa pace impetrata, in dediti¬ 
onem venere. Llv ' Epit ’ 

XX. 

55. M. Marcellus provincia confecta celeberrimum 
triumphum de Gallis Insubribus et Germanis duxit Ka- Fasti Capit, 
lendis Martiis. Haec prima Germanorum in historia 
Romana mentio, qui ex Transrhenanis gentibus mercede 
conducti Virdomaro duce® in Italiam venerant. Ex his Propert.rv. 
Gallisque captivi, forma staturaque corporis ingenti, cur- pi^ t> 
rum victoris inter spolia maximi pretii antecedebant. Se¬ 
quebatur ipse consul rarissimo spectaculo caesi ducis arma Virg. /En. 
Jovi Feretrio ferens: quem prosecutus a tergo exercitus, pio^i' 4 .* 
splendidis ornatus armis, militari acclamatione cantuque Plut. 
celebrabat. Hoc ordine cum ad aedem Feretrii perventum 

esset, descendens curru M. Marcellus, opima spolia post Liv. 1 . 10 . 
Romulum regem et A. Cornelium Cossum tertius, neque pj^' 20 ’ 
post illum alius suspendit. Haec arma populus Romanus 
majori cum voluptate spectavit, quod Romanorum militum Flor, 
arma hostes Vulcano vovisse dicebantur: tantaque vic- Plut. 
toriae ejus laetitia fuit, ut senatus populusque Romanus ex 
manubiis donum Apollini Delphico cratera aureum, et 
circum amicas sociasque civitates arma de spoliis G allicis 
mitteret: ad Hieronem Syracusanum praeter spolia, mis- ^ 1V • XXIV * 
sum etiam frumenti pretium est, quo inter bella Gallica Di oc |. Ecl. 
rem Romanam juverat. E xxv - 

56. Novi deinceps hostes Istri exorti, qui piratico sce- Oros.iv.i3. 
Iere maria infestantes, Romanorum aliquot naves frumen- Eutr. 1. m. 
tarias diripuerant. Adversus hos ambo consules/ P. Zonar. 
Cornelius, M. Minucius Rufus missi, multos populos vi 

aut deditione subegerunt. Triumphatum tamen ab his 
non reperio, credo, quia multo etiam Romano sanguine 
victoria constiterat. Hoc anno infaustum multis gentibus Oros. 
urbibusque sidus in Hispania exortum est Hasdrubalis suc- 

“ Virdomaro duce ] Hic idem isse quam Gaesatas ipsos, tum 
est quem hactenus-Freinshemius ipsa re probabile est, tum innuit 
Britomarum nominavit: imrao non obscure Propertius, lib. iv. 
idem ntrumque nomen est, va- Eleg. 11. ‘Genus hic’ (Virdo- 
riante tantum scriptura. Sedet marus) ‘ Rheno ducebat ab ipso, 

Germanos, de quibus trium- Nobilis erectis fundere gassa 

phasse Marcellum indicant Ca- rotis.’ Crev. 

pitolina marmora, non alios fu- 6 A. U. C. 531. A. C. 221. 


i04fj 


T. LIVII 


Zonar. 


Liv. Epit. 

XX. 

Zonar. 

Appian. 

Hljr. 

Dio ap. 
Vales. 

Just. xxix. 
2 . 

Polyb.m. 

10 . 


Polyb. iv. 

10 . 

Appian. 

Polyb. m. 
10 . 


Liv. xxiii. 
22 . 

Liv. Epit. 

XX. 

Liv. ix. 40. 

Liv. Epit. 
xx. 

Cassiod. 
Chron. 
Fest. in 
voc.‘Circus 
Flaminius.’ 
Plin.xxxv. 
17. 


cessor Hannibal, de cujus initiis gestisque multa deinceps 
majori spiritu dicenda erunt. Interea novi consules L. 
Veturius, C. Lutatius cum exercitu ad Alpes progressi 
sunt : c sed conditionibus magis, quam armis usi, multos 
eorum locorum populos voluntate ipsorum ad amicitiam 
Romanam adduxerunt. 

57 . Bellum hoc tempore cum Illyriis instauratum est 
improbitate Demetrii Pharii, adversus quem, sub amicitia; 
Romanas praetextu vicinas civitates arbitrio suo vexantem, 
omnibus ex partibus querelae venerunt. Nam fretus po¬ 
tentia, quam a Teuta deficienti Romani circumdederant, 
tutelaque regis Pinnei, cujus matrem Triteutam connubio 
sibi junxerat, regem et ipse se ferens, popularibus juxta 
finitimisque gravis et intolerandus incumbebat. Et Illy¬ 
rici quidem populos, Romanorum socios et amicos, suas 
dominationi studebat subjicere : Cycladas autem insulas, 
contra foedus cum lembis armatis quinquaginta ultra Lis¬ 
sum provectus, alias depopulabatur, ab aliis extorquebat 
pecunias: jamque et Istrorum partem, quotquot a recenti 
bello Romanos oderant, et Atintanes vi coactos in partes 
suas traxerat: neque Romanos reverebatur, quibus G al¬ 
lico bello implicitis, deinde Punicum metuentibus, neque 
vires, neque otium ad vindicandas sociorum injurias fore 
censebat: et a Philippo Macedonum rege quidlibet spera¬ 
bat, quod bello Cleomenico dux Illyricorum auxiliorum 
Macedonicas opes adjuvisset. Igitur decretum adversus 
eum bellum est, apparatusque facti. 

58. Lustrum interea tertium et quadragesimum L. 
iEmilius, C. Flaminius censores condiderunt. Censa 
sunt civium capita ducenta septuaginta millia ducen¬ 
ta tredecim. Libertinorum promiscua multitudo per 
omnes tribus sparsa multum hactenus turbarum de¬ 
derat : eam imitatione Q. Fabii Maximi censores in 
quatuor tribus, Esquilinam, Palatinam, Suburranam, 
Collinamque redegerunt. C. Flaminius in eadem cen¬ 
sura viam Ariminum usque munivit, et Circum ex¬ 
struxit : utrique operi nomen ab auctore est impositum, 
Circusque Flaminius, et via Flaminia vocata. Iidem 


« A. U. C. 532. A. C. 220. 


LIBRI XX. SUPPLEMENTUM. 


1647 


censores Legem Metiliam de fullonibus ad populum fe¬ 
rendam dedere : ne minorum quidem rerum curam tanti 
magistratus fastigium dedecere rati. 

59. Per idem tempus Illyriorum rebellio senatum mo¬ 
vit, ut M. Livio M. F. M. N. Salinatori, L. iEmilio M. Polyb.m. 
F. Paullo consu!ibus d provinciam illam mandaret. Con- 1Si 

tra Demetrius bellum et ipse haud segniter comparare in¬ 
stituit, valido praesidio Dimalum misso, provisisque omni¬ 
bus, quorum ad longam sustinendam obsidionem usus est. 
Quibusdam locis interficiendos curavit principes, de quo¬ 
rum fide dubitabat, aliisque sibi addictis regimen urbium 
tradidit: ex omni vero regno delectum robur, sex millia 
virorum, secum ad praesidium Phari retinuit. Dum haec Polyb.m. 
aguntur, L. Paulus consul primo vere profectus, in Illv- 16. 
ricum venit: mtellectoque magnam esse hostibus spem in 18 
munitionibus Dimali, quem locum inexpugnabilem puta¬ 
bant, ratus plurimum inde terroris oriturum, si hunc ex- 
pugnasset, tanta sua militumque alacritate est aggressus, 
ut septimp quam oppugnari 12 coepta esset die vi capere¬ 
tur. Neque falsus fuit animo consul, sparsaque per vici¬ 
nam regionem fama, confestim ex omnibus urbibus orato¬ 
res venere, se suaque omnia Romanis dedituri. 

60. Quibus in fidem receptis Pharum insulam, ubi 
Demetrii regia erat, petiit. Quam ubi copiarum omni 
genere refertam, fortissimorumque virorum praesidio, tum 
situ operibusque, adhaec praesentia tyranni munitam esse 
dididicisset; moram obsidionis veritus, astum excogitavit 
accelerandae victoriae non inutilem. Partem enim majo¬ 
rem exercitus, noctu trajectis copiis, in sylvosis quibusdam 
callibus occuluit: ipse cum navibus viginti luce clara 
proximum urbi portum petens, elicuit Pharios, inter quos 
ipse Demetrius ad prohibendam hostium exscensionem 
accucurrit. Conserto certamine plures subinde, ut fit, 
suis auxilio venientes, ad extremum omni fere praesidio 
militarium virorum urbem nudavere. Interea Romani 
qui noctu exscenderant, itinere per tecta loca facto, collem 

12 Edd. ante Crev. oppugnare. 
d A. U. C. 533. A. C. 219. 


1648 


T. LIVII 


Polyb. iv. 
66 . 

Polyb. ap. 
Vales. I.vji. 


inter oppidum portumque medio ferme spatio situm occu¬ 
pavere : quo facto iis, qui urbe fuerant egressi, reditus ad 
eam occludebatur. 

61. Demetrius, animadverso quid fieret, consilium ce¬ 
pit, ut in tam ancipiti periculo, non spernendum. Omisso 
enim praesenti certamine, revocatisque suis, ‘ Viri fortes,’ 
inquit, ‘ apparet, virtutem nostram hostibus formidabilem 
esse : nam ad dolos conversi fatentur se viribus armisque 
diffidere. Furto noctis usi hanc in terram irrepsere : 
unde, si bene vos novi, retinebunt nihil nisi quod corpo¬ 
ribus tegent, anima emtum. Vos modo, Pharii mei, vos- 
que omni ex Illyrico delecta juventus, vel patria;, vel 
gloriae vestrae memores, ostendite Romanis, neque suae 
fortitudinis, neque nostrae imbecillitatis fuisse, quod semel 
de Illyriis Romae triumphatum est. Non Fulvius eo 
tempore, aut Postumius Illyrios consiliis et armis, sed 
impotentia, sed temeritate sua Teuta vicit. Neque igno¬ 
ratis, ut de aliis taceam, non ita proclivem illi futuram 
fuisse victoriam, si me defensorem potius quam inimicum 
habere Teuta maluisset. Verum enimvero, et quia vobis 
praeclare confido, et quia facta potius quam verba tempus 
postulat, abrumpo. Habetis animos, habetis arma : vide¬ 
tis necessitatem, qua; timidissimum quemque posset acu¬ 
ere ; vobis pariter urbique discrimen extremum imminet, 
nisi virtute vestra discusseritis. Eamus igitur, et fortuna 
bene juvante istos e latibulis suis paulo ante progressos 
petamus, securi de his, qui exscensionem faciunt: nam 
illos si ceciderimus, hi majori cum studio naves repetent, 
quam reliquerunt.’ 

62. Ita suos pro tempore cohortatus, instructis ordini¬ 
bus ad eos invadendos qui collem tenebant ducit: qui et 
ipsi non segnius congressi sustinuerunt hostem, donec ad¬ 
venientes qui exscensionem interea fecerant, et a tergo 
eum adorti, magno cum terrore detrimentoque disjecere : 
paucos in oppidum retulit fuga: ceteri passim per invios 
calles dilapsi. Demetrius, qui solis quibusdam locis pa¬ 
ratos lembos in omnem casum habebat, uno eorum con¬ 
scenso ad Philippum Macedoniae regem profugit, cujus in 
amicitiam receptus, mores adolescentis antea laudatos 


LIBRI XX. SUPPLRM ENTUM. 


1649 


adulatione et tyrannicis consiliis corrupit, bellique Ro¬ 
mani, et multarum praeterea calamitatum, suasor et auctor 
ei extitij. Post hanc pugnam Pharus ex itinere capta, Pol 31 b.n 1 . 
jussuque imperatoris direpta et diruta est. Illyrici deinde 1 Appian 
rebus ex sententia ordinatis, ad triumphum petendum, Illyr. 
affecta jam aestate, consul Romam rediit. x Elv ‘ 

63. In hujus quoque belli narratione Polybium sequi Polyb. 
malui, non ignarus apud alios auctores ambobus consulibus Zonar. 
ejus perfecti gloriam communiter tribui, qui evocatum ad 

se Demetrium, quia non parebat, aggressi primum in Issa Zonar. 
insula, quibus dixi artibus vicerint; deinde Pharo pro¬ 
ditione capta, Demetrium expulerint. De cujus fine Appian. 
quoque dissentanea Polybio tradunt, istis et annis et locis 
proximo, quae aliud in tempus egressa praetermitto. Ce¬ 
terum Illyriis in regis Pinnei gratiam, quem innocentem 
aetate et proposito fuisse constabat, pepercit senatus, foe¬ 
dusque cum eo, adjectis tamen conditionibus quibusdam, 
renovabit. Interea L. iEmilius consul splendidissimum Polyb. iv. 
de his populis triumphum duxit: sed et M. Livium ex eo 6 ^' uct> ^ 
bello triumphasse reperio : plures tamen scriptores hunc v ' r . illustr. 
praetereunt: credo quod majores L. Paulli res fuerunt, 
quibus collegae famam gloriamque potuerit obscurare. 

Sed nobilius ejusdem M. Livii paulo post judicium et 
condemnatio fuit. Per invidiam ipse ac L. Paullus ac- Front.Strat. 
cusati,"’ quod praedam militibus non aequaliter divisis- E t 
sent, quodque ex ea multa avertissent, judicium populi vir. Illustr. 
subiverunt. L. Paullus ambustus vix evasit: M. Livium 3 5 iv ‘ XXI1 * 
omnes tribus excepta Maecia damnaverunt. Isque con- Liv.xxix. 
tumeliam istam tam indigne tulit, ut, urbe relicta, coetus £9 x 
omnes fugeret, donec eum ad instituta vitae prioris resu- 34. 
menda reipublicae tempora retraxere. 

64. Sed haec in P. Cornelii Scipionis, Ti. Sempronii 

Longi consulatum inciderunt. Anno autem, quo M. Li- Plin.xxix. 
vius et L. Paullus adhuc consules erant, Archagathus qui- 

e Ipse ac L. Paullus accusati ] torem gravissimum, hic minus 
Ex hac societate periculi et cri- diligentem fuisse, quam illos 
minis, testata a T. Livio, con- longe levioris auctoritatis scrip- 
stare videtur ambos quoque tores, Zonaram et Auctorem de 
communiter rem gessisse in II- vir illustr. Creo. 
lyrico : et Polybium, licet auc- 


1650 


T. LIVII LIBRI XX, SUPPLEMENTUM. 


Liv. 

xx. 

Liv. 

25. 


dam Lysaniae filius ex Peloponneso Romam venit, qui 
medicinam professus, jure Quiritium donatus est, eique 
taberna in compito Acilio emta publice: res ad memo¬ 
riam minime celebris, nisi tum primum artis medica; no¬ 
men auditum Roma; agnitumque esset, hactenus ad sani¬ 
tatem tuendam sufficiente temperantia et inemtis remediis. 
Epit. Eisdem consulibus colonia; deductae sunt in agTo Gallico, 
xxr. Placentia et Cremona, non postrema causa irarum, qui¬ 
bus commoti Boii Insubresque respicere Hannibalem coe¬ 
pere, qui tum Saguntinam urbem summis viribus oppug¬ 
nans, per ruinas ejus iter ad Romana bella muniebat. 
Sed hi ceterique motus, qui magno numero, neque mi¬ 
nori mole continuo ingruerunt, ab altiore paulo principio 
sunt repetendi. 


T. LIVII PATAVINI 


HISTORIARUM 
AB URBE CONDITA 
LIBER XXI. 


BREVIARIUM. 

Cap. 1. Bellum Punicum ii. maxime omnium memorabile, quod parat Han¬ 
nibal, a patre olim jure jurando adactus, et jam ante Hamilcar meditatus 
erat. 2. In Hispania Hamilcar perit, et Hasdrubal, gener ejus, imperium 
obtinet. Is foedus renovat cum Romanis, et a barbaro quodam obtrunca¬ 
tur. 3. Ei succedit Hannibal, militum, plebis, et Barcinae factionis favore 
adjutus, nequicquam refragrante Hannone. 4. Hannibalis ingenium, vir¬ 
tutes, et vitia. 5. Hannibal Olcades, Vaccaeos, Carpetanos, omnesque 
trans Iberum populos praeter Saguntinos, Romanorum socios, vincit. 6. 
Certamina serit inter Saguntinos et Turdetanos. Hi ab eo juvantur; illi 
auxilium orant Romanorum, qui legatos ad Hannibalem atque inde Car¬ 
tilaginem mittunt. 7. 8. Saguntus jam summa vi tum oppugnatur tum 
obsistit, et ipse Pernoram dux vulneratur. 9. Legati Rom. non admit¬ 
tuntur, et Carthaginem eunt. 10. Ibi Hanno unus causam foederis et 
Romanorum agit. 11. Senatus Carthag. prope omnis Hannibali favet. 
Saguntini in ipsa urbe cum hostibus fortiter pugnant, sed jam laborant 
inopia omnium. Oretani Carpetanique opprimuntur. 12. Arx Sagunti 
oppugnatur, et exigua pacis spes tentatur per Alconem et Alorctim. 13. 
Ille manet apud hostem : hic duras pacis conditiones affert et suadet. 
14. Quibus auditis multi se suaque in ignem conjiciunt. Mox expugna¬ 
tur urbs, omnesque puberes interficiuntur. 15. Capta Saguntus cum 
ingenti prseda octavo mense. 16. Romanorum moeror, misericordia 
sociorum, pudor non lati iis auxilii, ira in Poenos et metus de sumina 
rerum. 

17. Bellum a Romanis paratur, et copi® scriptae dividuntur inter P. Corne¬ 
lium Scipionem et Ti. Sempronium Longum consules. 18. Legati mittnn- 




1G52 


T. LIVII 


tur Carthaginem, et bellum indicunt. 19. Perversa Poenorum disceptatio 
de foederum jure et violatione. Legati Rom. ab Carthagine in Hispani¬ 
am trajiciunt, multosque trans Iberum populos in societatem perliciunt; 
sed a Volcianis aliisque haud benigne excipiuntur. 20. Iidem animos 
Gallorum, ab Hannibale jam praeoccupatos, frustra solicitant, nec nisi a 
Massiliensibus grata ferunt responsa. 21. Hannibal, Carthagine nova hy- 
bernans, Hispani generis militibus commeatum dat, et Gades profectus 
tum vota exsolvit Herculi, tum novis se obligat. Inde supplementum 
exercitus ex Africa petit, eodemque mittit Hispanorum ferme xvi. millia. 
17. Hasdrubali fratri Hispaniam provinciam, et tam copias, maxime Afri¬ 
cas, quam classem dat. Tum ex hybernis movet, et in quiete videt juve¬ 
nem divina specie, qui se ab Jove dicit ducem ipsi in Italiam missum. 
23. Hoc visu laetus exercitum (90. millia peditum et 12. m. equitum) Ibe¬ 
rum traducit, et, subactis Ilergetibus, Bargusiis, Ausetanis, Lacetanisque, 
Hispaniae cis Iberum praeficit Hannonem; multos vero Hispanos, quos 
militia sentit gravari, domos remittit. 24. Pyrenaeum transgreditur, do¬ 
nisque capit regulos Gallorum. 25. Ejus ope freti Boii et Insubres agros 
Placentiae Cremonaeque, coloniarum Rom. infestant, et Mutinam obsident. 
Adversus eos male rem gerit L. Manlius praetor ; 26. cui C. Atilius praetor 
Roma auxilio mittitur. Scipio consul Massiliam pervenit, vixdum satis 
credens, Hannibalem superasse Pyrenaeos montes. Is vero, jam in Vol¬ 
carum progressus agrum et ad ripam Rhodani, naves undique contrahen¬ 
das fabricandasque curat. 27. Praemittit Hannonem cum parte exercitus 
insciis Gallis, qui adversam obtinebant ripam, et mox ipse reliquas copias 
28. atque elephantos Rhodanum trajicit. 29. Interim 500. Numidae, ad 
castra Romana missi, occurrunt 300. equitibus Rom. ad exploranda omnia 
a Scipioue praemissis, et ab his pugna atroci vincuntur. Hannibal, incer¬ 
tus, utrum revertatur an ire pergat, ad coeptum in Italiam iter continuan¬ 
dum inclinatur consiliis et pollicitatiouibus legatorum Boiorum regulique 
Magali. 30. Itaque varie militum versat animos castigando adhortando- 
que. 31. Tum mediterranea Galliae petit, et ab Allobrogibus, postquam 
certamina eorum, arbiter regni factus, sedavit, copia rerum omnium, max¬ 
ime vestium, adjuvatur. Inde per Tricastinorum Vocontiorumque agros 
tendit in Tricorios, et Druentiam trajicit, qui omnium Galliae amnium 
difficillimus transitu est. 

32. Scipio, desperans, se hostes tantum praegressos assecuturum, Cn. fra¬ 
trem cum maxima copiarum parte in Hispaniam mittit adversus Hasdru¬ 
balem, et cum exigua manu Genuam repetit, eo, qui circa Padum erat, 
exercitu Atilii et Manlii Italiam defensurus, occursurusque Poeno ab Alpi¬ 
bus descendenti. Hannibal pervenit ad Alpes, et Gallos ad visenda loca 
prremittit. 33. 34. Erigit agmen iu primos montis clivos, conflictans cum 
montanis et iniquitate locorum. 35. 36. Nono die in jugum ejus evadit, 
et degreditur in vias praecipites, angustas, lubricas, praealta nive et levi 
infra glacie obtectas. 37. Inde rupem, per quam unam via est, torridam 
incendio, infusoque aceto putrefactam, pandit ferro, et tandem ad planum 
descendit. 38. In Taurinis degreditur in Italiam, ingenti numero homi¬ 
num jumentorumque amisso. 39. Scipio, cum Pisas navibus venisset, 


LIB. XXI. 


1653 


exercitumque accepisset a Manlio et Atilio tironem, occupat Padum 
trajicere, et ad Ticinum amnem movet castra, ubi exercitus Poenorum 
Romanorumque jam in conspectu sunt. 40. 41. Adhortatur milites 
suos. 42-44. Idem facit Hannibal, edito prius certamine captivorum 
montanorum. 

45. Scipio Ticinum ponte trajicit, et non longe a Victumulis considet in 
agro Insubrium, ubi Hannibal castra habet, et praemia suis juratus pro¬ 
nuntiat. 46. Prodigia in castris Rom. et pugna equestris ad Ticinum, in 
qua superior est Hannibal, et Scipio vulneratus intercursu tum primum 
pubescentis filii servatur. 47. Romani cis Padum regrediuntur, et per¬ 
veniunt Placentiam ; quo et Poeni contendunt. 48. Galli auxiliares Ro¬ 
manorum ad Poenos transfugiunt, et Scipio, Trebiam transgressus, locum, 
qui prope flumen tutissimus stativis est visus, delectum communit, colle¬ 
gae adventum opperiens. Nec procul inde Hannibal considet, et prodi¬ 
tione capit Clastidium vicum, quo magnum frumenti numerum congesse¬ 
rant Romani. 

49. 50. Interim Sempronius consul, ab Hierone rege adjutus, circa Siciliam 
res prospere gerit, et Poenos mari vincit ad Lilybaeum. 51. Tum Meli¬ 
tam capit: sed mox, literis senatus in Italiam revocatus, Sex Pomponio 
legato et M. .Emilio praetori Siciliam maritimamque Italiae oram classibus 
tuendam attribuit; et ipse cum exercitu suo navibus Ariminum, indeque 
terra ad Trebiam flumen venit. 52. Ibi opem poscentibus Gallis, quorum 
agros inter Padum et Trebiam Poeni populantur, auxilio mittit equitatum 
suum, qui praelio cum hostibus commisso superior excedit. 53. Hinc 
ferocior factus Sempronius, stimulatusque tum propinquo comitiorum tem¬ 
pore, tum spe in se unum vertendae gloriae, dum aeger esset collega, eo 
nequicquam dissentiente, pugnam conserere non minus, quam Hannibal, 
gestit. 54. Mago locum insidiis aptum insidet; Numidae vero, transgressi 
Trebiam, obequitando Romanorum castris eos inde eliciunt, ceduntque 
insequentibus, quibus flumen transeuntibus corpora, non ante curata et 
gelu rigentia torpent. 55. Pugna ad Trebiani editur. 56. Vincuntur 
Romani, et duo exercitus consulares Placentiam Cremonamque confu¬ 
giunt. 

57. Romae trepidatur, creanturque consules C. Flaminius Nepos ii. et Cn. 
Servilius Geminus. Hybernae expeditiones Hannibalis. 58. Is ad prima 
veris signa in Etruriam proficiscitur; sed transiturus Apenninum atroci 
cum tempestate conflictatur, qua ingens hominum, jumentorum, elephan- 
tornmque multitudo absumitur. 59. Itaque retro ad Placentiam castra 
movet, iterumque cum Sempronio confligit et aequo Marte. Tum hic 
Lucam concedit, et ille in Ligures, qui ei nobiles aliquot Romanos per 
insidias interceptos tradunt. 

60. Dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispania, orsus a 
Lacetanis, omnem oram usque ad lberum fl. Romanae facit ditionis ; Han¬ 
nonem vincit, vivumque capit cum aliquot principibus; et Scissim expug¬ 
nat. 61. Hasdrubal non audet ei obviam ire ; sed loca, ab illo relicta, 
lberum aliquoties transgressus, vastat, et navales Romanorum socios, 
haud procul Tarracone vagantes, opprimit. Scipio Ilergetes Ausetanos- 


]654 


T. LIVII 


que, qui ad Pcenos defecerant, subigit, devincitque Lacetanos, auxilium 
liis ferentes. 

62. Multa prodigia Romae aut circa urbem ea hyeme facta et procurata. 
63. Flaminius, consul designatus, memor veterum cum Patritus certami¬ 
num, priorisque consulatus, quo ob ficta auspicia se abdicare coactus erat, 
privatus clam in provinciam abit, neque morem gerit senatui, eum revo¬ 
canti ; sed mox Arimini, licet tristi cum omine, magistratum init, accep¬ 
tisque duabus a Sempronio legionibus totidenique a C. Atilio pratore, eas 
in Etruriam ducit per Apennini tramites. 


1. In parte operis mei licet mihi praefari, quod in princi¬ 
pio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, 
bellum maxime omnium memorabile/ quae unquam gesta 
sint, me scripturum ; quod, Hannibale duce, Carthaginien¬ 
ses® cum populo Romano gessere. Nam neque validiores 
opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma, 
neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit: et 
haud ignotas belli artes inter se, sed expertas primo Puni¬ 
co conferebant 1 bello/ Et adeo varia belli fortuna an- 
oepsque Mars fuit, ut propius periculum 3 fuerint, qui 
vicerunt. Odiis etiam prope majoribus certarunt, quam 




1 Memorabile omnium Gronov. Doujat. Crevier.—2 4 Ita Ms. Harl. et qua¬ 
dam edd. Plerique libri conserebant, quod Bauer in Ind. exponit: adversas 
opponebant, per eas concertabant, sie versuchten gegen einander. Sed nemo, 
quod sciam, ita locutus est, et nostra lectio firmatur verbis prae. 4 inter se 
contulerunt arma.’ Sic conserere pugnam ct expropin/juo vires suas cum hostium 
viribus conferre, periculum virium facere cum iis, (sich mit iknen messen ,) inf. 


NOTVE 


a Carthaginienses ] De Carthagine, 
a qua Carthaginenses vel Carthagi¬ 
nienses, vide supra, lib. i. c. 27. 

b Primo Punico bello ] Inchoatum est 
hoc bellum anno U. C. 489. Coss. Clau¬ 
dio, qui Caudex cognominatus, Caci 
fratre, et M. Fulvio Flacco : desiit 
anno 512. Coss. Q. Lutatio, A. Man¬ 
lio Torquato iterum : quo tempore 
pax cum Poenis facta est. Duravit 
itaque bellum Punicum primum an¬ 
nos xxiii. Dictum autem Punicum 


a Carthaginiensibus, qui Tyro Phoe¬ 
nicia urbe oriundi, Phoenicum seu 
Poenorum, aut patria lingua Punico¬ 
rum, nomen retinuere : nam et hodie 
Phoenicia vulgo Founiki appellatur. 
Est autem litera F, sive Pii, aspira¬ 
ta in tenuem P (prasertim apud 
Orientales) facilis mutatio, et hac 
Arabibus ignota. Sic Palastini La¬ 
tinis Gracisque, qui in Sacris Literis 
sunt Philistini. 


LIIS. XXI. CAP. 1. 


1655 


viribus: Romanis indignantibus, quod victoribus victi ul¬ 
tro inferrent arma: Poenis, quod superbe avareque crede¬ 
rent imperitatum victis esse. Fama etiam est, Hanniba¬ 
lem annorum ferme novem, pueriliter 'blandientem patri 
Hamilcari/ ut duceretur in Hispaniam, cum, perfecto 
Africo bello/ exercitum eo trajecturus sacrificaret, altari¬ 
bus admotum, tactis sacris® jure jurando adactum, se, 
cum primum posset, hostem fore populo Romano. Ange¬ 
bant ingentis spiritus virum f Sicilia Sardiniaque amis¬ 
sae : 5 nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum 4 
concessam, et Sardiniam inter motum Africae * fraude 
Romanorum/ stipendio etiam insuper imposito/ inter¬ 
ceptam. 

“ Eo tempore quo Africa in motu erat, et bello agitabatur. 

cap. 50. pr.’ Rupert. —3 Periculo Gronov. Doujat. Crevier.—4 Vet. lib. apud 
Sigon. rerum desperatione. —5 Superimposito Gronov. Doujat. Crevier. 


NOTiE 


c Patri Hamilcari] Hic Hannibalis 
pater, Magonis (qui, post captas Sy¬ 
racusas praeter arcem, Timoleontis 
adventu pulsus Sicilia, ob res minus 
prospere gestas, manus sibi consci¬ 
verat) filius, neposve, et frater Has¬ 
drubalis fuit natu minor, cognomen¬ 
to Barcas. Ipse Hamilcar bello Pu¬ 
nico primo oram Italiae vastaverat, 
remque in Sicilia gesserat: sed ad 
iEgates insulas victus navali praelio 
a Lutatio Catulo, ad pacem cum Ro¬ 
manis satis iniquam compulsus est. 
Gesta ejus habes apud Cornei. Ne¬ 
potem. 

d Perfecto Africo bello] Carthagi- 
nenses,pace cum Romanis composita, 
externo bello liberati, interno in ip¬ 
sa Africa laborarunt, a mercenariis 
militibus, quorum opera usi fuerant, 
per quinquennium vexati, ex Polyb. 

e Tactis sacris] Aris nimirum. Hic 
enim vetus mos sacrificantium et ju¬ 
rantium. 


f Ingentis spiritus virum] Hamilca¬ 
rem. 

e Sicilia Sardiniaque amissa] Condi¬ 
tionibus quidem pacis abstinere Sar¬ 
dinia Preni jubebantur : non tamen, 
nisi triennio post, eam Romanis ces¬ 
serunt ; idque metu belli, nondum 
satis firmatis opibus, renovandi; cum 
negotiatores Romanos mari populati 
esse incusarentur, auctore Zonara. 
Sed cum nihilominus Sardi anno 
U. C. 518. defecissent, auctoribus 
Poenis, mox subacti sunt ductu T. 
Manlii: eaqne insula prima populi 
Romani provincia facta est, atque eo¬ 
dem anno clausum, sed brevi postea 
patefactum, Jani templum. Sicilia 
universa, nonnisi captis a Marcello 
Syracusis, redacta est in provincias 
formam. 

h Fraude Romanorum] Videri posset 
Hamilcaris haec querela eo niti colo¬ 
re, quasi pacis legibus comprehen¬ 
sum quidem esset, ut insulis abstine» 




1G5« 


T. LIVII 


2. His anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub 
recentem Romanam pacem, per quinque 6 annos, ita deinde 
novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit, 
ut appareret, majus eum,7 quam quod gereret, agitare in 
animo bellum, et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poe¬ 
nos arma Italiae illaturos^ fuisse, quae Hannibalis ductu 
intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia 
Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter 
patrem et filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore 
aetatis (uti ferunt) primo Hamilcari conciliatus; gener inde 
ob altam indolem provecto annis 8 ascitus, et, quia gener 
erat, factionis Barcinae k opibus, quae apud milites ple¬ 
bemque plus quam modicae erant, haud sane voluntate 
principum, imperio potitus.9 Is, plura consilio, quam vi, 
gerens, hospitiis 10 regulorum 1 magis, conciliandisque per 


6 Malit Sigon. quatuor. —7 Vet. lib. ap. Sigon. ut appareret omnibus majus 
eum .—8 ‘ Ita ex emend. Lips. profecto, profectu, et profectus in Mss. et edd. 
antt. provectus vel provectior annis (Hasdrubal, scii, cum llos aetatis, quo Ha¬ 
milcari conciliatus fuerat exoletus, procedentibus annis jam defloruisset) 
conj. Klock. et Duk.’ Rupert. ‘ Provecto annis ascitus. Ita dedi cum Gronov. 
et Drak. e conjectura Lipsii: at in Mss. est profecto vel profectu animi; in 
nonnullis vero profecto annis; et in edd. profectus animi, ita ut constanter te¬ 
neatur rb f. Quare in profecto latere aliud puto, et forsan duas voces.’ 


NOT/E 


rent Poeni, non ut Rontani eas sibi 
haberent. Verum queri potius vide¬ 
tur, quod datis a Lutatio Romano 
duce conditionibus non stetissent 
Romani, sed Siciliae alias addidissent 
insulas, inque bis Sardiniam. 

1 Stipendio etiam insuper imposito [s«- 
perimposito ] Flor, insuper imposito, id 
est, imposito ultra summam quam sti¬ 
pulatus fuerat Lutatius, prapsentium 
mille talentorum Euboicorum; deinde, 
in annos vigiuti, duorum millium du¬ 
centorum annuorum,quibus adhuc ad¬ 
jecta a populo Romano mille talenta. 
Talentum autem Euboicum, sex milli¬ 
um drachmarum, qualium usus in Eu¬ 
boea insula, tertia parte minus erat ta¬ 
lento Attico, nec nisi quatermillenis 


drachmis Atticis aestimabatur; unde 
libras Francicas mille sexcentas non 
multum ex calculo nostro superabat. 
Mille igitur ejus generis talenta de¬ 
cies sexies centenis librarum Franci- 
carum millibus ferme responderent: 
un million six cens mille livres. 

k Factionis Barcina ] Ut Romae per¬ 
petua fere inter plebeios et patricios 
dissidia erant, itares Carthaginiensis 
in duas factiones divisa erat, prima¬ 
tum et plebis, quarum haec Barcina 
dicebatur, ab hoc, ni fallor, Hamil¬ 
care, cognomine Barca. 

1 Hospitiis regulorum ] Ita Colbert. 
cod. melior, ut conjiciebat Turneb. 
Hospitium sane apud Veteres sanc¬ 
tissimae atque arctissimae necessitu- 


LIB. XXI. CA1\ 3. 


1657 


amicitiam principum novis gentibus, quam bello aut armis, 
rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei 11 pax tu¬ 
tior m fuit. Barbarus eum quidam palam, ob iram inter¬ 
fecti ab eo domini, obtruncavit; comprehensusque ab 
circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tor¬ 
mentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, 
superante laetitia dolores, ridentis etiam speciem praebu¬ 
erit. Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in solicitan- 
dis gentibus imperioque jungendis suo fuerat, foedus reno¬ 
vaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset 
amnis Iberus/ Saguntinisque mediis inter imperia duorum 
populorum libertas servaretur. 

3. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin prae¬ 
rogativam militarem/ qua extemplo juvenis Hannibal in 
praetorium 12 delatus, imperatorque ingenti omnium cla¬ 
more atque assensu appellatus erat, favor etiam plebis 
sequeretur. Hunc vixdum puberem 0 Hasdrubal literis ad 

* Militum prmjudicium, sive suffragium, quo exercitus populo praeiverat. 


Stroth. —9 AI. imperio positus —10 In plerisque Mss. est auspiciis ,—11 ‘ Tb 
ei non videtur esse Livii, quia id facile intelligendum omiserat.’ J. F. 
Gronov. 

NOTiE 


dinis genus fuit. Vulgo legebatur 
auspiciis; quod idem esse posset ac 
auctoritate. 

m Nihilo ei pax tutior ] Displicet 
Gronovio rb ei: non caret tamen em¬ 
phasi ; ostendit enim pacem publi¬ 
cam ipsi Hasdrubali tutam non fu¬ 
isse. 

“ Amnis Iberus ] Inter Hispaniae 
fluvios nobilissimus habitus est Ibe- 
rus, a quo Graeci universam Hispa¬ 
niam Iberiam appellavere; sive ab 
Ibero rege fluvius nomen acceperit, 
sive ab urbe Ibera ; quae, non procul 
ejus ostio sita, nunc aliis Flix, aliis 
Tortosa esse creditur; vulgo Ebro vo¬ 
catur. Oritur in Cantabrorum occi¬ 
dentali tractu, ex Idubeda monte, 
duobus fontibus, quorum dexter in 
Delph. et Var. Cias. Li\ 


saltu Aucensi, ( montes d’Oca,) sinis¬ 
ter ad oppidum quod ex re nomen 
habet, vulgo Fuentibre: inde Julio- 
brigam alluit, et pluribus sensim am¬ 
nibus crescens, per agrum Calaguri- 
tanum Caesaraugnstam petit, et Cel¬ 
sam ; unde in Austrum, et mox ver¬ 
sus Euronotum fluens, Dertusam 
praeterlabitur, ac mari Mediterraneo 
infunditur duobus ostiis, facta insula 
quam Alfaeiam vocant, tanta vi ut ad 
quinquaginta passus medio in mari 
(quod ab eo mare Ibericum dicitur) 
dulcis hauriatur. Augetur amnibus 
ad dextram quidem Salone, ad laevam 
Agra, Gallico, et Sicori, quem paulo 
supra anget Cinga. 

° Vixdum puberem ] Probat Sigo- 
nius ex Cornelio Nepote, in Hanni- 
ts. 5 R 


1658 


T. LIVII 


se arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barci¬ 
nis nitentibus, ut assuesceret militiae Hannibal, atque in 
paternas succresceret opes. 13 Hanno, alterius factionis 
princeps, ‘ Et aequum postulare videtur/ inquit, ‘ Hasdru¬ 
bal; et ego I+ tamen non censeo, quod petit, tribuendum/ 
Cum admiratione tam ancipitis sententiae in se omnes con¬ 
vertisset, ‘ Florem aetatis/ inquit, ‘ Hasdrubal, quem ipse 
patri Hannibalis fruendum praebuit, justo jure eum a filio 
repeti censet. Nos tamen minime decet, juventutem nos¬ 
tram pro militari rudimento assuefacere libidini praetorum. 
An hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia 
immodica et regni paterni speciem videat? 15p et, cujus regis 
genero haereditarii sint relicti 16 exercitus nostri, ejus filio 
parum mature serviamus? Ego, istum juvenem domi te¬ 
nendum, sub legibus, sub magistratibus docendum vivere 
aequo jure cum ceteris, censeo: ne quandoque parvus hic 
ignis incendium ingens exsuscitet/ 

4. Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni assentie- 
bantur: sed (ut plerumque fit) major pars meliorem vicit. 
Missus Hannibal in Hispaniam q primo statim adventu 


12 Olim legebatur intra pratorium. —13 ‘ In paternas succresceret opes; id 
aliis legi pro vulg. succederet, notatum in niarg. Ms. Flor, idqiie etiam proba¬ 
runt Gron. et Bauer. Is jam bene monuit, nondum succedere Hannibalem 
patri debuisse, sed crescere atque educari in spem paternae potentiae, non po¬ 
testatis et muneris, sed opum auctoiitatisque.’ Rupert. —14 ‘ Et aquum ... et 
ego. Nisi et primo loco sit, ex una parte; et secundo, ex altera parte; vim gemi¬ 
natae particulae et et me non assequi in boc loco ingenue fateor. Deest vocula 
et ante aquum, teste Drakenborchio, in Rec. eamque delendam esse ascriptis 
notis indicat librarius Lov. 2. Sed delendum fortasse et ante ego, et locus sic 
constituendus: Etsi aquum ... ego tamen. .. .vel at ego pro et ego legendum, 
ita ut et ante aquum jam sit, profecto, ac sane; in qua significatione rb et 
ab initio enuntiationis nonnunquam poni solet.’ Doering. —15 Legit Tan. Fa¬ 
ber induat. —10 Scribendum monet J. F. Gronov. sunt relicti. 


NOTAS 


balis vita, et ex numero annorum, 
qui colliguntur ab Hamilcaris in His¬ 
paniam transitu, Hannibalem duos et 
viginti annos natum fuisse, cutn pri¬ 
mum in eam regionem venit. 

p Regni paterni speciem videat] An 
igitur rex Hamilcari iranto dux tan¬ 


tum belli, et imperator exercitus: 
sed horum tanta potestas est, ut non 
abs re Hanno, cui ejusmodi imperia 
vocare ad invidiam animus erat, reg¬ 
ni et regis nominibus abutatur. 

a In Hispaniam ] Extrema Occiden¬ 
tem versus Europae regio Hispania 


LIB. XXI. CAP. 4. 


1G59 


omnem exercitum in se convertit. Hamilcarem juvenem 
redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in 
vultu, vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. 
Dein brevi effecit, ut pater 18 in se minimum momentum 
ad favorem conciliandum esset/ Nunquam ingenium idem 
ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius 
fuit. Itaque haud facile discerneres, 1 ? utrum imperatori, 
an exercitui, carior esset: neque Hasdrubal alium quen- 
quam praeficere malle/ ubi quid fortiter ac strenue agendum 
esset: neque milites alio duce plus confidere/ aut audere. 
Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum con¬ 
silii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus 
fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris pa¬ 
tientia par: cibi potionisque desiderio naturali, non volup¬ 
tate, modus finitus/ Vigiliarum somnique nec die, nec 
nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus su- 
peresset, quieti datum : ea neque molli strato, neque silen¬ 
tio arcessita. Multi saepe militari sagulo opertum, humi 


c Intra breve tempus conciliata per seipsum exercitus benevolentia, consecutus est 
ut ea in re parum deinde haberet ponderis memoria patris. 
d Nec plus confidentiae habebant sub alio ductore. 

e Cibo et potui mensuram ponebat, non ex epulandi voluptate, sed ex sola necessi¬ 
tate satisfaciendi naturae. 


17 Viventem Edd. ante Drak.—IS ‘ Patri quidam pro pater. Neutrum sat 
bonum: hoc tamen magis placet. Sed aut faceret pro esset Latinum erat, 
aut minimi momenti.’ Bauer.—19 ‘ Rectius, opinor, ex emend. Grouov. et 

NOTjE 


Pyrenaeis montibus dividitur a Gal¬ 
lia : reliqua latera mare tum exter¬ 
num, tum internum alluit. Eo tem¬ 
pore Ibero flumine in duas partes di¬ 
videbatur, quarum citerior Romanis, 
ulterior Carthaginiensibus addicta. 
Sic tamen ut Saguntini, qui ultra 
Iberum, liberi ac sui juris essent, ob 
Romanorum societatem. Postquam, 
victis Carthaginiensibus, tota fere 
regio in Romanorum ditionem cessit; 
citerior, sub unius Provincias Tarra¬ 
conensis nomine, longe ultra Iberum 


prolatis finibus, ad Galleciam usque 
et Oceanum Atlanticum porrecta 
est; ulteriore, quae initio longe am¬ 
plior, angustioribus finibus coarctata, 
licet in duas Provincias, Baeticam et 
Lusitaniam, divisa. Nomen hodieque 
servat Gall, Espagne: paretque maxi¬ 
ma ex parte Regi Catholico; extre¬ 
ma, ad occasum et partim ad me¬ 
ridiem, Portugalliae regi subjecla 
sunt. 

r Praeficere malle ] Intellige, milita¬ 
ribus expeditionibus. 


IGCsO 


T. LIVII 


jacentem inter custodias stationesque militum, conspexe¬ 
runt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque 
equi conspiciebantur.^ Equitum peditumque idem longe 
primus erat. Princeps in praelium ibat; 20 ultimus con¬ 
serto praelio 1 excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia 
vitia aequabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam 
Punica/ nihil veri, nihil sancti, nullus Deum metus, nullum 
jus jurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum at¬ 
que vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, 
nulla re, quae agenda videndaque 2 magno futuro duci esset, 
praetermissa. 

5. Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia 
ei provincia decreta, bellumque Romanum mandatum esset, 
nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamil¬ 
carem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis op¬ 
primeret, Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus op¬ 
pugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur/ in 
Olcadum fines 4 prius (ultra Iberum ea gens in parte magis, 
quam in ditione, Carthaginiensium erat) induxit exercitum, 
ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie/ finitimis domi¬ 
tis gentibus, jungendoque/ x tractus ad id bellum videri 

f Conspicui erant. 

s Quia Saguntinos aggrediendo provocabat sine dubio arma Romanorum. 


Drak. decerneres .’ Rupert.—20 AI. Princeps proelium inibat. —1 Vet. lib. 
apud Si<;on. confecto proelio. —2 In quibusdam legitur, audendaque. 

3 Jungendisque malebat Sigon. e vet. lib. vincendoque J. F. Gronov. jun- 

NOT^E 


s Perfidia plus quam Punica'] ‘Fides 
Punica’ in proverbium apud Roma¬ 
nos abierat, a quibus fracti saepius 
fcederis arguebantur Pceni. Ei con¬ 
firmandae opinioni sufficiunt exempla 
Xanthippi Lacedaunonii, apud Ap- 
pian. et Zon. itemque militum mer¬ 
cenariorum qui male ab illis habiti, 
apud Livium xxvm. 12. 

* In Olcadum fines] Hos Hispaniae 
populos Livius, post Polybium lib. 
m. ad fretum Gaditanum ponit, ubi 


postea Bastuli Poeni ex parte; apud 
bos enim fuit Carteia, olim Tartes¬ 
sus ; nunc Algezira, in Andaluzia Aus¬ 
trali. 

u Rerum serie] An liunc colorem 
Hannibal quaesiverit, viderint quibus 
notum intercedens inter Carteiam et 
Saguntum terrarum spatium. Si quis 
hic conjecturae locus, id nunc quaesi¬ 
visse potius Hannibalem suspicarer, 
ut fauces Mediterranei maris occupa¬ 
ret. 


LIB. XXI. CAP. D. 


1GG1 


posset. Carteiam, 4 urbem opulentam, caput gentis ejus, 
expugnat diripitque. Quo metu perculsae minores civita¬ 
tes, stipendio imposito, imperium accepere. Victor exer¬ 
citus opulentusque praeda Carthaginem novam y in hyberna 
est deductus. Ibi large partiendo praedam, stipendio prae¬ 
terito s cum fide exsolvendo, cunctis civium sociorumque 6 
animis in se firmatis, vere primo in Vaccaeos 2 promotum 
bellum. Hermandica 3 et Arbocala, b Carteiorum urbes,? vi 
captae. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum 






gendo, tractus Franc. Sanctius; quandoque Tan. Faber.—4 Pro Carteiam Al- 
t liceam legendum censent viri docti.—5 Olim legebatur stipendia praeterita. 
Ms. Flor, stipendioque praeterito .—6 Ed. vet. apud Sigon. civium suorum, so¬ 
ciorumque .—7 ‘ Hermandica et Arbocala (al. Arbacala ) Carteiorum urbes: ex 
Polyb. m. 14. reponendum : Elmantica s. Helmantica et Arbucala, Vaccaeorum, 

NOTiE 


x Jungendnque ] Aut subintelligen- 
dnm est, proxima quaeque : aut cum 
Sigonio legendum vincendoque : quasi 
nimirum ipso victoriarum cursu, et 
velut invitante fortuna, ad id fuerit 
impulsus. 

J Carthaginem novant] Duae fuere in 
Hispania urbes Cartilaginis nomine, 
a Pcenis conditae : altera vetus in fini¬ 
bus Ilercaonum, ad confluentes fere 
Sicoris et Iberi, ubi nunc Mequi - 
nenfa, vel, ut alii censent, Canlaveia ; 
(qui duo sunt vici non admodum in¬ 
ter se dissiti, in Aragoniae et Catalo- 
niae confinio;) altera portu nobilis, 
ab Hasdrubale condita, ad sinum Vir- 
gitanum, in Contestanorum finibus. 
Haec Carthago Nova et Spartaria 
dicta est, a sparto, cujus magna co¬ 
pia in vicina regione; quae metallis 
quoque abundabat. Primaria fuit Car¬ 
thaginiensium in Hispania sedes, ut 
Romanorum Tarraco, Scipionum o- 
pus: hodie Cartagena vocatur, in reg¬ 
no Murciae. 

z In Vaccaeos] Procul a Carteia, nec 
multo propius a Sagunto, positi fuere 
Vaccaei populi, Hispaniae tunc qui¬ 


dem ulterioris, (utpote longe ultra 
Xberum,) postea tamen Tarraconensi 
contributi, et conventui Cluniensi: 
ad utramque fuere Durii fluminis 
ripam, ubi nunc pars regni Legio- 
nensis, et Castellae veteris ea regio 
quam Campestrem vocant. 

a Hermandica] Hoc oppidi Hispa¬ 
nici nomen descripsit ex Polybio 
Noster. Ubi illud fuerit, divina¬ 
tionis res est. Errorem hic suspi¬ 
cor intervenisse, quod in propriis no¬ 
minibus facile contingit: legendum 
forte Sentica, quod solum ex Vaccae¬ 
orum oppidis nonnullam habere vi¬ 
detur cum Hermandica affinitatem ; 
crediturque fuisse ubi nunc Alba de 
Tormes. Turneb. xm. legit Helman- 
dica, et Salmanticani interpretatur, 
studiis nobilem : cui facile adhaese¬ 
rim, nisi haec Vectonibus tribueretur 
a Ptol. non Vaccaeis. 

b Arbocala] Non multo magis no¬ 
tus est hujus Vaccaeorum urbis situs. 
Sanso post alios conjicit eandem fu¬ 
isse cum hodierna Avila: paulo tamen 
magis ad vocabulum accedit Arevalo, 
in veteri Castella. 


1G62 


T. LIVII 


diu defensa. Ab Hermandica profugi, exulibus Olcadum, 
priore aestate domitae gentis, cum se junxissent, concitant 
Carpetanos : c adortique Hannibalem, regressum ex Vac- 
cafis, haud procul Tago flumine d agmen grave praeda tur¬ 
bavere. Hannibal praelio abstinuit; castrisque super ri¬ 
pam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus 
fuit, amnem 8 vado trajecit: valloque ita producto, ut locum 
ad transgrediendum hostes haberent, invadere eos transe¬ 
untes statuit. Equitibus praecepit, ut, cum ingressos aquam 
viderent, adorirentur. Peditum agmen in ripa, elephantos 
ante quadraginta disposuit. 9 Carpetanorum cum appendi¬ 
cibus Olcadum Vaccaeoruinque centum millia fuere; invicta 
acies, si aequo dimicaretur campo. Itaque et ingenio fe¬ 
roces, et multitudine freti, et, quod metu cessisse credebant 
hostem, id morari victoriam rati, quod interesset amnis, 
clamore sublato, passim sine ullius imperio, qua cuique 
proximum est, in amnem ruunt. Et ex parte altera ripae 
vis ingens equitum in flumen immissa, medioque alveo 
baudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes 
instabilis, ac vix vado fidens, vel ab 10 inermi equite, equo 
temere acto, perverti posset; eques, corpore armisque li- 

vel horum s. eorum urbes .’ Rupert.—8 AI. agmen. —9 ‘ Elephantos ante (sc. 
pedites) XL. disposuit: in plerisqtie Mss. autem pro ante, et in Flor, elephan¬ 
tos ( XL. autem erant ) disponit , prob. Gron. ad XL. conj. Siiron. Ita et Polyb. 
iii. 14. qui omnino ad totum hoc caput conferendus est.’ Rupert. Vid. Not. 


NOTE 


c Concitant Carpetanos ] In VVdi- 
tullio ferme Hispaniae fuerunt Car¬ 
petani, ad utramque Tagi ripam ; 
quorum caput Toletum, a Romanis 
deinde Tarraconensi Provinciae, ac, 
post hujus tripertitam divisionem, 
Carthaginensi contributi: pars hodie 
Castellae novae, quae vulgo reyno de 
Toledo. 

d Haud procul Tago flumine ] Nobi¬ 
lissimus Hispania; post Iherum flu¬ 
vius est Tagus, qui ex Idubeda monte, 
quem eo tractu vocant hodie Sierra 
de Albarazin, non procul fontibus Su¬ 


cronis ac Duriae, oritur ; et salutatis 
Toleto atque inde Augustobri“a, et 
Norba Ciesarea, Vettonum oppido, 
mediam fere Lusitaniam secat, ubi 
Scal.ibim alluit, ac sub Olysippone 
in Oceanum Atlanticum effunditur 
inter duo promontoria, Magnum, sive 
Lunae, et Barbariem. Dicitur aureas 
arenas volvere, et equas circa ripam 
suam alere pernicissimas, quas ideo 
vento gravidas fieri volunt. Castel¬ 
lanis vulgo Taio, Portugallis Teio, 
nobis le Tage. 


LIB. XXI. CAP. 6. 


1663 


ber, equo vel per medios gurgites stabili, cominus eminus- 
que rem gereret. Pars magna flumine absumta: quidam, 
vorticoso amni delati in hostes, ab elephantis obtriti sunt: 
postremi, quibus 11 regressus in suam ripam tutior fuit, ex 
varia trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam 
ex tanto pavore reciperent animos, Hannibal, agmine qua¬ 
drato amnem ingressus, fugam ex ripa fecit; vastatisque 
agris, intra” paucos dies Carpetanos quoque in deditionem 
accepit. Et jam omnia trans lberum, praeter Saguntinos, 
Carthaginiensium erant. 

6. Cum Saguntinis® bellum nondum erat. Ceterum jam 
belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxime 
Turdetanis/ Quibus cum adesset idem, qui litis erat sa¬ 
tor/ ** nec certariien juris, sed vim quaeri appareret; legati 
a Saguntinis Romam missi, auxilium ad bellum jam haud 
dubie imminens orantes. Consules tunc Romae erant P. 
Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus: * qui cum, 
legatis in senatum introductis, de re publica retulissent, 
placuissetque mitti legatos in Hispaniam, ad res sociorum 
inspiciendas, quibus si videretur digna causa, et Hannibali 
denuntiarent, ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abs¬ 
tineret, et Carthaginem in Africani trajicerent, ac sociorum 

h Cum Turdetanis /averet idem Hannibal, qui inter eos et Saguntinos dissi- 
dium serebat. 


\ ar.*—10 Ab dei. Gronov. Doujat.—11 Vet. lib. apud Sigon. postremis, qui - 
bus .—12 Voss. inter. 

NOT JE 


e Cum Saguntinis ] Saguntum, sive 
Saguntus, urbs fuit maritima in fini¬ 
bus Edetanoruni, non procul sinu Su¬ 
cronensi, Valentiae ad Septemtrionem 
vicina: putatur a Zacynthi insulae 
incolis ortum ac nomen sumsissse. 
Ejus muri ex caementis calce duratis 
ac luto interlitis erant, ex Strab. 
quod antiquae structurae genus fuit; 
unde loco hodie nomen Morvedre, a 
inuris veteribus. 

f Maxime Turdetanis ] Turdetani, 
quorum caput Hispalis ad Baetim, 


non satis video quomodo finitimi dici 
possint Saguntinis, qui ultra Duriam, 
in extremis ad ortum finibus Edeta- 
norum, habitabant, ut diximus : cum 
inter utrosque essent Turduli, Bas- 
titani, pars item Contestanorum et 
Edetanorum, id est, tota regna Gra- 
natense ac Murcianum, cum majori 
parte regni Valentini; interque haec 
angulus Castellae novae, ubi Villeute 
Marchionatus. 

* A. U. C. 535. 


1GG4 


T. LIVII 


populi Romani querimonias deferrent: hac 14 legatione de¬ 
creta, necdum missa, omnium spe celerius Saguntum op¬ 
pugnari allatum est. Tunc relata ex integro 15 res ad 
senatum. Alii, provincias consulibus Hispaniam atque 
Africam decernentes, terra marique rem gerendam cense¬ 
bant : alii totum in Hispaniam Hannibalemque intende¬ 
bant bellum. Erant, qui non temere movendam rem tan¬ 
tam, expectandosque ex Hispania legatos censerent. Haec 
sententia, quae tutissima videbatur, vicit: legatique eo ma¬ 
turius missi, s P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphi¬ 
lus, 16 Saguntum ad Hannibalem, atque inde Carthaginem, 
si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foe¬ 
deris rupti deposcendum. 

7. Dum ea Romani parant consultantque, jam Saguntum 
summa vi oppugnabatur. 11 Civitas ea longe opulentissima 
ultra Iberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi 
a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Ru¬ 
tulorum quidam generis. Ceterum in tantas brevi creve¬ 
rant opes, seu maritimis, seu terrestribus fructibus, seu 




13 Olim legebatur quos cum adisset idem, q. I. e. s. —14 ‘ Deferrent; hac 
cett. Cum verba sequentia, line legatione decreta cett. aperte respondeant 
antecedentibus, qui cum.. .retulissent placuissetque cett. interpunctionem ma¬ 
jorem post deferrent, quae omnes adhuc, quas vidi, editiones obsidet, delen¬ 
dum censui.’ Doering. —15 ‘ AI. de integro, non male, ut cap. 8. 18. 21. 59. 
al. sed perperam delata.’ Rupert.—16 AI. Pamphilus. 


NOT7E 


e Legatique eo maturius missi] Poly¬ 
bius 1. vm. c. 4. missos Roma Lega¬ 
tos refert ante Sagunti obsidionem ; 
aitque respondisse Hannibalem quasi 
amicum Saguntinorum, et Romanos 
increpuisse, quod, orta inter Sagun¬ 
tinos dissensione, cum rogati essent 
legatos ad res componendas Sagun¬ 
tum mittere, quosdam e Principibus 
civitatis per injuriam interfecissent; 
quos se ulcisci velle professus sit. 

h Saguntum summa vi oppugnabatur ] 
Causas hujus oppugnationis has affert 
Polybius. 1. ut, hac urbe expugnata, 


gerendi in Hispania belli spes Roma¬ 
nis adimeretur. 2. ut eo terrore His¬ 
panos, jam subactos, in obsequio re¬ 
tineret; liberos in partes traheret. 

3. ut hostili post se loco nullo relicto 
tutius in Italiam transgredi posset. 

4. ut ex praeda urbis opulentae et 
sibi pecuniam ad perficienda incepta 
necessariam compararet, et parte mi- 
litibus concessa, eos ad reliqua red¬ 
deret alacriores, et missis Cartilagi¬ 
nem muneribus, animos civium sibi 
magis ac magis conciliaret. 


LIB. XXI. CAP. 8. 


1665 


multitudinis incremento, seu sanctitate disciplinae, qua 
fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Han¬ 
nibal, infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passiin 
agris, urbem tripartito aggreditur. Angulus muri erat in 
planiorem patentioremque, quam cetera circa, vallem ver¬ 
gens. Adversus eum vineas agere’ instituit, per quas aries 
moenibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro 
satis aequus agendis vineis fuit; ita haudquaquam pro¬ 
spere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis 
succedebat. Et turris ingens imminebat: et murus, ut in 
suspecto loco, supra cetera; modum altitudinis emunitus 
erat:* et juventus delecta, ubi plurimum periculi ac labo¬ 
ris '7 ostendebatur, ibi vi majore obsistebant. 18 Ac primo 
missilibus summovere hostem, nec quicquam satis tutum 
munientibus pati.* Deinde jam non pro moenibus modo 
atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in sta¬ 
tiones operaque hostium animus erat : l quibus tumultuariis 
certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant, quam 
Poeni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, 
adversum femur” tragula k graviter ictus cecidit; tanta circa 
fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera 
ac vineae desererentur. 

8. Obsidio deinde per paucos dies magis, quam oppug¬ 
natio, fuit, dum vulnus ducis curaretur. Per quod tempus 
ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum ac mu- 

* Admodum munitus. 

h Et Saguntini nihil relinquebant tutum hostibus qui munitiones adversus muros 
struebant. 

1 Nec tantum jacula e muris vibrabantur, sed audebant Saguntini, Sfc. 

m In parte femoris anteriore. 

17 ‘ In quatnor scriptis reperisse memini: ac timoris. EtsicAldina: sic 
quoque Flor, et Gudianus.’ J. F. Gronov. —18 Vet. lib. apud Sigon. ob¬ 
sistebat. 

NOTiE 

* Vineas agere] Gall. Faire des gale- Fuerunt autem duo tragularum ge- 

ries pour approcher a couvert, ou autres nera: aliae manu, alias tormentis mit- 
ouvrages semblables. tebantur, et hae atrocius sauciabant, 

k Tragula ] Genus fuit teli, sive a et plerumque scutum aut corpus 
trajiciendo, sive a trahendo dictum, transverberabant. 


1GGG 


T. LIVII 


nitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro obor¬ 
tum '9 est bellum, pluribusque partibus, vix accipientibus 
quibusdam opera locis,t vineae cceptae agi admoverique 
aries. 1 Abundabat multitudine hominum Poenus; ad cen¬ 
tum enim quinquaginta 20 millia habuisse in armis satis 
creditur. 1 Oppidani ad omnia tuenda atque obeunda 
multifariam 2 distineri coepti sunt. Et non sufficiebant 
(jam enim feriebantur arietibus) muri, quassatajque mul¬ 
tae 3 partes erant. Una continentibus ruinis nudaverat 
urbem: tres deinceps turres, quantumque inter eas muri 
erat, cum fragore ingenti prociderant: captumque oppi¬ 
dum ea ruina crediderant Poeni; qua, velut si pariter 
utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procur- 

t Cum natura locorum nonnisi cegre pateretur, ut munitores opus facerent. 


10 Flor, et Gnd. coortum. —20 Vet. lib. apud Sigon. ad centum enim et quin- 
quaginta .—1 1 Satis creditur, satis certo, non temere. Voc. satis admitterem, si 
constat, non creditur, sequeretur : sed et vix unus liber habet.’ Bauer. • Habet 
Ms. Flor, et optimus Crev. illudque satis Livio in deliciis fuisse, docent Dnk. 
ad h. 1. et Drak. ad xxvi. 51.’ Rupert. —2 DIultimoda arte Edd. ante Drak. 
—3 ‘ In Edd. ante Drak. legitur : et non sufficiebant: jam e.f. a. muri. Quas¬ 
sata quoque multa; cet. ‘ Cum praecedat distineri coepti sunt, ego verba et non 
sufficiebant pro glossemate dudum habui. Gron. per parenth. legit. Ineptum 
sane videtur ; nec enim dixeris, muri sufficiebant; nec, si ariete quassati sunt, 
statim non suffecere. Sufficere, si rectum, ad homines utique referendum, 
qui sane non sufficiebant, si non armis tantum pugnabatur, sed et muri quatie¬ 
bantur. Opponitur ei, quod ante est, abundabat multitudine.’ Bauer. ‘ Vul¬ 
gata distinctio placebat etiam Duk. qui monet, verbum sufficere etiam simpl. 
sic dici, et h. 1. spectare ad prtec. ad omnia tuenda atque obeunda.’ Rupert. 


NOT.E 


1 Admoverique aries] Nihil aliud fuit 
aries Veterum quam trabs praegran¬ 
dis, quae malum navis assimilabat: 
solidabatur in capite gravi ferro in 
arietis formam ; unde et nomen. Ori¬ 
ginem hujus muralis machinae Plinius 
ad Graecos et equum Trojanum, Vi¬ 
truvius ad Tyrios seu Carthaginienses 
referunt. Fuit autem triplicis gene¬ 
ris aries: alius rudis, qualem Vitru¬ 
vius describit, qui scilicet manibus et 
lacertis validorum hominum sustine¬ 
batur et agebatur: compositus alius, 
qui ex altera trabe funibus veluti 


trutiua suspensus, majore vi, conatu 
leviore vibrabatur in muros, multo¬ 
rum manibus: quod exterminatorimu 
instrumentum, ut vocat Paulus Dia¬ 
conus, vineis plerumque tectum et 
superne corio munitum erat, ad mili¬ 
tum illud impellentium machinaeque 
ipsius tutelam : tertium genus fuit, 
quod testudinem arietariam voca¬ 
bant, cum scilicet testudine, quae 
rotis agebatur, suspensus ac tectus, 
illius tanta vis erat, ut nec turres, 
nec moenia nlla diu adversus ejus 
machinae impetum stare possent. 


LIB. XXI. CAP. 8. 


16C7 


sum est. Nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in 
oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius™ 
conseri 4 solent: sed justae acies, velut patenti campo, 
inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia inter¬ 
vallo constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos 
irritat: Poeno cepisse jam se urbem, si paululum annitatur, 
credente; Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora 
opponentibus, nec ullo pedem referente, ne in relictum a 
se locum 5 hostem immitteret. Itaque quo acrius et con¬ 
ferti 6 magis utrimque pugnabant, eo plures vulnerabantur, 
nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. Fala¬ 
rica erat 1 " Saguntinis, missile telum hastili abiegno 7 " et 
cetera tereti, praeterquam ad extremum, unde ferrum exta- 
bat. Id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant 
liniebantque 8 pice. Ferrum autem tres longum 9 habebat 
pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id 
maxime, etiamsi haesisset in scuto, nec penetrasset in cor¬ 
pus, pavorem faciebat, quod, cum medium accensum 0 mit¬ 
teretur, conceptumque ipso motu multo majorem ignem 

n Cum occasio rei gerenda aut obsessoribus, aut obsessis se offert. 

° Accensum in medio. 


Vid. Not. Var.—4 Sic editi vetusti : quidam censeri: Mss. consciri .—5 Re¬ 
licto a se loco Edd. ante Drak.—6 Confertim iidem.—7 ‘ Hastili abiegno e Ms. 
Cantabr. recepit Drak. suadente Jac. Gron. In plerisque Mss. et edd. antt. 
abligneo, in aliis alligato, abligno, ligneo, ligno, et iligneo; (quod placebat Mure- 
to et J. F. Gron. sed displicebat Jac. Grou. quia ligni ejus gravitas inepta 
missili telo ;) in ed. Mogunt. et al. oblongo, non inprobb. Ldps. et Bauero, si 
oblongum sit pra?longum, quia formam describere, haud materiam, videatur 
Livius, et postea memoret ferrum tres longum pedes.’ Rupert.— 8 Linebantque 
Gronov. Doujat. Crevier. Stiolh.—9 1 In longum Gronov. ali. quam lectionem 
ab iis profectam bene notavit Jac. Gronov. qui ferrum pro nominandi casu 
acciperent, cum sit accusandi casus, et verbum habebat a Falarica pendeat.’ 
Strotli. 


NOT 1E 


m Falarica erat ] Dicta est falarica 
a falis. Sic Veteres loca edita voca¬ 
runt, turresque e quibus ferme mitti 
solitum hoc telum. Species erat has¬ 
tas parum a pilo Romanorum abhor¬ 
rens, nisi quod ea parte, qua ferrum 
hastili inhaerebat, stuppa circumliga¬ 
batur, et pice ac sulfure oblinebatur, 


ut cum vulnere incendium spargeret. 

n Hastili abiegno [oMongo] In meli¬ 
oribus libris notat Lipsius esse hastili 
abiegno. Longum quidem hic a Livio 
describitur hoc missile: longitudo ta¬ 
men non omnibus eadem : nam apud 
Isidorum falarica cubitalis tantum 
fuisse dicitur. 


1668 


T. LIVII 


ferret, arma omitti cogebat, 0 nudumque militem ad inse- 
quentes ictus praebebat. 

9. Cum 10 diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, 
quia praeter spem resisterent, crevissent animi, Poenus, quia 
non vicisset, pro victo esset; clamorem repente oppidani 
tollunt, hostemque in ruinas muri expellant ; p inde impedi¬ 
tum trepidantemque exturbant; postremo fusum fugatum- 
que in castra redigunt. Interim ab Roma legatos venisse 
nuntiatum est. Quibus obviam ad mare missi ab Hanni¬ 
bale, qui dicerent, nec tuto eos adituros inter tot tam ef¬ 
feratarum" gentium arma: nec Hannibali, in 12 tanto 
discrimine rerum, operae esse legationes audire/ Appare¬ 
bat, non admissos protenus Carthaginem ituros. Literas 
igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit, 
ut praepararent suorum animos, ne quid pars altera gratifi¬ 
cari pro Romanis 15 q posset. 

10. Itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea 
quoque vana atque irrita legatio fuit. Hanno unus adverso 
senatu causam foederis,' 4 magno silentio propter auctorita¬ 
tem suam, non assensum audientium,' s r egit. ‘ Per Deos, 

p Non esse operce pretium, sive non vacare Hannibali. 


10 Add. ergo Edd. ante Drak.—11 Conj. Bauer. inter tot et tam. Effrena¬ 
tarum Edd. plerique ante Drak.—12 In dei. Gronov. Donjat. Crevier.— 
13 ‘ Forte P. Rom. Ii. e. populo Romano, quod conj. Periz. prob. Drak.’ 
Rupert. 

14 Olim legebatur causam foederis rupti. —15 ‘ Magno silentio (cum magnum 
silentium esset) propter auctoritatem suam, non propter assensum audientium: 
ita e conj. Ruben. Elect. i. 18. pro cum assensu. Possis et legere non assensu.’ 


NOT/E 


° Arma omitti cogebat] Pro, adige¬ 
bat ad abjicienda arma. Vulgaris lo¬ 
quendi forma vocem activam deside¬ 
rare potius videtur, omittere cogebat. 

p In ruinas muri expellunt] Gallice, 
Iis repousserent les ennemis premiere- 
ment jusques sur la breche, et les en 
chasserent bientot dans 1’embarras et 
le desordre oii iis etoient. 

't Gratificari pro Romanis] Gratifi¬ 


cari aliquid alicui, Cicero aliique auc¬ 
tores dicunt, pro, ejus gratia aliquid 
facere : at, gratificari pro aliquo, non 
alibi me legere memini : nisi subin- 
telligas Saguntinis gratificari, utpra 
Romanis idem sit ac Romanorum 
causa. 

r Non assensum audientium] Repete 
propter ; vult enim Hannonem magno 
silentio auditum, non quod astantes. 


LIB. XXI. CAP. 10. 


16G9 


foederum arbitros ac testes, monuisse, praedixisse se, ne 
Hamilcaris 16 progeniem ad exercitum mitterent. Non 
manes, non stirpem ejus conquiescere viri: nec unquam, 
donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, 
quietura Romana foedera. 7 Juvenem flagrantem cupidine 
regni, viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella se¬ 
rendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam 
igni praebentes, ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc 
incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsi¬ 
dent exercitus, unde arcentur foedere: mox Carthaginem 
circumsidebunt Romanae legiones, ducibus iisdem Diis, per 
quos priore bello rupta foedera sunt ulti. Utrum hostem, 
an vos, an fortunam utriusque populi, ignoratis? Legatos, 
ab sociis et pro sociis venientes, bonus imperator vester in 
castra non admisit, jus gentium sustulit. Hi tamen, unde 
ne hostium quidem legati arcentur, pulsi ad vos veniunt, 
res ex foedere repetunt, publica fraus absit, 17 s auctorem 
culpae et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, 
segnius incipiunt; eo, cum coeperint,vereor, ne perseveran¬ 
tius saeviant. iEgates insulas 4 Erycemque u ante oculos 

i Stabile futurum foedus Carthaginiensium cum Romanis. 


Rupert. Non assensu dat Kreyssigius.—16 ' Vossianns: ac testis: oratio Han¬ 
nonis suadentis senatum: obtestantis ne Romanum cum Saguntino suscitarent bel¬ 
lum : monuisse. Ubi partem esse insiticiam manifestum est. De reliquo 
ambigo, quia in Florent, legitur : egit: per Deos foederum arbitros ac testes ob. 
testans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum: monuisse, praedixisse se, 
ne Hamilcaris, Sfc. Vix est, ut hoc non sit Livii.’ J. F. Gronov. —17 ‘ Vulgo 
minor distinctio ponitur post absit, et Drak. subplet si, Doer. autem ut, hoc 
sensu : ut toti populo parcatur, ne poena illatae Romanis injuriae a toto po¬ 
pulo exigatur, unum Hannibalem deposcunt ad poenam ab eo sumendam. 
Male Ern. non accusetur, nulla ejus mentio fiat. Forte leg. res ex foedere 
repetunt, ac jure poscunt, (vel postulant vel expectant,) ut publica fraus absit. 
H<ec vel similia excidisse, probabile fit ex Mss. qui habent repetunt vel repe, 
tuntur, de re queruntur, vel repuntur vel repetuntur, publica f. a.’ Rupert. Vid. 

NOTrE 

sive senatores sive plebeii, ei assen- scilicet legati, ut nihil consilio pub- 
tirentur, (erant enim plerique fac- lico fiat adversus foedus, 
tioui Barcina: addicti,) sed propter * JEgutcs insulas ] jEgates, vel po- 
ipsius auctoritatem. tius /Egades, tres sunt insulae contra 

6 Publica fraus absit ] Deposcunt Lilybaeum, Sicliiee promontorium, ac 


1670 


T. LIVII 


proponite; quae terra marique per quatuor et viginti annos 
passi sitis. Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamil¬ 
car, Mars alter, ut isti volunt. Sed tunc Tarento/ id est, 
Italia/ 8 non abstinueramus ex foedere; sicut nunc Sagunto 
non abstinemus. Vicerunt ergo Dii hominesque; et, id 
de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, 
eventus belli, vel ut aequus judex, unde jus stabat, ei victo¬ 
riam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque 
admovet: Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti rui¬ 
nae (falsus utinam vates sim) nostris capitibus incident: 
susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Ro¬ 
manis est. Dedemus ergo Hannibalem ? dicet aliquis. 
Scio, meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas 
inimicitias. Sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, 
quod, si ille viveret, bellum jam cum Romanis haberemus; 
et hunc juvenem, tanquam furiam facemque hujus belli, odi 


Not. Var.—18 ‘ Sic Mss. plurimos optimosque secuti dedimus. Edd. vett. 
Gron. et Crev. cum Mss. nonnullis Sed Tarento tum in Italia. Drakenb. cum 
paucis Mss. Sed Tarento, id est Italia. Erat enim in fcedere, ut Carthagi- 

NOT7E 


Drepanum, ejusdem insulae urbem 
maritimam, quarum quae Lilybaeo 
proxima /Lgusa sive Capraria dice¬ 
batur, nunc Favignana: qnap ex adver¬ 
so Drepani Phorbantia seu Bueinna, 
bodie Levenzo: quae his meridionalior 
et occidentalior, Hierasive Sacra, ac 
post Maritima, et hodie Maretamo • 
Inter Hieram et /Egusam commisso 
navali praelio Lutatius consul Roma¬ 
nus classem Poenorum vicit, fugato 
Hannone duce, demersis Poenorum 
quinquaginta navibus, captis septua¬ 
ginta, et cum iis amplius decem milli¬ 
bus hominum, ut Polyb. et Zon. refe¬ 
runt : nam Orosius numerum ah illis 
proditum auget: atque hoc praelio im¬ 
positus primo bello Punico finis fue¬ 
rat : coactusque Hamilcar, antea 
Poenorum dux, Sicilia excedere, gra- 
vesque pacis leges accipere, anno 


U. C. 512. 

u Erycemque] Hoc nomine mons et 
oppidum fuere in Sicilia: hoc tribus 
circiter supra Drepanum milliaribus 
in vertice montis, qui altitudine nulli 
in tota Sicilia praeterquam iEtnae ce¬ 
dit : ibi fuit opulentissimum tem¬ 
plum Veneris Erycina?, de quo Nos¬ 
ter lib. vii. cap. 3. Hunc locum L. 
Junius consul, quamvis amissa nau¬ 
fragio classe, occupavit duplici praesi¬ 
dio, altero ad radices montis colloca¬ 
to, altero vero in vertice: atque urbs 
munitissima et situ inexpugnabilis, 
paulo post Lutatii victoriam, in Ro¬ 
manorum venit potestatem. Mons 
hodie dicitur, Monte di Santo Giulia- 
no; urbs vero Trapanidel Monte. 

x Tarento ] V. Epit. lib. xiv. et 
Qros. iv. 3. 


LIB. XXI. CAP. 11. 


1671 


ac detestor. Nec dedendum solum id piaculum J 9 rupti 
foederis; sed, si nemo deposcat, devehendum in ultimas 
maris terrarumque oras, ablegandumque eo, 20 unde nec ad 
nos nomen famaque ejus accedere, neque solicitare quietae 
civitatis statum possit. Ego ita censeo, legatos extemplo 
Romam mittendos, qui senatui satis faciant: alios, qui 
Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ip- 
sumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant. Tertiam 
legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.’ 

11. Cum Hanno perorasset, nemini omnium certare ora¬ 
tione cum eo necesse fuit. Adeo prope omnis senatus 
Hannibalis erat; infestiusque locutum arguebant Hanno¬ 
nem, quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. Re¬ 
sponsum inde legatis Romanis est, ‘ Bellum ortum ab 
Saguntinis, non ab Hannibale esse. Populum Romanum 
injuste facere, si Saguntinos vetustissimae Carthaginiensium 
societati praeponat.’ Dum Romani tempus terunt legatio¬ 
nibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem praeliis 
operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, 
stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dis¬ 
positis. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimu¬ 
lando, 1 nunc spe praemiorum accendit. Ut vero pro con¬ 
cione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi 
omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi 
resisti videretur posse. Saguntini ut a praeliis quietem 
habuerant, nec lacessentes, nec lacessiti per aliquot dies; 
ita non nocte, non die unquam cessaverant ab opere, ut 
novum 2 murum ab ea parte, qua patefactum oppidum 




nienses Italia abstineant.’ Stroth,— 19 AI. ad piaculum. Vid. Not. Var.— 
20 ‘Ablegandumque eo: oblitus est Liv. addere censeo; nisi supplere malis est: 
quod tamen non placet, ac nimis praefracte dictum sit a senatore censente 
pro virili parte; Bauer. Forte leg. ablegandumque eo, unde ... possit, equidem 
censeo; et legatos cet... .unde nec ad nos nomen famaque ejus accedere posset.’ 
Rupert. ‘Alludere videtur ad veteris poetae illud saspius a Cicerone in se ac¬ 
commodatum : ‘ pervenire aliquo cupio, ubi non Pelopidarum nomen famam- 
que audiam.” Stroth. ‘ Melius forte accidere, quasi aura ventoque allatum 
auribus accidere : sed et accedere pro pervenire, perferri, probetur.’ Bauer. 
Accidere malebat J. F. Gron. 

1 Conj. J. F. Gronov. stimulanda, prob. Bauer.—2 ‘JForte novum dei.’ 


1672 


T. LIVII 


ruinis erat, reficerent. 7 Inde oppugnatio eos aliquanto 
atrocior, quam ante, adorta est: z nec, qua primum aut po¬ 
tissimum parte ferrent opem, (cura omnia variis clamoribus 
streperent,) satis scire poterant. Ipse Hannibal, qua turris 
mobilis,® omnia munimenta urbis superans altitudine, age¬ 
batur, hortator aderat. Quas cum admota, catapultis b 
ballistisque c per omnia tabulata dispositis, muros defen¬ 
soribus nudasset; tum Hannibal, occasionem ratus, quin¬ 
gentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum d ab imo 
murum mittit. Nec erat difficile opus, quod caementa non 
calce durata erant, sed interlita luto, structurae antiquae 
genere. Itaque latius, quam caederetur, ruebat: 3 perque 
patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. 
Locum quoque editum capiunt: collatisque eo catapultis 
ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem immi¬ 
nentem haberent, muro circumdant: et Saguntini murum 
interiorem ab nondum capta urbis parte ducunt. Utrim- 


Rupert. —3 Olim legebatur Itaque antequam caderetur, ruebat. 

NOTIE 


V Novum murum .. . ref cerent] Gall. 
Iisfirenl un nouveau retranchement der- 
riere la breche. 

z Oppugnatio eos aliquanto atrocior .. 
adoria est] Hypallage, prohostes ador¬ 
ti sunt eos atrociori oppugnatione. 

a Turris mobilis] Turres hae lig¬ 
neae ambulatoriae fiebant subditis 
arte mechanica rotis, qnatuor ut mi¬ 
nimum, aut sex, vel etiam pluribus, 
ut earum lapsu magnitudo tam alta 
moveretur. Erant autem rotae la¬ 
tentes et internap, ne hostium telis 
exponerentur, qui eas turres pro¬ 
pellebant, ac funibus trahebant, aut 
applicitis etiam jumentis. Quae¬ 
dam adeo altae ut viginti haberent 
tabulata sive contignationes, vingt 
itages, et cubitos 120. altitudine sua 
aequarent: minima altitudo erat sex- 
aginta cubitorum, ac decem tabulata 


continebant, ex Vitruvio. 

b Catapultis] Catapulta Graecum 
nomen, derivatum arrh t rjs ttcAtyis, 
quae vox hastam et jaculum signifi¬ 
cat. Machina fuit, qua tela et gran¬ 
diores sagittae in hostes mittebantur: 
post Caesaris tempora etiam pro bal¬ 
lista sumi hoc nomen coepit. 

c Ballistisque] Differunt a catapul¬ 
tis ballistae, quod hae non tela, sed 
ingentes lapides et saxa jacularen¬ 
tur : a re nomen habent; est enim 
Graecis j6dAAea0«i idem quod jacere, 
projicere. 

d Cum dolabris ad subruendum, tyc.] 
Gallice, II commanda environ cinq cens 
Africains,pour aller avec des baches sup¬ 
per la muraille par le bas; ce qui n’e- 
toit pas fort difficile, parce que le mur 
nltoit btlti que de simple moilon en- 
duit de terre au lieu de cliaux. 


LIB. XXI. GAP. 12. 


JG73 


que summa vi et muniunt, et pugnant: sed, interiora 
tuendo, minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul 
crescit inopia omnium longa obsidione, et minuitur expec- 
tatio externae opis; cum tam procul Romani, unica spes, 
circa omnia hostium essent. Paulisper tamen affectos 
animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oreta¬ 
nos 6 Carpetanosque. Qui duo populi, delectus acerbitate 
consternati, retentis conquisitoribus, r metum defectionis 
cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis, omiserunt 
mota arma. 

12. Nec Sagunti oppugnatio segnior erat, Maharbale, 
Himilconis filio, (eum 4, praefecerat Hannibal,) ita impigre 
rem agente, ut ducem abesse nec cives, nec hostes sentirent. 
Is et praelia aliquot secunda fecit, et tribus arietibus ali¬ 
quantulum muri discussit ; 5 strataque omnia recentibus 
ruinis advenienti Hannibali ostendit. 5 Itaque ad ipsam 
arcem extemplo ductus exercitus, atroxque praelium cum 
multorum utrimque caede initum, et pars arcis capta est. 
Tentata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem 
Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alcon, insciis Sagun¬ 
tinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem 
noctu transisset, postquam nihil lacrymae movebant condi¬ 
tionesque tristes, ut ab irato victore, ferebantur, transfuga 
ex oratore factus, apud hostem mansit; moriturum affir¬ 
mans, qui sub conditionibus his de pace ageret. Postula- 

Cum cos, qui delectum apud eos agebant; et milites conscribebant, retinuissent. 

. * ostendit Hannibali reduci illam omnem muri partem, quce prostrata et de¬ 
jecta fuerat. r 

4 Qum Gronov. Doujat. Crevier. ali. signis parentheseos omissis._ 5 Ali¬ 

quantum Crevier. Froben. ali. ‘ Arietibus aliquantulum muri discussit, ut decussit 
xxxii. 17. xxxin. 17. xxxvii. 6. xlii. 20. quod et h. 1. placuit Drak. non 

NOTiE 

e Oretanos] Ab Oreto oppido ad gentario monte, qui nunc Sierra de 
Anam fluvium, (hodie Morali Cala- Alcaras: divisa a Bastitanis, in me- 
trava, Sansoni, nuestra Senora dei O- ridionali Castellae novae parte, ubi 
reto,) dicti sunt Oretani populi His- hodie tractus quos vulgo La Mancha, 
paniae, quas post Tarraconensis dicta, (ubi Ciudad real) Campo de Calatrava, 
finitimi Lusitaniae et Baeticae ; Ar- et Campo de Montiel vocant. 

Delph. et Var. Cias. Livius. 5 g 


1674 


T. LIVII 


batur autem, redderent res Turdetanis/ traditoque omni 
auro atque argento, egressi urbe cum singulis vestimentis 
ibi habitarent, ubi Poenus jussisset. Has pacis leges ab¬ 
nuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci ani¬ 
mos, ubi alia 6 vincantur, 5 affirmans, se pacis ejus interpre¬ 
tem fore pollicetur. Erat autem tum miles Hannibalis; 
ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. Tradito 
palam telo custodibus hostium, transgressus munimenta, ad 
praetorem Saguntinum (et ipse ita jubebat) h est deductus. 
Quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset 
factus; summota cetera multitudine, senatus Alorco datus 
est: cujus talis oratio fuit: 

13. ‘ Si civis vester Alcon, sicut ad pacem petendam ad 
Hannibalem venit, ita pacis conditiones ab Hannibale ad 
vos retulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo 
nec orator Hannibalis, nec transfuga ad 7 vos venissem. 
Cum ille, aut vestra, aut sua culpa, manserit apud hostem, 
(si metum simulavit, sua ; vestra, si periculum est apud 
vos vera referentibus,) ego, ne ignoraretis, 8 esse aliquas et 
salutis et pacis vobis conditiones, pro vetusto hospitio, 
quod mihi vobiscum est, ad vos veni. Vestra autem causa 


vero Dukcro ad xxxu. 17.’ Rupert .—6 Conj. J. F. Gionov. arma . 

7 ‘ Praestans ille Cantabr. nec transfugusset ad. Apparet fuisse, nec trans¬ 
fuga sic ad vos vejiisscm. Deinde Mss. Cum ille, non Cum vero ille. Itaque 
adversativam delevimus, sed praeeunte patris manu.’ Jac. Gronov .—8 AI. ne 

NOTiE 


f Turdetanis ] Nisi Saguntini Tur¬ 
detanos mari dicantur aggressi, atque 
in eos piraticam exercuisse ; non fa¬ 
cile video qua ratione res eorum ra¬ 
pere potuerint in tanto regionum in¬ 
tervallo, interjectis scilicet cum Tur¬ 
dulorum parte Bastitani3 et majori 
parte Edetanorum. Vel dicendum 
est his temporibus ad Baetis fontes, 
et circa montem Argentarium (ubi a 
Ptolemaeo Bastitani describuntur, id 
est, ubi nunc est Castellae novae pars 
australis cum parte regni Murciae) 
habitasse Turdetanos; inde, tractu 


temporis, ad occidentem, et Ba>tis 
ostia migrasse. 

s Ubi alia vincantur ] Quaerit hic 
Gronovius, quae alia? Responsio non 
longe arcessenda videtur, nempe mu¬ 
ri, munimenta, arces; quae ubi in 
hostium potestate sunt, franguntur 
haud dubie defensorum animi. Non 
igitur opus pro voce alia scribi no¬ 
men arma, qua; nec facile vinci quis 
dixerit, sed armatos. 

h Et ipse ita jubebat ] Dux nempe 
Saguntinorum. 


LIB. XXI. CAP. 13. 


1675 

me, nec ullius alterius, loqui, quae loquor apud vos, vel ea 
fides sit,* quod, neque dum vestris viribus restitistis, neque 
dum auxilia ab Romanis sperastis, pacis unquam apud vos 
mentionem feci. Postquam nec ab Romanis vobis ulla 
spes est, nec vestra jam aut arma vos, aut moenia satis de¬ 
tendunt; pacem affero ad vos magis necessariam, quam 
aequam. Cujus ita aliqua spes est, si eam, quemadmodum 
ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audiatis; 9 si non 
id, quod amittitur, in damno, (cum omnia victoris sint,) sed, 
quicquid relinquitur, pro munere habituri estis. Urbem 
vobis, quam ex magna jam parte dirutam, captam fere totam 
habet, adimit, agros relinquit, locum assignaturus, in quo 
novum oppidum aedificetis: aurum argentumque omne, 
publicum privatumque, ad se jubet deferri: conjugum ves- 
traque corpora ac liberorum 10 vestrorum servat inviolata, 
si inermes cum binis 11 vestimentis 1 velitis ab Sagunto exire. 
Haec victor hostis imperat. Haec, quanquam sint gravia 
atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud 
despero, cum omnium potestas ei facta sit, 12 aliquid ex his 
rebus remissurum." Sed vel 13 haec patienda censeo potius, 
quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora ves¬ 
tra conjuges ac liberos belli jure sinatis/ 

‘ Illud saltem fidem facere debet . 

“ 9“”* e j Plenum atque absolutum rerum arbitrium a vobis datum fuerit, fore ut 
aliquid ex his conditionibus relaxet ac detrahat. 

■+*+■*•*■+■*■*■*++■* 

ignoret is.--9‘ Cnm Gron. leg. audietis: nam et mox habituri estis ab eodem 
« pendet. Bauer —10 ‘ Cantabr. corpora vestra, conjugum ac lib. Qui ordo 
decentioi est, et ita servatur ab Livio, ut interdum inverti satis agnoscas.' 
Juc Gronov. 11 Cum privis emend. Lips,—12 A vobis ante facta inserunt 
edd. antt. facta erit vel potestatem feceritis malebat J. F. Gronov.—13 Vel 
dei. Edd. ante Drak. 

NOTjE 

1 Cum binis vestimentis ] Non dubi- loreum retulisse, aut Livium sibi ipsi 
tat Lipsius legere, cum privis vesti - adversari. Sed quidni cum unis ves- 
mentis ; priva enim sunt singula. Et timentis potius quam privis, cum sen- 
vero superiori capite inter conditio- sus idem sit, et vox unis propius ac¬ 
nes Alconi Saguntino propositas, illa cedat ad rb binis ? Certe Cic. sapius 
inprimis refertur, ut Saguntini egre- * unas literas ’ dixit, aliquando ‘ unas 
derentur urbe cura singulis vesti- tabulas,’ et similia, 
mentis: nec credibile est aliud A- 


1676 


T. LIVII 


14. Ad haec audienda cum, circumfusa paulatim multitu¬ 
dine, permixtum senatui esset populi concilium ; repente 
primores, secessione facta, (priusquam responsum daretur,) 
argentum aurumque omne, ex publico privatoque in forum 
collatum, in ignem ad id raptim factum conjicientes, eodem 
plerique semet ipsi 14 praecipitaverunt. Cum ex eo pavor 
ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumul¬ 
tus ex arce auditur. Turris diu quassata prociderat: per- 
que ruinam ejus cohors Poenorum impetu facto cum signum 
imperatori dedisset, nudatam stationibus custodiisque soli¬ 
tis hostium esse urbem; non cunctandum in tali occasione 
ratus Hannibal, totis viribus aggressus urbem, momento 
cepit, signo dato, ut omnes puberes interficerentur. Quod 
imperium crudele, ceterum prope necessarium cog itum 
ipso eventu est. 15 Cui enim parci potuit ex iis, qui aut in¬ 
clusi cum conjugibusae liberis domos super se ipsos 16 con¬ 
cremaverunt, aut armati nullum ante finem pugnae, quam 
morientes, fecerunt ? 

15. Captum oppidum k est cum ingenti praeda. Quan- 
quam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et 
in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat, et cap¬ 
tivi militum praeda fuerant; tamen et ex pretiorerum 
venditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat, et 
multam pretiosam supellectilem' vestemque missam Car- 


14 ‘ Ita Mss. optimi, non semet ipsos.' J. F. Gronov.—15 ‘ TJ> cognitum est 
respondere neqnit crudele , quod requirit fuit: Syllepsis figura.’ Bauer. 
In ipso Edd. ante Drak.—10 ‘ Domos super se ipsos concremaverunt; torte leg. 
ipsi.’ Rupert. 1 Videtur distinguendum: domos, super illas se ipsos, i. e. do¬ 
mos et insuper se, seque simul cum domibus, ut vm. 0. 4. ‘ legiones hostium 
superque eas se devovisset,’ i. e. et se simul. Ibi tamen etiam notio propter 
una inesse videtur. Alioqui fuerit, ut Germani loquimur : das Haas uber dem 
Kopfe anzunden. Mox morientes pro morerentur. Debebat: nullum finem, 
nisi morientes.’ Bauer 

NOTvE 

k Captum oppidum\ Oppugnari cm- U. C. mundi vero ex nostra compu- 
pit Saguntus, auctore Polybio, anno tatione 3788. ante Christum 216. 
primo Olympiadis 140. coss. jEmilio 1 Pretiosam supellectilem ] Idem Po- 
et M. Livio ; captum anno sequenti, lybius tradit, atque ex ea distributis 
ut ex iis quas mox Livius refert con- donis conciliatos primatum Carthagi- 
jici potest. Fuit hic annus 535. ab niensium animos. 


LIB. XXf. CAP. 16. 


1677 


thaginem. Octavo mense, 1 " quam coeptum oppugnari, 
captum Saguntum, quidam scripsere: inde Carthaginem 
novam in hyberna Hannibalem concessisse: quinto deinde 
mense, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam perve¬ 
nisse. Quae si ita sunt, fieri non potuit, ut P. Cornelius, 
Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio op¬ 
pugnationis legati Saguntini missi sint, et qui in suo magi¬ 
stratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo 
aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint. Aut omnia bre¬ 
viora aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. 
Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum 
oppugnari est, sed captum. Nam excessisse pugna ad Tre¬ 
biam in annum Cn. Servilii et C. 18 Flaminii non potest, quia 
Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus ab Ti. Sempro¬ 
nio consule; qui, post pugnam ad Trebiam ad creandos 
consules Romam cum venisset, comitiis perfectis ad exer¬ 
citum in hyberna rediit. 

16. Sub idem fere tempus et legati, qui redierant a Car¬ 
thagine, Romam retulerunt, omnia hostilia esse, et Sagunti 
excidium nuntiatum est: tantusque simul moeror Patres, 
misericordiaque sociorum peremtorum indigne, et pudor 
non lati auxilii, et ira in Carthaginienses, metusque de 
summa rerum cepit, velut si jam ad portas hostis esset, ut, 
tot uno tempore motibus animi turbati, trepidarent magis, 
quam consulerent. 1 ^ Nam neque hostem acriorem bellico- 
sioremque secum congressum; nec rem Romanam tam 
desidem unquam fuisse atque imbellem/ Sardos" Corsos- 

* Neque cum Romanis certasse fortiores, et bellica virtute prcestantiores hostes: 
nec Romanos unquam adeo inertes et ignavos fuisse aiebant. 


17 Tamen ex pretio Doujat. Stroth.—-18 C. dei. Grut. Gronov. Doujat. 
Vid. Not. Var. 


NOTVE 

m Octavo mense ] Plerisque Vete- sex menses eversum hoc oppidum 
rum cum Livio convenit: adversan- narrat; quod probabilius facit ipsius 
tur hinc Florus, qui nonnisi nono Livii computatio, 
mense deditam scribit Saguntum; n Sardos ] Sardiniae populos, quae 
inde Auctor de vir. illustr. qui intra una ex tribus majoribus circa Italiam 


1678 


T. LIVII 


que 0 et Istros p atque Illyrios q lacessisse magis, quam ex¬ 
ercuisse/ Romana arma: et cum Gallis tumultuatum ve¬ 
rius, quam belligeratum. 3 ' 20 Poenum, hostem veteranum, 
trium et viginti 1 annorum s militia durissima inter Hispa¬ 
nas gentes semper victorem, primum Hamilcare, deinde 
Hasdrubale, nunc Hannibale duce acerrimo assuetum/ re- 

y Levibus tantum pr celiis Romanos cum Gullis decertasse, potius quam decre¬ 
toria pugna. 

*■**■*■*•*■*+■+*■*•+ 

19 Vet. lib. apud Sigon. consultarent. —20 Olim legebatur tumultuatum ma¬ 
gis quam belligeratum. —1 Legendum monet Sigon. XVIII. vel duodeviginti. 
—2 Vincere pro victorem conj. J. F. Gronov. et armis assuetum Doering. 

NOTiE 


insulis ; vulgo, la Sardaigne. Quam 
insulam Romani Carthaginiensibus 
paulo ante eripuerant bello Mercena¬ 
riorum laborantibus. Nunc Hispanis 
paret. 

0 Corsosque ] Incolas Corsicae in¬ 
sulae, brevi et periculoso freto a Sar¬ 
dinia divisap, hodie la Corsegue, vel 
Vile de Corse; sub Genuensium est 
ditione. 

p Et Istros' ] Istria extrema est Ita¬ 
liae versus Illyricum regio, ultra si¬ 
num Adriaticum. Nomen adhuc ser¬ 
vat, partim Austriaticae, partim Ve¬ 
netae nunc ditionis. Istros annos 
532. subegit P. Cornelius Scipio Asina 
consul bello illato, quod naves Ro¬ 
manorum depraedati essent. 

i Atque Illyrios ] Illyrici nomine 
plures comprehenduntur regiones ; 
Dalmatia praesertim, quae adhuc no¬ 
men servat; et Liburnia, quae ferme 
nunc Croatia: sitae inter Istriam et 
oram Macedoniae occidentalem, qua 
nunc Albania est: quae regiones par¬ 
tim Venetis, partim Tureis subjectae 
sunt. Illyrii, cum U. C. an. 524. jussu 
Teutap, quae Agronis regis uxor fue¬ 
rat, caesi ab eis fuissent Coruncanii 
Romanorum legati, domiti sunt in- 
sequenti anno, fere sine praelio : de- 
que Itis triumphavit Cn. Fulvius Cen- 
tumalus. 


r Lacessisse magis, quam exercuisse ] 
Inter bellum Punicum primum et se¬ 
cundum Romani cum Faliscis, Gal¬ 
lis, Liguribus, Sardis, Corsis, Illyriis, 
Istris bellarunt : quorum populorum 
quatuor postremos non aeque debel¬ 
lavere. Sardiniam quidem invase¬ 
rant jam annoU. C. 494. sed compo¬ 
sita pace cum Poenis, eam quasi neu¬ 
trarum partium habuerant. Verum 
anno 515. Poeni sine certamine ces¬ 
serunt Romanis, bellum minantibus, 
quod negotiatores suos ab illis mari 
spoliatos dicerent; et Poeni propter 
bellum Africum opes suas nondum 
firmassent. Sardi tamen saepius ar¬ 
ma moverunt: tandem ductu Titi 
Manlii consulis utcumque accepere 
imperium anno 518. teste Velleio Pa¬ 
terculo : quanquam et postea saepius 
rebellarunt. De Sardis et Corsis 
primus triumphavit L. Cornelius 
Scip. an. 494. deinde C. Papirius an¬ 
no 522. 

s Veteranum, trium et viginti anno¬ 
rum ] Intellige de militibus Cartha¬ 
giniensium, qui iu armis fuerant, par¬ 
tim in Africa statim a bello Punico 
primo, partim in Hispania. Nam, si 
tempus numeres, quo Hamilcar, Has¬ 
drubal, et Hannibal in Hispania bel¬ 
lum gesserunt, anni tantum erunt 
duodeviginti, ut Sigonius observat. 


LIB. XXI. CAP. 17. 


1679 


centeni ab excidio opulentissimae urbis, Iberum transire: 
trahere secum tot excitos Hispanorum populos: concitu¬ 
rum avidas semper armorum Gallicas gentes. Cum orbe 
terrarum 1 bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Ro¬ 
manis esse. 

17. Nominatae jam antea" consulibus provinciae erant; 
tum sortiri jussi. Cornelio Hispania, 5 Sempronio Africa 
cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretae legiones, 
ct socium quantum ipsis videretur, et classis quanta parari 
posset. Quatuor et viginti peditum Romanorum millia x 
sunt scripta, et mille octingenti equites: sociorum qua¬ 
draginta millia y peditum, quatuor millia et quadringenti 
equites : naves 4 ducentae viginti quinqueremes, 2 celoces a 
viginti deductae. Latum inde ad populum, ( vellent, jube¬ 
rent, populo Carthaginiensi bellum indici/ Ejusque belli 
causa supplicatio per Urbem habita, atque adorati Dii, ut 
bene ac feliciter eveniret, quod bellum populus Romanus 
jussisset. Inter consules ita copiae divisae: Sempronio 


* Primum Hamilcare , deinde Hasdrubale, nunc Hannibale. Horum omnium 
nec vola nec vestigium in Flor. Voss. Gud. Men. membranis.’ J. F, 
Gronov. 

3 ‘ Suspicor Livium fecisse, erant: tum sortiri jussis, Cornelio Hispania, Sfc.’ 
J. F. Gronov.—4 Quadraginta quatuor peditum et quatuor equitum millia: naves, 
Sfc. Edd. vett. Gronov. Doujat. Quadraginta millia peditum, et quatuor millia 

NOTiE 


* Cum orbe terrarum ] Cum praeci¬ 
puis scilicet Africae et Europae vici¬ 
nae populis. Poeni, quippe Afri, 
Hispanorum et Gallorum (qui citra 
et ultra Alpes) viribus subnixi erant. 

u Nominatcsjamanteaj Decernebat 
primum Senatus, quibus in provinciis 
res gerendae a consulibus essent: 
deinde in qua quisque provincia impe¬ 
raret, ipsi consules vel inter se com¬ 
parabant, et mutuo consensu conve¬ 
niebant, vel sorti rem committebant, 
ut nunc Cornelius et Sempronius. 

x Quatuor et viginti peditum Roma¬ 
norum millia ] Justus numerus legio¬ 
num sex. 


s Sociorum quadraginta millia [ qua¬ 
tuor ] Sociorum peditatus plerumque 
numero par Romanis peditibus, quan¬ 
doque superior, ut nunc; equitatus 
duplo saltem major, auctore Poly¬ 
bio, fuit: saepe tamen eum numerum 
excessit, uti hoc anno. 

2 Quinqueremes ] Sunt longae naves 
quinque ordinibus remorum instruc¬ 
tae, sive in longum, sive in altum. 
Res enim satis dubia. 

a Celoces ] A celeritate nomen ha¬ 
bere creditur hoc brevioris navigii 
genus, quod uno remorum ordine im¬ 
pellebatur, Rhodiorum inventum. 



1680 


T. LIVII 


datae legiones duae, (eae quaterna millia erant b peditum et 
treceni s equites,) et 6 sociorum sexdecim millia peditum, 
equites mille octingenti: naves longae centum sexaginta, 
celoces duodecim. Cum his terrestribus maritimisque co¬ 
piis Ti. Sempronius missus in Siciliam; ita in Africam 
transmissurus, si ad arcendum Italia Poenum consul alter 
satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. 
Manlius praetor et ipse cum haud invalido praesidio in 
Galliam mittebatur. Navium maxime Cornelio numerus 
deminutus. Sexaginta quinqueremes datae, (neque enim 
mari venturum, aut ea parte belli 37 dimicaturum hostem 
credebant,) et duae Romanae legiones cum suo justo equi¬ 
tatu et quatuordecim millibus sociorum peditum, equitibus 
mille sexcentis. 8 Duas legiones 0 Romanas et decem9 
millia sociorum peditum, mille equites socios, sexcentos 
Romanos Gallia provincia eodem anno 10 versa in Punicum 
bellum habuit. 

18. His ita comparatis, ut omnia justa ante bellum fie¬ 
rent, 3 legatos majores natu, Q. Fabium, M. Livium, L. M- 
milium, C. Licinium, Q. Baebium, in Africam mittunt ad 

2 Eo belli genere, nempe maritimo. 

° Ut peragerentur quacumque requirebantur, ut bellum juste indici posset. 


quadringenti equites Crevier.—5 ‘ Id ex emend. Drak. reposui pro ea et tre¬ 
centi.’ Rupert.—6 Et abest ab Aid. et seqq. Edd. usque ad Drak.—7 ‘ Ali¬ 
quot libri veteres non habent vocem belli, nec necessaria ea est.’ Sigon .— 
8 Ducentis Gronov. all.—9 Quatuordecim Gron. ali. Romanos, et quadringentos 
quinquaginta sociorum vett. Edd,—10 Voc. anno abest ab omnibus Mss. et 
antt. Edd. Scribendum monet J. F. Gronov. Gallia p. nondum versa in P. 
b. h. i. e. priusquam eo adducerent ambo coss. copias suas Pcenis oppo¬ 
nendas. 


NOTbE 


b Ece [ea~\ quaterna millia erant ] Hic 
justus erat numerus legionis unius, 
qui duabus ascribitur: unde Grono- 
vius scribendum censet ece (nimirum 
legiones singulae) quaterna millia pe¬ 
ditum habebant, &c. sed ita legi pos¬ 
set : eae quaternum millium erant pedi¬ 
tum, et trecentorum equitum. Facile 
autem in casu errari potuit, siqui¬ 
dem numeri per notas plerumque 


scribebantur. 

c Duas legiones ] Describitur Man- 
lii praetoris exercitus, qui missus in 
Galliam Cispadanam, dans la Lombar- 
die de dega le Po, ut aditu Italis ar¬ 
ceret Hannibalem. Ea enim prima 
Italiae regio Hannibali ex Hispania 
per Transalpinam Galliam venienti 
occurrebat. 


LIB. XXI. CAP. 18. 


1681 


percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hanni¬ 
bal Saguntum oppugnasset ; et si, id quod facturi vide¬ 
bantur, fateren+ur, ac defenderent publico consilio factum, 
ut indicerent pcptdo Carthaginiensi bellum. Romani post¬ 
quam Carthaginem venerunt, cum 11 senatus datus esset, et 
Q. Fabius nihil ultra, quam unum, quod mandatum erat, 
percunctatus esset; tum ex Carthaginiensibus unus: ‘ Prm- 
ceps vestra, Romani/ et prior 12 legatio fuit, cum Hanni¬ 
balem, tanquam suo consilio Saguntum oppugnantem de¬ 
poscebatis: ceterum haec legatio verbis adhuc lenior est, 
re asperior. Tunc enim Hannibal et insimulabatur, et 
deposcebatur. Nunc ab nobis et confessio culpae expri¬ 
mitur: et, ut a confessis, res extemplo repetuntur. e Ego 
autem non, privato publicone consilio Saguntum oppugna¬ 
tum sit, quaerendum censeam; ,J sed utrum jure, an injuria. 
Nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem 
nostrum est; nostro, an suo fecerit arbitrio. Vobiscum 
una disceptatio est, licueritne per foedus fieri. Itaque quo¬ 
niam discerni placet, quid publico consilio, quid sua sponte 
imperatores faciant; nobis vobiscum foedus est a Lutatio 
consule ictum/ in quo cum caveretur 14 utrorumque so- 

II 4 Cum Banero leg. Romanis, p. C. v. cum, &r.’ Rupert. — 12 Tum ex Car¬ 
thaginiensibus unus princeps: Vana, Romani, inquit, et prior Gronov. edd. antt. T. 
e. C. unus, praceps, Romani, inquit, et prior Donjat.—13 AI. quarendum censeo. 

NOTiE 

d Ex Carthaginiensibus unus,Prceceps 
vestra, Romani [praceps Romani'] Ita 
meliores codices, et antiquissimae edi¬ 
tiones : alii minus recte ex Carthagi¬ 
niensibus unus princeps, vana Romani, 
inquit; sed praceps magis convenit 
priori Romanorum legationi quam 
vana: nam prceceps temerariam et in¬ 
consideratam significat; quod vitium 
indicat Romanorum eam mittentium: 
at vana pro inutili accipi potest, quod 
culpae Carthaginiensium assignari 
nihil vetat. 

e Res extemplo repetuntur] Haec re¬ 


spondent voci praceps. Verbis qui¬ 
dem Fabius non expresserat se ad 
res repetendas venisse: verum hoc 
sequebatur ex interrogatione, an con¬ 
silio publico Saguntum oppugnatum 
esset. 

f Foedus est a Lutatio consule ic¬ 
tum] Foedera inter Romanos et Poe¬ 
nos inita a pulsis regibus ad haec us¬ 
que tempora memorat Polybius lib. 
iii. cap. 5. quae foedera tabulis ae¬ 
neis inscripta diligenter in templo 
Jovis Capitolini custodiebantur ad¬ 
huc tempore Polybii. Quartum fce- 


1682 


T. LIVII 


ciis, nihil de Saguntinis (nec dum enim erant socii vestri) 
cautum est. At enim eo foedere, quod cum Hasdrubale 
ictum est, Saguntini excipiuntur. Adversus quod nihil 
ego dicturus sum, nisi quod a vobis didici. Vos enim, 
quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia 
neque auctoritate Patrum, nec populi jussu ictum erat, 
negastis vos eo teneri. Itaque aliud de integro foedus 
publico consilio ictum est. Si vos non tenent vestra foe¬ 
dera, nisi ex auctoritate aut jussu vestro icta; 15 ne nos 
quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit, obli¬ 
gare potuit. Proinde omittite Sagunti atque Iberi men¬ 
tionem facere, et, quod diu 16 parturit animus vester, ali¬ 
quando pariat.’ Tum Romanus, sinu ex toga facto/ g e Hic,’ 
inquit, ‘ vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, 
sumite.’ Sub hanc vocem haud minus ferociter, ‘ daret, 
utrum vellet,’ h succlamatum est. Et cum is iterum sinu ef- 

6 Extremis toga oris ita collectis, ut sinus sive cavitas jieret. 


—14 In quo cavetur Edd. ante Drak.—15 Olim legebatur nisi ex auctoritate 

NOT/E 


dus inter Lutatium et Hamilcarem 
initum primo bello Punico finem im¬ 
posuit anno U. C. 512. Convenerat 
autem ut universa Sicilia Poeni exce¬ 
derent, bellum cum Hierone et Syra¬ 
cusanis sociisque eorum ne gereient, 
captivos sine pretio, itemqne trans¬ 
fugas, confestim redderent; socii u- 
triusque populi ab utroque tuti fo¬ 
rent; neutri in alterius ditione im¬ 
perandi publiceve inaedificandi, mili- 
tisve inde condicendi jus esset; ne¬ 
que alterius populi socios alter in 
societatem admitteret: idqne praeter 
pecuniam vicenis pensionibus annuis 
pendendam additum fuerat: haec ita 
rata fore, si populus Romanus jus- 
sisset. Adjicit Livius hujus libri cap. 
41. ut prepsidium Poenorum ab Eryce 
emitteretur, solutis in singula capita 
denariis octodecim: sed populus Ro¬ 
manus conditiones his duriores Car¬ 
thaginiensibus imposuit, teste Zonara 


et Auctore de vir. illustr. quibus ad¬ 
huc graviores adjectae, ardente bello 
Africano, de quo cap. 1. et 2. Ultimo 
foedere, quod in Hispania cum Has¬ 
drubale ictum fuerat, cavebatur ne 
liceret Carthaginiensibus Iberum flu¬ 
men transire. Hinc apparet non ste¬ 
tisse Romanos conditionibus foederis 
a C. Lutatio consule cum Hamilcare 
initi; quasi non populi jussu ictum 
ab eo esset; nec immerito eodem 
jure Poenos uti potuisse circa foedus 
Hasdrubalis, siquidem injussu eorum 
ictum erat. Nisi quod in illo noniina- 
tim cautum fuerat, ne ratum esset nisi 
probante Senatu popnloque Romano ; 
in hoc simile nihil in gratiam Cartha¬ 
giniensium additum fuisse Livius af¬ 
firmat. 

e Sinu ex toga facto'] Quod hic Li¬ 
vius noster sinum, Florus ‘ togas gre¬ 
mium ’ vocat. 

h Daret, utrum vellet] Variant hoc 


LIB. XXI. CAP. Vd. 


1C83 


fuso ‘ bellum clare’ dixisset, ‘ accipere se’ omnes responde¬ 
runt, ‘et, quibus acciperent animis, iisdem se 17 gesturos.’ 

19. Haec directa percunctatio ac denuntiatio belli magis 
ex dignitate populi Romani visa est, quam de foederum jure 
verbis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto excisa. 
Nam, si verborum disceptationis* res esset, quid foedus 
Hasdrubalis 18 cum Lutatii priore foedere, quod mutatum 
est, comparandum erat? cum in Lutatii foedere diserte ad¬ 
ditum esset, ‘ita id ratum fore, si populus censuisset?’ in 
Hasdrubalis foedere nec exceptum tale quicquam fuerit, et 
tot annorum silentio ita vivo eo comprobatum sit foedus, ut 
ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur. Quan- 
quam et, si priore foedere staretur, 1 ' satis cautum erat 
Saguntinis, sociis utrorumque exceptis. Nam neque addi¬ 
tum erat, ‘ iis, qui tunc essent,’ nec, ‘ ne qui postea assu¬ 
merentur.’ Et cum assumere novos liceret socios, quis 
asquum censeret, aut ob nulla quenquam merita in amici¬ 
tiam recipi? aut receptos in fidem non defendi? tantum, 


aut jussu icta .—16 Ut, quod diu conj. Bauer.—17 Tb se ante gesturos delen¬ 
dum putat Bauer. 

IS Quid foedus Hasdrubalis, fyc. e Mss. Flor, et Voss. suadente J. F. Gronov. 
recepit Drak. pro vulg. quod foedus H. cum L. p. f. commutatum est, comparan¬ 
dum non erat, cum .—19 Vulg. Quanquam etsi priore. ‘ Si priore foedere, icto a 

NOTiE 


loco auctores. Electionem belli et 
pacis Romanae legationi relictam a 
Carthaginiensibus refert cum Livio 
Varro apud A. Gellium lib. xx. cap. 
27. Sed idem, et post eum Pompo¬ 
nius Jurisconsultus in L. ii. D. de 
Orig. Jur. § 37. tradit, tesseras duas 
porrectas Carthaginiensibus, in qua¬ 
rum altera caducei, in altera hastae 
simulacra essent incisa. Flor. lib. ii. 
cap. 8. a Poenis succlamatum esse 
ait bellum, quasi ipsi, rejecta pace, 
bellum elegerint. 

* Si verborum disceptationis ] Si ra¬ 
tione agendum, et verbis contenden¬ 
dum fuisset, constabat aliam fuisse 
conditionem foederis ab Hasdrubale 


Carthaginiensi percussi in Hispania 
cum Romanis: aliam anterioris foe¬ 
deris icti a Lutatio cum Poenis in Si¬ 
cilia, quod a Romanis mutatum fue¬ 
rat: uti antea est demonstratum, et 
ex decenni Carthaginiensium silentio 
evincitur. 

k Et si priore foedere staretur ] Usita¬ 
tius est foederi stare : indicatur autem 
hic prius foedus, non quale a Lutatio 
initum, sed quale a populo Romano 
reformatum fuerat: quo quidem foe¬ 
dere comprehendebantur utrimque 
socii, non praecise qui tunc erant, sed 
generaliter : ita ut etiam futuri socii 
eo contineri viderentur. 


1884 


T. LIVII 


ne Carthaginiensium socii aut solicitarentur ad defectio¬ 
nem, aut sua sponte desciscentes reciperentur/ Legati 
Romani ab Carthagine, sicut his Romae imperatum erat, in 
Hispaniam, ut adirent civitates, ut in societatem 20 perlice- 
rent, aut averterent a Poenis, trajecerunt. Ad Bargusios 1 
primum venerunt: a quibus benigne excepti, quia taedebat 
imperii Punici, multos trans Iberum populos m ad cupidi¬ 
nem novae fortunae erexerunt. Ad Volcianos 1 n inde est 
ventum : quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros 
populos ab societate Romana avertit. Ita enim maximus 

c Quis existimaret eequum esse ut, pr a textu /cederis Carthaginiensis, vel non 
liceret Romanis idlos propter ulla officia exhibita admittere in societatem ; vel co¬ 
gerentur eos, quibus data esset socialis fides, indefensos relinquere; cum id solum 
convenisset, ne Romani socios Poenorum ad deficiendum ab illis incitarent, ne ve 
eos admitterent, si qui ultro deficerent. 


Lutatio, staretur, satis cautum erat Saguntinis, sociis utrorumque populorum 
exceptis: priore foedere non eo, quod mutatum est, sed eo, quod validum fuit, 
adeoque altero et novo; Gron. Contra Bauer monet: ‘ Falso: nam neque 
prius dici hoc potest, neque etsi staretur diceret Liv. steterunt enim altero foe¬ 
dere. Intell. prius, quod, cum Hasdrubale ictum, socios utrorumque exci¬ 
piebat.’ Recte, si pro Hasdrubale scribere voluit Lutatio.’ Rupert.—20 Conj. 

NOTAS 


1 Ad Bargusios] Videntur Bargusii 
populi fuisse Ilergetum, qui in Ara- 
goniae et Cataloni® confinio. Eorum 
urbs Bergusia legitur apud Ptole- 
m®um. Sansoni est Balaguer, Cata- 
Ioni® ad Sicorini oppidum. Magis 
tamen ad Bergusiae nomen accedit 
Bergos, locus ad Aragonem fluvium 
in Dioecesi Jaccetana. Quod si hic 
longius dissitus a Romanorum in 
Hispania sede videbitur, dicendum 
erit Bergusiam esse opp. Pons ad 
amnem Bragos, qui in Sicorim in¬ 
fluit. 

ra Multos trans Iberum populos] Bar¬ 
gusii quidem cis Iberum; sed alii ul¬ 
tra flumen potuere Romanorum par¬ 
tes respicere, vel sola horum fama, 
et taedio Poenorum. 

n Ad Volcianos [Volscianos] Legunt 
quidam ad Volcianos. Sed nullus hoc 


vel illo nomine Hispani® populus 
extra Livium, quod sciam, occurrit. 
Intra hodiernae Aragoniae limites ha¬ 
bitasse gentem, de qua hic Livius, non 
videtur ambigendum. Florianus trans 
Iberum ponit, in veterum Celtibero¬ 
rum et Hedetanorum confinio, ubi 
nunc Villa dolce, ad Guervam amnem 
locus, quem corrupte dici putat pro 
Villa volce. N. Sanso, in veteris His¬ 
pani® tabula, Volci oppidum locat in 
Ilergetibus, supra Succosam, ad am¬ 
nem Cincam, ubi fere nunc Ainsa 
Sobrarbi® caput. Ego, si hi populi 
cis Iberum fuere, facile suspicarer, 
pro Volscianis, Vescitanos reponi apud 
Nostrum oportere: fuit enim Ilerge¬ 
tum non ignobilis regio Vescitania, 
cujus urbs Osca apud Plin. vulgo 
Huesca, Episcopi hodie sedes. 


LIB. XXI. CAP. 20 . 


1085 


natu ex iis in concilio respondit: ‘ Quse verecundia est, 
Romani, postulare vos, 2 uti vestram Carthaginiensium ami¬ 
citiae praeponamus, cum, qui id fecerunt, Saguntinos cru¬ 
delius, quam Poenus hostis perdidit, vos socii prodideritis? 
Ibi quaeratis socios, censeo, ubi Saguntina clades ignota 
est. Hispanis populis, sicut lugubre, ita insigne documen¬ 
tum Sagunti ruinae erunt, ne quis fidei Romanae aut socie¬ 
tati confidat/ Inde extemplo abire finibus Volcianorum 
jussi, ab nullo deinde concilio Hispaniae benigniora verba 
tulere. Itaque nequicquam peragrata Hispania, in Galliam 
transeunt. 

20. In his ° nova terribilisque species 3 visa est, quod 


Rupert. et vel et aut in societatem .—1 AI. Volscianos .—2 Vos, Romani, postu¬ 
lare Gronov. Doujat. Crevier. 

3 ‘ Nomen alicujus populi excidisse putant viri docti. Gronovio etiam 
legendum videtur, In Arvernis nova, Sfc. Quod nisi sit, Livius Gallias vel 
Gallice populos in mente habuit, ad quod retulit in his; licet ante scripsisset 
Galliam.’ Stroth. ‘ Cl. Mathaei, nomen populi, qui exciderit, in depravata 
lectione, terribilisque, latere censens, hanc emendationem proponit: In his 
nova Illiberi species visa est. (Fuit nimirum Illiberis nobile in via ex Hispa¬ 
nia in Galliam ducente oppidum.) Sed sic, quo in his referas, nondum ha¬ 
bes. Equidem ad in his recte Gallice populis suppleri posse existimo; alias 
leni correctione, si Ibi pro In his legatur, omnis hujus loci difficultas tolli 
possit.’ Doering. In Gallias recepit Kreyssigius. ‘ Hic perspicuum est ali¬ 
quid esse vitii, et requiri nomen gentis aut urbis, ad quam venerint primo 
Romani in Galliam transgressi. Hoc permulti viderunt: solus Jac. Grono- 
vius feliciter emendasse videtur. Jubet ille legi: in Galliam transeunt. Rus¬ 
cinone terribilis species visa est. Juvant ejus conjecturam et loci situs, et men¬ 
tio Ruscinonis ab Livio bis facta, infra c. 24. Attamen rb nova ita huic quae 
narratur rei congruere videtur, ut illud eliminari non facile patiamur. Et 
cum illa voce haud aegre coalescere potuerunt duae postremae syllabae t ov 


NOTjE 


0 Inhis~\ Existimant Glar. et Sigon. 
excidisse hoc loco nomen populi Galli¬ 
ci, quem primum Romanorum legati 
adierint. Gronovius Arvernos fuisse 
conjicit ex 1. xxvix. c. 39. Verum ibi 
de Hasdrubale agitur, non de Hanni¬ 
bale ; neque Arverni nisi perVolcarum 
aliortimque populorum regionem adiri 
potuerunt ab veniente ex Hispania 
Hannibale. Verisimilius itaque est, 
tentatos primum esse Narbonensium 
et Nemausensium animos. Quod au¬ 
tem armati in concilium venisse memo¬ 


rantur, id non Arvernorum, non Vol¬ 
carum proprium ; sed toti Gallicas 
genti commune cum vicinis Ger¬ 
manis, qui, auctore Tacito, ‘ nihil ne¬ 
que publicae, neque privatae rei, nisi 
armati agebant : et in conciliis, si 
placuerat sententia frameas concu¬ 
tiebant,’ quibus ‘ honoratissimum as¬ 
sensus genus erat, armis laudare.’ 
Graecos etiam priscos ferrum sive 
arma circumferre ubique solitos no¬ 
tat Thucydides. 



1888 


T. LIVII 


armati (ita mos gentis erat) in concilium venerunt. Cum, 
verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac 
magnitudinem imperii, petissent, ne Poeno, bellum Italiae 
inferenti, per agros urbesque suas transitum darent; tantus 
cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus ma¬ 
joribusque natu juventus sedaretur. Adeo stolida impu- 
densque postulatio visa est, censere, 4 p ne in Italiam trans¬ 
mittant Galli bellum, ipsos id avertere in se, agrosque 
suos pro alienis populandos objicere. Sedato tandem fre¬ 
mitu, responsum legatis est, ‘ Neque Romanorum in se 
meritum esse, neque Carthaginiensium injuriam, ob quae aut 
pro Romanis, aut adversus Poenos sumant arma. Contra 
ea audire sese, gentis suae homines agris finibusque Italiae 
pelli 5 q a populo Romano, stipendiumque pendere, et cetera 
indigna pati.’ Eadem ferme in ceteris Galliae conciliis 
dicta auditaque : nec hospitale quicquam pacatumve satis 
prius auditum, quam Massiliam venere/ Ibi omnia, ab 
sociis inquisita cum cura ac fide, cognita/ 6 ‘praeoccupatos 
jam ante7 ab Hannibale Gallorum animos esse. Sed ne 
illi quidem ipsi satis mitem gentem fore, (adeo ferocia at¬ 
que indomita ingenia esse,) ni subinde auro, cujus avidissi¬ 
ma gens est, principum animi concilientur.’ 8 Ita peragratis 
Hispaniae et Galliae populis, legati Romam redeunt, haud 

d Cuncta ibi a Romanis cognita, qua accurate ac fideliter inquisierant Massili¬ 
enses socii eorum. 


Ruscinone. Legimus ergo, Ruscinone nova terribilisque species.’ Crevier. Vid. 
Not. inf. et Not. Var.—4 Supervacaneum illud esse et delendum putabat 
J. F. Gronov.—5 Flor, agro finibusque in Italia pelli. —6 Conj. J. F. Gronov. 
Ibi omni re ab sociis inquisita cum cura ac fide cognitum. —7 Ante dei. quidam 


N017E 


p Censere ] Delendum hoc verbum 
censet Gronov. et sane absque eo 
perspicua magis sententia videtur. 
Potest tamen intelligi postulatio, ut 
Galli censerent. Gall. Cette proposi- 
tion, d’etre d’avis que, Sfc. 

i Agris finibusque Italia pelli] Num 
melius ex Florent, finibusque in Italia 
pelli. 


T Massiliam venere] Phocaeorum, qui 
Graeci in Asia populi erant, colonia 
fuit Massilia, in ora Sallyorum et 
Galliae Braccatae, quae post provincia 
Romanorum fuit; ea urbs cum Ro¬ 
manis foedere juncta ; portu, com¬ 
mercio, opibus, frugalitate insignis, 
vulgo hodie Marseille. 


L1B. XXI. CAl*. 21 . 


1687 


ita raulto post, quam consules in provincias profecti erant. 
Civitatem omnem in expectationem belli erectam invene¬ 
runt, satis constante fama, jam Iberum Poenos transmi¬ 
sisse. 9 

21. Hannibal, Sagunto capto, Carthaginem novam in 
hyberna concesserat. Ibique, auditis, quas Romae, quae¬ 
que Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem 
solum, sed etiam causam esse belli, partitis divenditisque 
reliquiis praedae, nihil ultra differendum ratus, Hispani ge¬ 
neris milites convocat: e Credo ego vos,’ inquit, ‘ socii, et 
ipsos cernere, pacatis omnibus Hispaniae populis, aut fini¬ 
endam nobis IO militiam exercitusque dimittendos esse, aut 
in alias terras transferendum bellum : ita enim hae gentes s 
non pacis solum, sed etiam victoriae, bonis florebunt, si ex 
aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus. Itaque, cum 
longinqua ab domo instet militia, incertumque sit, quando 
domos vestras, et quae cuique ibi cara sunt,” visuri sitis, 
si quis vestrum suos invisere vult, commeatum do. Primo 
vere, edico, adsitis, ut. Diis bene juvantibus, bellum ingen¬ 
tis gloriae praedaeque futurum incipiamus.’ Omnibus fere 
visendi domos oblata ultro potestas grata erat, et jam de¬ 
siderantibus suos, et longius in futurum providentibus de¬ 
siderium/ Per totum tempus hyemis quies inter labores, 
aut jam exhaustos, aut mox exhauriendos, renovavit cor¬ 
pora animosque ad omnia de integro patienda. Vere primo 
ad edictum convenere. Hannibal, cum recensuisset om¬ 
nium auxilia gentium, Gades ‘ profectus Herculi vota ex- 


e Cum prospicerent se ob diuturnam a familiis rebusque suis absentiam eas vehe¬ 
mentius desideraturos. 


Edd. ante Drak.—8 Olitn legebatur conciliarentur. —9 Edd. antt. transisse. 

NOTZE 

8 Hee g-entes] Hispanas. Sed minor, in qua urbs ipsa Gadium, 

4 Gades] Duae olim fuisse dicuntur ubi et Geryonem habitasse volunt, 
insulae in fronte Hispaniae Baeticae, proprio nomine Erythia, centum dun- 
ultra fretum Herculeum, quod inde taxat passibus sejuncta a majore, 
Gaditanum quoque est appellatum, jamdiu non extat, aut cum hac coa- 


1688 


T, LIVII 


solvit; novisque se obligat votis, si cetera prospera eve¬ 
nissent. 1 * Inde partiens curas simul in inferendum atque 
arcendum bellum, IJ ne, dum ipse terrestri per Hispaniam 
Galliasquc 11 itinere Italiam peteret, nuda apertaque Roma¬ 
nis Africa ab Sicilia* esset, valido prassidio firmare eam 14 
statuit. Pro eo supplementum ipse ex Africa,maxime jacu¬ 
latorum, levium armis, petiit, ut Afri in Hispania, in Afri¬ 
ca Hispani, melior procul ab domo futurus uterque miles, 
velut mutuis pigneribus obligati, stipendia facerent. Tre- 




10 Olim legebatur vobis. —11 Sint Edd. ab Aid. ad Drak.—12 ‘ Si cetera 
prospera evenissent, ut xxxvii. 47. xlii. 28. et ap. Sali. B. C. 22. probb. Gron. 
et Drak. ut adject. pro adv. positum sit. si cetera (quae meditaretur) prospere e. 
Mss. Rec. et Fal. 3. forte rectius: prospere venissent Flor.’ Rupert. —13 Olim 
legebatur simul inferendi atque arcendi belli. —14 Firmare et eam Gronov. Doujat. 

NOTAS 


luit. Nunc unica est, a continente 
septingentos circiter passus distans, 
et ponte juncta. Nomen deductum 
est a Punica voce Gadir, quae sepem 
significat. Timaeus Cotinusam voca¬ 
tam ait apud Plinium. Urbs caput 
Gaditani postea conventus fuit. Ibi 
nobile Herculis Libyci templum. Tam 
urbs quam insula Cadiz ab Hispanis 
nostrisque appellatur. 

u G alliasque] Duplex in Europa 
Gallia fuit, Alpibus interjacentibus 
divisa : major pars, quae respectu 
Romanorum, Transalpina, in tres 
partes tributa erat, Celticam, Belgi¬ 
cam, et Aquitanicam. Haec a Pyre¬ 
naeis ad Garumnam; Belgica a Se¬ 
quana et Matrona ad Rbenum ; Me¬ 
dia Celtica, inter ea flumina, utrum¬ 
que mare attingebat. Sed haec, ut 
ceteris amplior, Cebennicis monti¬ 
bus, et Tarni amne in duas partes 
distinguebatur : quarum alia versus 
Septemtrionem ad Oceanum usque 
pertingebat: alia vero meridiem ver¬ 
sus ad mare internum porrigebatur; 
Braceata, et postea Gallia provincia, 
sive Provincia Romanorum appella¬ 


ta : nam hanc quoque Celticae olim 
partem fuisse ante Romanos tradit 
nominalim Strabo. Augustus in qna- 
tuor maxime provincias distinxit, 
Belgicam, Lugdunensem, quae Celti¬ 
cae magna ex parte respondebat, 
Aquitanicam, detractis ex Celtica 
populis quatuordecim, qui inter Ga¬ 
rumnam et Ligerim, auctam, et Nar¬ 
bonensem, quae prius Braceata a 
Braccis vestimenti genere denomina¬ 
ta. Progressu temporis divisae ab 
Adriano, aliisque Caesaribus, provin¬ 
ciae singulae in plura membra : ita ut 
imperante Honorioseptemdecim om¬ 
nino Galbarum provinciae fuerint. 
Praeter hanc nativam Galliam, quae 
Graecis raAcma, aliam in Italia, trans 
Alpes, victricia gentis ejus arma, 
constitutis coloniis, Galliam fecerunt 
ad utrumque Padi latus: hanc Ita¬ 
licam Romani Cisalpinam, et, devic¬ 
tis incolis atque in mores Romanos 
transformatis, Togatam vocarunt, ab 
habitu quem subacti sumserunt. 

x Ab Sicilia] Gall. Du coti de la 
Sicile. 


LIB. XXI. CAP. 22 . 


1689 


decim millia octingentos quinquaginta pedites castratos ,f y 
misit in Africam, et funditores Baliares 16 octingentos 2 
septuaginta: equites mixtos ex multis gentibus mille du¬ 
centos. Has copias partim Carthagini praesidio esse, par- 
tim distribui per Africam jubet. Simul conquisitoribus in 
civitates missis, quatuor millia conscripta delectae juven¬ 
tutis, praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem 
jubet. 

22. Neque Hispaniam negligendam ratus, (atque ideo 
haud minus, 17 quod haud ignarus erat, circumitam ab Ro¬ 
manis eam legatis ad solicitandos principum animos,) Has¬ 
drubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat, fir- 
matque eum Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum 
undecim millibus octingentis quinquaginta, Liguribus tre¬ 
centis, a Baliaribus quingentis. Ad haec peditum auxilia 
additi equites Libyphoenices (mixtum Punicum Afris ge¬ 
nus) b quadringenti et quinquaginta, 18 Numidae 0 Maurique d 


Crevier. Vid. Not. Var.—15 AI. cetratos .—16 AI. Baleares. 

17 Atque ideo minus. Legebatur vulgo, atque ideo haud minus: sed de¬ 
lenda videtur particula haud , quae hic ex sequenti membro irrepserat.’ Dou- 
jat. -18 Additi equites Lil>yphceniccs ... CCCCL. Hunc numerum ex Poiyb. 
m. 33. a quo omnis harum copiarum recensio summaque desumta est, pr.o 
vulg. CCC. et substitui, auctore Gron. qui bene monet ccccl in ccc et transiisse, 


NOTAS 


v Pedites ccetratos] Caetra loco scuti 
utebantur Hispani prapsertim, et A- 
fri. Fuit autem caetra exigui et levis 
clypei genus, ex loris compactum, 
peltae non absimile; nisi quod pelta 
Lun% semiplenae figuram referebat: 
catra quadrilatera erat, rhombum 
imitans. 

1 Funditores Baliares [Baleares"] oc¬ 
tingentos] Baleares, seu Balearides, in 
Iberico mari duae praesertim sunt in¬ 
sui®, sic a Graecis appellat® as b 
tov pdWeiv, quod est jaculari : alio¬ 
que nomine Gymnesiap, sive a nudi¬ 
tate incolarum, sive ab exercitatione 
lapidum funda emittendorum; qua 
re incolae, ab inennte aetate matrum 
Dclph. et Var. Cias. 


arte assueti, ceteris gentibus prae¬ 
stare credebantur. Earum insularum 
altera Major, altera Minor, et adhuc 
illa Mallorca, haec Menorca vocan¬ 
tur. 

a Liguribus trecentis] Ligures in 
confinio Itali® Galli®que positi fu¬ 
ere, inter Sallyum et Tuscorum re¬ 
giones, interque mare Ligusticum et 
Apenninum. Continet Liguria vetus 
eos Itali® tractus, qui vulgo nunc 
Riviera di Genoa, Contado de Nizza , 
cum parte eorum qui dicuntur Mon- 
ferrato, Alessandrino, Tortonese. 

b Mixtum Punicum Afris genus] 
Poeni, Tyro Phoenici® urbe oriundi, 
Carthaginem in ora maris Africani 
Livius. 5 T 


1690 


T. LIVII 


accolae Oceani ad mille octingentos, et parva Ilergetum 0 
manus ex Hispania,’ 9 ducenti equites, et, ne quid terrestris 
deesset auxilii genus, elephanti quatuordecim. Classis prae¬ 
terea data ad tuendam maritimam oram, 20 (quia, qua parte 
belli vicerant/ ea tum quoque rem gesturos Romanos, credi 
poterat,) quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, tri¬ 
remes quinque : sed aptae instructaeque remigio triginta et 
duae quinqueremes erant, et triremes quinque. Ab Gadibus 




et in quibusdam Mss. repeviri CCCC. Ex eodem Polyb. mox leg. elephanti 
XXL’ Rupert. Vid. Not. Var.—19 ‘ Parva Ilergetum manus ex Hispania. 
Cf. Polyb. m. 33. ubi Schweigh. haec notavit: ‘ Mirum utique debet videri, 
qui fiat, ut medios inter Africas populos, e quibus equites relicti Hasdru¬ 
bali, una gens Hispanica memoretur, et quidem trans Iberum (inter Iberum 
et Pyrenaeum) incolens, posteaque demum subacta ab Hannibale ; (v. Polyb. 
m. 35. et Liv. xxt. 23.) praesertim cum consentaneum sit, Hispanos equites 
plures sane quam cc. vel ccc. sub Hasdrubalis imperio fuisse relictos. Hinc 
ap. Polyb. pro ’lAc-pyqTuv, quos ex Livio substitui, e Mss. hepyqTuiv restitu¬ 
tum velim, etsi populum hujus nominis in Africa nulli scriptori memoratum 
novi. Livius, cum Aepyqrwv aut aliud hujusmodi nomen, quo Libyae populus 
aliquis designabatur, ap. Polyb. legisset, perperam forte, similitudine nomi¬ 
nis deceptus, de satis noto alioquin Hispaniae populo cogitavit. horsan 
Polyb. scripsit Niypnuv. ducenti equites, forte trecenti ex Polyb. Rupert. 

20 ‘ Data est ad tuendam maritimum orum. Voss. et Men. data ad tuende 
maritime ore. Sed in Vossiano secunda manu factum tuenda. Voluit: classis 
praeterea data ad tuenda maritimae orae. Ea scilicet, qua dabatur facilis ap¬ 
pulsus navium. Qna>dam enim ipso littorum ingenio, aut munitis urbibus 
castellisque, tuta erant: nisi malis : classis praeterea data est tuendae maritimae 


NOTiE 


condiderant: inde in Mediterranea 
effusi indigenis Libybus sive Afris se 
immiscuerant, atque hinc Libyphoe¬ 
nicum nata gens et appellatio. 

c Numidae ] Africas pars Numidia 
fuit, cujus incolae No,u.a5es Grapcis 
dicti. Caput urbium Cirtha,quae ho¬ 
die Constantina in parte orientali reg¬ 
ni Algeriani. 

d Maurique ] Regio Africae maxime 
occidua Mauritania dicta est, in qua 
Tingi fuit, ad fretnin Herculeum sita. 
Caligula, caeso Ptolemaso Maurita¬ 
niae rege, Jubae junioris filio, eam in 
duas divisit provincias, Tingitanam et 
Caesariensem. Prior hodie continet 
regna quas nostris les Royaumes de 


Fez et de Marroc. Posterior, cujus 
regia urbs Jol, postea Julia Caesarea, 
nostris vocatur Royaume d'Alger du 
cote d'Occident. Sub posterioribus 
Caesaribus Mauritaniae Sitifensis no¬ 
men accepit Numidiae pars occiden¬ 
talis. Mauros Graeci Maurusios ap¬ 
pellarunt. 

e Ilergetum ] Hispaniae populi fu¬ 
ere Ilergetes ultra Sicorim fluvium, 
quorum forte caput Ilerda: habita¬ 
runt in ea regni Aragonici parte, 
quae inter Iberum et Pyrenaeos sita. 

f Qua parte belli vicerant ] Indicat 
Romanorum navalem ad iEgates vic¬ 
toriam duce Lutatio, quae bello Pu¬ 
nico i. finem imposuerat. 


LIB. XXI. GAP. 28 . 


1691 


Carthaginem ad hyberna exercitus rediit; atque inde, pro¬ 
fectus praster Etovissam 8 urbem, 1 ad Iberum maritimam- 
que oram ducit. Ibi, fama est, in quiete visum ab eo juve¬ 
nem divina specie, qui se ab Jove diceret ducem in 
Italiam Hannibali missum : proinde sequeretur, neque us¬ 
quam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam 
circumspicientem aut respicientem, secutum ; deinde, cu¬ 
ra humani ingenii, cum, quidnam id esset, quod respicere 
vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse ; 
tum vidisse, postsese serpentem mira magnitudine cum in¬ 
genti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi 
cum fragore coeli nimbum : tum, ‘ quae moles ea, quid ve 
prodigii esset/ quaerentem audisse: ‘Vastitatem Italiae 
esse. Pergeret porro ire, nec ultra inquireret, sineretque 
fata in occulto esse.’ 

23. Hoc visu laetus tripartito Iberum copias trajecit, 
praemissis, qui Gallorum animos, qua traducendus exer¬ 
citus erat, donis conciliarent, Alpiumque transitus spe¬ 
cularentur. Nonaginta millia peditum, duodecim millia 
equitum Iberum traduxit. Ilergetes inde Bargusiosque 
et Ausetanos* 1 et Lacetaniam/ 1 quae subjecta Pyrenaeis 


orte. J. F. Gronov. Add. est Doujat. et Crevier.—1 1 Atque inde profectus , 
prceter Etovissam urbem, ad Iberum maritima ora ducit conj. Jac. Gronov. quia 
maritimam omnes paene Mss. sine copula que exhibent. Etovissam vero non 
maritimam, sed mediterraneam urbem esse, monet Drak.’ Rupert. 

2 Hanc Sigonii emendationem posteriores receperunt editores: in Mss. 


NOTAS 


s Prceter Etovissam ] Apud Ptole¬ 
maeum occurrit urbs Hedetanorum, 
sive Sedetanorum, 'HTo/Srjjua : Merca¬ 
tor Etobesam legit, alii Hetobeniam, 
Maginus Etobesam. Sanso, Edetanos 
ab Sedetanis distinguens, illis assig¬ 
nat Etobesam sive Etovissam, locatque 
ubi nunc Bujiol in regno Valenti®: 
quod oppidum procul Ibero. Unde 
si ad hunc fluvium sita fuit Etovissa, 
ut Liv. notat, esset forte in Arago- 
nia, ubi nunc Caspe. Sed Noster se- 
eundum maritimam oram iter Hanni¬ 


balis describit: quapropter referri po¬ 
terit ad Valenti® Cataloni®que con¬ 
finia ; ubi hodie Binaros, non procul 
Ibero ; aut ubi Miravet, ad ipsum flu¬ 
men, qua regione fuere olim Iler- 
caones. 

h Ausetanos'] Dicti sunt hi populi 
ab Ausa (qu® posterioribus Ausona) 
oppido, quod nunc Cataloni® accen- 
setur, estque urbs Episcopalis, vulgo 
Vic d’Osona. Sub his quoque Gerun- 
denses fuere, nunc Ville et Diocese 
de tiironne; apud Ptolemaum Authe- 


1092 


T. LIVII 


montibus est, subegit: oraeque huic omni praefecit Han¬ 
nonem, ut fauces, quae Hispanias k Galliis jungunt, in 
potestate essent. Decem millia peditum Hannoni ad prae¬ 
sidium obtinendae regionis data/ et mille equites. Post¬ 
quam per Pyrenaeum saltum 1 traduci exercitus est coep¬ 
tus, rumorque per barbaros manavit certior de bello Ro¬ 
mano ; tria millia inde Carpetanorum peditum iter aver¬ 
terunt. Constabat, non tam bello motos, quam longinqui¬ 
tate viae insuperabilique Alpium transitu. Hannibal, quia 
revocare aut vi retinere eos anceps erat/ ne ceterorum etiam 
feroces animi irritarentur, supra septem millia hominum 
domos remisit, quos et ipse 3 gravari militia senserat, Car¬ 
petanos quoque ab se dimissos simulans. 

/ Assignata ad defensionem, tractus illius, qui occupatus atque in officio conti¬ 
nendus erat. 

s Periculosum esse poterat eos ad revertendum, aut sequendum cogere. 


est Aquitaniam.— 3 ‘ Muretns et alii accommodatius legnnt, quos et ipsos. 
Pro militia magis piaret J. F. Gronovio militiam, quia rqi gratari sa?pius, 
ut Lexica docent, accusativus jungi solet.’ Doering. Quos et ipsos reoepit 
Kreyssigius. 

NOTjE 


tani corrupte leguntur pro Ausetanis. 

* Lacetaniam ] Differunt Lacetani a 
Laletanis et Iaccetanis. Laletani, 
qui Ptolemaeo Laetant, Straboni Le- 
etani, ad oram sunt, eorumque caput 
est Barcino : hodie VEveschi de Bar- 
celonne: his atque Ausetanis, itemque 
Castellanis et Ceretanis, contermini 
ad occidentem Lacetani, quos perpe¬ 
ram Ptolemaeus et Strabo Iaccetanos, 
Plutarchus Lacetanos verius appel¬ 
lat, rubricato maxime fluvio ab illis 
divisi: inter hunc et Sicorim ab Ibe- 
ro ad Pyrenaeos protensi. Hodie in 
hoc tractu sunt Urgellitana et Solso- 
nensis Dioeceses in Catalonia. Iac- 
cetani autem populi sunt Vasconum, 
sub Pyrenaeo, ab lacca civitate dicti 
ad Aragonem fluvium posita. L’E- 
veschi de Jaca au Royaume d’Aragon. 
Recte hic Sigonius lectionem vulga¬ 
rem emendat: male enim scriptum 
erat Aquitaniam, imperitia librario¬ 


rum, quibus ignota Lacetania. 

k Ut fauces, quce Hispanias ] An¬ 
gusti® vallium, quibus inter montes 
aditus ab una in aliam partem patet, 
figurate dicuntur fauces ; les dttroits, 
les passages Broits. Vulgus hodie 
has Pyrenaeorum angustias portus ap¬ 
pellat; atque hac de causa Hispani 
Navarram inferiorem, quae ipsis est 
nitra Pyrenaeorum transitum, vocant 
ultra puertos. 

1 Per Ptjrenaum saltuin] Loca pas¬ 
cua et sylvosa nomine saltuum sa?pe 
significantur, ut hic. Pyrenaeus au¬ 
tem saltus sumitur pro Pyrenaeis 
montibus, qui Hispanos a Gallis di¬ 
vidunt, ab Oceano Cantabrico ad 
mare Ibericum porrecti. Pleriquc 
dictos volunt anh rov Tvpbs, vel quod 
igne fulminis saepenumero feriantur, 
vel quod injecto a pastoribus igne, 
sylvae omnes, quibus vestiebantur, 
conflagraverint. Alii deducunt a Py- 


LIB. XXI. CAP. 24 . 


1693 


24. Inde, ne mora atque otium animos solicitarent, cum 
reliquis copiis Pyrenaeum transgreditur, et ad oppidum 
Illiberi 4 ” castra locat. Galli quanquam Italiae bellum in¬ 
ferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenaeum 
Hispanos fama erat, praesidiaque valida imposita, metu 
servitutis ad arma consternati, 11 Ruscinonem aliquot populi 
conveniunt. 0 Quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram 
magis, quam bellum, metuens, oratores ad regulos eorum 
misit, ‘ colloqui semet ipsum velle cum his ; et vel illi pro¬ 
pius Illiberi accederent, vel se Ruscinonem processurum, 
ut ex propinquo congressus facilior esset: nam et acceptu¬ 
rum eos in castra sua se laetum, nec cunctanter se ipsum ad 
eos venturum. Hospitem enim se Galliae, non hostem, ad¬ 
venisse: nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, 
quam in Italiam venisset.’ Et per nuntios quidem haec. 
Ut vero reguli Gallorum, castris ad llliberim extemplo 
motis, haud gravate ad Poenum venerunt; capti donis, cum 

4 llliberim hic, et inf. propius llliberim, Doujat. Crevier. vett. edd. 


NOT.E 


rene Bebrycis regis filia, ab Hercule 
compressa, ibique sepulta. Vulgo 
les Monts Pyrenies. Sed aliquando 
latius patet hoc nomen, ita ut aliis 
Hispaniae montibus, qui ad Oceanum 
occidentalem ab ortu ad occasum 
universam Hispaniam dividunt, attri¬ 
buatur: immo et nonnunquam Rhe- 
ticis jugis, aliisque per Illyricum, 
ut Alpium, ita et Pyrenaeorum no¬ 
men ascribatur : vulgo Prenner. 

m Illiberi ] Ab Hispania venienti¬ 
bus secundum littus Mediterranei 
maris, primi Gallorum ultra Pyre¬ 
naeos populi occurrebant Sardones, 
Volcarum Tectosagum pars, ut ex 
Ptolemaeo colligitur: in bis duo prte- 
cipua memorantur oppida, Illiberis, 
seu Eliberri, et Ruscino; illud, ad 
eram situm, tempore Plinii et Melae 
in vicum abierat; eratque magnae 
quondam urbis et magnarum opura 


tenue vestigium; postea Caucoli- 
berim dixerunt, nunc nomen aliqua¬ 
tenus retinet, Collioure vulgo dic¬ 
tum. 

n Ad arma consternati ] Livii phra¬ 
sis, qui consternari aliquando dicit pro 
eo quod est concitari et commoveri 
cum trepidatione. Sic lib. vn. ‘ mul¬ 
titudo conjuratorum ad arma con¬ 
sternata.’ 

0 Ruscinonem .... conveniunt ] Ea¬ 
dem fuit progressu temporis Rusci¬ 
nonis sors ac Illiberis. Cum enim 
caput totius gentis fuisset, ejus hodie 
nihil extat aliud, quam turris quam 
vulgo nominant, la tour ile Roussillon 
juxta Perpinianum; unde comitatui 
nomen, quem natura ususque anti¬ 
quus Galliae assignavere. Recen- 
tiora saecula modo Hispanis, modo 
Gallis, partim fcederibus, partim ar¬ 
morum vi addixerunt. 


1694 


T. LIVII 


bona pace exercitura per fines suos praster Ruscinonem op¬ 
pidum transmiserunt. 

25. In Italiam interim nihil ultra, quam Iberum transisse 
Hannibalem, a Massiliensium legatis Romam perlatum 
erat: cum perinde, ac si Alpes jam transisset, Boii, solicita- 
tis Insubribus, defecerunt; nec tam ob veteres in populum 
Romanum iras, quam quod nuper, circa Padum,? Placen¬ 
tiam q Cremonamque r colonias in agrum Gallicum deduc¬ 
tas aegre patiebantur. Itaque, armis repente arreptis, in 
eum ipsum agrum impetu facto, tantum terroris ac tumultus 
fecerunt, ut non agrestis modo multitudo, sed ipsi triumviri 
Romani, qui ad agrum venerant assignandum/ diffisi Pla¬ 
centiae moenibus, Mutinam confugerint/ C. Lutatius, C. 
Servilius, T. Annius. Lutatii nomen haud dubium est. 
Pro C. Servilio et T. Annio, Q. Acilium et C. Herennium 
habent quidam annales: alii P. Cornelium Asinam et C. 
Papirium Masonem. Id quoque dubium est, legati, ad 
expostulandum missi ad Boios, violati sint, an in triumvi¬ 
ros 5 agrum metantes h impetus sit factus. Mutinae cum 

h Metiendo disterminantes agrum. 


5 ‘ Omnes scripti, omnes editi ante Frobenium: violati sint incertum an in 
triumviros. Sed praecessit: ‘ Id quoque dubium est:’ ergo alterum superva- 
caneurti. Concedo: sed non, quod illi voluerunt. Videtur enim scripsisse Li¬ 
vius Id quoque, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint, incertum, an 

NOTiE 


p Nuper, circa Padum ] Hoc ipso an¬ 
no deductae fuerant illae coloniae a 
triumviris, qui hoc capite memoran¬ 
tur; ex Asconio, Polybio, et Epit. 
Liv. xx. 

i Placentiam ] Ananum, seu Ana- 
manum, vel potius Ambarrorum Ita¬ 
licorum caput fuit Placentia, ad dex¬ 
tram Padi ripam, qua Trebia sese in 
Padum effundit, nunc Italis Piacenza, 
Gallis Plaisance; in ditione ducis 
Parmensis, quae pars Longobardiae 
Cispadanae. 

r Cremonamque ] Cenomanorum Ita¬ 
licorum, (quos Plinius juxta Massi¬ 


liam prius in Volcis habitasse scri¬ 
bit,) urbs fuit inprimis Cremona, ad 
laevam Padi, infra Placentiam : no¬ 
men adhuc retinet in Mediolanensi 
ducatu. 

8 Triumviri Romani, qui ad agrum 
venerant assignandum ] Novis scilicet 
colonis Placentiam et Cremonam de¬ 
ducendis. 

‘ Mutinam confugerint ] Eoiorum fuit 
urbs Mutina, inter Padum et Apen- 
ninum sita: nunc Italis Modena, no¬ 
bis Modene, Ducatus sui caput, qui 
Estensi genti paret. 


LIB. XXI. GAP. 25 . 


1695 


obsiderentur, et gens, ad oppugnandarum urbium artes ru¬ 
dis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis as¬ 
sideret muris; simulari coeptum de pace agi: evocatique 
ab Gallorum principibus legati ad colloquium, non contra 
jus modo gentium, sed violata etiam, quae data in id tempus 
erat, fide, comprehenduntur; negantibus Gallis, nisi obsides 
sibi redderentur, eos dimissuros. Cum haec de legatis 
nuntiata essent, et Mutina praesidiumque in periculo esset, 
L. Manlius praetor, ira accensus, effusum agmen ad Muti¬ 
nam ducit. Sylvae tunc circa viam erant, plerisque incul¬ 
tis. 6 u Ibi, inexplorato profectus, in insidias praecipitatus, 
multaque ? cum caede suorum aegre in apertos campos 
emersit. Ibi castra communita; et, quia Gallis ad tentanda 
ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quanquam ad 
c. cecidisse 8 satis constabat. Iter deinde de integro coep¬ 
tum, nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit 
hostis; 9 ubi rursus sylvae intratae, tum postremos adorti, 
cum magna trepidatione ac pavore omnium, octingentos 10 
milites occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis” 
territandi, et pavendi Romanis fuit, ut e saltu invio atque 
impedito evasere. Inde, apertis locis facile tutantes agmen, 




in triumviros agrum metantes impetus sil factus. Hoc enim quoque ordine ver¬ 
borum Flor. Gud. tres Pal.’ J. F. Gronov. Ad Boios missi Doujat. Crevier. 
—6 ‘ Locis addunt cum Sigonio Mss. nonnulli; quod certe intelligendum est.’ 
Stroth. —7 ‘ Dele copulativam, ut sit: ibi inexplorato profectus, in insidias 
prcecipitatus, multa cum ccede suorum ... ccgre emersit. Sic Andreas, Tar. Ven. 
Bec. Ascens. Moguntina. Justinus lib. xxxii. ‘ Dum suos in praelium re¬ 
vocat, in transitu fossae equo pratcipitatus, a multitudine hostium oppressus 
est.’ Nisi malis, prcecipilatur’ J. F. Gronov.—8 ‘Ad C. cecidisse; dedimus 
quod certe in uno Ms. est, et ad reliquorum Msstorum lectionem proxime 
accedit; quanquam facile crediderim, majoris numeri notam excidisse, vel 
absumtain esse a praepositionis ad posteriori litera ; ita ut legendum esset, 
quanquam ad DC. cecidisse, Sfc. In ed. Mediol. est, quanquam accisas res satis 
constabat; quod omnes deinceps editores servarunt, licet in nullo, quantum 
scimus, extet codice. Mss. offerunt quanquam cecidisse, ad cladisse, accedisse, 
accecidisse, accidisse, occidisse, accessisse, et Gudianus ad C. cecidisse.’ Stroth. 
Quanquam sexcentos cecidisse' dat Kreyssigius.—9 Olirn legebatur cum appa¬ 
ruit hostis.—10 Mss. DCC.—11 Vet. lib. apud Sigon. Finis et inde Gallis. — 

NOT7E 

“ Plerisque incultis'] Intellige locis, vas, omni hominum cultu destituta, 
quas passim ibi intra et circum syl- tesquis ac dumetis obsita horrebant. 


1696 


T. LIVII 


Romani Tanetum, 11 x vicum propinquum Pado, conten¬ 
dere. Ibi se munimento ad tempus commeatibusque flu¬ 
minis et Brixianorum Gallorum 13 y auxilio, adversus cres¬ 
centem in dies multitudinem hostium, tutabantur. 

26. Qui tumultus' repens postquam est Romam perla¬ 
tus, et Punicum insuper Gallico bello auctum Patres acce¬ 
perunt; C. Atilium praetorem cum una legione Romana et 
quinque millibus sociorum, delectu novo a consule con¬ 
scriptis, auxilium ferre Manlio jubent: qui sine ullo cer¬ 
tamine (abscesserant enim metu hostes) Tanetum pervenit. 
Et P. Cornelius, in locum ejus, quae missa cum praetore 
fuerat, transcripta 14 legione nova, profectus * ab Urbe 
sexaginta 15 longis navibus, praeter oram Etruriae Ligurum- 
que et inde Salyum montes, pervenit Massiliam, 162 et ad 
proximum ostium Rhodani 2 (pluribus enim divisus amnis 


1 Subitus Gallorum, motus. 

k Nova legione conscripta in locum illius quam prator Atilius in Galliam Cisal¬ 
pinam duxerat. 

+++* +++++ 

12 AI. Cannetum .—13 Flor, et Gnd. et Brixianorum etiam Gallorum. 

14 Conj. Rupert. conscripta vel scripta .—15 ‘ Profectus ab Urbe, sex. Non 
navibus, sed itinere pedestri ab Urbe profectus est; nam, ut narrat Polybius 
iii. 41. Pisa inde demum, ubi classis in ancoris commorabatur, iter navale 
ingressus est. Feci igitur post Urbe interpunctionem.’ Doering .—16 AI. 


NOTjE 


x Tanetum ] Octo millia passuum a 
Parma versus ortum, ad Niciam am¬ 
nem, Tanetum est, in veterum Boio¬ 
rum finibus, adhuc nomen servans ; 
dicitur enim Tanedo. 

y Brixianorum Gallorum ] Cenoma¬ 
norum populus Brixiani fuerunt, a 
Brixia urbe dicti, quae hodie Italis 
Brescia vocatur, nostris Bresse. 

z Et inde Salyum montes, pervenit 
Massiliam ] Ita cum nianuscriptis 
praecipuis veteres editiones, id est, 
praeter montes. At posteriores ha¬ 
bent, et inde Salyum, mox pervenit 
Massiliam, quod ex anterioribus refe¬ 
rendum esset ad oram, Etruria; nem¬ 
pe, Ligurum, et inde Salyum. Porro 
Salyos, qui et Sallyes, populi erant 


Galliae, inter Alpes et Rhodanum ; 
quorum postea caput Aquae Sextiae: 
et priscis temporibus a Druentia flu¬ 
vio ad mare pertingebant, planamag- 
nam partem regione. 

a Ad proximum ostium Rhodani ] 
Rhodanus, vulgo te Rhdne, (diversus 
a Rodano, qui in Vistulam, non pro¬ 
cul Gedano influit, hodie Rodaune ,) 
inter quatuor praecipua Galliae flu¬ 
mina non postremum obtinet locum. 
Is ex Adula monte, quae pars Alpi¬ 
um, non procul Rheni ac Ticini fon¬ 
tibus ortus, per Lemanum lacum, 
segnemque deferens Ararim, nec mi¬ 
nus seipso torrentes Isaram ac Dru¬ 
entiam, pluribus ostiis in Mediterra¬ 
neum egeritur mare. Horum tria 


LIB. XXI. CAP. 26 . 


1697 


in mare decurrit) castra locat: vixdum satis credens, Han¬ 
nibalem superasse Pyrenaeos montes. Quem ut de Rhodani 
quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei 
loco occurreret, necdum satis retectis ab jactatione mariti¬ 
ma militibus, trecentos interim delectos equites, ducibus 
Massiliensibus et auxiliaribus Gallis, ad exploranda om¬ 
nia visendosque ex tuto hostes praemittit. Hannibal, ce¬ 
teris metu aut pretio pacatis, jam in Volcarum pervenerat 
agrum, b gentis validae. Colunt autem circa utramque ripam 
Rhodani:* sed, diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, 
ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis 
trans Rhodanum trajectis, ulteriorem ripam amnis armis 


et inde Salyutn mnx pervenit it/.—-17 CCCC. Ms. Harl. et Polyb. m. 41. ex 
quo etiam ducibus Massiliensium auxiliaribus Gallis conjici posse inonet Drak. 

NOTiE 


praecipua ab antiquis nominantur : 
duo modica, Hispaniense ad occasum, 
mediumque Metapinum: at tertium 
ceteris amplius, Massalioticum, ortum 
versus, et Massiliae proximum, nunc 
vulgo Gras de Passon vocatur, quod 
ad gradus Marcellino et Antonino; a 
quo ceteris etiam ostiis gradus postea 
nomen inditum. Ex eo C. Marius 
fossam duxit, insulamque effecit, quae 
de ejus nomine vulgo la Camargue 
appellatur. Massaliotico itaque in¬ 
gressus nunc Scipio. 

b In Volcarum pervenerat agrum ] 
Volcae populi fuere Galliae Braccatae, 
quae et Narbonensis, trans Rhoda- 
nnm, ubi hodie Occitania, vulgo Lan- 
guedoc, pro majori parte. Porro Vol¬ 
cae in Tectosages et Arecomicos di¬ 
visi fuere : hi ad oram siti, nunc Bas 
Languedoc, primariam urbem habe¬ 
bant Nemausium ( Nhnes): Tectosa¬ 
ges, occidentaliores, et Pyrenaeis 
propiores, ad mare quoque pertinge¬ 
bant ex Ptolemaeo, qui Illiberim, Ru- 
sinonem, Narbonem, Baetiras eis a- 
Ecribit. At Strabo eos a mari remo¬ 


vet, locatque in Mediterraneis, ut 
eis respondeat nunc le Haut Langue¬ 
doc. Eorum caput haud dubie Tolo¬ 
sa. Livius hoc loco Volcas strictius 
accipit pro Arecomicis Nemausen- 
sibus. Ceterorum nomine, quos me¬ 
tu aut pretio ab Hannibale pacatos 
ait, intelligendi sunt Sardones et 
Narbonenses, per quorum agros iter 
Rhodanum petenti faciendum erat, 
priusquam ad Nemausenses atque ad 
Helvios perveniretur ( ceux du Viva- 
rez) qui proximi citeriori fluminis 
ripae. 

c Circa utramque ripam Rhodani ] 
Ripa quidem utraque Rhodani Vol¬ 
carum fuit, quemadmodum hodie- 
que ad Occitaniam pertinet. Sed 
ulterior regio a Desuviatibus, (ceux 
d'Arles,) Cavaris, (ceux d'Avignon,') 
Segalaunis, ( ceux de Valence,) aliisque 
populis obtinebatur, qui nunc Pro¬ 
vincialium et Delphinatinm Occiden¬ 
talium nomine continentur : nisi 
forte Cavares ipsi, et ceteri vicini 
populi, Volcarum pars erant secundi 
hujus belli Punici tempore. 


1698 


T. LIVII 


obtinebant. 18 Ceteros accolas fluminis Hannibal, et eorum 
ipsorum quos sedes suae tenuerant, 'i d simul perlicit donis 
ad naves undique contrahendas fabricandasque: simul et 
ipsi trajici exercitum, levarique quam primum regionem 
suam tanta urgente hominum turba cupiebant. Itaque in¬ 
gens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicina¬ 
lem usum e paratarum; novasque alias primum Galli in¬ 
choantes cavabant ex singulis arboribus : f deinde et ipsi 
milites, simul copia materiae, simul facilitate operis inducti, 
alveos informes, (nihil, dummodo innare aquae et capere 
onera possent, curantes,) quibus se suaque transveherent, 
raptim faciebant. 

27. Jamque omnibus satis comparatis ad trajiciendum, 
terrebant ex adverso hostes, omnem ripam equis virisque s 


—18 Conj. J. F. Gronov. ulteriorem ripam amnis armati obtinebant. Yoc. 
amnis dei. Drak. et Strothius.—19 * Scii. Volcarum illos qui remanserant cis 
flumen, qui sedis amore retenti erant. Varie legitur in Mss. et Edd. In ve¬ 
tustioribus nempe Edd. est, et eos ipsos qui ipsas sedes tenuerant. In Sigon. 
Grut. et aliis, et eos ipsos quorum sedes tenuerat. Et eorum ipsorum qui sedes 
tenuerant Gron. Crev. Et eorum ipsorum quos sedes tenuerant Drakenb. sine 
pronomine sua, quod optimorum Mss. fide, probante ipso Drakenborchio, ad¬ 
didimus.’ Stroth. ‘ Junge : et quos eorum ipsorum, b. e. et quos ex his ipsis. 
Quos sedes sua tenuerant inversa constructio pro vulgari: qui sedes suas te¬ 
nuerant, h. e. qui in sedibus suis permanserant.’ Doering. 


NOTjE 


d Et eorum ipsorum quos sedes sua 
tenuerant\ Inter varias lectiones, haec 
Florentini codicis optima visa est 
Gron. mihique: nec ab ea Colbert. 
nisi quod in hoc desideratur prono¬ 
men sua. Vult auctor, ex ipsis Vol¬ 
cis Aremoricis, eos qui capti amore 
patrii soli, in pristinis suis cis Rho¬ 
danum sedibus remanserant, nec 
cum popularibus trajecerant ad ulte¬ 
riorem ripam, donis pellectos ab 
Hannibale, transitum ejus adjuvisse. 
In cod. Regio legitur, et eorum ipso¬ 
rum, qui sedes tenuerant, sensu parum 
diverso. Quid enim interest an eos 
sedes suae tenuerint, id est, retinue¬ 
rint, an ipsi eas tenuerint, sive in 
earum possessione permanserint? 


e Ad vicinalem uswm] Ut vicinorum 
nomen a vico deductum, in quo alii 
prope alios degunt; ita vicinalia di¬ 
cuntur a vicinis, qui eis in commune 
utuntur. Sic vicinales vite a publicis 
diversae. Hic itaque ‘ lintres ad vici¬ 
nalem usum comparata; ’ sunt exigua 
navigiola a vicinis in usum quotidia¬ 
num sine arte raptim compacta. 

f Cavabant ex singulis arboribus ] 
Hoc alveorum genere pro navigiis 
utuntur adhuc non tantum America¬ 
ni, sed Cosacki quoque in finibus 
Poloniae ac Russiae. Graci /j.ov6£v\a 
vocant. 

e Equis virisque [equites viriqus] Ita 
quidem Mss. Codd. etiam Colbert. 
Exemplum adducit Gronov. ex Cae- 


LIB. XXI. CAP. 27 , 


1699 


obtinentes: 20 quos ut averteret, Hannonem, Bomilcaris 
filium, vigilia prima noctis, cum parte copiarum, maxime 
Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei jubet; et, ubi 
primum possit, 1 quam occultissime trajecto amni, circum¬ 
ducere agmen/ ut, cum opus facto sit, adoriatur ab tergo 
hostem. Ad id dati duces Galli edocent, 2 inde h millia 
quinque et viginti ferme supra, parvae insulae circumfusum 
amnem, latiorem, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo, 
transitum ostendere. Ibi raptim caesa materia m ratesque 
fabricatae, in quibus equi virique et alia onera trajicerentur. 
Hispani sine ulla mole," in utres vestimentis conjectis, ipsi 
cetris suppositis incubantes/ flumen tranavere. Et alius 

1 Ut, postquam fluvium transiisset, copias sibi datas circumageret. 

”* Ligna excisa. n Omni onere soluti. 


*■*■ * ■+ *• 


20 ‘ Equit, virique cett. Ut nunc scribitur bic locus, vix sanus esse potest. 
Norma loquendi enim exigebat: omnem ripam equitibus virisque obtinentibus. 
Quodsi autem Livius equites virique per epexegesin ad hostes retulis>et, scrip¬ 
sisset certe: terrebant ex adverso hostes, equites virique, omnem ripam obtinen¬ 
tes. Itaque nisi voces equites virique a glossatore, Hostium copias magis de¬ 
signaturo, ut mihi quidem videtur, profectae sunt, scribendum omnino est, 
quod in editt. quibusdam exhibetur : omnem ripam equis virisque obtinentes: et 
sic fere supra Noster lib. v. 37. ‘ equis virisque longe ac late fuso agmine 
immensum obtinentes loci.” Doering. Equites virique dant Gronov. Doujat. 
Crevier. Drak.—1 Posset Grut. Gronov. Doujat. Crevier.—2 ‘ Edocent e Ms. 
Flor, recepit Drak. pro vnlg. educunt, quod delendam putabat Gronov. ut 
ostendere dictum esset pro ostenderunt.’ Rupert. ‘ At duces non ostendunt 
transitum, sed per eum ducunt. Quod incommodum etiam gravius premit 
t b edocens, ut ostendere sit infinitivus. Et quid redundantius dici potest, 
quam duces dati edocent, amnem transitum ostendere? Non vidi ineptiorem ver¬ 
bositatem. Ego educunt simpl. intelligo : sursum ducunt adverso flumine. 
Sed nec placet latiorem transitum; quin dici vix potest. Quid, si transitum 
ostendere glossema sit, a perturbato librario vel lectore additum? Latiore 
certe malim, quod alveo jungatur. Forte et leg. ostendentem sc. amnem.’ 


NOTffi 


sare lib, ii. de Bello Civ. ‘Capti ho¬ 
mines equitesque producebantur.’ 
Ut viri, sive homines, equitibus oppo¬ 
siti, pro peditibus accipiantur. Sed 
recepta magis est forma loquendi, 
quae in plerisque omnibus editis ha¬ 
betur, equis virisque. 

h Duces Galli edocent, [educunt ] in¬ 
de] Gronov. conjicit verbum educunt 


esse a mala manu. Eo quidem deleto 
perspicua magis apparet sententia, 
sed obstant scripti et editi. 

Educunt ] Crediderim legendum, 
eductis; ut sit ordo: transitum osten¬ 
dere eductis inde millia quinque et vi¬ 
ginti, ferme supra parvee insula circum¬ 
fusum amnem latiorem, ubi dividebatur, 
eoque minus alto alveo. J. Clericus. 


1700 


T. LIVII 


exercitus, k ratibus junctis trajectus, castris prope flumen 
positis, nocturno itinere atque operis labore fessus, quiete 
unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune 
exequendum. Postero die profecti ex loco edito fumo sig¬ 
nificant, se transisse/ 3 et haud procul abesse. Quod ubi 
accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad traji¬ 
ciendum. Jam paratas aptatasque habebat pedes lintres. 
Equites fere propter equos 4 nantes navium agmen, ad ex¬ 
cipiendum adversi impetum fluminis, parte superiore trans¬ 
mittens, tranquillitatem infra trajicientibus lintribus prae¬ 
bebat.*" Equorum pars magna nantes loris a puppibus tra¬ 
hebantur, praeter eos, quos instructos 5 fraenatosque, ut 
extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant 6 
in naves. 

28. Galli occursant in ripam 7 cum variis ululatibus can¬ 
tuque moris sui, 1 quatientes scuta” super capita, vibrantes- 


• Fumum excitantes indicarunt Hannibali fluvium a se trajectum esse. 
p Agmen navium, quod superiore fluminis parte ad excipiendum undarum im¬ 
petum magnam partem equitatus, prope equos, qui natabant, transvehebat, tran¬ 
quillum lintribus peditum infra trajicientibus prastabat transitum. 


Bauer. Vid. inf. et Not. Var.—3 ‘ Ex loco edito fumo significant se transisse: 
sic et Polyb. m. 43. non vero ex loco edito: natn ita scripsi, suadentibus Cle- 
ric. et Stroth. pro, profecti ex loco, prodito fumo s. s. t. In uno Ms. est ex 
loco debito: et propinquo fumo conj. Gron.’ Rupert .—4 Olim legebatur eques 
fere propter equos. Scribit Sigon. equites fere preeter equos .—5 Scribendum 
monet J. F. Gronov. cum Flor, et Gud. instratos. In textum recepit Kreys- 
sigius.—6 AI. imposuerunt. 

7 ‘Gronovius legendum putabat in ripa, quod non est necesse.’ Stroth .— 


NOTyE 


• Cetris suppositis incubantes ] Hic 
variant exemplaria: alia enim volunt 
tranavisse Hispanos Rhodanum suppo¬ 
sitis, alia superpositis cetris: et sup¬ 
positas quidem natantium corporibus 
fuisse non est quod ambigatur: sed 
quidni utribus inflatis, quos secum 
semper Hispani in bello deferre soli¬ 
ti, superponi cetrae potuerint, ita ut 
bis incubantas natarent ? 

k Alius exercitus ] Pars nempe co¬ 
piarum Hanuoni datarum, alia ab 


Hispanis. 

1 Cantuque moris sui ] Veterum usus 
fuit praelium clamoribus inire ad ter¬ 
rorem hostibus incutiendum: quos 
ululatus Noster vocat, posteriores 
barritum dixere; quae vox elephan¬ 
tum est, ut illa luporum. Sed Poly¬ 
bius ait tunc Gallos paeana cecinisse, 
quae vox canticum potius sive liyrn- 
num significat, quam inconditum 
ululatum. Cantum certe et saltatio¬ 
nem Galli Germanique initio praelii 


LIB. XXI. CAP. 28 . 


1/01 


que dextris tela: quanquam et ex adverso terrebat tanta 
vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario 
nautarum et militum, qui nitebantur perrumpere impetum 
fluminis, et qui ex altera ripa trajicientes suos hortabantur. 
Jam satis paventes adverso tumultu terribilior ab tergo ad¬ 
ortus clamor, castris ab Hannone captis. Mox et ipse 8 
aderat, ancepsque terror circumstabat, et e navibus tanta 
vi armatorum in terram evadente, et ab tergo improvisa 
premente acie.? Galli, postquam, utroque vim facere co¬ 
nati, 10 pellebantur, qua patere visum maxime iter, perrum¬ 
punt, trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Han¬ 
nibal, ceteris copiis per otium trajectis, spernens jam Galli¬ 
cos tumultus, castra locat. Elephantorum trajiciendorum 
varia consilia fuisse credo: certe variata memoria 11 actae 
rei. Quidam, congregatis ad ripam elephantis, tradunt, 
ferocissimum ex iis, irritatum ab rectore suo, cum refti- 
gientem in aquam nantem 12 sequeretur, traxisse gregem, ut 


8 Conj. Bauer ipsis sc. Gallis.—9 Fis ... evadens et ab t. imp. premebat acies 
Edd. ante Drak.—10 ‘ Utroque vim facere conati (in eos, qni jam transierant 
cum Hannone Rhodanum, quique nunc transibant) e Mss. Cantabr. et Crev. 
recepi cum Str. suadente Jac. Gron. pro vulg. utro vim f. c. In Ms. Flor. 
utroque. Bauer et Duk. jungunt ultro pellebantur, et iile ultro accipit pro 
ipsi, vel ita, ut et notio insuper in eo lateat, (non modo vim facere non pote¬ 
rant, sed insuper, ipsi quoque, e contrario, pellebantur,) hic pro insuper, non 
expectantes, ut v. 37. 1. et ap. Suet. Tib. ii. Contra Drak. ultro vim facere 
dici h. 1. monet, qui hostem primi aggrediantur.’ Rupert .—II Vett. libb. 
teste Sigon. certe varia memoria est. —12 ‘ Cum refugientem eum in aquam natan¬ 
tem. Ti> eum ab Sigonio : natantem in primo video Aldo. Tres Pali. Men. 
Andreas, et ex eo propagatae : cum refugientem in aquam nantem sequeretur. Et 
hoc nobis sufficit.’ J. F. Gronov. ‘ Verba quemque timentem altitudinem non 
satis eleganter dicta videntur ; et pro nantem cum Bauero forte leg. nando 


NOTjE 


adhibebant. Hispani quoque praelia- 
turi cetras rythmice pulsabant, et 
cum saltu cantuque hostem invade¬ 
bant, teste Silio lib. m. ac x. et Dio¬ 
doro Sic. Neque ab his abhorrebat 
mos Laconum, qui ad tibiam et nu¬ 
meros pugnam inibant, et congressi 
paeana canebant: quo nomine canti¬ 
cum potius sive hymnus significatur, 


quam inconditus ululatils. 

m Quatientes scuta] Eundem tno- 
rem Asiatici quoque Galli servabant, 
si Auctori nostro fides, lib. xxxvm. 
cap. 17. ‘Cantus,’ inquit, ‘inchoan¬ 
tium praelium, et ululatus et tripu¬ 
dia, et quatiendum scuta in patrium 
morem, horrendus armorum crepi¬ 
tus.’ 


1702 


T. LIVII 


quemque timentem altitudinem destituerat vadum, 1 * impe¬ 
tu ipso fluminis in alteram ripam rapiente.? Ceterum ma¬ 
gis constat, ratibus trajectos. Id ut tutius consilium ante 
rem foret, ita, acta re, ad fidem pronius est/ llatem unam, 
ducentos longam pedes, quinquaginta latam, a terra in am¬ 
nem porrexerunt: quam, ne secunda aqua deferretur, plu¬ 
ribus validis retinaculis parte superiore ripae religatam, 
pontis in modum humo injecta constraverunt; ut belluae 
audacter velut per solum I+ ingrederentur. Altera ratis, 
aeque lata, longa pedes centum, ad trajiciendum flumen 
apta, huic copulata est: et cum elephanti, per stabilem 
ratem, tanquam viam, praegredientibus foeminis, acti, in 
minorem applicatam transgressi sunt ; extemplo reso¬ 
lutis, quibus leviter annexa erat, vinculis, ab actuariis 
aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur : ita primis 
expositis, alii deinde repetiti" ac trajecti sunt. Nihil sane 
trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur. Pri¬ 
mus erat pavor, cum, soluta ab ceteris rate, 15 0 in altum ra- 

J Elephantem, prce ceteris animosum, a rectore suo provocatum, eundem secutum 
fuisse, cum is in flumen refugeret natatu trajecturus ; et sic ceteros post se traxisse, 
ipso impetu fluminis in adversam ripam eos rapiente, prout eorum quisque aqua; alti¬ 
tudinem metuens a vudo destituebatur. 

r Consilium illud, quemadmodum ante rem ipsam (scilicet ante transitum ele¬ 
phantorum) maxime tutum fuisset, sic post peractam rem creditu facilius est. 


vel nans; elsi participia saepe aawSbais junguntur, qnod monet Schaefer.’ 
Rupert. ‘ Ti> nantem ad glossas, quibus textus Livianus inquinatus fuit, re¬ 
ferendum esse, vix dubito.’ Doering. —13 ‘Duo Pali. Men. Voss. Andreas : 
destitueret vado. Tarvis. quoque et Venetee, vado: sed destituerat. Juntas 
quod editur. Legendum videtur : destituerant vada.’ J. F. Gronov.—14 Conj. 
Bauer. per solidum, et mox transgressi essent .— 15 ‘ Soluta ab ceteris rate: ‘ a 
quibusnam? A ceterisne elephantis ? Non patitur voc. soluta. Ab homini¬ 
bus ergo? etsi alios non posuit: qui tamen in verbis prioribus subintelligun- 
tur, qu« ab aliis acta exponant. An a certis sc. hominibus, quibus id datum 
negotii esset ? Utrumque otiosum videtur. An soluta altera rate legimus?’ 
Bauer. Si Polyb. ili. 40. contuleris, probabile fit, non in his verbis, sed in 


NOTjE 


" Alii deinde repetiti] Id est, petiti 
et trajecti post primos: non enim 
iidem iterum petebantur. 

° Soluta ab ceteris rate] Ratis illa, 
qua vehebantur elephanti, uni tan¬ 
tum stabili rati annexa dicitur fuisse, 


non pluribus. A quibus ergo ceteris 
solutam intelligemus ? Non a rati¬ 
bus, sed ab elephantis, a quibus 
avellebantur, quos soluta ratis traji- 
ciebat. 


LIB. XXI. CAP. 29 . 


1703 


perentur. Ibi, urgentes inter se, cedentibus extremis ab 
aqua, trepidationis 16 aliquantum edebant; donec quietem 
ipse timor circumspectantibus 17 aquam fecisset. Exci¬ 
dere etiam saevientes p quidam in flumen. Sed, pondere 
ipso stabiles, dejectis rectoribus, quaerendis pedetentim 
vadis, in terram evasere. 

29. Dum elephanti trajiciuntur, interim Hannibal Numi- 
das equites q quingentos ad castra Romana miserat specu¬ 
latum, ubi et quantae copiae essent, et quid pararent. Huic 
alae equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani tre¬ 
centi Romanorum equites occurrunt. Praelium atrocius, 
quam pro numero pugnantium, editur. Nam praeter multa 
vulnera caedes etiam prope par utrimque fuit: fugaque et 
pavor Numidarum Romanis, jam admodum fessis, victo¬ 
riam dedit. Victores ad centum sexaginta, 18 nec omnes 
Romani, sed pars Gallorum : victi amplius ducenti 19 ceci¬ 
derunt/ Hoc principium simul omenque belli, ut summae 
rerum prosperum eventum, ita haud sane incruentam zo an- 
cipitisque certaminis victoriam, Romanis portendit. Ut, 1 
re ita gesta, ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipio¬ 
ni 1 stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis cceptisque 

5 Sed partim e Gallorum, numero fuere qui ex Romano exercitu victore occisi 
sunt: ex victis autem Poenis plus quam ducenti occisi sunt. 

superioribus vitia latere, et legendum esse: et cum elephanti, per stabiles rates, 
(ilias duas) ianquam viam, p. f. acti in (duas) minores applicatas (non stabiles, 
sed mobiles, firmiter quidem inter se colligatas, ad ceteras vero sive duas 
stabiles ita, ut v~ncula, quibus leviter iis essent annexce, extemplo resolvi possent ) 
transgressi sunt cet. Forte et Livius per errorem aut alios secutus auctores 
unam tantum ratem fuisse mobilem putavit, ideoque dixit minorem applicatam 
et deinde soluta rate ab ceteris , duabus stabilibus.’ Rupert. —16 Trepidationem 
Edd. plerique ante Drak.—17 Circumspicientibus Edd. ante Drak. 

18 ‘ Polybius non LX. sed XL. habet, ex quo corrigendus videtur locus.’ 
Stroth. Idem censet Rupert.—19 Ducentis et mox simulque omen Edd. ante 
Drak.—20 Mss. plerique incruente : alii, in quibus Cantabrig. et Gud. incruenti. 
•—1 Ut dei. omnes praeter Drak.—2 Olim legebatur Scipionis. Post sententia 

NOTjE 

p iSiZeiewfes] Intellige commotos soliti fuerint, parique pernicitate ad 
pavore, non crudelitate agitatos. suos regredi, et sic ad speculandum 

a Numidas equites] Optimi equites magis quam ad statariam pugnam 
semper habiti Numidae, ut qui sine apti, 
fraenis equos velocissimo cursu agere 


1704 


T. LIVII 


hostis et ipse conatus caperet;* et Hannibalem incertum, 
utrum coeptum in Italiam intenderet iter, an cum eo, qui 
primus se obtulisset Romanus exercitus, manus consereret, 
avertit 5 a praesenti certamine Boiorum legatorum reguli¬ 
que Magali 4 * adventus; qui se duces itinerum, socios pe¬ 
riculi fore, affirmantes, integro bello, nusquam ante libatis 
viribus, Italiam aggrediendam censent. Multitudo timebat 
quidem hostem, nondum obliterata memoria superioris bel¬ 
li : sed magis iter immensum Alpesque, rem fama utique 
inexpertis horrendam, metuebat. 

30. Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit s 
pergere ire, atque Italiam petere, advocata concione, varie 
militum versat animos castigando adhortandoque : ‘ Mirari 
se, quinam pectora semper impavida repens terror inva¬ 
serit. Per tot annos vincentes eos stipendia facere ; neque 
ante Hispania excessisse, quam omnes gentesque et terras 
eae, quas duo diversa maria 1 amplectantur, Carthaginien¬ 
sium essent.* Indignatos deinde, quod, quicumque Sagun¬ 
tum obsedissent, velut ob noxam, sibi dedi postularet 
populus Romanus, 1 * Iberum trajecisse ad delendum nomen 

' Nec licebat Scipioni certi aliquid apud se statuere; sed necesse erat, ut juxta 
ea qua Hannibal decrevisset, ac moliretur, ipse quoque sua molimina regeret. 


excidisse voculam alia, sensumque esse, nec in alia nunc Scipio acquiescere 
poterat sententia, putat Ooering,—3 Averterat Aid. Frob. Grut. Gronov. 
Doujat. Crevier,—4 AI. Matali, Malcali, Machali, Macali. 

5 Omnes scripti terras eas... esse. ‘ Possis suspicati gentesque et terras 

NOT m 


r Regulique Magali] Alias Matali. 
Hunc Boiorum regulum Magilon Po- 
tyb. appellat; et facilis in barbaris 
praesertim nominibus vocalium a et i 
permutatio, ut in Masinissa, qui eti¬ 
am Masanissa ; et in Mithridate, qui 
et Mithradates scribitur. 

8 Postquam ipsi sententia stetit] Gall. 
Apres qiiil eut pris la resolution de pas¬ 
ser outre. 

1 Duo diversa maria"] Ambitur His¬ 
pania ad meridiem fere et ortum 


Mediterraneo; ad occasum et sep- 
temtrionem Oceano ; quae duo maria 
intermedio freto Gaditano dirimun¬ 
tur, vel potius miscentur. 

" Sibi dedi postularet populus Roma¬ 
nus] Alludit ad usum Romanorum, 
qui,servum, qui alteri nocuerat, noxae 
dedendo, a damni sarciendi obliga¬ 
tione liberabantur ex lege xii. tabu¬ 
larum. Hoc itaque dedendi verbo, 
tanquam servile quid sapiat, ideoqne 
odiosum sit, utitur hic Hannibal ad 


LIB. XXI. CAP. 30 . 


1705 


Romanorum, liberandumque orbem terrarum. Tum nemini 
visum id longum, cum ab occasu solis ad exortus 6 inten¬ 
derent iter. Nunc, postquam multo majorem partem iti¬ 
neris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocis¬ 
simas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot 
millibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius 
fluminis vi, trajectum, in conspectu Alpes habeant, quarum 
alterum latus Italiae sit; 7 x in ipsis portis hostium fatigatos 
subsistere, quid Alpes aliud esse credentes, quam montium 
altitudines ? Fingerent altiores Pyrenaei jugis. y Nullas 
profecto terras coelum contingere, nec inexsuperabiles hu¬ 
mano generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere 
atque alere animantes. Pervias paucis esse: exercitibus 
invias? 8 z Eos ipsos, quos cernant, legatos a non pennis 
sublime elatos b Alpes transgressos : ne majores 9 quidem 


eas ... Carthaginiensium fecissent.’ J. F. Gronov .—6 ‘AI. ortum; forte exor¬ 
tum.’ Rupert.—7 Olim legebatur, quarum alterum latus Italia sit. —8 ' Pervius 
paucis esse: nam modo legatos Boiorum (v. cap. 29. extr.) Alpes transgressos. 
Easdem vero exercitibus invias existimari? Respondet orator: Gallorum in¬ 
gentia serpe agmina Alpes tuto transmisisse, (cf. v. 34. 35.) et militi armato nihil 
invium aut exsuperabile esse. Orator a minori ad majus progreditur, et dubia, 
nude posita, exemplis refutat. Oratoria autem vis et affectus augetur inter¬ 
rogatione, minuittirque, si ex emend. Stroth. legeris pervias paucis esse, nec 
exercitibus invias. Vox tamen invias primum adjecta in ed. Mediol. unde 
Gron. conj. pervias paucis esse; non exercitibus?—legatos non pennis in sub¬ 
lime elatos, forte sublimes; Em. Malim sublime latos; Schaef. Cf. Schelleri 


NOTA2 


irritandos suorum animos. Eum au¬ 
tem dedi postulaverant Romani, su¬ 
pra cap. 6 . et 18. 

x Alterum latus Italia sit] Pars Al¬ 
pium in occasum versa ad Galliam 
Braccatam pertinebat, pars quae 
orientem respicit, ad Italiam. Nec 
tamen absurda omnino lectio alia, 
quarum alterum latus Italia sit; nam 
Italia dici potest pars Italiae. 

s Altiores Pyrencei jugis] Dicitur 
aeque Pyrenaeus mons, et montes Py¬ 
renaei, quemadmodum Alpis et Alpes. 
Nec tamen summo Pyrenaeo longe 
excelsior Alpis summa. 

2 Exercitibus invias ] 

Delph. et Var. Cias. 


est, quae id negat quod videtur affir¬ 
mare : et certe quae paucis pervia 
sunt, ea facilius videntur ab ingenti 
exercitu superari posse. Nomen in¬ 
vias debemus editioni Mediolanensi, 
quae scriptis, et antea editis ignota: 
qua tamen demta laborat omnino 
sententia. 

a Quos cernant, legatos ] Boiorum 
nempe Italicorum, quorum majores 
e Gallia nostra in Italiam trangressi. 

b Sublime elatos ] Adverbialiter su¬ 
mitur hic sublime: quae loquendi for¬ 
ma Ciceroni et Virgilio non incogni¬ 


ta, pro eo quod est in sublime, vel 
Interrogatio per sublime, sive per aerem. 

Livius. 5 U 


170G 


T. LIVII 


eorum indigenas; sed advenas Italiae cultores has ipsas 
Alpes ingentibus saepe agminibus® cum liberis ac conjugi- 
bus, migrantium modo, tuto transmisisse. 10 Militi quidem 
armato, nihil secum praeter instrumenta belli portanti, quid 
invium aut inexsuperabile esse ? Saguntum ut caperetur, 
quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum 
esse? Romam, orbis terrarum caput, petentibus quicquam 
adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum more¬ 
tur? Cepisse quondam Gallos ea, quae adiri posse Poenus 
desperet. Proinde aut cederent animo atque virtute genti, 
per eos dies toties ab se victae/ aut itineris finem sperent 
campum interjacentem Tiberi ac moenibus Romanis. 5 e 

31. His adhortationibus incitatos corpora curare atque 
ad iter se parare jubet. Postero die, profectus adversa ripa 
Rhodani/ mediterranea Galliae petit: non quia rectior ad 
Alpes via esset, sed, quantum a mari recessisset, minus 
obvium 11 fore Romanum credens: cum quo, prius quam in 
Italiam ventum foret, non erat in animo manus conserere. 
Quartis castris f ad Insulam pervenit. 8 Ibi Isara 11 Rho- 

“ Secundum sinistram Rhodani ripam, adverso flumine. 


Obss. p. 198.’ Rupert .—9 AI. nec majores .—10 Vet. lib. apud Sigon. tuto 
transisse. 

11 1 Obviam Edd. omnes praeter Drak. porro ad minus addunt Mss. dno 
vocabulum tanto, quod utique intelligeudum est.’ Strotli.—12 Vulg. Arar .— 

NOTjE 


c Ingentibus scepe agminibus ] Galli 
Alpes quinquies transgressi ad occu¬ 
pandam Italiam memorantur a Livio 
lib. v. cap. 34. et 35. 

d Genti, per eos dies toties ab se vic¬ 
ta ] Jactantia Punica, vel Liviana 
malevolentia in Transalpinos : cum 
semel tantum pars exigua Volcarum 
arte Hannibalis delusa; reliqui, ut 
ipse Auctor indicat, auro et muneri¬ 
bus deliniti transitum pacatum ei 
permisissent. 

e Campum interjacentem Tiberi ac 
moenibus Romanis ] Quis ille campus 
sit ambigi posset, quando Romana 


moenia Tiberim jam tum attingebant. 
Sed tamen campum Martium intelli- 
gas licet, qui extra urbem ad Tiberis 
divertigium erat. 

f Quartis castris ] Gall. au quatriime 
campement. Hcec et sequentia valde 
suspectum milii faciunt totum hoc 
Hannibalis iter. Cum enim castra Sci¬ 
pionis fuisse dicantur ad ostium Rho¬ 
dani c. 26. et 29. ejusque equitatus 
cum Numidis Hannibalis ad specu¬ 
landum missis atrox praelium commi¬ 
serit; vix est, ut unius, certe minus 
quam bidui, itinere ab mari abfuerit 
Hannibal cum flumen trajecit. Trans- 


LIB. XXI. CAP. 31. 


1707 


danusque h amnes, diversis 15 ex Alpibus ' decurrentes, agri 
aliquantum 14 k amplexi, confluunt in unum : inde ' s mediis 
campis Insulae nomen inditum. Incolunt 16 prope Allo¬ 
broges, 1 gens jam inde 17 nulla Gallica gente opibus aut 
fama inferior: tum discors erat. Regni certamine ambi¬ 
gebant fratres. Major, et qui prius imperitarat, Brancus 

13 Diversi Gronov. e conjectura Rubenii. Vid. Not. Var.—14 AI. aliquan¬ 
tulum .—15 ‘ Inde ante mediis inserui auctore Jac. Gronov. quia in nniltis 
Mss. est in mediis’ Rupert. Vulg. deest.—16 Olim legebatur Accolunt .—17 
‘ Forte legendum jam diu, vel inde loco inotum et supra ante mediis ponen- 

NOTA2 


itus ergo ille circa vel paulo infra 
Arelatensem agrum supponatur. Hoc 
posito, cui persuaderi poterit, qua¬ 
ternis castris ad confluentes Rhodani 
et Araris perventum ab exercitu, et 
emensa itinere quatridui circiter 
centum quadraginta passuum millia, 
transitosque decem majores aut mi¬ 
nores amnes ? 

s Ad Insulam perveni t] Indicare 
creditur locum, ubi postea Lugdunum 
a Lucio Munacio Planco vel condi¬ 
tum, vel instauratum. Sed ob ratio¬ 
nem superiori adductam nota, facile 
adducor ut credam ad Druentiae cum 
Rhodano juxta Avenionem confluen¬ 
tes Insulam hanc fuisse. Ibi enim 
vera insula est haud poenitendae mag¬ 
nitudinis : sed nihil ad Aegyptiacum 
Delta, cum quo a Polybio compara¬ 
tur imaginaria illa inter Rhodani et 
Araris fontes interjecta insula. Inter 
quas tamen insulas hoc discrimen 
Polyb. agnoscit, quod Delta non so¬ 
lum duobus Nili brachiis hinc inde 
alluitur, sed etiam mari Mediterra¬ 
neo; at hujus, quam inter Araris et 
Rhodani fluenta collocat, tertium la¬ 
tus, non mari aut flumine, sed monti¬ 
bus clauditur, Jura nimirum et Vo¬ 
geso. Adde quod, si haec insula in 
Cavaris ponatur, verisimile erit, quod 
statim subjicitur, ‘ Inde ad laevam 
in Tricastinos iter flexisse Hanniba¬ 


lem,’id scilicet e proximo facturus: 
finitimi quippe Cavaris Tricastini. 
At si Hannibal ad vicina Lugduno 
loca accessisset, Tricastinos ad dex¬ 
tram e longinquo fuisset repetiturus. 

h Isara [Arar] Rhodanusque) Ara¬ 
rim posteriores Secaunam dixere; 
unde vulgare nomen, la Saone. 

> Diversis ex Alpibus ] Sic veteres 
libri; estque hoc certum de Druentia 
et Rhodano, quorum prior ex Cottiis, 
(du Mont Cenis,) posterior funditur e 
Penninis, (du grand S. Bernard,) haud 
procul Rheni ac Danubii fontibus : 
non ita de Arari, qui ex Vogeso ori¬ 
tur (des Monts de Vuuge). Quanquam 
veteri Gallorum lingua altiores mor.r 
tes generali vocabulo Alpes voca¬ 
bantur, teste Servio in ni. Georgi- 
con, et Isidoro Origin. lib. xiv. c. 8. 
adeo ut Pyrenad quoque Alpium 
nomine dicti ab accolis fuerint, auc¬ 
tore Procopio lib. ii. de bello Go¬ 
thico. 

k Agri aliquantum ] Hoc quoque 
Insula?, qnain efficit Druentia in Rho¬ 
danum influens, recte convenit. Nam 
inter Ararim et Rhodanum ingens est 
terrarum tractus. 

1 Allobroges ] Ingens Galliae Brac- 
catae populus fuit, ut qui magnam 
partem hodierni Delphinatus et Sab- 
audici Ducatus complecterentur. 


1708 


T. LIVII 


nomine, minore ab fratre et coetu juniorum, qui jure minus, 
vi plus poterant , 18 pellebatur. Hujus seditionis peroppor¬ 
tuna disceptatio cum ad Hannibalem rejecta esset, arbiter 
regni factus, quod ea senatus principumque sententia 
fuerat, 1 ? imperium majori restituit. Ob id meritum com¬ 
meatu copiaque rerum omnium, maxime vestis, zo est ad¬ 
jutus, quam infames* frigoribus Alpes praeparari 1 coge¬ 
bant. Sedatis certaminibus Allobrogum, 1 " cum jam Alpes 
peteret, non recta regione" iter instituit, sed ad laevam 1 
in Tricastinos 0 flexit: inde per extremam oram Vocon¬ 
tiorum p agri tetendit in Tricorios : q haud usquam impedita 
via, priusquam ad Druentiam r flumen pervenit. Is et ipse 
Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus 
transitu est. Nam cum aquae vim vehat ingentem, non 
tamen navium patiens est: quia nullis coercitus ripis, plu- 

1 Famosa. Gall. Diffamles. 


duin.’ Rupert. —18 Poterat in omnibus fere Mss. omnibusque edd. ante Drak. 
prob. Stroth. ut ad remotius fratre referatur.—19 Quod erat senatus principum¬ 
que sententia futurum Gronov. et rell. praster Crev. et Drak.—20 Omnium et 
vestis et mox qua pro quam Edd. omnes praeter Drak. Vid. Not. Var.—1 
Praparare Edd. ante Drak.—2 A lava emend. Lips. in Epist. ad Belgas 1 .93. 

NOTiE 


m Sedatis certaminibus Allobrogum ] 
Si verum hoc Hannibalis de regno 
Allobrogum, vel partis eorum, arbi¬ 
trium ; vix est, ut ante aditos Tricas¬ 
tinos et Vocontios contigerit: neque 
enim post Rhodani transitum, nisi 
per hosce populos, potuit Hannibal 
ad Allobroges penetrare. 

n Non recta regione ] Sane. Nam 
recta regione, (si jam in Allobrogum 
tractu Hannibal versabatur,) nec me¬ 
ridiem versus remetiendum iter fuis¬ 
set: nec inde ad Alpes tendenti Tri¬ 
castini ad la:vam, sed potius ad dex¬ 
tram. 

0 In Tricastinos~\ Exiguus ad Rho¬ 
danum populus, nunc Dioc6se de S. 
Paul de Trois-Chdteaux in Delphi- 
natu. 


p Oram Vocontiorum ] Vicini Sega- 
launis et Tricastinis, ad ortum, inter 
Isaram et Druentiam amnes, Vocon¬ 
tii, nunc Dioceses de Die en Daupliini, 
et de Vaison dans le Venaissin. 

<t In Tricorios ] Tricorii haud magni 
nominis populus Vocontiis ad orien¬ 
tem sestivum, et forte eorundem pa¬ 
gus. Nominis vestigia servat aliqua¬ 
tenus tractus in Valentinensi Delphi- 
natium agro, vulgo Trieres, cujus pri¬ 
marium oppidum Mens. 

r Ad Druentiam ] Ex Alpibus Cot¬ 
tiis ad meridiem per Brigantium pri¬ 
mum Ebrodunum et Segusteronem 
decurrit Druentia, vulgo la Durance: 
ac deinde in occasum flexo cursu per 
Cabellionem in Rhodanum influit sub 
Avenione. 


Llli. XXI. CAF. 32. 


1709 


ribus simul, neque iisdem alveis fluens, nova semper vada 
novosque gurgites, 3 (et ob eadem pediti quoque incerta via 
est,) ad haec saxa glareosa 4 volvens, 5 nihil stabile nec tutum 
ingredienti praebet; et tum, forte imbribus auctus, ingentem 
transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepi¬ 
datione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur. 

32. P. Cornelius consul triduo fere post, quam Hannibal 
ab ripa Rhodani movit, quadrato agmine ad castra hostium 
venerat, nullam dimicandi moram facturus. Ceterum, ubi 
deserta munimenta, nec facile se tantum praegressos 5 as¬ 
secuturum videt; ad mare ac naves 6 rediit, tutius facili- 
usque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus. 
Ne tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam 
provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum 
maxima parte copiarum adversus Hasdrubalem misit; non 
ad tuendos 7 tantummodo veteres socios conciliandosque 
novos, sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem. 
Ipse cum admodum exiguis copiis Genuam 8 repetit,* eo, 
qui circa Padum u erat, exercitu Italiam defensurus. Han¬ 
nibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes 9 cum 
bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit.* Tum, 

v Pervenit ad Alpes, consentientibus Gallis, qui ea loca inhabitabant. 


Idem, vel ad dextram, leg. putabat Drak.—3 * Faciens addit ed. Mediol. et 
exinde omnes deinceps edd. repugnantibus Mss. omnibus. Apte pendere 
omnia a verbo volvens jam Gronovius monuit.’ Stroth. —4 AI. glomerosa et 
globosa: glareasve aut glareasque conj. J. F. Gronov. haud iinprob. Drak. 

5 AI. progressos, —-6 Mog. ad mare ad naves r.—7 Tutandos Gronov. Doujat. 
Crevier.—8 Antea Placentiam.— 9 ‘ Verba ad Alpes in omnibus £dd. ante 
Stroth. et plerisque Mss. perperam post illa cum bona pace, sed in 2. optimis 


NOTjE 


s Saxa glareosa volvens ] Aliis saxa 
globosa, quemadmodum Noster lib. 
xxxviii. ‘Saxis globosis:’ et vero 
quamvis glareosum solum, et glareo¬ 
sa loca dicantur, non tamen facile est 
reperire glareosa saxa; est enim 
glarea nihil aliud quam minutorum 
lapidum atque arena mixtorum quasi 
congeries, qualis plerumque in littore 


ac fluminibus. Gall. le gravier. Non 
igitur male conjicit Gronov. hic scri¬ 
bendum, saxa glareasque, 

* Genuam repetit ] Ligurum prin¬ 
ceps civitas mari Ligustico imminens 
adhuc nomen retinet, nostris vulgo 
Gennes. 

u Circa Padum ] Italiae fluviorum 
rex Eridanus, alio nomine Padus di- 


1710 


T. LIVII 


quanquam fama prius 10 (qua incerta in majus vero ferri 
solent) praecepta res erat/ tamen ex propinquo visa mon¬ 
tium altitudo, nivesque coelo prope immixtae, tecta informia 
imposita rupibus, pecora jumentaque torrida frigore, ho¬ 
mines iutonsi et inculti/ animalia inanimaliaque 11 omnia 
rigentia gelu, cetera visu, quam dictu, foediora/ terrorem 
renovarunt. Erigentibus in primos agmen clivos apparu¬ 
erunt imminentes tumulos insidentes montani; y qui, si 
valles occultiores insedissent, coorti in pugnam repente, 
ingentem fugam stragemque dedissent. Hannibal con¬ 
sistere signa jubet; Gallisque z ad visenda loca pioemissis, 
postquam comperit, transitum ea non esse, castra inter 
confragosa omnia praeruptaque, quam extentissima potest 
valle, locat. Tum per eosdem Gallos, haud sane multum 
lingua moribusque abhorrentes, cum se immiscuissent col¬ 
loquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri sal¬ 
tum, nocte in sua quemque dilabi tecta; luce prima subiit 
tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim 11 per angustias 
facturus. Die deinde simulando aliud, quam quod para¬ 
batur, consumto, cum eodem, quo constiterant, loco castra 
communissent, 1 * ubi primum degressos tumulis montanos 


2 Quanquam Hannibalis copia rem (altitudinem scilicet Alpium ) prius cognove¬ 
rant et praceperant animo ex fama , qua solet res ignotas ultra verum augere. 
a Magis terribilia. 


Mss. ante ea leguntur.’ Rupert. —10 ‘ Prius redundat, aut sign. antequam 
eo venissent.’ Bauer. Vid. Not. Var.—11 ‘Inanimaliaque e Mss. et priscis 
edd. restitui: inanimaque ed. Mediol. et seqq. ex emend. Vallae: inanimata- 
que conj. Gron. et inanimantiaque Drak.’ Rupert. —12 Viam Mediol. Froben. 
Grut. Francof. Gronov. ali.—13 ‘ AI. constiterat et communisset, forte rectius.’ 
Rupert. 


NOTjE 


citur, hodie Po, Galliam Italicam di¬ 
videns in Cispadanam et Transpada¬ 
nam. Eo alterurn Romanum exerci¬ 
tum duxerat Atilius praetor Manlio 
praetori ad Tanetum opem laturus, 
supra cap. 26. 

x Homines intonsi et inculti ] Hinc 
inter Inalpinos populos dicti Capil¬ 
lati, quorum plura genera, Plinio 


teste. 

y Montani ] Duo hic indicantur, ni 
fallor, Alpini populi: Brigantios et 
Garacelos conjicere possumus, vulgo 
les Brianfonnois, et les Montagnards du 
petit Senis. 

2 Gallisque ] Plures enim Galli se¬ 
quebantur Hannibalem, praesertim 
Boiorum Italicorum legati, qui se 



LIB. XXI. CAP. 33 . 


1711 


laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus, quam pro 
numero manentium, in speciem factis, impedimentisque 
cum equite relictis, et maxima parte peditum; ipse cum 
expeditis, acerrimo quoque viro, raptim angustias evadit, 
iisque ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit. 

33. Prima deinde luce castra mota, et agmen reliquum 
incedere coepit. Jam montani signo dato ex castellis ad 
stationem solitam conveniebant; cum repente conspiciunt 
alios, arce occupata sua, a super caput 14 imminentes, 
alios via transire 1S hostes. Utraque simul objecta res 
oculis animisque immobiles 16 parumper eos defixit/ Dein¬ 
de ut trepidationem in angustiis, suoque ipsum tumultu 17 
misceri agmen b videre, equis maxime consternatis, quic- 
quid adjecissent ipsi terroris, satis ad perniciem fore rati, 
perversis 18 rupibus c juxta invia ac devia assueti discurrunt/ 
Tum vero simul ab hostibus, simul ab iniquitate locorum 
Poeni oppugnabantur; plusque inter ipsos, (sibi quoque 
tendente,'9 ut periculo prius evaderet ,) d quam cum hostibus, 

b Aliquamdiu defixos tenuit, atque attonitos. 

c Discurrere coeperunt, tam per loca quce nullomodo adiri posse videbantur, quam 
per ea quae extra viam posita erant; per rupes scilicet inaccessas ceteris mortalibus, 
sibi tamen ex consuetudine aditu faciles. 

d Cum pro se quisque niteretur, ut discrimine imminente se ante alios liberaret. 


14 Sua super capita conj. Sigon. et, ne rb sua redundet, arce summa vel sub¬ 
ito Bauer.—15 Conj. J. F. Gronov. alios infra transire .—16 Objecta res oculis, 
animis immobiles Gronov. Doujat.—17 Olim legebatur suoque ipso tumultu 
Hannibalis .—18 ‘ Perversis inepta et vere perversa lectio; Doering. per trans¬ 
versa; rupis juxta invia ac devia conj. Gron. et percursis vel potius transversis 
Bauer. Forte leg. praecelsis rupibus, vel satis ad perniciem fore rati perculsis, ru¬ 
pibus . . . decurrunt.’ Rupert. Diversis rupibus, juxta i. a. d. assueti, decur¬ 
runt dat Kreyssigius.—19 ‘ Perperam in plerisque Mss. et Edd. legitur 
sibi cuique tendenti, cum aperte sextus casus requiratur: mox fere placet, 
quod est in uno Ms. periculum; sicut paulo ante dixerat ‘angustias eva- 

NOT/E 

duces itineris obtulerant, supra cap. balis misceri agmen, et sensus quidem, 
29. eo nomine omisso, satis patet, sed 

a Arce occupata sua'] Tumulis, seu illud additum faciliorem adhuc pree- 
locis eminentioribus, quibus montani stat intellectum, 
pro arce usi erant. c Perversis rupibus] Num melius, 

b Suoque ipsum tumultu misceri ag- per transversa rupis juxta invia ac de¬ 
me»] Quidam codices habent Hanni- via assueti decurrunt? 



1712 


T. L1VH 


certaminis erat. Equi maxime infestum agmen faciebant, 
qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercus- 
sceque valles augebant, territi trepidabant, et icti forte 
aut vulnerati adeo consternabantur, ut stragem ingentem 
simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent: 
multosque turba, cum praecipites deruptaeque utrimque 
angustiae essent, in immensum altitudinis dejecit; 6 quos¬ 
dam et armatos: sed ruinae 20 maximae modo d jumenta 
cum oneribus devolvebantur. Quae quanquam foeda visu 
erant, stetit parumper tamen Hannibal, ac suos continuit, 6 
netumultum ac trepidationem augeret. Deinde postquam 
interrumpi agmen vidit, periculumque esse, ne exutum 
impedimentis exercitum nequicquam incolumem tradux¬ 
isset, decurrit ex superiore loco ; et, cum impetu ipso fu¬ 
disset hostem, suis quoque tumultum 1 auxit. Sed is tu¬ 
multus momento temporis, postquam liberata 2 itinera fuga 
montanorum erant, sedatur: nec per otium modo, sed 
prope silentio, mox omnes traducti. Castellum inde/ 
quod caput ejus regionis erat, viculosque circumjectos 3 


e Propter multitudinem affluentem, multi non tantum lixa; et calones, sed etiam 
milites, in profundissima prcecipitia impulsi sunt, quod prarupta utraque ex parte 
essent angustia. 


dit:’ neque tamen receptum falsum est.’ Strotli. Pro prius conj. Rupert. 
prior. —20 Armatos: inde ruina Edd. fere omnes praeter Drak. Pro maxi¬ 
ma malebat Duk. et Bauer maxime. Verbum devolvebantur, quod in Mss. 
Flor, ab alia manu ascriptum est, delere malebat J. F. Gronov. ut omnia 
a dejecit penderent.—1 In plerisque Mss. et Edd. est equis quoque tumul¬ 
tum: in aliis Edd. suis tumultum sine quoque. —2 ‘ Flor, liberatum: ut possis 
suspicari fuisse, liberatum iter' J. F. Gronov.—3 Olim legebatur vicosque 


NOTjE 


d Ruina maxima tnodo] Hic modo 
non est adverbium, significans solum¬ 
modo, ut putabat Sigonius ; sed no¬ 
men sexti casus, ut sit ruina more, ut 
apud Horat. * Apis Matinae more 
modoque.’ Sic Liv. alibi ‘ grandinis 
modo:’ qui et hunc locum exprimit 
lib. xlii. cap. 60. ‘ ruinae quoque 
prope similem trepidationem fecit;’ 


quod notavit Gruter. 

e Suos continuit ] Per suos, intellige 
proximos, quos ipse Hannibal secum 
ducebat et circa se habebat. 

f Castellum inde ] Hic castellum est 
exiguum oppidum. Suspicor desig¬ 
nari Brigantionem, vulgo Briangon cn 
DauphinL 


L1B. XXI. CAP. 34 . 


1713 


capit, ct captivo frumento ac pecoribus 4 g per triduum ex¬ 
ercitum aluit. Et quia nec montanis primo perculsis, nec 
loco magnopere impediebantur, aliquantum eo triduo vise 
confecit. 

34. Perventum inde ad frequentem cultoribus alium, ut 
inter montana, populum.* 1 Ibi non bello aperto, sed suis s 
artibus, fraude, deinde insidiis 6 est prope circumventus. 
Magno natu principes castellorum oratores ad Poenum 
veniunt, ‘ alienis malis, utili exemplo, doctos,’ memo¬ 
rantes, ‘ amicitiam malle, quam vim experiri Poenorum, 
itaque obedienter imperata facturos : commeatum itine¬ 
risque duces, et ad fidem promissorum obsides acciperet.’ 
Hannibal nec temere credendo, nec aspernando, ne repu¬ 
diati aperte hostes fierent, benigne cum respondisset; obsi- 
dibus, quos dabant, acceptis, et commeatu, quem in viam 
ipsi detulerant, usus, nequaquam, ut inter pacatos, incom¬ 
posito 7 agmine duces eorum sequitur. Primum agmen 
elephanti et equites erant: ipse post cum robore peditum. 


circumjectos.— 4 ‘ In Mss. et primis edd. legitur et captivo ac pecoribus, unde 
Valla et alii reposuere et captivorum pecoribus, sed Stroth. quem secuti 
sumus, et captivo frumento ac p. ex Polyb. nr. 5. eis 5e nb peWov ecrxe pev 
Ka\ (rlrou ual Bpepp.arui' evl Svoiv nal rpioiv ypepais einroplao. Vulgatam lect. 
et captivorum pecoribus recte damnat Bauer, quaerens: quinam illi captivi? 
aut quorsum attinebat capi, ut pecoribus eorum alerentur milites, cum sat 
foret, pecora capta esse? Nec tamen placet conjectura ejus et vicorum p. 
Ern. cooj. captivis. Forte leg. et raptis eorum pecoribus. Plura excidisse sus¬ 
picabatur Gron. quia Polyb. verbis praec. tradiderit, Hannibalem recepisse 
numerum ingentem equorum, jumentorum, hominumque, a montanis abduc¬ 
torum. Idem Gron. non male mox emend. et </uia nec montani pralio perculsi 
nec loca m. impediebant.’ Rupert. ‘ Ante montanis excidisse videtur a, et im¬ 
petu post primo: aut illi sunt absoluti ablat. et primo sign. statim ab initio.’ 
Bauer. 

5 ‘ T b suis, quod ab aliena mann illatum esse videtur, ejiciendum puto.’ 


NOTiE 


s Et captivo frumento ac [ captivorum ] 
pecoribus] Vallae correctio est: nam 
in scriptis legitur captivo, ac pecore. 
Sed excidisse aliquid videtur, quod 
ex Polybio supplere licet. Is refert 
Hannibalem ab montanis, quos im¬ 
petu facto devicerat, magnum equo¬ 
rum ac jumentorum numerum abdux¬ 


isse. Eorum itaque captivorum pe¬ 
coribus triduo victitavit ejus exerci¬ 
tus. 

h Alium ... populum ] Hi Garoceli 
videntur fuisse, quorum sedes in su¬ 
perioribus vel Brigantionensium vel 
Mauriennensium locis. 


1714 


T. LIVII 


circumspectans solicitusque 8 omnia, incedebat. Ubi in 
angustiorem viam ex parte altera subjectam jugo insuper 
imminenti ventum est, undique ex insidiis barbari a fronte, 
ab tergo coorti, cominus eminus petunt:9 saxa ingentia in 
agmen devolvunt: maxima ab tergo vis hominum urgebat. 
In eos versa peditum acies haud dubium fecit, quin, nisi 
firmata extrema agminis 10 fuissent, 1 ingens in eo saltu 
accipienda clades fuerit. Tunc quoque ad extremum peri¬ 
culi ac prope perniciem ventum est: nam, dum cunctatur 
Hannibal demittere agmen 11 in angustias, quia non, ut ipse 
equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo 
auxilii reliquerat; occursantes per obliqua montani, per¬ 
rupto 12 medio agmine, viam insedere : noxque una Hanni¬ 
bali sine equitibus atque impedimentis acta est. 

35. Postero die, jam segnius intercursantibus barbaris, 
junctae copiae, saltusque haud sine clade (majore tamen 
jumentorum, quam hominum, pernicie) superatus: inde 
montani pauciores jam, et latrocinii magis quam belli more, 
concursabant : modo in primum, modo in novissimum 
agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret, aut 
progressi morative^ aliquam occasionem fecissent. Ele¬ 
phanti, sicut praecipites k per arctas vias magna mora age- 

f Prout Poeni aut ultra procedebant, aut consistebant. 


Docring.—G Flor, fraude et insidiis. —7 Composito Gronov. Drak.—8 Solicitus 
Edtl. ante Drak.—9 Olini legebatur et a tergo coorti cominus eminusque petunt. 
—10 AI. extrema agmina. —11 Agmen demittere Gronov. Crev. Cum cuncta¬ 
retur Hannibal demittere in angustias agmen Doujat. dimittere reliqui omnes 
cura Mss. fere omnibus. Vid. Not. Var.—12 Perrupto ex einend. Sigon. 
erupto in omnibus fere Mss. et edd. antt. interrupto conj. J. F. Gronov. 

13 4 Pernicie forte delendum.’ Bauer.—H Ut cuique Edd. ante Crevier.— 


NOTVE 


‘ Nisi firmata extrema agminis fuis¬ 
sent ] Ita scripti, quod est Gall. Si 
on n’eAt pas fortijU. Varriere-garde: 
nani agmen hic pro toto exercitu. 
Sed non male in editis plerisque le¬ 
gitur extrema agmina. 

k Elephanti, sicut preeeipites] Placet 


Gronovii correctio, sicut principes: 
nam cap. proxime superiori habetur 
4 primum agmen elephanti et equites 
erant.’ Alioquin non poterant prae¬ 
cipites agi in his per montes viarum 
angustiis sine certo mortis periculo. 


LIB. XXI. CAP. 35 . 


1715 


bantur, 1 * ita tutum ab hostibus, quacumque incederent, 
(quia insuetis adeundi propius metus erat) agmen praebe¬ 
bant. Nono die in jugum Alpium perventum est, 1 per 
invia pleraque et errores, m quos aut ducentium fraus, aut, 
ubi fides iis non esset, temere initas valles a conjectantibus 
iter, faciebant. Biduum in jugo 16 stativa habita; fes- 
sisque labore ac pugnando quies data militibus: jumen¬ 
taque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo 
vestigia agminis in castra pervenere. Fessis taedio tot 
malorum nivis etiam casus, occidente jam sidere Vergili¬ 
arum, 17 n ingentem terrorem adjecit. Per omnia nive op- 
pleta cum, signis prima luce motis, segniter agmen ince¬ 
deret, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret; 
praegressus signa Hannibal in promontorio 18 quodam, 0 unde 


15 ‘ Principes male conj. Gron. Malim sicut, prcccipue per arctas vias, m. m. 
agebantur.’ Rupei t. Edidit Kreyssigius sicut per arctas pracipites vias. —16 
Jugis Edd. ante Drak. in quibus mox sine copula legitur fessis.— 17 AI. Vir- 

NOTjE 


1 Nono die in jugum Alpium perven¬ 
tum est] A radicibus, seu a primis 
Alpibus ad summas : non a Pyrenaeis, 
ut Orosius scripsit : quod nec loco¬ 
rum distantia, nec Polybii aut Livii 
narratio patitur. 

m Per invia pleraque et errores, £jt.] 
Rationem reddit cur nono demum die 
ad summa Alpis Cottiae juga perve¬ 
nerint Poeni, quod solita via vix bi¬ 
dui iter fuisset. 

" Sidere Vergiliarum ] Vergiliae di¬ 
cuntur stellae septem in genu Tauri, 
ex eo nomen sortitae, quod verno 
tempore oriantur; Graecis Pleiades, 
vel anb rov n\eiv, quod est navigare, 
quoniam earum ortus navigationis 
tempus indicat; vel a Pleione, cujus 
filiae ex Atlante genitae in coelum 
translatae, atque in has stellas muta¬ 
tae fabulis feruntur. Notat tamen 
Ovidius ex illis, sex duntaxat appa¬ 
rere, quot Atlantides a Diis adama¬ 
tae ; septimam Meropen, quas Sisy¬ 


pho nupserat, pudore imparis conju¬ 
gii, latere. Vergiliarum autem occa¬ 
sus hyemem inchoabat apud Roma¬ 
nos, incidens in tertium Idus Novem¬ 
bris, teste Plinio lib. 11 . Nat. Hist. 
cap. 47. 

Occidente jam sidere Vergiliarum\ 
Plinius 1. 11 . cap. 47. ‘ Post id aequi¬ 
noctium (autumnale) diebus ferme 
quatuor et quadraginta, Vergiliarum 
occasus hyemem inchoat: quod tem¬ 
pus in 3. Idus Novembris incidere 
consuevit.’ Mirum profecto est peri¬ 
tum ducem tam sero aggressum esse 
Alpes transire, et quidem per eum 
Alpium tractum, qui exercitui ferme 
impervius est. Haec tamen omnia 
ex Polybio habet Livius ; qui et loca 
vidit, et homines eorum temporum ae¬ 
quales rem narrantes audivit. Vide 
lib. 11 . c. 48. et seqq. J. Clericus. 

0 In promontorio quodam ] Accipien¬ 
dum hoc nomen ex Tumebo lib. Ad¬ 
versariorum xm. C. 18. pro eminenti 


1716 


T. LIVII 


longe ac late prospectus erat, consistere jussis militibus 
Italiam ostentat subjectosque Alpinis montibus v Circum¬ 
padanos campos: 1 moeniaque eos tum transcendere q non 
Italiae modo, sed etiam urbis Romanae. Cetera plana, 
proclivia fore: uno aut summum 20 altero r praslio arcem 
et caput Italiai in manu ac potestate habituros.’ Proce¬ 
dere inde agmen coepit; jam nihil ne hostibus quidem, 
praeter parva furta s per occasionem, tentantibus. Ceterum 
iter multo, quam in ascensu fuerat, (ut pleraque Alpium 
ab Italia sicut breviora, ita arrectiora 1 sunt,)‘ difficilius 
fuit. Omnis enim ferme via praeceps, angusta, lubrica erat, 
ut neque sustinere se a lapsu possent, nec, qui paululum 
titubassent, haerere afflicti vestigio suo: 2 aliique super alios, 
et jumenta et homines, occiderent/ 

g Ut si aliqui vel tantillum vacillarent, statim prolaberentur, nec possent in ves¬ 
tigio stare ; et jumenta pariter ac viri , alii super alios corruerent. 


giliarum. —18 AI. promuntorio. —19 Olim legebatur urbis Romce. —20 Summo 
Mss. omnes: ad summum Edd. antt.— 1 AI. arctiora,- —2 ‘ In plerisque Edd. 
contra Mss. legitur nec si qui paululum t. Crevierius, transposita particula 
nec, malebat: ut neque sustinere se a lapsu possent, si qui paululum titubassent, 
nec liarere, Sfc. quod utique magis perspicuum foret, modo codicum auctori¬ 
tate firmaretur. Denique Cl. Drakenb. conjecturam admodum probabilem, 
atque exemplo Lib. m. c. 08. ‘ h*rete affixi concionibus 'egregie illustratam, 
proposuit, harere adfixi vestigio suo. Affligi quidem res alicui dicuntur, quas 
firmiter in aliquid impinguntur, ut inf. Lib. xxiv. cap. 34. ‘ cadentem navim 
ita undae affligebat,’ sed hoc vix de premente vestigium dici poterit. Inf. 
cap. seq. de eadem re ait: ‘ lubrica glacie non recipiente vestigium.’ Certe 
si afflicti genuinum sit, nihil aliud significare potest quam affixi, firmiter in¬ 
sistentes. Utrumque inter se permutari patet quoque ex loco Horatii Serui. 


NOT7E 


et editissimo in Alpibus jugo, non 
pro rupe in mare prominente, quas 
trita est ejus nominis significatio. 
Dicitur autem a prominendo. 

p Subjectosque Alpinis montibus ] Eam 
regionem Pedemontium nunc appel¬ 
lamus, quod ad pedes Alpium sit. 

Mceniaque eos tum transcendere ] 
Alpes firmissima Italiaj atque adeo 
Romae urbis adversus exteras gentes 
propugnacula semper habitte fue¬ 
runt. 


r Uno aut summum altcro~\ Ita non 
solum Livius, sed etiam Cicero sum¬ 
mum adverbialiler usurpant, elegan¬ 
tius quam quod vulgo dicitur ad sum¬ 
mum. 

s Prater parva furta] Furti nomen 
de iis omnibus dicitur, quae clam 
fiunt; et furta belli figurate pro insi¬ 
diis. 

1 Sicut breviora, ita arrectiora [arc¬ 
tiora] sunt~\ Hic breviora non in por¬ 
rectum sive in longitudinem, sed in 



LIB. XXI. CAP. 36 . 


1717 


36. Ventum deinde ad multo angustiorem rupem, atque 
ita rectis saxis, ut aegre expeditus miles tentabundus, ma¬ 
nibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes, de¬ 
mittere sese posset/ Natura locus jam ante praeceps, re¬ 
centi lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem u 
abruptus erat. 3 Ibi cum, velut ad finem viae, equites con¬ 
stitissent; miranti Hannibali, quae res moraretur agmen, 
nuntiatur, rupem inviam esse. Digressus 4 deinde ipse x 
ad locum visendum. Haud dubia res visa, quin per invia 
circa nec trita antea, quamvis longo ambitu, circumduceret 
agmen.’ Ea vero via insuperabilis fuit. Nam cum super 
veterem nivem intactam 5 nova modicae altitudinis esset, 
molli nec praealtae nivi facile pedes ingredientium insiste- 

h Ut vix milites, quamvis expediti, explorando, et radicibus (qua forte circum 
eminebant ) utraque manu apprehensis, se deorsum mittendi ac descendendi faculta- 
tem haberent. 

* Non dubitavit quin copias retro, aut in orbem ducere deberet. 


i. 1. 81. * aut alius casus lecto te affixit,’ ubi in inultis Mss. et Edd. legitur 
afflixit.' Stroth. 

3 ‘ In optimis Mss. lapsu terree impeditus dum ille admodum a. a. e. at in re- 
centissimis et interpolatis codd. lapsu terra impeditus (invius, impediens via¬ 
tores,) in miram vel mirandam admodum a. Hoc, quod desumtum videtur e 
Cic. Verr. v. 27. probant Sigon. et Str. Nos servavimus emendat. Vallas, 
quam firmat. Polyb. 111 . 54. axeSbv eirl rpia tuuarilSta rr )s airo^Hyos (abruptae 
rupis) Kal rrpb rov p.ev otiatis, vire Se ual paWov en irpoacparois cnrefipayvlas.’ Ru- 
pert. Vid. Not. Var.—4 Emendat Bauer. degressus. Conj. J. F. Gronov. di¬ 
gresso deinde ipsi ad locum visendum haud dubia res visa, fyc. —5 Malebat Cre- 


NOXE 


latitudinem videntur intelligenda. 
Quo posito idem erunt arctiora ac 
breviora : quapropter melior videtur 
lectio quorundam scriptorum codi¬ 
cum optimae notae, qui habent ita ar¬ 
rectiora. Quod confirmatur ex initio 
proximi capitis, ubi legitur, ‘ atque 
ita rectis saxis.’ 

u In pedum mille admodum altitudi¬ 
nem ] Polybius prius quidem abrup¬ 
tam fuisse ait terram ad tria circiter 
semistadia, sive stadium unum cum 
dimidio, id est, passus fere ducentos, 
pedes vero supra nongentos; addit- 
que, tunc adhuc ampliorem factam 


fuisse ruinam : Noster mille admodum, 
id est, circiter mille pedum altitudi¬ 
nem exprimit, non multum a Polybio 
diversus. 

x Digressus deinde ipse] Mallet Gro- 
novius digresso deinde ipsi ad locum vi¬ 
sendum haud dubia res visa. Sed nihil 
opus correctione. Sufficit interpunc¬ 
tio post ad locum visendum : significat 
enim Hannibalem profectum esse ad 
invisendam rupem : ubi autem eam 
vidit, dubium ipsi non fuisse quin ag¬ 
men circumducendum esset per loca 
invia. 


1718 


T. LIVII 


bant. Ut vero tot hominum jumentorumque incessu di¬ 
lapsa est; per nudam infra glaciem fluentemque tabem 6 
liquescentis nivis ingrediebantur. Tetra ibi luctatio erat. 
Ut 7 a lubrica glacie, non recipiente vestigium, et in prono 
citius pedes fallente, 8 y et, seu manibus in assurgendo, seu 
genu se adjuvissent, ipsis adminiculis prolapsis,9 iterum k 
corruissent; 10 (nec stirpes circa radicesve, ad quas pede 
aut manu quisquam eniti posset, erant;) ita 11 in levi tantum 
glacie tabidaque nive volutabantur. Jumenta secabant; 
interdum etiam, tum lZ infimam ingredientia uivem, et pro¬ 
lapsa jactandis gravius in connitendo 13 ungulis, 2 penitus 
perfringebant: ut pleraque, velut pedica capta, haererent in 
durata et alte concreta glacie.' 

h Cum pes facilius aberraret in loco declivi; et cum aliquis militum prolapsus 
erat, sive manibus, sive genu se erigere conabatur, ipsa manus aut genu ipsum, 
quibus tanquam adminiculis nitebatur , rursum prolabebantur. 

1 Sic homines volutabantur tantum in levi glacie et nive tabescente: jumenta 
vero non modo volutabantur super glaciem in nivium tabe, sed pr ce ter ea, cum per 
subjectam veterem nivcm, qua jam in glaciem indurata erat, vestigia ponerent, 
facile eam aliquando secabant, et corruebant: tum vero ubi assurgere conabantur, 
jactando ungulas ad firmanda vestigia, eam penitus perfringebant: ita ut in glacie 
illa durata, et in profundum concreta tenerentur velut laqueo irretita. 


* + ■* + +*■**■**■++ 

vier, intacta. Doering. conj. injecta .—6 AI. labem,—7 Vulg. Tetra ibi luctatio 
erat, ut.—8 ‘ Ita recte, opinor, Drak. emend. vulg. pede se fallente.’ Rupert. 
—0 ‘ Prolapsi si iterum multi Mss. et Edd, fere omnes praeter Drak. exhi¬ 
bent. In paucis Mss. et vetustioribus Edd. est ipsis adminiculis prolapsi, ite - 
rum, ita ut ipsis adminiculis per Graecismum dici videatur pro cum ipsis adm .’ 
Stroth.—10 ‘ Pro corruissent legendum videtur corruerant, quod jam Gronovio 
et Drakenborchio placebat.’ Stroth. Idem censet Rupert. Corruerent dat 
Kreyssigius.—11 ‘ Itaque Edd. omnes praeter Gron. et Drak.’ Stroth .—12 
‘ Interpunctio vett. Edd. necnon Gronoviana haec est: volutabantur jumenta: 
secabant interdum, etiam tum infimam, Sfc. in vett. plerisque legitur secabantur: 
perperam.’ Stroth. Volutabantur. Jumenta secabant interdum etiam tum i. i. n. 
Kreyssig. Et jam Crevier.—13 ‘ Vulgo in omnibus Mss. et Edd. corrupte 
legitur continendo, nulla sententia; quare recipere non dubitavi elegantem 
Tan. Fabri conjecturam, convenientem rei ipsi, et Polybio (nara rrjv Stard- 
araaiv) ; sola duarum literarnm transpositione factam, et probatam merito a 
Drakenborchio et Dukero ; ab hoc etiam exemplis confirmatam, quorum 
unum modo, ex Cicerone de Finib. lib. v. cap. 15. apponam: ‘ connituntur- 
que ut sese erigant.” Stroth. 


NOTrE 


y Pedes [pede se] fallente] Melius 
haud dubie ut Gronovius emendat, 
pedem fallente, nimirum glacie ; ades¬ 
set modo dux codex aliquis. 


z Gravius in connitendo [ continendo ] 
ungulis] Placet omnino Tanaquilli Fa¬ 
bri conjectura, scribendum suspican¬ 
tis connitendo pro continendo. 


LIB. XXI. CAP. 37 . 


1711 ) 


37. Tandem, nequicquam jumentis atque hominibus fa¬ 
tigatis, castra in jugo posita, aegerrime ad id ipsum loco 
purgato : tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit. 
Inde ad rupem muniendam, a per quam unam via esse po- 
terat, 1 * milites ducti, cum caedendum esset saxum, arbori¬ 
bus circa immanibus dejectis detruncatisque, struem in¬ 
gentem lignorum faciunt: eamque (cum et vis venti apta 
faciendo igni coorta esset) succendunt, ardentiaque saxa 
infuso aceto putrefaciunt. b Ita torridam incendio rupem 
ferro pandunt, molliuntque anfractibus modicis clivos, ut 
non jumenta solum, sed elephanti etiam, deduci possent. 
Quatriduum circa rupem consumtum, jumentis prope fame 
absumtis: nuda enim fere cacumina sunt, et, si quid est 
pabuli, obruunt nives. Inferiora valles et apricos quos¬ 
dam 15 colles habent, rivosque prope sylvas, et jam 16 hu¬ 
mano cultu digniora loca. Ibi jumenta in pabulum missa, 
et quies muniendo fessis hominibus data triduo. Inde ad 
planum descensum,etiam locis mollioribus c et accola¬ 
rum ingeniis. 


14 Olim legebatur per quam via una esse poterat. —15 Inferiora vallis apricos 
quosd. Edd. ante Drak.—16 Etiam Edd. ante Grouov.—17 Add. est Edd. 
vett. Crevier. 


NOTjE 


3 Ad rupem muniendam ] Cum de via 
agitur, munire non significat muni¬ 
mentum struere, sed viam ipsam si¬ 
lice aliove lapide sternere, ut per 
eam commode iter fiat. Hic autem, 
ubi saxorum plus satis, ‘ rupem mu¬ 
nire ’ est, ut observat Turnebus, viam 
per rupem aperire, sive rupem cae¬ 
dendo iter complanare, et pervia loca 
reddere. Et vero munitores appel¬ 
lantur in militia, tum qui aggeres ja¬ 
ciunt, fossasque aperiunt; tum qui 
vias eo quo diximus modo muniunt. 

b Infuso aceto putrefaciunt ] Apud 
Florum lib. n. cap. 6. ‘ Luctuosa Pu¬ 
nici belli vis atque tempestas medias 
perfregit Alpes.’ Apud Juvenalem, 
‘ et montem rupit aceto.’ Aiunt igi¬ 


tur Hannibalem aceto maceratas ru¬ 
pes, et igni domitas, ferramentis amo¬ 
litum esse. Ego non aceto molliri 
rupes, sed ingenti lignorum strue im¬ 
posita, et aceto large infuso arden¬ 
tius inflammata, eas comminui atque 
adeo comburi et solvi solitas ab ex¬ 
pertis accepi. Verius itaque Orosius 
lib. iv. cap. 14. ‘ invias rupes igni 
ferroque rescindit,’ nulla hic aceti 
facta mentione, cujus nec Polybius 
meminit, nec Plutarchus. 

c Etiam locis mollioribus ] Dividen¬ 
dae particulae, ut sit, et jam locis mol¬ 
lioribus ; ita ut t5 mollioribus non tan¬ 
tum locis conveniat, sed etiam, per 
zeugma, accolarum ingeniis aecom- 
modetur. 


1720 


T. LIVII 


38. Hoc maxime modo in Italiam perventum est, quinto 
mense a Carthagine nova, (ut quidam auctores sunt,) d 
quinto decimo die Alpibus superatis. 6 Quantae copiae 
transgresso in Italiam Hannibali fuerint, nequaquam inter 
auctores constat. Qui plurimum, centum millia peditum, 
viginti equitum fuisse scribunt; qui minimum, viginti mil¬ 
lia peditum, sex equitum/ L. Cincius Alimentus, g qui 
captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor 18 me mo¬ 
veret, nisi confunderet numerum, Gallis Liguribusque ad¬ 
ditis : cum his octoginta millia peditum, decem equitum, 
adducta in Italiam: (magis affluxisse verisimile est; h et ita 
quidam auctores sunt:) ex ipso autem audisse Hannibale, 
postquam Rhodanum transierit, triginta sex millia homi¬ 
num, ingentemque numerum equorum et aliorum jumento¬ 
rum amisisse, in Taurinis,* quae Gallis proxima gens erat, 
in Italiam degressum/ 0 Id cum inter omnes constet, eo 




18 Olim legebatur AHmentius . . . maximus auctor. —19 Scribit post cum his 
iterant F.dd. omnes ante Drak. Multi Mss. illud ignorant. Vid. Not. Var. 
—20 1 Amisisse, sc. in Alpibus trajiciendis, in Taurinis ... in Italiam degres¬ 
sum: id reposui, grammatica ita postulante, pro vulg. digresso vel degresso; 

NOTjE 


d Quinto mense .... (ut quidam auc¬ 
tores sunt)] Polybius inprimis lib. 
ni. Sequitur ergo non ante Idus Ju- 
nias nova Carthagine movisse Hau- 
nibalem, quando sub occasum Pleia¬ 
dum seu Vergiliarum Alpes superavit, 
supra cap. 35. id est, xi. ferme No¬ 
vembris die. 

e Quinto decimo die Alpibus supera¬ 
tis] Intellige a primis Alpibus a qui¬ 
bus ad summas nono die pervenit, 
supra cap. 35. 

f Viginti millia peditum, sex equitum] 
Non longe ab hoc numero abest Po¬ 
lybius : ait enim Hannibalem, Cir¬ 
cumpadanos campos petentem, su¬ 
perstites ex Afris militibus habuisse 
pedites circiter decem millia et du¬ 
centos; ex Hispanis ad octo millia: 
equites omnino millia sex: additque 


ipsum Hannibalem id testatum esse, 
posita apud Lacinium Bruttiorum 
promontorium juxta Crotonem co¬ 
lumna, in qua numerum totius sui 
exercitus descripserat. Hinc forte 
nomen huic promontorio inditum: 
dicitur enim Capo delle Colonne in 
Calabria. 

e L. Cincius Alimentus] Hic Cin¬ 
cius aequalis fuit Fabii Pictoris, ejus- 
que meminit Livius lib. vii. Memo¬ 
ratur et lib. xxvi. inter eos, qui Clau¬ 
dio Marcello et M. Valerio consulibus 
praetores creati. 

*■ Magis affluxisse verisimile esi] 
Revera multi Gallorum et Ligurum 
sese Hannibali post Alpium transi¬ 
tum adjunxerunt, ut infra videbimus. 

* In Taurinis] Non tam in Tauri¬ 
norum regione, quam in ejus regi- 


LIB. XXI. CAP. 38 . 


1721 


magis miror ambigi, quanam Alpes transierit; et vulgo 1 
credere, k Penino, atque inde nomen et jugo Alpium indi¬ 
tum, 1 transgressum. Coelius™ per Cremonis jugum 2 " dicit 
transisse. Qui ambo saltus eum non in Taurinos, sed 
per Salassos montanos 3 0 ad Libuos Gallos p deduxissent. 


nisi malis amissa degresso, vel potius, quia rb in a pluribus Mss. abest, cum 
Lips. in Epist. ad Belgas i. 93. amisisse. E Taurinis . . . in Italiam degres¬ 
sum, cum inter omnes constet cet. Idem mox malebat quce Gallia: proxima gens 
erat, ut sensus sit, eam gentem Galliae in illo tractu proximam Italiae fuisse.’ 
Rupert. Amisisse, in Taurinis . . . in Italiam degresso dat Strolh. Degressum 
Kreyssigius.—1 ‘ Vulgum emend. Lips. et recte, opinor, mox ei jugo Alpium 
Gron. prob. Drak. et Stroth. Penino Drak. pro vulg. Pennino.’ Rupert. Ei 
jugo in textum recepit Kreyssigius.—2 Centronis jugum conj. Glareanus. 
‘ Levis mihi suspicio, ne Grejonis vel Grajonis jugum sit vera lectio.’ Lips. 
Epist. ad Belgas i. 93.—3 Lips. pro vulg. per saltus montanos conj. per Satyas 

NOTiE 


onis aditu, seu potius in transitu Al¬ 
pium Taurinis imminentium. Fuit 
autem Taurinorum regio, quae vulgo 
vocatur le Piedmont, quod ad pedes 
montium sita sit. Haec regio recte di¬ 
citur Hannibali in Italiam degresso, 
seu descendenti, proxima fuisse Gal¬ 
lis Transalpinis. 

k Et vulgo credere] Post ambigi ro¬ 
tundius esset liand dubie, et vulgo credi 
Pennino, scilicet Hannibalem trans¬ 
gressura esse Alpes. Sed quoniam 
scripti codices habent activum cre¬ 
dere, subintelligendum, homines; vel 
e proximo repetenda vox omnes. 

1 Atque inde nomen et jugo Alpium 
inditum ] Plures quidem sunt aucto¬ 
res Poeninas Alpes a Panorum tra¬ 
jectu appellatas. Plinius inprimis 
lib. ni. cap. 17. ‘ Salassorum,’ in¬ 
quit, ‘Augusta praetoria, juxta ge¬ 
minas Alpium fauces, Graias atque 
Paninas. His Panos, Graiis Hercu¬ 
lem transisse memorant:’ quod secuti 
Servius, Isidorus, et post eos Paulus 
Diaconus. 

m Coelius'] L. Calium Antipatrum 
intellige, qui historias scripsit, Fan- 


n Per Cremonis jugum] Soli, opinor, 
Livio notus hic mons: Clnverius pu¬ 
tat idem fuisse quod Graias Alpes. 
Duo quippe itinera, Penninarum et 
Graiarum faucium, sola illis tempori¬ 
bus per Salassos patebant e Gallia in 
Italiam tendentibus, ex Plin. paulo 
ante laudato : altera versus septem- 
trionem per Penninas Alpes: altera 
per Graias meridionalior. Illarum 
partem conjicio fuisse Cremonis ju¬ 
gum, nec longe a summo Pennino, iu 
Veragrorum et Salassorum confinio, 
ubi nunc Cramoyeu inter majorem 
et minorem Sancti Bernardi montes. 
Quod autem Glar. ex nescio quibus 
libris legit Centronis jugum : legen¬ 
dum potius esset Centronum jugum, 
id est Tarantasiensium. Horum in 
finibus Graius mons, quo hi a Salas¬ 
sis dividuntur: et qui hodie, le Petit 
Saint Bernard. At cum transgresso 
Alpes Hannibali primi occurrerint, 
non Salassi, sed Taurini; censet Li¬ 
vius transiisse haud dubie per Alpes 
Cottias, qua Garocelos et Brigantios 
a Taurinis dispescunt, et nunc MonU 
Cenis, partim etiam Dlont-Genevre ap¬ 


mo itemque Gracchis fratribus aetate 
conjunctus, Sisenna vero antiquior. 


Delph. et Var. Cius. 


Livius 


pellantur. 

0 Per Salassos montanos] Ita emen 


5 X 



1722 


T. LIVII 


Nec verisimile est, ea tum ad Galliam patuisse itinera; 
utique, quae ad Peninum ferunt, 4 obsepta gentibus Semi¬ 
germanis fuissent. Neque, Hercule, montibus his (si quem 
forte id movet) 5 ab transitu Poenorum ullo Veragri, 6 q in¬ 
colae jugi ejus, norunt nomen inditum ; sed ab eo, 7 quem, 
in summo sacratum vertice, Peninum montani appellant/ 
39. Peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae 
genti, adversus Insubres motum bellum erat. Sed armare 
exercitum Hannibal, ut parti alteri auxilio esset, (in refi¬ 
ciendo maxime sentientem contracta ante mala ,) m non po¬ 
terat. Otium etenim ex labore, 8 copia ex inopia, cultus ex 

m Qui (exercitui Hannibalis ) tunc maxime, cum se rejicere conaretur, sentiebat 
mala ex incommodis, qua perpessus fuerat, orta. 


vel Salassos m. Posterius probavere Cluverius et alii.—4 ‘ Utique cum qua ad 
Penninum ferant. Omnes Mss. amandant rb cum, et proferant plures/uerunf. 
Scribe ergo, utique qua ad Penninum ferunt.’ J. F. Gronov.—5 Movit Gro- 
liov. Crevier.—0 ‘ In Mss. et antt. edd. ante Froben. legitur ab transitu Poe¬ 
norum nullo sed uno vel acri incola: unde Gron. conj. ab. t. P. ullo Sedunovera- 
gri, vel Seduni Veragri, (ut Celtiberi et Tauroscylhce, mixtae in unam gentes,) 
vel Seduni et Veragri.’ Rupert.—7 Sed ad eo in uno Ms. unde Stroth. conj. 
sed a Deo, quem cet. vel potius sed a Deo, in summo vertice sacrato, quem Peni¬ 
num. In quibusdam libris verticem, ptob. Lips. Pennum Cluver. 


NOTjE 


davit Lips. et post eum Cluver. Le¬ 
gebatur vulgo per saltus montanos: ab- 
surde; quid enim est, qtd duo saltus 
eum per saltus montanos .... deduxis¬ 
sent? quasi saltus Graius et Penninus 
montani non essent. Erant autem 
Salassi ultra Centrones et Veragros. 
Ubi nunc Val d’Aoste. 

p Ad Libuos Gallos ] Hi Galli Cisal¬ 
pini sive Italici, ceteris auctoribus 
Libici dicuntur, ubi Vercellae in Pe- 
demontio. Vulgo it Vcrccllese. 

q Veragri ] Hodie Vallenses vocan¬ 
tur, le Pais de Valais. Hi cum vici¬ 
nis populis Semi-Germani dicuntur 
a Livio, quod etsi Galli situ atque 
origine, attamen feritate morum haud 
multum a Germanis differrent. Hic 
locus in plerisque scriptis ita legitur: 
ab transitu Panorum, nullo sed uno vel 


acri incola. Gronovii emendatio milii 
valde probabilis visa est, ut sit ab 
transitu Panorum Scduno Veragri (vel 
Seduni et Veragri ) incola jugi ejus. 
Seduni quippe (nunc le Haut Pais de 
Valais ) Veragris ad ortum proximi, 
forte et pars fuere, tit hodie Sedunum 
(Sion) in Vallensium regione, ejusque 
caput. 

r Peninum montani appellant ] Sum¬ 
mus hic vertex, sive summus Penni¬ 
nus, olim Pennino Deo, sive, ut vult 
Cluver. Penno, dicatus, nunc sancto 
Bernardo sacer est. Le Grand Saint 
Bernard. A quo ad montem Sancti 
Gothardi protenduntur Penninas Al¬ 
pes : quas Apenninas perperam appel¬ 
lat Paulus Diaconus, aliique, et cum 
Apennino confundunt per errorem. 


LIB. XXI. CAP. 39 . 


1723 


illuvie tabeque, squalida et prope efferata corpora varie mo¬ 
vebant. Ea P. Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas na¬ 
vibus venisset, 5 exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone, 
et in novis ignominiis trepido, 4 ad Padum festinandi; ut 
cum hoste nondum refecto manum consereret. Sed cum 
Placentiam consul venit, jam ex stativis moverat Hanni¬ 
bal; Taurinorumque unam urbem,9 u caput gentis ejus, 
quia volentes in amicitiam non veniebant/ vi expugnarat: 
junxissetque sibi, non metu solum, sed etiam voluntate, 
Gallos accolas Padi; ni eos, circumspectantes defectionis 
tempus, subito adventus consulis oppressisset. Et Hanni¬ 
bal movit ex Taurinis, incertos, 10 quae pars sequenda esset, 
Gallos praesentem se secuturos ratus." Jam prope in 
conspectu erant exercitus, convenerantque duces, sicuti 11 
inter se nondum satis noti, ita jam imbutus uterque quadam 
admiratione alterius. Nam Hannibalis et apud Romanos, 

71 Existimans Hannibal fore ut Galli , qui adliuc dubii hcerebant , an Romanorum , 
an Carthaginiensium partes amplecti oporteret , sibi adhcererent, ubi ad eos acces¬ 
sisset. 


8 Vet. lib. apud Sigon. otium enim ex labore.— 9 Ita quidam Mss. pro vuig. 
volentis et veniebat. Vid. Not. Var.—10 Vett. edd. incertus,— 11 « Sicut uter- 


NOTiE 


s Pisas navibus venisset } Pisae urbs 
est Etruriae ad Arnum flumen ab Eleis 
condita, et appellata de nomine pa¬ 
tri®, Pis® Eliae®, ubi Olympici 
quondam ludi celebrabantur, ad Al¬ 
pheum amnem sit® in Peloponneso. 
H®c Italica, celebris alias et potens 
respublica: hodie sub ditione magni 
Florenti® Ducis nomen retinet. 

1 Tirone, et in novis ignominiis tre¬ 
pido] Nuper conscriptus fuerat exer¬ 
citus consularis Scipioni attributus, 
duabus scilicet Romanis legionibus 
cum sexcentis equitibus, et sociorum 
peditum quatuordecim millibus, equi¬ 
tibus mille ducentis constans, supra 
extremo c. 17. Manlius autem pr®- 
tor, cujus copi® Scipioni quoque pa- 
ritur® erant, ad Mutinam a Boiis 


cladem acceperat, c. 25. Trepida¬ 
bant itaque milites illi, partim tiro¬ 
nes, partitu a Gallis fusi fugatique, 
et memores accept® ab illis paulo 
antea ignominios® cladis. * 

" Unam urbem] Unica igitur eo 
tempore urbs in Taurinis erat, qu® 
post Augusta Taurinorum dicta, vul¬ 
go Turin. 

x Quia volentes [volentis] in amici¬ 
tiam non veniebant [veniebat] Quoniam 
ita in scriptis omnibus legitur, volentis 
accipiendum est pro cupientis Hanni¬ 
balis: cnm scilicet Hannibal amici¬ 
tiam Taurinorum expetiisset, illique 
renuissent; ille urbem eorum expug¬ 
naverat. Vulgaris scriptura facilior; 
quia volens, id est, ultro in amicitiam 
non veniebat urbs Taurinorum. 


1724 


T. LIVII 


jam ante Sagunti excidium, celeberrimum nomen erat: et 
Scipionem Hannibal eo ipso, quod adversus se dux potis¬ 
simum lectus esset, praestantem virum credebat. Et aux¬ 
erant inter se opinionem, Scipio, quod, relictus in Gallia, 
obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali; Hannibal 
et 12 conatu tam audaci trajiciendarum Alpium, et effectu. 
Occupavit tamen Scipio Padum trajicere, et, ad Ticinum 
amnem y motis castris, prius, quam educeret in aciem, ad¬ 
hortandorum militum causa, talem orationem exorsus est: 

40. ‘ Si eum exercitum, milites, educerem in aciem, quem 
in Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud vos. 
Quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum 
hostium ad Rhodanum flumen egregie 13 vicissent, aut eas 
legiones, cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secu¬ 
tus, confessionem cedentis 14 ac detrectantis certamen pro 
victoria habui ? Nunc, quia ille exercitus, Hispaniae pro¬ 
vincia scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis auspiciis 2 
rem gerit, ubi eum gerere senatus populusque Romanus vo¬ 
luit; ego, ut consulem ducem adversus Hannibalem ac 
Poenos haberetis, ipse me huic voluntario certamini obtuli: 
novo imperatori apud novos milites pauca verba facienda 
sunt. Ne genus belli, neve hostem ignoretis ; cum iis est 
vobis, milites, pugnandum, quos terra marique priore bello 
vicistis: a quibus stipendium per viginti annos exegistis: 3 


que Edd, omnes praeter Drak.’ Stroth .—12 ‘ Et abest ab Edd. omnibus prae¬ 
ter Drak.’ Stroth. 

13 ‘ Pro egregie, quod e conjectura Vallae repositum, quidam Mss. agre, 
et Palat, opt. non agre, quod probat Gron. ad xxxm. 6. ut sit facile, non 
magno molimento et labore.’ Rupert. Nonnulli Mss. audacter. Non agre 


NOTjE 


y Ad Ticinum amnem] Ticinus oritur 
in finibus Lepontiorum ex summo Al¬ 
pium jugo, inter Penninas et Rheti- 
eas Alpes, ubi mons, qui vulgo Saint 
Gotard, juxta fontes Arulae, nec pro¬ 
cul Rheni fontibus. Idem trajecto 
Yerbano lacu, hodie Lago maggiore, 
in Padum effluit sub Ticino urbe In¬ 
subrum, quae hodie Pacie: fluvius le 
Tesin. 


2 Meis auspiciis] Publio enim Sci¬ 
pioni consuli hujus anni, quem lo- 
quentem inducit Livius, provincia 
Hispania evenerat, supra cap. 17. 
Cneius frater tanquam legatus ipsius 
in ea bellum gesturus erat, cap. 32. 

a A quibus stipendium per viginti an¬ 
nos exegistis] Id foedere Lutatii cau¬ 
tum fuerat: quo pax ea lege Cartha¬ 
giniensibus data, anno U. C. 512. 


LIB. XXI. CAP. 41 . 


1/25 


a quibus capta belli praemia, Siciliam ac Sardiniam, habetis. 
Erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus, qui 
victoribus et victis esse solet. Nec nunc illi, quia audent, 
sed quia necesse est, pugnaturi sunt: nisi creditis, qui ex¬ 
ercitu incolumi pugnam detrectavere, eos, duabus partibus 
peditum equitumque in transitu Alpium amissis, (cum plu- 
res paene 15 perierint, b quam supersunt,) plus spei nactos 
esse. At enim pauci quidem sunt, sed vigentes animis cor¬ 
poribusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla 
possit. Effigies, imrao umbrae hominum, fame, frigore, il¬ 
luvie, squalore enecti, contusi ac debilitati inter saxa ru¬ 
pesque. Ad haec, praeusti 16 artus, c nive rigentes nervi, 
membra torrida gelu, quassata fractaque 17 arma, claudi ac 
debiles equi. Cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi 
estis: reliquias extremas hostium, non hostes, habebitis. 
Ac nihil magis vereor, quam ne, vos cum pugnaveritis, Al¬ 
pes 18 vicisse Hannibalem videantur. Sed ita forsitan de¬ 
cuit, cum foederum ruptore duce ac populo Deos ipsos, 
sine ulla humana ope, committere ac profligare bellum; 
nos,'9 qui secundum Deos violati sumus, commissum ac 
profligatum conficere. 

41. e Non vereor, ne quis me hoc vestri adhortandi causa 
magnifice loqui existimet; ipsum aliter animo affectum 
esse. d Licuit in Hispaniam, 10 provinciam meam, quojam 


dat Crevier.—14 AI. sedentis. —15 ‘ Pro pane Ruben. conj. plane, et Gron. 
foede: Stroth. autem duplo ante plures excidisse putabat, vel, ut et alii, omnia 
illa cum plures ... supersunt glossam redolere. Sed mihi videtur Livius mitigare 
velle, quod forte auxerat nimis, ut pane sit quasi utique, certe: forte et mox 
leg. supersint.’ Bauer.—16 Perusti Edd. ante Drak. Pro torrida conj. Ru¬ 
ben. coli. Sil. iv. 68.69. torpida. —17 Vet. lib. apud Sigon. confractaque. —18 
Quam ne, antequam vos cum hoste pugnaveritis, Alpes, fyc. Edd. omnes ante 
Drak.—19 Nos autem Edd. ante Drak. 

20 Vet. lib. apud Sigon. Licuit mihi in Hispaniam. Vid. Not. Var.—1 

NOTjE 

b Cum plures pane perierint] Illud quam supererant. 
pane delendum est, aut mutandum in c Praustiartus] Dicitur frigus ure- 
plane, ut censebat Rubenius; aut in re et adurere, ut et torrere, non mi- 

fcede ex Gronovii conjectura : nam si nus quam aestus : ut apud Virgil. ‘Et 
ex tribus partibus duae amissas erant, Boreae penetrabile frigus adurat.’ 
longe plures haud dubie perierant 


17 26 


T. LIVI! 


profectus eram, cum exercitu ire meo ; ubi et fratrem con¬ 
silii participem ac periculi socium haberem, et Hasdruba¬ 
lem potius, quam Hannibalem, hostem, et minorem haud 
dubie molem belli. Tamen, cum praeter veherer navibus 
Galliae oram, ad famam hujus hostis in terram egressus, 
praemisso equitatu, ad Rhodanum movi castra. Equestri 
praelio, qua parte copiarum conferendi manum fortuna data 
est, hostem fudi: peditum agmen, quod in modum fugien¬ 
tium raptim agebatur, quia assequi terra non poteram, 1 
regressus ad naves, quanta maxima celeritate potui, tanto 
maris terrarumque circuitu, in radicibus Alvium obvius fui. 
Huic timendo hosti e utrum, cum declinarem certamen, 
improvisus incidisse videor, an occurrere in vestigiis ejus? f 
lacessere ac trahere ad decernendum ? 2 Experiri juvat, 
utrum alios repente 3 Carthaginienses per viginti annos terra 
ediderit; an iidem sint, qui ad iEgates pugnaverunt insu¬ 
las, et quos ab Eryce g duodevicenis denariis aestimatos 
emisistis: 4 et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum 
Herculis, h ut ipse fert, an vectigalis stipendiariusque et 
servus populi Romani a patre relictus: quem nisi Sagun¬ 
tinum scelus agitaret,' respiceret profecto, si non patriam 


Vett. libb. quia assequi terra non potiti, fyc. recte, jndice Sigon.—2 ‘ Flor, in 
rudicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui. Utrum, cum declinarem 
certamen, improvisus incidisse videor, an occurrere in vestigiis ejus? Quod se¬ 
quitur vix audeo fateri me malle: lacessere ad decernendum, an bellum trahere?’ 
J. F. Gronov. ‘ Conj. Drak. occurrere vestigiis, ut ‘ sequi v.’ vi. 32. extr. Ma¬ 
lim : an occurrens in vestigiis eum lacessere ac iraliere ad decernendum sc. armis 
s. acie s. ferro, h. e. ad pugnandum.’ Rupert. An occurrens in vestigiis laces¬ 
sere Tan. Faber.—3 Derepente Gron. Cre v. ali. post Elzevir. alios certe repente 


NOT7E 


d Ipsum aliter animo affectum esse] 
Repetendum pronomen me ex superi¬ 
oribus : etenim Scipio de seipso hic 
quoque loquitur. 

e Huic timendo hosti ] Ironice dic¬ 
tum. At in Colbert. cod. majori est, 
huic timido hosti. Forte non male. 
Ita certe credi Scipio volebat. 

f An occurrere in vestigiis ejtts] Os¬ 
tendit se ultro inhaerentem quasi 
Hannibalis vestigiis, ei obviam ire 


voluisse, eumque nitro aggredi. 

s Ad JEgates pugnaverunt insulas, 
et quos ab Eryce, 8fc.] De itis dictnui 
cap. 10. hujus libri. 

b JEmulus itinerum Herculis ] Her¬ 
cules enim, ut fabulae ferunt, devicto 
Geryone, ex ultima Hispania per 
Galliam in Italiam transcensis Alpi¬ 
bus transiit. 

> Nisi Saguntinum scelus agitaret ] 
Scelus appellat Sagunti obsidionem 


LIB. XXI. CAP. 41 . 


1727 


victam, domum certe patremque 5 k et foedera Hamilcaris 
scripta manu: qui, jussus a consule nostro, praesidium de¬ 
duxit ab Eryce: qui graves impositas victis Carthagini¬ 
ensibus leges fremens moerensque accepit: qui decedere 
Sicilia, qui stipendium populo Romano dare pactus est. 6 
Itaque vos ego, milites, non eo solum animo, quo adversus 
alios hostes soletis, pugnare velim ; sed cum indignatione 
quadam atque ira: velut si servos videatis vestros arma 
repente contra vos ferentes. Licuit 7 ad Erycem clausos, 
ultimo supplicio humanorum, fame interficere: licuit vic¬ 
tricem classem in Africam trajicere, atque intra paucos dies 
sine ullo certamine Carthaginem delere. Veniam dedimus 
precantibus: emisimus ex obsidione: pacem cum victis 
fecimus: tutelae deinde nostrae diximus, 08 cum Africo bello 
urgerentur. Pro his impartitis,? 1 furiosum juvenem se¬ 
quentes, oppugnatum patriam nostram veniunt. Atque 
utinam pro decore tantum hoc vobis, 10 et non pro salute, 
esset certamen. Non de possessione Siciliae ac Sardiniae, 
de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pug¬ 
nandum: nec est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nos 
vincimus, hosti obsistat; nec Alpes aliae sunt, quas dum 
superant," comparari nova possint praesidia. Hic est ob¬ 
standum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus. 
Unusquisque se non corpus suum, sed 12 conjugem ac li- 

0 Postea existimavimus Carthaginienses sub tutela nostra esse, sive ad tutelam 
et eurum nostram pertinere. 


Edd. vett.—4 Mss. et Edd. nonnulli emistis,—-5 Olim legebatur pacemque. 
Vid. Not. inf.—6 ‘ Dare pactus est. Folte coactus: nemo tamen illud mu¬ 
taret.’ Bauer .—7 Licuit si voluissemus Edd. ante Crevier.—8 Sigon. tutelce 
nostra: addiximus. —9 AI. impertitis. —10 Nobis hic et infra Aid. Francof. 
Froben. Grut. Crevier. ali.—11 Superat Edd. plerique.—12 Vet. lib. apud 

NOTrE 

et ruinam contra foedus peractam. intelligitur familia Barcina, ex qua 
k Domum certe patremque [pacemq .] erat pater Hannibalis Hamilcar, qui 
Sigon. aliique malunt patremque : sen- primo bello Punico finem necessaria 
tentia tamen nihil indiget correctione; cum Romanis pace imposuerat, 
recte enim se habet vulgata lectio, do- 1 Pro his impartitis~\ Supple, bene- 
mum certe pacemque et foedera Hamil- ficiis. 
caris scripta manu: per domum enim 


172S 


T. LIVII 


beros parvos armis protegere putet: nec domesticas solum 
agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc 
intueri manus senatum populumque Romanum; qualis 
nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam illius 
urbis 13 m ac Romani imperii fore/ 

42. Hcec apud Romanos consul. Hannibal, rebus prius, 
quam verbis/ adhortandos milites ratus, circumdato ad 
spectaculum exercitu, captivos montanos vinctos in medio 
statuit; 14 armisque Gallicis ante eorum pedes projectis, 
interrogare interpretem jussit, ecquis, si vinculis 13 leva¬ 
retur, armaque et equum victor acciperet, decertare ferro 
vellet? Cum ad unum omnes ferrum pugnamque posce¬ 
rent, et dejecta in id sors essetse quisque eum optabat, 
quem fortuna in id certamen legeret. Ut cujusque sors 
exciderat/ 6 n alacer, inter gratulantes gaudio exultans, cum 
sui moris tripudiis arma raptim capiebat. Ubi vero dimi¬ 
carent, is habitus animorum non inter ejusdem modo con¬ 
ditionis homines erat, sed etiam inter spectantes vulgo, ut 
non vincentium magis, quam bene moriendum, fortuna 
laudaretur. 

43. Cum sic aliquot 17 spectatis paribus affectos dimi¬ 
sisset/ concione inde advocata, ita apud eos locutus fertur: 
‘ Si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante 
habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habu¬ 
eritis, vicimus, milites. Neque enim spectaculum modo 

p Exemplo alieno, antequam sermone■ 

i Sortes ea de causa conjecta essent in urnam. 

r Cum Hannibal suos, post spectacula certaminum aliquot singularium, sic animo 
commotos dimisisset, ut bene morientiqin sortem aque ac vincentium laudarent. 


Sigon. non corpus suum solum sed .—13 Vid. Not. inf. 

14 Olim legebatur constituit .—15 ‘ Jussit, quis si vinculis. Put. cum Flor, 
et uno Pal. jussit, et quis, si vinculis: sic librarii solent av tI t ov ecquis.’ J. F. 
Gronov.—10 Valla exierat. Vid. Not. Var. 

17 ‘ Cum sic aliquot pro vulg. Dum edidi, suadentibus Gron. et Bauero.’ 


NOTjE 


m Fortunam illius urbis] Gronovius 
ipsius urbis scribi jubet. Tan. Faber 
pronomen illud non improbabiliter 
expungit. 


n Ut cujusque sors exciderat ] Malim 
cum Valla exierat: id est, prout sors 
educta erat ex urna, significans liunc 
vel illum pugnae destinari. 



LIB. XXI. CAP. 43. 


1729 


illud, sed quaedam veluti imago vestrae conditionis erat. 
Ac nescio, an majora vincula majoresque necessitates 
vobis, quam captivis vestris, fortuna circumdederit. Dextra 
laevaque duo maria claudunt, 0 nullam, ne ad effugium qui¬ 
dem, navem habentibus: 18 contra Padus amnis, major 


Rupert. —18 ‘ Mirum in modum hoc habentibus vexavit interpretes, nescientes 
aut incertos quo sit referendum. Pro habentibus malebant habentes Fr. Gro- 
novius, Graevius, Ant. Perizonius, Doujatins, Crevierius, et Drakenborchius, 
quae ratio, si quid mutandum esset, utique facillima foret. Sed primum non 
verosimile est, librarios omnes mutasse habentes, quod erat facilius, in difficil¬ 
limum habentibus. Deinde neque mutatione opus est, ut mox docebimus. 
Jac. Gronovius eliminare cupiebat verbum claudunt, nnoque tenore legere: 
ac nescio, an majora vincula majoresque necessitates vobis, quam captivis vestris, 
fortuna circumdederit, dextra lavaque duo maria, nullam, ne ad effugium quidem 
navem habentibus: ita ut duo maria esset accusativus pendens ab habentibus, 
qui dativus referendus esset ad superius vobis. At huic rationi tum adver¬ 
santur eadem, quae superiori, tum illud, quod in enumerandis iis, quibus te- 
neretur exercitus, Livius sibi constare debet. Enumerat enim per partes, 
quae obstent ab utroque latere, a fronte, et a tergo. In reliquis nominativo 
utitur, ergo et in his : dextra lavaque duo maria claudunt, contra Padus amnis , 
ab tergo Alpes urgent. Novum igitur membrum aperit haec partium enume¬ 
ratio, post generaliorem difficultatum significationem ; quare punctum, non 
incisum ante Dextra ponendum. Doujatius porro etiam habentibus pro abla¬ 
tivo absoluto accipi posse putabat; quae ratio plane futilis est; cum ejus¬ 
modi ablativus non ponatur, nisi cum diversa adsint, ut aiunt, subjecta. 
Denique inciso post circumdederit posito, etiam pro dativo ad superius vobis 
referendo accipi posse existimabat. Ubi, ut Cl. Drakenborchius monuit, 
verba dextra lavaque duo maria claudunt, parenthesi includenda essent; quod 
et factum est in ed. Mogunt. Sed huic rationi idem obstat, quod tertium 
obstare rationi Jacobi Gronovii supra diximus. Nostra ratio haec est, ut ad 
claudunt non intelligamus nos, sed ex sequentibus huc referamus effugium. 
1. Nemo dubitabit quin facillimus sit locus, si Livius scripserit: Dextra la¬ 
vaque duo maria claudunt effugium nobis, nullam, ne ad hoc quidem, navem habenti¬ 
bus. Sed majore cum vi voces ad effugium locum tenent inter ne quidem. 2. 
Nemo erit, qui dubitet, quin commode hunc in modum vocabulum ex sequen¬ 
tibus ad superiora intelligi queat, licet plerumque majorem obscuritatem 
efficiat, quam si ex superiori intelligatur. Ingentem exemplorum copiam 
afferre possem, paucis rem conficiam. Sup. Lib. i. cap. 23. ‘ Injurias... et 
ego regem nostrum causam hujusce esse belli, audisse videor, nec te dubito, 
Tulle, eadem prae te ferre:’ ubi ad regem nostrum ex seqq. int. pra se ferre. 
cap. 50. ‘ Cum primores civitatis, in quibus fratrem suum ab avunculo inter¬ 
fectum audisset:’ ubi ad primores civitatis int. ex seq. interfectos. Lib. n. 
cap. 33. * in his Sicinium fuisse, seditionis auctorem, de duobus qui fuerint, 


NOTjE 


0 Dextralavaque duo maria claudunt] 
Hinc Inferum sive Tuscum, inde Su¬ 
perum seu Adriaticum mare vos in¬ 
clusos tenent. Sed quo referetur xb 
habentibus? Num potius dicendum 
fuisset in accusandi casu, non habentes? 


An ablativus est absolutus, ut vo¬ 
cant, pro eo quod est, cum non habea¬ 
tis ? An revocandum ad pronomen 
vobis, quod est in periodo proxime 
superiori. 


1730 


T. LIVII 


Padus 19 ac violentior Rhodano: ab tergo Alpes urgent, 
vix integris vobis ac vigentibus transitse. Hic vincendum 10 
aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. 
Et eadem fortuna,* quae necessitatem pugnandi imposuit, 
praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora ho¬ 
mines ne ab Diis quidem immortalibus optare solent. Si 
Siciliam tantum ac Sardiniam, parentibus nostris ereptas, 
nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla 
pretia essent. Quicquid Romani tot triumphis partum 
congestumque possident, id omne vestrum 1 cum ipsis do¬ 
minis futurum est. In hanc tam opimam mercedem, agi¬ 
te, cum Diis bene juvantibus arma capite. Satis adhuc 
in vastis Lusitaniee Celtiberiaeque montibus, pecora con¬ 
sectando, nullum emolumentum tot laborum periculorum¬ 
que vestrorum vidistis. Tempus est jam, opulenta vos ac 
ditia stipendia facere, et magna operae pretia mereri/ tan¬ 
tum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gen¬ 
tes emensos. Hic vobis terminum laborum fortuna dedit: 
hic dignam mercedem emeritis stipendiis ' dabit. Nec, 
quam magni nominis bellum est, tam difficilem existiman¬ 
tis 5 victoriam fore. Saepe et contemtus hostis cruentum 


s 

t 


Militare spe amplissimorum prcemiorum, qua pro stipendio erunt. 
Quasi militia tempore impleto. 




minus convenit:’ ubi ad fuisse ex seq. int. convenit. Lib. II. c. 30. * ut im¬ 
perium, suo vehemens, mansueto permitteretur ingenio.’ Hoc Lib. cap. 36. 
‘ ut a lubrica glacie, non recipiente vestigium, et in prono citius pedes fal¬ 
lente, et, seu manibus, &c. iterum corruissent.’ 3. Denique nemini dubium 
erit, quin commode dicatur exitus vel effugium claudi, praecludi, aperiri, pa¬ 
tere. Lucret, lib. I. vs. 974. ‘ Quorum utrumqne tibi effugium praecludit.’ 
Cicero ad Att. lib. ix. ep. 15. ‘ claudere milii videtur maritimos exitus.’ 
Quare nulla mutatione opus est. Mox reposuimus contra unitis Ms. aucto¬ 
ritate, pro vulgato circa, quod est in omnibus Edd. ac reliquis Mss.’ Stroth. 
‘ Et milii hic locus secundum rationem, quam Strothius proposuit, explicandus 
videtur.’ Dnering. ‘ Quidam minori distinet, post circumdederit pro majori 
posita, vel rb claudunt delendum, vel verba dextra lavaque duo maria claudunt 
parenthesi includenda putant. Sed partium enumeratione novum potius 
aperiri membrum, bene monet Stroth. Ejus tamen explicatio neutiquam 
nobis satisfacit. Batieri nota est: ‘ aut habentes lege, aut habemus; nisi post 
vel ante claudunt excidit aditum, immo viam.’ Probabilius suspicere, post 
claudunt, excidisse it’ h. e. iter ; Sclnef. Forte leg. claudunt viam ne ad effu¬ 
gium cet.’ Rupert. —19 Padus dei. Edd. ante Drak.—20 Olim legebatur Hic 
vobis vincendum. —1 Legendum monet Bauer at eadem f. —2 AI. nostrum. —3 


LIB. XXI. CAP. 43. 


1731 


certamen edidit, et inclyti populi regesque perlevi momento 
victi sunt. Nam, demto hoc uno fulgore nominis Romani, 
quid est, cur illi 4 vobis comparandi sint? Ut viginti anno¬ 
rum militiam p vestram cum illa virtute, cum illa fortuna 
taceam ; ab Herculis columnis, ab oceano terminisque ul¬ 
timis terrarum, per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae po¬ 
pulos, vincentes huc pervenistis. Pugnabitis 5 cum exerci¬ 
tu tirone, hac ipsa aestate casso, victo, circumsesso 6 a Gal¬ 
lis, ignoto adhuc duci suo, q ignorantique ducem. An me, 
in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, 
certe eductum,? domitorem Hispanias Galliaeque, victorem 
eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod 
multo majus est, Alpium, cum semestri hoc conferam duce, 
desertore exercitus sui ? cui si quis, demtis signis, Poenos 
Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo, 
utrius exercitus sit consul. Non ego illud parvi aestimo, 
milites, quod nemo vestrum est, cujus non ante oculos ipse 
saepe militare aliquod ediderim facinus; cui non idem ego, 
virtutis spectator ac testis, notata temporibus locisque re¬ 
ferre sua possim decora. Cum laudatis a me millies do- 
natisque, 8 alumnus prius omnium vestrum/ quam impera¬ 
tor, procedam acie 9 adversus ignotos inter se ignorantes- 
que. 


Al. existimaveritis,—& AI. quo illi. —5 ‘ Pugnantibus Drak. operarum puto 
vitio; nihil enim de aliqua Mss. varietate notavit. Quare repetitum a Cei. 
A. Gu. Ernestio nollem. Pugnabitis in omnibus quos vidi Editis extat. Mox 
pro ignorantique in plerisque Edd. notior forma ignoranteque extat.’ Stroth, 
—6 Vett. libb. circumsessoque. —7 All. educatum, —8 Tum laudastis me milites 
donastis Edd. ante Gronov. Vet. lib. ap. Sigon. collaudastis m, m .—9 Conj. 
Rupert. in aciem. 

HOTJE 


p Viginti annorum militiam ] Sub 
Hannibale ipso nonnisi octo annis 
bellaverant; sed reliquum militiae 
tempus partitu in Africa, partim in 
Hispania egerant sub Hamilcare 
Hannibalis patre, aut sub hujus levi¬ 
ro Hasdrubale. 

a Ignoto adhuc duci sao] Veterani 
milites Romani Cn. Scipionem in His. 
paniam secuti erant, ei traditi a Pub¬ 
lio fratre consule, qui nunc novas le¬ 


giones acceperat a praetoribus Atilio 
et Manlio. Itaque et dux militibus, 
et milites duci ignoti dici poterant. 

r Alumnus prius omnium vestrum ] 
Adolescens adhuc Hannibal Cartha¬ 
gine in Hispaniam missus fuerat, ut 
militiam disceret atque exerceret sub 
Hasdrubale: ut militum benevolen¬ 
tiam conciliet, videri vult ab ipsis 
militibus didicisse. 


1732 


T. LIVII 


44. * Quocumque circumtuli oculos, plena omnia video 
animorum ac roboris; veteranum peditem, generosissima¬ 
rum gentium equites fraenatos et infraenatos, s vos socios fi¬ 
delissimos fortissimosque, vos Carthaginienses, cum 10 ob 
patriam, tum ob iram justissimam, pugnaturos. Inferimus 
bellum, infestisque signis descendimus in Italiam, tanto 
audacius fortiusque pugnaturi, quanto major spes, major 11 
est animus inferentis vim, quam arcentis. Accendit prae¬ 
terea animos et stimulat dolor, injuria, indignitas. Ad sup¬ 
plicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos om¬ 
nes, qui Saguntum oppugnassetis : deditos ultimis crucia¬ 
tibus affecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens 
sua omnia suique arbitrii facit. Cum quibus bellum, cum 
quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum cen¬ 
set. Circumscribit includitque nos terminis montium flu¬ 
minumque, quos ne excedamus neque eos, quos statuit, 
terminos observat. Ne transieris Iberum ne quid rei tibi 
sit cum Saguntinis. Ad Iberum est Saguntum. u Nusquam 
te vestigio moveris. Parum est, quod veterrimas x provin¬ 
cias meas Siciliam et Sardiniam adimis. Etiam Hispa- 

B Extra quos fines transgredi vetemur. 




10 Tum Edd. ante Crevier.—11 ‘ Fortiusque pugnaturi quanto major spes ma- 
jorque. Lege cum primo scriptorum : tanto audacius fortiusque pugnaturi, 
quam hostis, quanto major spes, major est animus inferentis vim quam arcentis: 
etsi possis habere suspectum rb quum hostis, Lib. iii. * Iu quaestoribus novis 

NOTjE 


6 Equites fraenatos et infracnatos~\ 
Per infraenatos intelliguntur Numi¬ 
dae, qui equos sine fraenis agebant, 
quo spectat illud Didonis apud Vir- 
gil. ‘Et Numidae infraeni cingunt.’ 
Per fraenatos autem intelliguntur re¬ 
liqui, Galli scilicet et Hispani, equi¬ 
tes, quos cum Afris suis Hannibal in 
exercitu habebat. 

1 Ne transieris Iberum ] Mimesis 
est, qua inducuntur Romani Cartha¬ 
giniensibus legem dicentes. 


u Ad Iberum est Saguntum ] Immo 
cis Iberum, intra fines Carthaginien¬ 
sibus concessos. Sed Hannibal Ro¬ 
manos inducit hoc falso affirmantes, 
quo invidiam eis apud milites creet. 
Ceterum, etsi extra Romanorum tunc 
limites Saguntus esset, socia tamen 
Romanis civitas erat. 

x Panem est, quod veterrimas ] Hic 
inducitur Carthaginiensis populus 
conquerens de Romanorum injurioso 
imperio. 


L1B. XXI. GAP. 45. 


1733 


nias? 11 et inde 15 cessero/in Africam transcendes. Tran¬ 
scendes autem, dico? duos consules hujus anni, unum in 
Africam, alterum in Hispaniam miserunt. Nihil usquam 
nobis relictum est, nisi quod armis vindicarimus. 1 * Illis ti¬ 
midis et ignavis licet esse, qui respectum 15 habent, quos 
suus ager, sua terra, per tuta ac pacata itinera fugientes, 
accipient:* vobis necesse est fortibus viris esse, et, omni¬ 
bus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis/ 
aut vincere, aut, si fortuna dubitabit, in praelio potius, quam 
in fuga, mortem oppetere. Si hoc bene fixum omnibus des- 
tinatumque in animo est, iterum dicam, vicistis : nullum 
morte telum 16 ad vincendum z homini ab Diis immortalibus 
acrius datum est.’ 

45. His adhortationibus cum utrimque ad certamen ac¬ 
censi militum animi essent, Romani ponte Ticinum jungunt» 
tutandique pontis causa castellum insuper imponunt. Poe¬ 
nus, opere occupatis hostibus, Maharbalem cum ala Nu- 

x Qui habent quo perfugii vel auxilii causa respiciant. Alias, et forte melius, 
qui receptum habent, id est, locum quo se recipiant. 

v Et nulla re vobis relicla, quce inter victorium et mortem media sit, omnibusque 
ademtis sine ulla spe. 


major vis, major auctoritas erat.” J. F. Gronov. —12 Olim legebatur Sardi¬ 
niam ademit, nisi adimat etiam Hispaniam. — 13 Nonnulli libri exhibent t b si 
ante inde. —14 Olim legebatur vindicaverimus. Put. et Voss. vindicaremus. 
‘ Suspicari possis vindicabimus; sed futurum, quod dicitur exactum, aopicrrus 
et modestius rem exprimit.’ Rupert. —15 ‘ Receptum non male forsan Edd. 
a Mogunt. ad Gron. h. e. qui sciunt, quo se recipiant: quo sensu tamen et 
nostram lect. cepit Bauer.' Rupert. —i6 ‘ In Mss. pro morte telum est contem- 
tum et contemtu, sine commodo sensu : unde intpp. varia vel conjecere vel sub¬ 
stituere. Valla : nullum incitamentum cet. J. Fr. Gron. et Drak. eodem sen¬ 
su mdlum momentum cet. (cui voci rb acrius non satis convenit.) Andreas et 
alii : nullum contemtu, Groevius n. contemtu sui, et Stroth. n. contemtu mortis ... 
acrius telum datum est. Jac. Gron. nullum eo telum, et Doer. nullum enim telum 
... acrius datum est. Quod nos reposuimus, ad lectionem Mss. propius acce¬ 
dit.’ Rupert. Vid. Not. Var. 

NOTjE 


r Et inde cessero'] Ponamus ut eti¬ 
am ex Hispania discedam, (ait Han¬ 
nibal quasi nomine populi Carthagi¬ 
niensis,) tu, Romane, transibis in 
Africam. 

z Nullum morte telum[momentum] ad 
vincendum] Alii codices contentum ha¬ 


bent, aut contemtu. Valla legit inci¬ 
tamentum : at momentum ex Gronovii 
est conjectura. Sumitur autem hic 
momentum pro adjumento, adminicu¬ 
lo, incitamento, ut lib. xxix. ‘ haud 
parvum momentum ad opem feren¬ 
dam sociis.’ 


1734 


T. LIVII 


midarum, equitibus qaingeDtis, ad depopulandos sociorum 
populi Romani agros mittit. Gallis parci quam maxime 
inbet, principumque animos solicitari ad defectionem. 
Ponte perfecto, traductus Romanus exercitus in agrum 
Insubrium quinque millia passuum a Victumulis 17 a con¬ 
sedit. Ibi Hannibal castra habebat: revocatoque propere 
Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, 
nihil unquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos 
milites ratus, vocatis ad concionem certa praemia pronuntiat, 
in quorum spem pugnarent. ‘ Agrum sese daturum esse 
in Italia, Africa, Hispania, ubi quisque velit, itnmunem 
ipsi, qui accepisset, liberisqae: qui pecuniam, quam agrum, 
maluisset, ei se argento satis facturum: qui sociorum cives 
Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum : qui do¬ 
mos redire mallent, daturum se operam, ne cujus suorum 
popularium mutatam 18 secum fortunam esse vellent.’ Ser¬ 
vis quoque dominos prosecutis libertatem proponit,bina- 
que pro his maucipia dominis se redditurum. Eaque ut 
rata scirent fore, agnum laeva manu, dextera silicem reti¬ 
nens, si falleret, Jovem ceterosque precatus Deos, ita se 
mactarent, quemadmodum ipse agnum mactasset, secun¬ 
dum precationem caput pecudis saxo elisit. b Tum vero 


17 Vico tumulis Mss. omnes et Edd. vetustiores. Inde postea Rubeuius 
effecit Victusiriis, quod recentiores Edd. receperunt.—IS Vet. lib. ap. Sigon. 

NOTjE 


1 Quinque millia passuum a Victu- 
mulis [Ftco tumulis ] Vulgaris haec 
lectio est. Et sane in tabulis occur¬ 
rit locus inter Ticinum et No variam 
amnes, vulgo Dimoli; quod nomen 
satis convenit cum voce Tumuli. Gro- 
novius Victumciis reposuit. Et vero 
Vic/umrias aut Vicumnias Emporium 
Romanis Gallico bello munitum pau¬ 
lo post nominat Liv. cap. 57. Sed il¬ 
lud ad dextram Padi prope Placen¬ 
tiam fuisse scribit. Hic vero vicus, 
de quo dudc agitur, ad laevam flumi¬ 
nis, ac trans Ticinum fuit in agro In¬ 


subrium. 

A Victumulis [Victumciis'] Cum hic 
Mss. habeant Vicotumulis, J. F. Gro- 
novius suspicabatur legi posse, Icti- 
mulis , quod nomen est loci in Vercel¬ 
lensi agro. Sed agitur de loco qni 
Don procul a Placentia, et forte ad 
alteram Padi ripam. Vide c. 57. J. 
Clericus. 

b .Saro eltsil] Descriptus est solen- 
nis hic firmandi jurisjurandi ritus 1. i. 
cap. 24. De jurejurando per Jovem 
lapidem Favorinus apnd Geli. lib. r. 
cap. 21. Plutarchus in Sylla. Poly- 


LIB. XXI. CAP. 46. 


1735 


omnes, velut Diis auctoribus in spem suam quisque zo ac¬ 
ceptis/ id morse, quod nondum pugnarent, ad potienda 
sperata rati, praelium uno animo et voce una poscunt. 

46. Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, 
super cetera recentibus etiam territos prodigiis. Nam et 
lupus intraverat castra/ laniatisque obviis ipse intactus 
evaserat; et examen apum d in arbore praetorio imminente 
consederat. Quibus procuratis/ Scipio, cum equitatu ja¬ 
culatoribusque expeditis profectus ad castra hostium, exque 
propinquo 1 copias, quantse et cujus generis essent, specu¬ 
landas, obvius fit Hannibali, et ipsi cum equitibus ad ex¬ 
ploranda circa loca progresso. Neutri alteros primo cer¬ 
nebant. Densior deinde incessu tot hominum equorumque 
oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. Con¬ 
stitit utrumque agmen, et praelio sese expediebant/ Scipio 
jaculatores et Gallos equites in fronte locat; Romanos, so¬ 
ciorumque quod roboris fuit, in subsidiis. Hannibal frge- 
natos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. 
Vixdum clamore sublato, jaculatores fugerunt inter subsi- 

2 Quasi unusquisque Deos haberet sponsores promissorum ab Hannibale pramio- 
rum, quorum spem conceperat. 

“ Post hcec prodigia sacrificiis expiata. 

immutatam. —19 Vet. lib. apud eundem promittit. —20 * Vox quisque arcte 
jungenda cum omnes, vel delenda; vel leg. cuique, aut velut Diis quoque auc¬ 
toribus in s. s. a.’ Rupert. 

1 ‘ Ex propinquo. Sic in duobus Mss. extat, in reliquis fere, ut et in vetust. 
Edd. est ex quo propinquo: unde Valla effecit exque propinquo, quod recenti- 
ores Edd. receperunt. In nonnullis tamen Mss. est ex loco propinquo.’ Stroth. 

NOTvE 

bius lib. iii. ubi de fcedere Romano¬ 
rum cum Carthaginiensibus, qui si 
boc genere usi, quemadmodum hoc 
loco Hannibal, a Romanis, opinor, 
sunt mutuati. Hi tamen non agno, 
sed caesa jungebant fcedera porca. 

c Lupus intraverat castra ] Mali apud 
Romanos ominis habitum fuisse, si 
lupus loca septa, intra quae homines 
versari soliti, esset ingressus, et antea 
observavimus, et ex iib. xxvn. cap. 

37. confirmari potest. 


d Et examen apum ] Prodigiis quo¬ 
que annumerabatur, si apes, quae na¬ 
tura sua ferae, juxta sedes hominum 
examen posuissent, sive uvam fecis¬ 
sent, ut Plin. notat lib. i. c. 17. quo 
respicit Juvenalis Satira xm. ‘At¬ 
que examen apum longa consederit 
uva Culmine delubri.’ Et revera non 
semel Pompeio Magno cladem ea res 
portendisse credita est: quod tamen 
non fuisse perpetuum observat ibi¬ 
dem Plinius, exemplo Drusi. 


1736 


T. LIVII 


dia ad secundam aciem.* Inde equitum certamen erat 
aliquamdiu anceps; dein, quia turbabant equos pedites in¬ 
termixti, multis labentibus ex equis, aut desilientibus, ubi 
suos premi circumventos vidissent, jam magna ex parte 
ad pedes pugna ierat; 44 donec Numidae, qui in corni¬ 
bus erant, circumvecti paululum, ab tergo se ostenderunt. 
Is pavor perculit Romanos/ auxitque pavorem consulis 
vulnus, periculumque intercursu tum primum pubescentis 
filii propulsatum. Hic erit juvenis, 5 penes quem perfecti 
hujusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de 
Hannibale Pcenisque appellatus. Fuga tamen effusa jacu¬ 
latorum maxime fuit, quos primos Numidae invaserunt. 
Alius confertus equitatus consulem in medium acceptum, 
non armis modo, sed etiam corporibus suis, protegens, in 
castra, nusquam trepide neque effuse cedendo, reduxit. 
Servati consulis decus Ccelius ad servum natione Ligurem 
delegat/ Malim equidem de filio verum esse, quod et plu- 
res tradidere auctores, et fama obtinuit. 6 

47. Hoc primum cum Hannibale praelium fuit; quo fa¬ 
cile apparuit, et equitatu meliorem Poenum esse, et ob id 
campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello 
gerendo Romanis aptos non esse. Itaque proxima nocte, 
jussis militibus vasa silentio colligere/ castra ab Ticino 

b Equites plerique, omissa pugna equestri, desilierant ad pedes. 

c Metus inde conceptus Romanos turbavit. 

d Attribuit servo, qui gente Ligur, 


—2 Olim legebatur et pralio se expediebant. Put. et Flor, et ad pralium se 
expediebant .—3 ‘ Pleonasmum inter subsidia, ad secundum aciem vix ferri posse 
Jac. Gronovius putat, sed vel legendum ac secundum, vel cum cod. Cant. 
plane eliminandum t b inter subsidia. Sed distinguuntur h. 1. subsidia et se¬ 
cunda acies. Sup. lib. m. cap. G3. ‘eques inter ordines peditum tectus se 
ad equos recipit/ Si quid eliminandum esset, potius abjicerem rb ad secun¬ 
dam aciem, quod speciem interpretamenti toD inter subsidia habet.’ Slroth .—4 
‘ In Mss. r ierat, unde forsan leg. venerat.’ Rupert. Ti) venerat recepit Kreys- 
sigius.—5 ‘ Ita optimi Mss. pro vulg. erat, probb. Gron. Drak. et Str. tan- 
quam vividius et praesentitis, quia sit futura pars narrationis, etsi rei gestae 
praeteritae, ut ap. Flor. ii. 6. ‘ Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit.’ 
Cf. sup. vii. 1. pr. et Ovid. Fast. n. 386. Perperam autem Stroth. jungebat 
hic juvenis Africanus appellatus erit. Immo : juvenis, qui postea Africanus ap¬ 
pellatus est. Itaque ob particip. appellatus non restituendum vulg. erat, sua¬ 
dente Doer.’ Rupert .—6 Vid. Not. Var. 


LIB. XXI. CAP. 47 . 


1737 


mota, festinaturaque ad Padum est; ut ratibus, quibus 
junxerat flumen/ nondum resolutis, sine tumultu atque in¬ 
sectatione hostis, copias trajiceret. Prius Placentiam 8 
pervenere, quam satis sciret Hannibal ab Ticino profec¬ 
tos : tamen ad sexcentos moratorum ? in citeriore ripa/ 
segniter ratem solventes, cepit. Transire non potuit pon¬ 
tem, ut extrema 8 resoluta erant, tota rate in secundam 
aquam 9 labente/ Coelius auctor est, Magonem cum equi¬ 
tatu et Hispanis peditibus flumen extemplo transnasse ; 10 
ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum tra¬ 
duxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum 
fluminis oppositis. Ea peritis amnis ejus vix fidem fece¬ 
rint/ 11 Nam neque equites, armis equisque salvis, tantam 
vim fluminis superasse verisimile est, ut jam Hispanos 
omnes inflati transvexerint utres; h et multorum dierum 
circuitu Padi vada petenda fuerant, 12 qua exercitus gravis 
impedimentis traduci posset. Potiores apud me auctores 

e Sexcentos fere eorum qui morati plus ceteris fuerant, et tardius ad flumen per¬ 
venerant. 

f Q u j a i statim atque extrema pars ratis soluta fuerat, et separata a ripa cui 
adliarebat, tota ratis in inferiora Padi defluxerat, secundo flumine abrepta. 

* Ea non facile credent qui noverint Padi fluminis naturam. 


7 Hoc a Crevierio et Drak. etiam receptum ex conjectura Gronovii est. 
In Mss. legitur ad licec moratorum, in reliquis Edd. veru aliquot moratorum. 
Uorio recte monuit Drak. moratorum non a moratus sed a morator descendere.' 
Stroth. \id. Not. Var.—8 Vet. lib. apud Sigon. quod extrema .—9 Conj. J. F. 
Gronov. m secunda; aqua, non male, judice Stroth.—10 AI. transnatasse .—11 
Ohru legebatur Ea periti amnis vix fecerint. Vid. Not. Var.—12 Fuerint Cre- 


NOTyE 


e Fasa silentio colligere ] Gall. Faire 
ta retraite sans bruit. Vasa sive sar¬ 
cinas per silentium colligere opponi¬ 
tur ei quod dicitur vasa conclamare: 
quo genere significabatur palam dis¬ 
cessus, ut fiducia hostibus ostendere¬ 
tur. 

f Quibus junxerat flumen ] Scipio 
scilicet. 

s Placentiam ] Haec urbs in Gallia 
Cispadana erat, quae post ex divisio¬ 
ne Augusti octava regio Italiae fuit. 


Delph. et Var. Cias. 


Livius. 


Tunc in agro erat Gallici populi a 
Boiis atque ah Insubribus diversi, 
qui Anamani aliis vel Amares dicun¬ 
tur (forte Ambarri, aut Cavares fue¬ 
runt). Nostris haec urbs, Plaisance ; 
Ital. Piacenza; est in Longobardia 
Cispadana, et Ducis Parmensis di¬ 
tione. 

h Ut jam (id est, quamvis etiam) 
Hispanos omnes inflati transvexerint 
utres ] De hoc utrium apud Hispanos 
usu, supra cap. 27. 


5 Y 


1738 


T. LIVII 


sunt, qui biduo vix locum rate jungendo flumini inventum 
tradunt; ea cum Magone equites Hispanorum expeditos 
praemissos. Dum Hannibal, circa’ 3 flumen legationibus 
Gallorum audiendis moratus, trajicit gravius peditum ag¬ 
men, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei 
unius itinere Placentiam ad hostes contendunt. Hannibal 
paucis post diebus sex millia a Placentia castra communi¬ 
vit, et postero die, in conspectu hostium acie directa, po¬ 
testatem pugnas fecit. 

48. Insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu 
tamen quam re major, ab auxiliaribus Gallis facta est. Ad 
duo millia peditum et ducenti equites, vigilibus ad portas 
trucidatis, ad Hannibalem transfugiunt: quos Poenus be¬ 
nigne allocutus, et spe ingentium donorum accensos, in 
civitates quemque suas, ad solicitandos popularium animos 
dimisit. Scipio, caedem eam signum defectionis omnium 
Gallorum esse ratus, contactosque eo scelere, velut injecta 
rabie, ad arma ituros, quanquam gravis adhuc vulnere erat, 
tamen quarta vigilia noctis insequentis tacito agmine pro¬ 
fectus ad Trebiam 1 fluvium, in loca altiora lucosque >+ im¬ 
peditiores equiti castra movet. Minus, quam ad Ticinum, 
fefellit : h missisque Hannibal primum Numidis, deinde 
omni equitatu, turbasset utique novissimum agmen, ni 
aviditate praedae in vacua Romana castra Numidae dever¬ 
tissent. 15 Ibi dum, perscrutantes loca omnia castrorum, 
nullo satis digno morae pretio tempus terunt, emissus hostis 
de manibus est: et cum jam transgressos Trebiam Roma¬ 
nos metantesque castra conspexissent, paucos moratorum 

h Scipionis discessus non latuit Hannibalem, quemadmodum cum castra a Ticino 
moverat. 


vier_13 Citra Mogunt. Frob. Francof. Grut. Gronov. Crevier. ali. 

14 Ita in Ms. Gud. in reliquis locusque, et in plerisque Edd. collesque, ex 
emend. Valite. Strothius conj. saltusque —15 Divertissent Edd. omnes ante 

NOT/E 

'Ad Trebiam ] Fluvius Trebia no- Huic nihil commune cum Trebia Ura¬ 
nien adhuc retinet, vulgo la Trebbia, briae oppido ad Clitumnum, vulgo 
ad Placentiam in Padum confluens. Trevi. 


LIB. XXI. CAP. 48 . 


1739 


occiderunt, citra 16 flumen interceptos. Scipio, nec vexa¬ 
tionem vulneris in via jactanti *7 k ultra patiens, et colle¬ 
gam 1 (jam enim et revocatum ex Sicilia audierat) ratus 
expectandum, locum, qui prope flumen tutissimus stativis 
est visus, delectum communiit. Nec procul inde Hannibal 
cum consedisset, quantum victoria equestri elatus, tantum 
anxius inopia, quas per hostium agros euntem, nusquam 
praeparatis commeatibus, major in dies excipiebat, ad Clas¬ 
tidium m vicum, quo magnum frumenti numerum congesse¬ 
rant Romani, mittit. Ibi cum vim pararent, 11 spes facta 
proditionis: nec sane magno pretio, nummis aureis qua¬ 
dringentis, 0 Dasio Brundusino praefecto praesidii corrupto, 
traditur Hannibali Clastidium. Id horreum fuit Poenis se¬ 
dentibus ad Trebiam. In captivos ex tradito praesidio, ut 
fama clementiae in principio rerum colligeretur, nihil saevi¬ 
tum est. 


I3i<ik.- 1G AI. circa. 17 ‘ Mss. nonnulli et E<id. vett .jactantis: perperam, 
nisi aliud lateat. Ceterum durum visum est nonnullis, quod via jactans dica¬ 
tur, ad instar fere vernaculi durch das Stossen des IVegs vel auf dem stosscnden 
IVegs: melius utique videtur jactati, sed Mss. non addicunt.’ Strotli. ‘ Mihi 
quidem nec viam jactantem nec vulnus jactatum dixisse videtur Livius. La¬ 
tere potius aliud quoddam verbum in corrupta lectione jactantis existimo, 
fortasse ingravescentis.’ Doering. Vid. inf. et Not. Var. 


N0T7E 


k In via jactanti] Vulgo est jactan¬ 
tis, ut referatur ad vulneris, et jactan¬ 
tis dicatur pro jactati; quemadmo¬ 
dum ‘ tondenti ’ apud Virgilium, et 
‘lavanti regi ’ apud ipsum Livium, 
pro eo quod est cum tonderetur, cum 
lavaretur. Gronovio ex Puteani co¬ 
dice magis probatur jactanti, ut con- 
jungatur cum via: et Noster quidem 
lib. xxx. habet ‘ simul sperans levio¬ 
rem in navigatione quam in via jac¬ 
tationem vulneris fore.’ Sed jacta¬ 
tio receptum est eo sensu nomen : 
‘ via jactans ’ non facile alibi occur¬ 
rit. Quidni demta una litera jactati, 
ut sit, vulneris jactati ? 

1 Et collegam] Sempronium. 


m Ad Clastidium] Oppidum hoc 
Galliae Cisalpinas, in confinio Ligu¬ 
riae, inter Apenninnm et Padum, 
vulgo nunc Chiastezzo, aliis Schiat- 
tezzo; in agro Papiensi Cispadano, 
Placentiam inter ac Dertonam. 

n Cum vim pararent] Supple Cartha¬ 
ginienses. 

° Nummis aureis quadringentis] Hoc 
igitur primum tempore, aut summum 
biennio ante, percussi aurei nummi 
apud Romanos : nisi forte Gallici 
fuerint hi nummi. Romani porro au¬ 
rei temporibus illis duodequinqua¬ 
ginta in singulas libras feriri ac sig¬ 
nari soliti, majoris paulo pretii erant, 
quam Ludovici nostri. 


1740 


T. LIV JI 


49. Cura ad Trebiam terrestre constitisset bellum, inte- 
rim circa Siciliam insulasque Italiae imminentes, et a Sem¬ 
pronio consule, et ante adventum ejus, terra marique res 
gestae. Viginti quinqueremes, cum mille armatis ad depo¬ 
pulandam oram Italiae a Carthaginiensibus missae, novem 
Liparas, 18 p octo insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum 
avertit aestus. Ad eas conspectas a Messana q duodecim 
naves ab Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte 
Messanae erat, consulem Romanum opperiens, nullo repug¬ 
nante captas naves Messanam in portum deduxerunt. 
Cognitum ex captivis, praeter viginti naves, cujus ipsi 
classis essent, 2 in Italiam missas, quinque et triginta alias 
quinqueremes Siciliam petere ad solicitandos veteres so¬ 
cios. Lilybaei occupandi 1 praecipuam curam esse : cre- 


• Quibus constabat classis ex qua ipsi erant. 

NOT/E 


p Liparas] Lipareae dicuntur insulae 
septem inter Italiam et Siciliam, hu- 
jus lateri septemtrionali objectas, 
freto Siculo et Peloro promontorio 
proximae. Vocantur et /Eoliae, quia 
ibi /Eoius tertius regnaverit, quem 
ventorum regem Homerus finxit, 
quod ventis ea maria maxime agiten¬ 
tur. Dicuntur etiam Vulcaniae, quod 
in earum una, ubi mons flammas evo¬ 
mit, officinam Vulcani poetae locave¬ 
rint. Hoc loco per Liparas non om¬ 
nes hae insulae intelliguutur, sed sola 
praecipua quae ceteris nomen dedit, 
ejusve oppidum quod Straboni plu¬ 
rali numero effertur. Et vero Livius 
insulas deinde Vulcani memorat,tan- 
quam diversas; quarum tamen una 
id sibi nomen proprium habet. Ho¬ 
die Vulcano. 

i A Messana ] Diximus Messanam 
urbem esse inter primarias Siciliae. 
Nomen accepit a Messeniis Pelopon¬ 
nesi populis, cum antea Zancle dice¬ 
retur : quo nomine Siculi falcem ap¬ 
pellant. Eam habuere Mamertini 
ex Samnitibus orti. Sita est in ora 


septemtrionali ad Peiorum promon¬ 
torium. Dicitur adhuc Mcssina, est- 
que urbs Archiepiscopalis, (pia; de 
primatu cum Panormo contendit. 

r Lilybcei occupandi ] Cognitum est 
captivorum relatu, id praesertim in 
animo Carthaginienses habere, ut 
Lilybaeum occuparent. Lilybaeum 
promontorii, portus, et urbis nomen 
est. Promontorium unum est ex 
tribus praecipuis, quorum causa Si¬ 
cilia Trinacriae nomen accepit, ad 
occasum hybernum vergens, et Car¬ 
tilagini longe oppositum, quam inde 
cerni potuisse ab iis, quorum acutis¬ 
simus visus, traditum est. Hodie 
corrupte Capo di Boeo nominatur, tes¬ 
te Cluverio : in Sansonis tabula Sici¬ 
liae Capo Coco. Juxta positum oppi¬ 
dum inter munitissima Sicilia; nume¬ 
rabatur : a Carthaginiensibus condi¬ 
tum fuisse dicitur expugnata a Dio¬ 
nysio Tyranno Motya eorundem co¬ 
lonia. Portum habuit eximium: in 
ejus ruinis posita hodie creditur Mar- 
salla in valle, sive provincia di Ma¬ 
tara. 



LIB. XXI. CAP. 49 . 


1741 


dere eadem tempestate,*9 qua ipsi disjecti forent, eam quo¬ 
que classem ad iEgates insulas dejectam. Haec, sicut au¬ 
dita erant, rex M. 20 iEmilio praetori, cujus Sicilia erat pro¬ 
vincia, perscribit, monetque, Lilybaeum firmo teneret praesi¬ 
dio. Extemplo et circa a praetore s ad civitates 1 missi 
legati tribunique, qui suos ad curam custodiae intenderent : k 
ante omnia Lilybaeum teneri; ad apparatum belli, edicto 
proposito, ut socii navales decem dierum cocta cibaria 
ad naves deferrent: ubi signum datum esset, ne quis 2 mo¬ 
ram conscendendi faceret; perque omnem oram quidam ex 
speculis prospicerent 3 adventantem hostium classem. Si¬ 
mul itaque (quanquam de industria morati cursum navium 
erant Carthaginienses, ut ante lucem accederent Lilybaeum) 
praesensum tamen est, quia et luna pernox erat, et sublatis 
armamentis 1 veniebant; extemplo datum e speculis sig¬ 
num, et in oppido ad arma conclamatum est, et in naves 
conscensum. Pars militum in muris portarumque in 4 sta- 

h Ut excitarent Romanos ad custodiendum solicite civitates sibi commissas. 

1 Tota nocte fulgebat luna , et instrumentis velisque navium in altum elatis. 


18 Conj. Rupert, Liparam. —19 Curam esse credere: eadem tempestate Gi onov. 
Doujat.—20 Rex Messana M. ■ id. rex Messana Edd. vett.—1 ‘ Circa prcetorem 
a civitate Edd. vetustiss. et Mss. nonnulli: circa prcetorem ad civitates Mss. ple- 
1 'ique, ut et Edd. medii et recentt. Nostrum [c. a. p. ad c.] in uno cod. extat, 
probatum a Sigonio et Drak. Quodsi vulgatum verum sit, non jungo legati cir¬ 
ca prcetorem missi sunt ad civitates, sed potius legati tribunique missi ad civitates 
circa prcetorem, i. e. circa eum lorntn ubi praetor erat.’ Stroth. —2 Malit Sigon. 
ne quid. —3 ‘ Ti) erant ab optimis plnrimisqne Mss. abest, forsan legendum: 
perque omnem oram dispositi, qui ex speculis prospicerent.’ Stroth. ‘ Delendum 
omnino est rb erant, quod omnem orationem turbat. Nec tamen cura Stro- 
thio legerim dispositi, qui, debebat enim certe esse disponerentur, qui. Mihi 
quidem scripsisse videtur Livius, perque omnem oram quidam ex speculis prospi¬ 
cerent cet.’ Doering. Conj. J. F. Gronov. non male, judice Rupert. p. o. o. uti 
ex s. prospicerent. —4 Tb in dei. Doujat. Crevier. 


NOTiE 


8 Circa a prcetore \_circa prcetorem ] 
Hellenismns est: dicunt enitn Graeci, 
qui circa Platonem, non tantum pro 
discipulis sive comitibus Platonis, 
sed etiam pro Platone ipso ; unde 
Sigonius non male, meo quidem ju¬ 
dicio, circa prcetorem, interpretatur 


a prcetore; quiequid contra nitatur 
Gronovius ; licet enim legati tribu¬ 
nique circa praetorem essent, non 
tamen hic dicitur, ‘ ab iis qui circa 
praetorem erant,’ quemadmodum in 
exemplis ab eo allatis. 


1742 


T. LIVII 


tionibus, pars in navibus erant. Et Carthaginienses, quia 
rem fore haud cum imparatis cernebant, usque ad lucem 
portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore 
aptandaque ad pugnam classe absumto. Ubi illuxit, rece¬ 
pere classem in altum, ut spatium pugnae esset, exitum¬ 
que liberum e portu naves hostium haberent. Nec Romani 
detrectavere pugnam, et memoria circa ea ipsa loca gesta¬ 
rum rerum freti, et militum multitudine ac virtute. 

50. Ubi in altum evecti sunt, Romanus conserere pugnam, 
et ex propinquo vires conferre velle: contra eludere Poenus, 
et arte, non vi, rem gerere, naviumque, quam virorum aut ar¬ 
morum, malle certamen facere. 5 Nam ut sociis navalibus 
affatim instructam classem, ita inopem milite habebant: 6 et, 
sicubi conserta navis 7 esset,”' haudquaquam par numerus 
armatorum ex ea pugnabat. Quod ubi animadversum est, 
et Romanis multitudo sua auxit animum, et paucitas iliis 
minuit. Extemplo septem naves Punicae circumventae; 
fugam ceterae ceperunt. 8 Mille et septingenti fuere in na¬ 
vibus capti, milites nautaeque ; in his tres nobiles Cartha¬ 
giniensium. Classis Romana incolumis, una tantum perfo¬ 
rata navi, sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit. 
Secundum hanc pugnam, nondum gnaris ejus,? qui Messa¬ 
nae erant, Ti. Sempronius consul Messanam venit. Ei fre¬ 
tum 10 intranti rex Hiero classem ornatam obviam duxit: 
transgressusque ex regia in praetoriam navem, gratulatus 
sospitem cum exercitu et navibus advenisse, precatusque 
prosperum ac felicem in Siciliam transitum; statum deinde 
insulae et Carthaginiensium conata exposuit: pollicitusque 
est, quo animo priore bello populum Romanum juvenis 
adjuvisset, eo senem adjuturum. Frumentum vestimenta- 
qUe sese legionibus consulis sociisque navalibus gratis 

m Quando navigia hostilia e proximo invicem committebantur. 


5 ‘ Gruterus/ficm expunctum vellet; ego malle, si opus esset: sed maneat 
utrumque.’ J. F. Gropov. —6 Habebat Edd. omnes ante Drak.—7 Olim lege¬ 
batur conserta munus. —8 Vet. lib. apud Sigon. cetera; fugam cep .—9 AI. eis .— 


LIB. XXI. GAP. 51 . 


1743 


praebiturum. Grande periculum Lilybaeo maritimisque ci¬ 
vitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res fore.' 11 
Ob haec consuli nihil cunctandum visum, quin Lilybaeum 
classe peteret: et rex regiaque classis una profecti. Na¬ 
vigantes inde, pugnatum ad Lilybaeum, fusasque et captas 
hostium naves, accepere. 

51. A Lilybaeo consul, Hierone cum classe regia dimisso, 
relictoque praetore ad tuendam Siciliae oram, ipse in insu¬ 
lam Melitam, 1 quae a Carthaginiensibus tenebatur, trajecit. 
Advenienti Hamilcar, Gisgonis filius, praefectus praesidii, 
cum paulo minus duobus millibus militum, oppidumque cum 
insula traditur: inde post paucos dies reditum Lilybaeum, 
captivique et a consule et a praetore, praeter insignes nobi¬ 
litate viros, sub corona venierunt. Postquam ab ea parte 
satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Vulcani u 
(quia fama erat, stare ibi Punicam classem) trajecit. Nec 
quisquam hostium circa eas insulas inventus. Jam forte 
transmiserant ad vastandam Itali® oram : depopulatoque 
Vibonensi 11 agro, x urbem etiam terrebant. Repetenti Si¬ 
ciliam consuli exscensio hostium in agrum Vibonensem 
facta nuntiatur : literaeque ab senatu de transitu in Italiam 

1 Et nonnullos Siculorum ad res novandas spectare. 


10 Venit, et fretum Edd. vett. Gronov. Doujat.—11 Olim legebatur Lilyba- 
orum. ' Grande periculum Lilybceo esse, jam adesse a Pcenis, et, quibusdam volen¬ 
tibus novas res , cum quidam eas optarent, fore sc. grande periculum, adhuc 
imminere Lilybaeo. Ita exponere malim, quam cum Stroth.rb volentibus du¬ 
pliciter capere, ut tam ad novas res, quam ad fore referatur, et altera vice 
significet cupientibus, altera non invitis. Idem tamen non male conj. et a qui¬ 
busdam. Conf. ad c. 39. ubi Gron. monet, perperam deleri rb fore a Grutero, 
non cogitante se corrumpere elegantiam verbi volentibus: quare volentibus 
fore junxisse videtur.’ Rupert. 

12 Mss. uiuoniensi —13 Edd. vett. excursio contra Mss. 

NOTjE 

* In insulam Melitam ] Siciliam in- insulis, quae hic a Lipara distingnun- 
ter et Africam jacet insula Melita, tur, supra cap. prox, 
continenti Africae quam Europae pro- s Vibonensi ag ro] Vibo Valentia, 
pior : vulgo Malle : ubi hodie sedem alias Hipponium, oppidum fuit Brut- 
fixere equites Sancti Joannis Hiero- tiorum ad sinum Hipponiatem, qui et 
solymitani, Melitenses inde dicti. Lametinus, ubi nunc Monte Leone, 
u Ad insulas Vulcani ] De Vulcaniis ducatus in ulteriore Calabria. 


1744 


T. LIVII 


Hannibalis, et, ut primo quoque tempore collegas ferret 
auxilium, missae traduntur. Multis simul anxius curis, 
exercitum, extemplo in naves impositum, Ariminum supero 
maii misit: Sex. Pomponio legato cum viginti quinque 
longis navibus Vibonensem agrum maritimamque oram 
Italiae tuendam attribuit: M. /Emilio praetori quinquaginta 
navium classem explevit : y ipse, compositis Siciliae rebus, 
decem navibus oram Italiae legens, Ariminum pervenit: 
inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen, col¬ 
legae conjungitur. 

52. Jam ambo consules, et quicquid Romanarum virium 
erat, Hannibali oppositum, aut illis copiis defendi posse 
Romanum imperium, aut spem nullam aliam esse, satis 
declarabat. Tamen consul alter, equestri praelio uno 14 et 
vulneie suo minutus,* trahi rem malebat: recentis animi 
alter, eoque ferocior, nullam dilationem patiebatur. Quod 
inter Trebiam Padumque agri est, Galli tum incolebant; 
in duorum praepotentium populorum certamine, per ambi¬ 
guum favorem, haud dubie gratiam victoris spectantes. Id 
Romani, ne quid modo moverent/" aequo satis, Poenus 
periniquo animo ferebat, ab Gallis accitum se a venisse ad 
liberandos ' s eos, dictitans. Ob eam iram," simul ut prae- 

m Dummodo Galli nihil molirentur. 

“ Ea de causa, qua iram ejus provocaverat. 


14 • Vox uno h. J. parum apta: victus couj. Stroth. et una Sigon. Hoc si 
voluisset Livius, simul posuisset; Gron. Forte leg. vano.’ Rupert.—15 Olim 

NOT/E 


y Quinquaginta navium classem ex¬ 
plevit] Habebat quidem jam classem 
praetor M. jEmilius, sed minorem. 
Itaque Sempronius consul e sua clas¬ 
se ei attribuit quod deerat, ut quin¬ 
quaginta navium numerus explere¬ 
tur. 

2 Et vulnere suo minutus] Homeri 
aliorumque Graecorum exemplo mi¬ 
nutum dixit pro debilitato et fracto : 


eo fere sensu, quo jurisconsulti ‘ ca¬ 
pite minutum ’ dicunt eum, qui pris¬ 
tino statu aliquatenus excidit. 

a Gallis accitum se] Boii quidem, 
Galliae Italicae populi, legatos ad 
eum miserant, antequam Alpes tran¬ 
scendisset, supra cap. 25. et 29. Sed 
a reliquis Cisalpinorum Gallorum 
eum vocatum Livius non affirmat. 


LIB. XXI. CAP. 52 


1745 


da militem aleret, duo millia peditum et mille equites, Nu- 
midas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari om¬ 
nem deinceps agrum usque ad Padi ripas jussit. Egentes 
ope Galli, cum ad id dubios servassent animos/ coacti ab 
auctoribus injuriae ad vindices futuros declinant: legatis¬ 
que ad consulem 16 missis, auxilium Romanorum terrae, ob 
nimiam cultorum fidem in Romanos laboranti/ orant. Cor¬ 
nelio nec causa, nec tempus agendae rei placebat: suspec- 
taque ei gens erat, cum 17 ob infida multa facinora, tum, ut 
alia vetustate obsolevissent, ob recentem Boiorum perfi¬ 
diam. 1 ' Sempronius contra, continendis in fide sociis maxi¬ 
mum vinculum esse primos, qui egissent 18 ope, defensos/ 
censebat. Tum, collega cunctante, equitatum suum, mille 
peditum jaculatoribus ferme admixtis/ ad defendendum 
Gallicum agrum trans Trebiam mittit. Ii, sparsos et in¬ 
compositos, ad hoc'9 graves praeda plerosque, cum inopina¬ 
tos invasissent, ingentem terrorem caedemque ac fugam us¬ 
que ad castra stationesque hostium fecere : unde multitu¬ 
dine effusa pulsi, rursus subsidio suorum praelium resti¬ 
tuere. Varia inde pugna sequente/ 0 d quanquam ad ex- 

0 Cum ealenus in neutram partem animis inclinassent. 

P Regioni , qua propter incolarum eximium in Romanos stuilium vexetur. 

1 Equitatum suum misit, admixtis mille peditibus, qui magna ex parte jacula¬ 
tores. 


legebatur ad liberandum .—16 Drak. legendum putat consules .—17 Tum Edd. 
vett. Gronov.—18 Put. Voss. Andreas, et omnes aliae vett. edd. praeter Mo- 
gunt. primosque qui coissent .—19 Ad hac Gronov. Doujat. Crevier. In Edd. 
vett. utrumque desideratur. Vid. Not. Var.—20 ‘ Sequente pro vulg. sequen- 

NOTiE 


b Ob recentem Boiorum perfidiam ] 
Vide supra c. 25. et 48. 

c Primos, qui eguissent ope, defensos] 
Sic habent primae editiones et optimi 
codices: q'iod cum non absurdam 
recipiat interpretationem, mihi non 
omnino improbatur: quicquid velit 
Gronovius, qui ait, opprimendos po¬ 
tius quam defendendos eos qui primi 
coissent, id est, qui coetus fecissent. 
At coeundi verbum licet de coetibus 
qui adversus nos fiunt saepenumero 


sumatur ; nihil vetat de ns accipi qui 
nobiscum coeunt atque conveniunt. 
Nec refert, quod Galli egeni opis di¬ 
cantur : nam id ipsum suadet hujus 
loquendi formae repetitionem Livia¬ 
na gravitate minus dignam. Erit 
itaque sensus, ad retinendos in fide 
socios nihil fortius esse, quam si pri¬ 
mi qui nobiscum coierint, auxilio 
nostro fuerint defensi. 

<’ Varia inde pugna sequente'] Poly¬ 
bius rem sic narrat lib. m. postquam 



1746 


T. LIVII 


tremum aequassent certamen, major tamen hostium t Ro¬ 
manis fama victoriae fuit. 

53. Ceterum nemini omnium major justiorque, quam ipsi 
consuli, videri; gaudio etferri, ‘ qua parte e copiarum alter 
consul victus foret, ea se vicisse. Restitutos ac refectos 
militibus * animos : nec quenquam esse, praeter collegam, 
qui dilatam dimicationem vellet: eum, animo magis, quam 
corpore, aegrum, memoria vulneris aciem ac tela horrere. 
Sed non esse cum aegro senescendum. Quid enim ultra 
differri aut teri tempus ? 1 Quem tertium consulem, quem 
alium exercitum expectari ? Castra Carthaginiensium in 
Italia, ac prope in conspectu Urbis esse. Non Siciliam ac 
Sardiniam, victis ademtas, nec cis Iberum Hispaniam peti, 
sed solo patrio terraque, in qua geniti forent, pelli Roma- 


tes scripsi ex emend. Jac. Gron. cedentes sequentesque conj. J. Fr. Gron. 
Mox junge : major tamen fama victoriae hostium, de victis hostibus, Romanis, 
apud Romanos, fuit, h. e. Romani tamen de victis hostibus magis gloriati 
sunt; Doer. Durior est ratio eorum, qui ad hostium ex seqq. victoria; fama 
intelligunt. Alii haec menda non carere facile putant animadverti: major 
tamen justiorque Romana f. v. f. conj. J. Fr. Grou. ut Livius scita verborum 
repetitione luserit, cf. cap. seq. pr. m. t. cum Romanis f. v. f. (ut xxm. 33. 
‘ tertia victoria cum Poenis erat ’) Jac. Gron. Vocem cades post hostium inse¬ 
rebat Bnrm. Sed rb major ad famam referendum, cf. verba seqq.’ Ruvert. 
Vid. Not. Var. 


NOTjE 


Sempronius suis primum victoribus, 
deinde repulsis subsidium miserat; 
Gallos, qui scilicet ab Hannibale sta¬ 
bant, in tutum se recipere coactos : 
Hannibalem vero, cum se non satis 
paratum ad justam dimicationem ju¬ 
dicaret, receptui cani jussisse, suos¬ 
que cohibuisse, ne amplius cum Ro¬ 
manis confligerent: hos autem, frus¬ 
tra lacessitis aliquamdiu hostibus, 
sua quoque in castra se recepisse, 
paucis e suorum numero desideratis : 
ideo Sempronium, tanquam re pro¬ 
spere gesta, elatum animo, de summa 
rerum decernere statuisse, quo in se 
unum gloriam victorias verteret, aegro 
collega. Hinc erui potest loci hujus 
satis difficilis sensus, ut velit Livius, 


Romanos per varia sive ambigua cer¬ 
tamina insecutos esse copias hostiles ; 
sed id tantum consecutos, ut inspec¬ 
ta rerum summa aequo marte disces¬ 
sisse videri possent : majorem tamen 
fuisse victoriae Romanorum famam, 
quam victoriae Carthaginiensium. At 
Sempronio consuli praesertim majo¬ 
rem et justiorem visam famam illam 
victoriae Romanorum. 

f Major tamen hostium, § c.] Ordo 
est, fama victoria major fuit Romanis 
fama victoriae hostium. Brevitati stu¬ 
dens Livius saepe paulo obscurius 
loquitur, nec est propterea tentan- 
dus. J. Clericus. 

e Qua parte ] Nimirum equitatu : 
vide supra c. 47. 


LIB. XXI. GAP. 54 . 


1747 


nos. Quantum ingemiscant/ inquit, ‘patres nostri, circa 
moenia Carthaginis bellare soliti, si videant nos, proge¬ 
niem suam, duos consules consularesque exercitus, in me¬ 
dia Italia paventes intra castra? Poenum, quod inter Alpes 
Apenninumque agri sit, suae ditionis fecisse?’ Haec assi¬ 
dens aegro collegae, haec in praetorio prope concionabundus 
agere. Stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne 
in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum 
vertendae gloriae, dum aeger collega erat. Itaque, nequic- 
quam dissentiente Cornelio, parari ad propinquum certa¬ 
men milites jubet. Hannibal, cum, quid optimum foret 
hosti, cerneret, vix ullam spem habebat, temere atque im¬ 
provide quicquam consules acturos, cum alterius ingenium/ 
fama prius, deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret 
esse, ferociusque factum prospero cum praedatoribus suis 
certamine crederet; adesse gerendae rei fortunam haud dif¬ 
fidebat. Cujus ne quod praetermitteret tempus, solicitus 
intentusque 4 erat, dum tiro hostium esset miles, dum me¬ 
liorem ex ducibus inutilem vulnus faceret, dum Gallorum 
animi vigerent: quorum ingentem multitudinem sciebat seg¬ 
nius secuturam, quanto longius ab domo traherentur J Cum 
ob haec taliaque speraret propinquum certamen, et facere, 
si cessaretur, cuperet/ speculatoresque Galli, ad ea explo¬ 
randa, quae vellet, tutiores, quia in utrisque castris milita¬ 
bant, paratos pugnae esse Romanos retulissent; locum in¬ 
sidiis circumspectare Poenus coepit. 

54. Erat in medio rivus, praealtis utrimque clausus ripis, 
et circa obsitus palustribus herbis et, quibus inculta ferine 
vestiuntur, virgultis vepribusque. Quem ubi equiti quoque 
tegendo 6 satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis 

r Cum speraret Hannibal pralium statim secuturum sponte Sempronii, et ipse , 
etiamsi forte Romani ab eo abstinerent, vellet tamen illud committere. 


1 Olim legebatur militum .—2 AI. ac teri t .— 3 Olim legebatur sed cum 
alterius ingenium, et mox recognitum .—4 AI. solicitusque et intentus .—5 AI. 
traheretur. 

6 ‘ Sic ex fide nonnullorum Mss. edidi. At in longe plurimis, iisque op¬ 
timis, extat equites quoque tegendo, ex quo vulgata Edd. lectio ad equites quoque 


1748 


T. LIVII 


perlustravit: ‘ Hic erit locus/ Magoni fratri ait, * quem te¬ 
neas. Delige centenos viros ex omni pedite atque equite ; 
cum quibus ad me vigilia prima venias. Nunc corpora cu¬ 
rare tempus est.’ Ita praetorium ? missum/ Mox cum delec¬ 
tis Mago aderat. ‘ Robora virorum cerno/ inquit Hannibal: 
‘ sed, ut et numero etiam, non animis modo, valeatis, singulis 
vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes eligite; 
Mago locum monstrabit, quem insideatis. Hostem caecum ad 
has belli artes habebitis.’* Ita mille equitibus Magoni, 8 mille 
peditibus dimissis/ Hannibal prima luce Numidas equites, 
transgressos Trebiam flumen, obequitare jubet hostium 
portis, jaculandoque in stationes elicere ad pugnam hos¬ 
tem ; injecto deinde certamine, cedendo sensim citra flu¬ 
men pertrahere. Haec mandata Numidis. Ceteris ducibus 
peditum equitumque praeceptum, ut prandere omnes jube¬ 
rent ; armatos deinde, instratisque equis, signum expec- 
tare. Sempronius, ad tumultum Numidarum primum om¬ 
nem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex millia 
peditum, postremo omnes copias ad destinatum jam ante 
consilio,9 avidus certaminis, eduxit. Erat forte brumae 
tempus et nivalis dies in locis Alpibus Apenninoque inter¬ 
jectis, propinquitate etiam fluminum ac paludium IO praege¬ 
lidis. Ad hoc 11 raptim eductis hominibus atque equis, 


s Vobis res erit cum hostibus, quibus lice fraudes insidiarum incognita. 

‘ Cum Hannibal fratri Magoni ducendos ad locum destinatum permisisset equites 
mille totidemque pedites. 


tegendos nata est.’ Stroth .—7 AI. praconium. —8 Malit Rnpert. Magonis, vel 
cum Magone dimissis, vel Magoni commissis. —9 ‘ Ad destinatum locum jam ante 
consilio Edd. fere omnes ante Drak. contra omnes Mss. ad destinatum jam ante 
consilium nonnulli Mss. et Edd. vett. quod ferri possit. Possit etiam legi ut 
destinatum jam ante consilio: sed emendatione non opus est.’ Stroth .—10 Pa- 


NOT/E 


f Ita pratorium missum ] Dicebatur 
mitti praetorium, cum legati ceteri- 
que praefecti, qui circa belli ducem 
et in tentorio frequentes esse sole¬ 
bant, dimittebantur sub noctem ad 
curanda praesertim corpora, quand le 
Gtmfral corig/idioit sur le soir les hauts 


Officiers qui itoienl autour de lui. 

Pratorium missum ] Hoc est, legati, 
tribuni, ducesqtie copiarum, qui ad 
praetorium conveniebant, in tentoria 
dimissi. Vide Just. Lipsium de mil. 
Rom. iv. Dial. 2. J, Clericus. 


LIB. XXI. CAP. 55 . 


1749 


non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhi¬ 
bita, nihil caloris inerat: et quicquid aurae fluminis appro¬ 
pinquabant, 14 afflabat acrior frigoris vis. Ut vero refugien¬ 
tes Numidas insequentes aquam ingressi sunt, (et erat pec¬ 
toribus tenus aucta nocturno imbri,) tum utique egressis 
rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum po¬ 
tentia essent, et simul lassitudine/ 3 procedente jam die, 
fame etiam deficere. 

55. Hannibalis interim miles, ignibus ante tentoria fac¬ 
tis, oleoque per manipulos, ut mollirent artus, misso, et cibo 
per otium capto, ubi transgressos flumen hostes nuntiatum 
est, alacer animis corporibusque arma capit, atque in aciem 
procedit. Baliares locat ante signa levemque armaturam/ 4 
octo ferme millia hominumdein graviorem armis peditem, 
quod virium, quod roboris erat: in cornibus circumfudit 
decem millia equitum; et ab cornibus in utramque partem 
divisos IS elephantos statuit. Consul effusos 16 sequentes 
equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti exci¬ 
perentur, signo receptui dato, revocatos circumdedit pedi¬ 
tibus. Duodeviginti millia Romani 17 g erant, socium no¬ 
minis 18 Latini viginti; auxilia praeterea Cenomanorum. 
Ea sola in fide manserat Gallica gens. His copiis concur¬ 
sum est. Praelium a Baliaribus ortum est. Quibus cum 
majore robore legiones obsisterent, deductae '9 propere in 

“ Sed collocat ante aciem funditores ex insulis Baliaribus, quibus maxime con - 
stabat levis armatura, octo circiter millium numerum implens. 


ludum Gronov. Doujat. Crevier.—11 Ad li<rc Edd. ante Gronov.—12 Olim 
legebatur appropinquabat. —13 Ita e ill. Mss. edidit Drak. et simul jejuni 
Gronov. Doujat. Crevier. In plerisque Mss. legitur et similitudine; in qui¬ 
busdam et lassitudine; in Edd. antt. et simul. 

14 ‘ Baliares locat ante signa levemque armaturam, ut XXII. 4. et tovs Aoyxo- 
(bSpovs Ka\ BaXiapeis ap. Polyb. in. 72. et 83. Hinc levemque ex vet. libro 
Sigon. recepi pro vnlg. levem’ Rupert.—15 AI. diversos. —16 Conj. Rnpert. 
effuse. —17 AI. Romanorum. —18 No/ninisque Edd. oinnes ante Drak.—19 ‘ Pro 

nota; 

§' Duodeviginti millia Romani ] Qua- calculus Polybii sexdecim millia pe- 
tuor erant legiones, qnaternum sin- ditum Romanorum in eo exercitu 
gulae millium, teste sub initio hujus numerantis, 
libri ipso Livio : unde verisimilior 


1750 


T. LIVII 


cornua leves armaturae sunt. Quae res effecit, ut equitatus 
Romanus extemplo urgeretur. Nam cum vix jam per se 
resisterent decem millibus equitum quatuor millia, et fessi 
plerisque integris, 20 obruti sunt insuper velut nube jaculo¬ 
rum a Baliaribus conjecta. Ad hoc elephanti, eminentes ab 
extremis cornibus, (equis maxime non visu modo, sed 
odore insolito territis,) fugam late faciebant. Pedestris pug¬ 
na par animis magis quam viribus erat; quas recentes Poe¬ 
nus, paulo ante curatis corporibus, in praelium attulerat: 
contra jejuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu tor¬ 
pebant. Restitissent tamen animis, si cum pedite solum 
foret pugnatum. Sedet Baliares, pulso equite, jaculaban¬ 
tur in latera, et elephanti jam in mediam peditum aciem 
sese tulerant: et Mago Numidaeque, simul latebras eorum 
improvida praeterlata acies est/ exorti ab tergo ingentem 
tumultum ac terrorem fecere. Tamen in tot circumstanti¬ 
bus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter 
spem omnium adversus elephantos. Eos velites/ ad id 
ipsum locati, verutis conjectis et avertere, et insecuti aver¬ 
sos sub caudis, qua maxime molli cute vulnera accipiunt, 
fodiebant. 

56. Trepidantes propeque 2 jam in suos consternatos 
media acie 5 in extremam, ad sinistrum cornu, adversus 
Gallos auxiliares agi jussit Hannibal. Extemplo haud 
dubiam fecere fugam. Additus quoque novus terror Ro¬ 
manis, ut fusa auxilia sua viderunt. Itaque, cum jam in 
orbem pugnarent/ decem millia ferme hominum, cum alia 6 
evadere nequissent, media Afrorum acie, quae Gallicis 
auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere. 
Et cum neque in castra reditus esset flumine interclusis, 

x Statim atque Romanorum copiae imprudenter praetergressae fuerant locum, ubi 
Mago cum Numidis latebat. 


deducta malim cum Drakenborcliio diducta.’ Doering.—20 Olim legebatur 
fessi Romani plerisque integris Panis .—1 AI. eos pedites. Vid. Not. Var. 

2 In plerisque Mss. et Edd. legitur trepidantesque prope prob. Stroth.—3 
Conj. Rupert. e vel a media acie, vel media ab acie .—4 Malit J. F. Gronov. 
fecere fugam: additusque novus terror .—5 Olim legebatur cum jam in orbem 


LIB. XXI. CAP. 57 . 


1751 


neque prae imbri satis decernere 7 possent, qua suis opem 
ferrent, Placentiam recto itinere perrexere. Plures deinde 
in omnes partes eruptiones factae: et, qui flumen petiere, 
aut gurgitibus absumti sunt, aut inter cunctationem ingre¬ 
diendi* ab hostibus oppressi. Qui passim per agros fuga 
sparsi erant, vestigia cedentis sequentes agminis, 8 Placen¬ 
tiam contendere. Aliis timor hostium * audaciam ingre¬ 
diendi flumen fecit, transgressique in castra pervenerunt. 
Imber nive mixtus, et intoleranda vis frigoris, et homines 
multos, et jumenta, et elephantos prope omnes, absumsit. 9 
Finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit: et ita 
torpentes gelu in castra rediere, ut vix laetitiam victoriae 
sentirent. Itaque nocte insequenti, cum praesidium cas¬ 
trorum, 10 et quod reliquum ex magna parte militum erat, 
ratibus Trebiam trajicerent, aut nihil sensere, obstrepente 
pluvia; aut, quia jam moveri prae lassitudine nequibant 
ac vulneribus, sentire sese dissimularunt: quietisque Poe¬ 
nis, tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam 
est perductus: inde Pado trajectus Cremonam, h ne duorum 
exercituum hybernis una colonia premeretur. 

57. Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut 
jam ad Urbem crederent 11 infestis signis hostem venturum; 
nec quicquam spei aut auxilii esse, quo portis moenibusque 

y Dum cunctantur ingredi flumen. 2 Metus ab hostibus illatus. 




utrimque pugnarent. —6 In ed. Mogunt. alio; alias Francof. Grtit. in militis 
Mss. et edd. recenti, alii .—7 AI. discernere. —8 Olim legebatur vestigia ce¬ 
dentes sequentis agminis. —9 AI. consumsit. —10 ‘ Editores antt. Romanorum 
inseruere ante castrorum , et mox Poeni post sensere: quae voces, ab interprete 
adjectae, ab omnibus fere Mss. absunt, et sine damno aut ambiguitate sensus 
omittuntur.’ Ita ex Gronov. notat Rupert. 

II ‘ Ut jam ad urbem Romam crederent. Quasdam vett. edd. Romani. Put. 

NOT/E 

h Cremonam ] Antiquissimum est duxerant : nomen hodieque retinet 
oppidum, a Cenomanis Gallis primo in ducatu Mediolanensi, ubi il Cre- 
in Italiam Celtarum transgressu in- monese ad laevam Padi ripam, inter 
slar vici conditum trans Padum : quo agrum Papiensem, Mantuanum, et 
Romani hoc ipso anno, ut supra ob- Brixianum, 
servatum, coloniam sex millium de- 


1752 


T. LIVII 


vim arcerent. ‘ Uno consule ad Ticinum victo, altero ex 
Sicilia revocato, duobus consulibus, duobus consularibus 
exercitibus victis, 12 quos alios duces, quas alias legiones 
esse, quas arcessantur?’ Ita territis Sempronius consul ad¬ 
venit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum 
hostium equites (audacia magis, quam consilio aut spe 
fallendi resistendive, si non falleret) transgressus. Id quod 
unum 13 maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consu¬ 
laribus habitis, in hyberna rediit. Creati consules Cn. Ser¬ 
vilius et C. Flaminius.' 4 Ceterum ne hyberna quidem Ro¬ 
manis quieta erant, vagantibus passim Numidis equitibus, 
et, qua'* his impeditiora erant, 1 Celtiberis Lusitanisque. 
Omnes igitur clausi undique commeatus erant, nisi quos 16 
Pado naves subveherent. Emporium prope Placentiam k 
fuit, et opere magno munitum, et valido firmatum prae¬ 
sidio.'? Ejus castelli oppugnandi spe' 8 cum equitibus ac 
levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando 
incepto ad effectum spei habuisset/ nocte adortus, non 
fefellit vigiles. Tantus repente clamor est sublatus, ut 
Placentiae quoque audiretur. Itaque sub lucem cum equi¬ 
tatu consul aderat, jussis quadrato agmine legionibus sequi. 


0 Cum pracipuam spem incepti perficiendi collocasset in eo tegendo et celando. 


Romanam: sed rectius ea vox deleatur.’ J. F. Gronov. —12 ‘Forte cum Gron. 
leg. Uno consule ad Ticinum, altero ex Sicilia revocato, ad Trebiam, cum duobus 
consularibus exercitibus, victis. Saltem verba ad Trebiam excidisse videntur.’ 
Rupert. Vid. Not. Var.—13 ‘ Non male Gron. conj. transgressus; et, quod 
unum.’ Rupert.—14 Conj. Rupert. et C. Flaminius II .—15 Qua: Edd. ante 
Gronov.—16 Quod Gronov. Doujat.—17 Olim legebatur et opere valido et 
magno munitum preesidio. —18 Leg. monet Perizonius expugnandi. ‘ Forte 
vox spe, quae mox haud venuste repetitur, e glossa irrepsit: saltem abesse 


NOTffi 


1 Et, qua his impeditiora erant ] Ait, 
ubi loca montuosa et saxosa, ideoque 
aditu difficiliora, a Numidis equitibus 
per planities vagari solitis minus 
commode incursari poterant, eo mis¬ 
sos ab Hannibale Hispanos montibus 
magis assuetos. 

k Emporium prope Placentiam ] In- 


telligit oppidum in quo portus et 
quasi navale Placentinorum a Roma¬ 
nis in dextra Padi ripa eodem hoc 
tempore conditum, ut esset forum 
rerum venalium; cum ipsa Placentia 
mille quingentis passibus a flumine 
distaret. 


LIH. XXI. CAP. 58 . 


1753 


Equestre praelium interim commissum : in quo, quia saucius 
Hannibal pugna excessit, pavore hostibus injecto, defensum 
egregie praesidium est. Paucorum inde dierum quiete 
sumta, et vixdum satis percurato vulnere, ad Victumvias 
ire pergit 1 oppugnandas. Id emporium a Romanis Gallico 
bello fuerat munitum. Inde locum frequentaverant accolas 
mixti undique ex finitimis populis ; et tum terror popula¬ 
tionum eo plerosque ex agris compulerat. Hujus generis 
multitudo, fama impigre defensi ad Placentiam praesidii 
accensa, armis arreptis obviam Hannibali procedit. Magis 
agmina, quam acies, m in via concurrerunt;'9 et, cum ex 
altera parte nihil, praeter inconditam turbam, esset, in 
altera et dux militi, et duci fidens miles, ad triginta quinque 
millia hominum a paucis fusa. Postero die, deditione facta, 
praesidium intra moenia accepere: jussique arma tradere 
cum dicto paruissent, signum repente victoribus datur, ut 
tanquam vi captam urbem diriperent. Neque ulla, quae 
in tali re memorabilis scribentibus videri solet, praetermissa 
clades est: adeo omnis libidinis crudelitatisque et inhu¬ 
manae superbiae editum in miseros est exemplum. Hae 
fuere hybernae expeditiones Hannibalis. 

58. Haud longis inde temporibus, 20 dum intolerabilia 
frigora erant, quies militi data est: et ad prima ac dubia 
signa veris profectus ex hybernis, in Etruriam ducit, eam 
quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut volun¬ 
tate adjuncturus. Transeuntem Apenninum 1 adeo atrox 


potest. Rupert .—19 Olim legebatur Magis agmine quam acie in via concurre¬ 
runt. 

20 ‘ Perplacet conjectura J. F. Gronovii, Haud longi inde temporis legen¬ 
dum esse suspicantis : nam quies haud longis temporibus durissime dictum et 
vix Livianum videtur.’ Doering .—1 Vet. lib. apud Sigon. Transeuntem autem 

NOT JE 

1 Ad Victumvias ire pergit] Fuit hoc acervatim incedente : ut apud Cic. in 
quoque emporium antea munitum a Pis. * A Brundusio usque Romam ag- 
Komanis. Vide supra cap. 45. men perpetuum totius Italiae vidi.’ 

m Agmina, quam acies] Sumitur ali- Acies vero, cum de militibus dicitur, 
quando agmen pro turba quavis, licet copias instructas significat, 
incomposita, et sine ordine, atque 

Delph. et Var. Cias. Livius. 5 Z 



1754 


T. LIVII 


adorta tempestas est, ut Alpium foeditatem prope supera¬ 
verit. Vento mixtus imber cum ferretur in ipsa ora, primo, 
quia aut arma omittenda erant, aut contra enitentes vortice 
intorti affligebantur/ constitere : dein, cum jam spiritum 
includeret/ nec reciprocare animam c sineret, aversi a vento 
parumper consedere. Tum vero ingenti sono coelum stre¬ 
pere, et inter horrendos fragores micare ignes. Capti au¬ 
ribus et oculis metu omnes torpere. Tandem, effuso imbre, 
cum eo magis accensa vis venti esset, ipso illo, quo depre¬ 
hensi erant, loco castra ponere necessarium visum est. Id 
vero laboris velutde integro initium fuit. Nam nec expli¬ 
care quicquam, nec statuere poterant; nec, quod statutum 
esset, manebat/ omnia perscindente vento et rapiente. Et 
mox aqua levata vento, cum super gelida montium juga J 
concreta esset/ tantum nivosas grandinis dejecit, ut, om¬ 
nibus omissis, procumberent homines, tegminibus suis 
magis obruti, quam tecti. Tantaque vis frigoris insecuta 
est, ut, ex illa miserabili hominum jumentorumque strage 
cum se quisque attollere 4 ac levare vellet, diu nequiret, 
quia, torpentibus rigore nervis, vix flectere artus poterant. 
Deinde, ut tandem agitando sese movere ac recepere ani¬ 
mos, et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem 
quisque inops tendere. Biduum eo loco, velut obsessi, 
mansere. Multi homines, multa jumenta, elephanti quoque 
ex his, qui praelio ad Trebiam facto superfuerant, septem 
absumti. 

59. Degressus Apennino retro ad Placentiam castra 
movit, et ad decem millia progressus consedit. Postero 

b Vel, si niterentur adversus ventum, tum circumacti et quasi rotati turbine, 
prosternebantur. 

c Auram accipere atque halitum remittere. 

d Inchoundus denuo fuit labor, cum non possent evolvere instrumenta ulla, nec 
tentoria figere: quin et, si qucejixa erant, eorum nihil diu stare poterat. 

e Cum aqua vi venti rarior et levior facta, et eluta supra ingentium montium 
vertices, in glaciem esset indurata. 


Apenninurn .—2 Intercluderet Edd. omnes anle Drak.—3 AI. cacumina .—4 Put. 
extollere. 


LIB. XXI. CAP. 59 . 


1755 


die duodecim millia peditum, quinque equitum adversus 
hostem ducit. Nec Sempronius consul (jam enim redierat 
ab Roma) detrectavit certamen: atque eo die tria millia 
passuum inter bina castra fuere. Postero die ingentibus 
animis, vario eventu, pugnatum est. Primo concursu adeo 
res Romana superior fuit, ut non acie vincerent solum, sed 
pulsos hostes in castra s persequerentur; mox castra quo¬ 
que oppugnarent. Hannibal, paucis propugnatoribus in 
vallo portisque positis, ceteros confertos in media castra 
recepit, intentosque signum ad erumpendum spectare jubet. 
Jam nona ferme diei hora n erat, cum Romanus, nequicquam 
fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, 
signum receptui dedit. Quod ubi Hannibal accepit, laxa- 
tamque pugnam et recessum a castris 6 vidit, extemplo 
equitibus dextra laevaque emissis in hostem, ipse cum pe¬ 
ditum robore medius ? castris erupit. 0 Pugna raro ulla 
magis saeva et cum utriusque 8 partis pernicie clarior fu¬ 
isset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset. 9 Nox 
accensum ingentibus animis praelium diremit. Itaque acrior 

■+ * * * *+ 


5 ‘ Sed perculsos hostes in castra. Sigon. pulsos, et confirmant nostri. Voss. 
sed solos hostes, cujus in margine, fusos.’ J. F. Gronov.—6 ‘ Sic omnes : et 
non necesse est cum Lipsio ire cessim u castris.’ J. F. Gronov.—7 ‘ Medius ex 
conj. Gron. mediis alii auctore Lips. In Mss. et edd. antt. plerisque de Itis, 
in quibusdam de iis, et in cod. Put. diis. Hinc potius non dubito, quin verba 
de his castris et de iis castris margini ascripta sint, et glossatoribus, non Livio, 
debeantur. Rupert. Conj. Stroth. dehinc .—8 ‘ Pugna raro ulla mugis sceva et 
cum utriusque. Laur. Vallae commentum, et Mediolani primo receptum: nam 
Andreas: pugna raro magis ulla ea et cum utriusque: quicum consentiunt duo 
Pali. Tertius et Voss. raro magis ulla cum utriusque. Gud. raro magis ulla ea 
cum: sed Florent, raro magis ulla ea utriusque: unde certum habeo scriben¬ 
dum, pugna raro magis dubia et utriusque partis pernicie clarior fuisset’ J. F. 
Gronov.—9 Oliin legebatur si extendi a die in l. s. quivisset. Vid. Not. Yar. 


NOT/E 


n Jam nona ferme diei hora ] Gall. 
II etoit pres de trois heures apres midi. 
Numerabant quippe horas Romani 
ab ortu Solis, id est, eo tempore a 
sesqui septima fere nostro more nu¬ 
merata ; Sol enim, exeunte hyeme, in 
Liguria oritur circa eam horam : sed 
lior® apud Romanos hyeme quam 
sstate breviores, die occasu Solis 


finita. 

0 Medius custris erupit ] Lipsius e- 
meudat, mediis castris, cum antea le¬ 
geretur, de his castris erupit. Grono- 
vius mavult medius, cum peditibus 
scilicet, ut referatur ad equites dex¬ 
tra Isevaque emissos eodem tempore 
ex iisdem castris. 


1756 


T. LIVII 


concursus fuit, quam caedes ; et, sicut aequata ferme pugna 
erat, ita clade pari discessum estab neutra parte 10 sex¬ 
centis plus peditibus, et dimidium ejus equitum cecidit. 
Sed major Romanis, quam pro numero, jactura fuit, quia 
equestris ordinis aliquot, et tribuni militum quinque, et 
praefecti sociorum tres, sunt interfecti. Secundum eam 
pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam con¬ 
cessit. 1 * Venienti in Ligures Hannibali per insidias inter¬ 
cepti duo quaestores Romani, C. Fulvius et Lucretius, 
cum duobus tribunis militum, et quinque equestris ordinis 
senatorum ferme liberis, q quo magis ratam fore cum his 11 
pacem societalemque crederet, traduntur./ 

60. Dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio, 11 
in Hispaniam cum classe et exercitu missus, cum, ab 
ostio Rhodani profectus, Pyrenaeosque montes circum¬ 
vectus, Emporiis appulisset r classem, exposito ibi exer¬ 
citu, orsus a Lacetanis, 3 omnem oram usque ad Iberum 
flumen, 13 partim renovandis societatibus, partim novis in- . 
stituendis, Romanae ditionis fecit. Inde conciliata clemen¬ 
tiae fama non ad maritimos modo populos, sed, in mediter¬ 
raneis quoque ac montanis, ad ferociores jam gentes valuit: 

f Ut Hannibali certius persuaderent Ligures fcedus atque amicitiam secum ab 
Hannibale initum adversus Romanus firmam esse futuram. 


—9 AI. ita clade discessum est .— 10 AI. Ab utraque parte .— 11 ‘ Forsan le¬ 
gendum iis, sc. Liguribus.’ Stroth. 

12 AI. geruntur Cn. Scipio .—13 Olim legebatur, orsus a Lacetanis usque ad 

NOTAS 


p Lucam concessit ] Urbs est Etru¬ 
riae inter Macram amnem et Pisas. 

<i Senatorum ferme liberis'] Filii Se¬ 
natorum, antequam in Senatum allec¬ 
ti essent, censebantur ordinis eques¬ 
tris. 

r Emporiis appulisset ] Emporia?, 
urbs Hispaniae eis Iberum in finibus 
Indigetum, non procul Iberico mari: 
oppidum olim geminum teste Plin. 
partem enim veteres incolae, partem 
incolebant Graeci Phocensium sobo- 


les : alias Episcopatus fuit sub Tar¬ 
raconensi metropoli, hodie comitatus, 
vnl. Ampurias, ager Lampourdan vo¬ 
cabulo corrupto ex Emporitano. 

8 Lacetanis ] Vide supra : ce sont les 
Dioctses d’Urgel, de Solsonne, et de 
Lerida en partie: malim tamen hic 
legi a Laletanis, populis Dioecesis 
Barcinonensis. Nam Lacetani non 
ad oram, sed in mediterraneis cole¬ 
bant, a Pyrenaeis ad Iberum. 


LIB. XXI. GAP. 61 , 


1757 


nec pax modo apud eos, sed societas etiam armorum, 
parata est: validaeque aliquot auxiliorum cohortes ex iis 
conscriptas sunt. Hannonis cis Iberum provincia erat: 14 
eum reliquerat Hannibal ad regionis ejus praesidium. Ita¬ 
que prius, quam alienarentur omnia, obviam eundum ratus, 
castris in conspectu hostium positis, in aciem eduxit. Nec 
Romano differendum certamen visum : quippe qui sciret, 
cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse; mal- 
letque adversus singulos separatim, quam adversus duos 
simul, rem gerere. Nec magni certaminis ea dimicatio 
fuit. Sex millia hostium caesa, duo capta cum praesidio 
castrorum. Nam et castra expugnata sunt, atque ipse dux 
cum aliquot principibus capiuntur: et Scissis, 15 * propin¬ 
quum castris oppidum, expugnatur. Ceterum praeda oppidi 
parvi pretii rerum fuit; supellex barbarica, ac vilium manci¬ 
piorum. Castra militem ditavere; non ejus modo exercitus, 
qui victus erat, sed et ejus, qui cum Hannibale in Italia 
militabat/ omnibus fere caris rebus (ne gravia impedimenta 
ferentibus essent) citra ,6 Pyrenaeum relictis. 

61. Prius quam certa hujus cladis fama accideret/' trans¬ 
gressus Iberum Hasdrubal cum octo millibus peditum, mille 
equitum, 1 ? tanquam ad primum adventum Romanorum oc¬ 
cursurus, postquam perditas res ad Scissim amissaque 18 

e Ditati sunt Romani milites spoliis ac prceda in castris Poenorum inventa : quae 
constabat ex pretiosissimis quibusque rebus duorum exercituum, tum hujus devicti 
in Hispania sub Hannone, tum in Italiam abducti ab Hannibale. 

h Antequam ad eum pervenisset certus rumor illius stragis. 


Iberum flumen. —14 Vid. Not. Var.—15 Scissum Edd. ante Gronov.—16 AI. 
circa. 

17 Olim legebatur cum octo millibus peditum, mille equitibus. —18 AI. post- 

NOT/E 


1 Et Scissis ] Alii Stissum, vel Scis¬ 
sum liabent, Polybius Cissam appel¬ 
lat; quorum nominum nulla apud 
Geographos mentio. Corruptum for¬ 
te vocabulum ex Setelsis, quod fuit 
Lacetanorum oppidum apud Ptole¬ 
maeum ; et cujus situs videtur respon¬ 
dere non tam Urgello, ut putavit vir 


eruditus Nic. Sanso, quam Solsonap, 
si graduum latitudinis et longitudi¬ 
nis aliqua ratio habeatur. Fuit et 
Lyssa oppidum ad Sicorim, quam 
Cissam idem Sanso dictam suspica¬ 
tur, eoque loco in Hispaniae veteria 
tabula ponit, ubi nunc Camarasa. 



1758 


T. LIVH 


castra accepit, iter ad mare convertit. Haud procul Tarra¬ 
cone classicos milites navalesque socios, vagos palantesque 
per agros, (quod ferme fit, ut secundae res negligentiam 
creent,) ,?u equite passim dimisso, cum magna caede, majore 
fuga, ad naves compellit. Nec diutius circa ea loca morari 
ausus, ne a Scipione opprimeretur, trans Iberum sese recepit. 
Et Scipio, raptim ad famam novorum hostium agmine 
acto,* 20 cum in paucos praefectos navium animadvertisset, 1 
praesidio Tarracone modico relicto, Emporias cum classe 
rediit. Vixdum digresso eo, Hasdrubal aderat: et, Iler¬ 
getum populo,* qui obsides Scipioni dederat, ad defecti¬ 
onem impulso, cum eorum ipsorum juventute agros fide¬ 
lium Ttomanis sociorum vastat. Excito deinde Scipione 
liybernis, toto cis Iberum rursus cedit agro. Scipio, re¬ 
lictam ab auctore 2 defectionis y Ilergetum gentem cum in¬ 
festo exercitu invasisset, compulsis omnibus Athanagiam, 
urbem 2 (quae caput ejus populi erat) circumsedit: intraque 
dies paucos, pluribus quam ante obsidibus imperatis, Iler¬ 
getes, pecunia etiam mulctatos, in jus ditionemque recepit. 
Inde in Ausetanos a prope Iberum, socios et ipsos Poeno- 

* Ducto exercitu. 


quam perditas res amissaque .—19 Quod ferme fit, ubi secunda res negligentiam 
creant emend. Doering. Creant malit et Tan. Faber.—20 Vett. libb. accito. 
—1 ‘ Cum in paucos prafectos paululum animadvertisset. Lipsius, palam. Piit. 
PAVIUM, hoc est, navium: nam de illis agitur, lib. xxm. In ipso impetu 
movendarum de integro rerum perculit eum praefectorum navium transitio.” 
J. F. Gronov .—2 * Ita post Sigonium a Grutero reliquisque receptum est, 
duobus vel tribus Mss. astipulantibus ; in Frob. Francof. et ali. legitur: hy- 
bernis, hostis cis Iberum rursus cedit. Agros Scipio relictos ab auctore def. et 
Ilergetum g. In Mss. vero et vetustissimis Edd. vitiose: hybernis stoicosis 
Tarracone Iberum rursus cedit. Agros,Sfc. vide num olim scriptum fuerit: hos¬ 
tico cis Iberum rursus cedit agro. Sed erroris causa in hybernis toto cis fere fa- 


NOTVE 


u Ut secunda res negligentiam cre- 
enC\ Mallet T. Fab. creant: quod rec¬ 
tum esset si posterior tantum hujus 
membri pars spectaretur: sed quae 
pra'cednnt, nempe quod ferme fit, ut, 
subjunctivum exigunt modum. 

x Ilergetum populo] Diocese de Le- 
rida, au-deld de la Segre. 


y Ab auctore defectionis ] Hasdru¬ 
bale nimirum. 

2 Athanagiam, urbem ] Sic primum 
appellabatur, quae post dicta est Iler¬ 
da, nunc Castellanis Lerida, incolis 
Lleida ad Sicorim,in Catalonia. 

a In Ausetanos ] Hod. Dioceses de 
Vic et de Girone. Sed hi nulla ex 


LIB. XXI. CAP. G2. 


1759 


rum, procedit: atque, urbe eorum obsessa, b Lacetanos 
auxilium finitimis ferentes nocte, haud procul jam urbe, 
cum intrare vellent, 5 excepit insidiis. Caesa ad duodecim 
millia: exuti paene omnes armis, domos passim palantes 
per agros diffugere; nec obsessos alia ulla res, quam iniqua 
oppugnantibus hyems, tutabatur. Triginta dies obsidio 
fuit: per quos raro unquam nix minus quatuor pedes alta 
jacuit: adeoque pluteos ac vineas Romanorum operuerat, 
ut ea sola, ignibus aliquoties conjectis ab hoste, etiam tu- 
tamentum fuerit. Postremo cum Anmsitus princeps eorum 
ad Hasdrubalem profugisset, viginti argenti talentis c pacti 
deduntur. Tarraconem in hyberna reditum est. 

62. Romae aut circa urbem 4 multa ea hyeme prodigia 
facta: aut (quod evenire solet,t motis semel in religionem 
animis) multa nuntiata et temere credita sunt: in quis in¬ 
genuum infantem semestrem in foro olitorio d triumphum 
clamasse: s et foro boario bovem in tertiam contignationem 
sua sponte escendisse, atque inde tumultu habitatorum ter¬ 
ritum sese dejecisse : et navium speciem de coelo affulsisse, 
et aedem Spei, quae est in foro olitorio, fulmine ictam : et 


citius deprehenditur.’ Slroth. Vid. Not. Var.—3 Malit Rupert. haud procul 
urbe, cum. jam intrare vellent. 

4 Olim legebatur Romce autem et circa urbem. Conj. J. F. Gronov. Roma 

NOTiE 


parte Ibernm attingunt, intermediis 
hinc Lacetanis, inde Laletanis et 
Cosetanis. Hic itaque Cosetanos pro 
Ausetanis lubens scriberem, nisi ca¬ 
put Cosetanorum esset Tarraco, Sci¬ 
pionum opus. Sed illorum forte an¬ 
gulus aliquis Tarraconem inter et 
Iberum a Romanis tunc defecerat. 

b Urbe eorum obsessa] Ausetanorum 
urbs Ausa dicebatur, postea Aquae- 
Voconiae, nunc Vic d’Osona. 

c Viginti argenti talentis ] Ostendi¬ 
mus ratione habita ponderis et com¬ 
paratione facta argenti ad argentum, 
talenta illa aequiparari posse duobus 
millibus librarum nostratium, additis 


quingentis et quinquaginta libris: sic 
viginti talenta respondebunt ferme 
51000. libris Francicis. 

t Quod evenire solet, fyc.] Ex hoc 
loco excusari potest frequens prodi¬ 
giorum commemoratio, quae apud 
Livium occurrit: ne quis eum om¬ 
nia credidisse putet, quaj narrat. J. 
Clericus. 

d In foro olitorio ] Fuit forum olito¬ 
rium in regione Urbis undecima ex 
Augusti descriptione, haud procul 
Circo maximo: ibi fere ubi nunc 
Piazza Montanara. Boarium vero re¬ 
gione Urbis octava, quae est fori Ro¬ 
mani, nec procul ab olitorio. 


1760 


T. LIVII 


Lanuviiliaslam se commovisse: et corvum in aedem Ju¬ 
nonis devolasse, atque in ipso pulvinario consedisse: et 
in agro Amiternino e multis locis hominum specie procul 
candida veste visos, nec cum ullo congressos: 6 et in Pi¬ 
ceno lapidibus pluisse : et Caere sortes extenuatas : f et in 
Gallia lupum vigili gladium e vagina raptum abstulisse. 
Ob cetera prodigia libros adire decemviri jussi. Quod 
autem lapidibus pluisset in Piceno, novemdiale sacrum 
editum, et subinde aliis procurandis prope tota civitas 7 
operata 8 fuit. Jam primum omnium Urbs lustrata est, 
hostiaeque majores, g quibus editum 9 est, h Diis caesas; et 
donum ex auri pondo quadraginta 1 Lanuvium ad Junonis 10 


et circa. —5 Conj. Stroth. olitorio io triumphe clamasse. —6 1 Hominum species 
• . .. visas, nec tamen illis congressos. Vett. libb. alii, nec tamen cum illis con¬ 
gressos ; alii, nec tamen cum ullo congressos.’ Sigon. Vid. Not. Var.—7 AI. 
prope civitas. —8 ‘ Occurrebat primum legi posse occupata: sed vulgatum pro¬ 
bum est.’ Stroth. —9 AI. edictum. —10 Quidam codd. Lanuvium et Junoni .—11 

NOTjE 


e In agro Amiternino ] Amiternum 
oppidum fuit Vestinorum, qui pars 
Samnii latius sumti, ad amnem Ater- 
num ; ejus ruinae visuntur nou procul 
Aquila, ad pagum qui hodie S. Vitto- 
rino in Aprutio ulteriori regni Nea¬ 
politani provincia. 

f Sortes extenuatas ] Notat Salma- 
sius, in portentis et somniis prospe¬ 
rum judicari ab arnspicibus et somni¬ 
orum interpretibus, quoties res ma¬ 
jores apparent, quam pro natura sua ; 
contra infaustum haberi, si minores so¬ 
lito videantur: quod confirmari potest 
exemplo vaccarum septem pinguium, 
totidemque macilentarum, quae Plia- 
raoni in somnis visae. Hic igitur sortes 
attenuata, vel extenuata, pro mali omi¬ 
nis ostento referuntur. 

Sortes extenuatas ] Infra attenuata 
dicuntur, et lib. xxn. cap. 1. ‘ sua 
sponte attenuatae.’ Just. Lipsius con¬ 
jiciebat extaniatas, hoc est, taeniis 
quibus involutae erant expeditas, 
Elect. 1. ii. c. 12. Malini cum aliis 


interpretari de talis, qui jaciebantur 
ante statuam Numinis, quod consule¬ 
batur; et qui cum in cista sacra ser¬ 
varentur, minores sint inventi, quanl 
fuerant, ut quidem templi antistites 
dicebant. Simile quid de triente 
«■neo Serviliorum habet Plinius 1. 
xxxiv. c. 13. ut recte observavit J. 
F. Gronovius. Ceterum de ratione 
consulendorum Deorum per sortes, 
vide quae collegit Ant. Van-Dale, 
Diss. de Divin. Idol. sub V. T. c. 4. 
J. Clericus. 

s Hostiaque majores ] jEtate scilicet 
grandiores, non lactentes. 

h Quibus editum est ] Id est, Diis 
qui nominati ab decemviris sacrorum 
fuerunt ut iis supplicaretur. Sed etsi 
legatur quibus edictum, non erit di¬ 
versa sententia ; qui enim pro magis¬ 
tratu et officio aliquid publice denun¬ 
tiant, praescribunt, aut imperant, edi¬ 
cere proprie dicuntur. 

5 Ex auri pondo quadraginta ] Auri 
defaecati libra Romano pondere quin- 


LIB. XXI. CAP. 63. 


1761 


portatum est; et signum aeneum matronae Junoni in Aven¬ 
tino dedicaverunt; 11 et lectisternium Caere, ubi sortes at¬ 
tenuata e 12 erant, imperatum; et supplicatio Fortunae in 
Algido ; Romae quoque et lectisternium Juventati, 13 et sup¬ 
plicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde universo 
populo circa omnia pulvinaria, indicta; et Genio majores 
hostiae caesae quinque; et C. Atilius Serranus praetor vota 
suscipere jussus, si in decem annos res publica eodem 
stetisset statu. Haec, procurata votaque ex libris Sibyl¬ 
linis, magna ex parte levaverant religione animos. 14 

63. Consulum designatorum alter Flaminius, cui eae le¬ 
giones, quae Placentiae hybernabant, sorte evenerant, edic¬ 
tum et literas ad consulem misit, k ut is exercitus Idibus 
Martiis Arimini 1 adesset 15 in castris. Huic in provincia 
consulatum inire consilium erat, inemori veterum certa¬ 
minum cum Patribus, quae tribunus p!ebis,t et quae postea 
consul, prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de tri¬ 
umpho habuerat; invisus etiam Patribus ob novam legem, 
quam Q. Claudius 16 tribunus plebis adversus senatum, 
uno Patrum adjuvante C. Flaminio, tulerat: ne quis se¬ 
nator, cuive senatorius pater fuisset, 1 ? maritimam navem, 


Olim legebatur adificaverunt. —12 AI. extenuata. —13 AI. Juventa. —14 Ani¬ 
mos religione Gronov. Doujat. Crevier. ‘ Levaverunt animum religione. Lipsius 
ex suo animum religionis, quod in Voss. notavimus. Ceteri non subscribunt. 
Put. religione animos.’ J. F. Gronov. 

15 AI. esset. —16 Olim legebatur invisus etiam senatui ob novam legem, quam 
inique Q. Claudius. Pro adversus senatum conj. J. F. Gronov. adverso senatu. 
—17 ‘ Sic ex conjectura dedi pro vulgato vitioso et inepto: quive Senatoris 

NOT JE 

gentis sexaginta ferme libris nostra¬ 
tibus aestimanda venit. Itaque qua¬ 
draginta librae sive pondo efficient 
22400. libras Francicas, praeter ma¬ 
nus pretium. 

k Ad consulem misif] Ad Sempro¬ 
nium, cui provincia Gallia superiori 
anno evenerat. 

1 Arimini ] Est Ariminum oppidum 
veteris Umbri» ultra Apenninum, 
quam diu Senones occuparunt, vulgo 


Ttimini, ad ostium cognominis fluvii, 
(qui nunc Marecchia,') citra Rubico¬ 
nem, ubi Flaminiae, et provinciae 
totius Galliae Cisalpinae initium: ide- 
oque hic dicitur maluisse Flaminium 
inire consulatum in provincia, quam 
Romae et in Italia proprie dicta. 

t Qua tribunos jilebis, £r<\] Vide 
supplem. Freinshemiana 1. xx, c. 19, 
et c. 49. J. Clericus. 


1762 


T. LIVII 


quae plus quam trecentarum amphorarum 111 esset, haberet. 
Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos. Quaestus 
omnis Patribus indecorus visus. Res, per summam con¬ 
tentionem acta, invidiam apud nobilitatem suasori legis 
Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consu¬ 
latum, peperit. Ob haec ratus auspiciis ementiendis, 18 n 
Latinarumque feriarum 0 mora, et consularibus aliis impe¬ 
dimentis retenturos se in Urbe, simulato itinere privatus 
clam in provinciam abiit. Ea res, ubi palam facta est, 
novam insuper iram infestis jam ante Patribus movit: 
‘ Non cum senatu modo, sed jam cum Diis immortalibus, 
C. Flaminium bellum gerere. Consulem ante inauspicato 
factum revocantibus ex ipsa acie Diis atque hominibus 
non paruisse ; et nunc conscientia spretorum 19 p et Capito- 




pater fuisset: quasi is nec ipse esset senator, et ex dignitate filii aliquid in 
patrem redundaret. Immo ne plusquamperfectum quidem fuisset sic locum 
habere posset. Ob eandem rationem neque Perizonii conjectura, filius pro 
pater reponentis, vera esse potest: dicendum enim fuisset: quire senatoris 
filius esset, non fuisset. Propior est Roelli conjectura cuive senator pater fuisset. 
At nostra ad literas propius accedit, neque insolens videri debet, senatorius 
pater; cum inveniatur ‘ senatoria domus ’ (Sueton. in Claud. cap. 35.), ‘ sena¬ 
toria necessitas’ (Tacit. Ann. xt. 4.), et ‘senatorii seminis homo’ (Sidon. 
Epist. 1 . 6.)’ Slroth. —18 Olim emendis. Malit Sigon. repetendis. —19 ‘ Consci¬ 
entias pratorum Edd. vetustissimi et Mss. omnes : conscientia praeteritorum Si¬ 
gon. Francof. Grut. comitia pratorum Mogunt. Frob. Nostrum, [c. spr.] quod 


NOT/E 


m Trecentarum amphorarum] Dicun¬ 
tur amphorae Graecis quae ex utra¬ 
que parte ansis feruntur, Latine 
quadrantalia; vasa continendis li¬ 
quoribus, et mensurae genus. Ca¬ 
piebat autem amphora urnas duas, 
congios octo, sextarios ocio supra 
quadraginta: id est, pintas Parisi- 
enses ferme 28. 

n Auspiciis ementiendis] Verebatur 
Flaminius, ne Senatores, falsa auguria 
atque omina per augures obnunti¬ 
ando, ipsum tanquam inauspicato 
creatum consulem in urbe mora¬ 
rentur, aliisve impedimentis, auspi¬ 
ciorum vel feriarum, ei honorem de¬ 
latum eriperent. 


Ementiendis] Fingendo auspicia vi¬ 
tiosa. Vide exemplum auguris, in 
contrarium I. x. c. 40. Nec dubito 
quin tales fraudes saepe fierent, cum 
in gratiam coss. tum ut eorum con¬ 
siliis obsisteretur. Ubi quod prodest, 
aut nocet, facile est factu, non desunt 
amici, aut inimici qui rem aggredi¬ 
antur, vel ut prosint, vel ut noceant. 
J. Clericus. 

0 Latinarumque feriarum] Per quas 
novi consules sacrificium in monte 
Albano una cum sociis Latini nominis 
Jovi Latiari facere soliti antequam 
in provincias suas discederent. 

p Conscientia spretorum] Deorum 
nempe atque hominum, de quibus 


LIB. XXI. CAP. G3. 


1763 


liurn et solennem votorum nuncupationem fugisse : ne die 
initi magistratus q Jovis optimi maximi templum adiret: 
ne senatum, invisus ipse, 20 et sibi uni invisum, videret 
consuleretque: ne Latinas indiceret, Jovique Latiari so- 
lenue sacrum in monte faceret: 1 ne, auspicato profectus 
in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus inde cum 
lictoribus ad provinciam 2 iret. Lixae modo * sine insig¬ 
nibus, sine lictoribus, profectum clam, furtim, haud aliter 
quam si exilii causa solum vertisset. Magis pro majestate 
videlicet imperii Arimini, quam Romae, magistratum ini¬ 
turum, et in deversorio hospitali, quam apud penates suos, 
praetextam sumturum.’ Revocandum universi retrahen- 
dumque censuerunt; et cogendum omnibus prius praesentem 
in Deos hominesque fungi officiis, quam ad exercitum et in 
provinciam iret. In eam legationem (legatos enim mitti 
placuit) Q. Terentius et M. Antistius profecti, nihilo magis 
eum moverunt, quam priori consulatu literae moverant ab 
senatu missae. Paucos post dies magistratum iniit, immo- 
lantique ei vitulus jam ictus e manibus sacrificantium sese 
cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit. 
Fuga procul etiam major apud ignaros, quid trepidaretur, 
et concursatio fuit. Id a plerisque in omen 3 magni ter¬ 
roris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio 
prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis, 
in Etruriam per Apennini 4 tramites exercitus duci est 
coeptus. 

* Tanquam unus e numero lixarum, vel calonum. 


sine dubio verum est, primus Gronovius recepit.’ Stroth. Vid. Not. Var.— 
20 Vet. lib. ap. Sigon. invisus ipsi .—1 Olim Jovique Latiali solenne sacrum in 
monte Albano faceret.-— 2 Olim legebatur paludatus inde ad provinciam, sine vo¬ 
cibus cum lictoribus .—3 Pro in omen Duk. et Drak. conj. ut omen, et J. F. 
Gron. omen, ut ap. Tac. Ann. i. 28.—4 Olim in Etruriam jam per Apennini. 

NOTdE 

antea. Acute Gronovius hunc locum i Ne die initi magistratus, £(•<:.] De- 
sic emendavit, cum alias legeretur scribuntur solennia ab ineuntibus eon- 
conscientia prceteritorum, vel conscien - sulatum servari consueta. 
tias pratorum. 



T. LIVII PATAVINI 

HISTORIARUM 

AB URBE CONDITA 

LIBER XXII. 


BREVIARIUM. 

Cap. 1. Hannibal mutando vestem sese ab insidiis Gallorum munit, matu- 
riusque ex hybernis movet. Servilio cos. magistratum ineunte invidia 
redintegratur in Flaminium. Prodigia nuntiantur procuranturque. 2. 
Quia Flaminium jam Arretium pervenisse fama est, Hannibal Etruriam 
petit propiore via per paludes, et, multis jumentis hominibusque amissis, 
ipse altero oculo capitur. 3. Tum vastatione agrorum irritat Flaminium, 
temerarium ducem, qui neque consiliis salutaribus neque prodigiis move¬ 
tur. 4. Eundem trahit in insidias, et lacu Trasimeno montibnsque Corto¬ 
nensibus clausum copiis suis circumfundit. 5. Atrox exoritur pralinm, in- 
gentemque terrae motum nemo pugnantium sentit. 6. Mors Flaminii; 
caedes et fuga Romanorum. 7. Numerus caesorum. Diversa captivorum 
sors. Ingens terror et tumultus in Urbe. Varii vultus digredientium 
ab nuntiis, et fceminarum praecipue insignia tum gaudia tum luctus. 

8. Quatuor millia equitum, cum C. Centenio propraetore a Servilio ad 
Flaminium missa, a Poenis capiuntur. Prodictatorem populus creat Q. 
Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum. 9. Han¬ 
nibal frustra oppugnat Spoletum, et Picenum aliosque Italiae agros depo¬ 
pulatur. Servilius ad Urbem iler intendit, et Fabio auctore decemviri 
libros Sibyllinos adire jubentur. 10. Ver sacrum, ludi magni et aedes 
voventur. Supplicatio et lectisternium habetur per triduum. 11. Fabius 
cum duabus legionibus obviam proficiscitur Servilio, qui sine lictoribus 
ad dictatorem venire et extemplo Ostiam contendere jubetur, ut perse¬ 
quatur hostium classem ac littora Italiae tutetur. 12. Dictator haud pro¬ 
cul Arpis in conspectu Poenorum ponit castra, et constanter agmen ducit 
per loca alta, neque omittens hostem, neque congrediens : quae sana con¬ 
silia non magis Poeno displicent, quam feroci magistro equitum. 13. 




17G6 


T. LIVII 


Hannibal ex Hirpinis in Samnium, et, Capus potiundae spe ipsi facta, in 
Campaniam transit ; a duce autem vis, Punica nominum pronuntiatione 
decepto, Casilinum ducitur, non in agrum Casinatem, quo contendere 
statuerat, ut ibi occuparet saltum et exitum Romanis ad opem sociis 
ferendam intercluderet. 14. Falernus ager colonorumque Sinuessae tecta 
exuruntur sub oculis militum Fabii, quos seditiosa hinc oratione accendit 
Minucius. 15. Dictator obstinatus perstat in cunctatione, et L. Hostilius 
Mancinus, exploratum missus cum cd. equitibus, ardorem pugnandi morte 
luit. 1G. Hannibal vallibus includitur, via ad Casilinum obsessa, sed arte 
evadit, 17. frustrans Romanos, terrensque aspectu flammae, ex boum, 
furenter discurrentium, cornibus relucentis. 18. Populabundus Sam¬ 
nium, Pelignos et Apuliam peragrat. Fabius sacrorum causa Romam 
proficiscitur, praemonito magistro equitum, necum hoste confligeret. 

19. In Hispania Cn. Scipio in fugam convertit classem Hasdrubalis, naves 
prope terram exercitumque in littore duceutis. 20. Capit xxv. hostium 
naves, et Honoscam, Longunticam, Ebusumque insulam diripit. Multi 
Hispaniae populi legatos mittunt pacem petentes, et amplius cxx. civita¬ 
tes se Romanis dedunt. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum 
concedit. 21. Mandonius Indibilisque, fratres et reguli Ilergetum, fun¬ 
duntur a Scipione, et Hasdrubal, qui cislberumad socios tutandos re¬ 
dierat bis, a Celtiebris. 22. P. Scipio Proc. in Hispaniam missus, fratri se 
conjungit, et cum eo Iberum transgressus petit Saguntum, ubi obsides to¬ 
tius Hispaniae, Poenis dati, a Bostare custodiebantur. Hi arte Abelucis, 
nobilis Hispani, in castra perducuntur Scipionum, et ab his remittuntur in 
civitates suas, qua-, tali beneficio obstrictae, mox omnes a Poenis deficiunt. 

23. Solers Fabii cunctatio angit Hannibalem, et damnatur a civibus. Ager 
ejus, omnibus circa solo aequatis, non violatur ab hoste, ut occulti alicujus 
pacti ea merces videri possit, sed mox a dictatore venditur, ut pecunia 
inde redacta captivos redimat. 24. Eo absente Minucius laeto magis quam 
prospero eventu cum hostibus pugnat. 25. Ita augetur invidia Fabii, et 
M. Metilius tribunus plebis rogationem promulgat de aquando magistri 
equitum et dictatoris jure. Pridie quam ejus ferendae dies adest, Fabius 
nocte ad exercitum abit, creato ante consule M. Atilio Regulo. 26. Ro¬ 
gatio illa perfertur, suadente C. Terentio Varrone, viro humili loco orto, 
qui proclamando pro sordidis hominibus favorem captaverat popularem, 
et ad magnos jam honores pervenerat. 27. Exercitus inter Fabium et 
Minucium dividuntur. 28. Minucius mox in aciem descendit, et laborat, 
insidiatoribus in latera atque ab tergo incursantibus. 29. Fabiana acies 
repente, velut coelo demissa, auxilio venit, Poenusque canit receptui. 30. 
Minucius castra cum Fabio jungit, rogatque, ut magisterium sibi equitum 
reddatur. Dictator Parens ac milites ejus Patroni salutantur: et nunc ille 
par gloria est apud cives hostesque. 

31. Cn. Servilius Geminus cos. male rem gerit in Africa, et in Italiam traji¬ 
cit, accitus literis Fabii, qui ipsi et collegae ejus, M. Atilio Regulo, exerci¬ 
tum suum, duas utrique legiones, tradit. 32. Consules artibus Fabianis 
cum summa inter se concordia bellum gerunt, et Hannibal inopia pasne 
cogitur Galliam repetere. Neapolitani legatos Romani mittunt cum xl. 


LIB. XXII 


1767 


pateris aureis, e quibus una tantum eaque ponderis minimi a senatu acci¬ 
pitur. 33. Speculator Poenus Romae deprehenditur, et servi, qui conju¬ 
raverant, in crucem aguntur. Legati mittuntur ad Philippum, qui depos¬ 
cant Demetrium Pharium, ad Ligures, Poenorum socios, et in Illyrios ad 
stipendium a Pineo rege postulandum. /Edes Concordiae, biennio ante a 
L. Manlio vota, in arce facienda locatur, comitiorunique consularium ha¬ 
bendorum causa dicitur dictator, eo autem vitio creato, interreges pro¬ 
duntur. 34. C. Terentius Varro petit consulatum, cognatusque ejus, Q. 
Baebius Herennius trib. pl. acerba oratione in senatum, augures, ac nobiles 
invehitur. 

35. C. Terentius Varro et L. /Emilius Paullus it. consules creantur, ac 
praetoria habentur comitia. 36. Numerus et legionum et militum in illis 
augetur. Prodigia nuntiantur procuranturque ex libris Sibyllinis. Paes¬ 
tani pateras aureas mittunt, ut paulo ante Neapolitani. 37. Classis Hie¬ 
ronis cum magno commeatu, aurea Victoria, sagittariis ac funditoribus 
accedit Ostiam: et ad classem T. Otacilii propraetoris in Sicilia xxv. 
quinqueremes adduntur. 38. Milites non sacramento, sed nunc primum 
jurejurando adiguntur. Conciones consulum, multae ac feroces Varronis, 
veriores, quam populo gratiores Paulli. 39. Fabius proficiscentem Paullum 
alloquitur. 40, Hic respondet, et cum collega ad castra contendit. 
Hannibal adventu consulum mire gaudet ob angustias commeatus, discor¬ 
diam ducum, temeritatem alterius consulis et multitudinem tironum. 
41. Pabulatores Poeni ceeduntur, et Hannibal, castris relictis, milites snos 
trans proximos montes, loco insidiis apto, condit, oppressurus hostes, 
diripiendis castris occupatos. 42. Solitudine ibi satis comperta, milites 
et consul alter signa proferri jubent. Hic tamen nuntio mali auspicii, et 
illi, imperio ducum haud parentes, adventu perfugarum, qui hostes in 
insidiis sedere nuntiant, ad reditum compelluntur. 43. Ob inopiam fru¬ 
menti milites mercenarii Hannibalis jam de transitione agitant, et ipse de 
fuga in Galliam. Longius itaque recedit ab hoste et in loca Apuliae cali¬ 
diora eoque maturiora messibus. Insequuntur eum Romani, refragante 
Paullo, donec venit Cannas, ubi castra ponit aversa a Vulturno vento. 
44. Ibidem consules bina castra communiunt ad utramque Aufidi amnis 
ripam, nec quisquam detrectat pugnam praeter Paullum. 45. Numidae 
fugant aquatores Romanos, et Varro indignatur, collegam a praelio abhor¬ 
rere. Postero autem die, quo penes eum summa est imperii, copias flumen 
traducit et aciem instruit. 46. Idem facit Hannibal, et sol quidem utrique 
parti obliquus est, sed ventus, Romanis adversus, pulvere eos obcaecat. 
47. Initio pugnae in dextro cornu Rom. pelluntur equites, peditesque, 
incaute in medium irruentes, ab Afris clauduntur. 48. In sinistro cornu 
d. Numidae ad Romanos transfugiunt, et recepti mox aversam eorum 
aciem adoriuntur. Hasdrubal autem, dextro cornu fugato, etiam laevum 
adoritur. 49. Virtus Paulli et mors. Fuga cladesque Romanorum. 50. 
Ex minoribus castris sexcenti, hortante ac duce P. Sempronio Tuditano 
trib. mil. in majora, et inde cum multis aliis Canusium confugiunt. 51. 
Hannibal, Maharbale judice, victoria uti nescit. Postero die spolia le¬ 
guntur, et strages spectatur, miserabilis et foeda etiam hostibus. 52. Bina 


17G8 


T. LIVII 


Romanorum castra victori traduntur. Munificentia Busae, mulieris Apu¬ 
lae. 53. Canusii ad P. Scipionem summa imperii defertur, et ab eo op¬ 
primitur conjuratio nobilium juvenum, qui, suadente L. Caecilio Metello, 
Italiam deserere decreverant. 54. Fugitivi, qui Venusiam ad Varronem 
pervenerant, ab eo Canusium traducuntur. Romae tantus pavor tumul¬ 
tusque est, ut verbis exprimi nequeat. 55. Senatus consulitur a praeto¬ 
ribus de custodia Urbis : Fabius autem censet, expeditos prius equites 
mittendos, qui certa referant, et quietem silentiumque in Urbe restituen¬ 
dum. 56. Literap a Terentio consule afferuntur, sacrumque anniversarium 
Cereris intermittitur ob luctum; qui SCto diebus xxx. finitur, ne alia 
quoque sacra deserantur. Patribus, post sedatum tumultum in curiam 
revocatis, nuntiatur ab T. Otacilio propraetore, classe Punica regnum vas¬ 
tari Hieronis, aliamque ad AJgates insulas stare; itaque nova sibi classe 
opus esse. 57. Vestales duae stupri compertae, aliaque prodigia. Q. Fa¬ 
bius Pictor Delphos mittitur sciscitatum de placatione Deoium ac belli 
fine. Interim ex fatalibus libris sacra aliquot extraordinaria fiunt : inter 
quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca, in foro boario sub terram vivi de¬ 
mittuntur. M. Claudius Marcellus ab Ostia milites Romam mittit, et 
cum tertia legione contendit Canusium, ut exercitum ibi a consule acci¬ 
piat. A M. Junio dictatore scribuntur iv. legiones, et octo millia servo¬ 
rum armantur. 58. Hannibal, captivis productis segregatisque, socios sine 
pretio dimittit, et Romanis redimendi se copiam facit. Ab bis decem 
Romam ad senatum mittuntur, postquam juraverant se redituros: e quibus 
unus, velut aliquid oblitus, in castra redit et ante noctem comites assequi¬ 
tur. 59. Princeps eorum, M. Junius, orationem in senatu habet. 60. T. 
Manlius Torquatus ostendit, captivos haud dignos esse, qui redimantur. 
61. Senatus censet eos non redimendos, et legatum quoque illum, qui fal¬ 
laci redicu in castra jure jurando se exsolvisset, deducendum ad Hanniba¬ 
lem esse. Alia de his legatis fama. Multi Italiae populi ad Poenos defi¬ 
ciunt. Neque tamen pacis ulla mentio apud Romanos fit ; et consuli 
redeunti omnes obviam eunt ordines gratiasque agunt, quod de re publica 
non desperaverit. 


1. Jam ver appetebat, cum Hannibal ex hybernis a movit, 
et nequicquam ante conatus transcendere Apenninum into¬ 
lerandis frigoribus, et cum ingenti periculo moratus ac metu. 
Galli, quos prtedse populationumque conciverat spes, post¬ 
quam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, 
suas terras sedem belli esse, premique utriusque partis exer¬ 
cituum hybernis viderunt; 1 verterunt retio ad Hannibalem 

NOT/E 

1 Ex hybernis ] Ex Gallia Cispada- bernandum receperat, auctore Po- 
na, in quam ex Liguribus se ad hy- lyb. 



LIB. XXIt. CAP. 1. 


1769 


ab Romanis odia: petitusque saepe principum insidiis, 
ipsorum 2 inter se fraude, eadem levitate, qua consenserant, 
consensum indicantium, servatus erat; et, mutando nunc 
vestem, nunc tegumenta capitis, errore etiam sese ab in¬ 
sidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit 
maturius movendi ex hybernis. Per idem tempus Cn. Ser¬ 
vilius consul Romae 3 Idibus Martiis b magistratum iniit.* 
Ibi cum de re publica retulisset, redintegrata in C. Flami¬ 
nium invidia est. ‘ Duos se consules creasse, unum ha¬ 
bere. Quod enim illi justum imperium,' quod auspicium 
esse ? Magistratus id a domo, publicis privatisque pena¬ 
tibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis 
rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre: nec privatum 
auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea 
solo nova atque integra concipere posse.’ Augebant metum 
prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia mL 
litibus aliquot spicula, in Sardinia autem 4 in muro cir¬ 
cumeunti vigilias equiti scipionem, quem manu tenuerat, 3 
arsisse, et littora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo san¬ 
guine sudasse, 6 et milites quosdam ictos fulminibus, et 
solis orbem minui visum ; et Praeneste ardentes lapides f 
coelo cecidisse; et Arpis d parmas 8 in coelo visas, pugnan- 
temque cum luna solem, et Capenae duas interdiu lunas 
ortas; et aquas Caeretes 9 sanguine mixtas fluxisse/ fon¬ 
temque ipsum Herculis IO cruentis manasse sparsum raa- 

i Olira legebatur viderent hybernis.— 2 Ipsorumque Edd. ante Crevier,—3 
Olim Cn. Servilius Rom<z.—& 4 Pro autem m Mss. audes , audex , cudes , rudes , 
et in quibusdam sudes , unde Jac. Gronov. non male conj. Sulcis. Sulci an- 
tiqna et clarissima Sardiniae urbs.’ Rupert. —5 ‘ Tenuerit suspicari possis.’ 
Rupert. 6 ‘ Sanguinem, sudasse omnes Edd. ante Drak. non male ! h. e. su- 
dando emisisse.’ Rupert,— 7 In uno Ms. lampades, probb. Drak. et Stroth.— 

8 AI. palmas. 9 AI. Carete. —10 Conj. Rupert. fronlemque ipsam Herculis. — 

NOTiE 

b fdibus Martiis ] Hic tunc solennis rium io provinciam ferre non potu- 
ineundi magistratus dies. isset. 

* A. U. C. 536. a Arpis] Arpi urbs Apuliae. Di- 

c Quod enim illi justum imperium ] versa fuit ab Arpino Volscorum op- 
Negabant Senatores Flaminium con- pido juxta confluentes Liris et Fi* 
sulem habendum, quod justum impe- breni, Ciceronis patria. 

Delph. el Var. Cias. Livius. 6 A 


1770 


T. LIVII 


culis; et in Antiati 0 metentibus 11 cruentas in corbem spicas 
cecidisse; et Faleriis coelum findi velut magno hiatu visum, 
quaque patuerit, ingens lumen effulsisse; sortes sua sponte 
attenuatas, unamque excidisse, ita scriptam: Mavors 
telum suum concutit; et per idem tempus Romae sig¬ 
num Martis Appia via ad simulacra 11 luporum sudasse; 
et Capuae speciem coeli ardentis fuisse, lunaeque inter im¬ 
brem cadentis.' 3 Inde minoribus t etiam dictu prodigiis 
fides habita: capras lanatas t quibusdam factas, et gallinam 
in marem, gallum in foeminam sese vertisse. His, sicut 
erant nuntiata, expositis, auctoribusque in curiam intro¬ 
ductis : consul de religione Patres consuluit. Decretum, 
ut ea prodigia, partim majoribus hostiis, partim lacten¬ 
tibus/ procurarentur; et uti supplicatio per triduum ad 
omnia pulvinaria haberetur. Cetera, cum decemviri libros 
inspexissent, ut ita fierent, quemadmodum cordi esse Divi 
carminibus prasfarentur/ 14 Decemvirorum monitu de¬ 
cretum est,' s Jovi primum donum fulmen aureum pondo 

° In agro Antii Volscorum oppidi. 

t’ Immolatis animalibus qua: nondum ab ubere matris depulsa essent. 

c Agerentur eo modo quo sibi placere significarent numina per libros Sibyllinos. 


11 1 In Antii agro metentibus ab Sigonio est. Prius erat, et Antii metentibus. 
Omnibus certe, quos vidimus, abest rb agro, quod Sigonius adjecit. Suspicor 
scripsisse Livium: et in Antiate metentibus’ J. F. Gronov.—12 Put. Appia 
via ac simulacra .—13 Drak. malebat lanaque i. i. cadentis, Sigon. vero et Stroth. 
lunaeque i. i. candentis, i. e. splendentis.—14 ‘ Quemadmodum cordi esse sibi Divi 
carminibus Sibyllinis praefarentur, h. e. praedicerent, quo sensu in omnibus li¬ 
bris h. I. et ap. Catuli, lxiv. 383. legitur illud verbum: profarentur emend. 
Gron. Drak. et Doer. putantes, hoc verbum, non illud, eo sensu dici. Quanta 
vero similitudo intercedit inter praefari et praediceret Pro Divi ex Ms. Rec. 
Divis recepit Str. [et Kreyssig.] In reliquis Mss. et in antt. Edd. divinis: 
unde forsan leg. Divi his, vel cum Jac. Gron. Divi suis aut iis carminibus.’ Ru- 
pert.—15 ‘ Id Decemvirorum monitu decretum est. Optimi, Id virorum. Scribe, 


NOTjE 


e Et aquas Caeretes sanguine mix¬ 
tas fluxisse ] Aquae Caerites, sive Cae¬ 
retanae, sex milliaribus a Caere veteri 
in Tuscia, Apollinares postea dicta?, 
celebres omni aevo fuere, nunc Aeque 
di Stigliano. 

t lude minoribus, fyc.] Vide 1. xxi. 


cap. 62. et quae illic notata. J Cleri¬ 
cus. 

| Capras lanatas ] Ita ut haberent 
lanam similem lanae ovium ; nam alio- 
qui suam etiam caprae lanam habent, 
sed breviorem. Idem. 


LIB. XXII. CAP. 2. 


1771 


quinquaginta f fieret; Junoni Minervaeque ex argento dona 
darentur; 16 et Junoni Reginae in Aventino, Junonique 
Sospitae Lanuvii majoribus hostiis sacrificaretur; matro¬ 
naeque, pecunia collata, quantum conferre cuique com¬ 
modum esset, donum Junoni Reginae in Aventinum ferrent, 
lectisterniumque fieret; quin et libertinae ut ipsae, 18 unde 
Feroniae donum daretur,® pecuniam pro facultatibus suis 
conferrent. Haec ubi facta, decemviri Ardeae in foro ma¬ 
joribus hostiis sacrificarunt. Postremo Decembri '9 jam 
mense ad aedem Saturni Romae immolatum est, lectister¬ 
niumque imperatum,(eteum zo lectum senatores straverunt,) 
et convivium publicum ; ac per Urbem Saturnalia diem ac 
noctem clamatum, 1 populusque eum diem festum habere ac 
servare in perpetuum jussus. 

2. Dum consul placandis Romae Diis habendoque 2 de¬ 
lectu dat operam, Hannibal, profectus ex hybernis, quia 
jam Flaminium consulem Arretium pervenisse 11 fama erat, 
cum aliud longius, ceterum commodius, ostenderetur iter, 
propiorem viam per paludem petit, qua fluvius Arnus 1 per 


deleta prima voce, Decemvirorum monitu.’ J. F. Gronov.—16 Olim ex argento 
daretur. —17 Conj. J. F. Gronov. quantam. —18 Quin et libertina et ipsa Edd. 
ante Gronov. Mss. qua et ut libertina. —19 Olim legebatur Postremo ex libris 
Decembri jam mense in adem Saturni. —20 ' Ex postrema vocis imperatum parte 
atum, natum videtur hoc et eum, incommodum et otiosum. Fatendum tamen 
est pronomen is saepe redundare apud Nostrum.’ Stroth .—1 Io Saturnalia 
conj. Burm. et Saturnalia clamata J. F. Gronov. quod firmari loco Macrob. 
Sat. i. 10. monet Drak. Crevierius in codice Puteanaeo clamatam exhiberi 
observat. 

2 ‘ Habendoque Ms. Ber. unus et omnes Edd. ante Gronov. Roma distra- 
hendoque Mss. reliqui: unde traliendoque (h. e. producendo) reposuere Gron. 
et Drak. Sed Duk. et Strotb. recte monent, dilationem delectus neutiquam 


NOT./E 


f Pondo quinquaginta ] Auri puri li¬ 
brae quinquaginta Romanis ponderi¬ 
bus redderent hodie lib. Francicasfer- 
me 28000. 

s Feronia donum daretur\ Feronia 
Deae nomen, quam sunt qui Proser¬ 
pinam interpretentur. De fanis Fe¬ 
roniae lib. i. cap. 30. 


h Arretium pervenisse] Una ex prin¬ 
cipibus duodecim urbibus Etruriae 
fuit Aretium, sive Arretium, in cujus 
finibus ortum habet Arnus fluvius; 
hodie Arezzo vulgo dicitur ; in ditio¬ 
ne magni Tusciae Ducis. 

' Fluvius Arnus ] Ex Apennino, haud 
procul Tiberis fontibus, ortus, per 



1772 


T. LIVII 


eos dies solito magis inundaverat. Hispanos et Afros, (id 
omne veterani erat robur exercitus,) 1 admixtis ipsorum im¬ 
pedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus 
deessent, primos ire jussit: sequi Gallos, ut id agminis me¬ 
dium esset: novissimos ire equites: Magonem inde cum 
expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio 
laboris longaeque viae (ut est mollis ad talia gens) dilaberen- 
tur aut subsisterent, cohibentem. Primi, qua modo praeirent 
duces per praealtas fluvii ac profundas voragines, hausti 
paene limo immergentesque se, tamen signa sequebantur. 
Galli 4 neque t sustinere se prolapsi, neque assurgere s ex 
voraginibus poterant; aut corpora animis, aut animos spe 
sustinebant : alii fessa aegre trahentes membra; alii, ubi se¬ 
mel victis taedio animis procubuissent, inter jumenta, et 
ipsa jacentia passim, morientes. Maximeque omnium vigi¬ 
liae conficiebant, per quatriduum jam et tres noctes toleratae. 
Cum, omnia obtinentibus aquis, nihil, ubi in sicco fessa ster¬ 
nerent corpora, inveniri posset, cumulatis in aquas sarcinis 
insuper incumbebant. Jumentorum itinere toto prostrato¬ 
rum passim acervi tantum, quod extaret aqua, quaerentibus 
ad quietem parvi temporis necessarium cubile dabant. e 
Ipse Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie 
variante calores frigoraque, elephanto, qui unus superfue- 

e Galli, cum qucererent locum, ubi ad breve tempus quiescerent, cumuli jumento¬ 
rum passim jacentium per iter aquis inundatum eis quodammodo preebebant vicem 
cubilis, quatenus aliqua eorum pars super aquas eminebat, 

cadere in Servilium et tam periculosum tempus.’ Rupert. —3 ‘ Hispanos et Afros 
{id omne veterani erat robur exercitusj cel. ita legitur nunc ex emend. Gron. 
at in Edd. antl. Hispanos et A. et omne quod veterani cet. idque forte non 
spernendum, (vel, quia rb quod a Mss. abest, et quod et erat delendum,) quo¬ 
niam sic Livius ab verbum expressit Polyb. m. 79. pr. nisi potius ibi ual est 
exegeticurn: nam idem Polyb. mox solos memorat Hispanos et Afros, nec 
praeter eos aliud erat robur exercitus.’ Rupert.—4 Add. qui Elzev. Gronov. 
Doujat.—5 ‘Cum Crevier. forte leg. neque sustinere se, neque prolapsi a.’ Ru- 

NOTjE 

agrum Aretinum, Florentiam, atque cum absit a Mss. et editionibus me- 
inde Pisas defertur; bine in mare lioribus, delevi ex Gronovii sententia. 
Tuscum defluens, retento adhuc no- In sequentibus nihil mutandum: aut 
mine, vulgo l’Arno. corpora fessa animis, aut animos lan- 

t Galli neque ] Erat qui neque, sed guentes spe sustinebant. J. Clericus. 


L1B. XXII. CAP. 3. 


1773 


rat, quo 6 altius ab aqua extaret, vectus; k vigiliis tandem 
et nocturno humore palustrique coelo 1 gravante caput, et 
quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo ca¬ 
pitur. 

3. Multis hominibus jumentisque foede amissis, cum tan¬ 
dem de paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, 
castra locat; certumque per prcemissos exploratores ha¬ 
buit, exercitum Romanum circa Arretii 7 moenia esse. 
Consulis deinde consilia atque animum, et situm regionum, 
itineraque, et copias ad commeatus 8 expediendos, et ce¬ 
tera, quae cognosse in rem erat,9 summa omnia cum cura 
inquirendo exequebatur. Regio erat in primis Italiae ferti¬ 
lis, Etrusci campi, qui Faesulas m inter Arretiumque jacent, 
frumenti ac pecoris et omnium copia 10 rerum opulenti. 
Consul ferox ab consulatu priore, et non modo legum ac 
Patrum majestatis, sed ne Deorum quidem satis metuens." 
Hanc insitam ingenio ejus temeritatem fortuna prospero 
civilibus bellicisque rebus successu aluerat. Itaque satis 
apparebat, nec Deos nec homines consulentem ferociter 
omnia ac praepropere acturum. Quoque pronior esset in 
vitia sua, agitare eum atque irritare Poenus parat: et, laeva 
relicto hoste, Faesulas petens, medio Etruriae agro 11 prae¬ 
datum" profectus, quantam maximam vastitatem potest, 


pert.—6 Quod Edd. ante Crevier. 

7 Put. Romanum incirca Arretii.—8 AI. atque commeatus.— 9 Olim legebatur 
cetera qua: cognoscenda in re erant. —10 Ms. Canlabr. copia. —11 Erat addunt 

NOTbE 


k Elephanto ... vectus... altero ocu¬ 
lo capitur] Huc alludit Satiricus hoc 
versu: ‘ Cum Gaetula ducem portaret 
bellua luscum.’ 

1 Palustrique coelo ] Noxium aerem 
intelligit, ex iis paludibus, opinor, 
quas fluvius Clanis, vulgo la Chiana, 
interfluit. 

m Fasulas ] Faesulae urbs Etruriae 
fuit, Florentiae vicina, haud procul 
Arno: destructa post a Gothis, at¬ 


que ad formam vici redacta : retinet 
tamen adhuc sedem Episcopalem, 
vulgo Fiesole. 

n Medio Etruria agro] Non intelli¬ 
git agrum Etruscum fuisse inter Fla¬ 
minium et Hannibalem: est eniui 
exigua haec pars Etruriae, quae inter 
Arretium et Fesulanum iter jacet: 
sed vult Hannibalem per medios a- 
gros Etruriae praedandi causa iter coe¬ 
pisse. 


1774 


T. LIVII 


caedibus incendiisque consuli procul ostendit. Flamini¬ 
us, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum 
vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos 
ferri agique vidit, suum id dedecus ratus, per mediam 
jam Italiam vagari Poenum, atque, obsistente nullo, ad ipsa 
Romana moenia ire oppugnanda; ceteris omnibus in con¬ 
silio salutaria magis, quam speciosa, suadentibus, ‘ colle¬ 
gam expectandum, ut conjunctis exercitibus, communi 
animo consilioque, rem gererent; interim equitatu auxiliis¬ 
que levium armorum-^ ab effusa 13 praedandi licentia hos¬ 
tem cohibendum ; ’ iratus se ex consilio proripuit; signum¬ 
que simul itineris pugnaeque proposuit. ‘Quin irarao Ar¬ 
retii ante moenia sedeamus,’ 0 inquit; ‘ hic enim patria et 
penates sunt. Hannibal emissus e manibus perpopuletur 
Italiam, vastandoque et urendo omnia ad Romana moenia 
perveniat; nec ante nos hinc moverimus, quam, sicut olim 
Camillum ab Veiis, C. Flaminium ab Arretio Patres acci¬ 
verint.’ Haec simul increpans, cum ocyus signa convelli 
juberet, et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit, 
consulemque lapsum super caput effudit. Territis omnibus, 
qui circa erant, velut foedo omine incipiendae rei, insuper 
nuntiatur, signum, omni vi moliente signifero, convelli ne¬ 
quire. Conversus ad nuntium, ‘ Num literas quoque,’ in¬ 
quit, ‘ ab senatu affers, quae me rem gerere vetent ? Abi, 
nuntia, signum effodiant, si ad convellendum manus prae 
metu obtorpuerint.’ Incedere inde agmen coepit; primori¬ 
bus, super quam quod dissenserant a consilio, territis etiam 
duplici prodigio ; p milite in vulgus laeto ferocia ducis, cum 
spem magis ipsam, quam causam spei, intueretur. 

/ Et velitibus ex numero auxiliariorum. 


Edd. nonnulli.—12 Olim Fasulas petens Etrurice agros prcedatum. —13 Effuse 
pro effusa conj. Duk. 

NOTiE 

° Arretii ante moenia sedeamus~\ Haec vertit, 
omnia ironice dicuntur a Flaminio; p Duplici prodigio] Consulis ex equo 
sed sarcasmus ille in ipsius caput effusi, et signi aegre convulsi. 


LIB. XXII. CAP. 4. 


1775 


4. Hannibal, quod agri est inter Cortonam q urbem Tra- 
simenumque lacum/ omni clade belli pervastat, quo magis 
iram hosti ad vindicandas sociorum injurias acuat. Et jam 
pervenerant ad loca insidiis nata, ubi maxime montes Cor¬ 
tonenses Trasimenus I+ subit. 5 Via tantum interest peran¬ 
gusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio: deinde 
paulo latior patescit campus ; inde colles assurgunt. 15 Ibi 
castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanis- 
que consideret. Baliares ceteramque levem armaturam 
post montes circumducit: equites ad ipsas fauces saltus, 
tumulis apte tegentibus, locat; ut, ubi intrassent Romani, 
objecto equitatu, clausa omnia lacu ac montibus essent. 
Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, 
inexplorato/ postero die, vix dum satis certa luce, angus¬ 
tiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi ag¬ 
men coepit, id tantum hostium, quod ex adverso erat, con¬ 
spexit: 16 ab tergo et super caput decepere 17 insidiae/ 


e Illum insidia latuerunt, quas tum a tergo, tum supra caput Hannibal strux¬ 
erat. 

14 AI. Thrasumenus, Thrasymenus, Thrasimenus, Trasumenus. Mss. in Tra¬ 
simenum. —15 Pnt. et Reg. adinsurgent. —16 Aspexit Edd. omnes ante Drak. 
—17 * Ita ex Lipsii conjectura recentiores Edd. receperunt. In plerisque 
Mss. est decepta, (de quo erroris genere vid. Gronovius ad Livii lib. vi. c. 3. § 
8.) in reliquis, sicut in Edd. vett. omnibus, detecta. Forsan olim in libris 
erat, ab tergo et super caput haut detecta insidia; eliso rif haut propter vici- 

NOTVE 

di Peruggia appellatur, partim etiam 
Lago di Castiglione ab altero oppido 
eidem apposito. 

6 Ubi maxime montes Cortonenses 
Trasimenus subit ] Id est, qua parte 
Trasimenus montibus Cortonensibus 
quam proxime subjectus est. Manu- 
scripti habent, ubi maxime montes Cor¬ 
tonenses in Trasimenum ; id que se ex¬ 
plicare ait Gronov. iv. Observat. 
16. 

1 Inexplorato ] Adverbialiter dici¬ 
tur. Alias sic expresseris, cum iter 
praemissis de more speculatoribus 
non explorasset. 


<t Inter Cortonam ] Cortona Etruriae 
urbs ultra Clanim fl. et Clusinam pa¬ 
ludem, ad montes qui Trasimeno 
imminent lacui, a quo millibus pas¬ 
suum quatuor distat Vulturnum ver¬ 
sus: nomen adhuc retinet, paretque 
magno Tusciae Duci: Veteres Cori- 
tum appellabant, quos secutus Virgi- 
lius. 

r Trasimenumque lacuin] Medio fer- 
me inter paludem Clusinam (quam 
permeat Clanis) et Tiberim spatio, 
montibus undique cingitur hic lacus, 
nunc a Perusia Pontificii dominii 
urbe, quae ad ortum est, vulgo Lago 


1776 


T. LIVII 


Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus 18 et 
circumfusum suis copiis habuit hostem/ signum omnibus 
dat simul invadendi. 1 ? Qui ubi, qua cuique proximum fuit, 
decucurrere, 20 eo magis Romanis subita atque improvisa 
res fuit, quod orta ex lacu nebula campo, quam montibus, 
densior sederat, agminaque hostium ex pluribus collibus 1 
ipsa inter se satis conspecta, eoque magis pariter decucur¬ 
rerunt. Romanus clamore prius undique orto, quam satis 
cerneret, se circumventum esse sensit; ' 2 et ante in frontem 
lateraque pugnari coeptum est, quam satis instrueretur 
acies, aut expediri arma stringique gladii possent. 

5. Consul, perculsis omnibus, ipse satis, ut in trepida re, 
impavidus, turbatos ordines, vertente se quoque ad disso¬ 
nos clamores, instruit, ut tempus locusque patitur; et, qua¬ 
cumque adire audirique potest, adhortatur, 3 ac stare et 
pugnare jubet ; ‘ nec enim inde votis aut imploratione 
Deum, sed vi ac virtute, evadendum esse. Per medias 
acies ferro viam fieri: et, quo timoris minus sit, eo minus 
ferme periculi esse.’ Ceterum prae strepitu ac tumultu nec 
consilium nec imperium accipi poterat. Tantumque abe¬ 
rat, ut sua signa atque ordinem et locum nosceret miles, ut 
vix ad arma capienda, aptandaque pugnae competeret ani¬ 
mus: opprimerenturque quidam, onerati magis his, quam 
tecti: et erat in tanta caligine major usus aurium, quam 

h Romanos Poenorum exercitu circumdatos. 

* Romani, exorto undequaque clamore, circumseptos se atque inclusos senserunt, 
antequam discussa nebula plane perspicei'e quicquam possent. 


num caput.’ Stroth. Vid. Not. Var.—18 Olim legebatur clausum lacu monti, 
busque .—19 AI. dat invadendi .—20 AI. decurrere .—1 ‘ Ex pluribus collibus pro 
vulg. ex p. vallibus cum Strotb. recepi ex verissima conjectura Lipsii in Epist. 
Quasst. v. 1. Nam non intelligo, quomodo agmina in pluribus vallibus con¬ 
sidentia inter se conspecta, aut ex iis decurrisse dici possint; Duk. Neque 
tamen, quod Doer. suadet, eo reponendum pro eoque, i. e. ideoque. Verba 
inter se satis conspecta continent rationem illorum : eoque magis pariter ; Livius 
autem variavit orationem, et verbo decucurrerunt junxit primo partic. con¬ 
specta, deinde adv. pariter.’ Rupert.—2 * Romanus clamore undique orto prius, 
quam satis cerneret, se circumventum esse sensit: ita forte t b prius transponen¬ 
dum, saltem verba eo ordine capienda, et ad cerneret subintell. se circumveniri 
vel se circumventum esse, Stroth. coni, quam hostes aut a. satis hostes cerneret,’ 
Rupert. 



LID. XXII. CAP. G. 


1777 


oculorum. Ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut 
armorum, et mixtos strepentium paventiumque clamores, 11 
circumferebant ora oculosque. Alii fugientes pugnantium 
globo illati haerebant: alios redeuntes in pugnam avertebat 
fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequic- 
quam impetus capti, 4 et ab lateribus montes ac lacus, a 
fronte et ab tergo hostium acies claudebat, apparuitque, 
nullam, nisi in dextra ferroque, salutis spem esse; tum 
sibi quisque 5 dux adhortatorque factus ad rem gerendam, 
et nova de integro pugna exorta est; non illa ordinata per 
principes hastatosque ac triarios, 6 x nec ut pro signis ante¬ 
signani/ post signa alia pugnare.t acies; nec 8 ut in sua 
legione miles, aut cohorte, aut manipulo esset. Fors? con¬ 
globat/ et animus suus cuique ante aut IO post pugnandi 
ordinem dabat: tantusque fuit ardor armorum," adeo in¬ 
tentus pugnae animus, ut eum motum terrae/ qui multarum 
urbium Italiae magnas partes prostravit, avertitque cursu 
rapidos 12 amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu 
ingenti proruit, nemo pugnantium senserit. 

6. Tres ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter. 
Circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. IJ Eum 
et robora virorum sequebantur, et ipse, quacumque in parte 




3 Olira legebatur quacumque potest, adhortatur. —4 Fucti Gronov. ali.—5 AI. 
unusquisque. —6 Per hastatos principesque ac t. legendum monuit Dnk.—7 An¬ 
tesignanus Edd. omnes ante Drak.—S Nec dei. Grut. ali.—9 ‘ Sors male Edd. 
ante Gron. qui et mox dat pro dabat in optimis Mss. legi monet.’ Rupert. —10 
Et Grut. Elzev. Cler. Gronov. Doujat. Crevier.—11 Olim animorum. —12 
‘ Avertitque cursu rapidos cum Strotl). recepi ex duobus optimis Mss. pro vulg. 
rapido.’ Rupert. 

NOT7E 


» Et mixtos [missos] strepentium pa¬ 
ventiumque clamores ] Illud missos re¬ 
dundare facile credideris : alioquin 
dicendum videretur missos a paventi¬ 
bus clamores. 

x p er principes hastatosque ac tria¬ 
rios ] De hac apud Veteres ordina¬ 
tione, actum lib. viii. cap. 8. ubi 
cuncta huc pertinentia abunde ex¬ 
plicantur. 


y Fors conglobat'] Vult fortuna et 
mero casu, non disciplina factum, ut 
Romani in globos seu catervas invi¬ 
cem congregarentur ; nec ordinem 
dimicandi inter primos et inter pos¬ 
tremos aliunde, quam ex cujusque 
animo natum. 

z Eum motum terree] Meminit hujus 
terrae motus Plut. in Fabio. 


1778 


T. LIVII 


premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem; 
insignemque k armis et hostes summa vi petebant,' 4 et tue¬ 
bantur cives : donec Insuber eques (Ducario nomen erat) 
facie quoque noscitans, IJ ‘ Consul, en/ inquit, ‘ hic est/' 6 
popularibus suis, ‘ qui legiones nostras cecidit, agrosque et 
urbem est depopulatus: jam ego hanc victimam manibus 
peremtorum foede civium* dabo:’ subditisque calcaribus 
equo, per confertissimam hostium turbam impetum facit: 
obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti ob¬ 
viam objecerat, consulem lancea transfixit. Spoliare cu¬ 
pientem triarii objectis scutis ' 7 arcuere. Magnae partis 
fuga inde primum coepit: et jam nec lacus, nec montes ob¬ 
stabant pavori. Per omnia arcta praeruptaque velut caeci 
evadunt: armaque et viri super alium alii praecipitantur. 
Pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis 
in aquam progressi, quoad capitibus humerisque extare 
possunt, sese immergunt. Fuere, quos inconsultus pavor 
nando etiam capessere fugam impulerit. Quae ubi immensa 
ac sine spe erat, m aut deficientibus animis hauriebantur 
gurgitibus, aut nequicquam fessi vada retro aegerrime repe¬ 
tebant/ 8 atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus 
passim trucidabantur. Sex millia ferme primi agminis, per 
adversos hostes eruptione impigre facta, ignari omnium, 
quae post se agerentur, ex saltu evasere. Et, cum in tumulo 
quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum 
audientes, quae fortuna pugnae esset, neque scire, nec per¬ 
spicere '9 prae caligine poterant. Inclinata denique re, cum 
incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum li¬ 
quida jam luce montes campique perditas res stratamque 
ostendere foede Romanam aciem. Itaque, ne in conspec- 

h Repete e proximo consulem, sive eum, 

1 Suorum nempe Insubrum. 

m Cum scilicet fuga per lacum nec finem haberet, nec spem evadendi. 


13 Erat aut esse conj. Bauer.—14 Olim legebatur insignisque armis et hos- 
tem summa vi petebat .—15 AI. donec Insuber equum, Ducario nomen erat, faciem¬ 
que noscitans .—16 Put. Consulem, inquit, hic est. —17 AI .clypeis .—18 Olim le¬ 
gebatur aut ubi nequicquam festinaverant, retro cegerrime terram repetebant .—19 


LIB. XXII. CAP. 7. 


1779 


tos procul immitteretur eques, sublatis raptim signis, quam 
citatissimo poterant agmine, sese abripuerunt. Postero 
die, cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem 
dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte 
consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis 
vestimentis passurum, sese dediderunt. Quae Punica religi¬ 
one servata fides ab Hannibale est, atque in vincula omnes 
conjecit. 20 

7. Haec est nobilis ad Trasimenum pugna, atque inter 
paucas memorata populi Romani clades. Quindecim mil¬ 
lia Romanorum r in acie caesa sunt; decem millia, sparsa 
fuga per omnem Etruriam, diversis 1 itineribus Urbem pe¬ 
tiere. Mille quingenti hostium in acie, multi postea utrim¬ 
que 2 ex vulneribus periere. Multiplex caedes utrimque 
facta traditur ab aliis. Ego, praeterquam quod nihil haus¬ 
tum ex vano 3 velim, quo nimis inclinant ferme scribentium 
animi, Fabium aequalem temporibus hujusce belli potissi¬ 
mum auctorem habui. Hannibal, captivorum qui Latini 
nominis essent, sine pretio dimissis, 3 Romanis in vincula 
datis, segregata ex hostium coacervatorum cumulis corpo¬ 
ra suorum cum sepeliri jussisset, Flaminii quoque corpus, 
funeris causa magna cum cura inquisitum, non invenit. 
Romae, ad primum nuntium cladis ejus, cum ingenti terrore 
ac tumultu concursus in forum populi est factus. Matronae 


Prospicere malebat Drak.—20 ‘ In Edd. ante Gron. conjecti, recte forsan, etsi 
adversantur Mss. Insolentior est h. 1. a passivo ad activum transitus, max¬ 
ime cum copula atque duo adjuncta unius subjecti jungat; et tolerabilius 
esset, si copula atque deleta major distinctio post est poneretur; Str. qui leg. 
pro atque; Doer. Aspera quoque excidisse, ut Thucydidi, ita et Nostro, 
possunt; Bauer.’ Rupert. 

1 Pro diversis Mss. adversis. —2 ‘ Recte monuit Perizonitis, hoc utrimque 
eliminandum esse, ut ex sequente ortum; cum h. 1. de sola hostiunt clade lo- 

NOT/E 

a Captivorum qui Latini nominis es- minis erant palios in vincula conjec- 
sent, sine pretio dimissis] Supplendum tos, nimirum Romanos. Vel geniti- 
hic aliquid, ut sit captivorum forte eis, vus captivorum reddendus per ablati- 
vel illis, qui Latini nominis essent. Di- vum cum praepositione, quasi sit ex 
vidit enim Livius captivos in duo captivis; quod vitavit Liv. ne tot 
genera: eorum alios sine pretio di- pluralis numeri ablativos conjunge- 
missos ait, eos scilicet qui Latini no- ret. 


1780 


T. LIVII 


vaga) per vias, quae repens clades allata, quaeque fortuna 
exercitus esset, obvios percunctantur.4 Et cum frequentis 
concionis modo turba in comitium et curiam versa magistra¬ 
tus vocaret; tandem haud multo ante solis occasum M. 
Pomponius praetor, ‘Pugna,’ inquit, ‘magna victi sumus:’ 
et, quanquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius 
ab alio impleti rumoribus domos referunt, ‘ consulem cum 
magna parte copiarum caesum : superesse paucos, aut fuga 
passim per Etruriam sparsos, aut captos ab hoste.’ Quot 
casus exercitus victi fuerant, tot in curas dispertiti eorum 
animi erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule 
meruerant, ignorantium, quae cujusque suorum fortuna es¬ 
set. Nec quisquam satis certum habet, quid aut speret, 
aut timeat. Postero ac deinceps aliquot diebus ad portas 
major prope mulierum, quam virorum, multitudo stetit, aut 
suorum aliquem, aut nuntios de his opperiens : circumfun- 
debanturque obviis sciscitantes; neque avelli, utique ab 
notis, prius, quam ordine omnia inquisissent, polerant. 
Inde varios vultus digredientium 5 ab nuntiis cerneres, ut 
cuique aut laeta aut tristia nuntiabantur: gratulantesque 
aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. Foemi- 
narum praecipue et gaudia insignia erant, et luctus. Unam 
in ipsa porta, sospiti filio repente oblatam, 6 in conspectu 
ejus expirasse ferunt; alteram, cui mors filii falso nuntiata 
erat, moestam sedentem domi, ad primum conspectum re¬ 
deuntis filii gaudio nimio exanimatam. Senatum praetores 
per dies aliquot ab orto ? usque ad occidentem solem in 
curia retinent, consultantes, quonam duce, aut quibus co¬ 
piis, resisti victoribus Poenis posset. 

8. Prius quam satis certa consilia essent, repens alia 
nuntiatur clades: quatuor millia equitum, cum C. Cente- 
nio 8 pro praetore missa ad collegam ab Servilio consule, in 
Umbria, b quo post pugnam ad Trasimenum auditam aver- 


qiiatur Livius.’ Strolh. —3 Ex vario conj. Ernest.—4 1 Forte percunctabantur, 
aut sit pro esset.’ Baiier.—5 Degredientium pro digred. reposuit Bauer.—6 
Oliin oblato. —7 Mss. fere omnes ab ortu. 


LIB. XXII. CAP. 8. 


1781 


terant iter, ab Hannibale circumventa. Ejus rei fama varie 
homines affecit. Pars, occupatis majore aegritudine ani¬ 
mis, levem, ex comparatione priorum, ducere recentem 
equitum jacturam : pars non id, quod acciderat, per se aes¬ 
timare, sed, ut in affecto corpore quamvis levis causa ma¬ 
gis, quam valido 9 gravior, sentiretur; ita tum aegrae et af¬ 
fectae civitati quodcumque adversi inciderit, non rerum 
magnitudine, sed viribus extenuatis, quae nihil, quod aggra¬ 
varet, pati possent, aestimandum esse. Itaque ad reme¬ 
dium, jam diu neque desideratum nec adhibitum, 0 dictato¬ 
rem dicendum, civitas confugit; et 10 quia et consul aberat, 
a quo uno dici posse videbatur, nec per occupatam arinis 
Punicis Italiam facile erat aut nuntium, aut literas mitti, 
nec dictatorem populus creare poterat, quod nunquam ante 
eam diem factum erat, prodictatorem 11 populus creavit Q. 
Fabium Maximum, et magistrum equitum M. Minucium 
Rufum. Hisque negotium ab senatu datum, ut muros tur- 


8 AI. Centronio. —9 ‘ Malim, quod jam Drakenborchio i» mentem venisse 

NOT/E 


b In Umbria ] Vetus Umbria ad 
mare usque Superum protendebatur, 
antequam Galli Senones maritimam 
ejus regionem occupassent. Olim 
enim sub Romanis Umbria in duas 
partes intermedio Apennino divisa 
fuit: Maritimam,quae,ab Arimino ad 
/Esin fluvium protensa, hodie Ducato 
(VUrbino appellatur; et Mediterra¬ 
neam, quae, Tiberim inter et Narem 
sita, nunc vocatur Ducato di Spoleto ; 
utraque in Ecclesiae Romanae di¬ 
tione. 

c Ad remedium, jam diu neque de¬ 
sideratum nec adhibitum ] Ita legitur 
hic locus in exaratis manu : quasi 
per ea tempora dictaturam Romani 
nec voluissent, nec jamdiu usurpas- 
sent. Quod mirum a Livio affirmari, 
cum hic ipse Q. Fabius Maximus 
Verrucosus ante triennium, anno 


scilicet U. C. 532. Dictator fuisse 
legatur in Fastis Capitolinis. Editi 
scribunt, remedium jamdiu desidera¬ 
tum, neque adhibitum : sensu, ni fallor, 
satis idoneo; significatur enim, pe¬ 
riculosum reip. statum jam ante de¬ 
siderasse dictaturam, tanquam pra;- 
sentium imminentiumque malorum 
remedium, quamvis eo Senatus uti 
distulisset. 

d Prodictatorem ] Cur dictator sta- 
tim dictus non fuerit Q. Fabius ratio¬ 
nem reddit paulo ante, quod scilicet 
nonnisi per majorem magistratum 
auctore Senatu dici dictator posset, 
illius autem nulla nunc quidem copia, 
nec populus ejus creandi jus haberet; 
unde per populum dicendus fuit, qui, 
sine dictatoris nomine, tamen dicta¬ 
toris munere fungeretur. 



1782 


T. LIVII 


resque Urbis firmarent, et praesidia disponerent, quibus 
locis viderentur, pontesque rescinderent fluminum : ad pe¬ 
nates 11 pro Urbe dimicandum esse, quando Italiam tueri 
nequissent. 

9. Hannibal recto itinere ** per Umbriam usque ad Spo- 
lctum e venit. Inde, cum perpopulato agro urbem oppug¬ 
nare adortus esset, cum magna caede suorum repulsus, 
conjectans ex unius coloniae haud nimis prospere tentatae 
viribus, quanta moles Romanae urbis esset, in agrum Pi¬ 
cenum avertit iter, non copia solum omnis generis frugum 
abundantem, sed refertum praeda, quam effuse avidi atque 
egentes rapiebant. Ibi per dies aliquot stativa habita : 
refectusque miles, liybernis itineribus ac palustri via prae- 
lioque, magis ad eventum secundo, quam levi aut facili, 
affectus." Ubi satis quietis 1 * datum e praeda ac popula- 


" Et milites Hannibalis, qui ex itinere defessi, quod hyeme ac per vias paludosas 
jecerunt, et prmterea pugna ipsa ad Trasimenum debilitati erant, qua licet in¬ 
specto exitu, prospera fuisset, non tamen sine magna difficultate magnoque damno 
Juerat commissa, recreati ac restaurati sunt . 


video : quani in valido. Doering.—10 Muretus conj. sed. —11 Ad penates ex 
emend. J. F. Gronov. In Mss. ac penatibus, et ac cum penatibus; in Edd. 
antt. ac tum pro penatibus, et ac cum Poenis, quod probabat Sigon. Vid. Not. 

12 Olim legebatur Hannibal interim recto itinere.— 13 ‘ Ubisatis quietis ad 
coi pora reficienda datum est a duce militibus, praeda cet. Hoc quietis recepi e 
conj. Gron. pro vulg. ubi satis quieti datum sc. temporis a militibus, vel duce : 
quod non improbabant Str. etDrak. Ille rb gaudentibus (sc. militibus) pro 
ablat. absol. accipiebat; hic vero jungebat cum profectus, ut al. magnis (cum) 
coptis, vel novo (cum) exercitu profectus cet. Nihil horum Livio dignum : et 
Stroth. ad cap. 4. recte monuit, ‘ malum esse criticorum morem, pro mero ar¬ 
bitrio unam quandam conjecturam recipere, aliam longe probabiliorem ac 
magis necessariam negligere.” Rupert. ‘ Mihi unice vera videtur conjec- 


NOTiE 


e Ad Spoletum ] Alias Spoletium, ad 
Clitumni fontes situm, hodiernae Um¬ 
bria? caput, nomen retinet; dicitur 
enim Spoleto. 

{ In agrum Picenum ] Picenum sive 
Picenus ager, aut Picentium regio 
ex eo nomen habere putatur, quod 
Sabini cum Asculum proficisceren¬ 
tur, in vexillo eorum picus avis con¬ 


sederit, ut Festus est auctor : ab .Esi 
flumine ad Matrinum secundum mare 
porrigebatur, hodie Marea d’Ancona, 
cum parte Aprutii ulterioris versus 
occasum asstivum. 

e Ubi satis quietis [quieti] datum ] 
Niim potius legendum quietis? ut re¬ 
feratur ad sequentia, sitque sensus; 
satis quietis datum militibus praeda 


LIB. XXII. CAP. 9. 


1783 


tionibus magis, quam otio aut requie, gaudentibus; pro¬ 
fectus Praetutianum 11 Hadrianumque agrum, Marsos 1 inde 
Marrucinosque k et Pelignos 1 devastat, circaque Arpos et 
Luceriam m proximam Apuliae regionem. Cn. Servilius 
consul, levibus praeliis cum Gallis actis, et uno oppido 
ignobili expugnato, postquam de collegae exercitusque caede 
audivit, jam moenibus patriae metuens, ne abesset in dis¬ 
crimine extremo, ad Urbem iter intendit. Q. Fabius Maxi¬ 
mus dictator iterum,t quo 14 die magistratum iniit, vocato 
senatu, ab Diis orsus, cum edocuisset Patres, plus negli- 
gentia caerimoniarum i auspiciorumque, quam temeritate 
atque inscitia, peccatum IS a C. Flaminio consule esse, 


tuva Gronovii, quieti in quietis mutantis.’ Doering. —14 AI. Q. Fabius M. dic¬ 
tator, quo. —15 Olim legebatur plus negligentia c. auspiciorumque temeritate, 

NOTiE 


magis quam otio gaudentibus: alio- 
quin rb gaudentibus accipiendum erit 
in ablativo, sive absolute. 

*' Prcetutianum] Praetutii inter Hel- 
vinum et Vomanum fluvios, quorum 
primarium oppidum Interamnium, 
seu Interamna, nunc Tiramo, et T6- 
rano, inter confluentes Tordini et Vi- 
ciolae amnium, in ulteriori Aprutio. 
At Hadrianus ager, ab Hadria oppido 
dictus, vulgo Atri, inter Vomanum et 
Matrinum amnes. Olim hic ager Pi¬ 
centibus contributus fuit, nunc pars 
Aprutii ulterioris, quae provincia est 
regni Neapolitani, ad mare Adriati- 
cum. 

* Marsos'] Samniticis gentibus an¬ 
numerati Marsi, quorum caput Alba 
Fucentis, nunc Albi, ad Fucinum la¬ 
cum, vul. Lago di Celano. Hos inter 
et Praetutianos Vestini aliique populi 
hic nominati, attributi et ipsi ali¬ 
quando Samnitibus, qui post in Apru- 
tiorum nomen transierunt. Vulgo 
Abruzzo. 

k Marrucinosque] Horum praeci¬ 
puum oppidum Theate, vulgo Cliieti , 
ad Aternuin fluvium, non procul ejus 


ostio in Aprutio citeriore. 

1 Et Pelignos] Siti fuere Peligni 
populi mediterranei inter Aternuin 
et Sagrum fluvios, quorum prior eos 
a Vestinis, posterior a Samnitibus 
proprie dictis dividebat. Caput olim 
Corfinium, hodie Sulmo, vulgo Sul- 
mona in Aprutio citeriore. 

m Arpos et Luceriam] Haec Apuliae 
loca non sane proxima superioribus : 
interjacebant quippe ad mare qui¬ 
dem Frentani, interius Samnites. 

t Dictator iterum] Forte abdicave¬ 
rat se prodictatura, et a consule pro¬ 
ditus dictator iterum. Nam ex an¬ 
tecedentibus satis liquet multos sine 
dictatore abiisse annos, et hoc pri¬ 
mum anno magistratu illo functum 
esse Fabium. J. Clericus. 

f Plus negligentia carimoniarum] 
Satis patet ex narratione Livii, Fla¬ 
minii temeritate et imprudentia male 
rem gestam ; sed Fabius aut solari 
Romanos voluit, re in Deorum iram 
rejecta, aut animum iis addere, ut, 
placatis Diis, melius in posterum 
sperarent. Idem. 



1784 


T. LIViI 


quaeque piacula irae Deum essent, ipsos Deos consulendos 
esse; pervicit, ut/ quod non ferine decernitur, nisi cum 
tetra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos" 
adire juberentur. Qui, inspectis fatalibus libris, retulerunt 
Patribus, 1 quod ejus belli causa votum Marti foret/ id 
non rite factum, de integro atque amplius faciendum esse : 
et Jovi ludos magnos, et aedes Veneri Erycinae ac Menti 
vovendas esse, et supplicationem lectisterniumque haben¬ 
dum, et ver sacrum p vovendum, si bellatum prospere esset, 
resque publica in eodem, quo ante bellum fuisset, statu 
permansisset.’ Senatus, quoniam Fabium belli cura oc¬ 
cupatura esset, M. /Emilium praetorem, ex collegii pon¬ 
tificum sententia,' 6 omnia ea ut mature fiant, curare 
jubet. 

10. His senatus consultis perfectis, L. Cornelius Len¬ 
tulus pontifex maximus, consulente collegio praetorum,* 1 

°. Q a Djis ipsis exquirendum esse, quibus sacrificiis expianda esset eorum ira ; 
obtinuit ut imperaret Senatus decemviris, Sj-c, 


quam inscitia, peccatum ,-—16 ‘ M, JEmilium preetorem cum collegis vrl et collegas 
ex vel de pontificum sententia malebant Pigh. in Ann. ad a. 536. et Gron. 
Recte, si cap. 10. pr. vera est omnium paene Mss. lectio consulente collegio 
pratorum, non, quod vett. Edd. exhibent, c. collegio pontificum, vel, quod Lips. 
et Drak. malebant, quodque Gron. recepit quidem, nec tamen probavit, c. 
collegium pratore. Cf. Dnk. et Drak. ad xxxm. 44. Periz. anim. hist. c. 4. 
p. 163. Ceterum M. JEmilium Regillum (cf. c. 33. et xxvii. 33.) non alium 
fuisse putabat Sigon. quam eum, de quo v. xxiv. 7-9. et xxtx. 11.’ Rupert. 
Vid. Not. Var. 

NOT/E 

foret ] Nempe ver sacrum, ab A. Cor¬ 
nelio votum. 

p Ver sacrum ] Quid sit ver sacrum 
ex Festo discimus, qui tradit Italos 
magnis periculis vovere solitos, quae- 
cumque proximo vere nata essent 
apud se animalia immolaturos. Sed 
cum crudele videretur pueros ac puel¬ 
las innocentes interficere, perductos 
in adultam aetatem velabant, atque 
ita extra fines suos exigebant. 

t Consulente collegio pratorum [ col¬ 
legium preetore\ Alias consulente colle¬ 
gio pontificum, quorum utiumque non 


n Decemviri libros Sibyllinos ] Non 
solebant consuli libri Sibyllini, nisi 
denuntiata essent prodigia: tunc au¬ 
tem jubebantur Senatusconsulto eos 
inspicere decemviri ; qui duumviri 
tantum fuerant initio, ut alibi dixi. 
Eam in rem saepe exquirebatur pon¬ 
tificum sententia, quoties nempe quid 
inciderat dubitationis : lectis autem 
libris renuntiabant decemviri qua ra¬ 
tione placandi essent Dii; quod ex 
conjectura magis, quam ex certis in¬ 
diciis, opinor, fiebat. 

0 Quod ejus belli causa votum Marti 


LIB. XXII. CAP. 10 . 


1785 


omnium primum populum consulendum de vere sacro cen¬ 
set: injussu populi voveri non posse. Rogatus in ha;c 
verba populus, « Velitis jubeatisne r hoc sic fieri: si res 
publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proxi¬ 
mum, sicut velim eam/ salva 17 servata erit hisce duellis; 
(quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, 
quaeque duella cum Gallis sunt, qui cis Alpes sunt;) datum 
donum duit populus Romanus Quiritium, 18 quod ver attu¬ 
lerit ex suillo, ovillo, caprino, bovillo grege, quaeque pro¬ 
fana erunt, Jovi fieri, ex qua die senatus populusque jus¬ 
seris Qui faciet, quando volet, quaque lege volet, facito: 
quo modo faxit, probe factum esto. Si id moritur, quod 
fieri oportebit, profanum esto, neque scelus esto. Si quis 
rumpet occidetve insciens, ne fraus esto. Si quis clepsit, 
ne populo scelus esto, neve cui cleptum erit. Si atro die 
faxit insciens, probe factum esto. 7 Si nocte sive luce, si *9 
servus sive liber faxit, probe factum esto. Si anteidea 10 
senatus populusque jusserit fieri, ac faxit, eo populus so- 


P Populus Romanus det in donum id quod vere proximo provenerit ex fatu suum 
ornum, caprarum, boum a die quem Senatus et populus designaverit, ut sacrificetur 
Jovi: modo hac animalia profana sint, nec antea ulli Deorum dicata. 

? Sl animal illud, quod sacrificari oportet, moriatur, non habeatur pro sacro nec 
culpa imputetur ei qui sacrificare debebat. Si quis per imprudentiam aliquod 
horum animalium vulneraverit vel occiderit, id ei nequaquam noceat; si quis furatus 
sit, id ne populo vitio vertat. Si quis per ignorantiam sacrificaverit nefasto aut 
ominoso die, quo vetitum est sacra facere, pro recte sacrificato habeatur. 




T f Scripti, sic velim eamque salvam. Forte, sicuti maxime cum salva est.’ 
Oh« H 18 Da * um ’ domm duit P 0 Pul<<s Rom. Quir. cet. (cf. Gron. 

L ' ' ^ Hae . c ver '? a n ? u n an,e > sed P° st parenthesi», etsi adversantibus 
Mss. et edd. posui, suadentibus Stroth. et Bauer.’ Rupert. Qu$rit Sicon. 
quid si votum donum duit ?—19 Sive Edd. a Grui, ad Drak.—20 In Edd. vett. 


NOTjE 


absurdum habet sensum, si diversi¬ 
mode accipias participium consulente: 
nam et L. Cornelius Lentulus Cali¬ 
dius Pontifex Maximus, nomine col¬ 
legii totius pontificum, /Emilio prse- 
tori consulenti, id est, interroganti, 
respondere potuit ; et consultante 
Delpk. et Var. Cias. Liv 


seu deliberante collegio pontificum, 
potuit idem de ipsorum sententia mo¬ 
nere ut populus consuleretur. 

r Velitis jubeatisne ] Formula est 
magistratus populum interrogantis. 

s Sicut velim eam ] Remp. nempe 
servari, atque incolumem stare. 
ius. c £> 


1786 


T. LIMI 


lutus, liber esto.’ r Ejusdem rei causa 1 ludi magni voti 
seris trecentis triginta tribus millibus, trecentis triginta 
tribus, triente : 4 praeterea bubus Jovi trecentis, multis aliis 
Divis bubus albis, atque ceteris hostiis. Votis rite nun¬ 
cupatis, supplicatio edicta : supplicatumque iere cum con- 
jugibus 2 ac liberis non urbana multitudo tantum, sed agres¬ 
tium etiam, quos in aliqua sua fortuna publicae quoque 3 
contingebat cura/ Tum lectisternium 4 per triduum ha¬ 
bitum, decemviris sacrorum curantibus. Sex pulvinaria 5 
in conspectu fuere: Jovi ac Junoni unum; alterum Nep- 

r Si antea jusserit Senatus et populus Rom. hcec sacra Jieri, quam privatus aliquis 
fecerit, tunc populus immunis sit a culpa. 

s Qui publicae foriunce curam gerebant, quia ipsi versabantur in fortuna non in¬ 
commoda. 

ante id ea. —1 Vett. libb. et ejusdem rei causa. —2 Olim legebatur supplicatum¬ 
que iit cum conjugibus. Vid. Not. Var.— 3 Murenis, quos in publica fortuna 
sua quoque aliqua. —4 Olim legebatur Curatum lectisternium et per triduum.—5 


NOT/E 


* Siris trecentis triginta tribus milli¬ 
bus, trecentis triginta tribus, triente ] 
Plut. in Fabio non aeris, sed sester¬ 
tiorum ac denariorum numero hanc 
summam aestimat. Ponit igitur in 
sumtns theatrales, musicos nempe ac 
thymelicos, sestertia 333. ac denarios 
totidem cum triente, comparatque 
totam summam cum myriadibus 
drachmarum octo, sive octoginta mil¬ 
libus, atque insuper ter millenis,quin¬ 
gentis,octoginta tribus drachmis, qui¬ 
bus addit praeterea duos obolos, ter¬ 
tiam scilicet drachmae partem. Quam 
summam Budaeus in. de asse ita com¬ 
putat, ut sestertia pro argenti du¬ 
pondio et semisse habeat, et in sin¬ 
gula pondo centenos denarios drach- 
inasve numeret, sicque exeant in uni¬ 
versum octoginta tria millia quin¬ 
gentas octoginta tres drachmae, obo¬ 
lique duo. Haec autem quantitas ho¬ 
dierna pecuniae argenteae aestimati¬ 
one exsurgeret ad 35522 lib. 18s. 4d. 
Quod si sextantarios asses ponamus, 


non multum a Plutarchi summa abi¬ 
bit Liviana computatio. Sed hujus 
rei accuratior disquisitio majoris es¬ 
set opera;. Hic haeret Plut. cur tam 
anxie per numerum ternarium divisa 
haec summa fuerit: nec videtur alia 
ratio facile reddi posse, praeter vim 
ejus numeri, qui et perfectus est na¬ 
tura, et primus imparium, et multi¬ 
tudinis initium, omniumque deinceps 
numerorum quasi elementa mixta et 
coagmentata contineat. Certe apud 
Veteres sacrum esse hunc numerum 
constat, vel ex illo Virgilii: ‘ Teraa 
libi haec primum triplici diversa co¬ 
lore Licia circumdo, terque haec alta¬ 
ria circum Effigiem duco ; numero 
Dens impare gaudet.’ 

JEris trecentis, $c.] Haec summa est, 
ex calculo Gronovii de pec. vet. lib. 
iv. c. 2. trium millium trecentorum 
triginta trium coronatorum, et ali¬ 
quantulum aeris excurrentis; seu de¬ 
cem millium florenorum, aut circiter. 
J, Clericus. 


LIB. XXII. CAP. 11. 


17S7 


tuno ac Minervae ; tertium Marti ac Veneri; quartum Apol¬ 
lini ac Dianae; quintum Vulcano ac Vestae; sextum Mer¬ 
curio ac Cereri. Tum aedes votae. Veneri Erycinae 6 u 
aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit; quia ita ex fa¬ 
talibus libris editum erat, ut is voveret, cujus maximum 
imperium in civitate esset. Menti aedem x T. Otacilius 
praetor vovit. 

11. Ita rebus divinis peractis, tum de bello reque de 
publica 7 dictator retulit, quibus quotve legionibus victori 
hosti obviam eundum esse Patres censerent. Decretum, 
‘ ut ab Cn. Servilio consule exercitura acciperet: scriberet 
praeterea ex civibus sociisque, quantum equitum ac pedi¬ 
tum videretur: cetera omnia ageret faceretque/ ut e re 
publica duceret/ Fabius duas se legiones adjecturum 
ad Servilianum exercitum dixit. His, per magistrum equi¬ 
tum scriptis/ Tibur diem ad conveniendum edixit. Edic¬ 
toque proposito, ut, quibus oppida castellaque immunita 
essent, uti 8 in loca tuta commigrarent; ex agris quoque 
demigrarent omnes regionis ejus, qua iturus Hannibal esset; 
tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cujus rei 

* Conscriptis a magistro equitum . 


AI. et pulvinaria. Put. ex pulvinaria.—6 AI. Tum cedes vota Veneri Enjcince. 

7 ‘ Tum de bello reque publica. Vet. lib .dequerep.’ Sigon.—8 Pro uti Gron. 

NOTjE 


u Veneri Erycince~\ In honorem ni¬ 
mirum Veneris, quae apud Erycem 
in Sicilia colebatur, celebri fano ab 
iEnea matri dicato, aedes nunc a Fa¬ 
bio Romae vovetur, quae post in Ca¬ 
pitolio structa, alia ab ejusdem Ve¬ 
neris ad portam Collinam. 

x Menti cedemli Fuit haec Mentis se¬ 
des juxta illam Veneris Erycinae Ca¬ 
pitolinam, uno tantum ambae canali 
discretae. Mentem autem Romani 
tanqnam Deam coluerunt, ut bonam 
mentem concederet. 

* Cetera omnia ageret faceretque ] 


Nihil mirum cum liberis mandatis 
missum adversus hostes Q. Fabium, 
ut qui dictator esset, id est, supre¬ 
mum magistratum ageret, cujus im¬ 
perio consules quoque obnoxii, ut et 
ex hoc capite patet. Nam et propiio 
arbitrio ad exercitum Servilii consu¬ 
lis duas legiones adjecit, et eidem ut 
sine lictoribus ad se veniret denun¬ 
tiavit. Consulibus autem raro similis 
potestas tribuebatur, nec nisi in sum¬ 
mo rerum discrimine, cum decerneba¬ 
tur, ut viderent ne quid respublica 
detrimenti caperet. 



1788 


T. LIVII 


copia esset; ipse, via Flaminia 2 profectus obviam consuli 
exercituique, cum ad Tiberim circa Ocriculum a prospex¬ 
isset agmen, consulemque cum equitibus ad se prodeun¬ 
tem,9 viatorem misit, qui consuli nuntiaret, ut sine lic¬ 
toribus ad dictatorem veniret. Qui cum dicto paruisset, 
congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud 
cives sociosque, vetustate jam prope oblitos ejus imperii, 
fecisset; literae ab Urbe allatae sunt, naves onerarias, com¬ 
meatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes, a 
classe Punica circa portum Cosanum 10 b captas esse. Ita¬ 
que extemplo consul Ostiam proficisci jussus, navibus¬ 
que, 11 quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent, com¬ 
pletis milite ac navalibus sociis/ persequi hostium classem, 
ac littora Italiae tutari. Magna vis hominum conscripta 
Romae erat: libertini etiam/ quibus liberi essent et aetas 
militaris, in verba juraverant. Ex hoc urbano exercitu, 
qui minores quinque et triginta annis erant, in naves impo¬ 
siti : alii, ut Urbi praesiderent, relicti. 


malebat ut hi vel ii h. 1. et xxxvi. 3. Alii post quoque ponunt uti. —9 AI. 
■progredientem. —10 AI. Cossanum. —11 Navibus Edd. ante Drak. 

NOTjE 


z Via Flaminia ] Haec via sic dicta 
a Flaminio, qui eam censor cum L. 
Paulo anno U. C. 530. muniverat stra- 
veratque, et circum etiam Flaminium 
exstruxerat; quique biennio post ab 
Hannibale caesus fuit ad Trasimenum 
lacum. Initium capiebat liaec via a 
porta Flumentana, perque Tusciam 
et Umbriam usque Ariminum perdu¬ 
cebatur. Strabo hoc opus ascribit 
liujus Flaminii filio, et forte a patre 
inchoata, aut Aretium usque per¬ 
ducta ; a filio vero continuata ad Ari¬ 
minum. 

a Circa Ocriculum ] Umbriae oppi¬ 
dum est ad confinia Sabinorum, vulg. 
Otricoli, Tiberi proximum. 

b Circa portum Cosanum ] Cosa sive 
Cossae civitas Etruriae maritima, in 


edito colle, sinui imminet qui inter 
Centumcellas, vulgo Civita Veccliia, 
et promontorium Argentarium por- 
tnmque Herculis protenditur: ubi 
nunc Lansedonia, aut inde non procul. 
In maritima Senensis regionis parte, 
quae vulgo Maremma di Siena. Por¬ 
tus hic Cosanus fuit, ubi hodie vel 
Porto Hercole, vel S. Stefano. 

c Navalibus sociis ] Dicuntur nava¬ 
les socii remiges qui ad navigandum 
adbibentur. 

d Libertini etiam ] Apud Romanos 
rarum alios quam ingenuos in mili¬ 
tiam conscribi: sed belli hujus Pu¬ 
nici secundi necessitas ad servos 
quoque conscribendos tandem ade¬ 
git. 


LIB. XXII. CAP. 12. 


178D 


12. Dictator, exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco 
legato, per agrum Sabinum Tibur, quo diem 11 ad conveni¬ 
endum edixerat novis militibus, venit: inde Praeneste ac 15 
transversis limitibus in viam" Latinam est egressus: ,+ unde, 
itineribus summa cum cura exploratis, ad hostem ducit; 
nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se 
commissurus. Quo primum die haud procul Arpis 15 in con¬ 
spectu hostium posuit castra, nulla mora facta, quin Poenus 
educeret in aciem, copiamque pugnandi faceret: sed ubi 
quieta omnia apud hostes, nec castra ullo tumultu mota 
videt; increpans quidem, victos tandem quoque Martios 
animos Romanis, 16 debellatumque et concessum f propa¬ 
lam de virtute ac gloria esse, in castra rediit: ceterum tacita 
cura animum incensus, 18 quod cum duce, haudquaquam 
Flaminio Sempronioque simili, futura sibi res esset; ac 
tum demum edocti malis Romani parem Hannibali ducem 
qumsissent. Et prudentiam quidem, non vim, dictatoris 
extemplo timuit. Constantiam haud dum expertus, agi¬ 
tare ac tentare animum movendo crebro castra, populan- 
doque in oculis ejus agros sociorum, coepit. Et modo 
citato agmine 2,0 e conspectu abibat, modo repente in aliquo 
flexu viae, si excipere degressum in aequum posset, occultus 
subsistebat. Fabius per loca alta agmen ducebat, modico 

“ Non recla via. 


12 ‘ Diem ex Edd. antt. et Ms. Ber. revocavi: die plerique Mss. et edd. 
Gron. et Drak.’ Rupert. —13 Ac deest in Edd. ante Crevier. mox in omnibus 
ante Gronov. ex conjectura Vallae legitur transversis tramitibus; in Mss. mul¬ 
tis est adversis militibus. —14 Regressus Edd. omnes ante Drak.—15 AI. Meis. 
—16 Victos tandem Martios animos Romanorum Edd. omnes ante Drak. qui 
quoque ex conjectura Gronovii recepit. In Mss. omnibus est victos tandem 
quos Martios, SfC. —17 ‘ Post concessum omnes Mss. inserunt quas, vel qui, vel 
quee, ve! quod: at Edd. ante Crevier. eis, quod vel pro sibi, si ad Poenos, vel 
pro ab iis, si ad Romanos referatur, positum monet Bauer. Aliam vocem, 
nescio quam, Livio reddendam esse, ex Mss. probabile fit.’ Rupert. —18 ‘ Ta¬ 
cita cura quoad animum incensus, fortius, quam incessit, quod malebant Mur. et 
Gron. Cf. ad haec et seqq. Polyb. m. 89. 90.’ Rupert. —19 Oliin legebatur 

NOTJE 

f Et concessum [eis] Vel per pro- Carthaginiensibus; vel cum meliori- 
nomen eis intelligendum Poenis sive bus codicibus delendum rb eis. 


1790 


T. LIVII 


ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum, neque congre» 
deietur. Castris, nisi quantum usus necessario cogeret, 
tenebatur miles. Fabulum et ligna nec pauci petebant, 
nec passim. Equitum levisque armaturae statio, compo¬ 
sita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta 
omnia, et infesta effusis hostium populatoribus praebebat. 
ISeque universo periculo summa rerum committebatur: * 
ct paiva momenta levium certaminum ex tuto coeptorum, 
finitimo 1 receptu, assuefaciebant territum pristinis cla¬ 
dibus z militem,® minus jam tandem aut virtutis, aut for- 
tunss poenitere suas. Sed non Hannibalem magis infestum 
tam sanis consiliis habebat, quam magistrum equitum ; qui 
nihil aliud, quam quod impar erat imperio, 3 h morae ad rem 
publicam praecipitandam habebat, ferox rapidusque in con¬ 
siliis, ac lingua 4 immodicus. Primo inter paucos, dein 

Et Fabius summam rerum in discrimen non mittebat periculum faciendo gene¬ 
ralis prcelu. 


constantiamque ejus haud .—20 Jac. Gronov. conj. tacito agmine .—1 Ita bene 
ex Lipsn conjectura receperunt reeentiores Edd. In vett. ut et in Mss. est 
jinitrmoium. Strotli. ‘ Possis etiam suspicari finitimo tum vel cum receptu’ 
Kupert.—-2 Pal. Men. Voss. pristinis in cladibus his. Put. Pet. melior et 
sm.des Iloient. pristinis in his cladibus. Scribe, pristinis trinis cladibus.’ J. 
t,. Gronov.—3 ‘ Quod impar erat imperio ex emend. Jac. Gronov. In Edd. 
antt. quod non imperabat; in plerisque Mss. quod imperabat imperio; in Lov. 5. 
quod non impar erat imperio. J. F. Gronov. conj. quod imperabat sub imperio, et 
quod parebat in imperio. Ruben. et Bauer, quod parebat imperio.’ Rupert.—4 


NOT,E 


s Territum pristinis cladibus militem ] 
In melioribus codicibus scriptum ha¬ 
betur, pristinis in cladibus his, aut pris¬ 
tinis in his cladibus. Sed Gron. egre¬ 
gie mutat in pristinis trinis cladibus: 
nempe ad Ticinum, Trebiani, Trasi¬ 
menum. 

h Quam quod impar erat [parebat in] 
imperio ] Plures hic lectiones profe¬ 
runtur. Vulgata, quam quod non im¬ 
perabat, mora, Sfc. Rubenius probat 
quod parebat imperio. Hapc non insub¬ 
tilis a Gronovio adducta, quam quod 
imperabat sub imperio, vel quod parebat 


in imperio, id est, quod etsi in impe¬ 
rio constitutus, parebat tamen majo¬ 
ri: nam et magister equitum, qualis 
erat hic Minutius Rufus, impera¬ 
tor habebatur, quamvis sub alio impe¬ 
ratore, nimirum dictatore. Nec dis¬ 
plicet quod in scriptis melioribus 
occurrit quod imperabat imperio, hoc 
est, moderabatur imperandi cupidi¬ 
tati, et juri quod aliquatenus habe¬ 
bat ; utpote creatus a populo, non ab 
ipso Fabio, qui nec dictator, sed pro¬ 
dictator creatus erat. cap. 8. supra. 


LIB. XXII. CAP. 13. 


1791 


propalam in vulgus, pro cunctatore segnem, pro cauto * 
timidum, affingens vicina virtutibus vitia, compellabat; 
premendorumque superiorum arte (qua? 6 pessima ars nimis 
prosperis multorum successibus crevit) sese extollebat/ 

13. Hannibal ex Hirpinis7 1 in Samnium transit: Bene¬ 
ventanum k depopulatur agrum: Telesiam 1 urbem capit: 
irritat etiam de industria ducem, si forte accensum tot in¬ 
dignitatibus cladibusque sociorum detrahere 8 ad aequum 
certamen m possit. Inter multitudinem sociorum Italici 
generis, qui ad Trasimenum capti ab Hannibale dimissique 
fuerant, tres Campani equites 11 erant, multis jam tum illecti 
donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium 


y Seque extollere conabatur artificio deprimendi superiores: quod deterrimum 
artificium invaluit inter homines propter plurimorum, eo genere se venditantium , fe¬ 
lices eventus. 


Linguis Gmt. Gronov. ali.—5 In omnibus fere Mss. et cauto, probb. Gron. et 
Drak. in quibusdam et pro cauto ,—6 ‘ In omnibus Mss. premendorum superi¬ 
orum, qua cet. unde premendoque superiorem, qua cet. recte, opinor, conj. J. F. 
Gronov.’ Rupert. 

NOT JE 


> Ex Hirpinis ] Sic optimi codices : 
alii ex Arpinis: vulgata lectio ex Ar¬ 
pis: quod ratio itineris non abnuit; 
fuerunt enim Arpi in Apulia Daunia, 
et oppidi illius mentio facta est su¬ 
periori cap. Nec ad Hirpinos venisse 
Hannibalem Noster adhuc memora¬ 
vit. Gronovius tamen hac ratione uti¬ 
tur ut ex Hirpinis scribi malit, quam 
ex Arpis: quia scilicet Hirpini populi 
fuere, Arpi oppidum; praepositio au¬ 
tem ex gentem exigit, non oppidum. 
Sed hujus discriminis non ita exacte 
rationem Livius habet. Passim enim 
praepositiones ad loca praeter alio¬ 
rum morem addit: nt mox cap. 59. 
‘Jam enim redierat ab Roma:’ et 
cap. 62. ‘Supplicatio Fortunae in 
Algido:’ quod hic oppidi, ni fallor, 
nomen est. Hirpini gens Samnitici 
generis, Apennino a Samnitibus, pro¬ 
prie dictis, atque ab Apulis sejuncti, 


inter hos, et Campanos, Picentinos- 
que siti. Horum primaria urbs Comp¬ 
sa, Hodie regio Principatus fere ul¬ 
terioris nomine inter regni Neapoli¬ 
tani provincias censetur. 

k Beneventanum'] De Benevento 
Samnitium urbe ad Sabatum. Vide 
lib. ix. c. 10. Hodie Ducatus titulo 
paret Ecclesias Romanae, tametsi 
regni Neapolitani limitibus inclusum. 

1 Telesiam ] In Samnii Campaniam 
versus finibus fuit opp. Telesia, haud 
procul Sabato amne : nunc Telese in 
Terra Laboris. 

ra Detrahere ad aquum certamen] 
Sic ex optimis mavult Gronovius 
quam trahere; quod Fabius ex supe¬ 
rioribus locis in planitiem devocan¬ 
dus et quasi dejiciendus esset, ut 
aequo rnarte praelium iniretur. 

n Tres Campani equites] Capuae sci¬ 
licet nati. 


1792 


T. LIVII 


animos. Hi nuntiantes, si in Campaniam exercitum ad¬ 
movisset, Capua; potiendae copiam fore, cum res major 
quam auctores, esset/ dubium Hannibalem alternisque 
fidentem ac diffidentem, tamen, ut Campanos ex Samnio 
peteret, moverunt. Monitos, ut etiam atque etiam pro¬ 
missa rebus affirmarent/ jussosque, cum pluribus 10 et ali¬ 
quibus principum redire ad se, dimisit. Ipse imperat duci, 
ut se in agrum Casinatem ducat: edoctus a peritis regio¬ 
num, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad opera 
erendam sociis interclusurum. Sed Punicum abhorrens 11 
ab Latinorum nominum prolatione/ pro Casino Casilinum 
dux ut acciperet/ fecit; aversusque ab suo itinere, 12 per 
Allifanum q Calatinumque 1 et Calenum agrum, 5 in campum 
Stellatem descendit. Ubi cum montibus fluminibusque 

lium^dabantf° tlUm (j>0tkndi Ca P uce ) videretur superare vires eorum qui hoc consi- 




Edd. ante Gronov.—8 AI. trahere. —9 AI. confirmarent. Suspica- 
Iffirtninl 3ro " ov : i sc, : ibendu "> : monitosque etiam atque etiam, ut promissa rebus 
n AI .jussosque cum popularibus.- II Gronovius, quem secuti 
IO Sir c ’ Crevier - Gi-ak. et alii, post abhorrens inseruit os. Vid. Not. Var. 
iz LMim legebatur aversusque ab itinere. 


NOTA2 


0 Sed Punicum abhorrens [os] ab La¬ 
tinorum nominum prolatione ] In vul¬ 
gatis est Punicum abhorrens ab Latino 
nomen: potestque intelligi nomen Ca¬ 
sini, Punica pronuntiandi forma pro¬ 
latum ab Hannibale, abhorruisse a 
vero nomine Latino, adjecta, ut vide¬ 
tur, litera L, ita ut accederet ad no¬ 
men Casilini: quam in rem notat 
Gronovius ex Isidoro, familiarem fu¬ 
isse Afris Lamdacismum, quo pro 
uno L, duo pronuntiantur. Sed nul¬ 
lum in Casino L, quod duplicaretur. 
In codice Regio et Colb. scribitur. 
Sed Punicum abhorrens ab Latinorum 
nominum prolatione: cui belle addit 
idem Gronov. nomen os, ut sit Puni¬ 
cum os pro lingua et sermone Punico: 
vel potius lingua sermoni Punico as¬ 
sueta, aliena a Latino. 


p Dux ut acciperet ] Vulgo ducem ac¬ 
cipere: per ducem apparet ductorem 
viae intelligi. 

‘i Per Allifanum] Ad laevam Vul¬ 
turni, in Samnii Campaniaeque confi¬ 
nio, fuit oppidum Allifae : nomen ad¬ 
huc retinens in Terra Laboris, et reg¬ 
no Neapolitano. 

r Calatinumque] De Calatia, nunc 
Gaiazzo, de campo Stellate, nunc 
campo Mazzone, de agro Falerno, 
Sinuessa, aliisque Campaniae inter 
Vulturnum et Lirini fluvios locis, 
dixi ad posteriores primae Decadis 
libros. 

s Et Calenum agrum] Nomen sor¬ 
titus videtur hic ager ab opp. Caleno, 
cujus meminit Plin. hod. Carinola: 
non a Calibus, nunc Calci : quod inde 
non procul. 


L1B. XXII. CAP. 14. 


1793 


clausam regionem circumspexisset, vocatum ducem per- 
cunctantur, ubi terrarum esset ? Cum is Casilini 1 eo die 
mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error, et 
Casinum longe inde u alia regione esse: virgisque casso 
duce, et ad reliquorum terrorem in crucem sublato, castris 
communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum 
praedatum dimisit. Usque ad aquas Sinuessanas popu¬ 
latio ea pervenit. Ingentem cladem, fugam tamen terro¬ 
remque latius, Numidae fecerunt. Nec tamen is terror, 
cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit: videlicet 
quia justo et moderato regebantur imperio; nec abnuebant, 
quod unum vinculum fidei est, melioribus parere. 

14. Ut vero ad Vulturnum' 5 flumen castra sunt posita, 
exurebaturque amoenissimus Italiae ager, villaeque passim 
incendiis fumabant, per juga Massici montis Fabio du¬ 
cente, tum prope de integro seditio ab duce seditionis ac¬ 
censa. Quieverant enim x per paucos dies ; *+ quia, cum 
celerius solito ductum agmen fuisset, festinari ad prohi¬ 
bendam populationibus Campaniam y crediderant. Ut vero 
in extrema juga Massici montis ventum est, hostesque sub 
oculis erant, 15 Falerni agri colonorumque Sinuessae tecta 

13 ‘ Piit. Pet. Reg. Ut vero quam ad V. deinde exurebatur, sine que. 
Scribe: Ut vero, cum ad Vulturnum, f. c. s. posita, exurebatur a. I. a.’ J. F. 
Gronov.—14 ‘ In plerisque Mss. legitur seditio ac de seditione accensi, quidam 
fuerant enim per paucos dies: in Edd. antt. est, orta seditio ac duces seditionis ac¬ 
censi quidam: fuerat enim silentium per paucos dies. Hinc Lips. couj. seditio 
accensa: quieti fuerant enim, et Gron. seditio ab duce altero est accensa ; quieve¬ 
rant enim perpaucos dies. Hic tamen et Drak. edidere : seditio accensa: quie¬ 
verant enim per paucos dies. Quod nos reposuimus, ad veterum librorum lec¬ 
tiones propius accedit, (nisi cum Lips. malis quieti fuerant ,) neque abhorret a 
more Livii, easdem voces saspe repetentis : a duce seditionis etiam Doer. con¬ 
jecisse video.’ Rupert. —15 1 In scriptis, hostes sub oculis; iterum sine r 
que. Scribe ut v. i. e.j. Massici montis ventum, et hostes sub oculis erant.’ J. 

NOTvE 

1 Cum is Casilini ] Fuit Casilinum Cassinensis in Terra Laboris, 
ad Vulturnum, ubi hodie Capoa. x Quieverant enim], Romani milites 

u Casinum longe inde ] Volscorum ad seditionem antea impulsi, 
olim, dein Latii novi oppidum : ubi v Ad prohibendam populationibus Cam- 
nunc Monte Cassino, primarium Bene- paniam] Hypallage, pro ad populatio- 
dictini ordinis monasterium, juxta nes a Campania prohibendas. 
quod San-Germano sedes Episcopi 


1794 


T. LIVII 


urentes, nec ulla erat mentio pugnee, * Spectatunme huc/ 
inquit Minucius, ( ut rem fiuendam oculis/ 16 sociorum 
casdes et incendia venimus? nec si nullius alterius nos, ne 
civium quidem horum pudet, quos Sinuessam >7 colonos 
patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste tuta haec ora 
esset: quam nunc non vicinus Samnis urit, sed Poenus 
advena, ab extremis orbis terrarum terminis, nostra cunc¬ 
tatione et socordia, jam huc progressus. Tantum (pro !) 18 
degeneramus a parentibus nostris, ut, praeter quam 19 oram 
illi Punicas vagari classes, dedecus esse imperii sui dux¬ 
erint, eam nos nunc plenam hostium Numidarumque ac 
Maurorum 20 jam factam videamus ? Qui modo, Saguntum 
°PP u g nar i indignando, non homines tantum, sed foedera et 
Deos, ciebamus, scandentem moenia 1 Romanae coloniae 
Hannibalem lenti spectamus. Fumus ex incendiis villarum 
agroiumque in oculos atque ora venit; strepunt aures cla¬ 
moribus plorantium sociorum, saepius nos, quam Deorum 
invocantium opem. Nos hic pecorum modo per aestivos 
saltus deviasque calles 2 exercitum ducimus, conditi nubi¬ 
bus sylvisque. Si hoc modo peragrando cacumina sal¬ 
tusque M. Furius recipere a Gallis Urbem voluisset, quo 
hic novus Camillus, 3 nobis dictator unicus 2 in rebus af¬ 
fectis 4 quaesitus, Italiam ab Hannibale recuperare parat; 
Gallorum Roma esset: quam vereor, ne, sic cunctantibus 2 

° ^ rem jucundam visu, et qua cum voluptate oculorum spectanda sit, 

L t plagam C ampania, secundum quam majores nostri navigare Carthaginien¬ 
sium classes indignum putarunt majestate imperii Romani, fyc. 


F. Gionov. 16 InMss. et Edd. antt. ad rem/ruendam oculis .—17 AI. quos in 
oinuessam. 18 Olim legebatur Tuntum pro dolor! —19 ‘ Praterquam quod 
Edd. vett. ante Frob. et Mss. multi: perperam.’ Stroth .—20 AI. plenam Nu- 
tmdarum hostium ac Maurorum .—1 Tendentem ad mania Edd. omnes ante Cre- 
Vler ’ ^ AI. deviosque colles; al. deviosque calles .—3 ‘ Bauer. sustulit comma 
post Camillus, ut jungantur nobis recup. parat, non nobis queesitus, quod frigere 

NOTjE 

2 Dictator unicus] Sarcasmus est a Vereor, ne, sic cunctantibus ] Vult 
in Q. Fabium. Ceterum parum re- Minucius magister equitum credi, 
fert an scribatur in rebus affectis, ut fore ut, si amplius cunctentur Roma- 
est in melioribus libris, an in rebus ni ex instituto Fabii, frustra Romani 
afflictis. veteres urbem ab hostium impetu 


LIB. XXII. CAP. 14. 


l/L'5 


nobis, Hannibali ac Poenis loties servaverint majores 
nostri. Sed vir, ac vere Romanus, quo die, dictatorem 
eum ex auctoritate Patrum jussuque populi dictum, Veios 
allatum est, 5 cum esset satis altum Janiculum, 15 ubi sedens 
prospectaret hostem, descendit in aequum ; atque illo ipso 
die media in Urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero 
die citra Gabios cecidit Gallorum legiones. Quid ? post 
multos annos, cum ad Furculas Caudinas 60 ab Samnite 
hoste sub jugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius 
Cursor juga Samnii perlustrando, an Luceriam premendo 
obsidendoque, et lacessendo victorem hostem, depulsum ab 
Romanis cervicibus jugum superbo Samniti imposuit? 
Modo C. Lutatio d quae alia res, quam celeritas, victoriam 
dedit? quod postero die, quam hostem vidit, classem 
gravem commeatibus, impeditam suomet ipsam ? instru¬ 
mento atque apparatu, oppressit. Stultitia est, sedendo 
aut votis debellari credere posse. Armari copias oportet, 
deducendas in aequum, 8 ut vir cum viro congrediaris. Au¬ 
dendo atque agendo 9 res Romana crevit, non his segnibus 
consiliis, 10 e quae timidi cauta vocant.’ Haec velut con¬ 
donanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque 
Romanorum multitudo, et ad aures quoque militum dicta 
ferocia volvebantur; ac, si militaris suffragii res esset, haud 
dubie ferebant/ Minucium Fabio duci 11 praelaturos. 

c Manifeste pree se ferebant. 

arbitratur.’ Rupert. —4 AI. afflictis.—5 Olim legebatur Veios allatus est nun¬ 
tius.—6 AI. ad Furcas Caudinas .—7 AI. suo ipsam; a], suo et ipsam .— 8 ‘Forte 
legendum: armari copias oportet: deducendis in cequutn.’ Rupert.—9 AI. Au¬ 
dendo agendoque. —10 Mss. plerique sensibus consiliisque. —11 ‘ Forte ducem, 
judice etiam Gron.’ Rupert. 

NOTiE 

defenderint, eamque non posteris los descenderet, cum Massico Cam- 
suis servaverint, sed Hannibali et pani® monte, unde digredi nolit Fa- 
Carthaginiensibus qui ea potituri bins, ut ®quo marte cum Hannibale 
sint. decernat ad socios colonosque Ro- 

b Satis altum Janiculum ] Comparat manorum tuendos. 

Janiculum montem circa Romam al- 0 Cum ad Furculas Caudinas ] Vide 

tissimum, a quo degressus est Ca- lib. ix. c. 2. 

millus ut in urbem ad pellendos Gal- d Lutatio ] Vide lib. xxi. c. 25. 


1796 


T. LIVII 


15. Fabius pariter, 11 in suos f haud minus quam in hostes 
intentus, prius ab illis 13 invictum animum praestat.Quan- 
quam probe scit, non in castris modo suis, sed jam etiam 
Romae infamem suam cunctationem 15 esse ; d obstinatus 
tamen eodem consiliorum tenore aestatis reliquum extraxit, 
ut Hannibal, destitutus ab spe summopere petiti certa¬ 
minis/ 6 jam hybernis locum circumspectaret; quia ea 
regio praesentis erat copiae, non perpetuae/ arbusta vine¬ 
aeque, et consita omnia magis amoenis, quam necessariis 
fructibus. Haec per exploratores relata Fabio/7 Cum 
satis sciret, per easdem angustias, quibus intraverat Fa¬ 
lernum agrum, rediturum, Calliculam montem 5 et Casi¬ 
linum occupat modicis praesidiis; quae urbs, Vulturno flu¬ 
mine diremta, Falernum ac Campanum agros dividit: 13 
ipse jugis iisdem exercitum reducit, misso exploratum cum 
quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino: 
qui ex turba juvenum audientium saepe ferociter condo¬ 
nantem magistrum equitum, progressus primo exploratoris 
modo, ut ex tuto specularetur hostem, ubi vagos passim 
per vicos Numidas vidit, per occasionem etiam paucos 

d Suum cunctandi consilium infamia quasi ex ignavia crimine in urbe quoque 
jam laborare. 

‘ Rerum copiam non in perpetuum suppeditare poterat, sed in prasens tantum. 


12 ‘ Tb pariter videtur glossa esse, vel leg. per iter, ut per ludos et al. Jac. 
Gron. conj. acriter, et Baner. pari tenore, i. e. constans sibi, ut coeperat, civi¬ 
bus eundem se nuuc, quem hostibus preebuerat, praebendo. Sed illud frigere 
videtur; hoc minus placet, quia mox sequitur eodem consiliorum tenore.’ Ru- 
pert.—13 In Edd. vett. et fere in omnibus Mss. ab atiis. Ab utrisque conj. J. 
F. Gronov. et a fabulis Ruben.—14 Prcestans Edd. ante Drak.—15 Olim le¬ 
gebatur sed etiam Roma: suam cunctationem infamem .—16 Olim ab spe summa 
appetiti: Pali, et Voss. oppetiti: Put. ab spesummoppeliti .—17 Olim Hcec per ex¬ 
ploratores relata fama Fabio. Scribendum monet J. F. Gronov. Hcec per ex- 


NOT;E 


e Non his segnibus consiliis'] A Lip- 
sio est: scripti habent non his sensi¬ 
bus consiliisque; quod eodem reci¬ 
dit. 

f Pariter, in suos] Libens illud pa¬ 
riter deleverim. Sufficit enim et 
melius explicat quod sequitur in suos 


haud minus quam in hostes intentus. 

s Calliculam montem] Inter Casili¬ 
num et Cales fuit hic mons, aSavone 
amne ad Vulturnum protensus, atque 
agrum Falernum terminans ad sep- 
temtrionem. 


LIB. XXII. CAP. 16. 


1797 


occidit; extemplo occupatus certamine est animus/ exci- 
deruntque praecepta dictatoris, qui, quantum tuto posset, 
progressum prius recipere sese jusserat, quam in con¬ 
spectum hostium veniret. Numidae, alii atque alii occur¬ 
santes refugientesque, ad castra prope ipsum cum fatiga¬ 
tione equorum atque hominum pertraxere. Inde Carthalo, 
penes quem summa equestris imperii erat, concitatis equis 
invectus, cum prius, quam ad conjectum teli veniret, aver- 
tissethostem/ quinque millia ferme continenti cursu secutus 
est fugientes. Mancinus, postquam nec hostem desistere 
sequi, nec spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in 
praelium rediit, omni parte virium impar. Itaque ipse et 
delecti equitum circumventi occiduntur. Ceteri effuso rur¬ 
sus cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad dic¬ 
tatorem perfugerunt. Eo forte die Minucius se conjunx¬ 
erat Fabio, missus ad firmandum praesidio saltum, qui 
super Tarracinam, in arctas coactus fauces, imminet mari, 
ne immunito Appiae limite z ° h Poenus pervenire in agrum 
Romanum posset. Conjunctis exercitibus dictator ac ma¬ 
gister equitum castra in viam deferunt, qua Hannibal duc¬ 
turus erat. Duo inde millia hostes aberant. 

16. Postero die Poeni, quod viae inter bina castra erat, 
agmine complevere. Cum Romani sub ipso constitissent 
vallo, haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus 
cum expeditis equitibus, 1 atque ad lacessendum hostem 

/ Statim Hostilii Mancini animum invasit ardor ineundi certaminis. 

s Romanos in fugam vertisset. 


ploratores res relata Fabio. —18 AI. Falernum a Campano agro dividit. —19 AI. 
qui quam tuto. Piit. quem. —20 ‘ In optimis Mss. na adminuisse Panus Appia 
limite: unde Gion. ingeniose conj. ne ab Sinuessa Panus Appia limite cet.' 
Rupert. 

1 1 Expeditis equitibusque rectius forte optimi Mss. prob. Stroth.’ Rupert. 

NOT/E 

h Ne immunito Appia limite ] Via qute supra Tarracinam, praesidiis Ro- 
Appia ab urbe per Latii maritima, manorum occupatas fuisse, ne si hic 
Sinuessam, et in Campaniam ; inde viae Appiae limes, qui Tarracinam et 
in Apuliam et Brundusium usque du- Sinuessam interjacet, apertus hosti 
cebat. Vult itaque Livius angustias, maneret, atque Hannibal per eam in 



1798 


T. LIVII 


carptim et procursando' recipiendoque sese pugnavere. 
Hestitit suo loco Romana acies. Lenta pugna et ex dicta¬ 
toris magis, quam Hannibalis, fuit voluntate. Ducenti ab 
Romanis, octingenti hostium cecidere. Inclusus inde videri 
Hannibal, via ad Casilinum obsessa : 2 cum Capua et Sam¬ 
nium, et tantum ab tergo divitum sociorum Romanis com¬ 
meatus subveheret; Poenus contra inter 3 Formiana saxa k ac 
Literni arenas 1 stagnaque perhorrida situ hybernatirrus esset. 
Nec Hannibalem fefellit, suis se artibus peti. Itaque, cum 
per Casilinum evadere non posset, petendique montes, et 
jugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus in¬ 
clusum vallibus agmen aggrederetur ; ludibrium oculorum, 
specie terribile, ad frustrandum hostem commentus, prin¬ 
cipio noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis 
consilii talis apparatus fuit. Faces undique ra ex agris 
collectae, fascesque virgarum atque arida sarmenta praeli¬ 
gantur cornibus boum, quos domitos indomitosque multos 
inter ceteram agrestem praedam agebat. Ad duo millia 
ferme boum effecta: Hasdrubalique negotium datum, ut 
piimis tenebris noctis id armentum accensis cornibus ad 
montes ageret; maxime, si posset, super saltus ab hoste 
insessos. 4 


Improbat Roering. Vid. Not. Var.-2 Olim et ad Casilinum obsessus.-S 
Intra et mox Lintemi Edd. omnes ante Drak. Et hic locis a Sabellico e 
conjectura constitutus, in Mss. omnibus corruptus est, qui exhibent intra For■ 
tun* minas, saxa ac, Sfc.’ St.oth.-4 Vet. lib. apud Sigon. super saltu ab hoste 

Z?lS€SS0» 


NOT/E 


agrum Romanum posset penetrare. 

'Carptim et procursando ] Carptim 
aggredi seu lacessere, est non totis 
copiis atque impetu, sed per turmas 
subinde immissas, hostem provocare. 

k Formiana saxa ] Inter Fundos et 
Minturnas sunt Formiani colles supra 
Cajetam. 

1 Ac Literni arenas ] Linternum, 
sive Liternum, ultra Vulturnum, Cu¬ 
mis haud procul, inter Sinuessam et 
Neapolin fuit, qua regione si Hanni¬ 


bal poliebatur, non video quid obsta¬ 
ret Capuam aut Casilinum petenti. 
Ha?c quippe loca citra montes Calli¬ 
culam et Tifata erant. Praesidia ve¬ 
ro Romana Casilinum tantum et Cal¬ 
liculam occupaverant. 

m Faces undique ] Imitamentum est 
Samsonis, qui vulpium caudis accen¬ 
sos fasces sarmentorum alligavit, ut 
Philistinorum agros vastaret. Quod 
Poenos, Syria ortos, a majoribus didi¬ 
cisse non est improbabile. 


LIB. XXII. CAP. 17. 


1799 


17. Primis tenebris silentio mota eastra ; boves aliquanto 
ante signa acti. Ubi ad radices montium viasque angustas 
ventum est; signum extemplo datur, ut accensis cornibus 
armenta in adversos concitentur montes. Et metus ipse 
relucentis flammee ex capite, calorque, jam ad vivum ad 
imaque cornuum 5 adveniens, velut stimulatos furore agebat 
boves. Quo repente discursu/' haud secus quam sylvis 
montibusque accensis, omnia circum virgulta ardere: ca¬ 
pitumque irrita quassatio, 611 excitans flammam, hominum 
passim discurrentium speciem praebebat. Qui ad transitum 
saltus insidendum i 0 locati erant, ubi in summis montibus 
ac super se quosdam ignes conspexerunt, circumventos se 
esse rati, praesidio excessere/ qua minime densae micabant 
flammae, 8 velut tutissimum iter, petentes summa montium 
juga; * tamen in quosdam boves palatos ab suis9- gregibus 

* Quo boum subito huc illuc cursu. 

4 Recedentes ad summa cacumina montium, ubi rara flammee micabant, quod ea 
ipsis maxime tuta videretur via ad vitandum periculum. 

5 ‘ Verba ad imaque cornuum glossam sapere monet Boer. Quid? si adve¬ 
niens est glossema, et leg. ad vivum inclinans imaque cornuum. In Mss. fere 
omnibus est ad vivum divatimaque c. a. unde ad vivum citimaque c. a. conj. Gron.’ 
Rupert. Quaerit Donjat. quid si ad vivum intimaque cornuum ?—6 ‘ Hoc ex 
Gronovii conjectura recentiores Edd. receperunt; misere enim hic locus in 
omnibus Mss. corruptus atque inquinatus est. In Edd. vett. est capitumque 
inquietatio excitans, &;c. at hoc ipsum modo ex emendatione Vallce : in Mss. 
est carptim queerit atque ratio excitans, in ali. captum queerit atque ratio, fyc. 
captum quasitaque ratio ; ceptaque itaque vexatio, et quae sunt alia hujus generis 
monstra. Ex quibus id certe constat, in Livio saepe indulgendutn esse con¬ 
jecturae, nisi insana magis placent, quam quae intelligi possunt. Monendus 
modo est lector, ut sciat quantum cuique tribuendum sit.’ Stroth. —7 Oltrn 
legebatur ad transitus saltus insidendos. —8 ‘ Et hoc ex Gronovii conjectura, 
cum vulgo ante eunt in Edd. legeretur qua ingens emicabat flamma’ Stroth. 


NOT/E 


" Capitumque irrita quassatio'] Gro- 
novius ex variis codicum veterum 
lectionibus (in quibus nihil sani) effe¬ 
cit non improbabiliter, capitumque 
irrita quassatio; dum nempe boves 
ignem excutere conantur, capita 
quassantes. Nec tamen longe abit, 
si sensum spectemus, recepta lectio 
Vallae : capitumque inquietatio. 

° Ad transitum saltus insidendum 


[transitus saltus insidendos] Quod 
Gronovius mavult ex Puteano, ad 
transitum saltus insidendum, parum me 
movet. Plures enim haud dubie 
potuerunt ejusdem saltus esse trans¬ 
itus; neque in longo montium trac¬ 
tu, qualis hic Massicus, unus tantum 
esse aditus aut exitus solet. 

p Prcesidio «arcessere] Gall, iis aban - 
donnerent leur poste. 


1800 


T. LIVII 


inciderunt. Et primo, cum procul cernerent, veluti flammas 
spirantium miraculo attoniti 4 constiterunt: deinde, ut hu¬ 
mana apparuit fraus, tum vero insidias rati esse, dum 
majore metu concitant 10 se in fugam, levi quoque armaturae 
hostium incurrere. Ceterum nox aequato timore neutros 
pugnam incipientes ad lucem tenuit/ Interea, toto ag¬ 
mine Hannibal transducto per saltum,'* et quibusdam in 
ipso saltu hostium oppressis,”* in agro Allifano posuit 
castra. 

18. Hunc tumultum sensit Fabius. Ceterum et insidias 
esse ratus, et ab nocturno utique abhorrens certamine, suos 
munimentis tenuit. Luce prima subjugo montis praelium 
fuit; quo interclusam ab suis levem armaturam " facile 
(etenim numero aliquantum praestabant) Romani supe- 
rassent, nisi Hispanorum cohors, ad id ipsum remissa ab 
Hannibale, pervenisset." r Ea assuetior montibus, et ad 
concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior, cum 
velocitate corporum, tum armorum habitu, campestrem 
hostem, gravem armis statariumque, pugnae genere facile 
elusit. Ita haudquaquam pari certamine digressi, Hispani 
fere omnes incolumes, Romani, aliquot suis amissis, in 
castra contenderunt. Fabius quoque movit castra: trans- 


k Stupefacti admiratione boum quos putabant flammas spirare. 

1 Cian utrique pugnare coepissent, tamen ob tenebras nocturnas neutri ad lucem 
usque in eo perseverarunt. 

Et casis aliquibus hostium, scilicet Romanorum, in monte ipso sylvis ob¬ 
sito. 


n Panorum leviter armatos sejunctos, et quasi avulsos, a proprio exercitu, ita ut 
cum illis se conjungere non possent. 




Vici. Not. Var.—9 Olim, tum in quosdam boves palantes a suis.— 10 ‘ Cum 
Edti. a Gron. ad Drakenb. cum multo maximoque strepitu concitant Edd. ante 
Gronov. et sic in plerisqne Mss. in quorum optimis vero legitur, cum majore 
multo concitant. Receptam nunc lectionem Gronovii conjecturae debemus.’ 
Stroth. 

11 ‘Bene conjicit Gronovius legendum esse supervenisset.’ Strotli,—12 


NOTjE 


i Per saltum ] Per angustias Cal¬ 
liculae montis. 

r Ab Hannibale, pervenisset] Melius, 
opinor, quod Gronovius suggerit, su¬ 


pervenisset, praesertim si codices ad¬ 
juvarent: nisi malis pravertisset, stra¬ 
gem nempe levis armatura: Hanniba 
lis. 


LIB. XXIf. CAP. 18. 


1801 


grossusque saltum super Allifas, loco alto ac munito con¬ 
sedit. 11 Tum, per Samnium Romam se petere simulans, 
Hannibal usque in Pelignos populabundus rediit. Fabius 
medius ,J inter hostium agmen urbemque Romam jugis 
ducebat; nec absistens, nec congredieris. 0 Ex Pelignis 
Poenus flexit iter, retroque Apuliam repetens, Geronium ,+ s 
pervenit; urbem metu, quia collapsa ruinis pars moenium 
erat, ab suis desertam. 4 Dictator in Larinate agro castra 
communiit. Inde sacrorum causa u Romam revocatus, non 
imperio modo, sed consilio etiam, ac prope precibus agens 
cum magistro equitum, ‘ ut plus consilio, quam fortunae, 
confidat; et se potius ducem, quam Sempronium, Flamini¬ 
umque, imitetur. Ne nihil actum censeret, extracta 15 
prope aestate* per ludificationem hostis/ Medicos quoque 
plus interdum quiete, quam movendo atque agendo, pro¬ 
ficere. Haud parvam rem esse, ab toties victore hoste 


0 Sic Hannibalem, insecutus, ut neque ab eo procul abscederet, neque propius ad 
eum accederet, ne ad pugnandum invitus cogi posset. 

p Ne crederet a se frustra esse laboratum, cum astatem omnem transegisset 
eludendo Hannibalem, 

‘ Post haec verba in duobus codd. inseritur prolixa narratio de rebus circa 
Allifas gestis, quam, cum admodum corrupte scripta sit, nec Livii esse vide¬ 
atur, addere noluimus. Adeant, qui eam noscere cupiunt, Hearnium et 
Drakenborchium.’ Stroth,— 13 Mediis Edd. omnes ante Drak,—14 AI. Ge- 
runium, Gerionem, Geryonem, Gerionum, Gerenum. —15 Exacta Edd. a Sigon. 
ad Crev. qui primus vetus illud restituit. 


NOT/E 


8 Geronium] Sic vocat Tabula Iti¬ 
neraria oppidum Apuliae Dauniae, 
quod apud Livium vulgo Gerio, in 
Mss. Gerionum, vel Gerenium legi¬ 
tur. Polybius Gerunium vocat, ait- 
que a Luceria distare stadia ducenta, 
id est, millia passuum 25. Cluverius 
locat ubi nunc Tragonara ad dextram 
Frentonis in Capitanata. Sed hinc 
Luceria non ultra 15. milliaria dis¬ 
tat, nisi omnes tabulae Geographicae 
fallunt. Quare fuisse Gerunium sus¬ 
picor propius Larinum, medio inter 
illud ac Luceriam Frontone, forte ubi 
nunc.tSv. Martino. 

Dclph. et Var. Cias, Lit 


‘ Ab suis desertam] Refert Polybius 
Gerunium ab Hannibale obsessum 
expugnatumque, incolas interfectos, 
aedificia ad usum horreorum servata 
magna ex parte. 

u Sacrorum causa] Cum nempe sa¬ 
cerdotes eum ad sacrificia quaedam 
Romani vocarent: ut Plut. interpre¬ 
tatur. 

x Extracta prope astate] Recte. 
Est enim extrahere idem quod, pro¬ 
ducere, protrahere, ut hoc eodem li¬ 
bro, ‘ aestatis reliquum extraxit.’ Non 
erat itaque quod Sigonius mallet ex¬ 
acta prope astate. 

ius. 6 C 


1802 


T. LIVII 


vinci desisse, et ab continuis cladibus respirasse.’ Haec 
nequicquam praemonito magistro equitum, Romam est 
profectus. 

19. Principio aestatis, qua haec gerebantur, in Hispania 
quoque terra marique coeptum 16 bellum est. Hasdrubal ad 
eum navium numerum/ quem a fratre instructum para¬ 
tumque acceperat, decem adjecit : quadraginta navium 
classem Himilconi '7 tradidit: atque ita Carthagine z pro¬ 
fectus navibus prope terram/ exercitum in littore ducebat, 18 
paratus confligere, quacumque parte copiarum hostis oc¬ 
currisset. Cn. Scipioni, postquam movisse ex hybernis 
hostem audivit, primo idem consilii fuit: b deinde, minus 
terra, propter ingentem famam novorum auxiliorum, con¬ 
currere '9 ausus, delecto milite ad naves c imposito, 20 quin¬ 
que et triginta navium classe ire obviam hosti pergit. 
Altero ab Tarracone die q ad stationem, decem millia pas¬ 
suum 1 distantem ab ostio Iberi amnis, pervenit. Inde duae 
Massiliensium speculatoriae d praemissae retulerunt, clas¬ 
sem Punicam stare in ostio fluminis, castraque in ripa 
posita. Itaque, ut improvidos incautosque universo simul 
effuso terrore opprimeret, sublatis anchoris ad hostem vadit. 
Multas et locis altis positas turres Hispania habet, quibus 

9 Secunda die postquam Tarracone discesserat. 


16 Vet. lib. apud Sigon. pugnari coeptam. —17 ‘ Forte Hamilcari e Polyb. 
iii. 95. nisi hic ex Livio corrigendus.’ Rapert. —18 Idem conj. Carthagine 
profectus naves prope terram, exercitum i. I. d. vel navibus />. t. exercitum et in 
littore d. —19 Vet. lib. apud Sigon. occurrere. —20 AI. milite in naves imposito. 


NOTiE 


y Hasdrubal ad eum navium numerum ] 
Triginta scilicet. 

* Carthagine ] Nova nimirum, ubi 
optimus Hispaniae portus. 

3 Naribus prope terram ] Himilco 
cum navalibus copiis oram radebat: 
ipse Hamilcar terrestrem exercitum 
secundum littus ducebat. 

b Primo idem consilii fuit ] Idem 
animus confligendi sive terra, sive 
mari. 


c Delecto milite ad nares] Lectis 
militibus, qui ad nauticam pugnam 
maxime idonei, eos jussit naves con¬ 
scendere. Dixit milites ad naves pro 
classiariis ; quemadmodum 1. xxxiv. 
habet ‘ servos ad renium.’ 

J Duce Massiliensium speculatoria ] 
Massilienses, Romanorum foederati, 
velocissimis utebantur navigiis, atque 
ad speculandum aptis. 


LIB. XXII. CAP. 19. 


1803 


et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur. 
Inde primo, conspectis hostium navibus, datum signum 
Hasdrubali est; tumultusque prius in terra et castris, quam 
ad mare et ad naves, est ortus, nondum aut pulsu remorum 
strepituque alio nautico exaudito, aut aperientibus classem 
promontoriis: r cum repente eques, alius super alium ab 
Hasdrubale missus, vagos in littore quietosque in tentoriis 
suis, nihil minus quam hostem aut praelium eo die expec- 
tantes, conscendere naves propere atque arma capere jubet. 
Classem Romanam jam haud procul portu esse. Haec 
equites dimissi passim imperabant. Mox Hasdrubal ipse 
cum omni exercitu aderat: varioque omnia tumultu stre¬ 
punt, ruentibus in naves simul remigibus militibusque, fu¬ 
gientium magis e terra, 1 quam in pugnam euntium modo. 
Vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in 
anchoras evehuntur ; ?e alii, ne quid teneat, anchoralia inci¬ 
dunt: raptimque omnia praepropere + agendo, militum ap¬ 
paratu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nau- 

r Cum classis Romana nondum in conspectu esset, obtegentibus eam promon¬ 
toriis. r 


1 AI. XX. millia passuum.—2 Magis a terra Gronov.—3 Ed(]. ante Gronov, 
cum alii resolvunt oras aut anchoram vellunt. Vid. Not. inf.—4 ‘ Raptimque 
omnia ac prapropere, ut ‘ ferociter omnia ac praepropere,’ leg. cum Gron. nisi 

NOTjE 


e Curri alii resolutis oris in anchoras 
evehuntur [resolutis loris in anchoram, 
eveherentur ] Ita Colb. Badius resolu- 
tis loris anchoram vellunt. Vulgo, cum 
alii resolvunt oras, alii anchoram vellunt. 
Gronov. contendit legendum : cum 
alii resolutis oris in anchoras evehuntur, 
quem vide iv. observat. 26. Vult 
oras, opinor, sumi pro nautico fune, 
quo navis littori alligatur. Ei rei pro¬ 
bandae adducitur Quintilian. in prae- 
fat. ad Tryphonem : ‘ Permittamus 
vela ventis, et oram solventibus bene 
precemur.’ Adjicitur et Noster lib. 
xxviii. ‘ In ipsis quoque trepidatum 
navibus, dum, ne hostes cum suis ir¬ 
rumperent, trahunt scalas; orasque 


et anchoras, ne in moliendo mora es¬ 
set, praecidunt.’ Verum apud Quin¬ 
tilianum legitur in quibusdam codici¬ 
bus ora solventibus : qua ratione orce 
vocabulum de littore intelligi facile 
potest. Quin et Turnebus lib. ni. 
Adversar, cap. 5. ‘ oram solvere ’ ni¬ 
hil aliud esse credit, quam a littore 
navigare, soluta navi. Apud Nos¬ 
trum quoque scribitur in vetusto co¬ 
dice lora: quo nomiue significantur 
haud dubie retinacula navium; quae 
et anchoralia hic Livius vocat pro¬ 
prio nomine. Ceterum quaevis liga¬ 
mina lora et loramenta appellan¬ 
tur. 


1804 


T. LIVII 


tarum capere et aptare arma miles prohibetur. Et jam 
Romanus non appropinquabat modo, sed direxerat etiam 
in pugnam naves. 5 Itaque non ab hoste et praelio magis 
Poeni, quam suomet ipsi tumultu turbati/ tentata 6 verius 
pugna, quam inita, in fugam averterunt classem. Et cum 
adversi amnis s os lato agmine ac tam multis simul veni¬ 
entibus haud sane intrabile esset, in littus passim 7 naves 
egerunt: atque alii vadis, alii sicco littore excepti, partim 
armati, partim inermes, ad instructam per littus aciem 
suorum perfugere. Duae tamen primo concursu 8 captae 
erant Punicae naves, quatuor suppressae. 

20. Romani, quanquam terra hostium erat, armatamque 
aciem toto praetentam in littore cernebant/ haud cunctan¬ 
ter 9 insecuti trepidam hostium classem, naves omnes, quae 
non aut perfregerantproras littore 11 illisas, aut carinas 
fixerant vadis, religatas puppibus in altum extraxere. Ad 
quinque et viginti naves ex quadraginta 12 cepere. Neque 

s Etsi Carthaginienses ora maritima 'potiebantur, conspiciebanturque eorum copice 
armata, per totum littus tendentes. 




prapropere est glossa rov raptim.’ Rupert.—5 A.\. in pugnam et naves. —6 Olim 
legebatur tumultu turbabantur. Tentata. —7 ‘ Sic ex emendatione Gronovii 
recentiores Edd. exhibent; ad quod nonnulli codd. proxime accedunt, in qui¬ 
bus est: cum adversi annisos, in aliis ad nisos: in uno vero cum adversus amnis 
oblato agmini ac tam multis simul venientibus haud sane intrabilis esset. In Edd. 
vett. varie legitur; tum : cum universi adnisos lato agmine et nonnullis simul ve¬ 
nientibus haud sane intrabiles essent, in latus passim, Sfc. tum : cum aversi, ac di¬ 
verso late agmine a tam multis simul venientibus, haud sane impenetrabiles essent, 
in littus passim, §c.’ Strotli.—8 Vet. lib. apud Sigon .primo occursu. 

9 Tamen addunt Edd. ante Gronov.—10 Tii non ante aut perfregerant de¬ 
lendum, aut ante perfregerant ponendum putabat Perizon.—11 Vet. lib. apud 
Sigon. litlori, quod et conj. Rupert.—12 Mss. et Edd. antt. ex XXX. —13 


NOT/E 


f Tumultu turbati ] Polyb. tamen lib. 
iii. scribit Carthaginienses impetu in 
Romanos facto aliquamdiu proximos 
victoriae visos fuissse. 

s Adversi amnis ] Hunc locum, in 
omnibus libris varie corruptum, ita 
immutavit Gronov. ut idoneum sen¬ 
sum eliceret. In editis vulgo legitur, 
et cum aversi ac diverso late agmine, a 
lam multis simul venientibus haud sane 


impenetrabiles essent. Alias vel haud 
sane intrabiles; et cum universi annisos 
lato agmine, et nonnullis simul venienti¬ 
bus; quod Valla sic emendabat: et 
cum diversi ac diviso late agmine a tam 
tnultis simid venientibus haud sane pe¬ 
netrabiles essent. Colb. Et cum adver¬ 
si a diverso late agmini et tam multis 
venientibus haud sane intrabiles essent. 


LIB. XXII. CAP. 20. 


1805 


id pulcherrimum ejus victoriae fuit, sed quod una levi pugna 
toto ejus orae mari potiti erant. Itaque ad Honoscam 15 
classe profecti, 11 exscensione ab navibus in terram facta, 
cum urbem vi cepissent, captamque diripuissent, Cartha¬ 
ginem inde petunt: 1 atque, omnem agrum circa depopulati, 
postremo tecta quoque conjuncta 14 muro portisque incen¬ 
derunt. Inde jam praeda gravis ad Longunticam pervenit 
classis: k ubi vis magna sparti 151 ad rem nauticam congesta 
ab Hasdrubale. Quod satis in usum fuit, sublato, ceterum 
omne incensum est/ Nec continentis modo projectas oras 
praetervecta/ sed in Ebusum™ insulam transmissum. Ubi 
urbe, quae caput insulae est, biduum nequicquam summo 


‘ Ablata parte funium ex sparto confectorum, quanta necessaria visa esi: quod 
reliquum fuit concremarunt Romani. 

“ Nec solum secundum littora Hispanice continentis in mare prominentia naviga¬ 
vit classis Romana. 


‘ In Mss. et antt. Edd. onusatn, onustam, honustam. Ophiusam, aut potius Os¬ 
cam, conj. J. Fr. Gron. et itaque Etovissam, (oppidum, inter Iberum et Cartila¬ 
ginem novam situm,) rectius, opinor, Jac. Gron. coli. xxi. 22.’ Rupert .—14 
Alii juncta, prob. Gron. et injuncta .—15 AI. ubi vis magna sparti fuit .—16 


NOTiE 


h Ad Honoscam classe provecti] Per¬ 
peram Gronovius Honoscam inter¬ 
pretatur Oscam, quae longe a littore 
in Ilergetibus : at Honosca maritima 
erat trans Iberum in Edetanis; ea¬ 
dem creditur quae postea Valentiae 
nomen accepit, et adhuc Vulencia 
dicitur sui regni caput, ad ostium 
Du riap, qui vulgo Guadalaviar. 

‘ Carthaginem inde petunt ] Novam 
intellige, in ulteriori littore maris 
lberici. 

k Ad Longunticam pervenit classis ] 
Oppidum est in ora Contestanorum 
inter ostia Sucronis, vulgo Xucar flu¬ 
vii, et Ferrariam promontorium, vul¬ 
go Cabo de Martin, paulo supra Dia¬ 
nium, mmc Denia. Hodie victis no¬ 
mine Oliva, paulo propior Valentiae 
quam Carthagini. 

1 Vismagna sparti] Spartum genistae 


genus est, ex qua filum et rudentes 
quoque ad navium usutn conficiuntur; 
fiunt et ex eo filo calcei leviores. 
Hispani et Vascones vocant espardil- 
las. Abundat autem sparto Hispania 
inter Orospedam praesertim, et Idu- 
bedam montes, ubi Spartarius cam¬ 
pus : unde Carthago nova Spartariae 
quoque nomen accepit. Campus ille, 
cum parte regni Murciae, partem 
quoque Castellae novae Valentino reg¬ 
no proximam complectebatur. 

m In Ebusum ] Duae sunt insulae in 
Iberico mari Pityusae nomine a pineo 
fructu, quarum major Ebusus, vel 
Ebyssus, alias Ebosia, et Eboissa, 
vulgo nunc Yviga cum oppido cogno¬ 
mine, ex adverso Ferrari* sive Dianii 
promontorii, quod nunc Marlini, me¬ 
dio inter hoc promontorium et Ma¬ 
joricam spatio. 


1806 


T. LIVIT 


labore oppugnata, ubi in spem irritam frustra teri tempus 
animadversum est/ ad populationem agri versi, direptis 
aliquot incensisque vicis, majore, quam ex continenti, 
prseda parta, cum in naves se 16 recepissent, ex Baliaribus n 
insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt. Inde 
flexa retro classis, reditumque in citeriora provinciae, quo 
omnium populorum, quilberum incolunt, 1 ’’ 0 multorum et ul¬ 
timae Hispaniae legati concurrerunt. Sed, qui vere ditionis 
imperiique Romani facti sunt, obsidibus datis, populi am¬ 
plius fuerunt centum viginti. p Igitur terrestribus quoque 
copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonen¬ 
sem' 1 est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius 
oceanum concessit. 

21. Quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tem¬ 
pus, fuissetque r per Poenum hostem ; 18 sed, praeterquam 
quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res 
sunt ingenia, Mandonius Indibilisque/9 S qui antea Iler¬ 
getum regulus t fuerat, postquam Romani ab saltu reces- 

x Tempus consumi inutili spe oppidi capiendi. 


Sese Edd. omnes ante Drak.—17 J. F. Gronov. vel qui cis Iberum incolunt, 
vel qui Iberum accolunt legendum esse suspicatur. Qui cis Iberum incolunt dat 
Kreyssigius. 

18 AI. fuissetque prope per P. h —19 Olim legebatur Mandonius vir nobilis 

NOTjE 


n Ex Baliaribus ']Baliares siveGym- 
nesiae insulse in eodem mari, vulgo 
Mallorca, y Menorca. 

0 Omnium populorum, qui Iberum 
incolunt] Lege post Gronovium, qui 
Iberum accolunt: nisi sit qui intra sive 
citra Iberum colunt. 

p Populi amplius fuerunt centum vi- 
ginti] Nomine populorum intelligenda 
oppida, ut apud Nostrum et Caesa¬ 
rem, non gentes aut civitates; vix 
enim tot in tota Hispania hujusmodi 
populi. Sic Virgilitis de Tuscorum 
natione antiqua: ‘ Gens illi triplex, 
Populi sub gente quaterni.’ 

t Ad saltum Castulonensem] Castu¬ 


lo urbs fuit Oretanorum in Hispania 
Tarraconensi, ejusque parte, quae 
post Cartliaginensis est dicta. Hodie 
vicus est in Castellae novae atque 
Andaluziae confinio, vulgo Castona la 
Vieja, cui vicini montes Castulenen- 
sis saltus ex ea nomen acceperunt: 
nunc, ut vulgo creditur, montes, qui 
vulgo Puerto de Muradal. 

r Fuissetque] Repete quietum ex su¬ 
periore: per Poenum, Gall .AVtgard 
des Carthaginois. 

s Mandonius Indibilisque] Indibilis 
Polybio est Andoboles: ejus frater 
Mandonius. 

1 Ilergetum regulus] Non totius, 


LIB. XXII. CAP. 22. 


1807 


sere ad maritimam oram, concitis popularibus, in agrum 
pacatam sociorum Romanorum populandum venerunt. 20 
Adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis, a 
Scipione missi, 1 levi certamine, ut tumultuariam manum, 
fudere omnes : occisis quibusdam captisque, 2 magna pars 3 
armis exuta. Hic tamen tumultus cedentem ad oceanum 
Hasdrubalem cis Iberum ad socios tutandos retraxit. 
Castra Punica in agro Ilercaonensium," castra Romana ad 
novam classem 4 erant, cum fama repens alio avertit s bel¬ 
lum. Celtiberi/ qui principes regionis suae legatos mi¬ 
serant, 6 obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Sci¬ 
pione exciti, arma capiunt, provinciamque Carthaginien¬ 
sium y valido exercitu invadunt: tria oppida vi expugnant. 
Inde cum ipso Hasdrubale duobus praeliis egregie pug¬ 
nantes quindecim millia hostium occiderunt, quatuor millia 
cum multis militaribus signis capiunt. 

22. Hoc statu rerum in Hispania, P. Scipio in provin¬ 
ciam venit, prorogato post consulatum imperio ab senatu 
missus, cum viginti longis navibus, 7 et octo millibus mili¬ 
tum, magnoque commeatu advecto. 8 Ea classis ingens 

qui. Vid. Not. Var.—20 ‘ Liber optimus: pacatum socios Romanorum ad po¬ 
pulandum venerunt. Lege, socios Romanorum depopulatum.’ J. F. Gronov.—I 
Olim legebatur : A. eos tribus millibus c. e. a. a S. missis. Vid. Not. Var.—2 
Olim, fudere, multis occisis, quibusdam captis. —3 Magnaque parte Edd. omnes 
ante Drak.—4 Conj. Rupert. ad Novam Classem, aut Classicam. —5 Vertit 
Edd. ante Crevier.—6 Miserant J. F. Gronov. adjecit e cod. Put. Illud 
omitti posse putabat Strolh. 

7 * Cum viginti longis navibus e duobus Mss. et Polybio recepi pro cum tn- 

NOTjE 

trans Iberum, confiniaque Aragoniae 
et Castellae quae nunc sunt complec¬ 
tebantur. 

y Provinciamque Carthaginiensium ] 
Hispaniam, quae, adhuc Romanis Ul¬ 
terior dicta, Poenis parebat; cum 
Baeticae et Lusitaniae magna parte, 
ejus quoque partem haud exiguam 
continens quae postea Augusto im¬ 
perante Tarraconensis nomine appel¬ 
labatur. 


opinor, Ilergetum gentis, sed populi 
alicujus ex ea gente. Erant autem 
Ilergetes ultra Sicorim amnem inter 
Iberum et Pyrenaeos, ut supra dixi¬ 
mus : ubi hodie pars Aragoniae ori¬ 
entalis. 

u Ilercaonensium ] Fuere Uercaones 
Hispaniae citerioris populi ultra Tar¬ 
raconem, ad utramque Iberi ripam. 
Caput gentis Dertusa, nunc Tortosa, 
in extrema fere Catalonia. 

x Celtiberi ] De his lib. sup. Fuere 


1808 


T. LIVII 


agmine onerariarum procul visa, cum magna laetitia civium 
sociorumque, portum Tarraconis ex alto tenuit. Ibi milite 
exposito, profectus Scipio fratri se conjungit: 9 ac deinde 
communi animo consilioque gerebant bellum. Occupatis 
igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello, haud cunctanter 
Iberum transgrediuntur, nec ullo viso hoste, Saguntum per¬ 
gunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniae custodiae tra¬ 
ditos ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri 
praesidio. Id unum pignus inclinatos ad Romanam socie¬ 
tatem omnium Hispaniae populorum animos morabatur, 
ne sanguine liberum 10 suorum culpa defectionis lueretur. 
Eo vinculo Hispaniam vir unus, solerti magis quam fideli 
consilio, 11 exsolvit. Abelux erat Sagunti nobilis Hispa- 
nus, 1 * fidus ante Poenis: tum (qualia plerumque 13 sunt bar¬ 
barorum ingenia) cum fortuna mutaverat fidem. Ceterum» 
transfugam, sine magnae rei proditione venientem ad hostes, 
nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus, 
id agebat, ut quam maximum emolumentum novis sociis 
esset. Circumspectis igitur omnibus, quae fortuna potes¬ 
tatis ejus poterat facere, obsidibus potissimum tradendis 
animum adjecit: 3 ' eam unam rem maxime ratus concili¬ 
aturam Romanis principum Hispaniae amicitiam. Sed 
cum, injussu Bostaris praefecti, satis sciret, nihil obsidum 
custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte aggreditur. 
Castra extra urbem in ipso littore habebat Bostar, ut adi¬ 
tum ea parte* 4 intercluderet Romanis. Ibi eum in secretum 
abductum, velut ignorantem, monet, quo statu 15 sit res: 

y Cum omnia considerasset quce fortuna in manu ac potestate ipsius constituere 
poterat; animum maxime applicuit ad tradendos Scipioni obsides quos Hispani 
Carthaginiensibus dederant. 

ginta l. n’ Rupert. Cum viginti et dat Kreyssigius.— 8 A!, adjecto. — 9 Fra¬ 
tri conjungitur Edd. ante Drak.—10 AI. liberorum. —11 Put. Pet. melior, duo 
Pali. Voss. so tertia magis quam fideli consilio. —12 ' Abelux erat Sagunti nobilis 
Hispanus; non, ut in antt. Edd. Abelox, sed rectius forte Abclyx aut Abilyx. 
A/3i ap. Polyb. m. 98. 99. Mox jam pro tum conj. Doering.’ Rupert. —13 
Pleraque Edd. ante Drak.—14 ‘ Ita pro vulg. ex portu Mss. Pet. et Cantabr. 
{ex parte Flor, et duo Hearnii,) quos secutus sum, suadente Jac. Gron. qui 
bene monet, Sagunto, passus mille a mari sita», non fuisse portum, certe eum 
nusquam memorari.’ Rupert. Exparte dat et Kreyssigius.—15 AI. monet in quo 


LIB. XXII. CAP. 22. 


1809 


‘ Metum continuisse ad eam diem Hispanorum animos, 
quia procul Romani abessent: nunc cis Iberum castra 
Romana esse, arcem tutam perfugiumque novas volentibus 
res/ Itaque, quos metus non teneat, beneficio et gratia 
devinciendos esse/ Miranti Bostari percunctantique, quod¬ 
nam id subitum tantae rei donum possit esse? ‘ Obsides/ 
inquit, 1 in civitates remitte. Id et 16 privatim parentibus, 
quorum maximum nomen in civitatibus est suis, et publice 
populis gratum erit. Vult sibi quisque credi, et habita 
fides ipsam plerumque obligat fidem. Ministerium resti¬ 
tuendorum domos obsidum mihimet deposco ipse, ut opera 
quoque impensa consilium adjuvem meum, et rei suapte 
natura gratae, quantam insuper gratiam possim, adjiciam/1 
Homini, non ad cetera Punica ingenia callido, ut per¬ 
suasit, 3 nocte clam progressus ad hostium stationes, con¬ 
ventis quibusdam auxiliaribus Hispanis, et ab iis ad Sci¬ 
pionem perductus, quid afferret, expromit. Fide accepta 
dataque, ac loco et tempore constituto ad obsides tra¬ 
dendos, Saguntum redit; diem insequentem absumsit cum 
Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis. Dimissus, 
cum se nocte iturum, ut custodias hostium falleret, consti¬ 
tuisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus 
puerorum profectus, veluti ignarus in praeparatas sua 
fraude insidias ducit. In castra Romana perducti. Cetera 
omnia de reddendis obsidibus/ sicut cum Bostare consti¬ 
tutum erat, acta per eundem ordinem, quo si Carthagini¬ 
ensium nomine sic ageretur/ 7 Major aliquanto Roma- 

* Jam cis Iberum (respectu Sagunti) esse Romanorum castra, quo Hispani, si 
defectionem cogitarent, possent tanquam ad tutam urcem confugere. 

“ Postquam rem persuasit Bostari, qui simplex et candidus liomo erat, nec jux¬ 
ta reliqua Poenorum ingenia versatus. 


statu .—16 Et deest in Edd. ante Diak.—17 ‘ In plerisque Mss. et Edd. antt. 
quasi agerentur; sed bene emend. Stroth. acta per eundem (Abelucem) ordine, 

NOTiE 

t Addit Polyb. verendum ne Ro- 2 Cetera omnia de reddendis obsidi- 
mani, Sagunto et obsidibus potiti, 6us] Obsides proximis suis redditi 
Hispanos ad se convertant. sunt per Abelucem, eadem ratione, 



1810 


T. LIVII 


norum gratia fuit in re pari, quam quanta futura Car¬ 
thaginiensium fuerat. Illos enim, graves superbosque in 
rebus secundis expertos, fortuna et timor mitigasse videri 
poterat. Romanus primo adventu, incognitus ante, ab 
re clementi libcralique initium fecerat: et Abelux, vir 
prudens, haud frustra videbatur socios mutasse. Itaque 
ingenti consensu defectionem 18 omnes spectare: arma- 
que extemplo mota forent, ni hyems, quae Romanos 
quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, in¬ 
tervenisset. 

23. Haec in Hispania quoque secunda aestate Punici 
belli gesta, cum in Italia paulum '9 intervalli cladibus 
Romanis solers cunctatio Fabii fecisset. Quae ut Hanni¬ 
balem non mediocri solicitum cura habebat, tandem eum 
militiae magistrum delegisse Romanos cernentem, qui bel¬ 
lum ratione, non fortuna, gereret; ita contemta erat inter 
cives, armatos pariter togatosque; utique postquam, ab¬ 
sente eo, temeritate magistri equitum, laeto verius dixerim, 10 
quam prospero eventu/ pugnatum fuerat. Accesserant 
duae res ad augendam invidiam dictatoris : una fraude ac 
dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager 
dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis, ab uno eo 
ferrum ignemque et vim omnem hostium abstineri jussit, ut 
occulti alicujus pacti ea merces videri posset: altera ipsius 
facto, primo forsitan dubio, quia non expectata in eo se¬ 




quo sc. acta fuerint, si C. n. res (ita unus Ms.) ageretur’ Rupert.—18 AI. ad 
defectionem. 

19 Paululum Edd. ante Drak.—20 Olim legebatur, Icelo ut verius dixerim. 

NOT/E 


qua cum Bostare convenerat: sed 
redditi nomine Romanorum, non Car¬ 
thaginiensium : ita ut major iliorum 
apud Hispanos gratia ex eodem facto 
fuerit, quam horum fuisset: quia Ro¬ 
mani nec secundis rebus molestos se 
atque arrogantes praebuerant Hispa¬ 
nis, (cum nondum eis iinperassent,) 
nec videri poterant metu ob minus 


prosperam'fortunam inflexi restituis- 
es obsides : quorum utrumque in Poe¬ 
nos cadebat. 

a Lceto verius dixerim, quam prospero 
eventui] Minus est laeto quam pro¬ 
spero eventu pugnare. Hoc enim 
plenam victoriam significat: illud 
vero leviori praelio superatum hostem, 
non fusum fugatumque. 


LIB. XXII. GAP. 23 . 


1811 


natus auctoritas est; ad extremum haud ambigue in maxi¬ 
mam laudem verso, in permutandis captivis: quod, sicut 
primo Panico bello factum erat, convenerat inter duces 
Romanum 1 Poenumque, ut, quse pars plus reciperet/ quam 
daret, argenti pondo bina et selibras b in militem praestaret/ 
Ducentos quadraginta septem 3 cum plures Romanus, quam 
Poenus, recepisset, argentumque pro eis debitum, saepe 
jactata in senatu re, quoniam non consuluisset Patres, 
tardius erogaretur; 4C inviolatum ab hoste agrum, misso 
Romam Quinto filio, 5 vendidit, fidemque publicam im¬ 
pendio privato exsolvit/ Hannibal pro Geronii 6 moe¬ 
nibus/ cujus urbis, captae atque incensae ab se, in usum 
horreorum 7 pauca reliquerat tecta, in stativis erat. 8 Inde 
frumentatum duas exercitus partes mittebat: cum tertia 
ipse expedita in statione erat, simul castris praesidio, et 
circumspectans, necunde impetus in frumentatores fieret. 

h Ut in captivorum numero, ii qui plures ab hostibus captos reciperent quam ipsis 
redderent, pro singulis capitibus duas argenti libras et dimidiam solverent. 


Vid. Not. Var.—I Romanos Edd. ante Crevier.—2 ‘ Put. quce pars prius rec. 
An fuit plures, nempe captivos? Nec moverim tamen vulgatam, ad quam 
intelligis, captivorum’ J. F. Gronov. —3 ‘ Vereor ne scriptum fuerit CCXLII.’ 
Sigon.—4 Rogaretur Edd. ante Drak.—5 Olim misso Romam jilio. Put. misso 
Romam qui filio. —6 AI. Gerionis. —7 Olim ab se usum horreorum. —8 Olim le¬ 
gebatur, pauca reliquerat tecta, stativa habebat. Vid. Not. Var. 

NOT/E 

formam, argentum ... tardius roga¬ 
retur. 

11 Fidemque publicam impendio pri¬ 
vato exsolvit ] Fabius nummis ex dis¬ 
tracto praedio suo, cui Hannibal pe¬ 
percerat, corrasis, fidem a se Han¬ 
nibali publice datam de redimendis 
captivis proprio snmtu liberavit ; 
cum Senatus per invidiam statim 
promi ex aerario et erogari eam pe¬ 
cuniam non sineret, eo colore quod 
se inconsulto Fabius id cum Hanni¬ 
bale pepigisset. 

e Pro Geronii moenibus ] Alias Geri- 
onis. Vide supra. 


b Argenti pondo bina et selibras ] 
Hoc argenti pondus nonaginta ferine 
libris nostratibus responderet: du¬ 
centi igitur quadraginta septem mi¬ 
lites eo pretio redemti constarent 
monetae nostrae 222301. 

c Tardius erogaretur [ rogaretur ] 
Scribendum fide Gronovii ex vete¬ 
ribus nonnullis codicibus tardius ero¬ 
garetur, pecunia scilicet, qua redi¬ 
mendi erant captivi. Licet enim 
rogatio pro lege accipiatur, dicatur- 
que rogari quid, pro eo quod est de 
re aliqua legem ferri, populo nempe 
interrogato de ea; ne eo quidem 
sensu attsim admittere hanc loquendi 


1812 


T. LIVII 


24. Romanus tunc exercitus in agro Larinati f erat. 
Prteerat Minucius magister equitum, profecto, sicut ante 
dictum est, ad Urbem dictatore. Ceterum castra, quae in 
monte alto ac tuto loco posita fuerant, jam in planum de¬ 
feruntur : g agitabanturque pro ingenio ducis consilia cali¬ 
diora/ ut impetus aut in frumentatores palatos/ aut in 
castra, relicta cum levi praesidio, fieret. Nec Hannibalem 
fefellit, cum duce mutatam esse belli rationem, et ferocius, 
quam consultius, rem hostes gesturos. Ipse autem, (quod 
minime quis crederet,) cum hostis propius esset, tertiam 
partem militum frumentatum, duabus in castris retentis, 
dimisit: dein castra ipsa propius hostem movit, duo ferme 
a Geronio 10 millia, in tumulum hosti conspectum; 11 ut 
intentum sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, 
tutandos. Propior inde ei atque ipsis imminens Roma¬ 
norum castris tumulus apparuit: ad quem capiendum si 
luce palam iretur, quia haud dubie hostis breviore via prae¬ 
venturus erat, 12 nocte clam missi Numidae ceperunt. 13 
Quos tenentes locum, contemta paucitate, Romani postero 
die cum ejecissent, ,+h ipsi eo transferunt castra. Tum 
itaque, ut exiguum spatii d vallum a vallo aberat, et id 
ipsum totum prope compleverat Romana acies, simul et 
per aversa castra a castris Hannibalis ' s * equitatus, cum 

c Fervida! magis molitiones, incepta temeraria et minus considerata. 
d Parvo intervallo. 

9 AI. palantes. —10 AI. a Gerione. —11 Lipsius e codice suo notaverat: 
hostium in conspectu. —12 Olim prceventus esset. —13 £ Verbum ceperunt non 
sine ratione abjicere malebat Gronovius.’ Stroth .—14 Legendum monet J. F. 
Gronov. dejecissent, quod et in textum recepit Kreyssig.—15 ‘ Haec verba a 
castris Hannibalis tam Gronovio quam Crevierio suspecta erant, sicuti et 
milii suspecta sunt; nam quid sint aversa castra jam per se patet, neque opus 

NOTjE 

1 In agro Larinati ] De Larino Apti- cum dejecissent, quod sane bic con- 
liee olim, nunc Comitatus Molisini, gruit: sed nec illud aliam habet sen- 
oppido supra. tentiam. 

s In planum deferuntur ] Castra Ro- ' Per aversa castra a castris Hanni- 
mana translata sunt in planitiem a balis ] Non displicet Gronovii con- 
Minucio. jectura exulare jubentis laciniam 

h Cum ejecissent] Gronovius reponit illam, a castris Hannibalis, tanquam 


LIB. XXII. CAP. 24 . 


1813 


levi armatura emissus in frumentatores, late caedem fu¬ 
gamque hostium palatorum fecit. Nec acie certare Han¬ 
nibal ausus; quia tanta paucitate vix castra, si oppugna¬ 
rentur, tutari poterat. Jamque artibus Fabii, (pars exer¬ 
citus aberat,) k jam ferme sedendo 16 et cunctando bellum 
gerebat; receperatque suos in priora castra, quae pro Ge¬ 
ronii moenibus erant. Justa quoque acie 1 et collatis signis 
dimicatum, quidam auctores sunt. Primo concursu Poenum 
usque ad castra fusum, inde eruptione facta repente ver¬ 
sum terrorem in Romanos; Num. Decimii Samnitis deinde 
interventu 17 praelium restitutum. Hunc, principem genere 
ac divitiis non Boviani" 1 modo, unde erat, sed toto Samnio, 
jussu dictatoris octo millia peditum et equites quingentos 
ducentem 18 in castra, ab tergo cura apparuisset Hannibali, 
speciem parti 19 utrique praebuisse novi praesidii, cum Q. 
Fabio a Roma venientis: 20 Hannibalem insidiarum quoque 
aliquid timentem recepisse suos: Romanum insecutum, 
adjuvante Samnite, duo castella" eo die expugnasse: sex 


erat illa addere.’ Stroth. —16 Jamque artibus Fabii, dum pars e. aberat, ferme 
sedendo, &)C. conj. Gronov. et Stroth. Vid. Not. Var.—17 AI. adventu. —18 
Equites ducentos adducentem Edd. antt. sed equites adducentem Mss. plerique; 
unde equites ad D. ducentem edidere VV. DD.—19 Olim spem parti. —20 Novi 
subsidii tumque Fabio ab Roma veniente Edd. ante Crev. at pro tumque Gron. 
exhibet tanquam. 

NOT/E 


ab interprete insertam. Significat 
autem emissum equitatum per por¬ 
tam Decumanam, aversam a castris 
hostium. 

k Jamque artibus Fabii, (pars ex- 
ercitus aberat ,) [Jamque a. F. p. e. a.] 
Planior quidem sensus videtur fu¬ 
turus, si cum Gronovio legamus: 
jamque artibus Fabii, dum pars exer¬ 
citus aberat, jam ferme sedendo et cunc¬ 
tando bellum gerebat (nimirum Han¬ 
nibal, quasi Fabii jam imitator). Sed 
non prorsus repudianda Jo. Saxonii 
sententia, qui Fabii cunctatione se¬ 
curiorem factum Hannibalem ad par¬ 
tem exercitus frumentatum mitten¬ 
dam descendisse vult, et bellum Fa¬ 


bii ejusdem more gerere coepisse. 

1 Justa quoque ucie~\ Gall. en bataille 
rangie. 

m Boviani ] Samnitum Pentrorum 
caput fuisse Bovianum vidimus lib. 
x. cap. 31. nunc Boiano in Molisii 
comitatu. 

n Duo castella ] Castellum bifariam 
dicitur : tum de minori oppido, seu 
vico majori, un bourg: tum de pro¬ 
pugnaculo et munitione castrensi, 
quae opere subitario ad arcendos hos¬ 
tes struitur, unfort: posteriore sensu 
hic accipiendum hoc nomen Saxonius 
censet: ego in contrarium magis pro¬ 
pendeo. 


1814 


T. LIVII 


millia hostium csesa, quinque admodum 6 Romanorum : ta¬ 
men in tam pari prope clade famam egregiae victoriae cum 
vanioribus literis magistri equitum Romam perlatam. 0 

25. De his rebus persaepe et 1 in senatu et in concione 
actum est. Cum, laeta civitate, dictator unus nihil nec 
famae, nec literis crederet; ut vera 2 omnia essent/ secunda 
se magis, quam adversa, timere diceret; tum M. Metibus* 
tribunus plebis, p * id enim ferendum esse’ negat. 4 ‘ Non 
praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae, 
sed absentem etiam gestae obstare : et in 5 ducendo bello s 
sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu sit, so- 
lusque et Romae et in exercitu imperium habeat. Quippe 
consulum alterum in acie q cecidisse; alterum, specie 
classis r Punicae persequendae, procul ab Italia ablegatum. 
Duos praetores Sicilia atque Sardinia s occupatos, quorum 6 
neutra hoc tempore provincia praetore egeat. M. Minucium 
magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicae 
gereret, prope in custodiam habitum.* Itaque, Hercule, 
non Samnium modo, quojam, tanquam trans Iberum agro, 

e Circiter quinque millia. 

f Etiam si certa essent cuncta quce de Minucio nuntiabantur. 

s In bello protrahendo in longum. 


1 Et dei. Gronov. Crevier.—2 Ut si vera Mog. Frob. Francof. Grnt. ali. 
et ut vera vet. lib. apud Sigon.—3 AI. Metellus .—4 Olim legebatur id unum 
enimvero ferendum esse n .—5 Tb in delendum esse censet Bauer. Rupert. conj. 
*f a,- 7** ‘Aut quarum pro quorum scribendum, aut, quod suspicatus est Cre- 
vierius, vox prcetore tollenda videtur; nam ‘egere alicujus rei’ asque recte ac 
‘ egere aliqua re’ dicitur ; nisi, quod nunc succurrit, cum pro quorum legen- 


NOT/E 


0 Perlatam ] Repete, longo quam¬ 
vis intervallo, quidam auctores sunt. 

p M. Metilius tribunus plebis ] Sic no¬ 
minatur a Plutarclio, recte ; nam et 
ejus auctor meminit cum Laetorio 
legati lib. xxv. alias perperam M. 
Metellus, quae gens patricia fuit. 

« Consulum alterum in acie] Flami¬ 
nium, supra cap. 6. apud Trasime¬ 
num. 

r Alterum, specie classis ] Cn. Servi¬ 


lium. 

s Duos pratores Sicilia atque Sardi¬ 
nia ] Tit. Otacilius Crassus videtur 
hoc tempore Siciliam obtinuisse : A. 
Corn. Mammula Sardiniam. 

1 Prope in custodiam habitum ] Quod 
paulo post ‘ clausum cum militibus ’ 
ait ‘intra vallum,’ hic ad invidiam 
dicit ‘ in custodiam habitum :’ id est, 
quasi in carcerem conjectum. 


LIB. XXII. CAP. 25 . 


1815 


Poenis ? concessum sit, et Campanum, Calenumque, et Fa¬ 
lernum agros 8 pervastatos esse, sedente Casilini dictatore, 
et legionibus populi Romani agrum suum tutante. u Exer¬ 
citum cupientem pugnare,9 et magistrum equitum, clausos 
prope intra vallum retentos; tanquam hostibus captivis x 
arma ademta. Tandem, ut abscesserit inde dictator, ut 
obsidione liberatos, extra vallum egressos fudisse ac fu¬ 
gasse hostes/ Quas ob res, si antiquus animus plebi 
Romanae esset, audaciter 10 se laturum y fuisse de abrogando 
Q. Fabii imperio: 11 nunc modicam rogationem promulga¬ 
turum* de aequando magistri equitum et dictatoris jure: 
nec 12 tamen ne ita quidem prius mittendum 13 ad exercitum 
Q. Fabium, quam consulem in locum C. Flaminii suffe¬ 
cisset.’ Dictator concionibus se abstinuit, in actione mi¬ 
nime popularis. 14 2 Ne in senatu quidem satis aequis 
auribus audiebatur, tunc cum hostem verbis extolleret, bi- 

h Statim atque dictator inde discesserit, a Romanis, qui prius velut obsessi tene • 
bantur, liostes in fugam datos. 

* Se promulgaturum legem moderatam (qua tamen atrox ei'at revera et sine 
exemplo). 


dum sit,’ Doering.—7 ‘ Forte pro Poenis leg. Poenos, et haec vox post hercule, 
vel ante sed aut esse ponenda. Pro et Campanum ed. Mediol. et al. sed Cam- 
pan.’ Rupert.—8 Agrum Edd. ante Drak.—9 Vet. lib. apud Sigon. verum 
etiam exercitum cupientem pugnare. —10 Al. audacter. —11 ‘ De abrogando Q. 
Fabii imperio: Bauer. putat, auribus seu etiplioniae id datum pro Q. Fabio, et 
Dnk.ex Ms. Harl. leg. Fabio.’ Rupert.—12 ‘ Forte leg. ac pro nec: sed nihil 
affirmo, cum et aut ac jungi r<p ne quidem haud soleat.’ Bauer .—13 Al. dimit¬ 
tendum. —14 J. F. Gronov. malit populari, probb. Drak. Stroth. Doering. et 


NOTiE 


u Legionibus populi Romani agrum 
suum tutante ] Amare dictum, quasi 
Fabius non de agro et ditione Roma¬ 
na tuenda, sed de privatis tantum 
prtediis suis cogitasset. 

x Tanquam hostibus captivis ] Vult 
Metilius, ad augendam invidiam, mi¬ 
lites Romanos et magistrum equitum 
habitos esse a Fabio velut hostes, qui 
capti exarmari solent. 

y Audaciter se laturum ] Seneca quo¬ 
que audaciter dixit laturum, nempe 
legem. 


1 In actione minime popularis ] Gron. 
mavult, invitis codicibus, in actione 
minime populari, id est, in concione, 
in qua favor plebis minime pro Fa¬ 
bio. Sed nihil video cur opus sit 
emendatione. Et sententia magis 
exigit ut illud minime popularis ad 
ipsum Fabium referatur, qui non po¬ 
puli auram, sed utilitatem publicam, 
affectabat, quam actioni quae revera 
popularis erat ratione Metilii, et alio¬ 
rum Minucio faventium. 


1816 


T. LIViI 


enniique clades per temeritatem atque inscientiam 15 a du¬ 
cum acceptas referret : b ‘ magistroque equitum, quod contra 
dictum 16 suum pugnasset, rationem ’ diceret ‘ reddendam 
esse. Si penes se summa imperii consiliique sit, pro- 
pediem effecturum, ut sciant homines, bono imperatori 
haud magni fortunam momenti esse: mentem rationemque 
dominari. Se in tempore 17 et sine ignominia servasse 
exercitum, quam multa millia hostium occidisse, 18 ma¬ 
jorem gloriam esse/ Hujus generis orationibus frustra 
habitis, et consule creato M. Atilio Regulo, ne praesens 
de jure imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendas 
dies adesset, 0 nocte ad exercitum abiit. Luce orta, cum 
plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris fa¬ 
vorque magistri equitum animos versabat, quam satis au¬ 
debant homines ad suadendum, quod vulgo placebat, 
prodire: et, favore superante, d auctoritas tamen rogationi 
deerat. Unus inventus est suasor legis C. Terentius 
Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili so¬ 
lum, sed etiam sordido, ortus. Patrem lanium 6 fuisse fe- 




Bauero.—15 AI. inscitiam.— 16 AI. edictum —17 AI. se savo tempore.—18 
Add. ducere Edd. ante Drak. 

NOTAS 


a Atque inscientiam ] Hanc vocem 
liabent hoc loco scripti : eaque usi 
sajpe Cicero et Caesar. 

b Acceptas referret ] Si ‘ acceptum 
referre’ conjunctim accipiatur, ut 
plerumque fit, pro imputare, legen¬ 
dum erit ex Gronovii sententia, bien¬ 
niique clades temeritati atque inscitia 
acceptas referret. Verum, quando 
nulli!? huic lectioni favet codex ve¬ 
tus, licebit illud referret accipere pro 
diceret; narrando asseveraret clades 
acceptas fuisse per imperitiam atque 
imprudentiam ducum. 

c QuarA rogationis ferendee dies ad¬ 
esset ] p.ogationem intelligit Metilii 
tribuni olebis, de aequando magistri 
equituni et dictatoris imperio. 


d Favore superante} Favorem intel- 
lige plebis iu legem contra Fabium 
ferendam, quae in gratiam Minucii 
magistri equitum: qui favor major 
erat quam ad ferendam legem ne- 
cesse esset, concurrentibus scilicet 
omnium paene suffragiis. 

e Patrem lanium} Plane in Grono¬ 
vii sententiam eundum censeo, sic 
scribentis hunc locum : Patrem la¬ 
nium fuisse ferunt ipsum, institore mer¬ 
cis filio hoc ipso in servilia ejus artis 
ministeria usum. Quod autem notat 
Godelevaeus, hinc sequi Romanos ci¬ 
vium numero non arcuisse eos, qui 
sordidas artes tractarent, contra 
quam scripserit Dionysius ; neque 
absolute hinc colligas, cum potuerit 


lib. xxii. cap. 26. 1817 

runt, ipsum institorem mercis, fifioque hoc ipso in servilia 
ejus artis ministeria usum. 

26. Is juvenis, ubi r 9 ex eo genere quaestus f pecunia a 
patre relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit, to¬ 
gaque et forum placuere, proclamando pro sordidis 5 homi¬ 
nibus causisque adversus rem et famam bonorum, primum 
in notitiam populi, deinde ad honores h pervenit. 20 Quaes¬ 
tura quoque et duabus aedilitatibus, 1 plebeia et curuli, pos¬ 
tremo et praetura perfunctus, jam ad consulatus spem cum 
attolleret animos, haud parum callide auram favoris popu¬ 
laris ex dictatoria invidia petiit, scitique plebis 2 unus gra¬ 
tiam tulit/ Omnes eam rogationem, quique Romae, 
quique in exercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum 
dictatorem, in contumeliam ejus latam acceperunt. Ipse, 
qua gravitate animi criminantes se ad multitudinem ini¬ 
micos tulerat, eadem et populi in se saevientis injuriam 
tulit: acceptisque in ipso itinere literis senatus consulti 31 

h Et legis sive plebisciti rogandi favorem ac decus arripuit. 


19 ‘ Pro ubi in omnibus fere Mss. utrum: unde Jac. Gron. conj. Is juvenis 
(etenim ex eo... placuere) proclamando cet. et rectius, opinor, Perizon. UT 
PRIM.h. e.ut primum.’ Rupert. Vid. Not.Var.—20 AI. ad honorem pervenit. 
—1 Conj. J. F. Gronov. queesturaque et duabus aedilitatibus. —2 Olim legebatur: 
favorabilis populi ex dictatoria invidia petiit, sicque plebis. Vid. Not. Var.—3 
‘ Planius quidam Mss. literis senatus: sed cur omnes fere libri exhibent con¬ 
sulti vel S. C. ? Literis senatus consulisque conj. Stroth. et literis senatusque 


NOTiE 


is,qui civis non erat, in civem ascisci, 
pr&sertim filius post mortem patris ; 
et Halicarnasseus ad prima Romuli 
instituta respexisse videtur, quorum 
pauca ad' hoc usque tempus dura¬ 
runt. 

f Ubi ex eo genere quaestus ] Ab As¬ 
censio est haec editio. Optimi vete¬ 
rum codicum sic habent : is juvenis, 
utrum ex eo genere queestus pecunia a 
patre relicta, animos ad spem liberalioris 
fortuna:gessit. Quidam an interserunt, 
an pecunia a parte relicta : sed haec 
tanti non sunt. 

s Proclamando pro sordidis ] Non 
Delph. et Var. Cias. 


tam oratorio more ac stylo causas 
agentem, quam rabulae instar vocife¬ 
rantem, et bonis viris quasi allatran¬ 
tem describit Terentium. 

h Ad honores ] Frequens fuit ad ma¬ 
gistratus via apud Romanos facundia 
forensis etiam mediocris. 

* Literis senatus consulti J Senatus¬ 
consultum hic vocat, cum antea ple¬ 
biscitum et rogationem, id est, legem 
dixerit: hoc Lipsio displicet,qui scri¬ 
bendum ideo conjicit literis Senatus. 
Sed nimirum patres quoque auctores 
fiebant plebiscitorum, eaque decretis 
suis confirmare soliti erant, quasi 
Livius. o D 


1818 


T. LIVII 


de aequato imperio, satis fidens, haudquaquam cum imperii 
jure artem imperandi aequatam, cumque invicto 4k a civibus 
hostibusque animo ad exercitum rediit. 

27. Minucius vero,cum jam ante vix tolerabilis fuisset 5 
secundis rebus ac favore vulgi, tum utique immodice immo- 
desteque, non Hannibale magis victo ab se, quam Q. Fabio, 6 
gloriari: ‘ Illum in rebus asperis unicum ducem ac parem 7 
quaesitum Hannibali, majorem minori, dictatorem magistro 
equitum, quod nulla memoria habeat annalium, jussu po¬ 
puli aequatum in eadem civitate, in qua magistri equitum 
virgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti 
sint. In tantum suam felicitatem virtutemque enituisse. 
Ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cuncta¬ 
tione ac segnitie, Deorum 8 hominumque judicio damnata, 
perstaret.’ Itaque, quo die primum congressus est cum Q. 
Fabio, ‘ statuendum omnium primum,’ ait, ‘ esse, quemad¬ 
modum imperio aequato 9 utantur. Se optimum ducere, aut 
diebus alternis, aut, si majora intervalla placerent, partitis 
temporibus, alterius 10 summum jus 1 imperiumque esse ; ut 
par hosti non solum consilio, sed viribus etiam esset, si 
quam occasionem rei gerendae habuisset.’ Q. Fabio haud¬ 
quaquam id placere: ‘ omnia enim fortunam habituram. 


consulto (ut ante scitique plebis) Gron.’ Rupert.— 4 ‘Tb que damnavit Gron. et 
quatuor Mss. auctoritate motus delevit Stroth. Sed Baner. ordinat: satis 
fidens, cumque invicto animo redit, aut legit cum aque invicto.’ Rupert. 

5 ‘ Cum jam ante vix tolerabilis fuisset. Postremum verbum si deleveris, 
nihil sententiae detraxeris.’ J. F. Gronov.—& Olim quam Fabio.— 7 AI. unicum 
ac parem ducem. —8 ‘ Si dictatoris cunctatio in segnitie. Put. uterque Pet. et 
alii, cunctationi ac segnitia; Deorum.’ J. F. Grouov.—9 AI. adaquato. —10 AI. 


N017E 


auctoritatem plebis hac ratione elu¬ 
dentes, ut observat quoque Grono- 
vius : quem offendit illud literis Se¬ 
natusconsulti, malletque acceptisque in 
ipso itinere literis Senatusque consulto. 

k Cumque invicto ] Non abs re Gro- 
novius rescindi jubet tanquam super¬ 
fluum illud que ; est enim, cum invicto 
civibus hostibusque animo ad exercitum 


rediit. Neque hic invictus animus 
commune quicquain habet cum impe¬ 
rii jure quod praecedit. 

1 Partitis temporibus, alterius sum¬ 
mum jus, $x.] Sic ex membranis apud 
Gronovium, vulgo partitis temporibus 
alterius. Sed ita legenti fatendum 
est rb partitis futurum omnino super¬ 
vacuum. 


LIB. XXI r. CAH. 28 . 


1819 


quaecumque temeritas collegae habuisset.' Sibi communi¬ 
catum cum illo, non ademtum," imperium esse. Itaque 
se nunquam volentem parte, qua posset, rerum consilio 
gerendarum cessurum \ m nec se tempora aut dies imperii 
cum eo, exercitus 12 divisurum, suisque consiliis, quoniam 
omnia non liceret, quae posset, servaturum/ Ita obtinuit, 
uti legiones, 1 J sicut consulibus mos esset, inter se divide¬ 
rent. Prima et quarta Minucio, 111 secunda et tertia Fabio 
evenerunt. Item equites pari numero, sociumque et Latini 
nominis auxilia diviserunt: castris se quoque separari ma¬ 
gister equitum voluit. 

28. Duplex inde Hannibali gaudium fuit; (neque enim 
quicquam eorum, quae apud hostes agerentur,eum falle¬ 
bat, et perfugis multa indicantibus, et per suos exploran¬ 
tem ;) nam et liberam Minucii temeritatem se suo modo cap¬ 
taturum, et solertiae Fabii dimidium virium decessisse. 
Tumulus erat inter castra Minucii Poenorumque: Eum 
qui occupasset/ 5 haud dubie iniquiorem erat hosti locum 
facturus. Eum non tam capere sine certamine volebat 
Hannibal, (quanquam id operae pretium erat,) quam causam 
certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad ob¬ 
sistendum satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius 
erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo sylves- 
tre quicquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat : 
re ipsa natus tegendis 16 insidiis, eo magis quod in nuda 
valle nulla talis fraus timeri poterat. Et erant in anfracti- 

1 Fere enim ut penes fortunam essent, ab eaque penderent, omnia qucecumque te¬ 
merarius collega in potestate habiturus esset. 

m Se nunquam sponte renuntiaturum parti rerum prudenter administrandarum 
quam retinere posset. 

temporibus alternis.— 11 AI. sed non ademtum,— 12 Ante exercitus Edd. omnes 
usque ad Drak. inserunt sed, quod aplerisque Mss. abest. Vid. Not. Var.— 
13 AI. obtinuit, ut legiones. 

14 Voss. Gud. Mureti, gerebantur.— 15 Vet. lib. apud Sigon. Minucii, et 

N017E 

m Prima et quarta Minucio] Paulo ditMinucio autem secundam et ter- 
aliter Plutarchus, qui primam et tiam. 
quartam legiones evenisse Fabio tra- 


1820 


T. LIVII 


bus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos pos¬ 
sent capere. In has latebras, quot quemque locum apte 
insidere poterant, quinque millia conduntur peditum equi¬ 
tumque. 1711 Necubi tamen aut motus alicujus temere 
egressi, aut fulgor armorum fraudem in valle tam aper¬ 
ta detegeret; missis paucis prima luce ad capiendum, 
quem ante diximus, tumulum, avertit oculos hostium. 
Primo statim conspectu contemta paucitas: ac sibi quis¬ 
que deposcere pellendos inde hostes. Ad locum capien¬ 
dum dux 18 ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad 
arma vocat; 0 et vanis animis et minis increpat hostem. 
Principio levem armaturam dimittit, 11 deinde conferto ag¬ 
mine mittit equites: postremo, cum hostibus quoque sub¬ 
sidia mitti videret, instructis legionibus procedit. Et Han¬ 
nibal, laborantibus suis alia atque alia, crescente certamine, 
mittens auxilia peditum equitumque, jam justam expleve¬ 
rat aciem, ac totis utrimque viribus certabatur. Prima le¬ 
vis armatura Romanorum, praeoccupatum inferiore loco 
succedens tumulum, q pulsa detrusaque terrorem in succe- 


Pcrnorum, quem quioccupasset. —16 In Mss. quamplurimis detegendis. —17 ‘ For¬ 
te equites quingenti; Gron. coli. Polyb. m. 104. Recte; nisi Livius numerum 
rotundum aut alios auctores secutus est.’ Rupert. —18 ‘ Ac sibi quisque depos¬ 
cere pellendos inde hostes ac locum capiendum. Dux cet. bene conj. Perizon. 
Sed pro alterutro ac leg. et. Utrobique frigere verba ad locum cap. et gtossa- 
tori tribuenda putat Bauer. Mox suspicari possis : principio letem armaturam 
emittit, deinde equites: postremo conferto agmine ... et instructis legionibus pro¬ 
cedit. . . . Quis ferre possit dimittit vel demittit .. . mittit . . . mitti ? Hinc 
jam Gron. et Bauer. delendum putarunt dimittit , aut leg. emittit seu immittit’ 
Rupert. 

NOTrE 


n Quinque millia conduntur peditum 
equitumque ] Polybius quingentos equi¬ 
tes notat, ut fuerint pedites quatuor 
millia quingenti. 

0 Ad arma vocat ] Dixit vocat, pro 
eo quod est, ad arma proclamat, sive 
vociferando jubet arma capi: alio- 
quin delendum erit illud inter, ut 
intelligatur Minucius stolidissimos 
quosque et ferocissimos ad arma vo¬ 
casse. 

i' Levem armaturam dimiitit [ demit¬ 


tit~\ Alias dimittit. Accedo correc¬ 
tioni Gronovii, qui deleta prima lite- 
ra censet scribendum emittit: neque 
enim apparet Minucium loco superio¬ 
re castra habuisse, ut levis armatura 
in planiora demitti ac descendere de¬ 
beret : quinetiara agnosco illud quo¬ 
que emittit necessarium non esse; 
potest enim hoc membrum non in¬ 
commode regi a sequenti, mittit equi¬ 
tes. 

1 Praoccupatum inferiore loco succe- 


iLI B. XXII. CAP. 29 . 


1821 


dentem intulit equitem, et ad signa legionum refugit. Pe¬ 
ditum acies inter perculsos impavida sola erat, videbatur- 
que, si justa aut si recta pugna esset/ haudquaquam impar 
futura. Tantum animorum fecerat prospere ante paucos 
dies res gesta. Sed exorti repente insidiatores eum tumul- 
tuir terrorerqque, in latera utrimque ab tergoque incursan¬ 
tes, fecerunt, ut neque animus ad pugnam, neque ad fugam 
spes cuiquam superesset. 

29. Tunc Fabius, primo clamore paventium audito, dein 
conspecta procul turbata acie, ‘ Ita est/ inquit, ‘ non cele¬ 
rius, quam timui, deprehendit '9 fortuna temeritatem. 0 Fa¬ 
bio aequatus imperio Hannibalem et virtute et fortuna 
superiorem videt. Sed aliud jurgandi succensendique 
tempus erit. Nunc signa extra vallum proferte. Victo¬ 
riam hosti extorqueamus, confessionem erroris civibus.’ 
Jam magna ex parte caesis aliis, aliis *° circumspectantibus 
fugam, Fabiana se acies repente, velut coelo demissa, ad 
auxilium ostendit. Itaque, prius quam ad conjectum teli 
veniret, aut manum consereret, et suos a fuga effusa, et ab 
nimis feroci pugna 1 hostes continuit. Qui solutis ordini¬ 
bus vage dissipati erant, undique confugerunt ad integram 
aciem; qui plures simul terga dederant, conversi in hostem 
volventesque orbem/ nunc sensim referre pedem, nunc con- 


n Inconsiderantiam Minucii intercepit casus, et in fraudem induxit. 


19 ‘ Mallem vel negationem delere, vel transpositis vocibus legere: non 
celerius timui, quam deprehendit, fyc.’ Stroth. ‘ Nihil mutandum. Recte, in¬ 
quit Fabius, judicavi, non celerius, quam timueram, h. e. tam celeriter, quam 
timueram, deprehendit fortuna temeritatem, Ii. e. temeritas praecipitavit Minu¬ 
cium in infortunium.’ Doering. —20 Prius aliis abest a plerisque Mss. prob. 

NOT\E 

dens tumulum ] Sumitur succedendi imbris vitandi causa succederet, nul- 
verbum pro subire, ex loco inferiori lum habebat:’ nisi legendum, quoim- 
accedere : sed magis cum dandi ca- hris vitandi causa succederet. 
su, ut apud Caesarem libro ii. Belli r Recta pugna esset} Si absque insi- 
Gallici, ‘ testudine facta portis suc- diis Pceni pugnassent. Gallice, de 
cedunt:’ accusativo autem rarojnn- bonneguerre. 

gitur : est tamen apud Ciceronem in s Volventesque orbem ] Gall. Et fui- 
Orat, pro domo sua: ‘Is tectum, quod sant un demi-tour a droile ou d gatiche, 


1822 


T. LIVII 


globali restare. Ac jam prope una acies facta erat victi 
atque integri exercitus, inferebantque signa in hostem ; cum 
Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale, ab se 
Minucium, se a Fabio victum. Ita per variam fortunam 
diei majore parte exacta, cum in castra reditum esset; 
Minucius, convocatis militibus, ‘ Sape ego,’ inquit, * au¬ 
divi, milites, eum primum esse virum, 1 qui ipse consulat, 
quid in rem sit; secundum eum, qui bene monenti obediat: 
qui nec ipse consulere, nec alteri parere sciat, eum extremi 
ingenii esse. Nobis quoniam prima animi ingeniique ne¬ 
gata sors est, secundam ac mediam teneamus: et, dum im¬ 
perare discimus, parere prudenti in animum inducamus. 
Castra cum Fabio jungamus: ad praetorium ejus signa 
cum tulerimus, ubi ego eum parentem appellavero, quod 
beneficio ejus erga nos ac majestate ejus 2 dignum est; vos, 
milites, eos, quorum vos modo arma dexterseque texerunt, 
patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis 
animorum gloriam dies haec dederit/ 

80. Signo dato, conclamatur inde, ut colligantur vasa. 
Profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra in admi¬ 
rationem et ipsum, et omnes, qui circa erant, converterunt. 
Ut constituta sunt ante tribunal signa/ progressus ante 
alios magister equitum, cum patrem Fabium appellassef, 
circumfusosque militum ejus totum agmen patronos con- 
salutasset/ ‘ Parentibus/ inquit, ‘ meis, dictator, (quibus 

0 Postquam signa militaria exercitus Mimciani ante prcctorium et tribunal Fabii 
posita fuere. 

p Universus Minucii exercitus milites Fabii circa prcctorium conglobatos com- 
pellasset patronorum nomine. 


Jac. Gronov.—1 A feroci pugna, omisso nimis, Edd. ante Gronov.—2 ' Alte¬ 
rum ejus post majestate forsan ejiciendum ; et deinde leg. ut, si nihil aliud cet. 
Illud jam monuit Gron. hoc Bauer.’ Rupert. 

NOT JE 

les uns se retiroient en bon ordre, les au- tele laudatus. Noti sunt versus : oo- 
tres en se ralliant pour faire front (i ros pev Travapiaros f>s alnis wduTa vor)- 
Vennemi, Spe. o-ei, k. t. quorum sententiam Cic. 

t Eum primum esse virum] Senten- imitatus est in Orat, pro Cluent, 
tiae hujus auctor Hesiodus ab Aristo- ‘ Sapieutissimum esse dicunt eum, 


LIB. XXII. CAP. 30 . 


1823 


te modo nomine, quo fando possum/ aequavi,) vitam tan¬ 
tum debeo: tibi cum meam salutem, tum omnium horum. 
Itaque plebeiscitum, quo oneratus magis, quam honoratus, 
sum, primus antiquo abrogoque: et, quod tibi mihique, 
quod exercitibusque his tuis, 3 servato ac conservatori/ sit 
felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo, et signa 
haec legionesque restituo. Tu, quaeso, placatus me magis¬ 
terium equitum, hos ordines suos quemque tenere jubeas/ 4 x 
Tum dextrae interjunctae/ militesque, concione dimissa, a 
notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati: laetus¬ 
que dies ex admodum tristi paulo ante ac prope execrabili 2 
factus. Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein literis 
non magis ipsorum imperatorum, quam vulgo s militum ex 
utroque exercitu affirmata, pro se quisque Maximum lau¬ 
dibus ad coelum ferre. Par gloria apud Hannibalem hos- 

i Quantum verbis licet. 


3 ‘ Quod exercitibusque his tuis; al. meo exercitui tuoque. Illud modestius et 
ambitiosius ; Gron. Sed forte leg. quodque exercitibus his tuis ; Duk. aut ex 
pluribus codd. quod exercitibus vel et quod exercitibus his tuis; Drak.’ Rupert. 
—4 Olim legebatur: me magistrum equitum hos ordinibus suis quemque teneri 

NOT/E 


cui, quod opus sit ipsi, veniat in 
mentem ; proxime accedere illum qui 
alterius bene inventis obtemperat,’ 
&c. 

u Exercitibusque his tuis, servato ac 
conservatori ] Sic Puteani codex, blan¬ 
dius simul et modestius, quam ut 
vulgo legitur, quod meo exercitui tuo¬ 
que, conservato ac conservatori, sit fe¬ 
lix. 

x Me magisterium equitum, hos ordi¬ 
nes suos quemque tenere jubeas ] Sic 

scriptum in codice Palatino apud 
Gronov. melius sane quam quod in 
vulgatis, me magistrum equitum hos or¬ 
dinibus suis,Sfc. Poscit enim Minu¬ 
cius, ut placatus Fabius omnia in 
pristinum statum restitui patiatur, ut 
tum ipse Minucius magistri equitum 
titulo fruatur ac contentus sit, et re¬ 


liqui duces legati, tribuni, centurio¬ 
nes in suis ordinibus retineantur, 
quamvis ex disciplinae severitate ex- 
auctorandi propter contumaciam vi¬ 
derentur, aut ad inferiorem locum 
reducendi, quemadmodum a L. Quin¬ 
tio Capitolino factum erat liberato L. 
Minucio consule, lib. m. et quemad¬ 
modum ex Appii Claudii sententia in 
eos actum fuerat, qui a Pyrrho capti 
et remissi fuerant. 

y Dextrce interjuncta ;] Dixit inter¬ 
junctas, pro invicem, sive mutuo junc¬ 
tis. AliterMartialis interjungere usur¬ 
pavit pro disjungere: ‘ et hora las¬ 
sos Interjungit equos meridiana.’ 

z Ac prope execrabili ] Atri enim et 
nefasti erant dies, quibus ingens cla¬ 
des accepta, qualis Minucio immine¬ 
bat sine Fabii ope. 


1824 


T. LIVII 


tesque Poenos erat: ac tum demum sentire, cum Romanis 
atque in Italia bellum esse/ Nam biennio ante adeo et 
duces Romanos et milites spreverant, ut vix cum eadem 
gente bellum esse crederent, cujus terribilem eam famam a 
patribus accepissent. Hannibalem quoque ex acie re¬ 
deuntem dixisse ferunt, * tandem eam nubem, quae sedere 
in jugis montium solita sit, cum procella imbrem de¬ 
disse.’ 6 

31. Dum haec geruntur in Italia, Cn. Servilius Geminus 
consul cum classe centum viginti ? navium, circumvectus 
Sardiniae et Corsicae oram, et obsidibus utrimque acceptis, 
in Africam transmisit; et priusquam in continentem exscen- 
siones faceret, Meninge 8 insula a vastata, et ab incolentibus 
Cercinam,? b ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, 
decem talentis argenti acceptis, ad littora Africm accessit, 
copiasque exposuit. Inde ad populandum agrum ducti 
milites, navalesque socii juxta effusi, ac si insulis cultorum 
egentibus IO praedarentur. Itaque in insidias temere illati, 

r Simili existimatione Fabius erat apud Poenos: qui nunc tandem agnoscebant 
bellare se adversus Romanos, ulque intra Italiam. 


jubeas. Vid. Not. Var.—5 Legendum monet J. F. Gronov. vulgi,— 0 Olim 
legebatur tandem eam nubem quae sederet in jugis m. solicitatam pr. i. d. 

7 ‘ Numerum centum viginti ex Polybio addidit Lipsius etrecentt. Editores. 

Vulgo in omnibus Mss. desideratur/ Stroth _8 1 Menige multi Mss. ut et 

MoiVi£ pro MVo 4 a P> Polyb. i. 39. 2. et in cod. Coislin. ap. Ptol. iv. 3. 8. probb. 
Jac. Gron. et Drak. Cf. Casaub. ad Strab. I. n. p. 123. Jac. Gron. ad Mei. u. 
7. Sed librarii haud dubie lineolam supra Iit. i positam cum puncto confude¬ 
runt. Cf. Schweigh. ad Polyb. i. 45. 13.’ Rupert.— 9 Ab incolentibus circa 
eam Edd. ante Grut. Cercinam ex conjectura Lipsii est.—10 AI. ac si insulas 


NOTjE 


a Meninge insula ] Clarissima insu¬ 
larum maris Africi est Meninx, ab 
Eralosthene Lotophagitis appellata, 
teste Plin. quod non procul esset a 
Lotophagis, continentis vicinae popu¬ 
lis, sic dictis ab Homero, in Odyssea, 
quod loti arboris baccas dulcissimi 
saporis pro cibo praecipuo haberent. 
Hi olim regionem incolebant, quae 
post Tripolitana est dicta. Ipsa in¬ 
sula a dextro Syrtis minoris promon¬ 


torio passibus ducentis sita, nunc 
Gerbe appellatur. 

b Incolentibus Cercinam ] Meninge 
major est Cercina insula ad laevum 
Syrtis promontorium, centum millia- 
ribus ab illa distans, cum urbe ejus¬ 
dem nominis, cui Carthaginem versus 
Cercinitis ponte jungebatur. Perti¬ 
net hodie ad regnum Tunetanum, 
vulgo Cercare nostris hominibus, Ita¬ 
lis Cliercara. 


LIB. XXII. CAP. 31 . 


1825 


cum a frequentibus 11 palantes, ab locorum gnaris ignari cir¬ 
cumvenirentur, 12 cum multa caede ac foeda fuga retro ad na¬ 
ves compulsi sunt. Ad mille hominum, cum his Sempronio 
Blaeso quaestore, amissura: IJ c classis a littoribus hostium 
plenis trepide soluta, in Siciliam cursum tenuit, traditaque 
Lilybaei T. Otacilio praetori, 14 ut ab legato ejus P. Sura 
Romam reduceretur. Ipse, per Siciliam pedibus profec¬ 
tus, freto in Italiam trajecit/ literis Q. Fabii 15 accitus et 
ipse, et collega ejus M. Atilius, ut exercitus 16 d ab se, exacta 
jam prope semestri imperio, acciperent. Omnium prope an¬ 
nales Fabium dictatorem adversus Hannibalem rem gessisse 
tradunt. Coelius etiam eum primum a populo 17 creatum dic¬ 
tatorem scribit. Sed et Coelium et ceteros fugit, uni con¬ 
suli Cn. Servilio, qui tum procul in Gallia provincia aberat, 
jus fuisse dicendi dictatoris : quam moram quia expectare 
territa jam clade civitas non poterat, eo decursum esse, ut 
a populo crearetur, qui pro dictatore esset: res inde gestas 
gloriamque insignem ducis, et augentes titulum imaginis 
posteros/ 8 e ut, qui pro dictatore, dictator diceretur/9 facile 
obtinuisse. 

s Ipse consul Servilius non navibus, sed terrestri itinere per Siciliam profectus 
in Italiam, per fretum Siculum transiit, post classis curam Otacilio mandatam apud 
Lilybceum, fyc. 


cultorum egentes .—11 AI. a sequentibus .—12 Olim legebatur et locorum ignari 
circumvenirentur .—13 ‘ Ad mille hominum, cum his Sempr. Blaso quoestore sc. 
amisso vel existente, (illud intelligit Stroth. hoc Gron. et Drak.) amissum: sed 
potius dei. his, Doujat. et Doering. Pro his forte leg. Ti. vel Tib.’ Rupert. 
—14 Al. traditaque Lilybcei tota Atilio prcelori .—15 Literisque Fabii Edd.ante 
Crev.—-16 Exercitum Edd. ante Crev.—17 Al. Ccelius etiam eum a populo .—18 
Al. et augenda titulum imaginis posteris .—19 ‘ In multis Mss. legitur crederetur. 


NOT/E 


c Cum his Sempronio Blaso quastere, 
amissum\ Vulgo legitur amisso: opti¬ 
mi tamen apud Gronov. libri scri¬ 
bunt amissum, ut referatur ad mille 
hominum; (quod perinde dicitur ac 
mille homines amissi;) sed tamen illud 
amisso sic potest accipi ut intelliga- 
tur, cum quaestor una cum aliis esset 


amissus. Facilior adhuc locus, si, 
deleto pronomine his, legamus cum 
Sempr. Blaso quastore amissum. 

d Ut exercitus [ exercitum ] Melius 
exercitus. Erant enim exercitus duo, 
Fabii alter, alter Minucii, quos Fa¬ 
bius dictator regebat. 

e Et augentes titulum imaginis pos . 


1823 


T. LIVII 


32. Consules, Atilius 20 Fabiano, Geminus Servilius t 
Minuciano exercitu accepto, hybernaculis mature commu¬ 
nitis,(extremum 1 autumni erat,) f Fabii artibus cum summa 
inter se concordia bellum gesserunt. Frumentatum ex¬ 
eunti Hannibali diversis locis opportuni aderant, 8 carpen¬ 
tes agmen, palatosque 2 excipientes. In casum universae 
dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non 
veniebant. Adeoque inopia est coactus Hannibal,ut,nisi 
tum fugae speciem abeundo timuisset, Galliam repetiturus 
fuerit, nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si in- 
sequentes consules eisdem artibus bellum gererent. Cum 
ad Geronium jam hyeme impediente 4 constitisset bellum," 
Neapolitani legati h Romam venere. Ab iis quadraginta 
paterae aureae magni ponderis in curiam illatae, atque ita 

* Hannibal omnium rerum penuria ita laboravit, Ifc. 

“ Cum exercitibus, circa Geronium considentibus, actus bellici cessarent, hyeme 
eos impediente. 


Ut dictator pro dictatore vel prodictatore diceretur Edd. ante Drak. sed qui in 
omnibus fere Mss. extat. Ut prodictatore (nomin. casu) vel pro prodictatore 
dictator crederetur conj. Gron.’ Rupert. Vid. Not. Var. 

20 it/. Atilius Gronov. Doujat. Crevier. it/. Atilius Regulus, Cn. Servilius 
Geminus exercitu accepto Edd. vett.—1 Pro extremum in plerisque Mss. tum: 
unde medium conj. J. F. Gronov. tum enim autumni erat tempus Edd. ante 
Drak.—2 Olim legebatur opportune aderant carpentes agmen palantesque .—3 
‘ Forte leg. ad que id inopice est redactus. Drak. conj. ad idque inopia est coac¬ 
tus. Sclieller in Lex. adeoque ad inopiam est c. Schaefer adeoque inopia; et 
Burm. ad Lucan. vn. 40G. eoque inopia.’ Rupert. Teutabat J. F. Gronov. et 
ad id inopia est redactus Hannibal .—4 AI. ad Gerionem hyeme impendente .— 


NOTiE 


teros ] Vulgo et augenda titulum ima¬ 
ginis posteris ; sensus satis planus est. 
Vult enim Q. Fabium Maximum dic¬ 
tatorem revera non fuisse, atque a 
populo non dictatorem creatum fu¬ 
isse, sed quasi dictatorem*, sive pro¬ 
dictatore: nihilominus tamen inva¬ 
luisse postea ut dictator fuisse crede¬ 
retur, partim ob res praeclare gestas, 
partim quod posteri ejus, inhonorem 
ipsius familiaeque suae, imagini ejus¬ 
dem titulum dictatoris adjecissent. 

f A.U. C. 537. 

f Extremum autumni erat [tum enim 


autumni erat tempus ] Facile Gronovii 
scripturam admiserim, medium autum¬ 
ni erat tempus. 

s Diversis locis opportuni aderant'} 
Vulgo opportune, nihil variante sensu, 
id est, tempore : Gall. it point nomme, 
prout Romanorum commodum exige¬ 
bat. Ceterum Hannibali et Poenis 
valde importune et incommode. 

11 Neapolitani legati ] De Campaniae 
felicis urbe Neapoli, quae nunc regni 
caput, dictum lib. vm. cap. 22. ubi 
et de Palaepoli. 


LIB. XXII. CAP. 33 . 


1827 


verba facta, ut dicerent: ‘ Scire se, 5 Romani populi aera¬ 
rium bello exhauriri: et, cum 6 juxta pro urbibus agrisque 
sociorum, ac pro capite atque arce Italiae, urbe Romana 
atque imperio geratur, aequum censuisse Neapolitanos, 
quod auri sibi cum ad templorum ornatum, 7 tum ad subsi¬ 
dium fortunae a majoribus relictum foret, eo juvare popu¬ 
lum Romanum. Si quam opem 8 in sese crederent, eodem 
studio fuisse oblaturos. Gratum sibi Patres Romanos po¬ 
pulumque facturum, si omnes res Neapolitanorum suas 
duxissent; dignosque judicaverint, ab quibus donum, ani¬ 
mo ac voluntate' eorum, qui libentes darent, quam re, majus 
ampliusque, acciperent.’ Legatis gratiae actae pro munifi¬ 
centia curaque. Patera, qua? ponderis minimi k fuit, accepta. 

33. Per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per 
biennium fefellerat, Romae deprehensus, praecisisque mani¬ 
bus dimissus: et servi quinque et viginti in crucem acti, 
quod in campo Martio conjurassent. Indici data libertas 
et aeris gravis viginti millia. 1 Legati et ad Philippum m 
Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium 




5 AI. se.—6 Pro et cum malebat J. F. Gronov. id cum, et pro geratur, cernatur. 
—7 AI. ad ipsorum ornatum. —8 ‘ Dukerus non immerito suspicabatur, si 
quam aliam. Sin minus, opem peculiariter de armorum ope intelligamus ne- 
cesse est.’ Stroth. 

NOTAS 


* Ab quibus donum, animo ac volun¬ 
tate ] Muneribus praacipunm haud 
dubie pretium ab affectu offerentium. 
Porro non illibenter ego illud liben¬ 
tes deleverim ; satis enim res indica¬ 
tur si dicas, donum voluntate eorum, 
qui darent, quam re majus ampliusque 
acciperent. 

k Patera, quce ponderis minimi ] Mag¬ 
nitudini animi, an arrogantiae, an 
prudentiae potius in dissimulandis in¬ 
commodis, ascribenda sit haec Roma¬ 
norum modestia, in Neapolitanorum 
munere fere omnino, quemadmodum 
in auro Paestanorum postea omnino 
repudiando, ut videbimus cap. 36. 
haud satis apud me statuo. Illud 


certe constat, eos hoc tempore sum¬ 
ma rerum omnium inopia laborasse. 

1 Et ceris gravis viginti millia ] Hoc 
tempore asses a libra ad unciam sal¬ 
tem redacti, ita ut videatur aes grave 
per haec tempora nullum in pecunia 
numerata fuisse : potuit tamen infec¬ 
ti seris hoc pondere conjurationis ser¬ 
vilis index donari, cujus pretium ho¬ 
die esset librarum 13500. 

Viginti millia ] Pondo, quia addi¬ 
tur ceris gravis; nam alioquin, his 
temporibus, asses coeperunt esse un¬ 
ciales. J. Clericus. 

m Ad Philippum ] Penultimus hic 
fuit Macedonum rex, Demetrii filius, 
et post Antigonum tutorem suum 


1828 


T. LIVII 


Pharium, 11 qui, bello victus, ad eum fugisset; et alii in Li¬ 
gures ad expostulandum, quod Poenum opibus auxiliisque 
suis juvissent; simul ad visendum ex propinquo, quse in 
Boiis atque Insubribus gererentur. Ad Pineum quoque 
regem 0 in Illyrios? legati missi ad stipendium, cujus dies 
exierat/ poscendum; aut, si diem proferre vellet, obsides 
accipiendos. Adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat/ 
nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longinqua 10 
quidem, effugiebat. In religionem etiam venit, aedem 
Concordiae/ quam per seditionem militarem biennio ante 11 
L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tem¬ 
pus non esse. Itaque duumviri ad eam rem creati a M. 
iEmilio praetore 12 Urbis, Cn. Pupius et K. Quintius Fla¬ 
mininus, aedem in arce faciendam locaverunt. Ab eodem 
praetore ex senatus consulto literae ad consules missae, ut, 
si iis videretur, alter eorum ad consules creandos Romam 
veniret: se in eam diem, quam jussissent, 13 comitia edic¬ 
turum. Ad haec a consulibus rescriptum, e Sine detrimento 
rei publicae abscedi non posse ab hoste. Itaque per in¬ 
terregem comitia habenda esse potius, quam consulum 


9 Al. Illyricos. —10 Conj. Ernest. longinqua. —11 Conj. Rupert. anno ante. 

NOTjE 


annos 42. regnavit. 

n Demetrium Pharium ] Cognomen 
hoc Pharii non a Pharo iEgypti ad 
Alexandriam exigua insula, sed ab 
insula maris Adriatici Dalmatiae 
proxima, desumtum ; quae quidem 
insula, nunc Lesina, Venetis paret. 
Hunc Illyrici ex parte regem Roma¬ 
ni foedus violantem paulo ante hoc 
bellum Punicum ii. per L. ^Emilium 
devicerant, ac regno expulerant, tes¬ 
te Polybio ; nunc exulem apud Phi¬ 
lippum Macedonem sibi dedi pe¬ 
tunt. 

0 Pineum quoque regem ] Vide Po¬ 
lybium lib. m. videtur Tentae sue- 
cessor, quae Illyriorum ex parte re¬ 


gina, et cui subactae impositum fue¬ 
rat tributum. 

p Cujus dies exierat ] Gall. Dont le 
terme ttoit echu. 

a Bellum ingens in cervicibus erat] 
Hac loquendi figura significatur in¬ 
gens atque urgens periculum : sic 
‘ molem mali a cervicibus depellere,’ 
et ‘ legiones in cervicibus collocare,’ 
Cicero dixit. 

r Eidem Concordia'] Plures fuere 
in Capitolio aut circa illud aedes Con¬ 
cordiae, quarum in una Senatus ut 
plurimum habebatur. Haec in arce 
fuit, id est, ubi nunc Coenobium 
Franciscanorum, cui nomen ab Ara 
Coeli. 


LI15. XXII. CAP. 34 . 


1829 


alter a bello avocaretur.’ Patribus rectius visum est, dic¬ 
tatorem a consule 14 dici s comitiorum habendorum causa. 
Dictus L. Veturius Philo, M\ Pomponium Mathonem ma¬ 
gistrum equitum dixit. His vitio creatis, jussisque die 
quarto decimo se magistratu abdicare, ad interregnum res 
rediit. 

34. Consulibus prorogatum in annum imperium. 4 Inter¬ 
reges proditi a Patribus C. Claudius, Ap. filius, Centho, 
inde P. Cornelius Asina. In ejus interregno comitia habita 
magno certamine Patrum ac plebis. C. Terentio Varroni," 
quem, sui generis hominem, 1 * plebei insectatione principum 
popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabii opibus et 
dictatorio imperio concussis aliena invidia splendentem, 
vulgus et extrahere 16 ad consulatum nitebatur/ Patres 
summa ope obstabant, ne se insectando sibi aequari as¬ 
suescerent homines.*' Q. Baebius Herennius tribunus 
plebis, cognatus C. Terentii, criminando non senatum mo¬ 
do, sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent co¬ 
mitia perficere, per invidiam eorum favorem candidato suo 
conciliabat. ‘ Ab hominibus nobilibus, per multos annos 
bellum quaerentibus, Hannibalem in Italiam adductum: 18 

1 Conabatur evehere, atque attollere ad dignitatem consularem, quasi extractum 
e plebe. 

y Ne homines plebeii consuescerent aquare se patribus per eorum insectationem. 


—12 AI. ab /Emilio pratore. —13 A! . qua jussissent. —14 Conj. Rupert. a con¬ 
sulibus. 

15 AI. C. Terentium Varronem sui generis hominem. —16 Etiam Edd. ante 
Drak.—17 ‘ Vibus Terentius conj. Sigon. et Pigli. quia cognatus C. Terentii 


NOTjE 


8 Dictatorem a consule dici ] Vides a 
consule absente dictatorem ex Sena¬ 
tusconsulto dictum; neque eam in 
rem necessaria fuisse comitia. 

' Consulibus prorogatum in annum im¬ 
perium ] Non consulare, sed procon¬ 
sulare. 

" C. Terentio Varroni ] Alias, C. Te¬ 
rentium Varronem: quae lectio sana 
haberi potest, si subsequens relati¬ 


vum, quem, dematur: alioqui melius 
in dandi casu C. Terentio Varroni, ut 
referatur ad sequentia patres summa 
ope obstabant. 

x Q. Babius Herennius ] Ita legit 
Gronov. ex optimis codicibus, (in 
quibus et Colb.) insuper habita con¬ 
jectura Sigonii, qui suspicatur, ne 
Bibus Terentius legendum sit. He¬ 
rennii vero cognomen Baebiis atque 


1830 


T. LIVII 


ab iisdem, cum debellari possit, fraude id bellum trahi. 
Cura quatuor militum '9 legionibus y universis pugnari 
posse apparuisse eo, quod M. Minucius, absente Fabio, 
prospere pugnasset; duas legiones hosti ad caedem objec¬ 
tas, deinde ex ipsa caede ereptas, ut pater patronusque 
appellaretur, qui prius vincere prohibuisset Romanos, 
quam vinci. Consules deinde Fabianis artibus, cum de¬ 
bellare possent, bellum traxisse. Id foedus inter omnes 
nobiles ictum: nec finem ante belli habituros, quam consu¬ 
lem vere plebeium, id est, hominem novum, fecissent. Nam 
plebeios nobiles jam eisdem initiatos esse sacris, 2 et con¬ 
temnere plebem, ex quo contemni desierint a Patribus, 
coepisse. Cui non id apparere, 20 id actum et quaesitum 
esse, ut interregnum iniretur, ut in Patrum potestate comi¬ 
tia essent? 3 Id consules ambos ad exercitum morando 
quaesisse: id postea, quia invitis iis dictator esset dictus 
comitiorum causa, expugnatum esse, b ut vitiosus dictator 


fuerit.’ Rupert. —18 A\. abductum. —19 ‘ Militum. Hanc vocem tanquam oti- 
osam delendam censet Crevierius : sed usus loquendi saepe fert ejus modi 
abundantiam; sic v. c. eadem abundantia c. 37. ‘classis navium’ dicitur.’ 
Doering. Olim legebatur Cum quatuor . . . apparuisset, ac eo. —20 ‘ Cui non id 
apparet. Quidam appareret: sed optimus et Pet. apparere. Videtur dedisse 

NOTE 


Octaviis attributum legitur. 

r Cum quatuor militum legionibus ] 
His intelligendis repetenda quae su¬ 
pra cap. 24. 27. et duobus seqq. hu¬ 
jus libri. 

2 Plebeios nobiles jam eisdem initia¬ 
tos esse sacris] Eos intelligit qui ex 
origine plebeia, per curules magis¬ 
tratus nobilitatem adepti, eundem 
cum veteribus patriciis animum in 
plebem induerant, idemque cum illis 
sentiebant : quo sensu Rhodiginus 
interpretatur haec verba, jam eisdem 
initiatos sacris : quanquam verum 
quoque est auguratum, pontificatum, 
aliaque sacerdotia hoc tempore pe¬ 
nes plebeios non minus quam penes 
patricios fuisse. 


3 Ut in Patrum potestate comitia es¬ 
sent ] Quid ita comitia consulum 
creandorum magis in manu et potes¬ 
tate Senatus erant, cum per dictato¬ 
rem, quam cum per interregem habe¬ 
bantur? At tam dictator quam inter¬ 
reges ex Senatorum numero diceren¬ 
tur. An quod dictator a consule solo 
diceretur, interreges a toto Senatu? 
an quod si suspectus incidisset dic¬ 
tator, amoveri ante semestre non po¬ 
terat ? si in interrege peccatum esset, 
facile corrigi error poterat, post 
quintum diem prodito de more inter¬ 
rege alio ? 

b Expugnatum esse] Sumitur expug¬ 
nare hoc loco pro extorquere, obti¬ 
nere. Gall. on avoit gagni cela. 



LIB. XXII. CAP. 85 . 


1831 


pev augures fieret/ Habere igitur interregnum eos. Con¬ 
sulatum, unum certe, plebis Romanae esse: populum 1 li¬ 
berum habiturum, 0 ac daturum ei, qui magis vere vincere, 
quam diu imperare, malit.’ 1 

35. Cum his orationibus accensa plebs esset, tribus pa¬ 
triciis petentibus, P. Cornelio Merenda, L. Manlio Vul¬ 
sone, 3 M. /Emilio Lepido, duobus nobilibus jam, familia¬ 
rum plebei, 4d C. Atilio Serrano et Q. iElio Paeto, quorum 
alter pontifex, alter augur erat, C. Terentius consul unus 
creatur, ut in manu ejus essent comitia rogando collegae.“ 
Tum experta nobilitas, parum fuisse virium in competitori- 


z Summa contentione effectum a Senatoribus ut augures renuntiarent L. Vetu¬ 
rium vitio creatum fuisse dictatorem. 

“ Ut ei permitteretur potestas habendorum comitiorum, quibus populus alium 
consulem crearet ipsi futurum collegam. 




Livius: cui non apparere , id actum et qua silum esse / J. F. Gronov.—l 1 Gron. 
ante populum inserere malebat et: sed Stroth. delere rbesse, vel cum Palat, 
sec. legere: consulatum unum certe plebis Romance etiam populum cet. quod sic 
melius sibi invicem respondeant membra.’ Rupert. —2 ‘ Qui vere vincere, quam 
diu imperare malit. Ita Mss. Dele ergo 7nagis.’ Henricus Valesius. AI. qui 
magis vincere. 

3 Volsone Edd. ante Drak.—4 Olim legebatur duobus nobilibus, jam famili- 

NOTjE 


c Populum liberum habiturum ] Sig¬ 
nificat oportere ut plebs consulatum, 
qui ex duobus unus plebeiis pateret 
ac deberetur, (cum duos patricios 
creare jam non liceret,) libere ac pro 
arbitrio deferat cui voluerit. Quod 
igitur populum ait consulatum liberum 
habiturum, idem est ac, fore ut popu¬ 
lus libere ntatur consulatu; eodem 
sensu quo dicitur, ‘ liberas aedes ha¬ 
bere vel, ‘ liberum habere dicendi 
campum.’ 

d Duobus nobilibus jam, familiarum 
plebei ] Sic scribit Gronov. ex Putea¬ 
ni et Petavii libris, quibus consentit 
Colbertinus. Freinshemius ad Taci¬ 
tum mallet duobus nobilium jam fami¬ 
liarum plebeis: quod mihi non displi¬ 
cet. Utraque harum lectionum hauc 


habet sententiam : petitum esse con¬ 
sulatum a tribus patriciis ex prisca 
nobilitate ; et duobus qui nunc qui¬ 
dem nobiles essent per honores a 
majoribus gestos, sed quorum origo 
de plebe. Huc pertinet illud P. De¬ 
cii Muris lib. x. cap. 7. ‘ Jam ne no¬ 
bilitatis quidem suae plebeios poeni¬ 
tere. Tot gestis magistratibus,’ &c. 
Sed quamvis nobiles cum posteris 
fierent hi plebeii, non idcirco patricii 
erant, nisi in ordinem patriciorum 
allecti essent. Sic Pompeius consu. 
lari patre, equestri tamen familia 
erat: et Augustus equitibus, quos in 
Senatum legebat, potestatem facie¬ 
bat eligendi an patricii essent, an in 
suo pristino ordine manerent. 


T. LIVII 


bus, L. /Emilium Paullum, qui cum M. Livio d consul 
fuerat, et damnatione collegae et sua prope 6 ambustus eva¬ 
serat/ infestum plebei, diu ac multum recusantem, ad pe¬ 
titionem compellit. Is proximo 7 comitiali die/ conceden¬ 
tibus omnibus, qui cum Varrone certaverant, par magis 8 
in adversandum, quam collega, datur consuli/ Inde prae¬ 
toria comitia habita. Creati M’. Pomponius Matho et P. 
Furius Philus. Romae juri dicundo 9 urbana sors Pompo¬ 
nio/ inter cives Romanos 10 et peregrinos P. Furio Philo 
evenit. Additi duo praetores/ M. Claudius Marcellus in 
Siciliam, L. Postumius Albinus in Galliam. Omnes ab¬ 
sentes creati sunt; nec cuiquam eorum, praeter Terentium 
consulem, mandatus 11 honos, quem jam non antea gessis¬ 
set, praeteritis aliquot fortibus ac strenuis viris; quia in 
tali tempore nulli novus IZ magistratus videbatur man¬ 
dandus. 

3G. Exercitus quoque multiplicati sunt. Quantae autem 
peditum equitumque additae sint copiae/* adeo et numero 
et genere copiarum variant auctores, ut vix quicquam satis 

6 Pari cum Livio damnatione prope involutus, et velut fulmine quodam contactus. 

c Primo die quo postea comitia haberi potuere. 

d Non tam ut collega esset Varronis , quam ut ei opponeretur tanquam adversa¬ 
rius par et idoneus qui ei obsisteret. 


aribus plebi. Vid. inf. et Not. Var.—5 AI. M. Lcelio.—6 Post prope vulg. 
comma ponitur.—7 Vet. lib. apud Sigon. ita is proximo .— 8 AI. parque magis. 
Scliottus compar e scripto laudat—9 ‘ In Mss. juri d. In Edd. antt. juris di- 
cundi; et Gron. malebat, jure dicundo, ut xui. 28. et ap. Suet. Caes. vn. 
pr. Sed bis quoque locis juri potius legendum crediderim.’ Rupert .— 10 Vox 
Romanos a quibusdam libris abest, prob. Pigh. et Ern.—11 Erat mandatus 
Edd. ante Crev.—12 AI. nullus novus; al. nullus novis: Put. nullis novos. 


nota: 


d Cum M. Livio'] Is Salinator cog¬ 
nominatus, post consulatum cum L. 
Paullo gestum, damnatus a populo 
fuerat, quod praedam militibus aequa¬ 
liter non divisisset, auctore Frontino 
lib. iv. Strategem. 

e Urbana sors Pomponio] Hoc igi¬ 
tur tempore duo jam Romae praeto¬ 
res jusdicebant,Urbanus intercives ; 


Peregrinus, tum inter peregrinos, 
tum inter cives et peregrinos; cu- 
jusmodi erant exteri, seu advenae, 
qui Romae degebant, nec habebant 
jus civitatis Romanae. 

f Additi duo pratores] Sub haec 
quoque tempora instituti pratores 
provinciales, alter Siciliae, alter Gal¬ 
liae Cisalpinae. 



LIB. XXII. CAP. 36. 


1833 


certum **■ affirmare ausim. Decem millia novorum mi¬ 
litum alii scripta in supplementum ; 8 alii novas quatuor 
legiones, h ut octo legionibus ** rem gererent: numero 
quoque peditum equitumque legiones auctas, millibus 
peditum 1 et centenis 16 equitibus in singulas adjectis; ut 
quina millia peditum, treceni equites essent; socii dupli¬ 
cem numerum equitum darent, pedites aequarent. Sep¬ 
tem et octoginta millia k armatorum et ducentos in castris 
Romanis, cum pugnatum ad Cannas est, quidam auctores 
sunt. Illud haudquaquam discrepat, majore conatu atque 
impetu rem actam, quam prioribus annis; quia spem, 
posse vinci hostem, dictator praebuerat. Ceterum, prius¬ 
quam signa ab Urbe novae legiones moverent, decemviri 
libros adire atque inspicere jussi propter territos vulgo 
homines novis prodigiis. Nam, et Romae in Aventino et 
Ariciae, nuntiatum erat, sub idem tempus lapidibus pluis¬ 
se : et multo cruore signa in Sabinis Cereris, aquas e fonte 
calidas manasse . 181 Id quidem etiam, quod saepius acci- 


13 Vocem copia ignorat Voss.—14 ‘Forte certi: et paulo ante dei. copi- 
arum. Rnpert.—-15 Olim legebatur, quatuor legiones quinque legionibus addi¬ 
tas, ut novem legionibus — 16 ‘ Pro centenis forte leg. centum ob voc. singulas.’ 
Rnpert. 17 ‘ Triplicem numerum equitum h. I. omnino legendum esse putat 
Mattbiae I. 1. pediti aquarent sc. numerum Mss. Cantabr. et Pnt. prob. Jac. 
Gron. peditum conj. Salmas.’ Rupert,— IS ‘ Pro vulg. in Sabinis cadis, aquas e 


NOTiE 


* Tn supplementum'] Gall. pourservir 
de receues. 

h Novas quatuor legiones] Interlec¬ 
tiones varias, haec, quam suggerit ex 
scriptis Gronovius, ceteris praestat. 
Neque enim stare potest vulgata, 
quae habet, quatuor legiones quinque 
legionibus additas, ut novem legionibus 
rem gererent. Veteres quippe legio¬ 
nes quatuor tantum fuerant, non 
quinque, ut Sigonius probat ex eo 
quod in divisione exercitus, quae cap. 
27. sub finem instituitur inter Fabi¬ 
um et Minucium, duae tautum utrique 
assignantur. Nec plurium quam 
quatuor meminit c. 34. Herennius 
tribunus pl. Et vero Polyb. octo le- 
Delph. et Var. Cias. Li 


gionibusnunc rem gestam a Romanis 
narrat, non novem. 

1 Millibus peditum] Itaque quadra¬ 
tae legioni nunc additi mille pedites 
et centum equites, auctore Polybio, 
quem hic sequitur, et propemodum 
Latine interpretatur Livius. 

k Septem et octoginta millia] Poly¬ 
bius peditum myriades octo nume¬ 
rat : equites paulo plnres sex milli¬ 
bus. Apud Plutarchum, myriades 
sunt novem omnino, demtis millibus 
duobus: id est, octoginta et octo 
armatorum millia in universum. 

1 Et multo cruore signa in Sabinis 
Cereris, [cadis,] aquas e fonte manasse] 
Non illibenter pro cadis aquas scrip 
us. 6 E 


1834 


T. LIVII 


derat, m magis terrebat. Et in via '9 Fornicata, quae ad 
Campum" erat, aliquot homines de coelo tacti exanimati- 
que fuerant. Ea prodigia ex libris procurata. Legati a 
Paesto" pateras aureas Romam attulerunt. Iis, sicut Nea¬ 
politanis, gratiae actae : aurum non acceptum. 

37. Per eosdem dies ab Hierone p classis Ostiam 20 cum 
magno commeatu 1 accessit. Legati Syracusani 2 in sena¬ 
tum introducti nuntiarunt: 1 Caedem C. Flaminii consulis 
exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem J Hieronem, 
ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis po¬ 
tuerit. Itaqup, quanquam probe sciat, magnitudinem po¬ 
puli Romani admirabiliorem prope adversis rebus, quam 
secundis, esse; tamen se omnia, quibus a bonis fidelibus- 






fonte calidas manasse Stroth. dedit: Caretes aquas e fonte c. m. e conj. J. Fr. 
Gron. coli. xxn. 1. 14. ‘ Caeretes aquas sanguine mixtas fluxisse.’ Sed 
aquae Caeretanae natura fuere calida, (v. Strab. v. 2. 3. p. 220.) et calida vix 
dici possunt pro sanguine mixtis. Nos recepimus emendat. Jac. Gron. qui 
docet, in fertilissima Sabinorum regione nullos Deos magis Cerere Baccbo- 
que cultos, (cf. xli. 28. et Strab. v. 3. 1. p. 228.) multasque aquas frigidas 
fuisse, v. c. Bandusiae, (v. Intpp. Hor. Od. ili. 13. 1. sq. 9. sq.) ad Cutilias 
s. Cotilias, (v. Strab. v. 3. 1. Suet. Vesp. xxiv. Vitruv. vm. 3.) Albulas 
et Labanas. v. Strab. v. 3. 11. p. 238. Carites aquas e fonte cruentas m. conj. 
Crev. in Sabinis Cereris, aquas VII: (nam in plerisque RIss. est aquasque') e 
fonte calidas vel et fontes calidos m. Drak. (Cf. de lacu septem aquis in Sabinis 
Cluver. Ital. Ant. n. 9. p. 682. et multo cruore signa in Sabinis sudasse, aquas¬ 
que e fonte candidas (b. e. lactei coloris) manasse Wakef. ad Lucret, v. 1128. 
non male, nec sine auctoritate Mss.’ Rupert. —19 Et (id quidem . . . terrebat) 
in via cet. conj. Perizon. 

20 ‘ Voss. hostica. Scribe ex Cantabr. Ostia.’ Jac. Gronov.—1 Vet. lib. 
apud Sigon. cum magno apparatu. —2 Tb Syracusani ab Sigonio venit. Voss. 
Gud. eo carent.—3 ‘ Vet. lib. adeo affecisse regem, quod probo : quia rectior 
oratio est: et quia sequitur: ‘ ut nulla sui propria, regnique sui clade uio- 


NOTflE 


serim Carites aquas, de quibus simile 
prodigium narratur c. 1. hujus libri, 
et sic multo cruore manasse intelli- 
gentur tam signa, sive statuae in Sa¬ 
binis, quam aquae in oppido Tusciae 
Caere. 

m Quod scepius acciderat ] Ideo ter¬ 
ror auctus, quia id saepe hoc tempore 
acciderat. 

n In via Fornieata, qiier ad Campum ] 
Nempe Martium. 


° A Pasto ] Hoc oppidum Lucani® 
maritim® est, quod Gr®co nomine 
Posidoniam dixere ; ejus ruin® no¬ 
men adhuc retinent, vul. Pesti, in 
principatu citeriore. 

p Ab Hierone ] Syracusarum rex 
Hiero, qui per 50. annos Romanis 
fidissimum se exhibuit ab initio belli 
Punici primi, quo ipsorum foedus 
amplexus est. 


L1B. XXII, CAP. 37 . 


1835 


que sociis bella juvari soleant, misisse : quae* ne accipere 
abnuant, magno opere s se Patres conscriptos orare. Jam 
omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo 
trecentum viginti q afferre sese. Acciperent eam tene- 
rentque, et haberent propriam et perpetuam. Advexisse 
etiam trecenta millia modium tritici, ducenta hordei, ne 
commeatus deessent: et, quantum praeterea 1- opus esset, 
quo jussissent, 6 subvecturos. Milite atque equite scire, 
nisi Iicmano Latinique nominis, non uti populum Roma¬ 
num: levium armorum 5 auxilia ^ etiam externa vidisse in 
castris Romanis. Itaque misisse mille sagittariorum 8 ac 
funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros, 
pugnacesque alias missili telo gentes.’ 1 Ad ea dona con¬ 
silium quoque addebant, 4 Ut praetor, cui provincia Sicilia 
evenisset, classem in Africam trajiceret; ut et hostes in 
terra sua bellum haberent, minusque laxamenti daretur iis 
ad auxilia Hannibali summittenda.’ m Ab senatu ita re¬ 
sponsum regi est: ‘Virum bonum egregiumque socium 
Hieronem esse, atque uno tenore, ex quo in amicitiam po¬ 
puli Romani venerit, fidem coluisse, ac rem Romanam 


veri magis potuerit.’ ’ Sigon. —4 Missa tamen a se omnia . ..soleant; qua Edd. 
ante Gronov.—5 AI. magnopere.—6 Vet. lib. opus esset, et quo j ,—7 ‘ Ita pro 
vulg. I. armatorum a. ex emend. Gron. reposui h. 1. et xliii. 18. 2. Latinitas 
id postulat, idemque firmatur auctoritate edit. pr. xlii. 65. 5. et librorum 
Mss. inf. cap. 45. extr. xxv. 34. 4. et xxvii. 18. 3. Sic contra xliv. 4. di¬ 
citur: ‘ qui gravium armorum erant.’ Possis et legere levis armaturae auxilia. 
Sed illud doctius est, et facilius ita ab indoctis hominibus corrumpi potuit.’ 


NOT7E 


<i Pondo trecentum riginti] Aurum 
hoc Romanis ponderibus conficeret 
Francicas libras279600.non connume¬ 
rata mercede artificis. Minoris pon¬ 
deris hoc Victoriae simulacrum facit 
Val. Max. lib. iv. c. 8. ait enim ab 
Hierone missa ‘auri ducenta et qua¬ 
draginta pondo,’ eumque, non igna¬ 
rum verecundiae Romanorum, in ha¬ 
bitum id Victoriae formasse, ut eos, 
religione motos, munificentia sua uti 
cogeret: et voluntate mittendi prius, 


iterum providentia cavendi ne remit¬ 
teretur, liberalem. 

r Quantum praeterea'] Frumenti sci¬ 
licet atque hordei. 

s Levium armorum [ armatorum ] Aut 
leviter armatorum videtur scribendum, 
aut levium armorum ex Gronovii con¬ 
jectura. 

* Pugnacesque alias missili telo gen¬ 
tes] Hinc Baliarum nomen deducit 
ex Punica sive Syriaca lingua Bo- 
chardus. 




1836 


T. LIVII 


omni tempore ac loco munifice adjuvisse. Id, perinde ac 
deberet, gratum 9 populo Romano esse. Aurum et a civi¬ 
tatibus quibusdam allatum, gratia rei accepta,* non acce¬ 
pisse populum Romanum. Victoriam omenque accipere ; 
sedemque ei se Divae dare, dicare Capitolium, templum 
Jovis Optimi Maximi. In ea arce urbis Romanae sacra¬ 
tam, volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore po¬ 
pulo Romano.’ Funditores sagittariique et frumentum 
traditum consulibus. Quinqueremes ad navium 10 clas¬ 
sem, quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erant, 
quinque et viginti additae, permissumque est, ut, si e re 
publica censeret esse, in Africam trajiceret. 

38. Delectu perfecto, consules paucos morati dies, dum 
socii ab nomine Latino venirent. Milites tunc, quod nun¬ 
quam antea factum erat, jure jurando ab tribunis militum 
adacti, jussu consulum conventuros, neque injussu abitu¬ 
ros. Nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat; u 
et, ubi ad decuriatum 11 aut centuriatum convenissent/ sua 

e Populum Romanum aurum non recepisse a Neapolitanis et Pastanis missum, 
cum tamen acceptum habuisset eorum officium, atque ob eam rem ipsis gratiam ha¬ 
buisset. 

/ Postquam convenerant, ut equites in decurias, pedites in centurias redigerentur. 


Rupert. —8 ‘ Cf. Sil. vm. 613. ex quo suadente Ruben. Elect. ii. 15. conji¬ 
cere possis ter mille vel potius tria millia, nisi Silius licentia poetica numerum 
auxisse censeri debet.’ Drak. —9 AI. pergratum. Put. alii, deberet gratum 
esse. —10 Navium numerum excidisse putat J. F. Gron. 

11 ‘ Ad h. 1. lissit Lips. Mil. Rom. i. 6. Ex sententia Sclielii in diss. post 
Hygin. Gromat. c. 1. olun, cum milites conscriberentur, sacramento rogati 
dicebant, se jussu consulum conventuros cet. Cum postea convenirent, ut 
decuriarentur aut centuriarentur, sponte inter se conjurabant, sese fugae et 
formidinis ergo non abituros cet. In utraque autem re mutationem hoc tem¬ 
pore factam existimat; atque non tantum priori sacramento, sed posteriori 
etiam conjurationi spontaneae jus jurandum, in quod legitime milites a tribu¬ 
nis militum adigebantur, substitutum esse. Id si placet, huic pericop» prox¬ 
ima verba, nara ad eam diem nil prceter sacramentum fuerat, adjungenda, etma- 


NOTrE 


« Nihil prater sacramentum fuerat ] 
Differt sacramentum a conjuratione; 
quod sacramentum, sit, cum singuli 
jurejurando adiguntur, sine quo Ro¬ 
manis non licebat pugnare cum hos¬ 
tibus: conjuratio vero erat, cum ipsi 


inter se milites simul jurabant, quod 
antea voluntarium, nunc a tribunis 
legionum institutum ac redactum est 
ad necessitatem. Vide A. Geli. lib. 
xvi. et Sigon. lib. i. de Jure Antiq. 
civium Rom. c. 15. 


LIB. XXII. CAP. 38 . 


1837 


voluntate ipsi inter se equites decuriati, centuriati pedites 
conjurabant, sese fugae atque formidinis ergo non abituros, 
neque ex ordine recessuros, nisi teli sumendi, aut petendi, 
et 12 aut hostis feriendi, aut civis servandi causa. Id ex 
voluntario inter ipsos foedere a tribunis ad legitimam juris 
jurandi adactionem ,J translatum. Conciones, priusquam 
ab Urbe 14 signa moverentur, consulis Varronis multae ac 
feroces fuere, denuntiantes, bellum arcessitum in Italiam 
ab nobilibus, mansurumque in visceribus rei publicae, si 
plures Fabios imperatores haberet; se, quo die hostem 
vidisset, perfecturum. 15 x Collegae ejus Paulli y una, pridie 
quam ex Urbe proficiscerentur, concio fuit verior, quam 
gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum, 
nisi id modo: ‘Mirari se, quomodo quis dux, l6z prius 
quam aut suum, aut hostium exercitum, locorum situm, na¬ 
turam regionis nosset, jam nunc togatus 17 in Urbe sciret/ 

f Cum adhuc in urbe constitutus (alias togatus ) sit, jam tamen cognosceret, fyc. 


jori distinet, a seqq. separanda sunt. Sed post haec tempora adhuc sacramenti 
militaris mentio fit xxv. 5. xxvm. 27. et al. An igitur verba illa jussu con¬ 
sulum conventuros neque injussu abituros expungenda sunt, quae certe ap. Fron- 
tin. Strat. iv. 1. 4. omittuntur? an potius transponenda hoc modo : jure ju¬ 
rando ab tribunis mil. adacti: nam ad eam diem nihil prater sacramentum fuerat, 
jussu consulum conventuros neque injussu abituros. Et ubi ad decuriatum, fyc. Olim 
milites, quo tempore conscribebantur, sacramento dicebant, jussu consulum 
cet. cum vero decuriarentur aut centuriarentur, sponte conjurabant, sese fuga 
cet. Voluntaria illa conjuratio nunc mutata est, ejusque loco milites legi¬ 
time in eadem verba a tribunis mil. adacti sunt jure jurando. Ultima ha?e 
emendatio etiam Crevierio in mentem venit.’ Drak. Tb ad ante decuriatum 
delendum putant Duk. et Doering.—12 Et dei. Gronov. Doujat. Crevier.— 
13 ‘Ad tribunos et ad legitimam juris jurandi (ad jus jurandum) adactionem 
quidam Mss. prob. Gron.’ Rupert. —14 Al. priusquam urbe. —15 Vid. Not. inf. 
et Not. Var.-—16 In Mss. quod nequi dux, unde J. F. Gronov. conj. qui nun¬ 
quam dux.— 17 ‘ Pro vulg. locatus ex emend. Mureti, quam et alii probarunt, 


NOTjE 


x Quo die hostem vidisset, perfectu- 
rwn] Lipsius conflicturum legebat; 
Ascensius, quem vulgo alii secuti, 
profligaturum, nimirum hostem. Ve- 
teres et optimi codices perfecturum: 
quod referendum est ad bellum, quod 
a se uno die finiendum temere jactat 
hic Varro, cum alii plures in annos 
traxerint. 


s Collega ejus Paulli ] Hujus L. /E- 
milii Paulli consulis prteclaras animi 
corporisque dotes describunt Plutar- 
chus in ejus vita, et Valerius Maxi¬ 
mus. Prudentiam Livius hac ipsius 
concione satis indicat. 

z Quomodo quis dux ] Legit ex libris 
Gronov. quod ne qui dux, et interpre¬ 
tatur, ‘ qui nunquam dux,’ suppl« 


1838 


T. LIVII 


quae sibi agenda armato forent; et diem quoque praedicere 
posset, qua cum hoste signis collatis esset dimicaturus. 
Se, quae consilia magis res dent hominibus, 3 quam homines 
rebus, ea ante tempus immatura non praecepturum. Optare, 
ut, quae caute atque consulte gesta essent, satis prospere 
evenirent. Temeritatem, praeterquam quod stulta sit, in¬ 
felicem etiam ad id locorum /( fuisse.’ Id sua sponte ap¬ 
parebat, tuta eum lS celeribus consiliis praepositurum : et, 
quo id constantius perseveraret, 6 Q. Fabius Maximus sic 
eum proficiscentem allocutus fertur: 

39. ‘ Si aut collegam (id quod mallem) tui similem, L. 
iEmili, haberes, aut tu collegae tui similis esses, superva¬ 
canea esset oratio mea. Nam et duo boni consules, etiam 
me indicente, 19c omnia e re publica fide 20 vestra faceretis, 
et mali* nec mea verba auribus vestris, nec consilia animis 
acciperetis. 1 Nunc et collegam tuum et te talem virum in- 
tuenti mihi tecum omnis oratio est; quem video nequic- 
quam et virum bonum et civem fore. 2 Si altera parte clau- 

h Ad hoc usque tempus. * Si ambo mali essetis. 


non dubitanter recepi togatus, cni armatus opponitur, ut passim.’ Rupert .—18 
Vulg. eum abest. 

19 Tacente Edd. ante Gronov, Yid. Not. Var.—20 ‘ Forte cum Drak. !eg. 
ac fide , vel cum Periz. fideque. Desideratur sane copula, nisi fide vestra est, 
secundum fidem vestram.’ Bauer .—1 AI. reciperetis .—2 ‘ Auctore Stroth. post 
fore, non post respublica, majorem distinet, posui: etsi parum interest. Clau- 

NOT7E 


fuerit, qualis Varro, qui nunquam ex¬ 
ercitum duxerat. 

3 Consilia magis res dent hominibus ] 
In bello sane consilia ex rebus ipsis 
capienda, locis nempe, temporibus, 
occasionibus: neque enim certi quid 
domi afferri potest. 

b Quo id constantius perseveraret ] In 
Colb. scriptum est, quo in constantius 
perseveraret; et vix dubito quin Auc¬ 
tor scripserit, quo in id constantius 
perseveraret. Verum ex duabus vocu¬ 
lis in et id librariorum alii priorem, 
alii posteriorem omisere: etsi £ id 


perseverare’ Cic. dixit, pro, in eo 
perseverare. 

c Etiam me indicente \tacente'] Re¬ 
scribit audacter Gronovius me indi¬ 
cente, ducta conjectura ex Terentio 
in Adelphis, ubi, ‘ non me indicente 
haec fiunt.’ Sed nec astipulatorem 
habet codicem ullum, nec quicqnid 
semel aut iteium ab auctore aliquo 
usurpatum fuerit, statim aliis aucto¬ 
ribus affingendum : cum praesertim 
negari non possit, rarissimam esse 
hanc loquendi formam, et vix aliud 
ejus exemplum occurrere. 


LIB. XXII. CAP. 39 . 


1839 


dicet res publica, malis consiliis idem ac bonis juris et po¬ 
testatis erit. 4 Erras enim, L. Paulle, si tibi minus certami¬ 
nis cum C. Terentio, quam cum Hannibale, futurum cen¬ 
ses. Nescio, an infestior hic adversarius, quam ille hostis, 
maneat. Cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis 
ac temporibus certaturus es: et adversus 3 Hannibalem le¬ 
gionesque ejus tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi 
est: Varro dux tuis militibus te est oppugnaturus. Omi¬ 
nis etiam tibi causa absit C. Flaminii memoria/ Tamen 
ille consul demum, et in provincia, et ad exercitum, coepit 
furere: hic, prius quam peteret consulatum, deinde in pe¬ 
tendo consulatu; 4 nunc quoque consul, prius quam castra 
videat aut hostem, insanit/ Et, qui tantas jam nunc pro¬ 
cellas, praelia atque acies jactando, inter togatos ciet, quid 
inter armatam juventutem censes facturum, et ubi extemplo 
verba res sequitur ? Atqui si hic, quod facturum se de¬ 
nuntiat, extemplo pugnaverit; aut ego rem militarem, belli 
hoc genus, hostem hunc ignoro, aut nobilior alius Trasi¬ 
meno locus nostris cladibus erit. Nec gloriandi tempus 
adversus unum 6 est; d et ego, contemnendo potius, quam 
appetendo, gloriam, modum excesserim. Sed ita res ha¬ 
bet. Una ratio belli gerendi adversus Hannibalem est, 

k Qui mala consilia afferet Varro, par jus paremque potestatem habebit, ac tu, 
Paulle, bona afferens consilia, _ _ . 

1 Nolim quidem tibi occurrere memoriam C, Flaminii, ne malo sit omini. 


det pro claudicet in Ms. Put.prob. Gron. quem vide sis.’ Rupert.—Z Adversum 
Gronov. Doujat. Crevier.—4 ‘ Deinde in petendo consulatu. Vox postrema 
estne additamentum interpretis ?’ J. F. Gronov.—5 Nescio unde solus Can- 
tabr. priusquam castra videat , et ad exercitum veniat aut hostem, xxxvii. 45. 
‘priusquam castra regia, priusquam aciem videremus.” Jac. Gronov. —6 
1 Pro unum forte cum Gron. leg. hunc, vel potius cum Burm. ad Quintii. Deci. 
330. vanum; nisi malis Varronem. Pro et ego in plerisque libris minus apte 

NOT^E 

d Nec gloriandi tempus adversus unum nem, adversum unum , interpretari, 
esf] An adversus Flaminium, quod erga te unum, ut paulo post: ‘sed 
Gronovio videtur ; an adversus Mi- ne adversus te quidem, id est, apud 
nucium, qui Fabii ope servatus fuit; te; et initio c. 40. ‘adversus ea,’ 
an potius adversus ipsum Terentium pro, ad haec. 

Varronem ? nisi velimus praepositio- 


1840 


T. LIVII 


qua ego gessi. Nec eventus modo hoc docet, (stultorum 
iste magister est,) e sed eadem ratio, quae fuit, futuraque, 
donec res eaedem manebunt, immutabilis est. In Italia 
bellum gerimus, in sede ac solo nostro. Omnia circa plena 
ci\ ium ac sociorum sunt. Armis, viris, equis, commeati¬ 
bus juvant juvabuntque. Id jam fidei documentum in ad¬ 
versis rebus nostris dederunt. Meliores, prudentiores, con- 
stantiores nos tempus diesque facit. Hannibal contra in 
aliena, in hostili est terra, inter omnia inimica infestaque, 
procul ab domo, procul 7 ab patria. Neque illi terra, ne¬ 
que mari est pax: m nullae eum urbes accipiunt, nulla moe¬ 
nia: nihil usquam sui videt: in diem rapto vivit. Partem 
ix teitiam exercitus ejus habet, quem Iberum 8 amnem 
trajecerit." Plures fames, quam ferrum, absumsit: nec his 
paucis jam victus 9 suppeditat. Dubitas ergo, quin sedendo 
supeiatuii simus eum, qui senescat in dies ? non commeatus, 
non supplementum, 10 non pecuniam habeat ? Quam diu pro 
Geronii, castelli Apuliae inopis, tanquam pro Carthaginis 
moenibus? 111 Sed ne adversus te quidem ego gloriabor.* 

l\ihil habet pacatum sire terra (hostili undique solo Italice conclusus) sive 
etiam mari (quod a classibus Romanis oblinetur ). 

" Quem traduxit per Iberum flumen. 

A eque ego apud te gloriabor, quamvis soli simus, nec loquar de me solo. 


legitur ut ego.’ Rupert.—7 Quidam Mss. alterum procul abigunt.— 8 AI. quo 
Iberum. 9 AI. victum. —10 ‘ Duo vocabula non supplementum operarum vitio 
desiderantur in Drak. quod vitium servatum a celeb. Ernestio nollem.’ Stroth. 

11 Fieri quidem potuit, ut absumeretur verbum sedit a sequente sed, sed 
commode etiam ex superioribus intelligi potest. Immo forsan est aposiope¬ 
sis, quod Gronovins putabat, ut Fabius modestiae ergo reticuerit: ego eum 
tenui. In multis vett. Edd. post incenibus additur pugnatum est, quod etiam in 


NOTiE 


e Stultorum iste magister est ] Re¬ 
spicit ad proverbium, ‘ malo accepto 
stultus sapit,’ qnod ex Hesiodo est. 

1 Tanquam pro Carthaginis moenibus 
[pugnatum est ] Testatur Laurentius 
Valla postrema illa, pugnatum est, a 
Petrarcha es6e addita. Ipse mutat 
in sedet, ut sit quamdiu pro Geronii 
Castelli Apulia: inopis tanquam pro Car¬ 


thaginis moenibus sedet, nempe Hanni¬ 
bal. Gronov. in antiquioribus nihil 
simile inveniri affirmat, et suspen¬ 
sa oratione usum ait Fabium in ejus 
rei mentione, quae ad ipsius laudem 
proprie pertineret, vultque modesto 
hoc silentio|intelligi eum tenui, seu ma¬ 
ceravi. 


LIB. XXII. CAP. 40. 


181L 


Cn. Servilius atque Atilius, 11 proximi consules, vide, quem¬ 
admodum eum ludificati sint. Haec una salutis est via, L. 
Paulle, quam difficilem infestamque cives tibi 13 magis, 6 
quam hostes, facient. Idem enim tui, quod hostium mili¬ 
tes, volent ; h idem Varro, consul Romanus, quod Han¬ 
nibal, Poenus imperator, cupiet. Duobus ducibus unus 
resistas, oportet: resistes autem, adversus famam rumo¬ 
resque hominum si satis firmus steteris : si te neque col¬ 
legae vana gloria, neque tua falsa infamia moverit. Veri¬ 
tatem laborare nimis saepe, aiunt, 14 extingui nunquam. 1 
Gloriam qui spreverit, veram habebit. Sine, timidum pro 
cauto, tardum pro considerato, imbellem pro perito belli 
vocent. Malo te sapiens hostis metuat, quam stulti cives 
laudent. Omnia audentem contemnet Hannibal; nil te¬ 
mere agentem metuet. Nec ego, ut nihil agatur, moneo; ,5k 
sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna: tuae potestatis 
semper, tuaque omnia sunt. Armatus intentusque sis, 
neque occasioni tuae desis, neque suam occasionem hosti 
des. Omnia non properanti clara certaque erunt. Festi¬ 
natio improvida est et caeca.’ 

40. Adversus ea oratio consulis haud sane laeta fuit, 


nonnullis Mss. reperitur.’ Stroth .-—12 Vet. lib. apud Sigon. atque M. Atilius. 
Conj. J. F. Gronov. et M. Atilius.— 13 ‘ Tibi ex uno Ms. recepi cum Stroth. 
pro vulg .sibi, quod a vett. Edd. ante Aldum plane abest.’ Rupert. —14 Olim 
legebatur, A veritate laborare nimis jus scepe aiunt. —15 ‘ A plerisque Mss. et 
omnibus Edd. antt. abest t b moneo, prob. Gron. modo pro vce, quod in Ms. 
Put. legitur post fortuna, reponatur velim.’ Rupert. 


NOTAS 


e Cives tibi [sibi] magis] Num po¬ 
tius tibi magis, Paulle ? 

h Idem enim tui, quod hostium milites, 
volent.] Nimirum pugnare. 

' Veritatem laborarenimis scepe,aiunt, 
extingui nunquam] Laurentius Valla 
pro veritatem legit a veritate, refert- 
que ad superiora, moverit a veritate, 
laborare nimis ejus. Lectionem quam 
sequimur invexit Muretus ex conjec¬ 
tura, quae postea scripto codice con¬ 
firmata est. Sensus est verum esse 


quod dicitur, veritatem nimis quidem 
saepe laborare seu vexari, numquam ta¬ 
men extingui aut opprimi. Facit illud 
Hieronymi in Dialogo adversus Pela- 
gianos: ‘ Veritas enim laborare po¬ 
test, vinci non potest.’ 

k Ut nihil agatur, moneo] Ti moneo 
veteres non admittunt : sed anti¬ 
quissimus sic habet, nec ego ut nihil 
agatur; sed ut agentem te ratio ducat 
noti fortuna velim. 


1842 


T. LIVII 


magis fatentis, ea, quas diceret, vera, quam facilia factu, 
esse : £ Dictatori magistrum equitum 1 intolerabilem fuisse : 
quid consuli adversus collegam seditiosum ac temerarium 
virium 16 atque auctoritatis fore? Se populare incendium 
priore consulatu semiustum 1 " efFugisse: optare, ut omnia 
prospere evenirent. At, si quid adversi 1 ? caderet, hostium 
se telis potius, quam suffragiis iratorum civium, caput ob¬ 
jecturum.’ Ab hoc sermone profectum Paullum tradunt/ 
prosequentibus primoribus Patrum. Plebeium consulem 
sua plebes prosecuta, turba, quam dignitate, conspectior. 
Ut in castra venerunt, permixto novo exercitu ac vetere, 
castris bifariam factis, ut nova minora essent propius Han¬ 
nibalem, 18 in veteribus major pars et omne robur virium 
esset; tum consulum anni prioris *9 n M. Atilium, jetatem 
excusantem, Romam miserunt; Geminum Servilium in mi¬ 
noribus castris legioni Romanae et socium peditum equi¬ 
tumque duobus millibus praeficiunt. Hannibal, quanquam 
parte dimidia auctas hostium copias cernebat, tamen ad¬ 
ventu consulum mire gaudere. Non solum enim nihil ex 
raptis in diem commeatibus superabat, sed ne, unde rape¬ 
ret, quidem quicquam reliqui erat, omni undique frumento, 
postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas 0 con¬ 
vecto, ut vix decem dierum (quod compertum postea 

p Post hoc colloquium Paullus ad exercitum profectus esse scribitur. 


16 Olim legebatur, quid consilii a. c. s. ac temerarium virum .—17 Malit 
Bauer. adverse.—IS AI. propius Hannibali .—19 AI. tum anni prioris consulem. _ 

NOTjE 


1 Magistrum equitum ] M. Minucium 
supra c. 27. et 28. 

m Priore consulatu semiustum ] Con¬ 
sulatus ille prior L. iEmilii Paulli 
cum M. Livio Salinatore confertur a 
Sigonio in ann.U.C. 534. Semiustus 
hic dicitur ut antea, ambustus, id est, 
prope damnatus plebis judicio, quod 
‘ populare incendium ’ appellat. 

n Tum consutum anni prioris [Tum 
anni prioris consulem] Mavult Grono- 


vius, (quoniam quidam codices ha¬ 
bent, consultum anni prioris ,) scribi 
tum consulum anni prioris. Supple, al¬ 
terum M. Atilium, ac deinde, alterum 
Servilium, sed Atilio anni prioris 
consule nominato, satis intelligitur 
ex prioribus collegam ejus in consu¬ 
latu fuisse Servilium. 

0 In urbes munitas] Romanis addic¬ 
tas, infestasque Poenis. 


LIB. XXII. CAP. 41 . 


1843 


est) frumentum superesset, Hispanorumque ob inopiam 
transitio parata fuerit, si maturitas temporum 20 expectata 
foret. 

41. Ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio 
materiam etiam fortuna dedit: quod in prohibendis praedato¬ 
ribus tumultuario praelio, ac procursu magis militum, quam 
ex praeparato aut jussu imperatorum, orto, haudquaquam 
par Poenis dimicatio fuit. ? Ad mille et septingenti 1 caesi, 
non plus centum Romanorum sociorumque occisis. Ceterum 
victoribus effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paul¬ 
lus consul; cujus eo die (nam alternis imperitabant) im¬ 
perium erat, Varrone indignante ac vociferante, emissum 
hostem e manibus; debellarique, ni cessatum foret, po¬ 
tuisse. Hannibal id damnum haud aegerrime pati: r quin 
potius credere, velut inescatam temeritatem ferocioris con¬ 
sulis ac novorum maxime militum esse. Et omnia ei hos¬ 
tium, haud secus quam sua, nota erant: dissimiles discor¬ 
desque imperitare, duas prope partes tironum militum in 
exercitu esse. Itaque, locum et tempus insidiis aptum se 
habere ratus, nocte proxima nihil praeter arma ferentes se- 
cum milites ducens, castra plena omnis fortunae publicae 
privataeque relinquit;' transque proximos montes laeva pe¬ 
dites instructos condit, dextra equites, impedimenta per 
convallem, medium 2 agmen, traducit,? ut diripiendis velut 

a Non aquo Marte pugnarunt Carthaginienses. 

r Non mullum cegre ferebat exiguum hoc detrimentum Hannibal. 

‘ Referta omni rerum copia, et pecunia tum publica, tum privatorum. 


20 Vet. lib. apud Sigon. temporis. 

1 Septingentos Edd. ante Drak.—2 ‘ Per cornua in medium Edd. ante Gro- 

NOTjE 


p Impedimenta per convallem, medium 
agmen, traducit] Aliter vulgaris lectio, 
impedimenta per cornua in medium ag¬ 
men traducit; quae lectio formata ex 
veteri scriptura, per cornuallem me¬ 
dium ; ut in Put. est. Sed cum ho¬ 
rum nihil satis sanum videretur, Gro- 
uovius emendandum censet hunc lo¬ 


cum, ita ut supra scriptum est, vult- 
que, impedimenta medium agmen dic 
per appositionem sive epexegesin, id 
est, impedimenta quas pro agmiue 
medio erant. At mihi Colbertini co¬ 
dicis majoris scriptura, impedimenta 
per cornuum medium agmina traducit, 
satis probabitur, si unam literam mu. 


1844 


T. LIVII 


desertis fuga dominorum castris occupatum impeditumque 
hostem opprimeret. Crebri relicti in castris ignes, ut fides 
fieret, dum ipse longius spatium fuga praeciperet, 3 falsa 
imagine castrorum (sicut Fabium priore anno frustratus 
esset) tenere in locis 4 consules voluisse. 

42. Ubi illuxit, subductae primo stationes/ deinde pro¬ 
pius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit. 
Jam satis comperta solitudine, in castris concursus fit ad 
praetoria consulum, nuntiantium fugam hostium “ adeo tre¬ 
pidam, ut, tabernaculis stantibus, castra reliquerint: quo¬ 
que fuga obscurior esset, crebros etiam relictos ignes. 
Clamor inde ortus, ut signa proferri juberent, ducerentque 
ad persequendos hostes, ac protinus castra diripienda. Et 
consul alter velut unus turbae militaris erat. Paullus 
etiam atque etiam dicere, providendum praecavendumque 
esse. Postremo, cum aliter neque seditionem neque du¬ 
cem seditionis sustinere posset/ Marium Statilium prae¬ 
fectum cum turma Lucana 'i exploratum mittit/ Qui, 
ubi adaequitavit portis, subsistere extra munimenta ce¬ 
teris jussis, ipse cum duobus equitibus vallum intra¬ 
vit: speculatusque omnia cum cura renuntiat, insidias 
profecto esse : ignes in parte castrorum, quae vergat in hos- 

‘ Amota e stationibus prasidia militum. 

u Cuncurrunt ad utriusque consulis tabernacula, nuntiantes Poenorum fugam. 

1 Cum nequiret seditiosos milites ducemque eorum Varronem morari ac sistere. 


nov. ct plerique Mss. Sed est epexegesis aperta satis : impedimenta per con - 
vallem traducit, ita ut essent medium agmen inter pedites eqnitesque. Neque 
opus est transpositione quam Cl. Drakenborchius volebat.’ Stroth.—i AI. 
prariperet .—4 Conj. Jac. Gronov. tenere iis locis. 


NOT.E 


ternus, legamusque per cornuum me¬ 
dium, agmine traducit. Unde heec 
exibit sententia: Hannibal relictis 
castris vicinos montes petens, pedi* 
tatiun instructum ad laevam, et trans 
montes collocavit, ne ab Romanis 
conspiceretur : ad dextram in plani¬ 
cie collocavit equitatum in duo cor¬ 
nua divisum: dein impedimenta per 


medium eorum cornuum, per spati¬ 
um nempe inter cornua interjacens 
traduxit, agmine; id est, vel addito 
agmine armatorum, qui ea servarent; 
sive agminatim atque ordinate, en bon 
ordre: ut scilicet inter equites et pe¬ 
dites in tuto essent. 

"> Cum turma Lucana ] Cum turma 
equitum sociorum ex Lucania. 


lib. xxir. cap. 42. 


1845 


tem, relictos: tabernacula aperta, et omnia cara in promtu 
relicta: argentum quibusdam locis temere per vias, velut 
objectum ad praedam, vidisse. Quae ad deterrendos a 
cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt; et, cla¬ 
more orto a militibus, * ni signum 6 detur, sine ducibus itu¬ 
ros/ baudquaquam dux defuit. 7 Nam extemplo Varro 
signum dedit proficiscendi. Paullus, cum ei sua sponte 
cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent/ obnun- 
tiari jam efferenti porta signa collegae jussit/ Quod, 
quanquam Varro aegre est passus, Flaminii t tamen recens 
casus, Claudiique consulis s primo Punico bello memorata 
navalis clades, religionem animo incussit. Dii prope ipsi eo 
die magis distulere, quam prohibuere, imminentem pestem 
Romanis. Nam forte ita evenit, ut, cum referri signa in 
castra jubenti consuli milites non parerent, servi duo, For¬ 
miani unus, alter Sidicini equitis, qui, Servilio atque Atilio 
consulibus, inter pabulatores excepti a Numidis fuerant, 
profugerent eo die ad dominos: qui deducti ad consules 
nuntiant/ omnem exercitum Hannibalis trans proximos 
montes sedere in insidiis. Horum opportunus adventus 

v Jussit, per augurem vel pullarium, periculum ex adverso auspicio imminens 
significari Varroni, qui, signo profectionis dato, imperaverat, ut signa educerentur, 
qua: et jam per proximam castrorum portam exibant: quo scilicet Varro ab incepto 
desisteret. 


5 Olim legebatur M. Statilium cum turma Lucanorum exploratum misit. —6 
AI. et clamore sublato a militibus, nisi signum. —7 ‘ Haudquaquam dux defuit. 
Vox media praecipue mihi suspecta est. Abest sane a Cantabr. abest quo¬ 
que a Voss. et percommode subauditur, haudquaquam signum defuit, ex prae- 


NOTjE 


r Auspicio non addixissent ] Indicat 
pullos, qui auspiciorum causa fere¬ 
bantur, ab offa porrecta abstinuisse: 
quod mali erat oininis. 

t Flaminii, tyc.] Vide libri hujus 
c. 4. J. Clericus. 

s Claudiique consulis ] Designatur 
Pub. vel potius Ap. Claudius Pulcher, 
qui pullos auspicales, cum non pas¬ 
cerentur, in mare jussit projici, ut 
biberent, quando comedere nollent: 


qua de re Valer. Max. lib. i. cap. 4. 
Unde Flor. lib. ii. cap. 2. ‘ Eo con¬ 
sule populum Rom.’ ait, ‘non ab 
hostibus, sed a Diis ipsis superatum 
esse, quorum auspicia contemserat; 
ibi statim classe demersa ubi ille prae¬ 
cipitari pullos jusserat.’ 

Claudii consulis ] Vide 1. xix. c. 21. 
in supplementis Freinshemianis. J. 
Clericus. 


1846 


T. LIVII 


consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius suam 
primum apud eos prava indulgentia 9 majestatem sol¬ 
visset. 2 

43. Hannibal, postquam motos magis inconsulte Roma¬ 
nos, quam ad ultimum temere evectos, vidit; nequicquam, 
detecta fraude, 101 in castra rediit. Ibi plures dies propter 
inopiam frumenti manere nequibat; novaque consilia in 
dies non apud milites solum, mistos ex colluvione omnium 
gentium, sed etiam apud ipsum ducem, oriebantur. Nam 
cum initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset expos¬ 
centium stipendium debitum, querentiumque annonam pri¬ 
mo, postremo famem \ a et mercenarios milites, maxime 
Hispani generis, de transitione cepisse consilium fama 
esset: ipse etiam interdum Hannibal de fuga in Galliam 
dicitur agitasse, ita ut, relicto peditatu omni, cum equiti¬ 
bus 11 se proriperet. Cum hsec consilia atque hic habitus 
animorum esset in castris, movere inde statuit, in calidiora 
atque eo maturiora messibus Apuliae loca; simul ut, quo 
longius IZ ab hoste recessisset, transfugia impeditiora levi¬ 
bus ingeniis essent/ Profectus est nocte, ignibus similiter 
factis, tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidi¬ 
arum par priori metus contineret Romanos. Sed, per eun¬ 
dem Lucanum Statilium, omnibus ultra castra transque 
montes exploratis, cum relatum esset, visum procul hos¬ 
tium agmen; tum de insequendo eo consilia agitari coepta. 

1 Effecit ut consules, quorum, alter ambitione atque prava indulgentia auctorita¬ 
tem suam in milites amiserat, eis jam imperare possent, eosque haberent dicto audi¬ 
entes. 

° Et conquerendum primo quidem de commeatus difficultate atque inopia, tan¬ 
dem etiam de fame. 

1 Ut qui mobilitate ingenii transire ad hostes vellent, difficilius possent ad eos 
transfugere. 


cedenti et seqnenti.’ Jac. Gronot .—8 Denuntiant Edd. ante Crevier.—9 Conj. 
Rupert. apud accensos prava indulgentia. 

10 ‘ Verba detecta fraude glossam redolent.’ Doering .—11 Cum equitatu 

NOT.E 

1 Nequicquam, detecta fraude~] Immo quae detecta? fuerant, rediisse Hanni- 
ntiliter detecta fraus a Romanis fue- balem re infecta, 
rat. Sed vult, positis frustra insidiis, 


L1B. XXII. CAP. 44. 


1847 


Cum utriusque consulis eadem, quae semper ante, fuisset 15 
sententia," ceterum Varroni fere omnes, Paullo nemo, prae¬ 
ter Servilium prioris anni consulem, assentiretur; majoris 
partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas, 
urgente fato, x profecti sunt. Prope eum vicum Hannibal 
castra posuerat aversa a Vulturno vento, y qui campis tor¬ 
ridis siccitate nubes pulveris vehit. Id cum ipsis castris 
percommodum fuit, tum salutare praecipue futurum erat, 
cum aciem dirigerent, ipsi aversi, terga tantum afflante 
vento, in occaecatum pulvere effuso 14 hostem pugnaturi. 

44. Consules, satis exploratis itineribus, sequentes Poe¬ 
num, ut ventum ad Cannas est, ubi in conspectu IS Poenum 
habebant, bina castra communiunt, eodem ferme intervallo, 
quo ad Geronium, sicut ante, 16 copiis divisis. Aufidus 
amnis/ utrisque castris affluens, aditum aquatoribus ex sua 
cujusque opportunitate haud sine certamine dabat/ Ex 
minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum" erant, 

c Ab aquam petentibus tam Romanis quam Poenis adibatur, prout horum aut 
illorum castris propior erat fluvius, non tamen absque pugna. 


Edd. ante Gronov.—12 Quod longius optimi Mss.—13 ‘ Pro fuisset malim 
esset: nam fuisset rectius ad qua ? quam esset ad eadem suppletur.’ Doering. 
Vet. lib. ap. Sigon. cum utriusque consulis eadem esset, qua semper ante fuisset 
sententia. —14 Offuso Kreyssigius. 

15 Mss. ut in conspectu. —10 ‘ Verba sicut ante glossam sapiunt.’ Rupert .— 


NOT/E 


u Cum utriusque consulis eadem, quce 
semper ante, fuisset sententia'] Cum 
Paullus providendum ac praecaven¬ 
dum sempei^censeret, quemadmodum 
prius ; Terentius autem Varro qno- 
quomodo pugnandum esse, et inse¬ 
quendos hostes. 

* Cannas, urgente fato] In Apulia 
Peucetia, quae hodie Terra di Bari, 
Neapolitani regni provincia, Cannae, 
vicus antea ignobilis, fuit, nomen ad¬ 
huc in ruderibus servans; dicitur 
enim Cunne; quinto milliari a Canu¬ 
sio, nec multo majori intervallo ab 
Adriatico mari. 


y Vulturno vento] Hic ventus ab 
ortu hyberno flat, Eurum inter et 
Austrum ; ex eo forte nomen trahens, 
quod impetu suo arenas volvat; et, 
ut Noster loquitur, nubes pulveris 
vehat: iis qui Oceanum navigant 
Sud-sud est: iis vero qui Mediterra¬ 
neum, Quart de Siroc vers le Midi. 
Alias, Marin ou Autan. 

z Aufidus amnis] Juxta Cannas flu¬ 
ens, hodie dicitur L’Ofanto. 

3 Trans Aufidum] Apparet itaque 
majora castra Romanorum citra flu¬ 
men fuisse, id est, ad laevam amnis, 
et hostibus vicina magis. 


1848 


T. LIVII 


liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum 
habebat hostium praesidium. Hannibal spem nactus, locis 
natis ad equestrem pugnam, b qua parte virium invictus 
erat, facturos copiam pugnandi consules, 17 dirigit aciem, 
lacessitque Numidarum procursatione hostes. Inde rursus 
solicitari seditione militari ac discordia consulum Romana 
castra: cum Paullus Semproniique et Flaminii® temerita¬ 
tem Varroni, Varro speciosum timidis ac segnibus ducibus 
exemplum Fabium 18 objiceret*/ testareturque Deos homi¬ 
nesque hic, ‘ nullam penes se culpam esse, quod Hannibal 
jam velut usu'9 cepisset Italiam / se constrictum a collega 
teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus 
adimi militibus / ille, * si quid projectis ac proditis ad in¬ 
consultam atque improvidam pugnam legionibus accideret, 
se omnis culpae exsortem,omnis eventus zo participem fore’ 
diceret. * Videret, ut, quibus lingua tam promta ac teme¬ 
raria, aeque in pugna 1 vigerent manus.’ 6 

d Objicienti Sempronii et Flaminii exemplum Paullo reponebat illud, exem¬ 
plum, nonnisi ignavis ducibus favere et causam non pugnandi probabilem prcebere, 
qualis Fabius ipsius judicio. 


17 Olim legebatur, loci ad equestrem pugnam ... facturus copiam pugnandi con¬ 
sulibus. —IS Fabii Edd. ante Crevier.—19 Suam pro usu Edd. ante Gronov. 
—20 AI. omnis tamen eventus. —1 Olim, ac temeraria esset, ceque in pugnam. 

NOTvE 


b Locis natis ad equestrem pugnam] 
Planis scilicet; haec enim aptiora ad 
equorum excursus. 

c Semproniique et Flaminii ] T. Sem¬ 
pronius, P. Scipionis collega, per in¬ 
sidias victus fuerat in Gallia Cisal¬ 
pina, ut lib. xxi. cap. 55. et sequenti 
narratur : C. Flaminius in Etruria ad 
Trasimenum circumventus ab eodem, 
cap. 6. hujus libri. 

d Jam velut usu cepisset Italiam] Sic 
egregie codex Puteani, Gronovio 
teste ; melius quam quod vulgo legi¬ 
tur, quod Hannibal jam vel suam cepis¬ 
set Italiam. Hoc sane minus elegans, 
quam usucepisset, quod est, ipso usu 


ac diuturna possessione acquisiisset, 
suamque fecisset. Nec est necesse 
vel mutari in velut; revera enim bien¬ 
nium jam effluxerat ex quo Hannibal 
in Italia superior erat: quod tempus 
ex lege duodecim tabularum ad res 
immobiles usucapiendas sufficiebat: 
illud autem vel usucepisset indicat, 
non tantum peragratam, sed etiam 
revera usucaptam Italiam, qui sensus 
res ad invidiam cunctantium augen¬ 
ti Varroni optime congruit. 

e In pugna [ pugnam ] vigerent manus ] 
Recte in pugnam, sive ad pugnam: 
alii habent in pugna, non multum di¬ 
verso significatu. 


LIB. XXII. CAP. 45. 


1849 


45. Dum altercationibus magis, quam consiliis, tempus 
teritur; Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat 
instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, Numi- 
das ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aqua¬ 
tores trans flumen mittit. Quam inconditam turbam cum 
vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in 
stationem quoque pro vallo locatam atque ipsas prope 
portas evecti sunt/ Id vero indignum visum, ab tumul¬ 
tuario auxilio jam etiam castra Romana terreri: ut ea 
modo una causa, ne extemplo transirent flumen dirigerent- 
que aciem, tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die 
penes Paullum fuerit. Itaque Varro postero die, cui sors 
ejus diei imperii erat, nihil consulto collega, signum pugnae 
proposuit, 1 g instructasque copias flumen traduxit/1 se¬ 
quente Paullo; quia magis non probare, quam non adju¬ 
vare, consilium poterat. Transgressi flumen eas quoque, 
quas in castris minoribus habuerant, copias suis adjungunt: 
atque ita instructa acie, in dextro cornu h (id erat flumini 
propius) Romanos equites locant, deinde pedites : 4 laevum 


2 AI. signum proposuit. —3 Olim legebatur, instructisque copiis flumen trans¬ 
ivit. —4 ‘ Romanos equites locant, medios pedites, vel medii pedites sc. erant, vel 
medium pedites ... tenuerunt suspicari possis cum J. F. Gronov.’ Rupert. Vid. 

NOT7E 


f Pro vallo locatam atque ipsas prope 
portas evecti sunt] Gall. lis donnerent 
jusques aux corps-degarde mis devant 
les retranchements, et presque jusques d 
la porte du petit eamp des Romains. 

s Signum pugna proposuit] Id erat 
sagulum sive tunica coccinea supra 
ducis tentorium expansa, teste Plnt. 
in Fab. 

t Flumen traduxit] Uterque exer¬ 
citus fluvium trajecit, quod commo- 
dior esset illic campus ad instruen¬ 
dam aciem. J. Clericus. 

h In dextro cornu ] Videtur Livius 
in duo tantum cornua totum Roma¬ 
norum exercitum dividere. Apparet 
tamen, tum ex more militiae Romanae, 


tum ex Auctoris ipsius verbis, si rec¬ 
te interpretemur, ita divisum fuisse, 
ut praeter cornua, in quibus equites 
utrimque locati, acies media pedites 
haberet, ad dextram quidem Roma¬ 
nos legionarios, ad sinistram vero 
sociales, qui dicuntur interiores equi¬ 
tibus suis fuisse in extremo laevo la¬ 
tere constitutis. Id ex Polybio con¬ 
firmari potest, qui notat ordines den¬ 
siores fuisse in subsidiis et extrema 
acie, quam in fronte, multiplicatis 
scilicet in altitudinem manipulis; 
hanc enim ejus sententiam esse cum 
interprete Polybii et Gronovio atbi- 
tror. 


Delph. et Var. Cias. 


Livius. 


6 F 


1850 


T. LIVII 


cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium 
juncti legionibus Romanis tenuerunt: jaculatores 1 cum 
ceteris s levium armorum auxiliis prima acies facta. Con¬ 
sules cornua tenuerunt; Terentius laevum, iEmilius dex¬ 
trum. Gemino Servilio media pugna tuenda data. k 

46. Hannibal luce prima, Baliaribus levique alia arma¬ 
tura praemissa, transgressus flumen, ut quosque traduxerat, 
ita in acie locabat. Gallos Hispanosque equites prope 
ripam laevo in cornu adversus Romanum equitatum : dex¬ 
trum cornu Numidis equitibus datum, media acie 6 pediti¬ 
bus firmata; ita ut Afrorum utraque cornua essent, 1 inter¬ 
ponerentur his medii Galli atque Hispani. Afros Roma¬ 
nam magna ex parte crederes aciem: ita armati erant, 
armis et ad Trebiam, ceterum magna ex parte ad Trasime¬ 
num captis/ Gallis Hispanisque scuta ejusdem formae™ 

e Aliquatenus in 'pugna ad Trebiam, sed maximam partem in pugna ad Trasi¬ 
menum captis Romanorum casorum armis. 

Not. Var.—5 Ita ex emend. Drak. pro vulg. tenuerunt jaculatores: ex celeris. 
J. F. Gronov. conj. jaculatores et cetera I. a. auxilia. 

NOT JE 

bii descriptio. Potuit enim utraque 
levis armatura, tum Romana, tum 
socialis, ante alios ita constitui, ut 
ha?c ab illa seorsim posita primam 
aciem, sive frontem, teneret. Neque 
vero novum in militia Romana cives 
levius armatos hastatis adjungi; im- 
mo in more id positum vidimus lib. 
vili. cap. 8. Hoc forte novum, ideo- 
que notandum fuit, si omnes Romani 
jaculatores in unum simul locum con¬ 
jecti fuere. 

k Servilio media pugna tuenda dataj 
Parum usitata loquendi forma pug¬ 
nam tueri. N um sufficiat scribi media 
tuenda data, ut media in plurali nume¬ 
ro ac genere neutro dicantur : quem¬ 
admodum apud Polybium ra petra. 

1 Afrorum utraque cornua essent] 
Hic adhuc cornua pro partibus pedi- 


• Jaculatores ] Non ad hos referri 
praecedens verbum tenuerunt Grono- 
vius vult, sed ad equites pediles- 
que sociorum ; nisi id ipsum ver¬ 
bum tanquam inutile resecari pla¬ 
cet: ita ut scribamus, jaculatores et 
cetera levium armorum auxilia prima 
acies facta: vel jaculatores cum ceteris 
levium armorum auxiliis. Et sane Po¬ 
lybius leviorem armaturam ante om¬ 
nes locatam memorat. Ego tamen 
nihil mutandum censeo, et jaculatores 
Romanos puto ex mente Livii junc¬ 
tos ad medium fuisse legionariis: 
ante illos vero in prima acie stetisse 
velites sociorum, quos nomine cetero¬ 
rum auxiliorum intelligere oportet: 
ceteros autem vocat, quia equites et 
pedites sociorum ipsi quoque auxili¬ 
ares erant. Neque adversatur Poly- 




1KSTRUCTQRFM AD PUGNAM CANNE NSEM EXERCITUUM .INEA T 

Septerntrio 


Livy. to face patie ut:. 


C ASTICA MAJORA 

HOMANOIU’ M 
ll 


< • AN N. K 



J 

I 

M # 

/ j 


Eifuitaln. 

illi lilii 
ilii lilii 

iliill» lIllilSliT 

III 


/ tutu 
S o <• t / 





.)Vv 1 7 *///f 
i'ictuum . 


T r i a.j. r t i 

Terentius 
1 r tirro 


liiliiliilli 

1181 


Eipiihitus 


'<*45‘ ^s- 



KOHMA t \STKOKI M «»i loca Ordiuuui 

A Porlii 1‘rtvlonii, hostem versus, m rivtile 

( astrorum. 

H Porlii Deniliitiiiit aversu ah hoste. 

t' Portu Principalis t levir a. 

I> PorUt Principalis sinistra. 

K Pnrlorinin. consulis Tabernaculum et 
cimi (>111 esto rima Inniti ae Trihuni. 

I K.rtraoriliiuirii pedites. 

'2 F..rtraordniarii n/nites. 

A Ah lecti pedites. 

•I Ah Iceli n/nites, 
o Evocati pedites. 

0 Evocati eipdtej. 

7 Jh necti sociorum. 

B Equites hornam'. 

*.) Triarii leaionum. 

IO Principes /cuioiunu. 

II Hastati /ruionnm. ' 

12 Ef/uitcs socii. 

13 Pedites socii. 


CASTRA PCENORUM 

-/ V. —/V 

/A A— /\ /\ 


iiiiiiliiliillliiiiiliiiiiiil j 
!|ii iii::! » i : 1-^ 


A. A 

A A & - - 

M 

C' 

> > 

r 

A A 


A 

A 


A 

A 


A_A_ 

A_A_ 

A 


^A_A 





Meridies 


PfrJlfeelc fc.AS2 CfCrmal 







































































































































































































































































































































































LIB. XXII. CAP. 46. 


1851 


fere erant: dispares ac dissimiles gladii: Gallis praelongi 
ac sine mucronibus: Hispano, punctim magis, quam cae¬ 
sim, assueto petere hostem, brevitate habiles et cum mu¬ 
cronibus. Sane et alius habitus 7 gentium harum n tum 
magnitudine corporum, tum specie terribilis erat. Galli 
super umbilicum erant nudi: 0 Hispani linteis p praetextis 
purpura tunicis, candore miro fulgentibus, constiterant. 
Numerus omnium q peditum, qui tum steterunt in acie. 


0 Vet. lib. apud Sigon. media acies. —7 ‘ I(a ex emend. Gron. pro vulg. 
ante ceterus habitus cet. Hoc, quod Grutero debetur, in nullo Ms. extat; 
illud ex membranis, foede h. I. corruptis, erutum.’ Ilupert. Vid. Not. Var. 

NOT/E 


tum, qui media in acie, non tanien in 
ea medii, sed interius Gallorum His- 
panorumque agminibus divisi, equi¬ 
tatu exterius hinc inde protecti. 

m Scuta ejusdem, forma ] Oblonga 
Gallis tribuunt auctores. De Hispa¬ 
nis est quod dubitetur: nam breviora 
videntur fuisse. Et cetris usos po¬ 
tius Hispanos apparet, vel ex lib. 
xxi. cap. 27. 

" Et alius [ante alia ] habitus gentium 
harum ] Ex veteribus libris, qui om¬ 
nes hic corruptissimi, variae ortae 
sunt conjecturae. Iu Put. legitur, 
ante talius hannibutus gentium harum: 
in Pet. ante talias hannimatus. In 
Flor, optimo, itemque in Colb. ante 
taleus animatus. Hinc natum in editis 
plerisque, ante ceteros armati. (Is 
gentium harum habitus, tum magni¬ 
tudine, Sfc. Alibi ante cetris armati, 
aut talis habitus gentium illarum. 
Apud Vallam, ante alia habitus, sive 
inter alia ipse habitus: Lipsius male¬ 
bat ante alia ornatus, quod mihi pr<e 
ceteris placet: si ornatus pro habitu 
ornato et inusitato dicatur. Minus 
tamen a Veterum scriptura distaret, 
ante et alios armatus gentium harum. 
Revera enim Hispani et Galli ante 
alios erant, cuneo a reliqua prominentes 


acie, ut statim Livius post Polybium 
notat. Et armatus substantive sumi 
potest, pro armatura : ut lib. xxxm. 
cap. 3. ‘ et trecenti Apolloniatae 
haud dispari armatu:’ lib. xxxvii. 
cap. 40. ‘ Inde Neocretes mille, et 
eodem armatu Cares et Cilices mille 
et quingenti, et totidem Tralles, et 
tria millia cetratorum.’ 

0 Galli super umbilicum erant nudi\ 
Hoc et Polybius testatur : unde pro¬ 
digam semper vitae Gallicam gentem 
agnoscere est. 

p Hispani linteis ] Hoc quoque de 
illis testatur Polybius lib. m. qui 
ex patrio more ornatos ait Aivols irepi- 
rropcpvpois X‘T(t>rl(TKOlS. 

9 Numerus [ Numerum ] omnium ] Ex 
variis lectionibus haec commodissima 
visa est Gronovio: quae tamen Ion- 
gius abit a scriptis. Colb. cum ple¬ 
risque sic habet: Numerum omnium 
peditum equitumque in acie steterunt 
illum ferunt, videlicet quadraginta, de¬ 
cem millia equitum. Sigon. vocem 
illum, quam mendosam putat, non in- 
subtiliter vertit in L. millia: et locum 
ita emendat: Numerum omnium, qui 
tum, peditum equilumve, in acie stetere, 
quinquaginta millia ferunt; videlicet 
quadraginta peditum millia, decem equi- 


1852 


T. LIVII 


millium fuit quadraginta, decem equitum. 8 Duces corni¬ 
bus praeerant: sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal:? r 
mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. 
Sol, seu de industria ita locatis, seu quod forte ita sta¬ 
rent, 10 s peropportune utrique parti obliquus erat, Romanis 
in meridiem, Poenis in septemtrionem versis. Ventus, 
(Vulturnum incolae regionis vocant) 11 adversus Romanis 1 
coortus, 12 multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum 
ademit. 

47. Clamore sublato, procursum ab auxiliis, et pugna 
levibus primum armis commissa: deinde equitum Gallorum 
Hispanorumque laevum cornu cum dextro Romano concur¬ 
rit, minime equestris more pugnae. Frontibus enim adver¬ 
sis concurrendum erat, quia, nullo circa ad evagandum re¬ 
licto spatio, hinc amnis, hinc peditum acies claudebant in 
directum utrimque nitentes. Stantibus ac confertis postremo 
turba 13 equis, vir virum amplexus detrahebat equo. Pe¬ 
destre magna jam ex parte certamen factum era.t: d acrius 
tamen, quam diutius, pugnatum est; pulsique Romani 
equites terga vertunt. Sub equestris finem certaminis 

d Cum post primum concursum equi postremo vetui immobiles starent, conferti 
equites ob nimiam turbam, singuli unum ex hostibus amplexi , eum equo deturbabant; 
unde Jiebat ut plurimi equitum non ex equis, sed pedibus pugnarent. 


—8 Olini legebatur, Numerum omnium, qui t. ped. equitumque in a. st. illum fe¬ 
runt, videlicet quadraginta peditum millia, dec. e .—9 Sinistrum Hasdrubal, dex¬ 
trum regebat Maharbal Edd. ante Gronov.—10 Seu forte ita stando Edd. ante 
Gronov.—11 Ventus, quem Vulturnum ... vocant Edd. ante Crevier.—12 ‘ Ad- 
versus Romanos coortus. Optimi, adversis Romanis. Ita lege : nisi mavis, ad¬ 
versus Romanis.’ J. F. Gronov. 


NOT/E 


tum: quam summam copiarum Han¬ 
nibalis Polybius scribit: ita ut Li¬ 
vius, quemadmodum de Romanis dix¬ 
erat cap. 36. in universum affuisse 
septem et octoginta millia, sic de 
Poenis dicat in genere ; deinde vero 
distinguat numerum peditum ab equi¬ 
tum numero. 

r Dextro Maharbal ] Hannonem pro 


Maharbale nominat Polybius. 

8 Seu quod forte ita starent] Sic me¬ 
lius, vel seu quod forte ita stetere. Pro¬ 
pius enim haec absunt a codicibus 
Lips. et Colb. quam ut vulgo, seu forte 
ita stando. 

1 Adversus Romanis] Optimi libri 
adversis Romanis, quod idem est. Gall. 
le vent leur donnant au visage. 


I 


LIB. XXII. CAP. 47. 


1853 


coorta est peditum pugna. Primo et viribus et animis pa¬ 
res constabant ordines Gallis Hispanisque: tandem Roma¬ 
ni, diu ac saepe connisi," aequa fronte acieque I+ densa im¬ 
pulere hostium cuneum nimis tenuem, eoque parum vali¬ 
dum, a cetera prominentem acie. Impulsis deinde ac tre¬ 
pide referentibus pedem insistereac tenore uno per 
praeceps pavore fugientium agmen 16 x in mediam primum 
aciem illati, postremo, nullo resistente, ad subsidia Afro¬ 
rum pervenerunt; qui utrimque reductis alis y constiterant, 
media, qua Galli Hispanique steterant,aliquantum pro¬ 
minente acie : qui cuneus ut pulsus aequavit frontem pri¬ 
mum, deinde nitendo 18 etiam sinum in medio dedit. 4 Afri 
circa jam cornua fecerant; irruentibusque incaute in me¬ 
dium Romanis, circumdedere alas: mox, cornua exten¬ 
dendo, clausere z et ab tergo hostes. Hinc Romani, de¬ 
functi nequicquam praelio uno, omissis Gallis Hispanis¬ 
que, quorum terga ceciderant, et 19 adversus Afros integram 

e Cum cuneus Gallorum et Hispanorum, qui primum a cetera prominebat acie, a 
Romanis fuisset loco pulsus ob nimiam tenuitatem, aquata primo est frons, quam 
Romani fugientibus insistentes ita impulerunt ut fieret in medio velut sinus. 

13 Turbatis Edd. ante Gronov. et plerique Mss.—14 Diu, ac scepe consilia 
agitabant, qua fronte acieque Edd. ante Gronov. et plerique Mss.—15 Institere 
malebat J. F. Gronov.—16 AI. agmine .—17 Pro steterant in Edd. ante Drak. 
est steterunt .—18 Conj. Rupert. cedendo .—19 ‘ Et pro vulg. etiam (quod 
modo praecessit et mox sequitur) ex optimis Mss. (a quibus etiam t b integrum 
abest) reposui: etsi plane delere malim.’ Rupert. 

NOTjE 

u Diu ac scepe connisi] Correctio est 
Lipsii, quam Gruterus et Gronov. pro¬ 
bant, nisi quod hic pro obliqua fronte 
legendum merito censet, cequa fronte 
ex Polybio, qui habet ii rl euffelas. 

Alias legebatur, diu ac scepe consilio 
agitabant qua fronte, fyc. 

1 Tenore uno per preeeeps pavore fu¬ 
gientium agmen ] Alias agmine. Sed 
recte emendatum agmen, ut Bit per 
agmen fugientium, pavore praeceps 
et inclinatum. 

y Qui utrimque reductis alis] Alas 
intellige latera peditatus Afri in 


duas partes divisi, seu manipulos in¬ 
teriores, qua parte proximi peditibus 
Hispanis Gallisque; quae alae minus 
prominebant quam media acies re¬ 
liqua. 

z Circumdedere alas: mox, cornua ex¬ 
tendendo, clausere] Alas adhuc inter¬ 
pretor ordines Afrorum hinc inde 
peditibus Gallis et Hispanis con¬ 
junctorum; cornua vero extremos 
eorundem hinc inde ordines, qui 
circa Romanos diducti ut eos invol¬ 
verent. 


1854 


T. LIVII 


pugnam ineunt, non tantum eo iniquam, quod inclusi adver¬ 
sus circumfusos, sed etiam quod fessi cum recentibus ac 
vegetis pugnabant. 

4S. Jam et sinistro cornu Romanis, 10 ubi sociorum equi¬ 
tes adversus Numidas steterant, consertum prmlium erat, 
segne primo, et a Punica coeptum fraude. Quingenti ferme 
Numida?, praeter solita arma 1 telaque, gladios occultos sub 
loricis habentes, specie transfugarum cum ab suis, parmas 
post terga habentes, adequitassent, repente ex equis desi¬ 
liunt; parmisque et jaculis ante pedes hostium projectis, 
in mediam aciem accepti, ductique ad ultimos, considere 
ab tergo jubentur; ac, dum prmlium ab omni parte conse¬ 
ritur/ quieti manserunt. Postquam omnium animos ocu¬ 
losque occupaverat certamen, tum, arreptis scutis, quae 
passim inter acervos caesorum corporum strata erant, aver¬ 
sam adoriuntur Romanam aciem ; tergaque ferientes ac 
poplites caedentes stragem ingentem, ac majorem aliquanto 
pavorem ac tumultum, fecerunt. Cum alibi terror ac fuga/ 
alibi pertinax in mala jam spe 1 praelium b esset; Has¬ 
drubal, qui ea parte praeerat/ subductos ex media acie 

■f Donec certamen undique iniretur. 


20 Jam el sinistro cornu Romanis ex optimis Mss. revocavi pro vulg. Jam 
et in s. c. Romano’ Rupert.—1 ‘ Procter consueta arma Edd. ante Gronov. 
praterita arma optimi Mss. unde prater justa arma edidit Gron. et prater solita 
arma Drak. ex emend. Heins. ad Vellei. ii. 111. 2. et Periz.’ Rupert.—2 

NOTjE 


3 Cum alibi terror ac fuga] In dex¬ 
tro, ni fallor, Romanorum cornu. 

b Alibi pertinax pralium] In media 
scilicet acie Romanorum ubi pedites. 

c Hasdrubal, qui ea parte praerat ] 
Videtur Livius secum pugnare, qui 
cum Hasdrubalem sinistro cornui 
praefecerit, Numidas in dextro col¬ 
locaverit, Gallos et Hispanos pedites 
in prominenti cuneo inediae aciei; 
nunc tamen velutsui oblitus Hasdru¬ 
balem dicat in ea parte fuisse ubi 
sinistrum cornu Romanorum, quod 
sine dubio cornui dextro Poenorum 


oppositum ; adjiciatque ab eo sub¬ 
ductos ex media acie Numidas, quos 
in dextro cornu locaverat; pedites¬ 
que Hispanos et Gallos in media acie, 
in qua ab initio fuerant, Afris quasi 
de novo adjungat. Sigonius corrigit 
hoc loco, qui lava parte praerat. Et 
sane res ila erat ante praelium, sed 
non inde reliquis lux. Rem totam 
Gronovins ex Polybio sic explicare 
conatur, ut Hasdrubal cum Gallis et 
Hispanis equitibus Romanum equi¬ 
tatum in opposito sibi dextro cornu 
pugnantem fuderit ac fugaverit ; 


LIB, XXII. CAP. 49. 


1&55 


Numidas/ quia segnis eorum cum adversis pugna erat, ad 
persequendos passim fugientes mittit: Hispanos et Gallos 
pedites, jam Afris 3 prope fessis, caede magis quam pug¬ 
na, adjungit. 

49. Parte altera pugnae Paullus, 6 quanquam primo sta- 
tim praelio funda graviter ictus fuerat, tamen et occurrit 
saepe cum confertis Hannibali, et aliquot locis praelium 
restituit, protegentibus eum equitibus Romanis; omissis 
postremo equis/ quia consulem et 4 ad regendum equum 


‘ Magis Livianum fuerit ut in mala j. spe.' Bauer.—3 ‘ Gron. coli. cap. 40. et 
Polyb. ni. 116. locum hunc ita emendat: Hasdrubal, qua parte prceerat, victor, 
lavum quoque Rom. cornu adortus pari fortuna, IS umidas, quia segnis . . . mittit: 
Hispanos et Gallos equites jam Afris cet. et Periz. H. qui victor ad eam partem 
penetraverat, subductos ex acie Numidas cet. Sigon. conj. Iceva pro ea; et Stroth. 
qua parte cum Gron. legit. At Bauer. putat Hasdrubalem nunc hic impe¬ 
rasse, nunc illic, ut intelligere liceat qui tum ea parte prceerat.’ Rupert. 

4 ‘ Post rb consulem interponunt rb et meliores. Posses etiam : Omissi 

NOT/E 


deinde cum eisdem Gallis et His¬ 
panis equitibus advectus ad sinistrum 
cornu Romanorum, Numidas ibi seg¬ 
nius pugnantes excitaverit, ac pro¬ 
fligato hoc etiam cornu, fugientes 
persequendos Numidis mandaverit; 
ipse autem cum Hispanis et Gallis 
profectus ad mediam aciem, conjunc¬ 
tusque cura Afris, reliquum praelium 
confecerit. Itaque qui ea parte prce¬ 
erat est, qui jam in eam partem de¬ 
latus erat, ubi mediae acies pugna¬ 
bant. 

Qui ea parte prceerat ] Atqui alteri 
cornui praefuit, huic vero Maharbal, 
ut liquet ex cap. 46. sed Polybius 
docet e laevo cornu, victis Romanis 
equitibus, se ad dextrum contulisse 
Hasdrubalem. Vide lib. m. cap. 116. 
J. Clericus. 

d Subductos ex media acie Numidas ] 
Alios a quingentis, qui specie trans¬ 
fugarum aversos postea Romanos in 
sinistro cornu adorti erant. Hic 
quippe de iis loquitur, quibus pugna 
cum adversis Romanis erat, eaque 


segnis, id est, minus acris. Quod 
autem Numidis equitibus dextrum 
cornu datum fuerat, nihil obstat quo¬ 
minus inter praelii ardorem in me¬ 
diam aciem deferri potuerint: nam 
et Hispanos Gallosque pedites, qui 
Romanis antea cesserant, ab eodem 
Hasdrubale ad praelium reductos me¬ 
morat Livius. 

e Parte altera pugnee Paullus ] Recte 
pugna: alioqui iEmilius Paullus dex¬ 
tro cornui ante certamen praeerat: 
jam vero Hannibali opponitur, qui 
mediam aciem cum fratre Magone 
tenuerat: sed omnia inter praelian- 
dnm miscentur: et videtur Hannibal 
mediae illius aciei dextra parte Ma¬ 
goni commissa, cujus extrema Afri 
dextra laevaque occupabant, inter¬ 
mediis Gallis et Hispanis, sinistram 
partem rexisse dextrae Romanorum 
oppositum; atque ita propior fuisse 
jEmilio Paullo dextrum cornu Roma¬ 
norum curanti, ut cum eo facile con¬ 
currere potuerit. 

f Omissis postremo equis] Romani 


1SS6 


T. LIVII 


vires deficiebant. Tura denuntianti cuidam, jussisse con¬ 
sulem ad pedes descendere equites, dixisse Hannibalem 
ferunt: ‘ Quam mallem, vinctos mihi traderet!’ g Equitum 
pedestre t praelium, quale jam haud dubia hostium victoria, 
luit; cum victi mori in vestigio mallent, quam fugere; vic¬ 
tores, morantibus victoriam irati, trucidarent, quos pellere 
non poterant. Pepulerunt tamen jam paucos superantes , 5 
et labore 5 ac vulneribus fessos. Inde dissipati omnes 
sunt, equosque ad fugam, qui poterant, repetebant. Cn. 
Lentulus tribunus militum, cum, praetervehens equo/ se¬ 
dentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset: ‘ L. 
iEmili,’ inquit, ‘quem unum insontem culpae 6 cladis ho¬ 
diernae 1 ’ Dii respicere debent,’ cape hunc equum. Dum et 
tibi virium aliquid superest, comes ego te tollere possum ac 
protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis fece¬ 
ris. Etiam sine hoc 7 lacrymarum satis luctusque est.’ Ad 
ea consul: ‘ Tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; 
sed cave, frustra miserando exiguum tempus e manibus 
hostium evadendi absumas. Abi, nuntia publice Patribus, 
urbem Romanam 8 muniant ac prius, quam hostis victor 

s Paucos qui adhuc supererant. 

h Cum equo vectus juxta yE milium Paullum. 

1 /Equum est a Diis juvari, eisque cura esse. 


postremo equi, quia et consulem ad regendum. Forte et melius, renuntianti.’ J. 
F. Gronov.—5 AI. superatos, et labore. —G ‘ Potest ferri : si bene tamen Li¬ 
bium novi, scripsit insontem culpa: ut lib. iv. ‘ Maelium jure caesum pronun¬ 
tiavit, etiamsi regni crimine insons fuerit.” J. F. Gronov,—7 Conj. J. F. 

NOTjE 

quale jam haud dubia hostium vic¬ 
toria esse potuit. Ex breviloquentia 
obscurum fieri Livium non semel vi¬ 
dimus. J. Clericus. 

h Insontem culpce cladis hodierna ] 
Conjicit Gronov. scripsisse Livium 
insontem culpa, eodem modo quo lib. 
iv. dixit ‘ Maelium jure caesum, eti¬ 
amsi regni crimine insons fuerit:’ sic 
certe vitabitur concursus duplicis 
genitivi culpa: cladis. 


equites, qui circa /Emilinm Paullum 
ex equis primum pugnabant, postea 
ex equis desilierunt, iisque omissis 
pedites facti pugnarunt. 

e Quam mallem, vinctos mihi traderet ] 
Alias victos: sed apud Plutarchum, 
in Fabio, recte Hannibal ait, tovto 
paAAov rif^ovKiprjV i) el Sehepevovs irap- 
iAafiov. Hoc malim, quam si vinctos 
accepissem. 

t Equitum pedestre, ^-c.] Hoc est, 
equitum pedestre praelium tale fuit, 


LIB. XXII. CAP. 49 , 


1857 


adveniat, preesidiis firment; privatimque Q. Fabio, L. 
iEmilium praeceptorum ejus memorem? et vixisse, et ad¬ 
huc mori. Me 10 in hac strage militum meorum patere ex- 
pirare, ne aut reus iterum' e consulatu sim, aut accusator 
collegae existam," ut alieno crimine innocentiam meam 
protegam.’ Haec exigentes 11 prius turba fugientium ci¬ 
vium, deinde hostes, oppressere : 1 consulem, ignorantes 
quis esset, obruere telis: Lentulum inter tumultum o 
abripuit equus. Tum inde effuse fugiunt. Septem millia 
hominum in minora castra, decem in majora, duo ferme in 
vicum ipsum Cannas perfugerunt: qui extemplo a Cartha- 
lone atque equitibus, nullo munimento tegente vicum, cir¬ 
cumventi sunt. Consul alter, seu forte, seu consilio, nulli 
fugientium insertus 14 agmini, k cum septuaginta fere equiti¬ 
bus ,s 1 Venusiam perfugit .' 6 m Quadraginta quinque 17 


k Dum Lentulus tribunus et consul JEmilius hac inter se mutuo dissererent, his - 
que sermonibus occuparentur: oppressi sunt, fyc. 


Gronov. sine hac. —8 Romani Edd. ante Drak.—9 Extitisse addunt Edd. ante 
Gronov.—10 Tu me Edd. ante Crevier.—11 Olim legebatur ut reus inteream 
causaque consulatus accusator collega existam. —12 ‘ Hac exigentem. Cum lege¬ 
retur Hac exagentis, Valla emendavit, exigentem. Malim ego, exequentem, 
quo verbo utitur saepe Livius.’ Sigon. —13 In tumulum Edd. ante Gronov.— 
14 ‘ Insertus, quod etiam Bauero placuisse video, reposui pro vulg. infestus, 
quod ineptum est: infertus conj. Perizon. immistus Gron. (quod recepit 
Stroth.) et ingestus Burm.’ Rupert. —15 Olim legebatur cum quinquaginta 
ferme equitibus. —16 Profugit Edd. ante Crevier.—17 4 Quinque post quadra - 

NOTiE 

codices e melioribus, pro nihil ha¬ 
bent nulli: et vana sane videtur in 
tali tempore ducis ira, eo Gronovium 
conjectura ducit, ut velle videatur 
nulli fugientium immistus agmini, nulli 
scilicet ex tribus, quorum antea me¬ 
minit, quorum scilicet aliud in mino¬ 
ra, aliud in majora castra, aliud Can¬ 
nas se receperat. 

Infestus agmini ] Forte confisus, aut 
tale quippiam. Certe infestus hic 
stare nequit. J. Clericus. 

1 Cum septuaginta [quinquaginta] fere 
equitibus ] Polybius septuaginta nume- 


1 Ne aut reus iterum ] Legebatur 
vulgo, ne ut reus inteream, causaque 
consulatus accusator collega existam et 
alieno, Sfc. Sed locum hunc defor¬ 
matum et carentem sensu feliciter 
restituit Gronovius, quem vide iv. 
Observat. 20. 

k Nulli fugientium insertus agmini 
[nihil fugientium infestus agmini ] To¬ 
lerari potest vulgaris haec scriptura, 
ut intelligatur Varro fugae suorum 
sistendae nihil adhibuisse diligentiae, 
sive non adversatum esse agmini¬ 
bus fugientium. Quia tamen quidam 


1858 


T. LIVII 


millia peditum," duo millia septingenti equites, et tanta t 
prope civium sociorumque pars/ 18 cassi dicuntur: in his 
ambo '9 consulam quaestores 0 L. Atilius et L. Furius Bi¬ 
baculus ; unus et viginti tribuni p militum ; consulares qui¬ 
dam praetoriique et aedilicii: inter eos Cn. Servilium q 

Par pane civium ac sociorum numerus: tantuiulem nempe civium, quantum 
sociorum. 

+* +++++++ 


ginta inserui ex melioribus Mss. quia c. 59. et 60. L. millia, et xxv. 6. plus 
L. millia memorantur, et ita certe magis sibi constat Livius. Qua; loca nisi 
obstarent, pro XLV. mill. cum Stroth. suspicari possis LXV.m. quoniam 
1 °lyb. L.W. m. habet, et Livius modo dixerat, 19000. effugisse, supra vero 
c. 36. in castris Rom. 87200. fuisse. Ceterum 77000. interiisse scribit Dio- 
nys. ii. p. 89. 45000. auctor Epist. Liv. 50000. Plut. Fab. p. 183. 44500. 
Eutrop. m. 10. et 44000. Oros. iv. 16.’ Rupert .—18 ‘ Conj. J. F. Gronov. 
tanta p. c. quanta sociorum pars. Possis et aqua pro tanta. Sed neutrum 


NOT/E 


rat ; quem etiam numerum habet 
Noster lib. xxv. cap. 6. in omnibus 
scriptis. 

m Venusiam perfugit [profugit] A- 
lias perfugit. Est autem Venusia Ho¬ 
ratii poetae patria Apuliae Peucetiae 
oppidum inter Aufidum et fontes 
Bradani, vulgo Venosa principatus 
gentis Ludovisiae, in Basilicata. 

n Quadraginta quinque millia [Qua¬ 
draginta millia ] peditum ] Quidam co¬ 
dices habent, quadraginta quinque 
millia peditum, Gronovio teste : idque 
videtur confirmari lib. xxv. ubi di¬ 
citur ‘plus quinquaginta millia ho¬ 
minum cecidisse.’ Dionysius Halic. 
lib. ii, e sex millibus equitum non 
nisi trecentos ac septuaginta, ex oc- 
tuaginta peditum millibus paulo plu- 
res quam tria millia superfuisse ait. 
Polybius lib. m. de equitibus eadem 
fere memorat, si recte intelligatur: 
ex pedestribus autem copiis circiter 
decem millia in potestatem hostium 
vivos pervenisse refert, vix tria mil¬ 
lia fugisse; reliquos ad septuaginta 
millia occubuisse. 

t Tanta ] Sumitur hic pro reque mag- 
na, si locus sit sanus. J. Clericus. 


0 In his ambo considum quastorcs ] 
Mavult Gronovius, ut esse ait in op¬ 
timis libris, in his alter consulum. 
Quastores L. Atilius, Sfc. Verum de 
uno illo consule hic caeso, iEmilio 
Paullo, jam fuerat dictum, ut non 
videatur iterum hic commemorandus. 

p Unus et viginti tribuni] Antiquis¬ 
simi libri proferunt et viginti unude- 
cem tr, et videntur velle, inquit Gro¬ 
nov. 29. tribuni militum: cum libra¬ 
rius notas ix. perperam reddidisset 
unusdecem. 

•t Inter eos Cn. Servilium] Proban¬ 
da videtur htec Gronovii correctio 
prae ceteris scripturis, quarum mira 
varietas. Nec multum tamen differt 
Colbert. cod. ubi sic legitur : Inter eos 
Cn. Servilius minimus et M. Minutius 
numerantur, qui magis, equitum priore 
anno aliquot diebus ante fuerat. Acute 
insertum a Gr. nomen consul, ut sit 
consul ante fuerat: alioqui vacaret ad¬ 
verbium ante, cujus vis jam expressa 
esset per verba priore anno, si ad ma¬ 
gisterium equitum referretur. Et 
fuerat hic Minucius consul ante sex 
annos cum P. Cornelio Asina. 


LIB. XXII. CAP. 50 . 


1859 

Geminum 20 et M. Minucium numerant, qui magister equi¬ 
tum priore anno, aliquot ante consul fuerat: octoginta 
praeterea aut senatores, aut qui eos magistratus gessissent, 
unde in senatum legi deberent, cum sua voluntate r milites 
in legionibus facti essent. Capta eo praelio tria millia 
peditum et equites trecenti dicuntur. 

50. Haec est pugna Cannensis, Alliensi cladi 3 nobili¬ 
tate par: ceterum ut illis, quae post pugnam accidere, 
levior, 1 quia ab hoste cessatum 1 est, sic strage exercitus 
gravior foediorque. Fuga namque ad Alliam sicut 2 Urbem 
prodidit, ita exercitum servavit: ad Cannas fugientem con¬ 
sulem vix septuaginta secuti sunt: alterius morientis prope 
totus exercitus fuit. 311 Binis in castris* cum multitudo 




probabile. Rupert,— 19 Alter Edd. ante Gronov—20 Geminum deest in Edd. 
ante Crev. in Edd. ante Gronov. legitur : Cn. Servilius et C. Minucius Numa- 
tius, qui mag. eq. pr. anno aliquot diebus ante fuerat. Gronov. Donjat. Crevier. 
dant, consul aliquot annis ante fuerat. 

1 Huc pugna Alliensi cladi nobilitate par, cetera utilis, quce post pugnam acci¬ 
dere leviora Edd. vett. Hcec est pugna Cannensi clade nobilitata, par cetera Al¬ 
liensi, utque hcec illa iis, quce post pugnam accidere, levior Mog. Froben. Francof. 
G-t. reU. ante Gronov.—2 Foediorque fuit fuga. Namque ad Alliam fuga 
sicut Edd. ante Gronov.—3 ‘ Alterius morientis prope totus exercitus fuit, h. e. 
etiniin moriendo, vel ejus moriendi consilium seqnutusest; ita ut verbi mori 
vis ex partic. morientis repetatur ad verbum fuit: nam scripsit ita Livius, ut 
membra sibi aptius responderent, et passim esse alicujus dixit pro sequi ali¬ 
quem; Str. Eodem fere modo Lipsius liaec verba interpretatus est: jEmi- 
lio monenti prope omnis exercitus commoritur. Contra morientis esse non 
Latine dici posse pro commori monet Gron. At Drak. et Crev. notant, esse 
alicujus morientis non per se quidem dici pro alicui commori, sed tamen pro 
molienti favere, adhaerere, sequi, imitari, comitari, et hoc pro, cum eo per¬ 
ire. Gronovius emend. alterius morlem prope totus exercitus luit, ut sensus 


NOTbE 


1 Cum sua voluntate'] Non ideo in 
Senatum legi debebant, quod volun¬ 
tarii militassent in legionibus; sed 
quia curules gesserant magistratus, 
eo tempore quo militiam sponte sus¬ 
ceperant. Notum enim sententiae in 
Senatu dicenda; jus habuisse non 
modo Senatores a censoribus lectos, 
sed et eos qui in magistratu essent, 
aut jam ante fuissent. Hi quippe, 
etiamsi in numerum Senatorum non¬ 
dum allecti, sententiam non rogaren¬ 


tur, Senatorum tamen sententias as¬ 
sensu suo firmabant, seu verbis ex¬ 
presso, seu pedibus in eas irent. 

9 Alliensi cladi ] De pugna ad Al¬ 
liam amnem videlib. v. cap. 6. 

* Quia ab hoste cessatum] Hannibal 
Gallorum celeritatem non imitatus, 
Romam, ut illi, non cepit. 

u Alterius morientis prope totus ex¬ 
ercitus fuit [fugit] Lipsius emendabat 
totus exercitus fuit, quasi significare¬ 
tur Paullo commortuum fuisse totum 


18G0 


T. LIVII 


semiermis sine ducibus esset, nuntium, qui in majori¬ 
bus erant/ mittunt, f dum praelio, deinde ex laetitia 
epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret, ut ad se 
transirent: uno agmine Canusium abituros esse.’ 5 Eam 
sententiam alii totam aspernari: ‘ Cur enim illos, qui se 
arcessant, ipsos non venire, cum aeque conjungi possent? 
quia videlicet plena hostium omnia in medio essent; et 
aliorum, quam sua, corpora tanto periculo mallent obji¬ 
cere.’ Aliis non tam sententia displicere, quam animus 
deesse. P. Sempronius Tuditanus tribunus militum, f Ca¬ 
pi ergo mavultis,’ inquit, ‘ ab avarissimo et crudelissimo 
hoste, aestimarique capita vestra, et exquiri pretia ab in¬ 
terrogantibus, Romanus civis sis, an Latinus socius, ut ex 
tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur? 5 Non 




sit, illos Paullum recta suadentem, praedicentem, deterrentem, et unum inson¬ 
tem culpa cladis, (v. cap. 49.) non audivisse, sed, Varroni vano credulos, 
traxisse in id periculum, quo simul perierint, adeoque mortem ejus, crimen 
suum, morte consimili luisse. Sic eadem fere exprimitur sententia. ‘Sed 
ineptum Lipsii acumen ; Gronovianum vero poeticum plane, immo sophisti¬ 
cum aut nugatorium, falsum quoque videtur. Cur enim exercitus Rom. lue¬ 
ret mortem consulis? Quiane temere pugnassent? Nugae. Forte innuit Li¬ 
vius, maximam cladem tulisse alterum exercitum vel cornu /Emilii, cum 
plures tamen ex altero, Varronis, cornu evaserint. Ne sic quidem placet, 
nec verum satis est. Mortui quoque, non morientis, scriberet. Quid, si fugit 
legerimus ?’ Bauer. Hoc fugit in plerisque libris extat, sed non magis h. 1. 
aptum est. Forte leg. comes pro totus: quo sensu passitn comes mortis et 
morientis dicitur.’ Rupert. —4 In maj. castris prceerant Edd. ante Gronov.— 
5 ‘In vett. libb. est, uno agmine inde Canusium abiturus: sic paulo post, at- 


NOTVE 


exercitura : sed neque id verum, et 
morientis esse non est, simul cum ali¬ 
quo mori. Gronov. legi vult, alterius 
mortem prope totus exercitus luit: id 
est, inquit, mortem ejus, crimen suum 
(cui scilicet causam temere 'contra 
ipsius monita commisso praelio prae¬ 
buerant) morte consimili luerunt. 
Ingeniose: verum non minus audac¬ 
ter, nullo astipulante, aut huc ducente 
codice. Planior omnino scriptio vul¬ 
garis, quam Colb. lib. cum aliis plu¬ 
ribus servat. Cum enim duo essent 
consulum duorum exercitus, si seor- 


sim agerent, et in hac pugna suo 
quisque cornui vel potius dimidiae 
copiarum parti praeesset, vult Livius, 
ut Saxonius eleganter observat, al¬ 
terius consulis fugientis, Varronis 
nempe, exercitum paene totum cae¬ 
sum esse, alterius vero in praelio cae¬ 
si, nimirum Paulli, copias paene uni¬ 
versas fugisse. 

x Binis in castris ] Romanorum, 
minoribus scilicet, ac majoribus. 

y Alteri honos quceratur ] Hannibali 
scilicet victori. 


LIH. XXII. CAP. 51. 


1861 


tu: z si quidem L. /Emilii consulis, qui se bene mori, quam 
turpiter vivere, maluit, et tot fortissimorum virorum, qui 
circa eum cumulati jacent, cives estis. 6 Sed ante, quam 
opprimit lux, majoraque hostium agmina obsepiunt 7 iter, 
per hos, qui inordinati atque incompositi obstrepunt portis, 
erumpamus. Ferro atque audacia via fit, quamvis per 
confertos hostes. Cuneo quidem hoc laxum atque solutum 
agmen, ut si nihil obstet, transibimus/ Itaque ite mecum, 
qui et vosmet ipsos et rem publicam salvam vultis.’ Haec 
ubi dicta dedit, stringit gladium, cuneoque facto per medios 
vadit hostes, et cum in latus dextrum, quod patebat, Numi¬ 
dae jacularentur, translatis in dextrum scutis, 8 in majora 
castra ad sexcentos 9 evaserunt; a atque inde protenus, alio 
magno agmine adjuncto, Canusium 6 incolumes perveni¬ 
unt. Haec apud victos magis impetu animorum, quem in¬ 
genium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipso¬ 
rum, aut imperio cujusquam, agebantur. 

51. Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularen¬ 
tur, suaderentque, ut, tanto perfunctus bello, diei quod 
reliquum esset noctisque insequentis quietem IO et ipse 

4 Perrumpemus tam facile ac si nullum agmen hostile obstaret. 


que inde protinus Canusium pervenerunt.’ Sigon.—6 In Edd. ante Gronov. est: 
Non vos quidem E. JEmilii . . . similes estis. —7 Edd. ante Gronov. opprimat 
lux, majoraque h. agm. obsepiant. —8 Olim legebatur translatis in dextram partem 
scutis. —9 ‘ Ad sexcenti leg. cum Jac. Gron. Deinde protenus scripsi pro pro¬ 
tinus, (v. ad Jnvenal. ili. 140. xir. 102.) et impetu animorum, quem e quibus¬ 
dam Mss. et omnibus antt. Edd. ante Gronov. restitui pro i. a. quod, etsi 
refrag. Gron. qui hoc relativum rb hac respicere putat: quod sc. exiliis 
consiliis. Possis et quos legere : quod jam monuit Bauer.’ Rupert. 


NOTjE 


z Non tu) Est quasi allocutio sin¬ 
gulorum : significafque, non qnis- 
qnam vestrum. V. Gron. Observat, 
iv. 20. 

1 Ad sexcentos evaserunt) Periere 
igitur aut capti sunt 6400. Certe in 
minora castra confugerant septem 
hominum millia, c. 49. 
b Canusium) Caput olim Apuliae 


Peucetiae habebatur Canusium juxta 
Aufidum, hodie Canosa; sed a Ro- 
berto Guiscardo Calabriae Apuliae- 
que principe ob defectionem incensa, 
et solo aequata, circa annum Christi 
1050. Principatus titulo et episco¬ 
patu adhuc nobilis est in Regni Pro¬ 
vincia Baritana. 


1862 


T. LIVII 


sibi" sumeret, et fessis daret militibus; Maharbal, prae¬ 
fectus equitum/ minime cessandum ratus, ‘ Immo, ut, 
quid hac pugna sit actum, scias, die quinto/ inquit, ‘ vic¬ 
tor* 1 in Capitolio epulaberis. 11 Sequere! cum equite, ut 
prius venisse, quam venturum, sciant, praecedam/ Hanni¬ 
bali nimis lmta res est visa/ majorque, quam ut eam 
statim capere animo posset. 13 Itaque, ‘ voluntatem se 
laudare Maharbalis/ ait: ‘ ad consilium pensandum tem¬ 
poris opus esse .’ 14 Tum Maharbal, ‘ Non omnia nimirum 
eidem Dii dedere/ Vincere scis, Hannibal; victoria uti 


10 Mallet Strotli. ad quietem .—11 Vett. libb. et ipse sibimet .—12 Olim le¬ 
gebatur die quinta, inquit, in Capitolio epulaberis. Legendum putat Sigon. 
diequinti, copulate pro adverbio—13 ‘Turpiter corruptus hic locus in Edd. 
ante Gronov. legitur; nempe: sequere cum equite, ut prius te venisse quam 
venturum sciant. Pracedant, Hannibal inquit, nuntii ; lata res est, sed via ma¬ 
jor, quum ut eam statim capere animo possim.’ Strotli. Vid. Not. Var.—14 AI. 

NOTA2 


c Maharbal, prcefectus equitum ] Plu- 
tarchusin Fabio Barcham appellat. 

d Die quinto, inquit, victor~\ Tradunt 
Gellius et Macrobius die quarto et quin¬ 
to, sive quinta, de praeterito dici; die 
quarti, et die quinti, de futuro; notat- 
que Sigonius, Ccelium et Catonem, 
cum de hac ipsa re agerent, ita locu¬ 
tos, a quibus Livius heee mutuatus est. 
Cato in Originibus : ‘ Igitur dictato¬ 
rem Carthaginiensium magister equi¬ 
tum monuit, mitte mecum Romam e- 
quitatum, die quinti in Capitolio tibi 
coena cocta erit.’ Ccelius Histor. 
lib. ii. ‘Si vis mihi equitatum dare, 
et ipse cum cetero exercitu me sequi, 
die quinti Romae in Capitolio curabo 
ut tibi ccena cocta sit.’ Ex quibus 
menda textus in vulgata lectione, 
et plerisque depravatis hoc loco li¬ 
bris, perspici et corrigi potuere, uti 
factum a Gronov. Ea sic habebat, 
die quinta, inquit, victor in Capitolio 
epulaberis: sequere cum equite, ut prius 
te venisse quum venturum sciant. Pra- 
cedant, Hannibal inquit, nuntii: lata 


res est, sed via major quam ut eam sta¬ 
tim capere animo possim. Alias, preeee- 
dant inimici latales, et via major, fyc. 

e Hannibali nimis lata res est risu] 
Hunc quoque locum egregie purgavit 
Gronovius, haec verba historico tri¬ 
buens, non Hannibali: neque enim 
in viam cadunt, quae Cannas inter et 
Romam est, ut major Hannibali vi¬ 
deatur, quam ut eam capere animo 
posset; is nimirum, qui ex Africa 
per Hispaniam et Galliam in Italiam 
intimam penetrasset. Sed nimis ei 
laeta res visa est, id est, consilium 
Maharbalis plus aequo exultans, caute 
consideranti varias fortunae vices et 
Romanorum virtutem : ita ut rem op¬ 
tandam potius, quam temere conci¬ 
piendam et aggrediendam censuerit; 
itaque, ut loquitur Silius, ‘nimium 
Itetis excusat fidere rebus.’ 

f Non omnia nimirum eidem Dii de • 
dere ] Livium hanc sententiam ab 
Homero Iliad. accepisse annotarunt 
Erasm. et Victorius. 


LIB. XXII. CAP. 52. 


18G3 


nescis.’ Mora ejus diei satis creditur saluti fuisse Urbi 
atque imperio. Postero die ubi primum illuxit, ad spolia 
legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem in¬ 
sistunt. Jacebant tot Romanorum millia, pedites passim 
equitesque, ut quem cuique fors aut pugna junxerat aut 
fuga. Assurgentes quidam ex strage media cruenti, quos 
stricta matutino frigore excitaverant vulnera/ ab hoste op¬ 
pressi sunt. Quosdam et jacentes vivos succisis femini¬ 
bus poplitibusque invenerunt, nudantes cervicem jugu¬ 
lumque, et reliquum sanguinem jubentes haurire. 11 Inventi 
sunt quidam mersis in effossam terram capitibus, quos 16 
sibi ipsos fecisse foveas, obruentesque ora superjecta hu¬ 
mo interclusisse 17 spiritum apparebat. Praecipue conver¬ 
tit omnes substratus Numida mortuo superincubanti 18 
Romano vivus, naso auribusque laceratis; cum, manibus 
ad capiendum telum inutilibus, in rabiem ira versus,lani¬ 
ando dentibus hostem expirasset. 

52. Spoliis ad multum diei lectis, Hannibal ad minora 
ducit castra oppugnanda, et omnium primum, brachio ob¬ 
jecto, flumine eos excludit. 8 Ceterum ab omnibus, la- 

1 Perstricta et exacerbata aura frigida matutina plaga ; seu vulnera qua fri¬ 
gore recruduerant. 


tempus opus esse. —15 ‘ Sanguinem invitantes haurire. Put. Petav. melior, 
libentes. Pet. alter, reg. Men. tres Pali. Voss. libantes. Scribe, jubentes.’ 
J. F. Gronov.—16 Quas Elzev. Gronov. Doujat. Crevier.—17 Olim lege¬ 
batur, ora subjecta super humo injecta interclusisse. —18 AI. superincumbenti. 
—19 ‘In rabiem ira versus. Nou male. Ptit. tamen, versas. An, r ersal ’ 
J. F. Gronov. 

20 Olim legebatur, brachio fluminis objecto. Malit Sigon. brachio flamini ob- 


NOTiE 


" Brachio objecto, flumine eos exclu¬ 
dit ] Legebatur, brachio fluminis objec¬ 
to: sed cum non appareret unde sic 
excluderentur Romani, et optimi li¬ 
bri pro fluminis haberent flumine, 
Gronov. transpositis vocibus scripsit, 
brachio objecto flumine eos excludit; 
vel, primum flumine, brachio objecto eos 
excludit. Tentari tamen posset, nrnn 
brachium hic non de aggere cuneato, 


sed de alveo fluminis cavata fossa de¬ 
ducto intelligi debeat; et excludi 
minora haec castra dicantur, non tam 
a flumine, quam ab omni auxilii aut 
eruptionis spe. Utrumqne enim in¬ 
sinuat Junius captivorum legatus c. 
59. ‘cum circumsessi,’ inquit, ‘ab 
exercitu victore, aqua arceremur, nec 
ulla jam per confertos hostes erum¬ 
pendi spes esset.’ 


1864 


T. LIVII 


bore, vigiliis, vulneribus etiam fessis, maturior ipsius spe 
deditio est facta. Pacti, ut arma atque equos traderent, in 
capita Romana trecenis nummis quadrigatis, 11 in socios du¬ 
cenis, in servos centenis, et ut, eo pretio persoluto, cum 
singulis abirent vestimentis, 1 in castra hostes acceperunt; 1 
traditique in custodiam omnes sunt, seorsum 5 cives socii¬ 
que. Dum ibi tempus teritur, interea cum ex majoribus 
castris, quibus satis virium aut animi fuit, ad quatuor mil¬ 
lia hominum* et ducenti equites, alii agmine, alii palati 4 
passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium 
perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem con¬ 
ditione, qua altera, tradita hosti.' Praeda ingens parta est: 
et, praeter equos virosque, et si quid argenti, 5 (quod pluri¬ 
mum in phaleris equorum erat; nam ad vescendum facto 
perexiguo, utique militantes, utebantur;)”* omnis cetera 
praeda diripienda data est. Tum sepeliendi causa conferri 
in unum corpora suorum jussit. Ad octo millia fuisse di¬ 
cuntur fortissimorum virorum. k Consulem quoque Roma- 


1 Castra hac majora Pcenis dedita fuere iisdem conditionibus, quibus minora. 
m Etenim argenti fabrefacti ad mensarum usum haud multum Romani in castris 
habebant. 


jecto. Vid. Not. Var.—1 Transpositis verbis legendum putat Rupert. pacti, ut 
arma atque equos traderent, et ut pretio persoluto, in capita Rom. trecenis ... cen¬ 
tenis, cum singulis abirent vestimentis. Conj. J. F. Gronov. pactos. —2 Vett. libb. 
receperunt. —3 Eat. sunt secorum cives. Voss. sunt se eorum. Edd. ante Drak. sed 
seorsum. —4 ‘ Bis centum equites,alii agmine, alii palantes. Scribe: ducenti equi¬ 
tes, alii agmine, alii palati. Sic optimi libri: ut et perfugissent: non profu¬ 
gissent. Illud bis centum nescio quis in Gruteri editionem intulit: nam supe¬ 
riores CC.’ J. F. Gronov.—5 ‘ Et aliquid argenti. Et siquid; tum ad vescen¬ 
dum, non vestiendum legi oportere, diximus de pec. vet. i. 7.’ J. F. Gronov. 


NOT/E 


11 Trecenis nummis quadrigatis ] Num¬ 
morum nomine significantur ferme 
sestertii. An vero horum aliqui notis 
quadrigarum insignes percussi fue¬ 
rint, valde ambigo. Id de solis de¬ 
nariis Plinius testatur lib. xxxm. 
c. 3. Quales in eruditorum adhuc 
manibus. Denariorum pretium assi¬ 
bus nostris octo aut circiter aestimari, 
saepius indicavimus. Erunt ergo 


trecenti quadrigati denarii, librae nos¬ 
trates ferme 120. in singula civium 
Romanorum capita. 

' Ad quatuor millia hominum ] No¬ 
mine hominum significantur pedites: 
dediti ergo ad quinque millia et oc- 
tiugentos. 

k Octo millia ... fortissimorum vi¬ 
rorum ] Non plus octo millibus ex 
Hannibalis exercitu in pugna Cannen- 


LiB. xxii. cap. 53. 18G5 

num conquisitum sepultumque, quidam auctores sunt. 
Eos, qui Canusium perfugerant, mulier Apula, nomine 
Busa, 6 genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque 
a Canusinis acceptos, frumento, veste, viatico etiam juvit: 
pro qua ei munificentia postea, bello perfecto, ab senatu 
honores habiti sunt. 

53. Ceterum, cum ibi tribuni militum quatuor essent, 
Fabius Maximus de legione prima, cujus pater priore an¬ 
no dictator fuerat, et de legione secunda L. Publicius Bi¬ 
bulus et P. Cornelius Scipio, et de legione tertia Ap. Clau¬ 
dius Pulcher, qui proxime aedilis fuerat; onmium consensu 
ad P. Scipionem, admodum adolescentem, et ad Ap. Clau¬ 
dium summa imperii delata est. Quibus consultantibus 
inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, 
consularis viri filius, ‘ Nequicquam eos perditam ? spem 
fovere: desperatam comploratamque rem esse publicam. 
Nobiles juvenes quosdam, quorum principem L. Caecilium 
Metellum, mare ac naves spectare, ut, deserta Italia, ad 
regem 8 aliquem transfugiant/ Quod malum, praeterquam 
atrox, super tot clades etiam novum/ cum stupore ac mi- 

" Citjusmodi mulum non modo crudele atque horrendum post tantum calamita¬ 
tum, sed etiam antea inauditum. 


6 ‘ Hoc ex Lipsii conjectura verissima est. Mss. pariter ac Edd. ante 
Grut. mulier Paula, nomine Busa.’ Stroth. 

7 Oliui Nequicquam eos consultare, perditam,— 8 ‘ Regem Ed. Drak. et CI. 
Emest. operarum, ut videtur, errore. Mox praeterquam quod atrox Edd. ante 
Gron. Sed non opus esse toO quod post praeterquam, exemplis idoneis proba¬ 
vit Gronovius.’ Stroth. ‘Rectius puto, in edit. Drakenb. et Ernest. exhi¬ 
betur regem, cum lectio regum potius librariorum vel operarum errori tribu¬ 
enda videatur ; nam si regum scripsisset Livius, haud dubie adjectivum quod- 


NOTrE 


si perierunt, cum Romanorum ultra 
quinquaginta millia cecidisse feran¬ 
tur : et tamen in exercitu Romano 
major duplo erat peditum numerus, 
octoginta nempe millia, pro quadra¬ 
ginta : equitatu superabat Poenus pau¬ 
lo plus quarta parte,cum decem mil¬ 
lia in Hannibalis, septem millia ac 
Delph, et Var. Cias. 


ducenti in Romanorum exercitu nu¬ 
merarentur. Polybius memorat e 
copiis Hannibalis millia quatuor Gal¬ 
lorum, qui ad victoriam plurimum 
contulerant; Afrorum vero et His¬ 
panorum mille ferme et quingentos 
desideratos. 

0 G 


Livius. 


1866 


T. LIVIJ 


raculo torpidos defixisset, et, qui aderant, consilium 9 ad¬ 
vocandum de eo censerent; negat consilii rem esse Scipio 
juvenis, fatalis dux hujusce belli. 1 Audendum atque 
agendum, non consultandum/ ait, ‘ in tanto malo esse. 10 
Irent secum extemplo armati, qui rem publicam salvam 
vellent. Nullo 11 verius, 1 quam ubi ea cogitentur, hostium 
castra esse.’ Pergit ire, 11 sequentibus paucis, in hospi¬ 
tium Metelli; et, cum concilium ibi juvenum, de quibus al¬ 
latum erat, invenisset, stricto super capita consultantium 
gladio, ‘ Ex mei animi sententia/ 1J inquit, ‘ ut ego rem 
publicam populi Romani non deseram, neque alium civem 
Romanum deserere patiar. Si sciens fallo, tu me/+ Jupi- 
ter optime maxime, domum, familiam, remque meam pes¬ 
simo leto afficias! In hasc verba, L. Caecili, jures, postulo, 
ceterique, qui adestis: qui non juraverit, in se hunc gla¬ 
dium strictum esse sciat.’ Haud secus pavidi, quam si 
victorem Hannibalem cernerent, jurant omnes: custodien- 
dosque semet ipsos 15 Scipioni tradunt. 

54. Eo tempore, quo haec Canusii agebantur, Venusiam 
ad consulem ad quatuor millia peditum equitumque, qui 
sparsi fuga per agros fuerant, pervenere. Eos omnes Ve- 






dani, v. c. finitimorum, vel simile quid, addidisset.’ Doering. —9 Pro consilium 
et consilii Edd. ante Crevier. concilium et concilii. —10 Vid. Not. Yar.— 
11 ‘ Nullo (se. loco) omnes fere Mss. nusquam Edd. ante Gronov. Hoc 
glossam redolet: sed illud nemo, quod sciam, ita dixit. Immo leg. nulla, 
quod et monuit Baiier. etsi Schaefer adversatur, qui putat, ipsam lectionis 
varietatem arguere, nullo a Livii manu profectum esse.’ Rupert. —12 AI. 
Pergit deinde ire. —13 ‘ Ex mei animi sententia sc. juro, quod in Edd. antt. 
non in Mss. addi, et in formulis jurandi saepe omitti docet Gron. Obss. iv. 
14. Sed ita displicet t b ut post juro, et forte delendum.’ Rupert. —14 ‘Si 
sciens fallo, tu me cet. ex iv. Mss. recepi, suadente Jac. Gron. qui etiam i. 
32. ex I. 25. xxt. 45. et aliis locis emendandum putabat. In plerisque Mss. 
tum et afficiat. Neutrum improbat Drak. illud vero tum defendunt Duk. ad 
I. 24. 8. et Fabrett. in Inscr. p. 674.’ Rupert. Tum me et afficiat dat Stroth. 
tum me . . . afficias Gronov. Doujat. Crevier. Kreyssig.—15 Contra Hanniba¬ 
lem addunt Edd. ante Gronov. et Mss. fere omnes, pra?ter duos optimos Flo¬ 
rent. et Cantabr. 


NOT7E 

1 Nullo [ Nusquam ] verius~\ Optimi sed quid opus correctionibus quae 
libri apud Gronovium habent nullo difficultatem non tollant, sed pari¬ 
emus, pro nullibi sive nullo loco; ant ? 


LIB. XXII. CAP. 54. 


1867 


nusini per familias benigne accipiendos curandosque cum 
divisissent, in singulos equites togas et tunicas et qua¬ 
drigatos nummos quinos vicenos, et peditibus denos, et 
arma, quibus deerant, dederunt. Ceteraque publice ac pri- 
vatim hospitaliter facta: certatumque, ne a muliere Canu¬ 
sina populus Venusinus officiis vinceretur. Sed gravius 
onus Busas 16 multitudo faciebat, et jam ad decem millia 
hominum erant. Appiusque et Scipio, 17 postquam incolu¬ 
mem esse alterum consulem acceperunt, nuntium extemplo 
mittunt, quantae secum peditum equitumque copiae essent: 
sciscitatumque simul, utrum Venusiam adduci exercitum, 
an manere juberet Canusii? Varro ipse Canusium copias 
traduxit. Et jam aliqua species consularis exercitus erat; 
mcenibusque se certe, si non armis, ab hoste videbantur 
defensuri. Romam, ne has quidem reliquias superesse 
civium sociorumque, sed occidione occisos cum duobus 
exercitibus consules, 18 deletasque omnes copias, allatum 
fuerat. Nunquam, salva urbe, tantum pavoris tumultus¬ 
que intra moenia Romana fuit. Itaque succumbam oneri, 
neque aggrediar narrare, quae edissertando minora vero fe¬ 
cero. 19 Consule exercituque ad Trasimenum priore anno 
amisso,non vulnus super vulnus, 20 m sed multiplex clades," 
cum duobus consulibus duo 1 consulares exercitus amissi 
nuntiabantur: 2 nec ulla jam castra Romana, nec ducem, 
nec militem esse: Hannibalis Apuliam, Samnium ac jam 
prope totam Italiam factam. Nulla profecto alia gens 

0 Post Flaminium cos. cum exercitu casum, non tantum vulnus novum illi super¬ 
additum vulneri, sed clades qua multarum loco sit, Sfc. 

16 Olim legebatur, Sed Canusii gravius onus Busa. —17 Vet. lib. Appius et 
Scipio. —18 ‘ Occisum . . consulem Edd. vett. occisum .... consules Gnit. vi¬ 
tiose.’ Stroth. Vid. Not. Var.—19 Olim, qua disserendo minora vero facio .— 
20 Scribendum monet J. F. Gronov. Consule exercituque ad Trasimenum supe¬ 
riore anno amisso, nunc vulnus super vulnus et multiplex clades .—1 Duo deest in 

NOTjE 

m A r on vulnus super vulnus"] Placeret vulnus super vulnus, et multiplex cla- 
emendatio Gronoviana, si codicis ali- des. 
ciijus auctoritate niteretur: Nunc 


1868 


T. LIVII 


tanta mole cladis non obruta esset. Compares 3 cladem ad 
iEgates insulas Carthaginiensium, praelio navali acceptam, 
qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere, hinc vectigales 
ac stipendiarios fieri se passi sunt; aut pugnam adversam 
in Africa, n cui postea hic ipse Hannibal succubuit: nulla 
ex parte comparandae sunt;*' nisi quod minore animo latae 
sunt. 

55. P. Furius Philus et M’.+ Pomponius praetores sena¬ 
tum in curiam Hostiliam vocaverunt, ut de Urbis custodia 
consulerent. Neque enim dubitabant, deletis exercitibus, 
hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli 
restaret, venturum. Cum in malis, sicut ingentibus, ita ig¬ 
notis, ne consilium quidem satis expedirent, obstreperet- 
que clamor lamentantium mulierum, et, nondum palam 
facto, s vivi mortuique 0 per omnes ptene domos promiscue 
complorarentur; tum Q. Fabius Maximus censuit, ‘ equi¬ 
tes expeditos et Appia et Latina via mittendos, p qui obvios 
percuuctando (aliquos profecto ex fuga passim dissipatos 
fore) referant, 6 q quae fortuna consulum atque exercituum 


p Si comparare velim, aut velimne conferre clades a Carthaginiensibus acceptas, 
Spe. nulla ratione cum hac Cannensi comparari conferrive possum. 




Edd. ante Drak.—2 Vet. lib. apnd Sigon. nuntiabantur .—3 ‘ Compares ex op¬ 
timis Mss. recepi pro vulg. Comparem, et interpunctionem mutavi.’ Rupert. 
Compares dant Strotli. et Kreyssigius, sed omittunt comma post Carthagini¬ 
ensium. 

4 DI. Gronov. Dnujat. Crevier.—5 AI. facti .—6 * Aliquos profecto ex fuga 
passim dissipatos fore emend. Jac. Gronov. quam probavit Drak. et recepit 
jam Strotli. Cf. c. 7. meri. Vulgo inepte legitur: qui obvios percunctando, 
aliquos profectos ex fuga, passim dissipatos, forte referant. Batter. pauie malit 
provectos legere, aut verbum hoc pro glossemate inducere.’ Rupert. Vid.inf. 


NOTrE 


“ Pugnam adversam in Africa ] V. 
infra lib. xxx. cap. 35. 

° Nondum palam facto, [ facti ] vivi 
mortuique ] Legendum ex optimis co¬ 
dicibus Gronovins censet, nondum 
palam facto, id est, cum nondum con¬ 
staret, quinam vivi, quinam mortui 
essent. 

p Et Appia et Latina via mittendos ] 


Harum viarum Latina ad extrema 
Latii versus ortum, Appia per mari¬ 
tima Latii, et Volscos, atque Campa¬ 
nos ad Apuliam etBrundusium usque 
ducebat. 

<t Fore [si forte ] referant ] Non est 
quod illud si quasi male invectum ab 
Sigonio expungamus : est enim neces¬ 
sarium, ut appareat Fabium dubitan- 


LIB. XXII. CAP. 56. 


1869 


sit; et, si quid Dii immortales, miseriti imperii/ reliquum 
Romano nomini fecerint, ubi eae copiae sint: quo se Hanni¬ 
bal post praelium contulerit: quid paret, quid agat, actu- 
rusque sit. Haec exploranda noscendaque per impigros 
juvenes esse. Illud per Patres ipsos agendum, quoniam 
magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem in 
Urbe tollant, matronas publico arceant, continerique intra 
suum quamque limen cogant: comploratus familiarum 
coerceant: silentium per Urbem faciant: nuntios rerum om¬ 
nium ad praetores deducendos curent: suae quisque fortunae 
domi auctorem expectent, 7 custodesque 8 praeterea ad portas 
ponant, qui prohibeant, quenquam egredi Urbem ; cogantque 
homines nullam, nisi Urbe ac moenibus salvis, salutem spe¬ 
rare. Ubi conticuerit tumultus, recte tum in curiam 9 Patres 
revocandos, consulendumque de Urbis custodia esse/ 

56. Cum in hanc sententiam pedibus omnes issent, sum- 
motaque foro per magistratus turba, Patres diversi 10 ad 
sedandos tumultus discessissent; tum demum literae a Te¬ 
rentio consule allatae sunt: ‘ L. /Emilium consulem exer¬ 
citumque caesum ; sese Canusii esse/ 1 reliquias tantae cla¬ 
dis velut ex naufragio colligentem. Ad decem millia mili¬ 
tum ferme esse 12 incompositorum inordinatorumque. Poe¬ 
num sedere ,J ad Cannas/ in captivorum pretiis praedaque 


et Not. Var.—7 AI . expectet S AI. custodes.— 9 Put. Ubi conticuerit recte 

tumultus, tum in curiam. 

10 Ti> per non modo optimi scriptorum, sed et Andreas, Becear. et ceteri 
ante Ascensium ignorant. Pal. foro magistratibus: forte, summotaque foro 
magistratibus turba: id est, a magistratibus lictorum ministerio; vel, magis¬ 
tratus turba et Patres diversi. J.F. Gronov.—11 AI. Canusiique esse. 12 Conj. 
J. F. Gronov. ad quatuordecim millia. —13 ‘ Sed Hannibalem nunc sedere . . . . 


NOTjE 


ter loqui, non asseveranter : neque e- 
nim poterat, cum allatum esset deletas 
omnes copias. Est itaque sensus, mit¬ 
tendos esse qui,obvios percunctando, 
referant aliquos profectos ex fuga, et 
passiin dissipatos, si forte aliqui ex 
fuga profecti ac dissipati supersint; 
hwc enim vis est particularum si 
forte, quod non significaret solum 


forte. 

r Miseriti imperii ] Alias miseri im¬ 
perii reliquum: sed milii quoque non 
minus quam Gronovio arridet scriptio 
Puteani codicis, ut sit, si Dii immor¬ 
tales,miserti imperii, aliquid reliquum 
fecerint Romano nomini. 

e Pcenum sedere ad Cannas ] Vulgo 
legitur, Sed Hannibalem sedere ad Can- 


1870 


T. LIVII 


alia, nec victoris animo, nec magni ducis more, nundinan¬ 
tem/ Tuin privatae quoque per domos clades vulgatae 
sunt: adeoque totam Urbem opplevit luctus, ut sacrum 
anniversarium Cereris 1 intermissum sit; quia nec lugenti¬ 
bus id facere est fas, nec ulla in illa tempestate matrona 
expers luctus fuerat. Itaque, ne ob eandem causam alia 
quoque sacra publica aut privata desererentur, senatus con¬ 
sulto diebus triginta luctus est finitus. Ceterum cum, se¬ 
dato Urbis tumultu, revocati in curiam Patres essent, aliae 
insuper ex Sicilia literae allatae sunt ab T. Otacilio pro 
praetore, ‘ Regnum Hieronis classe Punica vastari: cui 
cum opem imploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse, 
aliam classem ad iEgates insulas stare, paratam instruc- 
tamque; ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram 
Poeni sensissent, Lilybaeum extemplo provinciamque aliam 
Romanam aggrederentur. Itaque classe opus esse, si re¬ 
gem socium Siciliamque tueri vellent.’ 

57. Literis consulis propraetorisque lectis,“ censuerunt ' 4 
M. Claudium, qui classi ad Ostiam stanti praeesset, Canu¬ 
sium ad exercitum mittendum, scribendumque consuli, ut, 
cum praetori exercitum tradidisset, primo quoque tempore. 


alia victoriam nec victoris . .. more metientem Edd. ante Gronov. qui locum ex 
conjectura ita, ut nunc est, constituit. Mss. varia exhibent, victoriam plerique 
omittunt, pro metientem habent nuntiantem, et pro sed Hannibalem vel menum, 
vel se nunc, vel me nunc.’ Stroth. 

14 ‘ Censuerunt in 2. Mss. legitur, (in altero tamen post mittendum,) et in 
tertio censent. Hos secutus cum Stroth. inserui verbum illud, ut commoda 
saltem corrupti loci sententia exoriretur ; etsi et hoc et alia verba (sc. literis 
c. p. lectis) glossatori potius tribuenda et expungenda, quam plura a librariis 
omissa et inserenda, quod Gron. suspicatur, crediderim. In plerisque Mss. 
legitur literis coyisulis prcetorisque Ap. Claudium, in multis non nisi Prcetoris 
quem Ap. Claudium. Hinc forte leg. Prcetorem itaque visum aut placitum (sc. 
Patribus est) IU. vel Ap. Claudium cet. In solo Put. est Marcium Claudium, 


NOTrE 


nas ; mutat Gronovius, rationemque 
reddit iv. Observat. 11. 

* Sacrum anniversarium Cereris ] Ce¬ 
lebrabatur quotannis ad quintum Ca¬ 
lendas Aprilis a matronis in candida 
et laeta veste: eoque in sacro id ser¬ 
vabatur ne funere pollui® essent, 


atque ut a vino et Venere abstine¬ 
rent. 

u Literis consulis proprcet orisque lec¬ 
tis ] Notat Sigonins subaudienda ver¬ 
ba censuerunt patres, ve 1 decreverunt; 
alioqui penderet sententia. 


LIB. XXII. CAP. 57. 


1871 


quantum per commodum rei publicae fieri posset, Romam 
veniret. Territi etiam super tantas clades, cum ceteris 
prodigiis, tum quod duae Vestales eo anno, Opimia atque 
Floronia, stupri compertae, et altera sub terra, IS ut mos est, 
ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mor¬ 
tem consciverat. L. Cantilius, scriba pontificis, quos nunc 
minores pontifices appellant, 16 qui cum Floronia stuprum 
fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio cae¬ 
sus erat, ut inter verbera expiraret. Hoc nefas cum inter 
tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri li¬ 
bros adire jussi sunt. Et Q. Fabius Pictor Delphos ad ora¬ 
culum missus est sciscitatum, quibus precibus suppliciis¬ 
que Deos possent placare, 1 ? et quaenam futura finis tantis 
cladibus foret. Interim ex fatalibus libris sacrificia ali¬ 
quot extraordinaria facta; inter quae Gallus et Galla, Grae¬ 
cus et Graeca, inforo boario x sub terra 18 vivi demissi sunt 
in locum saxo conseptum, jam ante 1 ? hostiis humanis/ mi¬ 
nime Romano sacro, imbutum. Placatis satis, ut rebantur, 
Deis, M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos 
milites, quos in classem scriptos habebat, Romam, ut urbi 
praesidio essent, mittit; ipse, legione classis (ea tertia legio 
erat) cum tribunis militum Teanum Sidicinum praemissa, 10 
classe tradita P. Furio Philo collegae, 1 paucos post dies 
Canusium magnis itineribus contendit. Dictator ex aucto¬ 
ritate Patrum z dictus M. Junius, et Ti. Sempronius ma- 


in ceteris Mss. Ap. Claudium.’ Rnpert.—15 Terram Edd. ante Gronov.— 
16 ‘ Milii totum illud quos nunc m. p. appellant glossam redolere videtur, sal¬ 
tem rb quos ad pontificis spectare.’ Rupert .—17 Vet. lib. apud Sigon. quibus 
precibus supplices Deos possent placare. ‘ Pro suppliciis , malim, sacrificiisque, 
vel propius ad literas, piaculisque.’ Doering.—18 Alii sub terram .—19 Con- 
septum, ibi ante Edd. ante Crevier.-—20 Olim legebatur, cum tribuno militum 
Teano Sidicinio prcemissa .—1 AI. P. Furio collega. 

NOTdE 

* In foro boario ] Fuit forum boa- terraneus, in quo facta antea fuerant 
rium inter montem Palatinum et Ti- sacrificia humanis hostiis, initio nimi- 
berim. rum proximi belli Gallici, ut testatur 

y Jam [ibi] ante hostiis humanis'] Ibi, in Marcello Plut. aliique. 
nempe in foro boario, ubi locus sub- 1 Dictator ex auctoritate Patrum] A 


1872 


T. LIVII 


gister equitum, delectu edicto, juniores ab annis septemde- 
cim et quosdam praetextatos a scribunt. Quatuor ex his 
legiones et mille equites effecti. Item ad socios Latinum- 
que nomen, ad milites ex formula accipiendos, b mittunt. 
Arma, tela, alia parari jubent: et vetera hostium spolia 
detrahunt templis porticibusque. Et aliam formam novi 
delectus® inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: 
octo millia juvenum validorum ex servitiis, prius scisci¬ 
tantes singulos, vellentne militare, emta publice armave¬ 
runt. Hic miles magis placuit, cum pretio minore redi¬ 
mendi captivos copia fieret. 

58. Namque Hannibal, secundum tam prosperam ad 
Cannas pugnam, victoris magis, quam bellum gerentis, in¬ 
tentus curis, cum, captivis productis segregatisque, so¬ 
cios, id sicut ante ad Trebiam Trasimenumque lacum, be¬ 
nigne allocutus, sine pretio dimisisset; Romanos quoque 
vocatos (quod nunquam alias antea) satis miti sermone 
alloquitur: ‘Non internecinum e sibi esse cum Romanis 
bellum : de dignitate atque imperio certare. Et patres f 
virtuti Romanee cessisse : et se id anniti, ut suae in vicem 




2 In Edd. ante Drak. segregatisque sociis, eos: sed rb eos a plerisque Mss. 

NOTjE 


quo dictus, cum nulli essent Roma* 
consules, majoresve alii magistratus ? 
Opinor, per interregem. 

a Quosdam pratextatos ] Minores ni¬ 
mirum septemdecim annis, ad quam 
usque aetatem adolescentes Romani 
praetexta ferme induebantur; plena 
deinde pubertate, a qua incipiebat 
militaris aetas, togam virilem sume¬ 
bant. 

b Ad milites ex formula accipiendos] 
Secundum formulam foederis cum La¬ 
tinis initi, de quo lib. vm. dictum, et 
quo praescribebatur numerus peditum 
equitumque, quem unaquaeque Lati¬ 
na civitas Romanis ad bellum mittere 
deberet. 


c Aliam formam novi delectus ] Vere 
novi; hactenus enim inauditum ser¬ 
vos ad militandum admitti. 

d Socios [eos] Socios nempe Roma¬ 
norum. 

e Non internecinum] Ita Pyrrhus 
apud Ennium laudatum a Tullio lib. 
i. Officior, qui duo bellorum, ut con¬ 
tentionum, genera distinguit. ‘Cmn 
Celtiberis,’ inquit, ‘ cum Cimbris bel¬ 
lum ut cum inimicis gerebatur, uter 
esset, non uter imperaret: cum La¬ 
tinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, 
Pyrrho de imperio dimicabatur.’ 

f Et patres] Id est, majores suos, 
Carthaginienses, qui prius a Rom. 
vieti. 


LIB. XXII. CAP. 59. 


1873 


simul felicitati et virtuti cedatur. Itaque redimendi se cap¬ 
tivis copiam facere. Pretium fore in capita, equiti quinge¬ 
nos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos.’ 5 
Quanquam aliquantum adjiciebatur equitibus ad id pretium, 
quod 4 pepigerant dedentes se; laeti tamen quamcumque 
conditionem paciscendi acceperunt. Placuit suffragio ip¬ 
sorum 5 decem deligi, qui Romam ad senatum irent. Nec 
pignus aliud fidei, quam ut jurarent se redituros, acceptum. 
Missus cum bis Carthalo nobilis Carthaginiensis, qui, si 
forte ad pacem inclinarent animos, conditiones ferret. Cum 
egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii 3 
homo, velut aliquid oblitus, 6 juris jurandi solvendi h causa 
cum in castra redisset, ante noctem comites assequitur. Ubi 
eos Romam venire nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor 
missus, qui dictatoris verbis nuntiaret, ut ante noctem 
excederet finibus Romanis. 

59. Legatis captivorum senatus ab dictatore datus est. 
Quorum princeps M. Junius, ‘Patres conscripti,’ inquit, 
‘ nemo nostrum ignorat, 7 nulli unquam civitati viliores 
fuisse captivos, quam nostrae. Ceterum, nisi nobis plus 
justo nostra placet causa, non alii unquam minus negligen- 
di vobis, quam nos, in hostium potestatem venerunt. Non 
enim in acie per timorem arma tradidimus ; sed, cum prope 
ad noctem superstantes cumulis caesorum corporum prae¬ 
lium extraxissemus, in castra recepimus nos. Diei reli¬ 
quum ac noctem insequentem, fessi labore ac vulneribus, 
vallum sumus tutati. Postero die, cum circumsessi ab ex¬ 
ercitu victore aqua arceremur, nec ulla jam per confertos 8 
hostes erumpendi spes esset, nec esse nefas duceremus, 

abest: segregatos socios conj. J. F. Gron.—3 ‘ Servo centenos pro vulg. s. cen¬ 
tum ex vet. libro Sigon. recepi.’ Rupert. Centenos legendum monet etiam 
Stroth.—4 ‘ Melior quo.’ J. F. Gronov.—5 AI. eurum. —6 ‘ Put. velut illut 
aliquid oblitus. An illic?’ J. F. Gronov. 

NOTiE 

e Minime Romani ingenii ] Aliter rando se solutum putabat, et ‘ erat 
sane primo Punico bello Regulus. verbis, re non erat,’ ait Cicero lib. i. 

h Juris jurandi solvendi] Sicjureju- de Officiis. 


1874 


T. LIVII 


quinquaginta millibus hominum ex acie nostra trucidatis, 
aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare; 
tum demum pacti sumus pretium, quo redemti dimittere¬ 
mur ; arma, in quibus nihil jam auxilii erat, hosti tradi¬ 
dimus. Majores quoque acceperamus se a Gallis auro re¬ 
demisse : et patres vestros,? asperrimos illos ad conditio¬ 
nem pacis, legatos tamen captivorum redimendorum gratia 
Tarentum misisse. Atqui et ad Alliam 1 cum Gallis, 10 et 
ad Heracleam k cum Pyrrho, utraque non tam clade infa¬ 
mis, quam pavore ac fuga, pugna fuit. Cannenses campos 
acervi Romanorum corporum tegunt : nec supersumus 
pugnae, nisi in quibus trucidandis et ferrum et vires hostem 
defecerunt.? Sunt etiam de nostris quidam, qui ne in acie 
quidem" refugerunt, sed, praesidio castris relicti, cum cas¬ 
tra traderentur, in potestatem hostium venerunt. Haud 
equidem ullius civis et commilitonis fortunae aut conditioni 
invideo, nec premendo alium me extulisse velim : 12 ne illi 
quidem, (nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod praemium 
est,) qui plerique inermes ex acie fugientes non prius, quam 
Venusiae aut Canusii, constiterunt, se nobis merito praetu¬ 
lerint, gloriatique sint, in se plus, quam in nobis, praesidii 
rei publicae esse. Sed illis et bonis ac fortibus militibus 13 
utemini; et nobis etiam promtioribus pro patria, quod be¬ 
neficio vestro redemti atque in patriam restituti fuerimus. 
Delectum ex omni astate et fortuna habetis: octo millia 

i Nec alii pralio superstites vivimus, quam illi ad quos occidendos non suffecere 
hostium gladii viresque, 

7 AI. nemo vestrum ignorat,— 8 AI. nec ulla alia j. p. c. —9 ‘ Nostros Edd. 
praeter Gron. et Drak. in illis etiam post Majores additur nostros.’ Stroth.— 
io Atqui in Italia cum Gullis Edd. ante Gronov. et omnes fere Mss.— 11 ‘ Ne 
in acie quidem sc. pugnantes : sic Perizonii emendatio, ne ex acie quidem, haud 
necessaria videtur.’ Doering. Olim legebatur, nec in acie .—12 Olim, me ex¬ 
tulisse velim videri. —13 Edd. vett. illis ut bonis ac fortibus viris militibusque. — 

NOTjE 

1 Et ad Alliam ] Verissima Gronovii riori cum Pyrrho Epitome lib. xiii. 
correctio ; conjectura ex Putean. co- k Ad Heracleam ] In Magna Grae- 
dice ducta, ubi erat atqui et Alliam, cia. 

De priori hac pugna lib. v. de poste- 


LIB. XXII. CAP. 59. 


1875 


servorum audio armari. Non minor numerus noster est, 
nec majore pretio redimi possumus, quam hi emuntur. Nam 
si conferam nos cum illis, injuriam nomini Romano faciam. 
Illud etiam in tali consilio animadvertendum vobis cen¬ 
seam, Patres conscripti, (si tamen duriores 14 esse velitis, 
quod nullo nostro merito faciatis,) cui nos hosti relicturi 
sitis ; Pyrrho videlicet, qui nos 15 hospitum numero habuit 1 
captivos, an barbaro ac Poeno; qui utrum avarior, an cru¬ 
delior, sit, vix existimari 16 potest. Si videatis catenas, 
squalorem, deformitatem 17 civium vestrorum, non minus 
profecto vos ea species moveat, quam si ex altera parte 
cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras. In¬ 
tueri potestis solicitudinem et lacrymas in vestibulo curiae 
stantium cognatorum nostrorum, expectantiumque respon¬ 
sum vestrum. Cum ii pro nobis proque iis, qui absunt, ita 
suspensi ac soliciti sint; quem censetis animum ipsorum 
esse, quorum in discrimine vita libertasque est ? r Si, me 
Dius fidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam 
suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censea¬ 
mus, cum indigni, ut a vobis redimeremur, visi sumus.' 8 
Rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio cap¬ 
ti : sed rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redi¬ 
mendos sese missis. Redeam ego in patriam, trecentis 
nummis non aestimatus civis ? Suum quisque habet ani¬ 
mum, Patres conscripti. Scio in discrimine esse vitam 
corpusque meum. Magis me famae periculum movet, ne 
a vobis damnati ac repulsi abeamus.'9 Neque enim vos 
pretio pepercisse homines credent/ 

r Quorum et libertas et vita periclitantur. 

14 Si tam duriores Edd. vetustiss. Si tam durioris Edd. ab Ascens. ad Gro- 
nov. qui primas hanc a Sigonio repertam lectionem recepit.—15 Forte dei. 
vos.’ Bauer. Vos Put. Flor. Gaertn. et Hav. unde Crevier. conj. suos.— 16 
Vet. lib. apud Sigon. cestimari. —17 Deformitatemque Edd. ante Crevier.— 
18 ‘ Visi simus recte, opinor, conj. Mur. et Gronov.’ Rupert. —19 Habeamur 
Edd. ante Crevier. 

NOT7E 

1 Qui nos hospitum numero liabuit ] thaginiensium, sed Romanos,qui tunc 
Non hos, qui nunc erant captivi Car- capti a Pyrrho. 


1876 


T. LIVII 


60. Ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quse in 
comitio erat, clamor flebilis est sublatus, manusque ad 
curiam tendebant orantes, ut sibi liberos, fratres, cognatos 
redderent. Foeminas quoque metus ac necessitas in foro 
turbae huic virorum immiscuerat. Senatus, summotis ar¬ 
bitris, consuli coeptus. Ibi cum sententiis variaretur, et 
alii redimendos de publico, alii nullam publice impensam 
faciendam, nec prohibendos ex privato redimi; si quibus 
argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecu¬ 
niam mutuam, praedibusque ac praediis cavendum populo, 
censerent;'' tum T. Manlius Torquatus, 111 priscae ac nimis 
durae, ut plerisque videbatur, severitatis, interrogatus sen¬ 
tentiam, ita locutus fertur: ‘ Si tantummodo postulassent 
legati pro iis, qui in hostium potestate sunt, ut redime¬ 
rentur, sine rdlius insectatione eorum/ brevi sententiam 
peregissem. Quid enim aliud quam admonendi essetis, ut 
morem traditum" a patribus, necessario ad rem militarem 
exemplo, servaretis ? Nunc autem cum prope gloriati sint, 
quod se hostibus dediderint, prasferrique non captis modo in 
acie ab hostibus, sed etiam iis, qui Venusiam Canusiumque 
pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli, aequum cen- 
suerint; nihil vos eorum. Patres conscripti, quae illic acta 
sunt, ignorare patiar. Atque utinam haec, quae apud vos 
acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, opti¬ 
mum testem ignaviae cujusque et virtutis : aut unus hic 
saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti 
essent, milites hodie in castris Romanis, 2,0 non captivi in 
hostium potestate essent! Sed cum, fessis pugnando hos- 

£ D'alis fidejussoribus, et pignori obligatis bonis immobilibus, securitati populi 
pecuniam credentis consulendum esse. 

‘ Neminem illorum insectando. 


NOTAS 


m T. Manlius Torquatus ] Nepos hic 
erat 1. Manlii a patre securi percus¬ 
si supra viii. 7. jam consulatu func¬ 
tus an. U. C. 518. cum C. Atilio, (ex 
quo magistratu de Sardis triumpha¬ 
verat,) iterum an. 529. collega Q. 
iMilvio, quocum censor creatus an. 


522. sed vitio factus abdicaverat. 
Postea dictator fuit an. 545. comitio¬ 
rum et ludorum faciendorum causa. 
Tandem Pontifex Maximus decessit. 

n Morem traditum ] Non redimendi 
captivos, ut Glareanus ait. 


LIB. XXII. CAP. GO. 


1877 


tibiis, tura victoria laetis^ et ipsis plerisque regressis in 
castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent, et 
septem armatorum hominum millia perrumpere etiam con¬ 
fertos hostes potuissent; 1 neque per se ipsi id facere conati 
sunt, neque alium sequi voluerunt. Nocte prope tota 
P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari ? - 
eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silen¬ 
tium esset, dum nox inceptum tegeret, se ducem seque¬ 
rentur: ante lucem pervenire in tuta loca, in sociorum 
urbes posse. Sicut avorum memoria P. Decius tribunus 
militum in Samnio ; 0 sicut, nobis adolescentibus, priore 
Punico bello Calpurnius Flamma p trecentis voluntariis, 
cum ad tumulum eos capiendum, situm inter medios hostes, 
duceret, dixit: ‘Moriamur, milites, et morte nostra eripi¬ 
amus ex obsidione circumventas legiones.’ Si hoc P. Sem¬ 
pronius diceret; nec viros quidem, nec Romanos 1 vos 
duceret, si nemo tantae virtutis extitisset 4 comes. Viam 
non ad gloriam magis, quam ad salutem, ferentem de¬ 
monstrat; reduces in patriam, ad parentes, ad conjuges ac 
liberos facit. Ut servemini, deest vobis animus? quid, si 
moriendum pro patria esset, faceretis ? Quinquaginta mil¬ 
lia civium sociorumque circa vos eo ipso die caesa jacent. 
Si tot exempla virtutis non movent, nihil unquam movebit: 
si tanta clades vilem 5 vitam non fecit, nulla faciet. Liberi 
atque incolumes desiderate patriam : immo desiderate, dum 
patria est, dum cives ejus estis. Sero nunc desideratis. 




20 Conj. Jae. Gronov. in castris Romani. —1 Olim legebatur: Septena ar¬ 
matorum hominum millia erumpere etiam inter confertos hostes potuissent. Viti. 
Not. Var.—2 Adhortarique Ed<i. ante Crevier.—3 Ne viros quidem, nedum 
Romanos conj, J. F. Gronov. Illud ne probat Bauer. non nedum. —4 Al. 

NOT/E 

0 P. Decius tribunus militum in Sam- Auctor de Vir. Illustr. cap. 39. Pro 
«io] Militans sub Aulo Cornelio Cos- Calpurnio Flamma quidam veterum 
so consule. V. Livium lib. vii. cap. Quint. Cceditium; alii Laberium no- 
36. minabant, ut Gellius annotat lib. m. 

p Calpurnius Flamma'] DequoEpi- cap. 7. 
tome lib. xvii. Florus lib. ii. cap. 2. 


1878 


T. LIVII 


deminuti capite, q abalienati jure civium, servi Carthagi¬ 
niensium facti. Pretio redituri estis eo, unde ignavia r ac 
nequitia abistis? P. Sempronium, civem vestrum, non au¬ 
distis, arma capere ac sequi se jubentem: Hannibalem 
post paulo audistis, castra prodi et arma tradi jubentem. 
Quam ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim 
accusare?" Non enim modo sequi recusarunt bene mo¬ 
nentem, sed obsistere 6 ac retinere conati sunt, ni strictis 
gladiis viri fortissimi inertes summovissent. Prius, in¬ 
quam, P. Sempronio per civium agmen, quam per hos¬ 
tium, fuit erumpendum. Hos cives patria desideret? 
quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis, 
qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet. Ex millibus 
septem armatorum sexcenti extiterunt, qui erumpere aude¬ 
rent, qui in patriam liberi atque armati redirent: neque iis 
quadraginta millia 7 hostium obstitere. Quam tutum iter 
duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse! 
Haberetis hodie viginti millia armatorum Canusii, fortium, 
fidelium, 8 Patres conscripti. Nunc autem quemadmodum 
hi boni fidelesque (nam fortes ne ipsi quidem dixerint) q 
cives esse possunt? nisi quis credere potest fuisse, ut 
erumpentibus, 10s quin erumperent, obsistere conati sunt:* 

“ Quod factum captivorum ignavice imputo ? cum revera crimen perduellionis 
dici possit. 

x Nisi forte quis sibi persuadere possit, illos aut tum bonos fidelesque cives fu¬ 
isse, cum impedire niterentur ne erumperent qui eruptionem aggrediebantur; aut 
imposterum fideles ac bonos cives futuros, qui non possunt invidia carere, fyc. 

■*•*■*■ 

existeret .—5 AI. si tanta clades vobis vilem. —6 Paulo post Edd. ante Gronov. 
—6 Edd. antt. subsistere. —7 In vett. libb. sexcenta millia. —8 ‘ Ita e duobus 
Mss. cum Stroth. recepi pro vulg. fortia, fidelia.’ Rupert. Fortium, fideli¬ 
um, vel fortes, fideles conj. J. F. Gronov.—9 Ne ipsi quidem se dixerint leg. 
videtur Bauero.—10 ‘ Qui erumpentibus Edd. ante Gronov. sententia fere 

NOTiE 

Deminuti capite ] Ut status civi- minima, cum jus familiae amitterent, 
um Romanorum triplex, libertatis, veluti patresfam. adoptione seu arro- 
civitatis, et familiae ; ita triplex capi- gatione, filiifam. emancipatione, 
tis diminutio : maxima, cum servi fie- r Eo, unde ignavia'] Eo, nimirum ad 
rent captivitate aliove modo ; minor libertatem et civium jus. 
sive media, cum civium jure spolia- s Ut erumpentibus, <Sfc.] Vulgo legi- 
rentur, ut deportatione seu exilio; tur, qui erumpentibus, Sfc. Et sic satis 


LIB. XXII. CAP. 60. 


1879 


aut non invidere eos, cum incolumitati, tum gloriae illorum 
per virtutem partae, cum sibi timorem ignaviamque servitu¬ 
tis ignominiosae causam esse sciant. Maluerunt in tento¬ 
riis latentes simul lucem atque hostem expectare, cum si¬ 
lentio noctis erumpendi occasio esset. At enim 11 ad erum¬ 
pendum e castris defuit animus; ad tutanda fortiter castra 
animum habuerunt. Dies noctesque aliquot obsessi, val¬ 
lum armis, 4 se ipsi 12 tutati vallo sunt: tandem ultima ausi 
passique, cum omnia subsidia vitae abessent, 13 affectisque 
fame viribus, arma jam sustinere nequirent, necessitatibus 
magis humanis, quam armis, victi sunt. Orto sole hostis 
ad vallum accessit: ante secundam horam, nullam fortunam 
certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. Haec 
vobis ipsorum per biduum militia fuit. Cum in acie stare 
ac pugnare decuerat, tum in castra refugerunt: cum pro 
vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie 
neque in castris utiles. Vos redimam? Cum erumpere 
castris oportet, cunctamini ac manetis: cum manere, cas¬ 
tra 14 tutari armis necesse est; et castra et arma et vos ip¬ 
sos traditis hosti. Ego non magis istos redimendos, Pa- 


eadem manente.’ Stroth. —11 Ta At enim nec Pnt. nec Voss. nec Gnd. ag¬ 
noscunt.—12 Oasessi, armati, se ipsi Edd. ante Gronov.—13 ‘ Promiscui 
libri, ut et Andreas atque Aldus, desunt. Vulgo, deesscnt.’ J.F. Gronov.— 
14 Et castra Edd. ante Crevier. 


NOTjE 


aperta sententia est. Verum in op¬ 
timis scriptum est, ut erumpentibus. 
Quod ad sententiae constructionem 
attinet, dici potest particulam ut hoc 
loco sumi pro cum, sive quando, ad 
praeteritum tempus relato. Sic apud 
Cic. ii. in Verr. ‘ut quisque me vi¬ 
derat, narrabant.’ Quasi dicat iro- 
nice Manlius, eo ipso fideles cives 
tunc fuisse cum obsisterent erum¬ 
pere volentibus, quasi periculum eo¬ 
rum formidantes; aut in posterum 
fideles bonosque cives fore, cum non 
possint invidia carere in eos quorum 
fortitudo ignaviam ipsis suam ac de¬ 


decus continuo est exprobratura. 

1 Vallum annis ] Antea legebatur, 
obsessi, armati se ipsi lutati vallo sunt: 
sed Putean. codex habuit, obsessi, 
bellum, arma seipsi, Sfc. Unde auream 
se fecisse lectionem Gronovius ait, 
bellum mutando in vallum: quam ex 
Livii lib. vi. confirmat: ‘ tantum Ca¬ 
millus auditus imperator terroris in¬ 
tulerat, ut vallo seipsi, vallum con¬ 
gestis arboribus sepirent: ’ eademque 
elegantia usum alibi Auctorem addu¬ 
cit, veluti lib. xxvm. ‘ ut et muris 
seipsi, et armis muros tutarentur.’ 


1880 


T. LIVII 


tres conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui 
per medios hostes e castris eruperunt, ac per summam 
virtutem se patri® restituerunt/ 

61. Postquam Manlius dixit, quanquam Patrum quoque 
plerosque captivi cognatione attingebant, praeter exemplum 
civitatis minime in captivos jam inde antiquitus indulgen¬ 
tis, pecuniae quoque summa homines movit: quia nec 
aerarium u exhaurire, magna jam summa erogata in servos 
ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxi¬ 
me hujusce rei, ut fama erat, egentem locupletari vole¬ 
bant. Cum triste responsum, c non redimi captivos/ red¬ 
ditum esset, novusque super veterem luctus tot jactura ci¬ 
vium adjectus esset, cum magnis fletibus questibusque 
legatos ad portam prosecuti sunt. Unus ex iis domum 
abiit, quod fallaci reditu in castra x jure jurando se exsol¬ 
visset. Quod ubi innotuit, relatumque ad senatum est, 
omnes censuerunt, comprehendendum et custodibus pub¬ 
lice datis deducendum ad Hannibalem esse. Est et alia 
de captivis fama/ decem primos venisse. 2 De eis cum du¬ 
bitatum in senatu esset, admitterentur in Urbem, necne; 
ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur. Moranti¬ 
bus deinde longius a omnium spe, alios tres insuper legatos 
venisse, L. Scribonium, et C. Calpurnium, et L. Manlium. 
Tum demum ab cognato Scribonii tribuno ,s plebis de redi¬ 
mendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos 

y Laborantem pecunia inopia. 
z T enisse Romam primum decem legatos a captivis. 

“ IUis diuturniorem moram trahentibus. 


NOTrE 


n Quia nec cerarium ] Polvb. extre¬ 
mo lib. vi. non tantum id Senatum 
spectasse refert, nt aerario consule¬ 
ret, sed praesertim nt, spe reditus 
captivis suis abscissa, milites Roma- 
nos in posterum invictos praestaret, 
utpote qui omnem salutis spem in 
sola victoria positam viderent. At¬ 
que ita elusum Hannibalis consilium, 
qui et ingentem pecuniam ex capti¬ 
vorum lytro corrasurum, et fiducia 


reditus Romanos ad pugnandum se 
habituram minus obstinatos confide¬ 
bat. 

s Fallaci reditu in castra] Id jam 
observaverat c. 58. 

- Est et alia de captivis fama] Hanc 
secutus Cicerone teste Acilius, qui 
Graece historiam scripsit; ubi plu- 
res fuisse ait, qui in castra revertis¬ 
sent eadem fraude, ut jurejurando 
liberarentur. 


LIB. XXII. CAP. 61. 


1881 


senatum: et novos legatos tres ad Hannibalem revertisse, 
decem veteres remansisse; quod, per causam recognoscendi 
nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere egressi, re¬ 
ligione sese exsolvissent. De iis dedendis magna conten¬ 
tione actum in senatu esse; victosque paucis sententiis,qui 
dedendos censuerint. Ceterum proximis censoribus adeo 
omnibus notis ignominiisque confectos 16 esse, ut quidam 
eorum mortem sibi ipsi extemplo t? consciverint: ceteri 
non foro solum omni deinde vita, sed prope luce ac publi¬ 
co, caruerint/ Mirari magis, adeo discrepare inter aucto¬ 
res, quam, quid veri sit, discernere ,s queas. Quanto au¬ 
tem major ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea 
res indicio est, quod, qui sociorum ad eam diem firmi 
steterant, tum labare coeperunt/9 nulla profecto alia de re, 
quam quod desperaverant de imperio. Defecere autem ad 
Poenos hi populi: 2 Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum 
pars, Samnites praeter Pentros, 20 Bruttii omnes, Lucani. 
Praeter hos Surrentini, 1 et Graecorum omnis ferine ora/ 
Tarentini, Metapontini, Crotonienses/ Locrique, et Cisal¬ 
pini omnes Galli. Nec tamen hae clades defectionesque 
sociorum moverunt, ut pacis unquam mentio apud Roma¬ 
nos fieret; neque ante consulis Romam adventum/ a nec 

b Reliqui abstinuerint per totam reliquam vitam non tantum civium commercio, 
et negotiis agendis ; verum etiam quasi tenebris damnati compavere in publico non 
sint ausi. 

c Magna Gracice populi fere omnes. 


15 AI. Tribuni plebis .— 16 Affectos vet. lib. ap. Sigon. — 17 ‘ Sibi ipsi extem¬ 
plo. Vox ultima non agnoscitur a Mss. Mox etiam in illis major hac clades. 
Voss. et Gud. destituuntur ra hac. Sed Pnt. major ea clades.’ J. F. Gronov. 
—18 Pro discernere J. F. Gronov. conj. decernere .— 19 ‘Ex Mss. legendum 
potius cum Gron. et Salmas. vel declaret fides, aut vel fides indicat sociorum, 
qua ad eam diem firma steterat, tum labare coepit cet.’ Ruperl. — 20 ‘ Pra-ter 
Petelinos Edd. ante Gronov. recte, opinor, si junxeris cura Sigonio prater 
Petelinos Bruttii omnes.’ Rnpert.—1 Legendum monet J. F. Gronov. Sallen¬ 
tini .— 2 AI. Crotonenses. Vid. Not. Var.—3 AI. neque ante consutos Romani 

NOTjE 

1 Hi populi ] Notat Glareanus, lios num : Tarentum autem, Metapontus, 
populos non statim defecisse a Ro- ac Thurium post quadriennium, ne- 
manis, sed aliquos duntaxat. Cro- que omnes Bruttii defecere, 

ton certe ac Locri nonnisi post an- a Neque ante consulis Romam adven- 
Delph. ei Var. Cias. Livius. G H 


1882 


T. LIVII LIB. XXII. CAP. 61 . 


postquam is rediit, renovavitque memoriam acceptae cla¬ 
dis. Quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit, 
ut consuli, ex tanta clade, cujus ipse causa maxima 4 fuis¬ 
set, redeunti, et obviam itum frequenter ab omnibus ordini¬ 
bus sit, et gratiae actae, quod de re publica non desperas- 
set: cui, si Carthaginiensium t ductor fuisset, nihil recusan¬ 
dum supplicii b foret. 


adventum .■—4 Magna Grut. cura nonnullis aliis Edd. 

NOT7E 


<«m] Melius quam consulis Romani, ut 
vulgo. Dicitur autem Romam adven¬ 
tum, sicut lib. xxv. ‘ reditus do¬ 
mum.’ 

b Nihil recusandum supplicii ] Car¬ 
thaginienses quippe imperatores suos 


re male gesta cruci affigere soliti; 
cujus rei obvia sunt exempla. 

t Si Carthaginiensium, fyc.] Vide in 
supplem. Freinshemianis 1. xvi. c. 
28. et 61. 1. xvn. c. 9. J. Clericus. 


T. LIVII PATAVINI 

HISTORIARUM 

AB URBE CONDITA 

LIBER XXIII. 


BREVIARIUM. 

Cap. 1. Compsa in Hirpinis a Statio Trebio traditur Hannibali; qui inde 
petit Neapolim, sed oppugnare non audet, et Capuam flectit iter. 2.3. 
Ibi senatum et sibi et plebi obnoxium fecerat Pacuvius Calavius, data 
populo facultate meliores justioresque eligendi senatores, qui non facile 
inveniri poterant. 4. Inde orta obsequium principum, licentia plebis, 
contemtus legum, magistratuum imperiique Romanorum : a quibus tamen 
deficere adhuc dubitant. Campani propter connubia vetusta et multitu¬ 
dinem nobilissimorum, qui apud illos militant. 5. Horum parentes cog¬ 
natique aegre pervincunt, ut Venusiam mittantur legati ad Varronem cos. 
qui Romanorum suique contemtum auget nimis detegendo cladem et 
Campanorum opem implorando. 6. Vibio Virrio auctore Campani de¬ 
sciscunt a Romanis. 7. Pacem cum Hannibale faciunt, et Romanos com¬ 
prehendunt cives. Decius Magius mirifica constantia adversatur Poenis. 
8. 9. Perolla, Calavii filius, Hannibalem Capuae epulantem interficere 
statuit: sed patris precibus a proposito deterretur. 10. Magius, jussu 
Poeni comprehensus, in Punica perducitur castra, et extemplo in navem 
impositus Carthaginem mittitur. Tempestate autem defertur Cyrenas et 
ad statuam Ptolemaei confugit. Inde deportatur Alexandriam, et a rege 
vinculis liberatur. 

II. Dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam redit. 
Mago autem, Hamilcaris filius nuntiusque victoriae ad Cannas, venit Car¬ 
thaginem, ibique in senatu res a fratre in Italia gestas exponit. 12. Tum 
effundi in vestibulo curiae acervum jubet annulorum aureorum, petitque, ut 
Hannibali pecunia, frumentum, et milites mittantur. Hoc dissuadet Han¬ 
no, ab Himilcone increpatus. 13. Mago ejus orationem refutat, et, quae 
postulaverat, ingenti consensu senatus decernuntur. 




1884 


T. LIVII 


14. Romani impigre bellum reparant, et M. Juuius Pera dictator servos 
quoque et capitis reos armat. Hannibal iterum animos Neapolitanorum, 
partim spe, partim metu, nequicquam tentat, et iu agrum Nolanum tra¬ 
ducit exercitum. Nolas plebs favet Poenis : at senatus simulatione ex¬ 
trahit defectionem in adventum Claudii Marcelli praetoris, qui legatis clam 
ac propere missis Casilino arcessitur. 15. Hannibal, Nola Neapolique 
omissis, petit Nuceriam, eamque fame captam diripit et incendit. Marcel¬ 
lus Nolas timet plebem, et ante omnes L. Bantium, fortissimum nobilissi- 
mumqne equitem, qui proditionem patri* molitur: hujus tamen animum 
comitate ac donis prorsus mutat. 16. Nolam castra movet Panus, et, 
plebe de integro ad defectionem spectante, Marcellus, eruptione facta, 
hostes vincit fugatque. 17. Hannibal Acerras capit, et exercitum ducit 
Casilinum, quod D. Praenestini et totidem fere Perusini tuentur. 18. Frus¬ 
tra oppidum summa vi oppugnare parat, et ipse, modico in castris praesidio 
relicto, in hyberna Capuam concedit: ubi voluptatibus immodicis corpora 
animique exercitus ejus enervantur. 19. Obsidio tamen continuata Ca¬ 
silinum adducit ad ultimum inopi*, quae a Romanis quidem paululum le¬ 
vatur, doliis frumenti plenis nucibusque Vulturno amni ad urbem missis, 
sed tandem obsessos ad eam hostibus tradendam compellit, pacta ante 
redemtione liberorum capitum. 20. Eodem tempore Petelini, qui uni ex 
Bruttiis manserant in amicitia Romana, a Carthaginiensibus Bruttiisque 
ceteris oppugnantur, et, legatis frustra Romam ad praesidium petendum 
missis, soli fortissime resistunt. 

21. In Sicilia Sardiuiaque T. Otacilius et A. Cornelius Mammula propraeto¬ 
res ab Hierone et sociis civitatibus adjuvantur. Rom® creantur triumviri 
mensarii, et tres pontifices. 22. Ibidem deliberatur de explendo senatu, 
ejusque legendi causa M. Fabius Buteo ex SCto dictator sine magistro 
equitum in sex menses dicitur. 23. Is clxxvii. cum ingenti approbatione 
hominum iu Patres legit, et extemplo se abdicat magistratu. 24. M. Ju¬ 
nius Pera dictator, Romam accitus, comitia edicit, quibus L. Postumius 
iii. absens et Ti. Sempronius Gracchus, magister equitum et aedilis cu¬ 
rulis, consules creantur. Sed mox nuntiatur clades Postumii atque exer¬ 
citus ejus, in Litana sylva a Gallis deletorum. 25. Senatus negotium dat 
tedilibus, ut Urbi moestitiae publicas speciem demi jubeant, et, Gallia eo 
anno omissa, de hoste Pceno, legionibusque, per quas id bellum sit ge¬ 
rendum, consultat. Reliquias exercitus Cannensis traduci in Siciliam pia* 
cet, inde vero duas acciri legiones, et totidem urbanas conscribi. 

26. In Hispania Scipiones, Cnasus terra, Publius mari, prospere rem gerunt: 
et Carpesii, ab Hasdrubale infestati, duce Galbo hostes animose repellunt. 
27. Universa quidem haec gens in deditionem venit; sed subinde ab Car¬ 
thagine affertur, ut Hasdrubal in Italiam exercitum ducat: quae vulgata 
res per.Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit. 28. Himilco 
Carthagine cum exercitu justo auctaque classe ad tuendam Hispaniam 
mittitur, et Hasdrubal, pecuniis raptim exactis, ad Iberum descendit. 
Scipiones ti junctis copiis obviam eunt, et mox eodem die velut ex com¬ 
posito utrimque signum pugnae proponitur. 29. Vincunt Romani, et Has¬ 
drubal cum paucis effugit. 


LIB. XXIII 


1885 


30. Petilia in Bruttiis, pertinaciter defensa, et Consentia ab Himilcone, 
Croto a Bruttiis, capiuntur: et Locrenses ceterique ejus regionis populi, 
praeter Rheginos, desciscunt ad Poenos. Ad eosdem deficit Gelo, Hiero¬ 
nis filius; qui tamen morte opportuna absumitur. Ludi dantur funebres, 
Romani plebeiique ter instaurantur. Praetores sortiuntur provincias, et 
M. Marcellus pro consule imperium accipit. 31. Duplex imperatur tri¬ 
butum : et senatus decernit, quo et a quibus deducendi sint exercitus. 
Equites Campani, ccc. stipendiis in Sicilia cum fide emeritis, Romam ve¬ 
niunt, fiuntque cives Romaui. In locum L. Postumii primum M. Claudius 
Marcellus consul sufficitur, sed, quia is vitio creatus videtur, mox Q. Fa¬ 
bius Maximus m. Prodigia expiantur. 32. Novi magistratus ipsique 
praetores, ad jus dicendum creati, in provincias proficiscuntur. Cartha¬ 
ginienses autem cum classibus copiisque in Hispaniam mittunt Magonem, 
et Hasdrubalem Calvum in Sardiniam, quo Hampsicora aliique principes 
legatione clandestina eos vocaverant. 

33. Philippus Macedonum rex ad Pcenos mittit legatos, qui primum in 
Romana, deinde in Hannibalis castra perveniunt, fcednsqne cum eo et 
amicitiam jungunt. 34. Eosdem cum Gisgone, Bostare, et Magone re¬ 
deuntes jamque tenentes altum Romani persequuntur, et comprehensos 
Romam ad senatum mittunt. Q. Mucius Scaevola praetor in Sardinia in 
longum incidit morbum, et hinc eo T. Manlius Torquatus cum imperio 
mittitur. Eodem tendit Hasdrubal: sed classis, cui praeest, foeda tem¬ 
pestate vexata ad Baliares insulas dejicitur. 35. Campani, ut dolo Cu¬ 
manos suae ditionis faciant, eorum senatum ad commune statumque sacri¬ 
ficium ad Hamas faciendum invitant, nec procul inde in occulto Marius 
Alfius, medixtuticus, cum xiv. millibus armatorum considet. Cumani 
autem, quibus fraus suspecta est, rem nuntiant Ti. Sempronio Graccho 
cos. qui circa Liternum stativa habet. Is media nocte Campanos in cas¬ 
tris opprimit, multosque obtruncat. 36. Castris hostium potitus Cumas 
se propere recipit, et mox ab Hannibale oppugnatur. 37. Pceni eruptio¬ 
ne ex oppido facta fugantur, et ad Tifata redeunt infecta re. Iisdem die¬ 
bus Hanno a Ti. Sempronio Longo ex finibus Lucanis in Bruttios repel¬ 
litur, et tria Hirpinorum oppida vi recipiuntur a M. Valerio praetore. 
38. Philippi Pcenorumque legati ducuntur Romam, et classis L. navium 
paratur, quae regem in Macedonia contineat. 39. Legatio alia a Philippo 
ad Hannibalem mittitur, quae prospere fert ac refert mandata. Fabius 
tres Campanorum urbes vi capit, et M. Marcellus proc. in praesidium redit 
Nolam, ubi plebs adhuc novarum rerum et Hannibalis tota est. 

40. A T. Manlio in Sardinia primum Hiostus, Hanrpsicorae filius, deinde 
pater ejus et Hasdrubal, qui copias junxerant, vincuntur. 41. Hasdru- 
bal, Hanno, auctor rebellionis, et Mago, propinqua cognatione Hannibali 
junctus, vivi capiuntur; Hiostus in acie cadit; Hampsicora mortem sibi 
ipse consciscit; Cornus, fugitivorum receptaculum, expugnatur, et aliae 
civitates sese dedunt. Sardinia sic perdomita Manlius cum navibus prae¬ 
da onustis Romam redit. Per idem tempus T. Otacilius praetor depo¬ 
pulatur agrum Carthaginiensem, et ex classe Hasdrubalis, Africam re¬ 
petente, septem capit naves. Bomilcar cum novis militibus Carthagine 


1886 


T. LIVII 


missis ad Hannonem in Bruttios pervenit. Marcellus autem ab Nola cre¬ 
bras excursiones facit in agros Hirpinorum Samnitiumque. 42. Itaque 
legati ad Hannibalem ex utraque gente mittuntur, praesidium petentes. 
43. Ille Nolam proficiscitur; eodemque Hanno ex Bruttiis venit, qui ani¬ 
mos Nolanorum frustra tentat. 44. Marcellus erumpit, et imber dirimit 
pugnantes. Tertio die utrimque in aciem copiae educuntur, 45. ac summa 
vi et duces hortantur, et milites pugnant. 46. Poeni in castra compellun¬ 
tur, et tertio post die mcclxxii. equites, mixti Numidae Hispanique, ad 
Romanos transfugiunt. Hanno recedit in Bruttios, et Hannibal Apuliae 
liyberna petit. Quod ut audit Q. Fabius, Capuam propius movet castra. 
47. Jubellius Taurea Campanus et Claudius Asellus Romanus, fortissimi 
equites, in singulare descendunt certamen. 

48. Scipiones nuntiant, quantas res gesserint in Hispania, sed provinciam 
non retineri posse, nisi pecunia aut certe vestimenta et frumentum mittan¬ 
tur. Senatus itaque populo indicat publicas necessitates, cohortaturque 
redemtores, ut sumtus necessarios aerario ad tempus commodent. 49. Pri¬ 
vata pecunia res publica administratur, et Scipionibus aequabilis aspirat 
fortuna. Ex tribus Poenorum ducibus bis ingentem reportant victoriam, 
et IIIiturgi Intibiliqne obsidione liberant: quo facto omnes prope Hispa¬ 
niae populi ad Romanos deficiunt. 


1. Hannibal, post Cannensem pugnam, castra capta ac 
direpta , 1 a confestim ex Apulia in Samnium moverat: acci- 


1 ‘ Hannibal post Cannensem pugnam et post castra Romanorum capta ac di¬ 
repta (nisi cum aliis leg. castraque, aut ante castra inserendum et, quam tamen 
copulam, si Tacitus haec scripsisset, ab eo potius omissam crederent) moverat 
sc. castra sua. Ita in omnibus edd. legitur, at in nullo Ms. sed potius : Hac 
Hannibal p. C. pugnam capta ac direpta, et in uno His H. p. C. p. captis ac di¬ 
reptis ; unde Gron. ingeniose conj. JEcis Hannibal p. C.p. captis ac direptis. 
Mox post Statio, quod est praenomen Italicum, Trebio adjiciendum videri, 
jam monuit idem Gron. qui etiam Mopsiorum factio e cod. Put. recepit. In 
plerisque Mss. est Compsinorum aut Compsmorum, et in edd. Compsanorum. 
Cluverius conj. Statianorum, et Trebio pro Statio. Ceterum Compsa in Hir¬ 
pinis prope fontes Aufidi fl. sita, hod. Conza.’ Rupert. ‘ Servavi lectionem 
omnium Edd. cum non satis constet, utrum ex sola conjectura, an ex aliquo 


NOTiE 


a Post Cannensem pugnam , castra 
capta ac direpta} Intellige, et post 
castra capta. Scripti codices, in qui¬ 
bus et Colb. habent, hac Hannibal 
post Cannensem pugnam capta ac di¬ 
repta: unde scribendum Gronovio 
videtur JEcis Hannibal post Cannen¬ 
sem pugnam captis ac direptis, confes¬ 
tim. Cui correctioni non repugno: 


nisi quod convenientius ad textum 
unius literae mutatione legi potuit, 
JEca p. C. p. capta ac direpta: fuit 
enim JEcana civitas Hirpinorum in 
Apuliae et Samnii confinio oppidum, 
sub Apennino, haud procul fontibus 
Cerbali fluvii, hodieAccadia Cluverio, 
Holstenio Troja; in quo Hannibal 
praesidium reliquerat. Id postea re- 


LIB. XXIII. CAP. 1. 


1887 


tus in Hirpinos a Statio, pollicente, se Compsam b traditu¬ 
rum. Compsanus erat Trebius 0 nobilis inter suos: sed 
premebat eum Mopsiorum factio, d familiae per gratiam Ro¬ 
manorum potentis. Post famam Cannensis pugnae, vul¬ 
gatumque Trebii sermonibus adventum Hannibalis, cum 
Mopsiani urbem 1 excessissent; sine certamine tradita urbs 
Poeno, praesidiumque acceptum est. Ibi praeda omni atque 
impedimentis relictis, exercitu partito, Magonem regionis 
ejus urbes, aut deficientes ab Romanis accipere, aut de¬ 
trectantes cogere ad defectionem 5 jubet. Ipse per agrum 
Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut 
urbem maritimam haberet. Ubi fines Neapolitanorum in¬ 
travit, Numidas partim in insidiis, (et pleraeque cavae sunt 
viae sinusque occulti,) a quacumque apte 4 poterat, dispo- 

° Et loca sinuosa ac profunda. 


libro manaverit. Certe hodie in omnibus Mss. consensu legitur : Hac Han¬ 
nibal post Cannensem pugnam, capta ac direpta, confestim, Sfc. sine castra. In 
uno autem est: His Hannibal post Cannensem pugnam captis ac direptis, confes¬ 
tim, Sfc. Quare veram fere puto Gronovii conjecturam : JEcis Hannibal post 
C. p. captis ac direptis, conf. Erat nempe oppidum Apuliae, JEcae, cujus mentio 
fit inf. lib. xxiv. cap. 20.’ Stroth. ‘ Doctam et ingeniosam Gronovii conjectu- 
ram esse, nemo non concedet. Sed si, ut Gronovius suspicatur, scripsisset 
Livius, haud scio an non Hannibali pro Hannibal, vel certe vocem Hannibal 
post direptis posuisset. Equidem vulgatam lectionem servandam puto, modo 
perspicuitatis causa copula que voci castra adjiciatur ; ut sit: et postquam 
castra capta ac direpta fuerant.’ Doering. Vid. Not. Var.—2 Urbe Mog. Frob. 
Francof. Gron. Crev. al. Urbem in Edd. antt. et omnibus Mss. est.—3 Du- 
kerus legendum putat deditionem. —4 Arte Edd. ante Gronov. pro poterat 


NOTiE 


ceptum est a Q. Fabio Maximo con¬ 
sule ; qua de re lib. xxiv. c. 20. 
Hinc emendandus Polybius lib. iii. 
ubi scriptum Alyas, cum de hac urbe 
agitur : scribendumque ras Aluas. 
Planior tamen Laur. Vallae lectio, 
conjunctione adjuncta, post Cannen¬ 
sem pugnam, castraque capta ac direpta: 
potuit enim Livius JEcarum, tanquam 
loci haud ita nobilis, mentionem fa¬ 
cile omisisse. 

b Compsam ] Oppidum fuit Hirpi¬ 
norum Compsa, etsi Lucanis ascribit 


Ptolemaeus : non procul Aufidi fon¬ 
tibus, quam oppugnans postea Milo 
ictu lapidis occisus est: nunc Conza 
vocatur in regno Neapolitano et 
Principatu citeriore, Archiepiscopa- 
tus titulo decorata urbs. 

c Erat Trebius ] Idem qui antea 
Statius, ut horum alterum praeuomen 
fuerit. 

d Mopsiorum factio ] Alii legunt 
Cossanorum; alii Compsinorum ; sed 
utrique Consani erant. Unde recte 
Gronovius ex Puteano codice resti- 


1888 


T. LIVII 


suit: alios, prae se actam praedam ex agris ostentantes, 
obequitare portis jussit. In quos, quia nec multi et incom¬ 
positi videbantur, cum turma equitum erupisset, ab ceden¬ 
tibus consulto tracta in insidias, circumventa est: nec 
evasisset quisquam, ni s mare propinquum et haud procul 
littore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi 
dedissent effugium. Aliquot tamen eo praelio nobiles ju¬ 
venes capti caesiquesunt : 6 inter quos et Hegeas praefectus 
equitum, intemperantius cedentes secutus, cecidit.? Ab 
urbe oppugnanda Poenum absterruere 8 conspecta moenia, 
haudquaquam promta oppugnanti/ 

2. Inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa felicitate 
atque indulgentia fortunae, maxime tamen, inter corrupta 
omnia, licentia plebis, sine modo libertatem exercentis. 
Senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius? Calavius fe¬ 
cerat ; nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis arti¬ 
bus nanctus 10 opes. Is cum eo forte anno, quo res male 
gesta ad Trasimenum est, in summo magistratu esset, jam 
diu infestam senatui plebem ratus, per occasionem novandi 
res, magnum ausuram facinus, ut, si in ea loca Hannibal 
cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet 
Capuam Poenis ; improbus homo, sed non ad extremum 
perditus, cum mallet incolumi, quam eversa, re publica 
dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico 
consilio crederet, rationem iniit, qua et senatum servaret, 
et obnoxium sibi ac plebi faceret. Vocato senatu, cum, 

‘ sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo 

b Quce non ita facile oppugnari poterant. 


vet. lib. apud Sigon. potuit. —5 AI. nisi. —6 Olim legebatur, nobiles juvenes 
cessi sunt. 7 Inter quos et Hegeas praefectus, fyc. fugientes secutus cecidit. Vox 
ultima liaud dubie venit ab eo, qui Livium ignoravit. Certe ego pro Liviana 
nullatenus admittam. Infra cap. 33. ‘In hanc dimicationem omnes reges 
gentesque animos intenderant: inter quos Philippus Macedonum rex/ Et 
ita passint. Jac, Gronov. —8 Abstinuere Edd. plerique ante Gronov. 

9 Legendum putat Sigon. Pacullus. In vett. libb. est Pacinus,— 10 Nactus 

NOTE 

tuit Mopsiorum : Cluverius Slatiano - tio erat. 
rum legit; sed haec ipsius Trebii fac- 


L1B. XXIII. CAP. 3. 


1SS9 


modo, nisi necessarium fuisset,’ praefatus esset; ‘ quippe 
qui liberos ex Ap. Claudii filia® haberet, filiamque Ro¬ 
mam 11 nuptum Livio dedisset; ceterum majorem multo 
rem magisque timendam instare. 12 Non enim per defec¬ 
tionem ad tollendum ex civitate senatum plebem spectare, 
sed per caedem senatus vacuam rem publicam tradere Han¬ 
nibali ac Poenis velle. Eo se periculo posse liberare eos, 
si se permittant sibi, et, certaminum in re publica obliti, 
credant.’® Cum omnes victi metu permitterent, 'Claudam 
in curia vos,’ inquit, * et, tanquam et ipse cogitati facinoris 
particeps, approbando consilia, quibus nequicquam adver¬ 
sarer, viam saluti vestrae inveniam. In hoc fidem, quam 
vultis ipsi, accipite.’ Fide data egressus, claudi curiam, 
jubet, prassidiumque in vestibulo reliquit; ne quis adire 
curiam injussu suo, neve inde egredi possit. 

3. Tunc vocato ad concionem populo, ‘ Quod saepe,’ 
inquit, * optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex 
improbo ac detestabili senatu potestas esset; eam nunc, 
non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas 
praesidiis clientium servorumque tuentur, cum summo ves¬ 
tro periculo, sed tutam habetis ac liberam. Clausos omnes 
in curiam accipite, solos, inermes : nec quicquam raptim, 
aut forte temere egeritis. De singulorum capite vobis jus 
sententiae dicendae faciam, ut, quas quisque meritus est, 
poenas pendat. Sed ante omnia ita vos irae indulgere opor¬ 
tet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram ha¬ 
beatis. Etenim hos (ut opinor) odistis senatores; non 


c Et dummodo Senatus Capuanus se Calavio ipsi committeret, obliterata dissi¬ 
diorum memoria. 


Edd. ante Gronov.—11 Vet. lib. apud Sigon. Romee. —12 ‘ ’A vaici\ovt)os ora¬ 
tio: non modo ait durius omissum, sed et ceterum redundat: nam incepit cum 
prcefatus esset.’ Bauer. Orationem non satis apte cohaerere ac procedere, 
etiam Duk. monuit. 

NOTjE 

e Liberos ex Appii Claudii filia] Res que ab iis accipiant: sed vide quae 
satis nova, ut cives Romani filias suas mox cap. 4. et 5. dicam de connubio. 
peregrinis dent in matrimonium, at- 


1890 


T. LIVII 


senatum omnino habere 13 non vultis. Quippe aut rex, 
(quod abominandum) aut, quod unum liberae civitatis 
consilium est, senatus habendus est. Itaque duae res 
simul agendae sunt vobis, ut et veterem senatum tollatis, et 
novum cooptetis. Citari singulos senatores jubebo, de 
quoium capite vos consulam. Quod de quoque censueri- 
tis, fiet. Sed prius in ejus locum virum fortem ac strenuum 
novum senatorem cooptabitis, quam de noxio supplicium 
sumatur.’ Inde consedit, et, nominibus in urnam conjectis, 
citari, quod primum sorte nomen excidit, ipsumque e curia 
produci jussit. Ubi auditum est nomen, malum et impro¬ 
bum pro se quisque clamare et supplicio dignum. Tum 
Pacuvius, ‘ Video, quae de hoc sententia sit data. Eligite 
pro malo atque improbo bonum senatorem et justum.’ r 4- f 
Primo silentium erat inopia potioris subjiciundi; deinde, 
cum aliquis, omissa verecundia, quempiam nominasset, 
multo major extemplo clamor oriebatur, cum alii negarent 
nosse; alii nunc probra, nunc humilitatem sordidamque 
inopiam, et pudendae artis aut quaestus genus, objicerent. 
Hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore IS est 


4 17 3 j ,e S eIja t |lr . odistis senatores: nam senatum omnino non habere .—14 

. Vule ° 1 ua sententia de hoc sit data, a vobis data, (f. lata) Ii. e. eum malum et 
impiobum a vobis judicatum et condemnatum esse. Eligite ex emend. 
Gcon. (pro lectt. Mss. Ejicitur, datacicitur cet.) qui etiam coni, de hoc sit. 
Date igitur pro malo cet. In edd. ante eum legitur: Ejicitur pro malo atque 
improbo. Bonum s. et justum eligite, vel Ejicitur. Pro malo a. i. bonum s. et j. 
eligite, piob. Doer. modo pro ejicitur (sc. de s. e senatu, ut xt. 51. et xliv. 19 .} 
reponatur rejicitur, quod rejici, non ejici dicantur, qui post factam sortitio¬ 
nem repudientur. Verbum tamen postremum eligite in nullo Ms. reperitur.’ 
Rupert. Ejicitur pro malo atque improbo. Bonum, Sfc. dat Domat, et interpret. 

senatu movendus est tanquam homo malus atque improbus.' Vid. Not. Var. 
—15 AI. in secundo ac tertio senatore. 


nqt/E 


f Bonum senatorem et justum [ eligite ] 
T& eligite, nusquam in manu exaratis, 
sed in Barberino et Colb. conjunc- 
tim cum prioribus scribitur, pro malo, 
Sfc. bonum : ut sit, loco mali atque im¬ 
probi, bonum senatorem et justum, sus¬ 
pensa oratione, cujus rei plura ad¬ 
ducit exempla; quasi diceret, cedo 
alterum senatorem qui bonus sit. 


Posset et forte pro ejicitur, legi eligite, 
pro malo, Sfc. Vel potius sic finita 
priori periodo, video quee sententia de 
hoc sit: deinde pro vocabulo data, 
quod sequitur, displicetque Sigonio, 
qui mavult lata, reponendum date 
igitur pro malo atque improbo bonum, 
Sfc. 


LIB. XXIII. CAP. 4. 


1891 


factura; ut ipsius poenitere homines appareret, quem au¬ 
tem in ejus substituerent locum, deesse: quia nec eosdem 
nominari attinebat/ nihil aliud quam ad audienda probra 
nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant 
eis, qui primi memoriae occurrebant. Ita dilabi homines, 
notissimum quodque malum maxime tolerabile g dicentes 
esse, jubentesque senatum ex custodia dimitti. 

4. Hoc modo Pacuvius cum obnoxium vita? beneficio 
senatum multo sibi magis, quam plebi, fecisset, sine armis, 
jam omnibus concedentibus, dominabatur. Hinc senato¬ 
res, omissa dignitatis libertatisque memoria, plebem adu¬ 
lari, 161 * salutare, benigne invitare, apparatis accipere epulis, 
eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum 
eam litem judices dare, 1 ? 1 quse magis popularis aptiorque 
in vulgus favori conciliando esset. Jam vero nihil in sena¬ 
tu actum aliter, quam si plebis ibi esset 18 concilium. Pro¬ 
na semper civitas in luxuriam, non ingeniorum modo vitio, 

d Neque videbatur congruum ut qui tunc erant Senatores nominarentur, jam ut 
qui velut probrosi nominati essent. 


16 Vid. Not. inf.—17 Olim legebatur, secundum eum in lite judicem dare. 

NOTIE 


s Notissimum quodque malum maxime 
tolerabile ] Huc pertinet illud Plauti, 
‘ nota res mala optima in medicina 
quoque ex Hippocratis effato lib. n. 
aphorismo 50. ‘ consueta, etsi deteri¬ 
ora, minus noxia sunt quam insueta.’ 

h Plebem adulari ] A Salmasio est 
conjectura ex Puteano, ubi legitur, 
plebem aduari: vulgo, plebem affari. 

' Secundum eam [in] litem judices 
dare] Plerique scripti sic habent, se¬ 
cundum eam in litem judices dare: quod 
optime congruit cum Romanis mori¬ 
bus, apud quos magistratus judicem 
litigantibus dabat, non ipse per se 
controversias cognoscebat,in iis prae¬ 
sertim, qnae facti essent. Qua rati¬ 
one hic erit sensus hujus loci: ut 


senatores Campani ad litem quamque 
judicandam, secundum eam, nimirum 
partem, (quod nomen e proximo re¬ 
petendum,) quae magis popularis es¬ 
set, judices darent. Gall. Iis don- 
noient des Juges favorables d la partie 
qui avoit le plus de crldit parmi le 
peuple. In Put. et Pet. meliori scrip¬ 
tum est teste Gron. Secundum eam 
litem judices dare. Quod de his sena¬ 
toribus, si per se ipsi judicarent, sic 
intelligi potest, ut quoties judices 
essent, litem darent secundum eam 
partem, &c. Gall. Iis jugeoient en 
faveur de la partie la plus uccrtditle; 
iis lui faisoient toujours gagner sa cause. 
Hoc enim significat, litem secundum 
aliquem dare. 


1892 


T. LIVII 


sed affluenti copia voluptatium, et illecebris omnis 
amoenitatis maritimae terrestrisque; tum vero ita ob¬ 
sequio T 9 principum et licentia plebei 20 lascivire, ut nec 
libidini nec sumtibus modus esset. Ad contemtum le¬ 
gum, magistratuum, senatus, 1 accessit tum, post Cannen¬ 
sem cladem, ut, cujus aliqua erat verecundia, Romanum 
quoque imperium spernerent. Id modo erat in mora, ne 
extemplo deficerent/ 2 quod connubium vetustum k multas 
familias claras ac potentes Romanis miscuerat; et quod, 
cum militarent aliquot apud Romanos, maximum vinculum 
erant 3 trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, 
in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi. 

5. Horum parentes cognatique aegre pervicerunt, ut le¬ 
gati ad consulem Romanum mitterentur. Ii, nondum Ca¬ 
nusium profectura, sed Venusiae cum paucis ac semiermi¬ 
bus consulem invenerunt, quam poterat maxime miserabilem 
bonis sociis •/ superbis atque infidelibus, ut erant Campani, 
spernendum. Et auxit rerum suarum suique contemtum 
consul nimis detegendo cladem nudandoque. Nam cum 
legati, aegre ferre senatum populumque Campanum, adversi 
quicquam evenisse Romanis, nuntiassent, pollicerenturque 
omnia, quae ad bellum opus essent; c Morem magis,’ inquit, 

‘ loquendi cum sociis servastis, Campani, jubentes, quae 
opus essent ad bellum, imperare, quam convenienter ad 
praesentem fortunae nostrae statum locuti estis. Quid enim 
nobis ad Cannas relictum est, ut, quasi aliquid habeamus, 
id, quod deest, expleri ab sociis velimus? Pedites vobis 

e Ut contemnerent imperium Romanum, quod adhuc nonnihil reverebantur: res 
una eos morabatur, ne statim desciscerent a Romanis, Sfc. 

f Miseratione quantum dici potest dignissimum apud socios, si bene affecti fuis¬ 
sent. 

*■+■+#++*****+ 

Vid. inf. et Not. Var.—18 Vet. lib. apud Sigon. adesset .—19 Malit Rupert. 
jam vero ita obsequio. —20 Plebis Edd. ante Gronov.—1 AI. senatusque .— 

2 Olim, ne id extemplo efficerent. —3 Malit Bauer. erat. 

NOTjE 

k Quod connubium vetustum ] Con- esset speciali lege. Campanis vero 
nubium est uxoris jure ducendae fa- nondum omnibus,sed eorum pluribus, 
cultas : habebant autem Romani con-- speciatim data civitas fuerat, ut patet 
nubium cum civibus Romanis; cum ex capite sequenti, 
peregrinis ita duntaxat si concessum 


LIB.. XXIII. GAP. 5. 


1893 


imperemus, tanquam equites habeamus ? pecuniam deesse 
dicamus, tanquam ea tantum desit? Nihil, ne quod sup¬ 
pleremus quidem, nobis reliquit fortuna. Legiones, equi¬ 
tatus, arma, signa, equi virique, pecunia, commeatus, aut 
in acie, aut binis postero die amissis 4 castris 1 perierunt. 
Itaque non juvetis nos in bello oportet, Campani, sed psene 
bellum 1 pro nobis suscipiatis/ Veniat in mentem, ut tre¬ 
pidos quondam majores vestros intra moenia compulsos, 
nec Samnitem modo hostem, sed etiam Sidicinum paven¬ 
tes, receptos in fidem apud Saticulam defenderimus, 6 coep¬ 
tumque propter vos cum Samnitibus bellum per centum 
prope annos, m variante fortuna eventum, tulerimus. Adji¬ 
cite ad haec, quod foedus aequum deditis," quod leges ves¬ 
tras, 7 quod ad extremum (id quod 8 ante Cannensem certe 

e Igitur non tantum necesse est, ut nobis opem /eratis in bello, sed ut ipsi pro- 
pemodum bellum nostra causa geratis. 


4 Oiim legebatur, aut in ruinis postero die amissis .—5 Sed cum Poeno Edd. 
ante Aldum : sed cum Poenis Edd. ab Aldo ad Gronov,—6 ‘ Ut trepidos quon¬ 
dam majores vestros .. . apud Saticulam defenderimus. V. vil. 29. sq. 32. sq. 
unde etiam patet, Sidicinos fuisse socios Campanorum. Hinc miror, neminem 
interpretum fuisse offensum verbis Sidicinum paventes? Mea qualicumque 
sententia legendum : nec Samnitem modo hostem, sed etiam Romanum paventes, 
populum multo potentiorem et ante hoc bellum societate amicitiaque Samni¬ 
tibus junctum. Ita multo major vis inest in h. 1. quem corrector male se¬ 
dulus corrumpere potuit.’ Rupert .—7 ‘ Dedimus, quod leges nostrus Edd. ante 
Gronov. at pro dedimus in omnibus fere Mss. est dedistis, quod sensu caret; 
non enim Campani, sed Romani foedus dederant, Campanis post deditionem 
eorum. Quare recte Gronovius dedistis mutavit in deditis.’ Stroth.—8 ‘ Can- 


NOT/E 


1 Aut binis postero die amissis cas¬ 
tris) Arridet haec Grovoniana emen¬ 
datio: legebatur, aut in ruinis, (vel 
ut Colb. aut ruinis,) postero die amissis 
castris. 

m Per centum prope annos ] Coeptum 
fuerat bellum contra Samnites pro 
Campanis anno ab U. C. 410. M. Va¬ 
lerio Corvo et A. Corn. Cosso coss. 
lib. vil. c. 30. et seqq. finitum anno 
481. Sp. Carvilio et L. Papirio Cur¬ 
sore coss. Epitome xiv. et lib. xxiv. 
Duravit igitur revera annos unum 


et septuaginta : sed hic oratorie om¬ 
nia augentur a Terentio Varrone. ■ 
Per centum prope annos ] Coeperat 
bellum A. U. C. 412. Vide 1. vn. c. 
29. et 34. Desierat A. U. C. 480. 
Itaque accuratius Livius 1. xxxi. c. 
31. inducit alium dicentem prope sep¬ 
tuaginta annis bellum hoc gestum 
fuisse. Sed territum consulem nume¬ 
rum de industria augentem inducit. 
J. Clericus. 

n Foedus aequum deditis ] Ferri pos¬ 
set lectio vulgata, quod foedus aequum 


1894 


T. LIVII 


cladem maximum fuit 0 ) civitatem uostram magnae parti 
vestrum dedimus, communicavimusque vobiscum. Itaque 
communem vos hanc cladem, quae accepta est, credere, 
Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari 
esse. Non cum Samnite aut Etrusco res est, ut, quod a 
nobis ablatum sit, in Italia tamen imperium maneat. Poenus 
hostis ne Africae quidem indigenam,? p ab ultimis terrarum 
oris, freto Oceani Herculisque columnis, expertem omnis 
juris et conditionis et linguae prope humanae, militem tra¬ 
hit. Hunc, natura et moribus immitem ferumque, insuper 
dux ipse efferavit, pontibus ac molibus ex humanorum 
corporum strue q faciendis, et (quod proloqui etiam piget) 
vesci humanis corporibus r docendo. Hos, infandis 10 pas- 


tabr. rb quod non agnoscit, et melius aberit.’ Jac. Gronov. —9 Indigena Mss. 
et Edd. nonnulli.—10 ‘ His infandis melius videtur.’ Bauer. ‘ Et sic omnes 

NOTdS 


dedimus, quod leges nostras, Sfc. re¬ 
spectu habito ad leges a L. Furio 
praetore Campanis datas, M. Foslio 
et L. Plautio coss. ipsis hoc quasi 
remedium intestinae discordiae peten¬ 
tibus, qua de re lib. ix. cap. 20. Me¬ 
lior tamen lectio, quod foedus aequum 
deditis, quod leges vestras, Sfc. Haec 
enim majus beneficium indicant erga 
deditos, et pleniorem ipsis concessam 
libertatem. Narratur Campanorum 
deditio lib. vii. cap. 31. 

° Maximum fuit] Nullum sane ma¬ 
jus bene de republica meritis Ro¬ 
mani beneficium tribuere se posse 
arbitrabantur, quani jus civitatis, 
quod illis temporibus sane rarum. 
Cicero, ‘ quid enim est tantum, quan¬ 
tum jus civitatis ?’ 

r Ne Africa quidem indigenam ] Ita 
veteres libri, ut referatur ad militem; 
non, ut vulgo, indigena, quod referen¬ 
dum esset ad Poenus. Ipsi enim Car- 
thagiuienses, quamvis ex Asia ori¬ 
ginem traherent, in Africa tamen 
haud dubie nati; sed eorum exer« 


citus ex Numidis, qui extra Africam 
propriam, ex Hispanis Gallisque mer- 
cede conductis, qui Europaei, quos 
tamen liic Terentius Varro expertes 
omnis juris, et linguae prope humanae, 
ex odio vocat magis quam ulla certa 
ratione. Non enim Poenorum mores 
et lingua minus a Romanis Italisque 
abhorrebant, quam Gallorum atque 
Hispanorum; et Gallia praesertim 
Cisalpina, ex qua pars copiarum 
Hannibalis, propior Romanis quam 
Africa. 

<) Ex humanorum corporum strue ] In- 
telligit, ni fallor, transitum Alpium 
atque Apennini, ubi inter nives et 
glacies amissa ab Hannibale tot ho¬ 
minum millia ceteris pontium quasi 
viceni praebuere. 

r Vesci humanis corporibus ] Legitur 
quidem apud Polybium in excerptis 
lib. ix. Hannibali, deliberanti de 
commeatu copiis suis per longum ex 
Hispania in Italiam iter comparan¬ 
do, consilium dedisse Hannibal Mo- 
nomachus unus e magni Hannibalis 


LIB. XXIII. CAP. 6. 


18.05 


tos epulis, quos contingere etiam nefas sit/ videre atque 
habere dominos, et ex Africa et a Carthagine jura petere, 
et Italiam Numidarum ac Maurorum pati provinciam esse, 
cui non, genito modo in Italia, detestabile sit? Pulchrum 
erit, Campani, prolapsum clade Romanum 11 imperium ves¬ 
tra fide, vestris viribus retentum ac recuperatum esse. 
Triginta millia peditum, quatuor equitum arbitror ex Cam¬ 
pania scribi posse. 12 Jam pecuniae affatim est frumenti¬ 
que. Si parem 13 fortunae vestrae fidem habetis, nec Han¬ 
nibal se vicisse sentiet, nec Romani victos esse. 

6. Hac 14 oratione consulis dimissis redeuntibusque do¬ 
mum legatis, unus ex iis, Vibius Virrius/ 5 ‘ Tempus ve¬ 
nisse/ ait, c quo Campani non agrum solum, ab Romanis 
quondam per injuriam ademtum, recuperare, sed imperio 
etiam Italiae potiri possint. Foedus enim cum Hannibale, 
quibus velint legibus, facturos. Neque controversiam fore, 
quin, cum ipse confecto bello 16 Hannibal victor in Africam 
decedat, exercitumque deportet, Italiae ' 7 imperium Cam¬ 
panis relinquatur/ Haec Virrio loquenti assensi omnes, 
ita renuntiant legationem/ uti deletum omnibus videretur 
nomen Romanum. Extemplo plebes ad defectionem ac 
pars major senatus 18 spectare. Extracta tamen, auctoii- 


* Nuntium legationis ita divulgant. 


fere Mss. unde vellem id recepissem.’ Rupcrt. —11 In Ms. Hafn. clade Roma¬ 
na, quod, tanquam venustius, et referendum ad vestra fide, probarunt Frein- 
shemius, Duk. Drak. et Stroth.—12 Ita ex emendatione Lipsii habetur. 
Vulgo in Mss. omnibus et Edd. ante Lipsium ex Campania vos scripsisse .— 
13 Olim, qui si parem. 

14 * Pro Hac forte Ieg. Ab, vel Ab excidit ante aut post Hac.’ Rupert. 
Ab hac reponendum monet J. F. Gronov.—15 AI. Sabius Virius. Vid. Not. 
Var.—16 AI. quin ipse confecto bello. —17 Quidam Mss. deportet, et Italice .— 

NOTjE 

ducibus, ut exercitum suum humanis us lib. ii. de abstinentia ab animali- 
corporibus vesci assuefaceret : sed bus, qui hoc falso Hannibali ascrip- 
ab ea crudelitate absolvunt Hanni- tum tradit. 

balem tum Polybius ibidem, qui eo 8 Quos contingere etiam nefas sit] 
consilio usum negat, tum Porphyri- Tanquam pollutos humanis dapibus. 



1896 


T. LIVII 


tatibus seniorum, per paucos dies est res: postremo vicit 
sententia plurium, ut iidem legati, qui ad consulem Roma¬ 
num ierant, ad Hannibalem mitterentur. Quo priusquam 
iretur, certumque defectionis consilium esset, Romam le¬ 
gatos missos a Campanis, in quibusdam annalibus invenio, 
postulantes, ut alter consul Campanus fieret, si rem Roma¬ 
nam adjuvari vellent. Indignatione orta, summoveri a curia 
jussos esse: missumque lictorem, qui ex Urbe educeret 
eos, atque eo die manere extra fines Romanos juberet. Quia 
nimis compar Latinorum quondam postulatio erat,'? 4 Coeli- 
usque et alii id, haud sine causa, praetermiserant 20 scrip¬ 
tores, ponere pro certo sum veritas. 

7. Legati ad Hannibalem venerunt, pacemque cum eo 
conditionibus 1 fecerunt: ‘Ne quis imperator magistra- 
tusve Poenorum jus ullum in civem Campanum haberet, 
neve civis Campanus invitus militaret, munusve faceret.* 
Ut suae leges, sui magistratus Capuae 2 essent. Ut tre¬ 
centos ex Romanis captivis 3 Poenus daret Campanis, quos 
ipsi elegissent; cum quibus equitum Campanorum, qui in 
Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret/ Haec pacta: 
alia 4 insuper, quam quae pacta erant, facinora Campani 
ediderunt.* Nam praefectos socium u civesque Romanos 

1 Aut aliquo ministerio fungi apud Poenos cogeretur. 

k Ultra ea qua pactis comprehensa fuerant, alia prceterea Campani jiagitia in 
Romanos commisere, ea, scilicet, quae sequuntur. 




18 Olim, ac pars maxima senatus. —19 Olim, Latinorum quondam postulationi 
erat.— 20 ‘ Forte praetermiserint, i. e. videntur praetermisisse; sed commate 
post id posito, recte habet vnlgatum : et alii id praetermiserant, haud, neque id, 
sine causa, vel quod haud dubie non sine causa fecerint.’ Bauer. 

1 Cum eo his conditionibus Edd. ante Gronov.—2 AI. sui magistratus Cam¬ 
panis. —3 AI. captivos. —4 ‘ Alia pro illa plerique Mas. et Edd. antt. probb. 
Gron. et Drak. sed post hujusmodi pronomina demonstr. res nude ac sine 

NOTiE 

1 Latinorum quondam postulatio erat'] vetus illud Latinorum postulatum 
Vulgo postulationi, nihil dissono sen- fuerit simile novo huic Campanorum 
su : perinde enim est hanc Campa- postulato. Infra c. 22. dicitur ‘ ip- 
norunt postulationem similem fuisse sorum quondam postulatum Latino- 
ac parem omnino postulationi Lati- rum.’ 

norum, de qua lib. viti. c. 5. Au vero B Profectos socium ] Deditis urbi- 


LIB. XXIII. CAP. 7. 


1897 


alios, partim aliquo militiae munere occupatos, partim pri¬ 
vatis negotiis implicitos, plebs repente omnes comprehen¬ 
sos, velut custodias causa , s balneis includi jussit: ubi, fer- 
\oie atque aestu 6 anima interclusa, foedum in modum 
expirarent. Ea ne fierent, neu legatio mitteretur ad Poe¬ 
num, summa ope Decius Magius,7 vir, cui ad summam 
auctoritatem nihil, praeter sanam civium mentem, defuit, 
sesiiteiat. Ut vero praesidium mitti ab Hannibale audivit, 
Pyrrhi superbam dominationem, miserabilemque Tarenti¬ 
norum servitutem, exempla referens/ primo, ne reciperetur 
praesidium, palam vociferatus est: deinde, ut receptum aut 
ejiceretur, aut, si malum facinus, quod a vetustissimis so¬ 
ciis consanguineisque defecissent, forti ac memorabili fa¬ 
cinore purgare vellent, ut, interfecto Punico praesidio, re¬ 
stituerent se Romanis. IIcBC (neque enim occulte ageban- 
tui) cum relata Hannibali essent, primo misit, qui vocarent 
M agi uni ad sese in castra: deinde, cum is ferociter ne- 
gasset se iturum, (nec enim Hannibali jus esse in civem 
Campanum,) concitatus ira Poenus, comprehendi hominem, 
vinctumque attrahi ad se jussit. Veritus deinde, ne quid 
inter vim tumultus m atque ex concitatione animorum in- 


1 Memorans m exemplum periculi quod subibant Campani impotentem 
dominatum m Tarentinos , atque horum miserandam servitutem . 
m Ne tumultus aliquis , aut certamen oriretur. 


Pyrrhi 


co^janct.. causali rnm narrari solent.’ Stroth— 5 AI. velut custodia sum causa.- 
o Vet. lib. apud Sigon. fcetore atque astu. —7 Decimus Magius et mox M. aut 


NOT/E 


bus, qualis Capua, ut patet ex lib. 
vii. imponebantur a Romanis prae¬ 
fecti, qui jus dicerent, et publica 
administrarent : atque hoc discri¬ 
men erat coloniarum et praefectura¬ 
rum. Nam profecturae vocabantur 
urbes Italicae, quarum quaedam erat 
respublica : ita tamen ut magistratus 
proprios non haberent, sed in eas 
profecti quotannis Roma mitteren¬ 
tur qui eas regerent. Sed cum pree- 
Delph. et Var. Cius. 


fectos sociorum Livius dicat specie 
custodiae suffocatos cum aliis, non 
debemus Capuae praefectum intelli- 
gere, qui unicus fuisset: atque ap¬ 
paret ex hoc ipso capite Capuam non 
in praefecturae loco tunc habitam, sed 
praetorem suum habuisse, Marium 
nempe Blosium: militares itaque 
praefectos socialium cohortium intel- 


lige, quorum aliqui tunc Capuae in 
praesidio a Romanis positi essent. 
Livius. o i 


1898 


T. LIVII 


consulti certaminis oriretur, ipse, praemisso nuntio ad Ma¬ 
rium Blosium praetorem Campanum, postero die se Capuae 
futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio. Ma¬ 
rius concione advocata edicit, ut frequentes cum conjugibus 
ac liberis obviam irent Hannibali. Ab universis id non 
obedienter modo, sed enise, 8 favore etiam vulgi et studio 
visendi tot jam victoriis clarum imperatorem, factum est. 
Decius Magius nec obviam egressus est, nec, quo ti¬ 
morem aliquem ex conscientia significare posset, priva- 
tim 9 se tenuit : n in foro cum filio clientibusque paucis 
otiose inambulavit, trepidante tota civitate ad excipien¬ 
dum Poenum visendumque." Hannibal, ingressus urbem, 
senatum extemplo postulat, precantibusque inde primori¬ 
bus Campanorum, ne quid eo die seriae rei gereret, 10 x di¬ 
emque ut ipse adventu suo festum laetus ac libens cele¬ 
braret ; quanquam praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne 
quid in principio negaret, visenda 11 urbe magnam diei par¬ 
tem consumsit. 

8. Deversatus 12 est apud Ninnios Celeres/ Stenium 
Pacuviumque, inclytos nobilitate ac divitiis. Eo Pacu¬ 
vius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis 
ejus, quae traxerat rem ad Poenos, filium juvenem adduxit, 
abstractum a sinu Decii Magii ac latere,cum quo fero- 


“ Nec continuit se intra privatos parietes. 

0 Civibus universis studiose discursantibus, et se anxie moventibus. 


M\ Blosium emend. Sigon.—8 AI. enixe. —9 ‘ Forte legend. cum Gron. pri¬ 
vato.’ Rupert.—10 Vid. Not. inf.—11 AI. visendo, al. visendam. 

12 Al. Diversatus, et mox Minios et Munios. —13 ! Abstractum a sinu Decii 
Magii ac latere Stroth. et abstr. abs D. M. latere Gron. et Drak. edidere. 

nota: 

x Ne quid eo die serice rei gereret\ meminit Noster lib. xxxix. Porro 
Correctio est Modii admodum felix, monstra (quod suspicatus fuerat 
quae erui potuit ex vetustissimo co- Glar.) liic et in sequentibus plurima 
dice Puteano, in quo sere rei. Vulgo jacere notat Gron. a se, ut ait, domita 
legebatur, ne quid eo die fere gereret. fere omnia ope Puteani aliorumque 
i Apud Ninnios [ Minios ] Celeres] librorum: qua de re ipsum vide iv. 
Meliores codices Ninnios scribunt. Observat. 

Sed tamen Pacullae Miniae Campanae 


LIB. XXIII. CAP. 8. 


1899 


cissime pro Romana societate adversus Punicum foedus 
steterat; ncc eum aut inclinata in partem alteram civitas, 
aut patria majestas sententia depulerat. Huic tum pater 
juveni Hannibalem deprecando magis, quam purgando, 
placavit; victusque patris precibus 14 lacrymisque etiam 
ad ccenam eum cum patre vocari jussit: cui convivio ne¬ 
minem Campanum, praeterquam hospites Jubelliumque 
Tauream, insignem bello virum, adhibiturus erat. Coepe¬ 
runt epulari de die, et convivium non ex more Punico, aut 
militari disciplina esse, sed, ut in civitate atque etiam do¬ 
mo/ diu ad varias omnium voluptatium illecebras in¬ 
structa. 15 Unus nec dominorum invitatione/ nec ipsius 
interdum Hannibalis, Calavii filius Perolla vinci potuit; 
ipse valetudinem excusans, patre animi quoque 16 ejus haud 
mirabilem interturbationem causante/ Solis ferme occasu 
patrem Calavium, ex convivio egressum, secutus filius, ubi 
in secretum (hortus erat posticis sedium partibus) pervene¬ 
runt, ‘ Consilium,’ inquit, ‘ affero, pater, quo non veniam 
solum peccati, quod 15 defecimus 6 ad Hannibalem, impe- 

P Et turbatum filii animum, quod mirum non erat in eo rerum statu. 


Illi emendationi favent plerique Mss. liuic nonnisi unus.’ Rupert.— 14 Coni. 
Rupert. victusque Poenus precibus sc. patris.—15 ‘ Haec est lectio omnium et 
, . et Mss. nisi quod in iis instructum, et in plerisque Mss. omnibus illecebris 

legitur. Ea firmatur imitatione Curtii v. 1. 36. ‘ Nec ullus locus disciplinae 
militari magis nocuit. Nihil urbis ejus’ (Babylonis) ‘ corruptius moribus, 
nec ad irritandas illiciendasque immodicas voluptates instructius.’ Longius 
ab illa recedunt aliorum emendationes, domo luxuriosa, vel dicite, omnibus v. il¬ 
lecebris instructum.’ Rupert.—16 ‘ Ipso valetudinem, patre animi quoque cet.conj. 
Doenng. In Mss. est magna varietas lectionis. Nostra debetur Gronovio 


NOT/E 


1 Ut in civitate atque etiam domo 
[fuxitriosa] In libris scriptum est, do¬ 
mo (alias modo ) diu ad varias volupta¬ 
tum illecebras instructum: verum de¬ 
siderabatur aliquod epitheton civi¬ 
tatis ac domus : unde Sigonius fece¬ 
rat domo divite, ad varias, fyc. Sed ta¬ 
men ad splendide instructum convi¬ 
vium exprimendum facit valde ad¬ 
verbium diu. Quid si, insertis dua¬ 


bus duntaxat literis, legamus ut in ea 
civitate atque etiam domo, qualis nempe 
civitas Capua, qualis domus principis 
inter Campanos viri. Gron. reponit 
domo luxuriosa, ad rem quidem appo¬ 
site ; at longius a scriptis et editis. 

a Nec dominorum invitatione ] Stenii 
nempe, et Pacuvii seu Paculli Minio¬ 
rum, apud quos epulabantur. 

b Peccati, quod defecimu$\ Mavult 


1900 


T. LIVII 


traturi ab Romanis, sed in multo majore dignitate et gra¬ 
tia simus Campani, quam unquam fuimus.’ Cum mirabun¬ 
dus pater, ‘quidnam id esset consilii,’ quaereret; toga re¬ 
jecta ab humero, latus succinctum gladio nudat: ‘Jam ego,’ 
inquit, ‘ sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. 
Te id prius scire volui, si forte abesse, dum facinus patra¬ 
tur, 18 malles.’ 

9. Quae ubi vidit audivitque senex, velut si jam agen¬ 
dis, quae audiebat, interesset, amens metu, ‘ Per ego 
te,’ inquit, ‘ fili, quaecumque jura liberos jungunt parenti¬ 
bus, precor quaesoque, ne ante oculos patris facere et pati 
omnia infanda velis. Paucae horae sunt, intra quas ju¬ 
rantes per quid Deorum est, dextrae dextras jungentes, 
fidem obstrinximus, ut sacratas fide manus/ c digressi ab 
colloquio, extemplo in'9 eum armaremus? Ab hospitali 
mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es 
ab Hannibale, ut eam ipsam mensam cruentares hospitis 
sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, fi¬ 
lium Hannibali non possum? Sed sit nihil 20 sancti, d non 

? Dextris nostris amplexi dextram Hannibalis dedimus fidem, ut ad sacratas 
jurejurando mensas cum eo comederemus. 




in Obss. iv. 4.’ Rupert .—17 Quo Edd. ante Drak.—18 ‘ Forte patraretur; 
sed non urgeo : nam sane de re ut praesenti sermo.’ Bauer. 

19 In Edd. vett. legitur : ut sacrata fide mansissemus, digressi ab c. exi. i. e. 
armaremur. In Edd. ab Ascens. 1513. ad Crevier, ut sacralis de mensis esse¬ 
mus, digr. ... armaremur. ‘ Forte leg. fidem obstrinximus: et sacratas fide ma¬ 
nus ... in eum (Hannibalem) armamus? et mox cruentes pro cruentares, quod 
minus apte refertur ad adhibitus es.’ Rupert.—20 Sed si nihil Edd. ante Gro- 

NOT/E 

Gronovius, quo defecimus, id est, pec¬ 
cati in eo commissi, quod defeceri¬ 
mus a Romanis. 

c Ut sacratas fide manus'] In Colb. 
scriptum est, ubi sacrata fide man¬ 
sissemus: quod forte ita accipi po¬ 
test : postquam fide Hannibali data, 
cum eo aliquantum mansimus, nunc 
digressi, &c. Optimi alii, ut sacra- 
erutis fide mensis digressi. 


Sacratis de mensis essemus] Facile 
esset interpretari : ut hospitali men¬ 
sae, adeoque sacrae, accumbentes una 
convivaremur. Sed cum Mss. habe¬ 
ant sacratas fide mansis, quaerendum 
quid inde fieri possit. Alienae con¬ 
jecturae non placent, nec quicquam 
melius invenio. J. Clericus. 

d Sed sit nihil sancti J Hoc melius 
quam quod vulgo, sed siniliil sancti. 


LIB. XXIII. CAP. 9. 


1901 


fides, non religio, non pietas: audeantur infanda, si non 
perniciem nobis cum scelere afferunt. Unus aggressurus 
es Hannibalem ? Quid illa turba tot liberorum 6 servorum¬ 
que? quid in unum intenti omnium oculi? quid tot dex¬ 
trae? torpescentne in amentia illa? Vultum ipsius Han¬ 
nibalis, quem armati exercitus sustinere nequeunt, quem 
horret populus Romanus, tu sustinebis? et, alia 1 auxilia 
desint, me ipsum ferire, corpus meum opponentem pro 
corpore Hannibalis, sustinebis ? Atqui per meum pectus 
petendus ille tibi transfigendusque est. Deterreri hic sine 
te potius, quam illic vinci. Valeant preces apud te meae/ 
sicut pro te hodie valuerunt.’ Lacrymantem inde juvenem 
cernens, medium complectitur, atque, osculo haerens, non 
ante precibus abstitit, quam pervicit, ut gladium poneret, 
fidemque daret, nihil facturum tale. Tum juvenis, ‘ Ego 
quidem,’ inquit, 1 quam patriae debeo, pietatem exsolvam 
patri. Tuam doleo vicem, cui ter proditae patriae sustinen¬ 
dum est crimen; semel, cum defectionis ab Romanis; ite¬ 
rum, cum pacis cum Hannibale fuisti auctor; tertio hodie/ f 
cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimen¬ 
tum es. Tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc ar¬ 
cem hostium inii/ 5 quando parens extorquet, recipe.’ 4 Haec 

r Permitte potius te abduci ab incepto, fyc. Efficaces sint mece preces erga te. 


nov.—1 Ut alia reposuit Strotb. Tales vel talia pro et alia in Mss. et Edd. 
antt. Vid. Not. Var.—2 Tertium hodie legit Tan. Faber.—3 ‘ Hanc arcem 
hostium inii ex emend. Rubenii cum Strotb. recepi pro vulg. hanc arcem de¬ 
fendere volebam, hosti minime parcens. A tribus optimis Mss. Flor. Cantabr. 
et Put. absunt verba defendere volebam et parcens: in Put. autem extat hanc 
arcem hostrimini.’ Rupert.—4 Vet. lib. apud Sigon. accipe. 


nota: 


e Tot liberorum ] Nnm potius tot 
libertorum? Nam a libertis Hanniba¬ 
lis, vel magis quam a servis metuen¬ 
dum: utriusque generis plures facile 
adesse potuerunt epulauti. 

{ Tertio hodie ] Legit Tan. Faber ter¬ 
tium hodie, opinor ne tertio videatur 
referri ad die: sed quis non videt 


tertio ibi adverbium esse? 

g Hunc arcem hostium inii [defendere 
volebam, hosti minime parcens] Rube- 
nius apud Gronoviumsic scribit, hanc 
arcem hostium inii: conjectura ducta 
ex vitiosa Puteani scriptura hanc ar¬ 
cem hostrimini, quoniam parens, Sfc. 
Videtur enim, inquit, commode do- 


1902 


T. LIVII 


cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti ab¬ 
jecit : et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio 
reddidit. 

10. Postero die senatus frequens datus Hannibali. 5 Ubi 
prima ejus oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias 
egit Campanis, quod amicitiam suam Romanae societati prae¬ 
posuissent; et 6 inter cetera magnifica promissa pollicitus, 
brevi caput Italiae omni ? Capuam fore, h juraque inde cum 
ceteris populis Romanum 8 etiam petiturum. Unum esse 
exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti, quem 
neque esse Campanum, neque dici debere, Magium De¬ 
cium. Eum postulare, ut sibi dedatur, ac se praesente de 
eo referatur, senatusque consultum fiat. Omnes in eam 
sententiam ierunt: quanquam magnae parti et vir indignus 
ea calamitate, et haud parvo initio 9 minui videbatur jus 
libertatis. Egressus curia, in templo magistratus consedit; 
comprehendique Decium Magium atque ante pedes desti¬ 
tutum 5 causam dicere jussit. Qui cum, manente ferocia 
animi, negaret lege foederis id cogi posse, tum injectae cate¬ 
nae, ducique ante lictorem in castra est jussus. Quoad ca¬ 
pite aperto est ductus, concionabundus incessit, ad circum¬ 
fusam undique multitudinem vociferans: ‘ Habetis liberta¬ 
tem, 10 Campani, quam petistis. Foro medio, luce clara; 

* Constitutum ad pedes judicum. 


5 Olim, datur Hannibali .—6 Et ante inter delendum videtur Bauero.— 
7 Edd. vett. omnis .—8 Vet. lib. apnd Sigon. cum ceteris populum Romanum .— 
9 Vet. lib. apud eundem judicio .—10 ‘ Habetis eam libertatem. Signinus, 
Habetis en libertatem. Sed nostri omnes ntravis voce carent.’ J. F. Gronov. 


NOTiE 


mum, ubi Hannibal diversabatur, hos¬ 
tium arcem appellare. Tanaq. Faber 
legendum auguratur tu, patria, ferrum, 
quo pro te armatus hoste multum vole¬ 
bam, quando parens extorquet, recipe. 
Cetera putat ex glossematis esse. 

h Caput Italice omni [omnis] Capuam 
fore ] Libri, Gronovio teste, habent 
omni, quae lectio confirmatur ex Plau¬ 


to in Asinaria, ‘ego caput huic ar¬ 
gento fui hodie reperiundo.’ Verum 
alia est Plauti sententia, alia Livii; 
nam ‘ caput huic argento reperiun¬ 
do,’ idem est ac auctor et inventor 
fui pecuniae inveniendae : Caput au- 
tem Italice omnis significat Capuam 
principem futuram totius Italiae po¬ 
pulorum ac civitatum. 


LIU. XXIII. CAP. 11. 


1903 


videntibus vobis, nulli Campanorum secundus, vinctus ad 
mortem rapior. Quid violentius Capua capta fieret? Ite 
obviam Hannibali, exornate urbem, diemque adventus ejus 
consecrate, ut hunc triumphum de cive vestro spectetis/ 
Hasc vociferanti," cum moveri vulgus videretur, obvolu¬ 
tum caput est, ocyusque rapi extra portam jussus. Ita in 
castra perducitur: extemploque impositus in navim et 
Carthaginem missus; 11 ne, motu aliquo Capuae ex indigni¬ 
tate rei orto, senatum quoque poeniteret dediti principis, 
et, legatione missa ad repetendum eum, ne IJ aut negando 
rem, quam primum peterent, offendendi sibi novi socii, aut 
tribuendo, habendus Capuae esset seditionis ac turbarum 
auctor. Navem Cyrenas detulit tempestas, 1 quae tum in 
ditione regum *+ erant/ Ibi cum Magius ad statuam Ptole¬ 
maei regis confugisset, deportatus a custodibus Alexan¬ 
driana ad Ptolemaeum, cum eum 15 docuisset, contra jus 
foederis vinctum se ab Hannibale esse, vinculis liberatur; 
permissumque, ut rediret, seu Romam, seu Capuam mallet. 
Nec Magius Capuam sibi tutam dicere; et Romam eo 
tempore, quo inter Romanos Campanosque bellum sit, 
transfugae magis, quam hospitis, fore domicilium. Nus¬ 
quam malle, quam in regno ejus, vivere, quem vindicem 
atque auctorem habeat libertatis. 

11. Dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Del¬ 
phis Romam rediit, 16 responsumque ex scripto recitavit: 
Divi quoque in eo erant, 1 quibus quoque modo supplicare- 

—11 Al. Hac eo vociferante. —12 Malit Sigon. est Carthaginem missus .— 

13 ‘ Forte dei. ne, aut interponendum verbis ct legatione.’ Duk. Pro primum 
J. F. Gronov. et Bauer. conj. primam, et in textum recepit Kreyssigius.— 

14 Vid. Not. Var. ‘ Vix dubium, quin pro regum scripserit JEgypti, et librarii 
hoc nomen proprium more suo corruperint.’ Rupert.— 15 Al. dum eum. 

NOTAS 

> Cyrenas detulit tempestas ] Nomen gypti regibus Ptolemaeis paruerunt 
Cyrenaicae regioni, quae media inter Cyrenenses post Alexandrum : modo 
iEgyptum etTripolitanam,dedit urbs proprios ex eodem sanguine reges 
Cyrenae, quae hodie paululum detorto habuere. Hoc tempore parebant 
nomine Corene, regio autem Barca. Ptolemaeo 4. ASgypti regi, qui Phi- 

k In ditione regum erant ] Modo AS- lopator et Tryphon cognominatus. 


1904 


T. LIVI 


tur: tum: ‘ Si ita faxitis/ 7 Romani, vestrae res meliores 
facilioresque 18 erunt : m magisque ex sententia res publica 
vestra vobis procedet, victoriaque duelli populi Romani 
erit. Pythio A.pollini, re publica vestra bene gesta servata- 
que, lucris meritis donum mittitote, 11 deque praeda, manu¬ 
biis spoliisque honorem habetote, lasciviam a vobis prohi¬ 
betote. Haec ubi ex Graeco carmine interpretata recitavit, 
tum dixit, 4 se oraculo egressum extemplo 4 his omnibus 
Divis rem divinam thure ac vino fecisse : ° jussumque ab 
templi antistite, 20 sicut coronatus laurea corona 1 et oracu- 


1 Postquam e loco ubi redduntur oracula, exierat. 


16 AI. Q. Fabius Pictor a Delphis Romam rediit. —17 ‘ Tum si ita faxitis . 
V oculam primani in postrema editione subnotavit lineola pater, forte suspi¬ 
catus repetitam ex ultima syllaba vocis praecedentis. Nihil tamen ex Mss. 
notatum video. Jac. Gronov. —18 Vet. lib. apud Sigon. felicioresque. —19 Lu- 
bentes merito, vel divisque meritis conj. J. F. Gronov. Vid. inf. et Not. Var. 
—20 Olim legebatur : omnibus Diis rem . . .jussumque ab antistite.— 1 ‘ Vocem' 
corona et mox coronatum glossatori deberi, jam suspicati sunt alii. Illa abest 

NOTiE 


1 Divi quoque in eo erant ] Malini 
divi quique : Gallice, chacun des Dieux. 
Etenim particula quoque subjungi so¬ 
let iis qua; dicta sunt de re aliqua : 
liic autem nulla adhuc oraculi pars 
recitata erat. 

m Meliores facilioresque erunt ] Ita 
melioris notae libri ex Gronov. Sigon. 
contra illorum fidem intrusit felicio¬ 
resque, pro facilioresque: cujus tamen 
eadem vis apud optimos auctores, 
Ciceronem inprimis vi. Famil. 5. 
‘Res et fortuna; tuae mihi maximae 
curae sunt, quae quidem quotidie fa¬ 
ciliores mihi et meliores videntur.’ 

n Lucris meritis donum mittitote ] Sic 
explicari potest, ut sit, perceptis lu¬ 
cris, sive commodis, quae Deorum 
nutu promeritos vos esse contigeret. 
Forte, divisisque meritis, ut intelligan- 
tur Dii quoque alii, qui cum Apolline 
Delphis colebantur, donaria prome¬ 
riti a Romanis. Scaliger apud Festum 


legit, lucaris meriti dono: quasi dica¬ 
tur, loco pretii et mercedis debitae. 
‘Lucar’ enim, ut ait Festus, est 
‘aes,’ sive pretium, ‘quod ex lucis 
captatur.’ 

° Rem divinam thure ac vino fecisse ] 
Haec sacrificiorum initia et quasi ru¬ 
dimenta, quibus Deum placari Vete¬ 
res putabant, castis potius animis 
quam divitibus donis : quo pertinet 
illud duodecim tabularum : ‘ ad Divos 
adeunto caste: pietatem adhibento, 
opes amovento.’ Et sane tanta in 
sacrificando priscorum frugalitas fuit, 
ut Samiis vasis libarent. Quin Ro¬ 
mulus lacte semper, non vino, libavit. 
Et L. Papirius, adversus Samnites 
dimicaturus, votum non aliud fecit, 
si vicisset, quam Jovi pocillum (an 
pauxillum') vini, ex Liv. nostro lib. x. 
cap. 42. Vide et ejusdem libri cap. 
23. 


L1B. XXIII. OAP. 11. 


1905 


lum adisset et reru divinam fecisset, ita coronatum navim 
ascendere, nec ante deponere eam, quam Romam pervenis¬ 
set. Se, quaecumque imperata sint, cum summa religione 
ac diligentia executum ; coronam Romae in aram 1 Apolli¬ 
nis deposuisse.’ Senatus decrevit, ut eae res divinae sup¬ 
plicationesque primo quoque tempore cum cura fierent. 
Dum haec Romae 3 atque in Italia geruntur, nuntius victo¬ 
riae ad Cannas Carthaginem venerat Mago Hamilcaris fi¬ 
lius; non ex ipsa acie a fratre missus, sed retentus aliquot 
dies in recipiendis civitatibus Bruttiorum, quaeque deficie- 
banU- Is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia 
a fratre exponit: 5 ‘ Cum sex imperatoribus 1 * eum, quorum 
quatuor consules, 6 duo dictator ac magister equitum fue¬ 
rint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse: oc¬ 
cidisse supra ducenta millia hostium: supra quinquaginta 
millia cepisse. Ex quatuor consulibus duos occidisse; ex 
duobus saucium alterum, alterum, toto exercitu amisso, 
vix cum quinquaginta hominibus effugisse. Magistrum 
equitum, quae consularis 7 potestas sit, q fusum fugatumque: 


etiam a Ms. Cantabr.’ Rupert .—2 In ara Edd. ante Oevier.—3 ' Dum hac 
Ruma cet. hic initium novi capitis erat faciendum.’ Rupert .—-1 Qua def. 
Edd. ante Gronov.—5 AI. exposuit .—G * Quod jam alii notarunt, suspicari 
possis : Cum septem imperatoribus eum, quorum quinque consules, (P. Cornelius 
Scipio, Ti. Sempronius, C. Flaminius, L. iEmilius Paullus, C. Terentius Var¬ 
ro,) duo dictator ac mag. eq. fuerint, (Q. Fabius et M. Minucius,) cum sM(immo 
pluribus) consularibus exercitibus .... Ex quinque consulibus duos (Flaminium et 
Paullum) occidisse, ex duobus saucium alterum, (Scipionem,) alterum (Varronem) 
toto exercitu cet. Sed illa ex quinque consulibus non satis conveniunt sequen¬ 
tibus, et vix probabile, omnes librarios ad veram lectionem toties corrum¬ 
pendam conspirasse. Quis vero sibi persuadeat, Livium tam turpiter labi 
potuisse, et Magonem elevasse potius rem, quam amplificasse?’ Rupert .— 


NOTA2 


p Cum sex imperatoribus'] Septem 
enumerat Glareanus : nempe quinque 
consules, P. Scipionem, Ti. Sempro¬ 
nium, C. Flaminium, L. /Emilium 
Paullum, C. Terentium Varronem ; 
quorum duo in acie occubuerant, Fla¬ 
minius et jEmilius Paullus. Praeter¬ 
ea Q. Fabium dictatorem et M. Mi¬ 
nucium magistrum equitum Fabio 


exaequatum. Videtur itaque omissus 
a librariis potius quam a Magone, 
aut Livio ipso, Sempronius, qui ad 
Trebiam victus. 

i Qua consularis potestas sit] Id 
non usquequaque verum : erat enim 
magister equitum imperio dictatoris 
obnoxius. Sed de Minucio, qui po¬ 
testate F’abio aequatus extra ordinem 


1906 


T. LIVII 


dictatorem, quia se in aciem nunquam commiserit, unicum 
haberi imperatorem. Bruttios Apulosque, partim 8 Samni¬ 
tium r ac Lucanorum defecisse ad Poenos. Capuam, quod 
caput, non Campaniae modo, sed, post afflictam rem Ro¬ 
manam Cannensi pugna, Italiae sit, Hannibali se tradidisse. 
Pro his tantis totque victoriis, verum esse,“ grates 5 Deis 9 
immortalibus agi haberique.’ 

12. Ad fidem deinde tam laetarum rerum, effundi in ves¬ 
tibulo curiae jussit annulos aureos, qui tantus acervus fuit, 
ut, metientibus dimidium super tres modios 10 explesse, 
sint quidam auctores. Fama tenuit, quae propior vero est, 
haud plus fuisse modio. 4 Adjecit deinde verbis, quo ma¬ 
joris cladis indicium esset, neminem, nisi equitem, atque 
eorum ipsorum primores, 11 id gerere insigne. Summa fuit 


“ Justum esse. 

7 AI. qui consularis. —8 Partem forma recentiore Edd. ante Gronov. Antiqui¬ 
orem partim ex optimis Mss. reduxit Gronovius.—9 In Edd. ante Gronov. 
legitur verum sacrum Diis, Sfc. 

10 ‘ Dimidium super tres modios. Duos modios memorat Elor. u. 16. tres 
Plin. xxxiii. 1. s. 6. et Angustin. Civ. Dei m. 19. Excessisse modii mensu¬ 
ram, dicit auctor Epist. unde tamen mox legere nolim paulo plus fuisse modio 


NOTjE 


fuerat, dici id potuit: porro potestas 
recte dicitur de magistratu, cujus im¬ 
perium par consulari. 

r Partim Samnitium ] Vulgo partem 
Samnitium. Vide tamen Gronov. Ob¬ 
servat. ni. 2. 

6 Verum esse, grates] Ex diversis 
lectionibus hasc sola probabilis. 

1 Haud plus fuisse modio ] Hoc simile 
est vero, quanquam priori opinioni 
accedere videtur Plinius lib. xxxm. 
cap. 1. Qui tamen, ut rem proba¬ 
bilem faciat, comminiscitur Punico n. 
bello promiscuum fuisse annulorum 
aureorum apud Romanos usum. Et 
sub imperatoribus quidem verum est 
id ingenuos omnes usurpasse, ut a 
Libertinis distinguerentur : ideoque 
Libertini jus aureorum annulorum 


impetrare soliti rescripto principis : 
donec Justinianus id libertis, etiam 
citra rescriptum, generaliter indul- 
sit. 

u Eorum ipsorum primores'] Si de 
equitibus in genere accipiatur, verum 
aliquatenus erit; non si de equestri 
ordine: erant enim duo equitum ge¬ 
nera: alii equo privato militabant, 
ita ut ex equestri ordine non essent, 
alii, in ordinem relati ex equestri fere 
censu quadringentorum millium ses- 
tertium, a censoribus accepto equo 
publico militabant: et hi soli vetus¬ 
tis temporibus insigne habebant an- 
nulum aureum, et angustum clavum 
illo ab inferiori plebe, hoc a senato¬ 
ribus distincti. 


LIJB. XXIII. CAP. 12 . 


1907 


orationis, ‘ Quo propius spem 11 belli perficiendi sit, eo 
magis omni ope juvandum Hannibalem esse. Procul 
enim ab domo militiam esse, in media hostium terra. 
Magnam vim frumenti, pecuniae, 14 absumi; et tot acies, ut 
hostium exercitus delesse, ita victoris etiam copias parte 
aliqua minuisse. Mittendum igitur supplementum esse, 
mittendam 15 in stipendium pecuniam frumentumque tam 
bene meritis de nomine Punico militibus.’ Secundum haec 
dicta Magonis laetis omnibus, Himilco, vir factionis Barci- 
nae,’4 x locum Hannonis increpandi esse ratus, ‘ Quid est, 
Hanno?’ inquit. ‘Etiam nunc poenitet IS belli suscepti 
adversus Romanos? Jube dedi Hannibalem : veta in tam 
prosperis rebus grates 16 Diis immortalibus agi. y Audia¬ 
mus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia.’ Tum 
Hanno: ‘ Tacuissem hodie. Patres conscripti, ne quid in 
communi omnium gaudio, minus laetum quod esset vobis, 
loquerer. Nunc interroganti senatori, 1 ? z poeniteatne me 
adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut su¬ 
perbus, aut obnoxius videar: quorum alterum est hominis 
alienae libertatis obliti, alterum suae. Respondeam igitur 
Himilconi, 18 non desisse poenitere me belli, neque desitu¬ 
rum ante invictum vestrum imperatorem incusare, quam 
finitum aliqua tolerabili conditione bellum videro: nec mihi 
pacis antiquae desiderium ulla alia res, quam pax nova 
finiet. Itaque ista, quae modo Mago jactavit, Himilconi 

cum Periz. anim. hist. c. 9. p. 378. quod etiam monuit jam Dnk.’ Rupert. —11 
Spes Edd. ante Gronov.—12 AI .frumentipecuniceque. — 13 ‘ A Livii calamo reor 
prodiisse mittenda’ Jac. Gronov.—14 AI. Barchince. — 15 Vet. lib. apud Si- 
gon. etiam nunc te pamitet. — 16 AI. gratias. —17 Sigonius voluit interrogante 
senatore. ~ 18 Olim legebatur Respondeam, inquit, Himilconi. Vid. Not. Var. 

NOTjE 

x Factionis Barcina ] Quae Hanni* convenire volunt grates. 
bali favebat. z Interroganti senatori ] Recte et 

s Grates Diis immortalibus agi\ Sic eleganter alicui reticere: unde nihil 
liabent Mss. quidam, Gronovio teste ; erat quod mutaret Sigonius, et pro 
alii sacrum, perperam; nonnulli gra- interroganti senatori scriberet iuterro- 
tias, ex sententia Grammaticorum, gante senatore. 
qui poetis magis quam oratoribus 


1908 


T. LIVII 


ceterisque Hannibalis satellitibus jam laeta sunt. 20 Mihi 
possunt lasta esse, quia res bello bene gestae, si volumus 
fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt. Nam si prae¬ 
termittimus hoc tempus, quo magis dare, quam accipere, 
possumus] videri pacem, vereor, ne haec quoque laetitia 
luxuriet nobis ac vana evadat. Quae tamen nunc quoque 
qualis est ? Occidi exercitus hostium : mittite milites mihi. 
Quid aliud rogares, si esses victus? Hostium cepi bina cas¬ 
tra, praedae videlicet plena et commeatuum ; frumentum et 
pecuniam date. Quid aliud, si spoliatus, 1 si exutus castris 
esses, peteres? Et, ne omnia ipse mirer, (mihi quoque 
enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare jus fasque 
est,) velim seu Ilimilco, seu Mago respondeat: cum ad 
internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit, 
constetque in defectione totam Italiam esse; primum ec¬ 
quis Latini nominis populus defecerit ad nos? deinde ec¬ 
quis homo, ex quinque et triginta tribubus, ad Hannibalem 
transfugerit?’ Cum utrumque Mago negasset: ‘Hostium 
quidem ergo,’ inquit, ‘adhuc nimis multum superest. 2 Sed, 
multitudo ea quid animorum, quidve spei habeat, scire 
velim.’ 

13. Cum id nescire, 3 Mago diceret; ‘ Nihil facilius scitu 
est,’ inquit. ‘ Ecquos legatos ad Hannibalem Romani mi¬ 
serunt de pace ? ecquam denique mentionem pacis Rorrne 
factam esse, allatum ad vos est ?’ Cum id quoque negas¬ 
set, ‘ Bellum igitur,’ inquit, ‘tam integrum habemus, quam 
habuimus, qua die Hannibal in Italiam est transgressus. 4 
Quam varia victoria priore Punico 3 bello a fuerit, plerique. 


—19 Nostrum, Edd. ante Crevier.—20 ‘ Forte jam aut tum Leta sint.’ Rupert. 
Conj. J. F. Gronov. jactavit, et Himilconi .... tam lata sunt. —1 Olini, quid 
aliud inquam si spoliatus. —2 AI. adliuc multum superest. 

3 AI. Cum id se nescire. —4 AI. in Italiam est ingressus. —5 * Dele rb Punico, 

NOT/E 

a Priore Punico bello ] Advertit delendum, aut substituendum Roma- 
Gron. illud Punico ridicule a Livio po- no, vel melius priore pugnatum bello. 
situm, cum hominem Poenum, Hanno- Priore Punico bello] Si haec sunt a 

nem, loquentem inducat: aut itaque manu Livii, imprudens more Roma- 


LIB. XXIII. CAP. 13 . 


11109 


qui meminerimus, supersumus. Nunquam terra marique ma¬ 
gis prosperas res nostrae visae sunt, quam ante consules C. 
Lutatium et A. Postumium fuerunt. Lutatio et Postumio 
consulibus, devicti ad JEgates b insulas sumus. Quod si (id 
quod Dii omen avertant) nunc quoque fortuna aliquid varia¬ 
verit ; tum pacem speratis, cum vincemur, quam nunc, cum 
vincimus, 6 dat nemo? Ergo, si quis de pace consulet, seu 
deferenda hostibus, seu accipienda, habeo, quid sententiae 
dicam : si de iis, quae Mago postulat, refertis, nec victoribus 
mitti attinere puto, et frustrantibus nos falsa atque inani spe 
multo 7 minus censeo mittenda esse.’ Haud multos movit 
Hannonis oratio. Nam et simultas cum familia Barcina le¬ 
viorem auctorem faciebat/et occupati animi praesenti laetitia 
nihil, quo vanius fieret gaudium suum, auribus admittebant: 
debellatumque mox fore, si anniti paululum voluissent, re- 
bantur. Itaque ingenti consensu fit senatus consultum, ut 
Hannibali quatuor Numidarum millia 8 c in supplementum 
mitterentur, et quadraginta elephanti et argenti multa talen¬ 
ta. 6 Dictatorque cum Magone e in Hispaniam praemissus est 

* Fidem ei detrahebat. 


ant, si vis, subjice Romano vel Italico, aut pugnatum.’ J. F. Gronov.—6 ‘ Cum 
vincimur, quam nunc vicimus dat nemo. Legendum perspicue : quam nunc cum 
vicimus.’ Sigon,—7 ‘ Falsa atque inani victoria multo. Exterminant rb victoria, 
cjusque vice Put. falsa atque inanis qua multo; Pet. et Men. falsa atque 
inania que; Voss. falsa atque inania multo. Scribe, falsa atque inani spe multo. 
Nempe Mago ipse dixerat : ‘ quo propius spem belli perficiendi sit.’ ’ J. F. 
Gronov .—8 ‘ Quatuor Numidarum sc. equitum millia: ante millia excidisse 
viginti peditum putabat Drak. ego autem, duodecim millia peditum, de quibus v. 
cap. 32. Quod caput si contuleris cum Nostro, vel ibi vel b. 1. plura cor¬ 
rupta suspicari possis. Mox pro multa Muretus acute conjecit ili. VCta, 
b. e. mille quingenta, et Gron. mille ex cap. 32.’ Rupert. 


NOTAS 


no loquentem Poenum inducit. .7. Cle¬ 
ricus. 

b Devicti ad JEgates ] De hac Luta¬ 
tii victoria, qua pacem petere coacti 
Carthaginienses, dictum lib. xxi. 

c Quatuor Numidarum millia ] Ita 
Lips. et Gronov. ex Puteano codice, 
ubi numerum his notis scriptus cc « 
cc cc. licet vulgo, aucto in decuplum 


numero, editum sit quadraginta Nu¬ 
midarum millia. 

d Multa talenta ] Non insubtiliter 
Muretus legit il/.F.C'°, quod explicat 
mille quingenta. Sed pro multa suffi¬ 
cit si legantur mille, ut Gronov. con¬ 
jicit ex cap. 32. quae summa efficeret 
nunc 240000. libr. Fr. 

e Dictatorque cum Magone ] Dicta- 


1910 


T. LIVII 


ad conducenda viginti millia peditum, quatuor equitum, qui¬ 
bus exercitus, qui in Italia, quique in Hispania erant, sup¬ 
plerentur. 

14. Ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otiose- 
que gesta. Romanos, praeter insitam industriam animis, 
foituna etiam cunctari prohibebat. Nam nec consul ulli 
rei, quae per eum agenda esset, deerat; et dictator M. Ju¬ 
nius Pera,9 f rebus divinis perfectis, latoque, ut solet, ad po¬ 
pulum, ut equum escendere liceret,® praeter duas urbanas 
legiones, quae principio anni a consulibus conscriptae fue¬ 
rant, et servorum delectum cohortesque ex agro Piceno et 
Gallico collectas, 11 ad ultimum prope desperatae rei publi¬ 
cae auxilium, cum honesta utilibus cedunt, descendit, edix- 
itque: 1 ‘Qui capitalem fraudem ausi, k quique pecuniae 


NOT/E 


torem habuere Carthaginienses quo¬ 
que, ut ex Gellio colligitur lib. x. 
cap. 23. vel potius in dignitate sum¬ 
mi imperatoris Carthaginiensium a- 
liarumque gentium exprimenda usi 
sunt Romani, recepto apud se dicta¬ 
toris nomine. 

f M. Junius Pera] Ex eo, quod le¬ 
gitur in quibusdam libris, 1\I. Junius 
jter rebus, conjicit Gronovius M. Ju¬ 
nius Pera, rebus. Est enim Pera cog¬ 
nomen Juni® gentis : unde Valerium 
quoque emendat, apud quem lib. vii. 
cap. 6. scribitur vulgo : ‘ Cannensis 
autem clades adeo urbem nostram 
confudit, ut M. Junii opera dictatu¬ 
ra;’ ubi reponit ipse ut M. Junio 
Pera dictatore rempublicam adminis¬ 
trante. 

s Ut equum escendere [ ascendere ] 
liceret] Notat Plutarchus, in Fabio, 
veteri lege cautum fuisse, ne dictator 
equo uti posset: sive quod impera¬ 
tori in legione permanendum cense¬ 
rent inter pedites, in quibus plus ro¬ 
boris, ac ne locus ab eo deseri pos¬ 
set, sive quod summam in ceteris 
omnibus dictatoris potestatem hoc 


pacto temperare voluerint antiqui. 
Addit Plutarchus id Senatum pe¬ 
tenti Fabio Maximo Verrucoso, con¬ 
tra legem, concessisse, ut equo vehi 
posset; datumque id hominis virtuti 
et tempori, cum caesis ad Cannas 
Romanis, in uno Fabio dictatore cre¬ 
ato melioris fortunae spes reposita vi¬ 
deretur. Id nunc Livius M. Junio 
dictatori attribuit. Gronov. pro as¬ 
cendere scribit escendere: neque unde 
illud verbum hic intruserit, et cur eo 
uti maluerit, hoc loco indicat. 

Equum escendere] Formula antiqua, 
quae significat jus belli gerendi. Vide 
Plut. in Fabio. J. Clericus. 

h Cohortesque ex agro Piceno et Gal¬ 
lico collectas] Facit cohortium nomen, 
hoc tempore parum usitatum, ut non 
jure sociali auxiliares hos milites col¬ 
lectos putem, sed potius conductos. 

1 Descendit, edixitque] Sic omnino 
lege post Lipsium; refertur enim t b 
descendit ad ea quae praecedunt, ut 
scilicet dictator ad ultimum despera¬ 
ta reip. remedium descenderit. Nec 
audiendi librarii, qui pro edixitque 
scripserunt equo, dixitque, quasi edic- 



LIB. XXIII. CAP. 14 . 


1911 


judicati in vinculis essent,* qui eorum apud se milites 
fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolvi jussurum.’ Ea 
sex millia hominum 1 Gallicis spoliis, quae triumpho C. 
Flaminii translata erant, armavit. 10 Itaque cum 11 viginti 
quinque millibus armatorum ab Urbe proficiscitur. Hanni¬ 
bal, Capua recepta, cum iterum Neapolitanorum animos, 
partim spe, partim metu, nequicquam tentasset, in agrum 
Nolanum exercitum traducit; [et] 12 ut non hostiliter sta- 
tim, quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si 
morarentur spem, nihil eorum, quae pati aut timere possent, 
praetermissurus. Senatus ra ac maxime primores ejus in 
societate Romana cum fide perstare; plebs novarum, ut 
solet, rerum atque Hannibalis tota esse ; metumque agro¬ 
rum populationis et patienda in obsidione multa gravia in- 
dignaque proponere animo. Neque auctores defectionis 
deerant. Itaque ubi senatum metus cepit, si propalam 
tenderent, resisti multitudini concitatae non posse; secun¬ 
da IJ simulando dilationem mali inveniunt. Placere enim 
sibi defectionem ad Hannibalem simulant: quibus autem 

y Condemnati propter debitam pecuniam, et addicti creditoribus, in vinculis ha¬ 
berentur, 

9 Cognomen Pera abest ab Edd. ante Gronov.—10 ' Hoc loco nexum desi¬ 
derari verborum jam notavit Doering. Malim tamen anacoluthon agnos¬ 
cere, quam cum eo legere : M. Junius Pera .... prater duas urbanas legiones... 
dum ad ultimum prope .... jussurum, sex millia hominum .... armavit. Lenius 
fluet oratio, si reposueris : cohortes quoque ex agro Piceno et G. collegis, et ad 
ultimum' Rupert. Descendit equo dixitque Edd. ante Gronov. Jussurum et 
sex Edd. ante Gronov. Vid. Not. Var,—11 Vet. lib. apud Sigon. Ita cum. — 
12 Copulam et, quam delendam esse jam alii censuerunt, uncinis inclusit Ru¬ 
pert.—13 Secunda pro vulg. clam ex optimis Mss. cum Stroth. recepi auctore 
Gron. qui tamen malebat: posse, obsecundando dilationem m. i. quod omnino 
arridere potest collato simili loco in. 35. ‘ Propalam obviam ire cupiditati pa¬ 
runt ausi, obsecundando (blande cedendo) mollire impetum aggrediuntur.’ 


N017E 


tum illud commune aliquid haberet 
cum usu equi dictatori permisso, de 
quo paulo antea. 

k Qui capitalem fraudem «usij In- 
telligit capitalis criminis reos: ne¬ 
que enim crimen sine dolo et fraude. 
Sic Noster lib. xvi. c. 2G. ‘ capitalia 
ausi plerique.’ Et Virg. vi. /Eneid. 


‘ Ausi omnes immane nefas, ausoque 
potiti.’ 

1 Ea sex millia hominum ] Ex capi¬ 
talium criminum reis, et obaeratis 
ltexisve, militum millia sex collecta 
vult, et Gallorum spoliis armata. 
m Senatus'] Nolanus scilicet. 


1912 


T. LIVII 


conditionibus in foedus amicitiamque novam transeant, pa¬ 
rum constare. Ita spatio sumto, legatos propere ad prae¬ 
torem Romanum Marcellum Claudium, qui Casilini 14 cum 
exercitu erat, n mittunt, docentque, quanto in discrimine 
sit Nolana res, agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem 
extemplo futuram, ni subveniatur. Concedendo plebei se¬ 
natum, ubi velint, defecturos se, ne deficere praefestinarent, 
effecisse. Marcellus, collaudatis Nolanis, eadem simula¬ 
tione extrahi rem in suum adventum jussit: interim celari 
quae secum acta essent, spemque omnem auxilii Romani. 
Ipse a Casilino Calatiam petit: atque inde, Vulturno amni 
trajecto, perque agrum Saticulanum Trebianumque 15 super 
Suessulam per montes Nolam pervenit. 

15. Sub adventum praetoris Romani Poenus agro Nolano 
excessit, et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus 
maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex 
Africa esset. Ceterum, postquam Neapolim a praefecto 
Romano teneri accepit, (M. Junius Silanus 16 erat, ab ipsis 
Neapolitanis accitus,) Neapoli quoque, sicut Nola, omis¬ 
sa/ 7 petit Nuceriam. 0 Eam cum aliquamdiu circumsedis- 




Rupei t. 14 In quibusdam libris Canusii , prob. Sigon.—15 4 Trebianumque Mss. 
et Edd. ante Gronov. qui tacite ex emend. Cluverii reposuit Trebulanumque, 
quod mireris, cum ad Polyb. m. 91. moneat Trebiam opp. Campaniae po>t 
jugum Calliculae montis fuisse, et adhuc nomen servare, rusticis autem vul^o 
Trcgla dici. Emendatio tamen illa probabilis fit ex loco simili cap. 39. 

tiansgiessus Vulturnum Fabius et Trebulam et Saticulam urbes vi cepit.” 
Rupert. Trebulanumque dant Donjat. Drak. Stroth. et Kreyssig. 

10 AI. 6 yllanus. 17 Neapolim quoque , sicut Nolam, non admissus Edd. ante 


NOTiE 


n Qui Casilini cum exercitu erat] 
Sigon. malebat Canusii; quod eo con¬ 
tendisse magnis itineribus Marcellus 
dicatur lib. xxt. et quod Plutarchus 
in ipsius vita auctor sit, eum Canusio 
ad tuendos socios profectum. Gla- 
reani tamen potior mihi sententia 
videtur, ut Marcellus Canusio Casi¬ 
linum redierit, ibique cum exercitu 
fuerit, cum Hannibal Nolam accede¬ 
ret: tum quod veteres libri habent 
Casilini, tum quod a Canusio Nolam 


euntibus trajiciendus nequaquam sit 
Vulturnus, neque Calatia petenda ; 
ut a Casilino proficiscentibus. Adde 
quod neque a Canusio venienti ob¬ 
eunda Saticula, Trebula, montesve 
Suessulani; et praeterea quod longius 
Canusium distat ab urbe Nola, quam 
Casilinum : unde difficile Nolano Se¬ 
natui fuerit tantum temporis extra¬ 
here, quanto opus esset ad peten¬ 
dum expectandumque a Canusio aux¬ 
ilium. 


LIB. XXIII. CAP. 15 . 


1913 


set, saepe vi, saepe solicitandis nequicquam nunc plebe 
nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pac¬ 
tus, 18 ut inermes cum singulis abirent vestimentis. Deinde, 
ut qui a principio mitis omnibus Italicis, praeter Romanos, 
videri vellet, praemia atque honores, qui remanerent ac mi¬ 
litare secum voluissent, proposuit.Nec ea spe 20 quen- 
quam tenuit. Dilapsi omnes, quocumque hospitia aut 
fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime 
Nolam Neapolimque. Cum ferme triginta senatores, ac 
forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod 
portas Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt. Nu¬ 
ceriae praeda militi data est; urbs direpta atque incensa. 
Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii, quam 
voluntate principum, habebat. Plebes timebatur, et ante 
omnes L. Bantius, 1 quem consensus attentatae defectionis 2 
ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, 
nunc, si ad id fortuna defuisset,* ad transfugiendum stimu¬ 
labat. Erat juvenis acer, et sociorum ea tempestate prope 
nobilissimus 4 eques. Seminecem eum ad Cannas in acer¬ 
vo caesorum corporum inventum curatumque benigne, etiam 
cum donis, Hannibal domum remiserat. Ob ejus gratiam 
meriti rem Nolanam in jus ditionemque dare voluerat 
Poeno : anxiumque eum et solicitum cura novandi res prae- 




Crev. Vid. Not. Var.—18 Conj. Dnk. pactos. —19 ‘ Honores iis, qui reman¬ 
sissent ac militare vellens secum, proposuit Edd. ante Gronov. Nostrae lect. 
favent meliores Mss. nisi quod in omnibus est remanserant et in uno remanse¬ 
rint, pro quo remanerent vel remanere legendum monuit Gron. Ceterum nec 
nostrae, nec vulgatae lect. repugnare temporum rationem, contendit Doering. 
adversus Stroth. qui hinc recepit illud remanserint et perperam provocavit ad 
verba Cie. Tnsc. Qu. v. 7. Xerxes praemium proposuit (sc. ei, quod ab Ern. 
ut h. 1. in Edd. antt. iis, adjici, sed elegantius oiuitti, docent Gron. et Stroth.) 
qui invenisset novam voluptatem.’ Rupert.—20 AI. Nec ea spes. —1 Conj. Ru- 
pert. Bandius. —2 Legendum monet J. F. Gronov. conscientia tentatee d .— 

NOTiE 

° Petit Nuceriam ] Campania, oppi- vulgo Nocera delli pagani : sic dicta 
dum juxta Sarnum amnem trans Nea- quod Sarraceni eam diu tenuerint; 
polim et Vesuvium montem, novem ad discrimen alterius Nuceriae, quae 
millibus a mari : Alfaterna cognomi- in Umbria. Illa hodie Ducatus Bar- 
ne, auctore Diodoro Siculo lib. xix. berinorum, in Principatu citeriore. 

Delph. et Var. Cias. Livius. 6 K 


1914 


T. LIVII 


tor cernebat. Ceterum, cum aut poena cohibendus esset, 
aut beneficio conciliandus, sibi assumsisse, quam hosti 
ademisse, fortem ac strenuum maluit socium, accitumque 
ad se benigne appellat: ‘ Multos eum invidos inter popu¬ 
lares habere, inde existimatu facile esse, quod nemo civis 
Nolanus sibi indicaverit, quam multa ejus egregia facinora 
militaria essent. Sed, qui in Romanis militaverit castris, 
non posse obscuram ejus virtutem esse. Multos sibi, qui 
cum eo stipendia fecerint, referre, qui vir esset ille, quae¬ 
que et quoties pericula pro salute ac dignitate populi Ro¬ 
mani adisset: utique Cannensi praelio non prius pugna s 
abstiterit, quam prope exsanguis ruina superincidentium 
virorum, equorum, armorumque sit 6 oppressus. Itaque 
macte virtute esto,’ inquit. f Apud me tibi omnis honos 
atque omne praemium erit: et, quo frequentior mecum 
fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento 
esse.’ Laetoque juveni promissis equum eximium dono 
dat, bigatosque quingentos 11 quaestorem numerare jubet: 
lictoribus imperat, ut eum se adire, quoties velit, patiantur. 

16. Hac comitate Marcelli ferocis juvenis animus adeo 
est mollitus, ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius 
ac fidelius juverit. Cum Hannibal ad portas esset, (No¬ 
lam enim rursus a Nuceria moverat 7 castra,) plebesque 
Nolana de integro ad defectionem spectaret, Marcellus sub 
adventum hostium intra muros se recepit; non castris me¬ 
tuens, sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis in 
eam imminentibus* daret. Instrui deinde utrimque acies 
coeptae, Romanorum pro moenibus Nolae, Poenorum ante 

z Cum plurimi ex Nolana plebe eam ( occasionem ) captarent. 

3 Olim legebatur, nunc si ea die f. d. —4 AI. ea tempestate nobilissimus,—-5 AI. 
Cannensi pugna non prius proelio. —6 Armorum sit Crevier. 

nota: 

p Bigatosque quingentos'] Dicti Bi- rios. Quingenti autem denarii lio- 
gati uti quadrigati nummi a nota bi- diernae apud nos monetae aquipolle- 
garum et quadrigarum eis impressa, rent libris ferme ducentis, 
quales multos adliuc videmus dena- 


LIB. XXIII. CAP. 16 . 


1915 


castra sua. Praslia hinc parva inter urbem castraque, et 
vario eventu, fiebant; quia duces nec prohibere paucos 
temere provocantes, 8 nec dare signum universae pugnee vo¬ 
lebant. In hac continua jam duorum 9 exercituum statione q 
principes Nolanorum nuntiant Marcello, ‘Nocturna collo¬ 
quia inter plebem ac Poenos fieri; statutumque esse, ut, 
cum Romana acies egressa portis iret, 10 impedimenta eo¬ 
rum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas," mu¬ 
rosque occuparent, ut, potentes 12 rerum suarum r atque 
urbis, Poenum inde pro Romano acciperent/ Haec ubi nun¬ 
tiata sunt Marcello, collaudatis senatoribus Nolanis, prius, 
quam aliquis motus intus oriretur, 1 * 3 fortunam pugnae ex¬ 
periri statuit. Ad tres portas in hostes versas tripartito 
exercitum instruxit: impedimenta subsequi jussit: calones 
lixasque et invalidos milites vallum ferre. Media porta 
robora legionum et Romanos equites, duabus circa portis 
novos milites levemque armaturam ac sociorum equites, 
statuit. Nolani muros portasque adire vetiti; subsidiaque 
destinata impedimentis 1 data, 14 ne, occupatis praelio legio- 


7 Scripti omnes movit.— 8 Rogantes Edd. ante Drak.—9 ‘ In huc comitiaria 
jam duorum Edd. ante Gron. in hac cotidiana duorum Edd. recentiores inde a 
Gronov. ex hujus conjectura. Nostra lectio in 7. Mss. extat: in 9. aliis est, 
in hac comitia jam : in uno, in hac comitiva jam , quae monstra eodem ducunt. 
Certe rh jam, quod immerito expunxit Gronovius, omnes Mss. consensu 
tenent. Stroth. —10 Foret Gronov. Doujat.—11 A\. clauderentque deinde por¬ 
tas. —12 AI. ut potientes. —13 Motus in muris oriretur Edd. vett.—14 ‘ Subsi¬ 
diaque et stationes i. d. conj. Gron. et s. custodia i. d. (ut mox alia turba custo¬ 
dia impedimentorum apposita ) Stroth. Sed forte leg. destinato, h. e. cousulto, 


NOT/E 


i In hac continua jam duorum exerci¬ 
tuum statione ] In omnibus libris scrip¬ 
tum fuit comitiaria, in codice Putean. 
fuit ceditia : unde Gronovius fecit 
quotidiana. At Sigonius ex veteri 
libro reposuit continua: quod epithe¬ 
ton melius hoc loco videtur convenire 
stationi exercituum, quam quotidiana: 
significat enim assiduam et quasi per¬ 
petuam, hinc Poenorum, inde Roma¬ 
norum moram Nolae, aut apud No¬ 
lam. 


r Potentes rerum suarum] Ita Gron. 
ex scriptis. Vulgo legitur potientes, 
eodem sensu, nec multo deteriore lo¬ 
quendi forma. 

‘ Aliquis motus intus oriretur] Sic ex 
libro veteri Sigonius, cum in muris 
oriretur prius scriptum esset. Scribi 
vult Gronov. aliquis motus injuriate 
oriretur: ducta ex optimomanuscrip- 
to conjectura, ubi injuriose oriretur. 

‘ Subsidiaque destinata impedimentis] 
Quaerit Gronovius quae sint destinata 


1916 


T. LIVII 


nibus, in ea impetus fieret. Ita instructi intra portas sta¬ 
bant. Hannibali, sub signis (id quod per aliquot dies fe¬ 
cerat) ad multum diei in acie stanti, primo miraculo esse/ 
quod nec exercitus Romanus porta egrederetur, nec arma¬ 
tus quisquam in muris esset. Ratus deinde prodita collo¬ 
quia esse, metuque resides factos/ partem militum in cas¬ 
tra remittit, jussos propere apparatum omnem oppugnandas 
urbis in primam aciem afferre; satis fidens, si cunctantibus 
instaret, tumultum aliquem in urbe plebem moturam. Dum 
in 15 sua quisque ministeria discursu trepidat ad prima sig¬ 
na, succeditque ad muros acies, patefacta repente porta, 
Marcellus signa canere clamoremque tolli, ac pedites pri¬ 
mum, deinde equites, quanto maximo possent impetu, in 
hostem erumpere jubet. Satis terroris tumultusque in 
aciem mediam intulerant, cum duabus circa portis P. Vale¬ 
rius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium eru¬ 
pere. Addidere clamorem lixae calonesque, et alia turba 
custodiae impedimentorum apposita, ut paucitatem maxime 
spernentibus Poenis ingentis repente exercitus speciem fe¬ 
cerint. Vix equidem ausim affirmare, quod quidam auc¬ 
tores sunt, duo millia et octingentos hostium caesos ; x non 
plus quingentos Romanum amisisse. 16 * Sive tanta, sive 

* Initio mirabatur Hannibal. 

ex industria, scii, ne occupatis cet. aut glossa est vel destinata vel data.’ R 11 - 
pert.—15 Moxque dum in Edd. ante Gronov. et plerique Mss.—16 ‘ Ita 
Ms. Put. et al. duo millia et trecentos h. c. non plus uno Romanos amisisse Edd. 
ante Drak. Supra quinque millia hostium essa et d. Romanos cecidisse 


NOTdE 


subsidia. Ego quas sit interrogandi 
aut mirandi causa non video: quid 
enim clarius, quam partitis a Marcel¬ 
lo intra urbem ad tres portas copiis, 
partem earum aliquam destinatam fu¬ 
isse, quae vim plebis Nolana», impedi¬ 
menta et sarcinas diripere molientis, 
arceret,datumque impedimentis prae¬ 
sidium. Data sunt itaque impedimen¬ 
tis praesidia, quae ad id destinata. 
u Resides factos ] Defectionis scili¬ 


cet auctores et conscios. 

x Duo millia et octingentos [ trecentos ] 
hostium ccesos~\ Majorem numerum 
quidam prodidere apud Plntarch. in 
Marcello, nimirum quinque millium: 
iidem quingentos ex Romanorum ex¬ 
ercitu desideratos tradiderunt, sed 
minorem numerum fatetur a Livio 
editum. 

y Non plus quingentos Romanum 
[uno Romanos ] amisisse ] Lege Roma - 


LIB. XXIII. CAP. 17 . 


1917 


minor victoria fuit, ingens eo die res, ac nescio, an maxima 
illo bello gesta sit. 1 ? Non vinci enim ab Hannibale tunc 
vincentibus 18 difficilius fuit, 2 quam postea vincere. 

17. Hannibal, spe potiundae Nolae ademta, cum Acerras 
recessisset, Marcellus extemplo, clausis portis custodi¬ 
busque dispositis, ne quis egrederetur, quaestionem in foro 
de iis, qui clam in colloquiis hostium fuerant, habuit: supra 
septuaginta damnatos proditionis securi percussit, bonaque 
eorum jussit publica populi Romani '9 esse: et, summa re¬ 
rum senatui tradita, cum exercitu omni profectus, supra 
Suessulam castris positis consedit. Poenus, Acerras pri¬ 
mum ad voluntariam deditionem conatus perlicere, post¬ 
quam obstinatos vidit, obsidere inde atque oppugnare pa¬ 
rat. Ceterum Acerranis plus animi, quam virium, erat. 
Itaque, desperata tutela urbis, ut circumvallari moenia vi¬ 
derunt, prius, quam continuarentur hostium opera, per in¬ 
termissa munimenta neglectasque custodias silentio noctis 
dilapsi, per vias inviaque, qua 20 quemque aut consilium 
aut error 1 a tulit, in urbes Campaniae, quas satis certum 


tradit Plut. in Marcello p. 304. ubi etiam monet, minorem caesorum hostium 
numerum a Livio memorari.’ Rupert. Non plus D. Romanos Crevier. In 
Crev. min. non p. quingentis Romanos legitur.—17 Vir doctus ap. J. F. Gron. 
gesta est .— 18 * Vocem tunc, cui postea opponitur, e tribus Mss. recepi cum 
Stroth. et rb vincentibus (sc. Romanis) ejiciendum puto.’ Rupert. 

19 Verba populi Romani absunt ab Edd. ante Gronov.—20 Conj. Rupert. 


NOTjE 


num, inquit Gronovius. Sed Romanos 
idem est ac ex parte Romanorum. 

1 Non vinci enim ab Hannibale vincen¬ 
tibus difficilius fuit ] Quae sit sententia 
hujus loci, difficile est capere, nisi 
quis docuerit eosdem eodem tempore 
et victos et victores esse posse. Hoc 
vidit Laur. Valla, qui opinatur pro 
vincentibus legendum esse, aut vinci 
solitis, sive vinci suetis, aut vincere so¬ 
lito, seu vincere sueto, Hannibale sci¬ 
licet. Mihi vel delendum omnino il¬ 
lud vincentibus videtur ; vel ejus loco 
scribendum, victis jam scepius. Pos¬ 
set tamen ad Romanos forte referri, 


si vincentibus sumatur pro, jam victo¬ 
ribus, id est, iis qui nunc ad Nolam 
vincebant. Illud sane ingens, quod 
post Cannensem calamitatem pri¬ 
mum Marcelli ad Nolam prslio po¬ 
pulus Romanus se erexit, ut ait Cice¬ 
ro in Bruto. Hic Marcellus cum vinci 
posse Hannibalem exemplo suo do¬ 
cuisset, Romanorum gladius dici coe¬ 
pit, quemadmodum Fabius eorum cly- 
peus habebatur. 

* Aut consilium aut error [terror] 
Dubitanter Gronov. atTanaq. Faber 
velut certo emendat error: rationem 
correctionis ille adjicit, quod terror 


I 



1918 


T. LIVII 


erat non mutasse fidem, perfugerunt. Hannibal, Acerris 
direptis atque incensis, cum a Casilino dictatorem Roma¬ 
num legionesque novas acciri nuntiassent, 2 ne quis tam 
propinquis hostium castris Capuam quoque recurrat, 5 b 
exercitum ad Casilinum ducit. Casilinum eo tempore 
quingenti Praenestini habebant, cum paucis Romanis La- 
tinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades con¬ 
tulerat. 0 Hi, non confecto Praeneste ad diem delectu, 
serius profecti domo, cum Casilinum ante adversas pugnae 
famam venissent, et aliis aggregarent sese Romanis sociis¬ 
que, profecti 4 a Casilino cum satis magno agmine irent; 
avertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnae. Ibi 
cum dies aliquot, suspecti Campanis timentesque, cavendis 
ac struendis in vicem insidiis traduxissent, jamque de Ca¬ 
puae defectione agi, accipique Hannibalem satis pro certo 
haberent; 5 interfectis nocte oppidanis, partem urbis, quae 


quo .—1 Ita ex emend. J. F. Gronov. pro vulg. terror .—2 * Legionesque minus 
accipi nuntiatum esset Edd. vett. legionesque nuntii accipi nuntiassent Mogunt. 
Froben. Francof. ali. legionesque eminus accipi nuntiassent Grut. ali. legiones¬ 
que eminus aspici n. J. F. Gronov. Crev. ali. e conjectura Lipsii. Nostram 
Jac. Gronovius probante patre in curis posterioribus, et post eum Drak. 
unius cod. Ms. fide recepit.’ Stroth .—3 ‘Verba haec manifesto corrupta, sed 
emendatio incerta. In Ms. Put. est Capuce quoque orere currunt, et a manu 
sec. deletum ore; unde corruptius alii libri, et tandem exstructa est vulgata: 
sed videtur olim fuisse : ne quid tam p. h. c. Capuce quoque moveretur , vel ne 
quis .... Capuce quoque oreretur motus ; Gron. ne quid .... Capuce q. obcurreret 
conj. Lips. nequis.... Capuam q. recuperet, vel ne quis Capuam q. recurrat 
exercitus, ad C.d. Stroth. ne quis Capuce q. terror fiat, Doering.’ Rupert .— 
4 ‘ Structura verborum me offendit. Forte leg. et, aliis aggregantibus sese vel 
aggregatis ibi Romanis sociisque, profecti cet.’ Rupert .—5 ‘ Satis pro certo habe- 


NOTiE 


non minus eos agitaret, qui consilio 
perfugium legerunt, quam eos, qui 
sorte line vel illuc delati, sed terror 
errandi causa. 

b Capuam quoque recurrat\ Corrup¬ 
tum volunt hunc locum. Lips. scrip¬ 
sit, Capuce quoque occurreret; sed quia 
in Puteano erat, Capuce quoque orere 
currunt, Gronov. putat olim fuisse, 
ne quid, lam propinquis hostium castris, 
Capuce quoque moveretur. An ne quis, 
Acerranorum, Capuam quoque recur¬ 


rat, nullo mutato ? 

c Audita Cannensis clades contulerat] 
Non ineleganter contulerat, pro colle¬ 
gerat, congregaverat. Sed num po¬ 
tius, (forte eodem quoque sensu ,) com¬ 
pulerat? certe paulo ante Perusinam 
cohortem eodem nuntio ‘Casilinum 
compulsam’ dicit, id est, convenire 
et confugere adactam. Poeta Eclog. 
vir. ‘ Compnlerantque greges Cory- 
don et Thyrsis in linum.’ 


LIB. XX11I. CAP. 18 . 


1910 


cis Vulturnum est, (eo enim dividitur amni,) occupavere. 
Idque preesidium 6 Casilini habebant Romani. Additur et 
Perusina cohors, homines quadringenti sexaginta, eodem 
nuntio, quo Praenestini paucos ante dies, Casilinum com¬ 
pulsi. Et satis ferine armatorum ad tam exigua moenia, 
et flumine altera parte cincta, tuenda erat. Penuria fru¬ 
menti, nimium etiam ut videretur hominum, efficiebat. 

18. Hannibal cum jam inde haud procul esset, Gaetu¬ 
los 11 cum praefecto, nomine Isalca, prmmittit: ac primo, si 
fiat colloquii copia, verbis benignis ad portas aperiendas 
praesidiumque accipiendum perficere jubet: si in pertina¬ 
cia perstent, rem gerere ac tentare, si qua parte invadere 
urbem possit. Ubi ad moenia accessere, quia silentium 
erat, solitudo visa, metuque concessum ie barbarus ratus, 
moliri portas et claustra refringere 7 parat; cum, patefactis 
repente portis, cohortes duae, ad id 8 ipsum instructae intus, 
ingenti cum tumultu erumpunt, stragemque hostium faci¬ 
unt. Ita primis repulsis, Maharbal, cum majore robore 
virorum missus, nec ipse eruptionem cohortium sustinuit. 
Postremo Hannibal, castris ante ipsa moenia oppositis, par¬ 
vam urbem parvumque praesidium summa vi atque omni¬ 
bus copiis oppugnare parat; ac, dum instat lacessitque, 
corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et 

h Et prcesidium alio ex timore abiisse. 

rent pro vulg. habuere recepi ex emend. Sigon. et Strotli. Sed forte curo 
Crev. leg. ut de Capua .... habuere. In multis certe Mss. ita pro jamque . 
Rupert.—6 Prasidii Gronov. Crevier. 

7 Olim legebatur, moliri portas et seras claustraque effringere. 8 Id deest in 

NOT/E 

d Gcetulos] Populi ultra Africam provincia, 
proprie dictam, Numidiam, et Mau- e 3 Ietuque concessum] Num potius 
litaniam fuere Gaetuli, Libyae interi- consessum, supple esse, ab iis qui se Ca- 
oris ingens natio, in eo tractu qui silinum receperant ? id est, eos metu 
hodie Biledulgerid: in quo illis, ut- cessare, non moveri, ut considere in 
pote vagari solitis, certam assignare otio ita apud Virgilinmxi.iEn. se- 
sedem difficile fuerit. Aliquam no- deant, spectentque Latini. Nam se¬ 
minis affinitatem cum Gaetulia habere dere et considere saepe idem signifi- 
videtur Guzula regni Marrochiani eant quod desidere, vel residere. 


1920 


T. LIVII 


promtissimum quemque, e muro turribusque ictos, amisit. 
Semel ultro erumpentes agmine elephantorum opposito 
prope interclusit, trepidosque compulit in urbem, satis 
multis, ut ex tanta paucitate, interfectis. Plures cecidis¬ 
sent, ni nox praelio intervenisset. Postero die omnium 
animi ad oppugnandum accenduntur; utique postquam co¬ 
rona aurea muralis f proposita est, atque ipse dux castelli, 
plano loco positi, segnem oppugnationem Sagunti expug¬ 
natoribus exprobrabat, Cannarum Trasimenique et Trebiae 
singulos admonens universosque. Inde vineae quoque coep¬ 
tae agi cuniculique : nec ad varios conatus hostium aut vis 
ulla, aut ars deerat. Socii Romanorum propugnacula 9 
adversus vineas statuere, transversis cuniculis 5 hostium 
cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obviam ire ; 
donec pudor etiam Hannibalem ab incepto avertit: cas¬ 
ti isque communitis ac praesidio modico imposito, ne omissa 
res videretur, in hyberna Capuam concessit. Ibi partem 
majorem hyemis exercitum in tectis habuit, adversus omnia 
humana mala saepe ac diu durantem, 10 h bonis inexpertum 
atque insuetum. Itaque, quos nulla mali vicerat vis, per¬ 
didere nimia bona ac voluptates immodicae; et eo impen¬ 
sius, quo avidius ex insolentia in eas se merserant/ 11 Som- 

£ In eas voluptates eo ardentius se ingurgitaverant, quo ipsis insueta erant. 


Gronov.—9 Olim, Socii Romani propugnacula. Legendum monet J. F. Gro- 
nov. aut ars deerat sociis Romanorum. Propugnacula. —10 ‘ E quibusdam Mss. 
duratum recepit Drak. Sed rb durantem est difficilior lectio, et nf sape magis 

NOTyE 

dem durare idem ac perdurare, offir¬ 
matum esse. Sic apud Maronem i. 
/E 11 . ‘ Durate, et vosmet rebus ser¬ 
vate secundis.’ Verum adverbiis 
soepe ac diu convenire magis videtur 
duratum, id est, induratum; a quo 
non abhorrent scripti Put. et Pet. ubi 
legitur duratam. Et de hoc eodem 
exercitu Noster lib. xxx. ‘duratum 
omnium rerum patieutia.’ 


f Corona aurea muralis] Ei scilicet 
qui primus murum hostilem ascendis¬ 
set. 

s Transversis cuniculis ] Jam tum 
cognita non tantum agendorum cu¬ 
niculorum ars, sed etiam cuniculos 
hostium contrariis cuniculis inutiles 
reddendi: nos hodie vocamus, four- 
ncaux et contremines. 

h Sape ac diu durantem] Est qui- 



LIB. XXIII. CAP. 19 . 


1921 


nus enim et vinum et epulae et scorta balineaque 12 et otium, ■ 
consuetudine in dies blandius, ita enervaverunt corpora ani¬ 
mosque, ut magis deinde praeteritae victoriae eos, quam 
praesentes tutarentur vires; majusque id peccatum ducis 
apud peritos artium militarium haberetur, quam quod non 
ex Cannensi acie protenus ad urbem Romanam duxisset. 
Illa enim cunctatio distulisse modo victoriam videri potu¬ 
it ; hic error vires ademisse ad vincendum. Itaque, Hercule, 
velut si cum alio exercitu a Capua exiret, nihil usquam 
pristinae disciplinae tenuit. Nam et redierunt plerique 
scortis impliciti: et, ubi primum sub pellibus haberi coepti 
sunt, viaque et alius militaris labor excepit, tironum modo 
corporibus animisque deficiebant: et deinde per omne aesti¬ 
vorum tempus magna pars sine commeatibus ab signis di- 
labebantur: neque aliae latebrae, quam Capua, desertoribus 
erant. 

19. Ceterum, mitescente jam hyeme, educto ex hybernis 
milite, 13 Casilinum redit. Ubi, quanquam ab oppugnatione 
cessatum erat, obsidio tamen continuata oppidanos praesi¬ 
diumque ad ultimum inopiae adduxerat. Castris Romanis 
Ti. Sempronius praeerat, dictatore auspiciorum repetendo¬ 
rum causa profecto Romam. Marcellum, et ipsum cu¬ 
pientem ferre auxilium obsessis, et Vulturnus amnis inflatus 
aquis, et preces Nolanorum atque Acerranorum,' 4 ' tene¬ 
bant, Campanos timentium, si praesidium Romanum abs¬ 
cessisset. Gracchus, assidens tantum Casilino, quia prae¬ 
dictum erat dictatoris,' 5 ne quid absente eo rei gereret, nihil 


convenit.’ Rupert. —11 In Edd. ante Gronov. immerserant.-— 12 Balneaque 
notiori forma Edd. nonnulli. 

13 AI. ducto ex hybernis milite. —14 ‘ Conj. J. F. Gronov. Avellanarum: 
rectius Abellanarum.' Rupert.—-15 Malit Doujat. edictum dictatoris, aut prce- 

NOThE 

* Alque Acerranorum ] Objicit Gro- rum, quod satis probabile; fuit enim 
novius, Acerranos tunc nullos fuisse, Abella, seu Avelta, Campani* oppi- 
Acerris jam incensis, supra c* 17. dum, Nol® adhuc propior quam sint 
respondet tamen, forte restitutos fu- Acerra?, 
isse; aut certe legendum Avclluno - 


1922 


T. LIVII 


movebat: quanquam, quae facile omnem patientiam vince¬ 
rent, nuntiabantur a Casilino. Nam et, praecipitasse se 
quosdam non tolerantes famem, constabat, et stare inermes 
in muris, nuda corpora ad missilium telorum ictus prae¬ 
bentes. Ea aegre patiens Gracchus, cum neque pugnam 
conserere dictatoris injussu auderet, (pugnandum autem 
esse, si palam frumentum importaret, videbat,) 16 neque 
clam importandi spes esset, farre, ex agris circa undi¬ 
que convecto, cum complura dolia complesset, nuntium 
ad magistratum Casilinum misit, ut exciperent dolia, 
quae amnis deferret. Insequenti nocte, intentis omnibus 
in flumen ac spem ab nuntio .Romano factam, dolia medio 
missa amni defluxerunt : d aequaliter inter omnes frumen¬ 
tum divisum. Id postero quoque die ac tertio factum 
est. Nocte et mittebantur et perveniebant: 17 eo custodias 
hostium fallebant. Imbribus deinde continuis citatior 
solito amnis transverso vortice dolia impulit ad ripam, 
quam hostes servabant. Ibi haerentia inter obnata ri¬ 
pis salicta conspiciuntur: nuntiatumque Hannibali est, et 
deinde intentiore custodia cautum, ne quid falleret Vultur¬ 
no ad urbem missum. Nuces tamen fusae 18 k ab Romanis 
castris, cum medio amni ad Casilinum defluerent, cratibus 
excipiebantur. Postremo ad id ventum inopias est, ut lora 
detractasque scutis pelles, ubi fervida mollissent aqua, 
mandere conarentur, nec muribus aliove animali abstine¬ 
rent, et omne herbarum radicumque genus aggeribus infimis 
muri eruerent; et, cum hostes obarassant, quicquid herbidi 


d Devecta sunt secundo amne. 




dictum a dictatore. —16 Importare vellet, videret Edd. ante Gronov.—17 AI. 

NOT/E 

k Nuces tamen [inde] fusce\ Mera- nnm usque. Hinc Praenestinos Nu- 
branre habent Nuces tamen fusa, id culos dictos esse Festus notat, quod 
est, quamvis intenta esset custodia hae illonim cohortes Casilini inclusa; 
Frenorum, nihilominus nuces pro- sese nucibus sustentassent. 
jectae in flumen ferebantur Casili- 


Llii. XXIII. CAl>. 20 . 


1923 


terreni extra murum erat, raporum semen 1 injecerunt, ut 
Hannibal, ‘ Eone usque, dum ea nascantur, ad Casilinum 
sessurus sum?’ 1 ? exclamaret: et, qui nullam antea pactio¬ 
nem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus 
de redemtione liberorum capitum. Septunces auri 01 in 
singulos pretium convenit. Fide accepta, sese tradiderunt: 
donec omne aurum persolutum est, in vinculis habiti: tum 
remissi Cumas cum fide. Id verius est, quam ab equite in 
abeuntes immisso interfectos. Praenestini maxima pars 
fuere. Ex quingentis septuaginta, qui in praesidio fuerunt, 
minus dimidium ferrum famesque absumsit: ceteri incolu¬ 
mes Praeneste cum praetore suo Manicio (scriba is antea 
fuerat) redierunt. Statua ejus indicio fuit, Praeneste in 
foro statuta, loricata, amicta toga, velato capite; n et tria 
signa cum titulo lamnae 20 aeneae inscripto, ‘ Manicium pro 
militibus, qui Casilini in praesidio fuerint, votum vovisse.’ 
Idem titulus tribus signis in aede Fortunae positis fuit sub¬ 
jectus. 

20. Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatum 
septingentorum militum de exercitu Hannibalis praesidio; 
ne, ubi Poenus inde abscessisset, Homani oppugnarent. 
Praenestinis militibus senatus Romanus duplex stipendium 
et quinquennii 1 militiae vacationem decrevit. Civitate cum 
donarentur ob virtutem, non mutaverunt. 0 Perusinorum p 


praeveniebant .—18 AI. Nuces inde fusce .—19 Vet. lib. apud Sigon. sessuri 
sumus .—20 Lamince Edd. ante Gronov. 

NOTA2 


1 Raporum semen '] Cum Poeni herbi¬ 
dum solum, muris vicinum, (non intra 
urbem, quod voluit Glareanus, quasi 
•n\4)<nov rov tclxovs esset intra muros, 
cum sit juxta muros,) arassent, ne 
obsessi herbis ibi natis uti possent; 
hi raporum sive raparum semine so¬ 
lum idem impleverunt, quo se com¬ 
modum inde aliquod nihilominus per¬ 
cepturos ostenderent, et obsidionem 
adhuc satis diu toleraturos, dum haec 


legumina nascerentur. 

m Septunces miri] Si unciam Ro¬ 
manam auri hodierno pretio aestime¬ 
mus, non minus 44. libris Francicis 
valebit. Septem igitur unciae effi¬ 
cient plus trecentis libris nostratibus 
in singula capita: eoque lytro pacto 
se dediderunt. 

n Velato capite ] Ut in re divina et 
voto concipiendo reddendove. 

0 Non mutaverunt ] Civitatem scili- 


1924 


T. LIVII 


casus obscurior fama est; quia nec ipsorum monumento 
ullo est illustratus, nec decreto Romanorum. Eodem 
tempore Petelinos, q qui uni ex Bruttiis manserant in ami¬ 
citia Romana, non Carthaginienses modo, qui regionem 
obtinebant, sed Bruttii quoque ceteri, ob separata ab se 
consilia, oppugnabant. Quibus z cum obsistere malis ne¬ 
quirent Petelini, legatos Romam ad praesidium petendum 
miserunt. Quorum preces lacrymaeque (in questus enim 
flebiles, cum sibimet ipsi consulere jussi sunt, sese in ves¬ 
tibulo curiae profuderunt) ingentem misericordiam Patribus 
ac populo moverunt. Consultique iterum a M\ Pomponio 5 
praetore r Patres, circumspectis omnibus imperii viribus, 
fateri coacti, nihil jam longinquis sociis in se praesidii 
esse, redire domum, fideque ad ultimum expleta, consulere 
sibimet ipsos in reliquum 4 - praesenti fortuna jusserunt. 
Haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus re¬ 
pente moeror pavorque senatum eorum cepit, ut pars pro- 




1 Quinquennium e Ms. Cantabr. malebat J. F. Gronov.—2 Quibus abest 
ab Edd. ante Jac. Gronov.—3 ‘Male in Edd. vett. M. JEmilio.' Rupert.—4 

NOTiE 


eet: sed manserunt Praeneste, aut 
jure civium Praenestinorum fuere 
contenti. 

p Perusinorum ] Cohortem Perusi¬ 
norum quadringentorum ac sexagin- 
ta, nuntio Cannensis pugnae accepto, 
Casilinum compulsos, quemadmodum 
et Praenestinos, vidimus extremo c. 
17. Horum qnae fortuna fuerit mi¬ 
nus certum. Eo ducit conjectura, ut 
qui eorum superstites fuere, parem 
cum Praenestinis habuerint exitum. 
Perusia Tusciae urbs, non procul dex¬ 
tra Tiberis ripa; hodieque Perugia 
Academiam habet cum Episcopatu 
in Ecclesiae Romana; ditione. 

<t Petellinos ] Petellia, seu Petilia, 
urbs Bruttiorum inter Turios et Cro¬ 
tonem, ex Tabula itineraria: a Phi¬ 


loctete olim condita, ut Strabo et 
Servius scribunt. Ad sinum Seylla- 
ceum fuisse, ubi nunc Strongoli, Epis¬ 
copale Calabriae Citerioris oppidum, 
censet post Gualterinm Holstenius, 
in eaque sententia fuerat Clnverius 
p. 1257. quanquam pagina deinde 
1315. existimet fuisse Belcaslro, in li¬ 
mine Calabriae ulterioris. Sansoni 
ad Ptolemaeum est Cirenza, quae pau¬ 
lo interior Strongylo in Calabriae Ci¬ 
terioris finibus. 

1 A M’. [Ma.] Pomponio pratore ] 
Correctio est Sigonii, cnm antea le¬ 
geretur a M. JEmilio pratore, quo 
nomine nullus hoc anno praetor: sed 
Ma. Pomponius praetor erat urba¬ 
nus. 


LIB. XXIII. CAP. 21 . 


1925 


fugiendi, qua quisque posset, ac deserendae urbis auctores 
essent; pars, quando 5 deserti a veteribus sociis essent, 
adjungendi se ceteris Bruttiis, ac per eos dedendi Hanni¬ 
bali. Vicit tamen ea pars, quae nihil raptim nec temere 
agendum consulendumque de integro censuit. Re laxata 
postero die per minorem trepidationem tenuerunt 6 optima¬ 
tes/ ut, convectis omnibus ex agris, urbem ac muros firma¬ 
rent. 

21. Per idem fere tempus literae ex Sicilia Sardiniaque 
Romam allatae. Priores ex Sicilia T. Otacilii propraeto¬ 
ris 7 in senatu recitatae sunt: ‘ P. Furium 8 praetorem cum 
classe ex Africa Lilybaeum venisse: ipsum graviter sau¬ 
cium 9 in discrimine ultimo vitae esse. Militi et navalibus 
sociis neque stipendium, neque frumentum ad diem dari; 
neque, unde detur, esse. Magnopere suadere, ut quam 
primum ea mittantur; sibique, si ita videatur, ex novis 
praetoribus successorem mittant.’ Eademque ferme de sti¬ 
pendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula propraetore 
ex Sardinia scripta. Responsum utrisque, non esse, unde 
mitteretur. Jussique ipsi classibus atque exercitibus suis 
consulerent. Otacilius, ad unicum 10 subsidium populi Ro¬ 
mani Hieronem legatos cum misisset, in stipendium, quanti 

e Prolata et in crastinum rejecta deliberatione, senatores primarii postridie reti¬ 
nendo plebem effecerunt, fyc. 


Reliquum abest ab Edd. ante Gronov. et a Crevier.—5 Cantabr. quandoque. 
—G ‘ Doer. conj. Relaxatis animis sc. metu et pavore, et Crev. non male 
relata postero die per minorem tr. re, tenuerunt cet. nani relaxa in Flor, et Put. 
tenuerunt ex emend. Gron. In Mss. et Edd. vett. retinuerunt vel re tenu¬ 
erunt: unde suspicari possis Relaxata, aut cum Crev. Relata, sc. ad con¬ 
cilium s. concionem, ut xxxn. 22.’ Rupert. Vid. Not. Var. 

7 ‘ Priores ex Sicilia Otacilii propraetoris. Put. Totacilii. Lege, Titi Ota¬ 
cilii.’ J. F. Gronov.—8 L. Furium Gronov. Doujat. Crevier. Drak. et Stroth. 
—9 ‘ Ita Put. et Pet. ille melior. Lipsianus, Menardi, duo Pali. Voss. gra¬ 
viter ictum saucium: immo et Andreas, Beccar. Asc. Moguntina, et complu¬ 
res aliae editiones. Pal. tertius, ictumsauciumque. Lipsius conjicit, graviter 
relictum saucium. Atqui nisi auctoritas duum vetustissimorum impediret, 
reciperem plane alterorum codd. scripturam sine ulla praeterea conjectura. 
Quid enim opus ? graviter ictum saucium, uti jam ante, * armatis dimicantibus,’ 
‘ vagus errans,’ et similia notavimus.’ J. F. Gronov. —10 ‘ Consulerent. Ota- 
eilius (sine praen. ut mox Cornelio) ad unicum cet. Ita Mss. tantum non 
omnes et Edd. ante Gron. prob. Uukero. Consulere. T. Otacilius emend. 
Gron.’ Rupert. Consulere. T. Otacilius dant Donjat. Crevier. Drak. Stroth. 


1926 


T. LIVII 


argenti 11 opus fuit, et sex mensium frumentum accepit. 
Cornelio in Sardinia civitates sociae benigne contulerunt. 
Et Romae quoque propter penuriam argenti triumviri 
mensarii,t rogatione M. Minucii tribuni plebis, facti, L. 
^Emilius Papus, qui consul 11 censorque fuerat, et M. 
Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribo¬ 
nius Libo, qui tum tribunus plebis erat. Et duumviri 
creati, M. et C. Atilii, aedem Concordiae, quam L. Manlius 
praetor voverat, dedicaverunt. Et tres pontifices creati, 
Q. Caecilius Metellus, et Q. Fabius Maximus, et Q. Ful¬ 
vius Flaccus, in locum P. Scantinii demortui, et L. iEmilii 
Paulli consulis, et Q. iElii Paeti, qui ceciderant pugna 
Cannensi. 13 

22. Cum cetera, quae continuis cladibus fortuna minue¬ 
rat, quantum consiliis humanis assequi poterant. Patres ex- 
plessent; tandem se quoque et solitudinem curiae, paucita¬ 
temque convenientium ad publicum consilium ’+ respexe¬ 
runt. Neque enim post L. /Emilium et C. Flaminium 5 
censores senatus lectus fuerat, cum tantum senatorum ad¬ 
versae pugnae, ad hoc sui quemque casus per quinquennium 
absumsissent. Cum de ea re M’. Pomponius praetor, 13 
dictatore post Casilinum amissum profecto jam ad exerci¬ 
tum, exposcentibus cunctis retulisset; tum Sp. Carvilius, 
cum longa oratione non solum inopiam senatus, 16 sed pau¬ 
citatem etiam civium, e quibus in Patres legerentur, con- 


et Kreyssigins.—11 AI. in s. quantum argenti .—12 AI. L. JEmilius , qui consul. 
—13 Vet. lib. apud Si;:on. in pugna Cannensi. 

14 AI. concilium. — 15 AI. Cum de ea re M. JEmilius prator .— 16 ‘Vocem 
senatus cum Stroth. e 6. Mss. inserui. Non solum paucitatem, sed inopiam etiam 
civium conj. Crev. et Duk. qui monet verba esse transponenda, quod inopia 
civium plus sit, quam paucitas, et, ubi inopia sit, ibi plus esse, quam paucita- 

NOTVE 

t Triumviri mensarii ] Factum hoc, lares, et Lustrum 43. condiderat L. 
ne ob aes alienum turbae nascerentur, /Emilius Papus, C. Flaminius viam 
ut A. U. C. 403. de quo vide lib. vii. Flaminiam ea censura munivit, et 
c. 21. J. Clericus. Circum Flaminium struxit, triennio 

s Post L. JEmilium et C. Flamini- post interfectus praelio ad Trasime¬ 
na*] Hi ante quadriennium censores nnm. 
fuerant an. U. C. 533. viri consu- 


LIB. XXIII. GAP. 22 . 


1927 


questus esset, explendi senatus causa et jungendi arctius 
Latini nominis cum populo Romano, magnopere se sua¬ 
dere-^ 17 dixit, ut ex singulis populis Latinorum, binis 
senatoribus, si Patres Romani censuissent, civitas dare¬ 
tur, atque in demortuorum locum in senatum legerentur. 
Eam sententiam haud aequioribus animis, quam ipsorum 
quondam postulatum Latinorum, Patres audierunt: et, 
cum fremitus indignantium tota curia 18 esset, et praecipue 
Manlius, ‘ esse etiam nunc stirpis ejus virum,’ diceret, ‘ ex 
qua quondam in Capitolio consul minatus esset, quem La¬ 
tinum in curia vidisset, eum sua manu se interfecturum 
Q. Fabius Maximus, £ Nunquam rei ullius alieniore tem¬ 
pore mentionem factam in senatu,’ dixit, ‘ quam inter tam 
suspensos sociorum animos incertamque fidem id tactum, 1 ® ‘ 
quod insuper solicitaret eos. Eam unius hominis temera¬ 
riam vocem silentio ommum extinguendam esse: et, si 
quid unquam arcani sanctive ad silendum in curia fuerit, 
id omnium maxime tegendum, occulendum, obliviscendum, 
pro non dicto habendum esse.’ Ita ejus rei oppressa men¬ 
tio est. Dictatorem, qui censor ante fuisset, vetustissimus- 
que ex eis, qui viverent, censoriis esset, creari placuit, qui 
senatum legeret: u accirique C. Terentium consulem ad dic¬ 
tatorem dicendum jusserunt. Qui cum ex Apulia, relicto 
ibi praesidio, magnis itineribus Romam redisset, nocte 

f Auctor esse, velut ingentis boni. 


tem.’ Rnpert.—17 1 Jungendi arctius Latini nominis cum populo Rom. magno¬ 
pere se suadere praeclara conj. Crev. quam probavit Drak. et recepit etiam 
Str. pro vnlg. nominis, pro magna re suadere vel re se suadere. In optimis Mss. 
et vett. Edd. legitur nominis cum pro magna re se suadere, et rtp p. ro. (Ii. e. 
populus Rom.) saepissime a librariis substituta praep. pro, (v. Drak. ad Epit. 
Iib. xv.) lectiones autem recentt. Livio vix obtrudendae videntur.’ Rupert. 
—18 ‘Forte leg. in tota curia cum Doering. et T. Manlius cum Grou.’ Ru- 


NOT® 


1 Id tactum ] Scribebat Gronov. id 
jactum: non improbabiliter, hoc est, 
jactatum, propositum. Agnoscit ta¬ 
men non male dici id tactum, qua 
forma loquendi usus Cic. 

" Qui senatum legeret ] Haec potes¬ 
tas legendi Senatum post reges ex¬ 


actos penes consules fuerat: donec 
creati censores, qui hoc munere fun¬ 
gerentur. Interdum, sed rarius, dic¬ 
tator, aut etiam triumviri ea de cau¬ 
sa creati id agebant, ut annotat Ma- 
jorag. de Senatu Rom. cap. 14. 



1928 


T. LIVII 


proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem 20 x ex senatus 
consulto sine magistro equitum dictatorem in sex menses 
dixit. 

23. Is ubi cum lictoribus in Rostra escendit, ‘ neque duos 
dictatores tempore uno/ quod nunquam antea factum es¬ 
set, probare se,’ dixit; ‘ neque dictatorem se sine magistro 
equitum ; 1 nec censoriam vim uni permissam 2 et eidem 
iterum; nec dictatori, nisi rei gerendae causa creato, in sex 
menses datum imperium. Quae immoderata fors, tempus, 
ac necessitas fecerint, iis se modum impositurum. 5 ? Nam 
neque senatu quenquam moturum ex iis, quos C. Flami¬ 
nius, L. iEmilius censores in senatum legissent; transcribi 
tantum recitarique eos jussurum, ne penes unum hominem 2 
judicium arbitriumque de fama ac moribus senatoris fuerit; 
et ita in demortuorum locum sublecturum, ut ordo ordini, 

g Se temperaturum ea qua fortuna nimia, quce tempus prcesens, et necessitas re¬ 
rum fieri coegerunt. 


pert. TN. Manlius Ms. P»t.—19 
um B. emend. Sigon. 

1 ‘ Vet. lib. neque dictatorem sine 
cum persona offendebat.’ Sigon. —2 

Ni 

* M. Fabium Buteonem ] In Capito- 
linis Tabulis leguntur an. 512. cen¬ 
sores creati: horum unius tantum 
nomen editur, C. Aurelii Cottae : 
alterum, cujus exesum nomen, Sigo- 
nitis conjicit hunc Fabium Buteonem, 
qui nullo alio anno censor fuisse in¬ 
venitur. Cum autem eo tempore 
duo essent Fabii Buteones consula¬ 
res, probat magis censorem esse fac¬ 
tum Numerium, qui prior ceperat 
consulatum. 

r Neque duos dictatores tempore uno ] 
Hoc sane valde novum, etsi M. Ju¬ 
nius rei gerendae causa creatus ad 
exercitura profectus, hic Buteo Se¬ 
natus legendi gratia dictus fuerat: 
cujus rei meminit quoque Plutarch. 
in Fab. nec minus novum dictatorem 
sine magistio equitum creari, eidem- 


Jactum conj. J. F. Gronov.—20 N. Fabi- 

magistro equitum: probe : res enim eum 
Permissam uni Edd. ante Crevier.—• 

NOTyE 

que bis censorium munus deferri. 

1 Ne penes unum hominem] At nonne 
idem obtinebat in censoribus ? siqui¬ 
dem Claudius Nero Liviusque Sali¬ 
nator, collegae in censura, alter in al¬ 
terum animadverterunt, seque invi¬ 
cem publicis ademtis equis etiam 
aerarios fecerunt an. 549. Valer. Max. 
ii. 9. T. Livius xxix. S7. iCertum 
saltem est ab uno Lustrum condi; 
ab uno etiam, cui sors obtigerat, Se¬ 
natum legi solitum, ex Liv. ipso lib. 
xxvii. cap. 11. unde apparet non 
amborum censorum communi judicio, 
sed alterutrius arbitrio de fama ci¬ 
vium atque adeo senatorum discep¬ 
tatum fuisse. Verum duo ab initio in 
id creabantur : uter rem exequere- 
tur, sors decidebat. 


V 


lib. xxiii. cap. 23. 1929 

non homo homini praelatus videretur .’ h Recitato vetere 
senatu, inde primos 3 in demortuorum locum legit, qui post 
L. JEmilium et C. Flaminium censores curulem magistra¬ 
tum cepissent, necdum in senatum lecti essent; ut quisque 
eorum primus creatus erat: 4a tum legit, qui aediles, tribuni 
plebei, quaestoresve 5 fuerant: tum ex iis, qui magistratus 
cepissent, qui spolia 6 ex hoste fixa domi haberent, 5 aut 

h Ut in assignando senatoribus, qui allegendi essent, priori aut posteriori loco, 
non personarum, sed honoris graduum ratio haberetur. 


•*■*■■* 




3 Pro primos in Edd. ante Jac. Gronov. legitur primum. —4 * Ut quisque eo¬ 
rum senator primus creatus erat. Ita Edd. vett. et senatus optimi Mss. Sed 
neutrum probandum, et vel delendum, vel leg. magistratus; Gron. Recte, 
opinor, nec audiendus P. Manutius de sen. Roui. qui exponit: ut quisque 
curulem magistratum assecutus in senatum venerat, et dicendae post magis¬ 
tratum sententiae jus acceperat.’ Rupert. —5 Olim legebatur: adiles, tribuni , 
pratores quastoresque. —6 'Tum ex iis, qui magistratus cepissent cet. obscura 
verba, quibus Sigon. Gron. et Drak. non ante cepissent inseruere, ut dictator 
primum, qui magistratus curules, deinde, qui plebeios gessissent, et tum ex 
iis, qui magistratus non cepissent, legerit eos, qui spolia cet. Id improbat 
Doer. cujus haec nota est: ‘ Cum dictator in explendo senatu ita versaretur, 
ut ordo ordini, non homo homini prcelatus videretur, qui, quaeso, in senatum lege¬ 
re poterat eos, qui magistratus non cepissent, praecipue cum ii, qui spolia ex 
hoste fixa domi habebant, aut civicam coronam acceperant, capere omnino 
magistratus possent? Immo legit primum,qui magistratum curulem cepissent , 
deinde, qui magistratus cepissent se. alios s. minores, quod ut adderetur, non 
opus fuit, cum magistratus magistratui curuli opponantur.’ Sed, ut alia tace¬ 
am, non soli magistratus curules antea memorati erant. Forte leg. tum alios 
vel tum et alios qui magistratus cepissent, vel potius gessissent, ne idem verbum 
bis positum sit, (ut intelligantur triumviri capitales, monetales, nocturni et 
mensarii, tribuni aerarii, curatores viarum, et alii magistratus tam ordinarii 


NOT/E 


a Ut quisque eorum primus creatus 
erat] Vulgo legebatur, ut quisque eo¬ 
rum senator primus creatus erat, vel 
primum creatus erat. Sed redundare 
vocem senator notarunt Glar. et Si¬ 
gon. Neque eam habebat vetus edi¬ 
tio Badii. Et vero sensus est, eos, 
qui post priores censores curulem 
magistratum ceperant, lectos esse 
in Senatum, eo ordine quo magistra¬ 
tum cepissent. Non enim statim, 
ut magistratum curulem gesserant, 
senatores fiebant, licet aditus eis in 
curiam daretur: sed ut senatores 
censerentur, legi eos a censoribus 
Delph. et Far. Cias. 


oportebat. Nec tamen opus est cum 
Gronov. inserere nomen magistratus, 
et scribere ut quisque eorum magistra¬ 
tus primus creatus erat: id enim ex 
anteriori commate satis intelligitur. 

b Qui spolia ex hoste fixa domi ha¬ 
berent ] Post eos, qui magistratus, 
tum curules, tum plebeios gesserant, 
ii lecti sunt in Senatum, qui nullo 
magistratu gesto, sua tamen suorum- 
ve bellica virtute insignes essent, eo- 
que spolia hostibus detracta habe¬ 
rent domi suae : erat enim in more 
positum apud Romanos teste Plin. 
lib. xxxv. cap. 2. ut ‘ foris et circa 
Livius. 6 L 


1930 


T. LIVII 


civicam coronam accepissent. Ita centum septuaginta 
septem 7 cum ingenti approbatione hominum 8 in sena¬ 
tum lectis, extemplo se magistratu abdicavit, privatusque 
de Rostris descendit, lictoribus abire jussis: turbseque 
se immiscuit privatas agentium res, tempus hoc 9 sedulo 
terens, 0 ne deducendi sui causa populum de foro abduce¬ 
ret. Neque tamen elanguit cura hominum ea mora, fre- 
quentesque eum domum deduxerunt. Consul nocte inse- 
quenti ad exercitum rediit, non facto certiore senatu, ne 
comitiorum causa in Urbe retineretur. 

24. Postero die consultus a M\ Pomponio praetore se¬ 
natus decrevit, dictatori scribendum, uti, si e re publica 
censeret esse, ad consules subrogandos veniret cum ma¬ 
gistro equitum et praetore M. Marcello, ut ex iis praesenti¬ 
bus noscere Patres possent, quo statu res publica esset,' 0 
consiliaque ex rebus caperent. Qui acciti erant, omnes 
venerunt, relictis legatis, qui legionibus praeessent. Dicta¬ 
tor, de se pauca ac modice 11 locutus, in magistrum equi¬ 
tum, Ti. Sempronium Gracchum, magnam partem gloriae 
vertit; comitiaque edixit, quibus L. Postumius tertium 
absens, qui tum Galliam provinciam obtinebat, et Ti. Sem¬ 
pronius Gracchus, qui tum magister equitum et aedilis 
curulis erat,' 1 consules crearentur. Praetores inde creati, 
M. Valerius Laevinus, Ap. Claudius Pulcher, Q. Fulvius 
Flaccus, Q. Mucius Scaevola. Dictator, creatis magistra¬ 
tibus, Teanum d in hyberna ad exercitum rediit, relicto 


quam extraordinarii,) et qui spolia cet.’ Rupert.— 7 Ms. Hav. CL.XXX. et in 
Epit. Liv. Ms. Berg. CXLVII. at ceteri CXCVII. —8 AI. omnium. —9 ‘ In 
vet. lib. Sigon. hic, (in turba et foro,) quod recte, opinor, probat Doering.’ 
Rupert. 

10 AI. respublica essent. —11 ‘Optimi, ac demodice. An permodice V J. F. 
Gronov.—12 ‘ Pro et adilis curulis erat in Edd. ante Crev. et Mss. fere om- 

NOTjE 

limina majorum suorum fortissimo- pida ejus nominis : Teanum Apulum, 
rura imagines disponerent, affixis hos- de quo hic sermo, cujus adhuc rnde- 
tium spoliis,’&c. ra extare Cluverius testatur decem 

e Tempus hoc sedulo terens] Inforo, millia passuum ab ostio Frentonis; 
d Teanum] Duo fuere iu Italia op- Sanso ad Chienti in Capitanata ponit, 


L1B. XXIII. CAP. 24. 


1931 


magistro equitum Romae, qui, cum post paucos dies magis¬ 
tratum initurus esset , 6 de exercitibus scribendis comparan- 
disque in annum Patres consuleret. Cum eae res maxime 
agerentur, nova clades nuntiata, aliam super aliam 13 f cu¬ 
mulante in eum annum fortuna; L. Postumium, consulem 
designatum, in Gallia ipsum atque exercitum deletos. Syl- 
va erat vasta, (Litanam Galli vocabant, 1 * s ) qua exercitum 
traducturus erat. Ejus sylvae dextra laevaque circa viam 
Galli arbores ita inciderant, ut immotae starent, momento 
levi impulsae occiderent . 13 h Legiones duas Romanas ha¬ 
bebat Postumius, sociumque ab supero mari tantum con¬ 
scripserat, ut viginti quinque millia armatorum in agros 
hostium induxerit . 16 Galli oram extremae sylvae cum cir¬ 
cumsedissent, ubi intravit agmen saltum, tum extremas ar¬ 
borum succisarum impellunt, quae, alia in aliam, instabilem 
per se ac male haerentem, incidentes, ancipiti strage arma, 
viros, equos obruerunt, ut vix decem homines effugerent. 
Nam cum exanimati plerique essent arborum truncis frag- 


nibus et eo vel ea accurrerat vel occurrerat, advenerat.’ Rupert.— 13 AI. alia 
super alia. 14 AI. vocant .—-15 ‘Occiderent. jValde faveo huic veterum libro¬ 
rum scripturae, modo exemplum sit. Secus posses, conciderent. Andreas, 


N017E 


locum longe diversum a CivitadiChi- 
eti, quae in Aprutii utriusque confinio 
sita, olim Teate: alterum Teanum 
Sidicinum in via Latina, et aditu 
Campaniae felicis inter Casinum et 
Casilinum, vulgo Tiano. 

e Magistratum initurus esset] Con¬ 
sulatum nempe. 

1 Aliam super aliam ] Cladem intel- 
lige. 

e Litanam Galli vocabant"] Fuit haec 
sylva haud dubie in Boiis, hoc est, 
in Mutinensi aut Bononiensi tractu ; 
atque, ut ex Zonara discimus, locis 
montosis: iu exitu forte vallis Caj- 
fanianae, ubi Selva Romanesca, aut 
inde non procul apud locum Lizano, 


qui nominis vestigia servare videtur, 
ad Apenninunt, in Mutinensis, Bono¬ 
niensis, et Pistoriensis Tusciae agri 
confinio. 

h Momento levi impulsa occiderent] 
Haec veterum librorum scriptura : et 
quandoque occidere pro cadere sumi¬ 
tur; nam et eo sensu dicimus ‘So¬ 
lem occidere,’ et cetera etiam sidera 
occidere dicuntur, quasi cadere vide¬ 
antur: unde apud Virg. ‘suadent- 
que cadentia sidera somnos.’ Gronov. 
tamen suspicatur legendum concide¬ 
rent. Malim acciderent, eo sensu quo 
dicitur ad pedes, vel ad genua ali- 
cujns accidere. 



1932 


T. LIVII 


mentisque ramorum, ceteram quoque multitudinem, inopi¬ 
nato malo trepidam, Galli, saltum omnem armati circum¬ 
sedentes, interfecerunt; paucis e tanto numero captis, qui, 
fluminis pontem petentes, obsesso ante ab hostibus ponte 
interclusi sunt. Ibi Postumius, omni vi, ne caperetur, dimi¬ 
cans, occubuit. 1 ? 1 Spolia corporis caputque ducis praeci¬ 
sum Boii ovantes templo, quod sanctissimum est apud eos, 
intulere: purgato inde capite, ut mos iis est, calvam auro 
caelavere. k Idque sacrum vas iis erat, quo solennibus liba¬ 
rent; poculumque idem sacerdoti esse 181 ac templi antis¬ 
titibus. Praeda quoque haud minor Gallis, quam victoria, 
fuit. Nam etsi magna pars animalium strage sylvae op¬ 
pressa erat, tamen ceterae res, quia nihil dissipatum fuga 
est, stratae per omnem jacentis agminis ordinem inventae 
sunt. 

25. Hac nuntiata clade, cum per dies multos in tanto 
pavore fuisset civitas, ut, tabernis clausis, velut nocturna 
solitudine per urbem acta, senatus aedilibus negotium daret, 
ut urbem circumirent, aperirique tabernas et moestitiae 
publicae speciem urbi demi juberent; tum Ti. Sempro¬ 
nius senatum habuit, consolatusque Patres est et adhorta¬ 
tus, £ ne, qui Cannensi rumae non succubuissent, ad mino- 

ceciderent.’ J. F. Gronov.—16 AI. induxisset.— 17 Ne caperetur, obnixus occu¬ 
buit Edd. ab Aldo ad Gronov.—18 ‘ Vel rb erat, vel rb me (quod a Ms. Harl. 
abest) delendum videri, jam alii monuere.’ Rupert. 


NOTJE 


' Ne caperetur, dimicans, occubuit ] 
Ita post Puteanum et alios Grono- 
vius. Priores habent obnixus occubuit. 
Exiguo sane quantum ad sententiam 
discrimine. In aliis codicibus neu¬ 
trum participium occurrit, sed sus¬ 
pensa sic apparet oratio. 

k Calvam auro calavere] Longobar¬ 
dorum idem mos fuisse videtur. Ea 
certe causa legitur praecipua necis 
Alboino, eorum primo in Italia regi, 
secundae uxoris Rosemundae insidiis 
illatae, quod eam in devicti patris cal¬ 


va bibere coegisset. 

1 Poculumque idem sacerdoti esse] 
Freinshemins rb esse delendum pu¬ 
tat: Gronovius rb erat expungi ma¬ 
vult. Et sane infinitivus modus pro 
Indicativo historicis usitatus; et hic 
verbum esse in scriptis video. Porro 
cum dicit idem poculum sacerdoti fu¬ 
isse ac templi antistibus, per sacerdo¬ 
tem intelligo eum qui sacra faciebat, 
per antistites autem eos qui dignitate 
sacra eminebant. 


L1B. XXIII. CAP. 25 . 


1933 


res calamitates animos summitterent. Quod ad Carthagi¬ 
nienses hostes Hannibalemque attinet, 20 prospera modo 
essent, sicut speraret futura, 1 Gallicum bellum et omitti 
tuto et differri posse ; ultionemque eam fraudis in Deorum 
ac populi Romani potestate fore.* De hoste Poeno exerci¬ 
tibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque 
agitandum.’ Ipse primum, quid peditum equitumque, quid 
civium, quid sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit. 
Tum Marcellus suarum copiarum summam exposuit. Quid 
in Apulia cum C. Terentio consule esset, a peritis quaesitum 
est:* nec, unde consulares exercitus™ satis firmi ad tan¬ 
tum bellum efficerentur, 2 inibatur ratio. Itaque Galliam, 
quanquam stimulabat justa ira, omitti eo anno placuit. 
Exercitus dictatoris consuli decretus est. De exercitu 
Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent," in Siciliam 
eos traduci, atque ibi militare, donec in Italia bellum es¬ 
set, placuit: eodem ex dictatoris legionibus rejici militem 


* Eam ultionem quam mereretur damnum insidiis Gallorum datum, facile suo 
tempore repetendam Deorum ope. 

k Ab iis quibus cognitus earum copiarum status. 


19 AI. mcestitice speciem publicce .—20 ‘Attineret viri docti non temere con¬ 
jecerunt.’ Stroth .—1 ‘ Prospera si modo essent sc. incepta, nisi potius ex Edd. 
antt. et quibusdam Mss. restituendum : prospera modo esset, sicut speraret, for¬ 
tuna.’ Rupert.—2 Qucesitum est duone considares exercitus satis firmati tanto 
bello sufficerent Edd. a Froben. ad Gronov. q. e. d. c. e. s. f. tantum bellum 


NOTdS 


m Nec, unde consulares exercitus ] Ita 
conjicit Gronovius ex Puteano co¬ 
dice, ubi erat nec undo consulares; 
ubi secunda manus adjecerat inter 
lineas syllabam se; atque inde in 
plures libros propagata lectio, ne se¬ 
cundo consulares exercitus, nullo idoneo 
sensu. Itaque correctores fecerant, 
duone consulares exercitus satis firmati 
tanto bello sufficerent inibatur ratio: 
quod Vallas merito displicuit; tum 
quod pro efficerentur scribebatur suf¬ 
ficerentur, tum etiam quod non pa¬ 


titur Latinitas, ut dicatur iniri ratio, 
duone exercitus sufficerent: ille igitur 
verum sensum assecutus exigua muta¬ 
tione legendum putabat, nec quomodo 
considares exercitus satis firmi ad tan¬ 
tum bellum efficerentur. 

n Qui eorum ex fuga Cannensi essent] 
Vulgo, qui ex fuga. Plerique veteres, 
eorum qui. Meliores, qui eorum, id 
est, qui milites essent ex eorum nu¬ 
mero qui in pugna Cannensi fuge¬ 
rant. 



1934 


T. LIVII 


minimi quemque roboris, nullo praestituto militias tempore, 
nisi qui 3 stipendiorum legitimorum esset. 0 Duae legiones 
urbanae alteri consuli, qui in locum L. Postumii suffectus 
esset, decretae sunt: eumque, cum primum salvis auspi¬ 
ciis posset, creari placuit. Legiones praeterea duas primo 
quoque tempore ex Sicilia acciri: atque inde consul, cui 
legiones urbanae evenissent, militum sumeret 4 quantum 
opus esset. C. Terentio consuli propagari s in annum im¬ 
perium : p neque de eo exercitu, quem ad praesidium Apuliae 
haberet, quicquam minui. 

26. Dum haec in Italia geruntur apparanturque, nihilo 
segnius in Hispania bellum erat: sed ad eam diem magis 
prosperum Romanis. P. et Cn. Scipionibus inter se par¬ 
titis copias, 6 ut Cnaeus terra, Publius navibus rem gereret; 
Hasdrubal Poenorum imperator, neutri parti virium satis 
fidens,'’ procul ab hoste, intervallo ac locis tutus/ tenebat 
se, quoad multum ac diu obtestanti quatuor millia peditum 
et quingenti equites in supplementum missi ex Africa sunt. 
Tura, refecta tandem spe, castra propius hostem movit: 
classemque et ipse instrui pararique jubet ad insulas mari- 
timamque oram tutandam. In ipso impetu movendarum 




efficerent Edd. ante Froben. Vid. Not. Var.—3 Quod Edd. ante Gronov. 
Conj. Rupert. quis. —4 'Put. sumere. Forte: atque inde consulem cui .... 
militum sumere.’ J. F. Gronov.—5 Prorogari Edd. ab Ascens. ad Gronov. 

6 Scipiones inter se partitis copiis Edd. vett. Scipiones inter se partiti copias 
Edd. a Mogunt. ad Gronov. Vid. Not. Var.—7 Tutis Edd. ante Gronov. 


° Nisi qui [quod] stipendiorum legi¬ 
timorum esset] Mavult Gronov. dx 
manuseriptis nisi qui stipendiorum le¬ 
gitimorum essent, ut ad milites, non ad 
tempus, referatur. Vulgaris lectio 
mihi probatur magis ; vult enim Li¬ 
vius eam Senatus sententiam fuisse, 
ut praestitutum tempus militiae in 
unoquoque milite servaretur, id est, 
ut non ante impleta viginti annorum 
stipendia dimitterentur. 

p C. Terentio consuli propagari in 


annum imperium ] Non ut consulatum 
retineret per biennium, sed, ut pro 
consule bellum gereret. Nihil autem 
erat cur contra plerosque manuscrip- 
tos et editos Ascensius mutaret pro¬ 
pagari, in prorogari imperium, cum 
utrumque recte dicatur, ut pluribus 
exemplis confirmat citra necessita¬ 
tem Gronovius. 

i Neutri parti virium satis fidens ] 
Gall. Ne se trouvant pus assez fort, ni 
sur mer, ni par terre. 


LIB. XXIII. CAP. 2G. 


11)35 


de integro rerum 1 perculit eum praelectorum navium transi¬ 
tio, qui, post classem ad Iberum per pavorem desertam 
graviter increpiti, nunquam deinde satis fidi aut duci aut 
Carthaginiensium rebus fuerant. Fecerant hi transfugae 
motum in Carpesiorum 8 gente/ desciverantque iis auctori¬ 
bus urbes aliquot: una etiam ab ipsis vi capta fuerat. In 
eam gentem versum ab Romanis bellum est; infestoque 
exercitu Hasdrubal ingressus agrum hostium, pro captae 
ante dies paucos urbis moenibus, Chalbum, 9 s nobilem Car¬ 
pesiorum ducem, cum valido exercitu castris sese tenen¬ 
tem, 10 aggredi statuit. Praemissa igitur levi armatura, quae 
eliceret hostes ad certamen," peditura partem ad depopu¬ 
landum per agros passim dimisit, ut palantes exciperent. 
Simul et ad castra tumultus erat,‘ et per agros fugaque et 
ctedes; deinde undique diversis itineribus cum in castra se 
recepissent, adeo repente decessit animis pavor, ut non ad 

1 Recrudescente in Hispania bello, cum de novo majori vi atque impetu agitanda 
res essent. 


mox pro quoad in Edd. ante Crev. legitur cui,- —S ‘Ita Edd. Mogunt. Aid. et 
inde al. Sed primae Edd. et Mss. fere omnes Tartessiorum a»t Tartesiorum, 
et quidam Carthesiorum .’ Rupert.—9 Vnlg. Galbum. —10 Se detinentem Edd. 

NOTAS 


r In Carpesiorum gente ] Polybius 
Carpesios dixit pro Carpetanis ; eum* 
que sequi potuit Livius. Sed melio¬ 
res codices habent Carthesiorum, vel 
Tartessiorum, quorum urbs Carteia. 
De utrisque jam dictum. Et Carpe¬ 
tani quidem, quorum caput Toletum, 
Ibero propiores, a quo haud multum 
exercitus tam Romanorum quam Poe¬ 
norum abfuisse suadet Auctoris nar¬ 
ratio. Et longius a Romanis dissita 
Carteia, intermedinsque Hasdrubal 
verti in eam partem bellum a Roma¬ 
nis non facile sinebat: nec tanta erat 
Tartessiorum gens, qui pars Turde¬ 
tanorum sive Olcadum, quemadmo¬ 
dum eos Noster appellat lib. xxi. ut 
ex ea plures a Carthaginiensibus ur¬ 
bes deficere possent, aliae in fide ma¬ 


nere : unde non aegre adducar, ut 
Carpesiorum potius retineam, sive Car¬ 
petanorum, gentis potentioris pluri¬ 
busque oppidis frequentis, quam Tar¬ 
tessiorum: nisi Sansonem sequi pla¬ 
ceat, apud quem in Tabula Hispaniae 
veteris ‘ Carteia Olcadum,’ tanquam 
longe diversa ab ea quam in Baetica 
apud Tartessios ad fretum Gadita¬ 
num omnes norunt, statuitur inter 
Tagum et Valeriam, nbi nunc Hor- 
cajada, ni fallor, in Carpetanorum et 
Celtiberorum confinio. 

8 Chalbum [Galbum ] Optimi Chal¬ 
bum. 

11 Et ad castra tumultus erat\ Castra 
intellige, Hispanorum qui defece¬ 
rant. 


1936 


T. LIVII 


munimenta modo defendenda satis animorum esset, sed 
etiam ad lacessendum hostem praelio. Erumpunt igitur ag¬ 
mine e castris, tripudiantes more suo ; repentinaque eorum 
audacia terrorem hosti, paulo ante ultro lacessenti, incussit. 
Itaque et ipse Hasdrubal in collem satis arduum, tutum 12 
flumine etiam objecto, tum copias subducit, et praemissam 
levem armaturam equitesque palatos eodem recipit: nec 
aut colli aut flumini satis fidens, vallo castra permunit. 
In hoc alterno pavore certamina aliquot sunt contracta: 
nec Numida Hispano eques par fuit; nec jaculator Mau¬ 
rus cetrato, velocitate pari, u robore animi viriumque ali¬ 
quantum praestanti. 

27. Postquam neque elicere Poenum ad certamen obver¬ 
sati castris poterant, neque castrorum oppugnatio facilis 
erat; urbem Ascuam, ,}X quo, fines hostium ingrediens, Has¬ 
drubal frumentum commeatusque alios convexerat, vi ca¬ 
piunt, omnique circa agro potiuntur. Nec jam, aut in ag¬ 
mine, aut in castris, ullo imperio contineri. Quam ubi 
negligentiam ex re (ut fit) bene gesta oriri senserat Hasdru¬ 
bal, cohortatus milites, ut palatos sine signis hostes I+ ag¬ 
grederentur, degressus 15 colle, pergit ire acie instructa ad 
castra. Quem ut adesse tumultuose nuntiavere fugientes ex 
speculis stationibusque, ad arma conclamatum est. 16 Ut 
quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompo¬ 
siti, inordinati in praelium ruunt. Jam primi conseruerant 

ante Gronov.—11 AI. ad pugnam .— 12 Tutumque Edd. ante Crevier. 

13 Asenam Edd. ante Drak.—14 Olim legebatur, ut palantes signis hostes. 
—13 AI. digressus. —16 Quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis 


NOT7E 


u Cetrato, velocitate pari ] Cetra 
quale sit clypei genus, jam explicui. 

x Ascuam [Asenam ] Celtiberorum 
oppidum fuisse, cui nunc nomen Al- 
meda, quarto milliari a Toleto censet 
Ferrarius, quem in Tabula Hispaniae 
secutus Sanso. Scripti, in quibus 
Colb. habent Ascuam. Et facile po¬ 
tuit in vulgatis irrepere E pro C, et 


N pro V. Putarem scribendum Es- 
cuam, quo nomine oppidum in Turdu¬ 
lis Ptolemaeus nominat, cujus et Pli¬ 
nius meminit: id Sanso in conventu 
Astigitano ponit, et Cabral interpre¬ 
tatur, qui locus in confinio regni 
Granatensis et Hispalensis. Sed hoc 
longius distat a Celtiberis. 


LIB. XXIII. CAP. 27. 


1937 


manus, cum alii catervatim currerent, alii nondum e castris 
exissent. Tamen primo ipsa'7 audacia terruere hostem. 
Deinde, rari in confertos illati, cum paucitas parum 
tuta esset, respicere alii alios, et undique pulsi coire 
in orbem ; et dum corporibus applicantur,” 1 armaque armis 
jungunt, in arctum compulsi, cum vix movendis armis satis 
spatii esset, corona hostium cincti, ad multum diei caedun¬ 
tur. Exigua pars, eruptione facta, sylvas ac montes petit: 
parique terrore et castra sunt deserta, et universa gens 
postero die in deditionem venit. Nec diu in pacato man¬ 
sit. 18 y Nam subinde ab Carthagine allatum est, ut Has¬ 
drubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duce¬ 
ret. Quae vulgata res per Hispaniam omnium ferme ani¬ 
mos ad Romanos avertit. Itaque Hasdrubal extemploliteras 
Carthaginem mittit, indicans, quanto fama profectionis suae 
damno fuisset. * Si vero inde pergeret, prius, quam Iberum 
transiret, Romanorum Hispaniam fore. Nam, praeterquam 
quod nec praesidium, nec ducem haberet, quem relinqueret 
pro se, eos imperatores '9 esse Romanos, quibus vix aequis 
viribus resisti possit. Itaque si ulla Hispaniae cura esset, 
successorem sibi cum valido exercitu mitterent: cui, ut 
omnia 20 prospere evenirent, non tamen otiosam provinciam 
fore.’” 

m Et dum se ad globos adjungerent. 

n Vel si, sive etiamsi, cuncta feliciter procederent, eum tamen non habiturum 
munus absque negotio et vacuum labore. 


stationibusque attulere Edd. a Mogunt. ad Drak. Vid. Not. Var.—17 AI. Tum 
primo ipsa. —18 ‘ Nec diu in pacato mansit haud apte dictura, sive intell. agro, 
sive statu. Nec diu pacata m. sc. gens, conj. Gron. sed recte, opinor, reposuit 
Stroth. in pacto, ut ‘ nec diu in conditione ac pacto mansit’ ap. Cic. Verr. i. 
6. et sup. iv. 7. ‘ in foedere et amicitia mansuros.’ Pacti quidem mentio 
expressa non facta est; sed verba praec. eo referri possunt.’ Rupert. —19 
‘ Pro se imperatores. Meliores: quem relinqueret prope eos imperatores esse Ro¬ 
manos. Ita plane Put. Scribe, quem r. pro se: eos imperatores esse Romanos. 
Nisi malit: quem r. prope eos imp. Romanos, extrito rcp esse.’ J. F. Gronov.— 
20 ‘ Cui si omnia Edd. ante Gronov. qui ut (i. e. licet) ex conjectura certa 
dedit, cum si in optimis Mss. desideretur.’ Stroth. 

NOT JE 

y Nec diu in pacato mansit ] Si refe- nere, eodem modo dici posset ac iu 
ratur ad Hasdrubalem in pacato ma- hostico esse. Quodsi ad gentem de* 



1938 


T. LIVII 


28. Hae literae quanquam primo admodum moverunt se¬ 
natum ; tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil 
de Hasdrubale neque de copiis ejus mutatum est. 1 Himilco 
cum exercitu justo et aucta classe, ad retinendam terra 
marique ac tuendam Hispaniam, est missus; qui, ut pe¬ 
destres navalesque copias trajecit, castris communitis na¬ 
vibusque subductis et vallo circumdatis, cum equitibus 
delectis ipse, quantum maxime accelerare poterat, per 
dubios infestosque populos z juxta intentus 0 2 ad Hasdruba¬ 
lem pervenit. Cum decreta senatus mandataque exposu¬ 
isset, atque edidicisset ipse in vicem, quemadmodum trac¬ 
tandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra rediit; 
nulla re, quam celeritate, tutior, quod undique abierat 
ante quam consentirent. 3 a Hasdrubal prius, quam moveret 
castra, pecunias imperat populis omnibus suae ditionis, 
satis gnarus, Hannibalem transitus quosdam pretio merca¬ 
tum : nec auxilia Gallica aliter, quam conducta, habuisse ; 
inopem, tantum iter ingressum, vix penetraturum ad Alpes 
fuisse. Pecuniis igitur raptim exactis, ad Iberum descen¬ 
dit. Decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad 
Romanos sunt perlata, 6 omnibus omissis rebus, ambo 
duces, junctis copiis, ire obviam coeptis atque obsistere 

0 JEqtie intentus inter nationes dubia ac nutantis fidei, ac inter inimicas palam et 
infensas. 

v Ex regionibus singulorum populorum, qui suspecti erant. 


I Est non extat in Grnt. Gronov. Doujat. Crevier.—2 Malit Rupert. ad 
vel in dubios i. p. juxta intentus. ‘ Vereor ne corruptus sit locus, ita ut vel 
aliquid desit post ad, vel pro intentus legendum sit littus aut aliud quid.’ 
Stroth. —3 ‘ Ex antt. Edd. ante consentirent forsan inserendum populi.’ Ru- 

N017E 

victam referas, legendum erit cum * Ante quam consentirent] Populi sci- 
Gronovio, nec diu pacata mansit. Vel licet Hispanici ad eum arcendum, ne 
subintelligendum in pacato statu. ad castra sua, quae haud dubie mari- 

z Per dubios infestosque populos] Hinc tima, perveniret, 
apparet procul a mari mansisse hac- b Ad Romanos sunt perlata ] Ad Sci- 
tenus Hasdrubalem, in populis non piones fratres, Romanorum in His- 
omnino pacatis, sive in statu non pania duces, 
plane pacifico. 


LIB. XXIII. CAP. 29. 


1939 


parant; rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae 
hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset 
junctus, illum 4 Romani finem 0 imperii fore. His anxii 
curis ad Iberum contrahunt copias; et, transito amne, cum 
diu consultassent, utrum castra castris d conferrent, an satis 
haberent, sociis Carthaginiensium oppugnandis, morari ab 
itinere proposito hostem, urbem a propinquo flumine Ibe- 
ram e appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis 
ejus, oppugnare parant. Quod ubi sensit Hasdrubal, pro 
ope ferenda sociis, pergit ipse ire ad urbem, deditam nuper 
in fidem Romanorum, s f oppugnandam. Ita jam coepta ob¬ 
sidio omissa ab Romanis est, et in ipsum Hasdrubalem 
versum bellum. 

29. Quinque millium intervallo castra distantia habuere 
paucos dies ; nec sine levibus praeliis, nec ut in aciem exi¬ 
rent. Tandem uno eodemque die velut ex composito utrim¬ 
que signum pugnae propositum est, atque omnibus copiis in 
campum descensum. 6 Triplex stetit Romana acies. 8 Ve¬ 
litum pars inter antesignanos locata, 7 pars post signa 
accepta, 11 equites cornua cinxere. Hasdrubal mediam 


pert. Vid. Not. Var.—4 AI. illico. —5 Romanam Gruf. Gronov. Doujat. 

C Add. est Gronov. Doujat. Crev.—7 Olim legebatur, Peditum pars ante 

NOTjE 


c Illum Romani finem] Vulgo scri¬ 
bebatur illico Romani, Ifc. non male. 
Elegantius tamen quod Gronov. sub¬ 
jicit, illum Romani, Ifc. ex Puteano 
codice, ut sit, tunc futurum Romani 
imperii finem, probatque pluribus 
exemplis ex ipso Livio. Sufficit ex 
lib. m. c. 36. ‘ Ille finis Appio alienae 
personae ferendae fuit.’ 

d Castra caslris ] Id est, castra sua 
cum castris Hasdrubalis. 

e Iberam ] Creditur Ibera tunc tem¬ 
poris dicta, quae post Dertusa paulo 
supra ostia Iberi in Ilercaonibus 
Tarraconensis Hispaniae populis, nunc 
Tortosa in Cataloniae versus Valentia? 


regnum finibus, Episcopatus titulo 
nobilis civitas. 

f Ad urbem, deditam nuper in fidem 
Romanorum] Aliam scilicet ab Ibera 
a Scipionibus tunc oppugnata. Illius 
autem alterius nomen non indica¬ 
tur. 

e Triplex stetit Romana acies] Divi¬ 
si scilicet pedites gravis armaturae 
pro more illorum temporum in tria 
corpora, hastatos, principes, et tria¬ 
rios, immixta corpori hastatorum ac 
triariorum levi armatura, quos hic 
velites appellat. Vide lib. vm. c. 8. 

h Velitum pars inter antesignanos lo¬ 
cata, pars post signa accepta] Ita Gro- 


1940 


T. LIVII 


aciem Hispanis firmat: in cornibus, dextro Poenos locat, 
laevo Afros mercenariorumque auxilia: equitum Numidas 
Poenorum peditibus, ceteros Afris 1 pro cornibus apponit. 8 k 
Nec omnes Numidae in dextro locati cornu, sed quibus, 
desultorum in modum, binos trahentibus equos inter acerri¬ 
mam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis 
transultare mos erat: tanta velocitas ipsis, tamque docile 
equorum genus est. Cum hoc modo instructi starent, impe¬ 
ratorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant. 
Nam ne multum quidem aut numero, aut genere militum, hi 
aut illi praestabant. Militibus longe dispar animus erat. 
Romanis enim, quanquam procul a patria pugnarent, facile 
persuaserant duces, pro Italia atque urbe Romana eos 
pugnare. Itaque, velut quibus reditus in patriam eo dis¬ 
crimine pugnae verteretur, obstinaverant animis, vincere 
aut mori. Minus pertinaces viros habebat altera acies. 
Nam maxima pars Hispani erant, qui vinci in Hispania, 
quam vinctores in Italiam trahi, malebant. Primo igitur 
concursu, cum vix pila conjecta essent, retulit pedem me¬ 
dia acies, inferentibusque sese magno impetu Romanis terga 


signa locata. Vici. inf. et Not. Var.—8 ‘ Cornibus opponit omnes Edd. praeter 
Crev. et Stroth. omnesque Mss. praeter duos, in quibus est apponit. Illud 
probat Gron. hoc vero recte, opinor, Stroth. quia opponi pro cornibus, castris 
cet. absolute saepius dicatur, non vero sitnul jungatur dativo, nisi hosti.’ Ru- 

NOTVE 


nov. ex Puteano : vulgo legitur,pedi¬ 
tam pars ante signa locata: sensu ni¬ 
hil diverso, quod ad situm attinet: 
idem enim est ante signa et inter an- 
tesignunos. Sed aliud velites, aliud 
pedites, quo nomine gravius armati 
designari solent. Et pedites gene¬ 
raliter partim ante, partim post signa 
locari, novum non est: nec accipi 
recte dicitur, nisi minor numerus in 
majori: major autem semper nume¬ 
rus peditum graviter armatorum, 
quam levis armaturae. Melius itaque 
velitum, qui immixti hastatis et tria¬ 
riis, quam peditum, quibus tota con¬ 


stare solet media acies. 

■ Ceteros Afris ] Auxiliarem scilicet 
aliarum a Numidis nationum equita¬ 
tum. 

k Pro cornibus apponit [opponit ] Ru- 
benius scribendum putabat apponit, 
et sane id videtur exigere sententia, 
iit equites peditibus hinc atque hinc 
adjuncti significentur, sive ante pedi¬ 
tum cornua, sive ut illis additi ex 
utroque latere cornuum loco essent. 
Gronovius tamen retinet rb opponit, 
firmatque exemplis; sed quas non¬ 
nisi ad hostes referri possint. 


L1B. XXIII. CAP. 30. 


1941 


vertit. Nihilo segnius in cornibus praelium fuit. Hinc 
Poenus, hinc Afer urget: et velut in circumventos praelio 
ancipiti pugnant. Sed cum in medium tota jam coisset 
Romana acies, satis virium ad dimovenda hostium cornua 
habuit. Itaque duo 9 diversa praelia erant. Utroque Ro¬ 
mani, ut qui, pulsis tandem IO mediis, 1 et numero et robore 
virorum praestarent, haud dubie superarunt. Magna vis 
hominum ibi occisa; et, nisi Hispani vixdum conserto 
praelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent 
acie. Equestris pugna nulla admodum fuit; quia, simul 
inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque viderunt, ex¬ 
templo fuga effusa nuda cornua, elephantis quoque prae se 
actis, deseruere. Et 11 Hasdrubal, usque ad ultimum even¬ 
tum pugnae moratus, e media caede cum paucis effugit. 
Castra Romani cepere atque diripuere. Ea pugna, si qua 
dubia in Hispania erant, Romanis adjunxit: Hasdrubali- 
que non modo in Italiam traducendi exercitus, sed ne ma¬ 
nendi quidem satis tuto in Hispania spem reliquit. Quae 
postquam literis Scipionum Romae vulgata sunt; non tam 
victoria, quam prohibito Hasdrubalis in Italiam transitu, 
laetabantur. 

30. Dum haec in Hispania geruntur, Petelia 12 in Bruttiis, 
aliquot post mensibus, quam coepta oppugnari erat, ab 
Himilcone, praefecto Hannibalis, expugnata est. Multo 15 
sanguine ac vulneribus ea Poenis victoria stetit: nec ulla 
magis vis obsessos, quam fames, expugnavit. Absumtis 
enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupe- 




pert.—9 Vet. lib. apud Sigon. Ita duo.— 10 ‘ Gronovius conjiciebat jam ante, 
vel jam tum: legi etiam posset jam diu. Quodsi tandem, ut puto, verum est, 
non ad proximum pulsis, sed ad remotius numero prcestarent, referendum est.’ 
Stroth. —11 ‘ Nullum usum video copulativae : ideoque delendam censeo.’ J. 
F. Gronov. 


NOT/E 

1 Ut qui, pulsis tandem mediis ] Ma- tis pilis, statim retulisse pedem me- 
vult Gronovius pulsis jam tum, vel dia acies dicitur. Particula vero 
pulsis jam ante mediis: quod superio- tandem exigit, ut magno molimine 
ribus magis congruit, ubi vix conjec- perfecta res fuerit. 


1942 


T. LIVII 


dura, sutrinae postremo coriis, 1 * m herbisque et radicibus, et 
corticibus teneris strictisque rubis n vixere ; nec, antequam 
vires ad standum in muris ferendaque arma deerant, ex¬ 
pugnati sunt. Recepta Petelia, Poenus ad Consentiam 0 
copias traducit; quam, minus pertinaciter defensam, intra 
paucos dies in deditionem accepit. Iisdem ferme diebus 
et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circum¬ 
sedit, opulentam quondam armis virisque, tum jam adeo 
multis magnisque cladibus afflictam, ut omnis aetatis minus 
viginti millia civium superessent. Itaque urbe a defensori¬ 
bus vasta 15 facile potiti sunt hostes : arx tantum retenta, in 
quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam 
effugere. Et Locrenses p descivere ad Bruttios Poenosque, 


12 AI. Pelellia, —13 Est; multoque Edd. ante Crevier.—14 ‘ Sutrina pos¬ 
tremo cortis; aptissime et gravissime, judice Str. et Doer. si cogites, miseros 
homines sutorum officinas, ubi plurima sunt coria, adiisse ibique resecta co¬ 
riorum frusta corrosisse. Sed cur haec tantum coria? et quam dubia est 
vulg. lectio! sutrinaque Edd. prim. ante Froben. qui delevit t b que, quod 
omnes Mss. tuentur, in quibus tamen non sutrinaque reperitnr, sed suetemque 
et sueteque vel suetaque: unde Salmas. carnisque o. g. q. suetaque, postremo 
cet. legebat, scutorumque conj. Valla. Sed rb que probabile facit, ante hanc 
vocem excidisse aliam, quae latet forte in quadrupedum. Suspicari possis ma¬ 
defactis siccatisque coli. Frontin. iv. 5. 18. vel potius pellium scutique postremo co¬ 
riis ; ut fere in simili extremae famis descriptione sup. c. 19. ‘ ut loradetrac- 
tasque scutis pelles, ubi fervida mollisseut aqua, mandere conarentur.” Ru- 


NOTiE 


m Sutrina postremo coriis ] Tolerari 
posset, ut intelligantur coria, quibus 
sutores in officinis suis utuntur; sed 
in plerisqne libris legitur, suetemque 
postremo coriis: unde conjecit Laur. 
Valla scutorumque postremo coriis, qnre 
sane in cibum alias quoque versa indu¬ 
bitatum est. Sed Salmas. et Gronov. 
ex Puteano codice legunt suetaque: 
ita carnisque omnis generis quadrupe¬ 
dum suetaque (id est carnis quacum¬ 
que vesci homines consueverunt) 
postremo coriis. 

D Strictisque rubis ] Strictos intel- 
lige, vel collectos ac decerptos, ut 
apud Caesarem iii. de Bello Civili, 
‘ foliis ex arboribus strictis.’ Et 


apud Virgil. ir. Georg. ‘ Sed tamen 
et quernas glandes tunc stringere 
tempus Et lauri baccas.’ 

° Ad Consentiam ] De Consentia, et 
Crotone actum Decad. i. Caput 
Bruttiorum olim, nunc citerioris Ca¬ 
labriae, Consentia est, vulgo Cosenza, 
ad Cratim amnem, titulo Archiepis- 
copali decorata. 

p Et Locrenses] Locri hi sunt Epi- 
zephyrii dicti, sive Occidentales. No¬ 
men fuit oppidi a Graecis supra 
Zephyrium promontorium extremae 
Bruttiorum regionis conditi: hodie 
Gierace, in ora maris Ionii, et ulte¬ 
riore Calabria. 


LIB. XXIII. CAP. 30. 


1943 


prodita multitudine a principibus. Rhegini q tantummodo 
regionis ejus et in fide erga Rotnanos, et potestatis suae 
ad ultimum manserunt. In Siciliam quoque eadem incli¬ 
natio animorum pervenit: et ne domus quidem Hieronis 
tota ab defectione abstinuit. Namque Gelo maximus stir¬ 
pis, contemta simul senectute patris, simul post Cannensem 
cladem Romana societate, ad Poenos defecit: movissetque 
in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna, ut patrem quoque 
suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem solici- 
tantemque socios absumsisset. Haec eo anno in Italia, in 
Africa, in Sicilia, in Hispania vario eventu acta. Exitu 
anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit, ut aedem 
Veneris Erycinae, quam dictator vovisset, dedicare liceret. 
Senatus decrevit, ut Ti. Sempronius consul designatus, 
cum honorem inisset, 16 ad populum ferret, ut Q. Fabium 
duumvirum esse juberent 7 aedes dedicandae causa. 17 Et 
M. iEmilio Lepido, qui bis consul augurque s fuerat, filii 


pert. —15 Vastata Edd. et Mss. plerique : vacua ex emend. Sigonii Grut. ali. 
—16 ‘ Cum honorem inisset 5. Mss. Pro honorem plerique Mss. et Edd. antt. 
ibono, vel ibone et in bono: Edd. recentt. primum magistrum vel honorem: sed 
vox primum in nullo Ms. extat/ Rupert. —17 Ut duumviros esse juberent a. d. 

NOTjE 


t Rhegini ] Rhegium eodem tractu, 
sed cis Apenninum, in extremo Ita¬ 
liae ea parte cornu ; Graecorum quo¬ 
que colonia e regione Messanae, in¬ 
tercurrente freto Siculo : dicitur ad¬ 
huc Reggio Archiepiscopatns, et me¬ 
tropolis Calabriae ulterioris. 

r Ut Q. Fabium duumvirum esse jube¬ 
rent] Haec vera scriptura ex optimis 
codicibus: mutarunt Valla et Sigo- 
nius, scripseruntque, ut duumviros esse 
juberent, quod dubitarent an duumvir 
in singulari recte diceretur; sed ni¬ 
hil est quod ambigatur. Sic enim 
saepe Livius ipse, ut ostendit Gronov. 
veluti lib. ii. ubi de aede Castoris a 
Postumio vota Latino bello, ‘ filius 
ejus duumvir’ ad id ipsum creatus 


dedicavit. Quod autem Glareanus ait 
servandum esse saltem pluralem nu¬ 
merum, quod praeter Fabium T. Ota- 
cilius creatus sit eodem tempore, qui 
aedem Mentis dedicaret, infra cap. 
proximo, unde et scribendum esse 
adium dedicandarum causa, id nullius 
momenti est, quandoquidem hoc loco 
unius tantum aedis dedicandae men¬ 
tio a Livio fit, nimirum Veneris Ery¬ 
cinae. 

8 M. JEmilio Lepido, qui bis consul 
augurque] Hunc et M. Valerium Lae¬ 
vinum bis consules nominat Livius. 
Sed cum neque iu fastis Capitolinis, 
neque apud Cassiodorum, nisi semel 
in consulum numero legantur ; sus¬ 
picatur Sigonius eos suffectos fuisse 


1944 


T. LIVII 


tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum 18 
et gladiatorum paria duo et viginti per triduum in foro de¬ 
derunt. ^Ediles curules, C. Laetorius '9 et Ti. Sempronius 
Gracchus, consul designatus, 4 qui in aedilitate magister 
equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum 
instaurati sunt. Plebeii ludi aedilium M. Aurelii Cottae 
et M. Claudii Marcelli 10 ter instaurati. Circumacto tertio 
anno Punici belli, Ti. Sempronius consul Idibus Martiis 
magistratum iniit.* Praetores Q. Fulvius Flaccus, 1 qui ante 
bis consul 2 censorque fuerat, urbanam ; M. Valerius Laevi¬ 
nus peregrinam sortem in juris dictione habuit. Ap. Clau¬ 
dius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaevola Sardiniam sortiti 
sunt. M. Marcello pro consule 3 imperium esse populus 
jussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum im¬ 
peratorum in Italia prospere rem gessisset. 

31. Senatus, quo die primum est in Capitolio consultus, 
decrevit, ut, quo eo anno duplex tributum imperaretur, 4 
simplex confestim exigeretur, ex quo stipendium praesens 
omnibus militibus daretur, praeterquam qui milites ad Can¬ 
nas fuissent. De exercitibus ita decreverunt, 5 ut duabus 
legionibus urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conve- 


r * * . 




c. emend. Glar. et Sigon.—18 ‘ Duo vocc. per triduum forte delenda, nec bis 
a Livio posita.’ Rupert. —19 AI. C. Leclorius. —20 Olim legebatur, ludi a M. 
Aurelio Cotta, et M. Claudio Marcello. —1 AI. Prceloresque Fulv. Flac. — 2 ‘Pro 
vulg. antea consul auctore Perizon. reposui ante II. vel bis consul.’ Rupert.— 
3 AI. Marcello proconsuli. —4 ‘ Senatus ... decrevit, ut simplex tributum confes¬ 
tim exigeretur, quo, ut, vel hoc consilio, ut eo anno duplex imperaretur, imperari 
et commodius conferri posset; Str. Sed haec duarum conjunctionum, ut, 
quo, sine ulla verborum interjectione se excipientium collocatio admodum 
mihi dura, et vulgata lectio ut eo anno tuenda videtur; Doer. In Mss. ta¬ 
men et Edd. vett. fere omnibus legitur ut quo eo anno vel ut quo anno. Cete¬ 
rum variationis causa primum senatus decrevit, et deinde decreverunt dicitur.’ 
Rupert. —5 Ride de exercitibus ita decretum est Edd. ante Gronov. et Mss. per- 

NOTjE 

in locum L. Veturii et C. Lutatii, usitatum ex aedilitate consulatum ca- 
Notum enim est in fastis ordinario- pere; sed nimirum hicTib. Gracchus, 
rum tantum fieri mentionem, qui sci- cum in aedilitate magister equitum 
licet primi suo anno creati ei nomen fuisset, quae dignitas praetura major, 
dabant. potuit hac praetermissa consul fieri. 

* Consul designatus ] Novum et in- * a. U. C. 538. 


LIB. XXIII. CAP. 31. 


1945 


niendum diem ediceret: inde ut legiones 6 in castra Clau¬ 
diana" supra Suessulam deducerentur. Quas ibi legiones 
essent, (erant autem Cannensis maxime exercitus,) eas Ap. 
Claudius Pulcher praetor in Siciliam trajiceret; quaeque in 
Sicilia essent, Romam deportarentur. Ad exercitum, cui 
ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Mar¬ 
cellus missus ; isque jussus in castra Claudiana deducere 
urbanas legiones. Ad veterem exercitum accipiendum de- 
duceudumque inde in Siciliam? T. Metilius Croto legatus 
ab Ap. Claudio est missus. Taciti primo expectaverant 
homines, uti consul comitiat collegae creando haberet. 
Deinde, ubi ablegatum, velui de industria, M. Marcellum 
viderunt, quem maxime 8 consulem in eum annum ob egre¬ 
gie in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia 
est ortus. Quod ubi sensit consul, ‘ Utrumque,’ inquit, 
‘ e re publica fuit, Patres conscripti, et M. Claudium ad 
permutandos exercitus in Campaniam proficisci, et comitia 
non prius edici, quam is inde, confecto, quod mandatum 
est, negotio, revertisset; ut vos consulem, quem tempus 
rei publicae postularet, quem maxime vultis, haberetis.’ 
Ita de comitiis, donec rediit Marcellus, silentium fuit. 
Interea duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. 
Otacilius Crassus, aedibus dedicandis. Menti Otacilius, 
Fabius Veneri Erycinae. Utraque in Capitolio est, canali 


multi.—6 ‘ Inde ut legiones edidi pro vulg. inde sex legiones: nam de iisdem 
duabus legionibus urbanis agitur, et sex legionibus nemo in hoc bello prsefnit. 
Hinc eae conj. Perizon. ut A mutatum sit in X: hce et ut Strotb. Posterius 
recepi, quia ex VT facillime VI enasci potuit.’ Rupert,—7 AI. deducendum- 


NOT JE 


“ In castra Claudiana ] Cum duo ex 
gente Claudia in imperio essent, M. 
Claudius Marcellus proconsul, et Ap¬ 
pius Claudius Pulcher praetor; am¬ 
bigi posset utrius ha c castra essent; 
nisi quod Appius nunc primum prae¬ 
turam inierat, necdum in Siciliam 
provinciam erat profectus. Hinc pa¬ 
tet Claudii Marcelli castra inteliigen- 
Delph. et Vur. Cius. 


da, qua» supra Suessulam posita ha¬ 
bebat : mirum tamen quod Claudius 
Marcellus in castra Claudiana legio¬ 
nes deducere jussus dicatur, potius 
quam in sua castra. Sed quamvis ab 
eo imperatore nomen haberent, non 
tamen ejus castra erant, sed populi 
Romani. 

C M 


Livius. 



1946 


T. LIVII 


uno discretae. Et de trecentis equitibus Campanis, qui, in 
Sicilia cum fide stipendiis emeritis, Romam venerant, dein 
latum ad populum,9 ut cives Romani essent; item uti mu¬ 
nicipes Cumani essent, x pridie 10 quam populus Campanus y 
a populo Romano defecisset. Maxime, ut hoc ferretur, 
moverat, quod, quorum hominum essent, scire se ipsi nega¬ 
bant ; q vetere patria relicta, 2 iD eam, in quam redierant, 2 
nondum asciti. Postquam Marcellus ab exercitu rediit, 
comitia uni consuli rogando in locum L. Postumii edicun¬ 
tur. Creatur ingenti consensu Marcellus, qui extemplo 
magistratum occiperet. Cui ineunti consulatum cum tonu¬ 
isset, 6 vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt; 
vulgoque Patres ita fama ferebant, quod tum primum duo 

i Motus inprimis populus Romanus fuerat ad hoc sanciendum, quia ipsi equites 
Campani fatebantur se nescire cui populo ascribendi essent. 


que in Siciliam. —8 Olim legebatur quemque maxime vultis. —9 AI. delatum ad 
populum. —10 ‘ Hoc non dicitur Latine, illo die vel pridie diei illius, quo ille 
dies et non posteriores designantur, sed ex illo die: unde ex a. d. vel ex ante 
diem excidisse post essent suspicor ; Gron. Haec potius Livium pro essent, 
quod repetere nihil attinebat, scripsisse crediderim.’ Rupert. 

NOITE 


* Uti municipes Cumani essent ] Fur. 
Camillo, C. Maenio coss. U. C. 415. 
Cumani, quod cum Latinis rebellas- 
sent, ejusdem juris conditionisque ac 
Campani esse jussi fuerant lib. vili, 
c. 14. Campani autem agro fuerant 
mulctati ejusdem lib. cap. 11. nunc 
Cumae ex praefectura in municipium 
versa?. Municipes autem erant cives 
Romani suo jure suisque legibus 
utentes: ita ut honorarii muneris 
cum populo Romano participes es¬ 
sent, nisi quod suffragio plerumque 
carebant, nec magistratus capere 
poterant. 

y Pridie quam populus Campanus ] 
Suspicatur non immerito Gronov. ex¬ 
cidisse tres notas e. a. l>. scriben- 
dninque, vel municipes Cumani essent 
ex anle diem pridie quam populus Cam¬ 


panus. Alioquin ineptum esset di¬ 
cere, ut pridie illius diei cives essent, 
quasi unico die, qui nempe praeces¬ 
sisset defectionem populi Campani, 
civitatis jus haberent. Vidt itaque 
ipsis attributum jus municipum lo¬ 
cum habuisse ab eo die qui praeces¬ 
serat Campanorum defectionem. 

2 Vetere patria relicta ] Capua nimi¬ 
rum. 

a In eam, in quam redierant ] Romam 
intelligit. 

b Cum tonuisset ] Hac de re Plu- 
tarchus in Marcello ait, augures, pa¬ 
rum faustum hoc signum existiman¬ 
tes, non tamen ausos fuisse palam 
eum impedire, quod populum time¬ 
rent ; sed Marcellum ipsum ejurasse 
magistratum. 


LIB. XXIII. CAP. 32. 


1947 


plebeii consules facti essent, id Deis cordi non esse. In 
locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus 
Fabius Maximus tertium. Mare arsit eo anno : ad Sinues¬ 
sam bos equuleum peperit: signa Lanuvii ad Junonis Sos¬ 
pitae' cruore manavere, lapidibusque circa id templum 
pluit. Ob quem imbrem novemdiale, ut assolet, sacrum 
fuit: ceteraque prodigia cum cura expiata. 

32. Consules exercitus inter sese 11 diviserunt. d Fabio 
exercitus, cui M. Junius dictator praefuerat, evenit; Sem¬ 
pronio volones qui fierent, 12 e et sociorum viginti quinque 
millia ; M. Valerio praetori legiones, quae ex Sicilia redis¬ 
sent, decretae ; M. Claudius proconsul ad eum exercitum, 
qui supra Suessulam Nolae praesideret, missus. Praetores 
in Siciliam ac Sardiniam profecti. Consules edixerunt, 
quoties in IJ senatum vocassent/ uti senatores, quibusque 
in senatu dicere sententiam liceret, 5 ad portam Capenam 
convenirent. Praetores, quorum juris dictio erat, tribunalia 


11 Se Edd. ante Drak.—12 ‘ Volones qui forent unus Ms. et volonum quod 
fuerat Edd. Mog. Frob. Francof. Grut. Crev. Neutrum displicebat Stro,- 
tliio; et Doering. conj. volones qui fuerant. At judice Gron. ex prioribus 
constat, volones antea lectos in exercitu mansisse Junii dictatoris.’ Rupert. 

NOT/E 


c Ad Junonis Sospita ] Sospes non 
solum de eo dicitur qui salvus et in¬ 
columis est, sed etiam de eo qui ser¬ 
vat. Est itaque Juno Sospita, Juno 
servatrix. Ea apud Lanuvinos prae¬ 
cipuo honore colebatur, pingebatur- 
que hasta et scutulo armata, cum 
pelle caprina, et calceolis repandis. 
Ex Cic. de Nat. Deor. 

A Consules exercitus inter sese divise¬ 
runt ] Locus in Mss. varie laceratus, 
ex quibus suspicatur Gronov. legen¬ 
dum, Consules inter sese jusserunt, Fa¬ 
bio exercitumtradi, cui M. Junius Pera 
dictator prafuerat, Sfc. Verum a Li¬ 
vii styloabborrere mihi videtur illud 
Consules inter sese jusserunt, nec quic- 
quam difficultatis habet communis 
lectio. 


e Volones qui fierent] ‘ Volones,’ 
inquit Festus, ‘ sunt milites, qui post 
Cannensem cladem usque ad octo mil¬ 
lia, cum essent servi, voluntarie se ad 
militiam obtulerunt.’ At non semel 
tantum servi hoc tempore volentes 
nomina in militiam dederunt; si vera 
est haec Andreap, et Aldi lectio, quaa 
pro eo quod scribitur vulgo, Volones, 
qui fuerant, scribunt Volones qui fie¬ 
rent: quod Gronovio placet, quoniam 
qui antea lecti erant, in exercitu Ju¬ 
nii dictatoris manserant. 

f Quoties in senatum vocassent] Alias 
Senatum vocassent. Utrumque dici 
ostendimus. 

e Quibusque in senatu dicere senten¬ 
tiam liceret ] Magistratibus, qui non¬ 
dum in Senatum lecti a censoribus. 


1948 


T. LIVII 


ad Piscinam publicam h posuerunt. Eo vadimonia fieri 
jusserunt: ibique eo anno jus dictum est. Interim Car¬ 
thaginem, unde Mago frater Hannibalis duodecim millia 
peditum et mille quingentos equites, viginti elephantos, 
mille argenti talenta' in Italiam transmissurus erat cum 
praesidio sexaginta navium longarum, nuntius affertur, 
in Hispania rem male gestam, omnesque ferme ejus pro¬ 
vinciae populos ad Romanos defecisse. Erant, qui Ma¬ 
gonem cum classe ea copiisque, omissa Italia, in His¬ 
paniam averterent; cum Sardiniae recipiendae repentina 
spes affulsit. c Parvum ibi exercitum Romanum esse : ve¬ 
terem praetorem inde, A. Cornelium,' 4 provinciae peritum, 
decedere, novum expectari. Ad hoc, fessos jam animos 
Sardorum esse diuturnitate imperii: et proximo iis anno 
acerbe atque avare imperatum. Gravi tributo et collatione 
iniqua frumenti pressos.' 5 Nihil deesse aliud, quam auc¬ 
torem, ad quem deficerent.’ Haec clandestina legatio per 
principes missa erat; maxime eam rem moliente Hampsi- 
cora,' 6 qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat. 
His nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem 
cum classe sua copiisque in Hispaniam mittunt. In Sar¬ 
diniam Hasdrubalem '? deligunt ducem: et tantum ferme 
copiarum, quantum Magoni, decernunt. Et Romae consu¬ 
les, transactis rebus, quae in urbe agendae erant, movebant 
jam sese ad bellum. Ti. Sempronius militibus Sinuessam k 
diem ad conveniendum edixit; et Q. Fabius, consulto prius 

■—13 In abest ab Edd. ante Gronov.—14 AI. pratorem inde Cornelium. —15 
Al. oppressos. — 16 Hampsicora et Ampsicora optimi Mss. Harsicora Edd. antt. 
—17 ‘ Edd. ante Drak. non Mss. post Hasdrubalem inserunt verba cogno~ 

NOTvE 

h Ad Piscinam publicam ] Sub A- 2400. quae summa millies repetita 
ventino inter Circum maximum et dabit libr. 2400000. id est, vicies et 
Portam Capenam fuit haec Piscina quater centena millia. 
publica : a qua nomen Urbis regioni k Militibus Sinuessam ] Volonibus 
xii. postea datum. nempe et sociis qui ipsi Ti. Sempro- 

> Mille argenti talenta ] Drachmas nio sorte obtigerant : nam diem pri- 
si octo assibus nostris aestimemus, us, ad conveniendum Cales, edixerat 
talentum sex millia drachmarum con- legionibus urbanis, ad quas deinde 
tiuens, respondebit libris Francicis accipiendas missus M. Marcellus. 


LIB. XXIII. CAP. 32. 


1949 


senatu, ut frumenta omnes ex agris, ante Kalendas Junias 18 
primas, 1 in urbes munitas conveherent. ‘ Qui non invex¬ 
isset, ejus se agrum populaturum, servos sub hasta vendi¬ 
turum, villas incensurum.’ Ne praetoribus quidem, qui ad 
jus dicendum creati erant, vacatio ab belli administratione 
data est. Valerium praetorem in Apuliam ire placuit, ad ex¬ 
ercitum a Terentio accipiendum: cum ex Sicilia legiones 
venissent, iis potissimum uti ad regionis ejus praesidium: 
Terentianum mitti ^ cum aliquo legatorurn. m Et viginti 
quinque naves M. Valerio datae sunt, quibus oram mariti¬ 
mam inter Brundisium 11 ac Tarentum 0 tutari posset. Par 
navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad 
suburbana littora tutanda. C. Terentio proconsuli 20 ne¬ 
gotium datum, ut in Piceno agro conquisitionem militum 




mento Calvum, desumta forsan e cap. 34. extr.’ Rupert. —18 AI. Julias. 

19 ‘Dnk. non male Tarentum ante mitti excidisse suspicatur ex cap. 38. 
Malim tamen legere: Terentianum mitti c. a. legatorum, et XXV. naves M. 
Valerio dari, quibus cet. Verbum certe sunt ab optimis Mss. abest. P. Ia- 
lerio (Flacco) conj. Jac. Gronov. Is legatus fuit prstoris, et classi profec¬ 
tus. Cf. c. 10. 34. 38. et xxvi. 8. Sed vulgatae lect. tum alia favent, tum 
verba seqq. ‘ par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus. 
Bene autem Livius primum simpl. Valerium dixit, quia adjecit pratorem ; 
nunc HI. Valerium, ut a P. Valerio legato distinguatur.’ Rupert,— 20 ‘ Hic 
quoque Cantabr. clare proconsule, ut paulo ante Marcello proconsule.’ Jac. 
Gronov. 

NOT/E 


1 Ante Kalendas Junias primas ] 
Fnit loquendi formula in foro recep¬ 
ta, ne de quibus Kalendis actum es¬ 
set ambigeretur : satis tamen super¬ 
vacuum videtur hic rb primas. Quis 
enim id nisi de proximis Kalendis in- 
telligat? 

m Terentianum mitti cum aliquo lega¬ 
torum ] Recte Sigonitis Terentianum 
refert ad exercitum: quod nomen ex 
superiori membro repetit. Terentia¬ 
nus autem exercitus, seu Varroniani 
milites, ut postea vocantur, ii erant 
quibus in Apulia praeerat C. Teren. 
tius Varro consul. Ii magnam par¬ 
tem ex reliquiis erant Cannensis ex¬ 
ercitus, uthabeturc. 31. destiuatique 


fuerant in Siciliam, ut sub auspiciis 
App. Claudii praetoris ibi militarent. 
Et c. 38. legitur iis profuisse Ta¬ 
renti L. Apustius legatus; ubi post¬ 
ea impositi in naves P. Valerio paru¬ 
erunt. 

n Brundisium ] Urbs fuit, et portus 
nobilis in Calabria veteri, unde prox¬ 
imus in Epirum trajectus. Hod. 
Brindisi in provincia regni Neapoli¬ 
tani, cui ab Hydrunte nomen, vulgo 
Terra d’Otranto. 

o Ac Tarentum ] Hoc Lacedaemo¬ 
niorum in Salentinis colonia, portu 
quoque suo nobilis, adhuc Taranto ap¬ 
pellatur in eadem Terra d' Otrantu. 


1950 


T. LIVII 


haberet, locisque iis praesidio esset. Et T. Otacilius Cras¬ 
sus, postquam aedem Mentis in Capitolio dedicavit, in 
Siciliam cum imperio, qui classi praeesset, missus. 

33. In hanc dimicationem duorum opulentissimorum in 
terris populorum omnes reges gentesque animos intende¬ 
rant. Inter quos Philippus p Macedonum rex, q eo magis, 
quod propior 1 Italiae, ac mari tantum Ionio r discretus erat. 
Is ubi primum fama accepit, Hannibalem Alpes transgres¬ 
sum, ut bello inter Romanos Poenumque orto laetatus erat, 
ita, utrius populi mallet victoriam esse, incertis adhuc vi¬ 
ribus, fluctuatus animo fuerat. Postquam tertia jam pugna, 
tertia victoria cum Poenis erat/ 2 ad fortunam inclinavit, 
legatosque ad Hannibalem misit: qui, vitantes portus 
Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Ro¬ 
manarum tenebantur, ad Lacinias Junonis 3 * * * * * 9 templum 3 in 

r Ab Carthaginiensium parte erat tertia victoria, 

1 Quo propior Stroth. et Krevssigius.—2 Cum Hannibale et Pomis erat Edd. 

ante Gionov,—3 ‘ Vox templum abest a multis Mss. et forte delenda.’ Ru- 

NOT,E 

ortum nomen adhuc pristinum reti¬ 
net, versus occasum in Albaniae no¬ 
men fere transiit. Quin et Philippo 
parebat Thessalia; haec omnia nunc 
sub Tureis. 

r Mari tantum Ionio ] Pars Medi¬ 

terranei maris est Ionium, quod Si¬ 

ciliam Graeciamque interluit; hinc 

extremam Italiam, inde Epirum, et 
Peloponnesum attingens. 

9 Ad Lacinia Junonis J Locuple¬ 
tissimum fuit templum Junonis Laci¬ 
niae, juxta Crotonem : unde Lacini¬ 
um promontorium, in mare Ionium 
procurrens ultra sinum Tarentinum. 
Id nunc Capo delle Colonne vocatur, 
ab ejusdem templi columnis aliquot 
adhuc extantibus. Locus est in mag¬ 
na Graecia et ora Bruttiorum, quee 
nunc Calabria ulteriore. 


p Philippus ] Penultimus is fuit 
Macedoni® rex, de quo antea. 



BASiAEns -HAinnor. 
t Macedonum rex] Inter Thessali¬ 
am, Epirum, Adriaticum sinum, Illy¬ 
rium, Dardaniam, Thraciam, et mare 
iEgauim fuit Macedouia; quae versus 







LIH. XXIII. CAP. 34. 


1951 


terram egressi sunt. Inde per Apuliam petentes Capuam, 
media in praesidia Romana illati sunt; deductique ad M. 
Valerium Laevinum praetorem, circa Luceriam 4 castra ha¬ 
bentem. Ibi intrepide Xenophanes legationis princeps, a 
Philippo rege se missum, ait, ad amicitiam societatemque 
jungendam cum populo Romano; mandata habere ad con¬ 
sules ac senatum populumque Romanum. Praetor, inter 
defectiones veterum sociorum nova societate 5 tam clari 
regis laetus admodum, hostes pro hospitibus 6 comiter ac¬ 
cepit. Dat, qui prosequantur, itinera 7 cum cura demon¬ 
strent, quae loca quosque saltus aut Romanus 8 aut hostes 
teneant. Xenophanes per praesidia Romana in Campa¬ 
niam, inde, qua proximum fuit, in castra Hannibalis per¬ 
venit, foedusque cum eo atque amicitiam junxit legibus his : 
‘ ut9 Philippus rex quam maxima classe (ducentas autem 
naves videbatur effecturus) in Italiam trajiceret, et vastaret 
maritimam oram: bellum pro parte sua terra raarique ge¬ 
reret. Ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe 
Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset, praedaque 
omnis Hannibali cederet. Perdomita Italia, navigarent in 
Graeciam, bellumque, cum quibus regibus 50 placeret,* ge¬ 
rerent. Quae civitates continentis, quae insulae ad Macedo¬ 
niam vergunt, eae Philippi regnique ejus essent/ 

34. Iu has ferme leges inter Poenum ducem legatosque 
Macedonum ictum foedus, missique cum iis ad regis ipsius 
firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem 


1 

pert .—4 ‘ Luceriam recepi ex emend. VV. DD. quam firmat impr. cap. 48. 
Nuceriam vel Numeriam Mss. et Edd. Sed utrumque ab h. 1. alienum.’ Ru- 
pert .—5 ‘Vulgo in Edd. omnibus Inter def. vet. sociorum, Valerius, nova soc. 
omisso nomine Prcetor, additoque proprio Valerii nomine, quod paene ab om¬ 
nibus, certe ab optimis Mss. abest. Prcetor, quod tamen in nonnullis Mss. 
extat, excidit negligentia librariorum post P. R.’ Stroth.—6 AI. hostem pro 
hospite .—7 AI. itineraque .—8 AI. aut Romani .—9 ‘ Ut a pessima omnium 
editionum, Gruteri nempe, abest.’ Stroth .—10 Malit J. F. Gronov. regi, et e 
melioribus Mss. quaque insula. Pro vergunt conj. Rupert. vergerent. 

NOTiE 

1 Cum quibus regibus placeret ] As- bus regi placeret. Et paulo infra, 
sentior Gronovio scribenti, cum qui - quceque insula ad Macedoniam vergunt. 


1952 


T. LIVII 


ad Junonis Laciniae, ubi navis occulta in statione erat, per¬ 
veniunt: inde profecti, cum jam altum tenerent, conspecti a 
classe Romana sunt, quae praesidio erat Calabriae u littori- 
bus. P. Valerius Flaccus cercuros 11 x ad persequendam re- 
tiahendamque navem cum misisset, primo fugere regii co¬ 
nati : deinde, ubi celeritate vinci senserunt, 12 tradunt se 
Romanis, et ad praefectum classis adducti: cum quaereret, 
‘ qui, et unde, et quo tenderent cursum Xenophanes 
primo, satis jam semel felix, mendacium struere, * a Phi¬ 
lippo se ad Romanos missum, ad M. Valerium, ad quem 
unum iter tutum fuerit, pervenisse. Campaniam superare 
nequisse, septam hostium ptccsidiis.’ Deinde ut Punicus 
cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis/ in- 
terrogatosque sermo prodidit; tum, comitibus eorum se¬ 
ductis ac metu territis, literae quoque ab Hannibale ad 
Philippum inventae, et pacta inter 132 regem Macedonum 
Poenumque ducem. Quibus satis cognitis, optimum vi¬ 
sum est, captivos comitesque eorum Romam ad senatum, 
aut ad consules, ubicumque essent, quam primum depor¬ 
tare. Ad id celerrimae quinque naves delectae, ac L. Va¬ 
lerius Antias/ qui praeesset, missus: eique mandatum, ut 


II In E (Id. anle Gronov. Corcyraos, in Mss. cercyros et corcyros, —12 Cele¬ 
ritate victi cesserunt Edd. ante Gronov.—13 Inventa; de pace inter Edd. ante 
Gronov. inventa: et pacta pacis inter Gronov. Crevier. ali. Vid. inf. et Not. 

NOT(E 


u Calabria] Quas nunc terra d’0- 
tranto. 

x Cercuros] Ita legendum monente 
Salmasio, cui favet Puteanus codex, 
ubi scribitur cercyros: alias corcyros, 
vulgo Corcyrceos. Erant autem cer¬ 
curi genus navigii levioris, ut appa¬ 
ret ex sequentibus, qui, ni fallor, Cor¬ 
cyraeis in usu : et inde apud Latinos 
tractum nomen; quanquam Plinius 
lib. vii. c. 55. eorum inventum Cy¬ 
priis assignet. Sed potuere Latini a 
Corcyraeis e proximo accipere. 

y Suspectos legatos fecit Hannibalis ] 


Gisgonem aliosque cum legatis Ma¬ 
cedonum missos prodidit patrius ha¬ 
bitus. 

2 Et pacta inter] Legebatur vulgo 
de pace inter regem Macedonum Pa¬ 
numque ducem. At ex Colb. scriptis¬ 
que a Gronovio laudatis, ubi et pacta, 
cancellatis vocibus duabus qute ad¬ 
duntur in Put. et pactis, reponere non 
dubito, et pacta inter regem. Non 
enim proprie pacis pacta inter eos 
erunt, nullo antea inter eos bello, sed 
pacta foederis. 

a L. Valer. Antias] Alius ab eo qui 


LIB. XXIII. CAP. 34. 


1953 


in omnes naves legatos separatim custodiendos 14 divideret, 1 * 
daretque operam, ne quod iis colloquium inter se, neve 
quae 15 communicatio consilii esset. Per idem tempus Ro¬ 
mae cum A. Cornelius Mammula, ex Sardinia provincia dece¬ 
dens, retulisset, qui status rerum in insula esset, bellum 16 ac 
defectionem omnes spectare; Q. Mucium, qui successisset 
sibi, gravitate coeli aquarumque advenientem exceptum/ 
non tam in periculosum, quam longum, morbum implici¬ 
tum, diu ad belli vim sustinendam inutilem fore, exerci¬ 
tumque ibi ut satis firmum pacatae provinciae praesidio 17 
esse/ ita parum bello, quod motum iri videretur; decreve¬ 
runt Patres, ut Q. Fulvius' Flaccus quinque millia pedi¬ 
tum, quadringentos 18 equites scriberet, eamque legionem d 
primo quoque tempore in Sardiniam trajiciendam curaret, 
mitteretque cum imperio, quem ipsi videretur; qui rem ge¬ 
reret, quoad Mucius convaluisset. Ad eam rem missus 
est T. Manlius Torquatus, qui bis consul censorque fue¬ 
rat, subegeratque in consulatu '9 Sardos. Sub idem fere 
tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa, duce 

* Afflatum afflictumque malignitate crassi aeris, fyc. sub adventum suum. 

‘ Custodem provincia , sive ad prasidium provincia tempore pacis. 


Var.—14 Legatos partim custodiendos Edd. ante Froben. et Mss. optimi pluri¬ 
mique.—15 Qua abest ab Edd. ante Gronov.—16 Ad bellum Edd. ante Gro- 
nov.—17 Prasidem Edd. ante Drak.—18 4 Trecentos Edd. ante Aid. forte 
rectius: aut centum praeter morem adjecti.’ Rupert. —19 ‘ In consulatu: sed 
in quo ? nam bis consui fuerat. In quibusdam libris reperiri in suo consulatu, et 
legendum esse in primo cotis, non male monet Pigli. in Ann. ad a. 519. p. 95. 
nam voc. primo, numerali nota signatum, facile intercidere potuisse.’ Rupert. 


NOTiE 


annalium grande opus scripsit: hunc 
enim Velleius testatur aequalem fuis¬ 
se L. Sisennae, Rutilii, Quadrigarii: 
Sisennam autem affirmat bellum ci¬ 
vile Syllanum scripsisse, quod ad an¬ 
num urbis 666. pertinet. 

b Ut in omnes naves legatos separa¬ 
tim custodiendos divideret ] In quinque 
naves sibi datas totidem legatos, tres 
Hannibalis, duosque, ut hinc conjice¬ 


re est, Philippi. 

c Q. Fulvius ] Cui licet praetura *r- 
bana obvenisset, data nihilominus 
provincia est orae maritimae classe 
tuendae supra c. 32. sub finem. 

d F.amque legionetn\ Majorem solito 
vides militum in legione numerum 
quinque millia peditum, equites qua- 
dringeutos. 


1954 


T. LIVII 


Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate 
vexata, ad Baliares insulas dejicitur : 20 6 ibique (adeo non 
armamenta modo, sed etiam alvei navium quassati erant) 
subductae naves dum reficiuntur, aliquantum temporis tri¬ 
verunt. 

35. In Italia cum post Cannensem pugnam, fractis partis 
alterius viribus, alterius mollitis animis, segnius bellum 
esset; Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae 
ditionis facere; primo solicitantes, ut ab Romanis defi¬ 
cerent. Ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos 
comparant. Campanis omnibus statum 1 sacrificium ad 
Hamas/ Eo senatum Campanum venturum certiores Cu¬ 
manos fecerunt: petieruntque, ut et Cumanus eo senatus 
veniret ad consultandum communiter, ut eosdem uterque 
populus socios hostesque haberet: praesidium ibi armatum 
sese habituros, ne quid ab Romano Poenove s periculi 
esset/ Cumani (quanquam suspecta fraus erat) nihil ab¬ 
nuere ; ita tegi fallax consilium posse rati. Interim Ti. 
Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo ad conveni¬ 
endum diem edixerat, exercitu lustrato, h transgressus Vul¬ 
turnum flumen, circa Liternum * castra posuit. Ibi, quia 
otiosa stativa erant,“ crebro decurrere 1 milites cogebat, ut 

“ Quoniam sine militari factione milites in stativis castris agebant. 


—20 Ejicitur Edd. ante Crevier. 

1 Statutum Edd. vett. et plerique Mss.—2 Ab Romanis novi periculi esset 
Edd. ante Gronov. et plerique Mss.—-3 AI. Linternum.— 4 AI. erant — 

NOTjE 


* Ad Baliares insulas dejicitur [ ejici¬ 
tur ] Notat Gronov. in scriptis esse 
dicitur, factum ex deicitur: vultque 
liic legi ad Baliares insulas dejicitur: 
licet enim naufragi ejici dicantur, ii 
tamen qui a cursu suscepto vel a me¬ 
dio mari ad inferiorem partem tem¬ 
pestate deferuntur, proprie dejici di¬ 
cuntur. 

f Ad Hamas] Hama, sive Hama, 
locus fuit Campani® in Cumanorum 
finibus Capuam versus : sylva adime 


nomen servat, vulgo Selva di Hami. 

e Ab Romano Pcenove] Conjectura 
Gronovii est ex Puteano. Vulgata 
lectio, ne ijuid ab Romano novi periculi 
esset. 

h Exercitu lustrato] Populum cen¬ 
sores, imperatores exercitum lustrare 
dicebantur, cum facto sacrificio mul¬ 
titudinem expiabant, eorumque nu¬ 
merum inibant. 

' Crebro decurrere] Gallice, faire 
souvent Vexercice. 


L1U. XXIII. CAP. 35. 


1955 


tirones (ea maxima pars volonum erat) 4 assuescerent signa 
sequi, et in acie agnoscere ordines suos. Inter quse 
maxima inerat cura duci, 5 k itaque legatis tribunisque prae¬ 
ceperat, ‘ ne qua exprobratio cuiquam 6 veteris fortunae 1 
discordiam inter ordines sereret: vetus miles tironi, liber 
voloni sese exaequari sineret: omnes satis honestos gene- 
rososque ducerent, quibus arma sua signaque populus Ro¬ 
manus commisisset. Quae fortuna coegisset ita fieri, eandem 
cogere tueri factum/ Ea non majore cura praecepta ab 
ducibus sunt, quam a militibus observata : brevique tanta 
concordia coaluerant omnium animi, ut prope in oblivi¬ 
onem veniret, 7 qua ex conditione quisque esset miles 
factus. Haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt, 
quae a Campanis legatio paucos ante dies venisset, et quid 
iis ipsi respondissent: triduum post eum diem festum esse : 
non senatum solum omnem ibi futurum, sed castra etiam 
et exercitum Campanum. Gracchus, jussis Cumanis omnia 
ex agris in urbem convehere, et manere intra muros, ipse 
pridie, quam statum 8 sacrificium Campanis esset, Cumas 
movet castra. Hamae inde tria millia passuum absunt. 
Jam Campani eo frequentes ex composito convenerant, 
nec procul inde in occulto Marius Alfius m Medixtuticus 


5 ‘ Inter qua; concordia; maxima erat cura duci Edd. ante Gronov. Inter qua 
max. inerat tum cura dant Gronov. Crevier. vocabulum concordia ab iis addi¬ 
tum est, qui non intelligentes itaque, positum esse pro atque sic nesciebant.’ 
Stroth, Vid. inf. et Not. Var.— (i Ne quam exprobratio cuiquam Edd. aute 

NOT7E 


k Inter qua maxima inerat [ concor¬ 
dia maxima erat] cura duci ] Vulgo, ita¬ 
que concordia maxima erat cura duci : 
mutavit Gronovius quod aliqui meli¬ 
orum codicum ignorent rb concordia; 
unde illud itaque, quod sequitur, ne¬ 
gat esse causale, sed positum pro et 
ita. Verum perspicua magis erit 
sententia, si retineamus nomen con¬ 
cordia, quod et scripti non pauci et 
editi habent; et suadent quae sequun¬ 
tur. Alioqui suspensa quodammodo 
esset oratio, nec appareret cujus rei 


maxima esset cura Sempronio. 

* Exprobratio cuiquam veteris fortu¬ 
na ] Haec praesertim ob volones ex 
servili conditione in militiam novam 
admissos. 

m Marius Alfius'] Marius hic Alfius, 
qui summus magistratus : in optimis 
codicibus est, Marius Alpius edixit 
uti qui summus magistratus: unde a 
Gronovio factus Medixtuticus: quod 
nomen summi magistratus Capuae fu¬ 
isse constat ex lib. xxjv. c. 19. aliis¬ 
que locis. 


1956 


T. LIVII 


(summus magistratus 9 erat Campanis) cum quatuordecim 
millibus armatorum habebat castra, sacrificio apparando 
et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior, quam mu¬ 
niendis castris, aut ulli militari operi. Triduum sacrifi¬ 
catum 10 ad Hamas. Nocturnum erat sacrum, ita ut ante 
mediam noctem compleretur. Huic Gracchus insidiandum 
tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enun¬ 
tiare posset coepta, et ab decima diei hora 11 n coactis mili¬ 
tibus corpora curare somnoque operam dare, ut primis 
tenebris convenire ad signum possent, vigilia ferme prima 
tolli jussit signa; silentique profectus agmine, cum ad 
Hamas media nocte pervenisset, castra Campana, ut in 
pervigilio neglecta, simul omnibus portis invadit: alios 
somno stratos, alios perpetrato sacro inermes redeuntes 
obtruncat. Hominum eo tumultu nocturno 12 caesa plus duo 
millia, cum ipso duce Mario Alfio. Capta sunt signa mili¬ 
taria quatuor et triginta. 

36. Gracchus, minus centum militum jactura castris 
hostium potitus, Cumas se propere recepit, ab Hannibale 
metuens, qui super Capuam in Tifatis 13 habebat castra. 
Nec eum provida futuri fefellit opinio. Nam simul Ca¬ 
puam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal, ab re bene 
gesta insolenter laetum exercitum, tironum magna ex parte 


Gronov.—7 Venirent Edd. ante Gronov.—8 Statutum iidem.—9 Marius AU 
fius qui summus m. iidem et multi Mss. Vid. Not. Var.—10 ‘ Drankenbor- 
chius cura Periz. legendum putat, sacrificandum: Crevierius, sacrificatur. 
Certe alteriusutrius significatus inesse debet rq> sacrificatum’ Stroth.— 
11 ‘Posset coepta, ad decimam diei lioram] Posset, a sexta ad decimam diei ho¬ 
ram Edd. ante Gronov. posset coepta, et ab decima diei hora Gronov. et rell. 
deinceps Edd. sed ad decimam lioram in omnibus fere Mss. in nullo vero ab 
est.’ Stroth .—12 ‘ Vox nocturno redundat: nam ex priore versu satis intelli- 
gitur rem nocte actam esse : abest certe a vet. lib.’ Sigon. 

13 Super Capuam ac Tifata Edd. ante Gronov. in quibus mox est, nec eum 

NOTbE 

“ Ab decima diei hora] Ab orto sole tem Campanis somno post sacrifici- 
numeranda. Non solebantautem Ro- um mersis supervenire. Helltiones 
mani nisi sero ccenam capere; sed etiam ccenam ante horam decimam 
nunc jubentur milites ante lioram inchoabant: unde apud Satiricum ; 
consuetam corpora curare, ut somno ‘Exui ab octava Marius bibit.’ 
capto possent paulo post mediam noc- 


LIB. XXIII. CAP. 37 . 


1957 


servorumque, spoliantem victos praedasque agentem ad 
Hamas se inventurum; citatum agmen praeter Capuam 
rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Ca¬ 
puam’ 4 duci, saucios vehiculis portari jubet.’ s Ipse Hamis 
vacua ab hostibus castra, nec quicquam praeter recentis 
vestigia caedis strataque passim corpora sociorum invenit. 
Auctores erant quidam, ut protinus inde Cumas duceret, 
urbemque oppugnaret. Id quanquam haud modice Han¬ 
nibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas 
saltem, maritimam urbem, haberet; tamen, quia praeter 
arma nihil secum miles, raptim acto agmine, extulerat, 
retro in castra supra Tifata se recepit. Inde, fatigatus 
Campanorum precibus, sequenti die cum omni apparatu 
oppugnandae urbis Cumas redit: perpopulatoque ’ 6 agro 
Cumano, mille passus ab urbe castra locat; cum Gracchus 
magis verecundia in tali necessitate deserendi socios, im¬ 
plorantes fidem suam populique Romani, substitisset, 
quam satis fidens exercitui. Nec alter consul Fabius, qui 
ad Cales castra habebat, Vulturnum flumen ’ 8 traducere au¬ 
debat exercitum; occupatus primo auspiciis repetendis,'9 
dein prodigiis, quas alia super alia nuntiabantur, expian- 
tique ea haud facile litari haruspices respondebant. 

37. Hae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in ob¬ 
sidione erat; et jam operibus oppugnabatur. Adversus 
ligneam ingentem, 20 admotam urbi, aliam turrem ex ipso 
muro excitavit consul Romanus, aliquanto altiorem: quia 
muro, satis per se alto, subjectis validis sublicis, 0 pro solo 


provida viri fefellit .—14 Campanorum per duo praesidia, Capuam, Spe. Edd. ante 
Gronov. dato ex Lipsii conjectura est, quam Gronovius recepit; cum in om¬ 
nibus Mss. sit duo .—15 Vehiculis tolli portarique j. Edd. ante Gronov. mox in 
iisdem pro Hamis est ad Hamas .—16 Populatoque Edd. ante Gronov.— 

17 Locat. Tum Gr . substitit Edd. ante Crev.—18 Flumen abest ab Edd. 

ante Gronov.—19 Romae addunt Edd. ante Gronov. 

20 ‘ Adversus ligneam ingentem sc. turrem, quam vocem addunt omnes Edd. 
ante Gronov. sed pauci Mss. Malim mox turrem delere, quam h. 1.’ Rupert. 

NOT JE 

0 Subjectis validis sublicis ] Corree- insulse omnino, subjectis validis sup- 
tio est Laur. Vallas: cum legeretur plicatis. 


1958 


T. LIVII 


usus erat. Inde primum saxis sudibusque et ceteris mis¬ 
silibus propugnatores moenia atque urbem 1 tuebantur: 
postremo, ubi promovendo adjunctam muro viderunt tur¬ 
rem, facibus ardentibus plurimum simul ignem conjecerunt. 
Quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre 
sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis * 
stationes hostium fudit fugavitque in castra; ut eo die 
obsesso, quam obsidenti, similior esset Poenus. Ad mille 
trecenti 3 Carthaginiensium caesi, et undesexaginta vivi 
capti; qui, circa muros et in stationibus solute ac negli- 
genter agentes, cum nihil minus, quam eruptionem, timu¬ 
issent, ex improviso oppressi fuerant.* Gracchus prius, 
quam se hostes ab repentino pavore colligerent, receptui 
signum dedit, ac suos intra muros recepit. Postero die 
Hannibal, laetum 5 secunda re p consulem justo praelio ratus 
certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit. Ce¬ 
terum postquam neminem moveri ab solita custodia urbis 
vidit, nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata 
redit infecta re. Quibus diebus Cumae liberatae sunt obsi¬ 
dione, iisdem diebus 6 et in Lucanis ad Grumentum q Ti. 
Sempronius, cui Longo cognomen erat, cum Hannone 
Poeno prospere pugnat. Supra duo millia hostium 7 oc¬ 
cidit, et ducentos octoginta milites amisit: signa militaria 
ad quadraginta unum cepit. Pulsus finibus Lucanis Hanno 
retro in Bruttios sese recepit. Et ex Hirpinis oppida tria. 


—1 At. propugnatores urbem, ac moenia .—2 Add. facta Edd. ante Drak.— 
S CCCC. Edd. ante Gronov. trecentos Gronov. Dotijat. Crevier. mox inde 
sexaginta Edd. vett. unde quadraginta rell. ante Gronov.—4 AI. oppressi sunt. 
—5 Elatum Edd. ante Drak.—6 Alterum diebus delendum esse censet Ru- 

NOTA2 

p Hannibal, Icetum [ elatum ] secunda rimonte ad Sirin amnem, vulgo Sino, 
re] Negat Gronovius in Mss. legi rb Holstenius illud probabilius ponit 
elatum: constatque satis absque hoc inter Saponaram, ad dextram Aciris 
sententia. sive Agri fl. ubi nominis vestigia su- 

t Ad Grumentuml Hoc Lucanorum persunt in loco qui nunc Agrometo, 
oppidum Apenninum interet sinum supra ducale oppidum Tursi, in Basi- 
Tarentinum, interque Potentiam ac licata. 

Thurios fuit. Cluverio est hodie Cia - 


LIB. XXIII. CAP. 38 . 


1959 


quae a populo Romano defecerant, vi recepta per M. Vale¬ 
rium praetorem, Vercellium, Vescellium, Sicilinum: et 
auctores 8 r defectionis securi percussi. Supra mille capti¬ 
vorum sub hasta venierunt: praeda alia militi concessa, 
exercitus Luceriam reductus.9 s 

38. Dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, 
quinque naves, quae Macedonum atque Poenorum captos 
legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum cir¬ 
cumvectae prope omnem Italiae oram, cum praeter Cumas 
velis ferrentur, neque, hostium an sociorum essent, satis 
sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit. Cum 




pert.—7 Hominum Edd. ante Jac. Gronov. et plerique Mss.—8 ‘ Vercelli - 
um, Vescellium, Sicilinum; et auctores cet. ex optimis Mss. cum Stroth. revoca¬ 
vi, ut tria sint Hirpinorum oppida, e quibus editores homines, et quidem 
duos tantum, fecerunt. Vercellium Siciliumque et auctores d. s. percussit Edd. 
prim. prcetorem. Vercellius Siciliusque auctores d. s. percussi Edd. a Mogunt. 
omnes. Ceterum ipsa oppida hodie incognita, et nomina forte corrupta. In 
quibusdam Mss. Vescellum et Sicilium legitur. Sicilium a Dionysio, etsi in 
Tiburtibus, memorari monuit Gron. idemque putabat, a Vescellio s. Viscel- 
lio tum Jovem Vicilinum xxiv. 44. 6. (ubi in Ms. Put. et Pet. legitur Jovis 
Visilini) tum Sp. Cassium Viscellinum dictum fuisse. Forte leg. Herdoniam, 
Abellinum, JEculanum, oppida Hirpinorum nobis, non librariis, notiora.’ Ru- 
pert. —9 Exercitus Cumas reductus Edd. ante Gronov. 


NOT/E 


1 Vercellium, Vescellium, Sicilinum : 
et auctores ] Sic ex Put. et Petav. le¬ 
git Gronov. notatque ex tribus Hir¬ 
pinorum oppidis factos ab editoribus 
homines: scripserant enim Vercellius, 
Siciliusque autores defectionis. Et pri¬ 
mo lib. xxiv. cap. 44. mentionem fie¬ 
ri observat Jovis Vicilini in agro 
Compsano, qui ager in Hirpinis. 
Hinc Vescellium seu Vicilium non 
procul Compsa fuisse conjicere licet. 
Reliqua duo loca, ut ceteris scripto¬ 
ribus incognita, qua parte Hirpino¬ 
rum fuerint, divinare haud promtum. 
Forte detortum ex Vercellio seu Ver- 
gello nomen Monte Vergine; quod 
oppidum est ad Aufidum in Princi¬ 
patu ulteriori. Et vero Aufidus, qui 
et Canna quoque, Vercelli nomine 
aliqua sui parte dictus videtur. Va- 


ler. certe Maximus lib. ix. cap. 2. 
narrat, Hannibal emin flumine Ver- 
gello corporibus Romanis ponte facto 
exercitum traduxisse : quod Silius 
aliique de Aufido memorant. Nec 
novum, Christianis sacris constitutis, 
antiqua locorum vocabula in sancto¬ 
rum nominum haud multum distan¬ 
tes appellationes mutata. Ex Sici- 
lino factum forsitan Serino, loci no¬ 
men paulo infra Sabati amnis fon¬ 
tes. 

8 Exercitus Luceriam reductus'] Vul¬ 
go Cumas, vel Cumam, reductus. Gro¬ 
nov. ex Put. et Pet. ubi curiam re¬ 
ductus, fecit Luceriam reductus: cui 
subscribo. Nam Cumis obsideba¬ 
tur consul Sempronius Gracchus : hic 
autem agitur de exercitu M. Vale¬ 
rii pistoris. 


1960 


T. LIVII 


percunctando in vicem cognitum esset, consulem Cumis 
esse; naves Cumas appulsas, captivique ad consulem de¬ 
ducti, et literae datae. Consul, literis Philippi atque Hanni¬ 
balis perlectis, consignata omnia ad senatum itinere terres¬ 
tri misit: navibus devehi legatos jussit. Cum eodem fere 
die literae legatique Romam venissent, et, percunctatione 
facta, dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura 
Patres incessit, cernentes, quanta vix tolerantibus Puni¬ 
cum bellum Macedonici belli moles instaret. Cui tamen 
adeo non succubuerunt, ut extemplo agitaretur, quemad¬ 
modum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem. 
Captivis in vincula condi jussis,* comitibusque 10 eorum 
sub hasta venditis, ad naves viginti quinque, quibus P. 
Valerius Flaccus praefectus praeerat, viginti paratas alias u 
decernunt. 11 His comparatis deductisque, et additis quin¬ 
que navibus, quae advexerant captivos legatos, triginta 12 
naves ab Ostia Tarentum profectae: jussusque P. Vale¬ 
rius, 15 militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus 
Tarenti praeerat, in naves impositis, quinquaginta navium 
classe non tueri modo Italiae oram, sed explorare de Mace¬ 
donico bello. Si congruentia literis legatorumque indiciis 
Philippi consilia essent, ut M. Valerium praetorem literis 


10 ‘ In vinculo conditis, comit. Edd. ante Gronov. Sed puto Livii aures 
haud tulisse similem exitum in conditis .... venditis.’ Stroth.—11 ‘ Bene Jac. 
Gronov. conjecit legendum, ad naves viginti, quibus P. Val. FI. pr. pr. viginti 
quinque paratas alias dee.’ Stroth. Bis viginti quinque leg. putabat Periz. 
Anim. Hist. c. 8. p. 344. ‘ Pro paratas usus loquendi flagitat parari, vel pa¬ 

randas; ^nisi potius, quod J. F. Gronovio placebat, id verbum plane delen¬ 
dum sit.’ Doering .—12 Quinquaginta Edd. ante Drak.—13 Jussusque Q. Ful- 

NOT7E 

* Captivis in vincula condi jussis~\ ab Epiro dividit, (quarum quinque 
Legatis nimirum Philippi Macedo- datae Valerio Antiati ad deducendos 
num regis, et Hannibalis, qui inter- Romam legatos hostium,) additae fu- 
cepti fuerant a P. Valerio Flacco ere aliae viginti; ut ex his et illis 
Romanae classis praefecto in transitu quinque fierent omnino quinquaginta 
sinus Tarentini, supra cap. 34. naves; quae Fulvio praetori urbano 

u Viginti paratas alias ] Ad viginti ad tuenda littora Latii assignatae, 
quinque naves quibus praeerat P. cap. 32. 

Valerius in Ionio mari, qua Italiam 


LIB. XXIII. CAP. 39. 


19GI 


certiorem faceret: isque, L. Apustio legato exercitui prae¬ 
posito, Tarentum ad classem profectus, primo quoque tem¬ 
pore in Macedoniam transmitteret: daretque operam, ut 
Philippum in regno contineret. Pecunia ad classem tuen¬ 
dam bellumque Macedonicum ea decreta est,' 4 quae Ap. 
Claudio in Siciliam missa erat, ut redderetur Hieroni regi: 
ea per L. Apustium legatum Tarentum est devecta. Simul 
ab Hierone missa ducenta millia modium tritici et hordei 
centum. 

39. Dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum 
captiva navis, una ex iis, quae Romam missae erant, ex 
cursu refugit: 15 inde scitum, legatos cum literis captos. 
Itaque ignarus de iis,* 6x quae cum Hannibale legatis suis 
convenissent, quaeque legati ejus ad se allaturi fuissent, 
legationem aliam cum eisdem mandatis mittit. Legati 
ad Hannibalem missi, Heraclitus, cui Scotino cogno¬ 
men erat, et Crito Beroeaeus y et Sositheus Magnes. z 
Hi prospere tulerunt ac retulerunt mandata. Sed prius 
se aestas circumegit, quam movere ac moliri quicquam 
rex posset: tantum navis una capta cum legatis momenti 
fecit ad dilationem imminentis Romanis belli. Et circa 
Capuam, transgresso Vulturnum Fabio post expiata tan¬ 
dem prodigia, ambo consules rem gerebant. Compulte- 
riam 18 a et Trebulam et Saticulam, urbes, quae ad Poenum 

vius Edd. ab Aldo ad Drak.—14 Ei decreta est Edd. ante Gron. mox in iis¬ 
dem et hcec •per L. Apustium. 

15 AI. ex cursu fugit. —16 1 E Mss. probabile fit, pro de iis leg. rex.’ Rn- 
pert. Vid. Not. Var.—17 ‘ In plerisque Edd. Berraus, in Mss. vero Bcesis, 
Bceusetis, Bceusotis, Boreusetis, Bceusotius et al. unde Bromiscius suspicari 
possis, vel cum Jac. Gronov. Bottiaus. Oppida Macedoniae Beroen, Bro- 

NOTiE 

x Ignarus de iis] Ducta ex scrip- cere. 
tis, qui mendo non carent, suspicio- z Sositheus Magnes ] Ex Magnesia 
ne, scribi vult Gronovius non impro- nimirum Thessaliae provincia, quae 
babiliter, itaque ignarus rex ecqua cum tunc sub Macedonum imperio. 
Hannibale legati sui convenissent. 1 Compulteriam [Comhulteriam] Ubi 

s Crito Berceaus [Berraus ] Dictus sit hoc oppidum ignorari Cluverius 
videtur a Berraa, sive Beroe Macedo- fatetur. Holstenius Compulierinorum 
niae ad fluvium Haliacmonem urbe, mentionem fieri in lapide antiquo qui 
Quidamscripti videntur Bceotium .ii- Calatiae extat, ex Octaviano Mel- 
Delph. et Var. Cias. Livius. 6 N 


1962 


T. LIVII 


defecerant, Fabius vi cepit; praesidiaque in iis Hannibalis 
Campanique permulti 19 capti. Et Nolae, sicut priore an¬ 
no, senafus Romanorum, plebs Hannibalis erat: consilia¬ 
que occulta de caede principum et proditione urbis ini- 
bantur. Quibus ne incepta procederent, inter Capuam 
castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exer¬ 
citu, Fabius super Vesuvium in castris Claudianis 20 conse¬ 
dit; inde M. Marcellum proconsulem 1 cum iis copiis, quas 
habebat, Nolam in praesidium misit. 

40. Et in Sardinia res per T. Manlium praetorem 2 ad¬ 
ministrari coeptae, quae omissae erant, postquam Q. Mu¬ 
cius praetor gravi morbo est implicitus. Manlius, navi¬ 
bus longis ad Carales 3 b subductis, navalibusque sociis ar¬ 
matis, ut terra rem gereret, et a praetore exercitu accepto, 
duo et viginti millia peditum, mille et ducentos equites 
confecit. Cum his equitum peditumque copiis profectus 
in agrum hostium, haud procul ab Hampsicorae castris 
castra posuit. Hampsicora tum forte profectus erat in 
Pellitos 4 Sardos/ ad juventutem annandam, qua copias 


tniscus et Botticra.’ Rupert.—18 AI . Combulteriam. —19 AI. Campani permulti. 
—20 ‘ Cluverius satis bona ratione : super Suessulam in castris Claudianis.’ J. 
F. Gronov.—1 M. Marcellum propraetorem dat Rreyssigius. 

2 Perizonius Diss. i. de praetorio § 13. pro prcetorem legendum esse cen- 

NOTiE 


chiore observat, ubi Conipulterina 
marmora laudantur. Porro Combul- 
terii seu Combulterice oppidi nominis- 
que vestigia agnoscit in loco Sancta 
Maria de Covultere, non procul a civi¬ 
tate Calatia, in Campaniae ad occiden¬ 
tem finibus. 

b Ad Carales] Latinis Carales plu¬ 
rali numero, Graecis Caralis, Melae 
Calaris, quod verum hujus urbis no¬ 
men videtur. Certe ad hodiernum 
magis accidit: vocatur enim incolis, 
ut et Hispanis, Caller: Italis Cagliari. 
Metropolis est Sardiniae. Oliin ad 
promontorium usque extensa fuisse 
videtur ex Claudiano et Ptolemaeo : 


hodie in intimo sinus recessu, Arclii- 
episcopi et Proregis Sardiniae sedes: 
ad latus insulae orientale in meri¬ 
dient vergens : hinc meridionalis Sar¬ 
diniae regio dicitur Capo Cagliari. 

c In Pellitos [ Pellidos ] Sardos] Op¬ 
timi codices habent Pellitos, apud 
Gronovium : certe a Cicerone ‘ Sardi 
Mastrucati * vocantur, quod mastruca 
proprio vestimento uterentur. Est 
autem mastruca, sive mastruga, ves¬ 
tis scortea, aut ex ferarum pellibus, 
ut explicat Isidorus lib. xix. Orig. 
cap. 23. qui vestem Germanicam fa¬ 
cit, quae proprie Sardorum fuit, ut 
liquet ex eodem Cic. pro Scauro, 


LIB. XXIII. CAP. 40. 


1963 


augeret. Filius ejus, nomine Hiostus, castris praeerat: is, 
adolescentia ferox, temere praelio inito fusus fugatusque. 
Ad tria millia Sardorum eo praelio caesa, octingenti 5 ferme 
vivi capti. Alius exercitus primo per agros sylvasque 
fuga palatus; dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem 
nomine Cornum, d caput ejus regionis, confugit. Debella- 
tumque eo praelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum 
duce Hasdrubale, quae tempestate dejecta ad Baliares 
erat, in tempore ad spem rebellandi advenisset. Manlius, 
post famam appulsae Punicas classis, Carales se recepit. 
Ea occasio Hampsicoras data Poeno se jungendi. Has¬ 
drubal, copiis in terram expositis, et classe remissa Car¬ 
thaginem, duce Hampsicora ad sociorum populi Romani 
agrum populandum profectus, Carales perventurus erat, 
ni Manlius obvio exercitu ab effusa eum populatione 
continuisset. Primo castra castris modico intervallo sunt 
objecta, deinde procursationes leviaque certamina vario 
eventu inita: postremo descensum in aciem, signisque col- 
latis, justo praelio per quatuor horas pugnatum. Diu pug¬ 
nam ancipitem Poeni, Sardis facile vinci assuetis, fece¬ 
runt : postremo et ipsi, cum omnia circa strage ac fuga 
Sardorum repleta essent, fusi. Ceterum terga dantes, cir- 


suit proprcctorcm. —3 AI. Calares. —4 Pellidos Edd. ante Drak.—5 Triginta 
millia .... casa, mille trecenti Edd. ante Gruter. qui pro triginta reposuit 

NOTjE 


‘ quem purpura regalis non commo¬ 
vit, eum Sardorum mastruca muta¬ 
vit.’ Sed et Germanicae gentes non 
absimili vestimentorum genere usae: 
unde apud Sigon. Ep. 2. lib. i. Theo¬ 
dorici Gothorum regis sellam cir¬ 
cumsistit ‘Pellitorum turba satelli¬ 
tum.’ Videntur autem Pellitorum 
cognomine ii praesertim inter Sardos 
designati, qui mediterranea insulae 
incolebant, vestesque e pellibus plus 
ceteris affectabant, circa Cornum ur¬ 
bem. 

J Urbem nomine Cornum ] Cornus 


oppidum caput Pellitorum Sardo¬ 
rum, quorum pars Cornensii ab eo 
dicti, qui et Aichilensii apud Ptole¬ 
maeum, a quo numeratur inter civita¬ 
tes mediterraneas una cum Bosa, in¬ 
terpositis Maenomenis, id est Insanis, 
montibus. Ponitur et ab Antonino 
inter Bosam et Tharros. Sunt qui 
ejus nominis memoriam putant exta¬ 
re in loco, qui nunc vulgo Corneto 
vocatur, nec situm plane abhorrere 
Cluverius censet. Nic. Sanso Soni 
interpretatur. 



1964 


T. LIVII 


cumducto cornu, quo pepulerat Sardos, inclusit Romanus. 
Caedes inde magis, quam pugna, fuit. Duodecim millia 
hostium caesa Sardorum simul Pcenorumque, ferme tria 
millia et septingenti 6 capti, et signa militaria septem et 
viginti. 

41. Ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit 
Hasdrubal imperator captus, et Hanno, et Mago, nobiles 
Carthaginienses: Mago ex gente Barcina, propinqua cog¬ 
natione Hannibali junctus; Hanno auctor rebellionis Sar¬ 
dis, bellique ejus haud dubie concitor.? Nec Sardorum 
duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt. 
Nam et filius Hampsicorae Hiostus in acie cecidit: et 
Hampsicora, cum paucis equitibus fugiens, ut super afflic¬ 
tas res necem quoque filii audivit, nocte, ne cujus interven¬ 
tus coepta 8 impediret, mortem sibi conscivit. Ceteris urbs 
Cornus eadem, quae ante, fugas receptaculum fuit. Quam 
Manlius, victore exercitu aggressus, intra paucos dies re¬ 
cepit. Deinde aliae quoque civitates, quae ad Hampsi- 
coram Poenosque defecerant, obsidibus datis, dediderunt 
sese: quibus stipendio frumentoque imperato, pro cu- 
jusque aut viribus aut delicto, Carales exercitum reduxit. 
Ibi navibus longis deductis, impositoque, quem secum ad¬ 
vexerat, milite, Romam navigat, Sardiniamque perdomi¬ 
tam nuntiat Patribus : et stipendium quaestoribus, frumen¬ 
tum 9 aedilibus, 6 captivosque Fulvio 10 praetori tradidit. 
Per idem tempus T. Otacilius praetor, 11 quinquaginta na¬ 
vium ab Lilybaeo classe in Africam transvectus, depopula- 

tria, ac deinde numerale mille omisit.—6 Sexcenti Gmt. Gronov. Crev. du¬ 
centi Edd. ante Aid. 

7 Concitator Edd. ante Gronov.—8 Cujusquani interventus cceptum Edd. 

ante Gronov.—9 AI. stipendium q. et frumentum _10 Captivos Q. Fulvio Cre- 

vier.—11 Conj. J. F. Gronov. propuetore. Voces L. navium a vi. Mss. exu- 

NOT7E 

e Frumentumcedilibus'] Quemadmo- fectum frumentum populo dividendi 
dum ad quaestores pecuniae publicas, instituit ex Suetonio : quae divisio sin- 
ita ad aediles curules pertinebat an- gulis mensibus per tesseras fiebat, 
nonae cura. Postea Augustus prae- pretio vel nullo, vel modico. 


LIB. XXIII. CAP. 42. 


1965 


tusque agrum Carthaginiensem, cum Sardiniam inde pete¬ 
ret, quo fama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper tra¬ 
jecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certa¬ 
mine 12 in alto commisso, septem inde naves cum sociis na¬ 
valibus cepit: ceteras metus haud secus, quam tempestas, 
passim disjecit. Per eosdem forte dies et Bomilcar cum 
militibus/ ad supplementum Carthagine missis, elephantis¬ 
que et commeatu, Locros accessit. Quem ut incautum 
opprimeret Ap. Claudius, per simulationem provinciae cir¬ 
cumeundae Messanam raptim exercitu ducto, aestu secundo 
Locros trajecit. 148 Jam inde Bomilcar ad Hannonem in 
Bruttios profectus erat, et Locrenses portas Romanis clau¬ 
serunt. Appius magno conatu nulla re gesta, Messanam re¬ 
petit. Eadem aestate Marcellus ab Nola, quam praesidio 
obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Sam¬ 
nites Caudinos h fecit: adeoque omnia ferro atque igni vas¬ 
tavit, ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret. 

42. Itaque extemplo legati, ad Hannibalem missi simul 
ex utraque gente, ita Poenum allocuti sunt: ‘ Hostes po¬ 


lare, et forte ex c. 38. ad marginem ascripta fuisse, monet Drak.—12 Olim 
legebatur, levique armatura certamine, Sfc. —13 In Edd. ante Drak. numerus 
additus elephantorum, ( quadragintaque elephantis,) quem Mss. non habent. 
Vid. Not. Var.—14 4 JEstu suo Locros trajecit. V. ad l. 56. 10. cestu secundo 
Edd. ante Drak. (ut 4 mari secundo ’ xxix. 7. pr.) sede glossa. In Mss. 
tamen plerisque est cestuque suo; unde J. F. Gronov. conj. exercitum duxit 
cestuque suo L. t. et Jac. Gronov. cestu qucesito, h. e. expectato, donec aestus 
illuc ferret, impetrato, quem expectabat, aestu, ut qucerere xxv. 23. xxx. 
16. et eiriTripuv ap. Polyb.’ Rupert. Vid. Not. Var. 


NOTiE 


1 Bomilcar cum militibus ] In qui¬ 
busdam scriptum est Bomilcar cum 
milibus. Hinc quatuor pro cum repo¬ 
nit Gronov. corrigitque sic, Bomilcar 
quatuor millibus in supplementum Car¬ 
thagine missis: numerum addit ex 
cap. 13. supra: quod tamen haud- 
quaquam necesse erat hoc loco repe¬ 
tere : praesertim cum meliores codi¬ 
ces non habeant numerum elephanto¬ 
rum, eod. Gronov. teste, 
e JEstu secundo Locros trajecit ] Ma¬ 


vult ex codicibus quibusdam Gronov. 
cestuque suo, nihil variante sententia : 
utraque enim scriptura Claudio com¬ 
modus maris aestus signihcatur: aes¬ 
tumque suum dicere Livius potuit, 
quemadmodum Ovid. dixit 4 et vento 
naviget usque suo.’ Gall. par un vent 
favorable. 

>■ Samnites Caudinos ] A Caudio 
Caudini Samnitum populus ; unde et 
Furcae Caudinae, circa Airola: de 
quibus ad Decadem i. 


1966 


T. LIVII 


puli Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi, quoad 
nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant. Postquam 
iis parum fidebamus, Pyrrho regi nos adjunximus; 1 a quo 
relicti pacem necessariam accepimus, k fuimusque in ea per 
annos prope quinquaginta, ad id tempus, quo in Italiam 
venisti. 15 Tua nos non magis virtus fortunaque, quam 
unica comitas ac benignitas erga cives nostros, quos cap¬ 
tos nobis remisisti, ita conciliavit tibi, ut, te salvo atque 
incolumi amico, non modo populum Romanum, sed ne 
Deos quidem iratos (si dici fas est) timeremus. At, Her¬ 
cule, non solum incolumi et victore, sed praesente te, cum 
ploratum prope conjugum 16 ac liberorum nostrorum exau¬ 
dire, et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquo¬ 
ties hac aestate devastati, ut M. Marcellus, non Hannibal, 
vicisse ad Cannas videatur; glorienturque Romani, te, ad 
unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso, 17 tor¬ 
pere. 1 Per centum prope annos m cum populo Romano 


15 ‘ Ad id tempus, quo in Italiam venisti a. U. 534. Hinc h. 1. legendum 
videri per annos prope LX. jam monuit Sigon. idque eo probabilius esse, cum 
a legatis omnia oratorie in majus ornentur, ut mox: ‘ per centum prope 
annos cum populo Rom. bellum gessimus’ cet. Nam bellum illud fuit ab a. 
U. 412-480. adeoque per annos prope LXX. ut recte dicitur xxxi. 31.’ Rvpert. 
—10 ‘ Ita plerique Mss. et omnes Edd. ante Drak. qui dedit: praesente te, 
comploratum prope conspicere ) ita sumus cet. Livius amat quidem ejusmodi 
parentheses : sed ita potius dixisset poteras conspicere, quam posses c.’ Rupert. 
—17 Jaculo emisso Edd. ante Gronov. ‘ De lectionis velut aculeo emisso a Gro- 


NOTA2 


’ Pyrrho regi nos adjunximus'] Pyr¬ 
rhus Epirotarum rex a Tarentinis in 
Italiam vocatus, adjunctis Samniti¬ 
um, Lucanorum, Bruttiorumque co¬ 
piis, adversus Romanos bellavit annis 
aliquot ab anno 473. sed Samnites, 
quorum haec ad Haunibalem oratio, ei 
non statim et vix ultra biennium arma 
cum eo sociarunt, ut mox dicetur. 
Qua de re Epit. Liv. xm. Zon. alii¬ 
que. 

k Pacem necessariam accepimus] An¬ 
no U. C. 481. coss. Sp. Carvilio, L. 
Papirio, qui de ipsis triumphavit, ut 


et C. Fabricius: a quo tempore ad 
Hannibalis in Italiam adventum, id 
est, ad an. 532. numerantur anni sal¬ 
tem duo supra quinquaginta: unde 
Sigon. legendum hic putat: fuimus¬ 
que in ea (pace) per annos prope sexa- 
ginta, non quinquaginta. 

1 Velut aculeo emisso, torpere] Vulgo 
ad unum modo ictum vigentem, velut ja¬ 
culo emisso torpere : ubi nihil est quod 
quisquam arguat. Quia tamen in 
Puteano codice est, velutaculegemis- 
so, scribi jubet Gronov. velut aculeo 
emisso, ducta ex apibus non inele- 


LIB. XXIII. CAP. 42. 


1967 


bellum gessimus, nullo externo adjuti nec duce, nec exer¬ 
citu : nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite 
suas auxit vires, quam suis viribus nos defendit. Non 
ego secundis rebus nostris gloriabor, 13 duos consules, ac 
duos consulares exercitus a nobis sub jugum missos, et si 
qua alia aut laeta aut gloriosa nobis evenerunt. Quae aspera 
adversaque tunc acciderunt, minore indignatione referre 
possumus, quam quae hodie eveniunt. Magni dictatores 
cum magistris equitum, bini consules cum binis consula¬ 
ribus exercitibus ingrediebantur fines nostros; ante explo¬ 
rato, et subsidiis positis, et sub signis ad populandum duce¬ 
bant. Nunc proprii ! 9 unius et parvi ad tuendam Nolam 
praesidii praeda sumus. Jam ne manipulatim quidem, 
sed latronum modo, percursant totis finibus nostris negli- 
gentius, quam si in Romano vagarentur agro. Causa au¬ 
tem haec est, quod neque tu defendis, et nostra juventus, 
quae, si domi esset, tutaretur, omnis sub signis militat tuis. 
Nec te, nec exercitum tuum norim, nisi, a quo tot Roma- 


novio in textura receptae elegantia nemo dubitabit.’ Doering .—18 Olim le¬ 
gebatur, Non ergo sec. r. n. gloriabimur ,—19 ‘ Antea in Edd. prope pro pro¬ 
prii, et recte forsan, legebatur. Ceterum contemtim haec dicta de exercitu 

NOTiE 


ganti metaphora : ut Freinshemius 
conjecerat ex Q. Curtio lib. iv. ‘ ubi 
primum impetum effudit, velut quae¬ 
dam animalia, amisso aculeo, torpe¬ 
re.’ 

m Per centum prope annos ] Ex jac¬ 
tantia magis quam ex vero Samnites 
gloriantur se cum Romanis bellum 
per annos ferme centum gessisse abs¬ 
que externa ope ; quanquam eundem 
numerum Varro consul proferat, su¬ 
pra c. 5. Contra Florus, dimidiato 
contentus, quinquaginta annis domi¬ 
tos subactosque Samnites memorat 
lib. i. c. 16. uno minus produnt Eu- 
trop. et Oros. Appianus in procem, 
hist. octoginta. Legati Romanorum 
ad /Etolos apud Nostrum lib. xxxv. 


c. 35. verius septuaginta numerant 
annos. Coeptum enim a Romanis in 
Samnites bellum pro Campanis auno 
U. C. 410. coss. M. Valerio ni. A. 
Cornelio Cosso. Ab eo tempore non 
raro cum Etruscis, Gallis, Salentinis, 
aliisque finitimis copias junxerunt 
ante Pyrrhi adventum, qui, ut paulo 
ante dictum, incurrit in an. U. C.473. 
et sic 63. annis ab initio belli in Ro¬ 
manos moti; inde cum Pyrrho con¬ 
junctis viribus, gessere bellum ad an¬ 
num 481. Hac ratione colliguntur 
anni tres ac sexaginta, quibus bella 
inter Samnites et Romanos nullo ex¬ 
tra Italiam quffisito auxilio: omnino 
autem septuaginta et unus; sed non 
continui belli. 



I 


1968 t. livii 

nas acies fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam 
opprimere populatores nostros vagos, sine signis, palatos, 
quo quemque trahit, quamvis vana, prasdae spes. Numi- 
darum paucorum illi quidem praeda erunt, prsesidiumque 
missum nobis et Nolae ademeris, 20 ” si modo, quos, ut so¬ 
cios haberes, dignos duxisti, haud indignos judicas, quos 
in fidem receptos tuearis.’ 

43. Ad ea Hannibal respondit: ‘Omnia simul facere 
Hirpinos * Samnitesque: et indicare clades suas, et petere 
praesidium, et queri indefensos se neglectosque. Indi¬ 
candum autem fuisse primum, 1 dein petendum praesidium ; 
postremo, ni impetraretur, tum denique querendum, frustra 
opem imploratam. Exercitum sese non in agrum Hirpi¬ 
num Samnitemve, ne et ipse oneri esset, sed in proxima 
loca sociorum populi Romani adducturum. Iis popu- 

x Ab Hirpinis simul plura commisceri et accumulari, quce sigillatim et per par¬ 
tes facienda fuissent, ac diversis temporibus. 


Marcelli.’ Rupert. Nunc proprat oris unius et parvi dat Kreyssigius.—20 ‘ Prce¬ 
sidiumque missum (a Romanis) nobis et Nolce ademeris: ita omnes fere Mss. et 
Edd. nisi quod Mogunt. et cet. ante Drak. post nobis perperam erit inseru¬ 
ere, et Drak. reposuit ademerit, prob. Doer. ut sensus sit : et prcesidium, quod 
nobis miseris, et, etiam, Nola: ademerit sc. praesidium, h. e. Nolam simul a 
praesidio, quod nunc banc urbem tenet, liberaverit. Idem vir doctus conj. 
p. m. et nobis et Nola aderit, h. e. opem feret. Neutrum milii arridet, et cum 
Str. restitui ademeris: sed, quod lectio optimi cod. Put. prasidiumquemisul 
nobis firmare videtur, reponere malim : prasidiumque (sc. illud, cui Marcellus 
praeerat, quodque et Nolam tenebat et Samnitium agros populabatur) simul 
nobis et Nola vel Nolanis ademeris, eo et nos et Nolanos liberaveris. Duke- 
rus monet, in vulg. scriptura non ineptam esse sententiam : duas res effece¬ 
ris, et praesidium nobis a te missum erit, et ab eo caesis populatoribus agri 
nostri, qui paucorum Numidarum praeda erunt, Nolae praesidium ademeris. 
Sed ulcus latere, ex varietate scripturae colligit.’ Rupert. Vid. Not. Var. 


NOTiE 


» Prcesidiumque missum nobis [erit,~] et 
Nola: ademeris].Notant t b erit, Mogun- 
tiaci natum, scriptis editisque quam 
plurimis deesse. Verum hoc demto 
nulla superest sententia. Retineatur 
itaque, donec melius quid codex sup¬ 
peditet aliquis. Est itaque sensus, si 
praesidium Poenorum ad Samnites 
Caudinos Hirpinosque ab Hannibale 


mittatur, facile adimendum Nolanis 
praesidium Romanorum pulso Mar¬ 
cello. Suspicabatur tamen Gronov. 
conjectura ex Puteano ducta codice, 
prcesidiumque simul nobis, et Nola adem¬ 
tum erit. Ut erit, ex sequenti com¬ 
mate repetitum, ad pronomen nobis 
referatur, et ademtum erit ad nomen 
Nola. 


L1B. XXIII. CAP. 43. 


1969 


landis et militem suum repleturum se, et metu procul ab 
iis summoturum hostes.* Quod ad bellum Romanum at¬ 
tineret, si Trasimeni quam Trebiae, si Cannarum quam 
Trasimeni pugna nobilior esset; Cannarum se quoque me¬ 
moriam obscuram majore et clariore victoria facturum.’ 
Cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit. 
Ipse, praesidio modico relicto in Tifatis, profectus cetero 2 
exercitu ire Nolam pergit. Eodem Hanno ex Bruttiis, 
cum supplemento Carthagine advecto atque elephantis, 
venit. Castris J haud procul positis, longe alia omnia 
inquirenti comperta sunt, quam quae a legatis sociorum 
audierat. Nihil enim Marcellus ita gerebat, ut aut for¬ 
tunae, aut temere hosti commissum dici posset. Explo¬ 
rato cum firmisque 4 praesidiis, tuto receptu, praedatum 
ierat; omniaque, velut adversus praesentem Hannibalem, 
cauta provisaque fuerunt . 15 Tum, ubi sensit hostem ad¬ 
ventare, copias intra moenia tenuit: per muros inambulare 
senatores Nolanos jussit, et omnia circa explorare, quae 
apud hostes fierent. Ex iis Hanno, cum ad murum suc¬ 
cessisset, Herennium Bassum et Herium Petrium, 6 ad col¬ 
loquium evocatos permissuque Marcelli egressos, per in¬ 
terpretem alloquitur. Hannibalis virtutem fortunamque 
extollit: populi Romani obterit senescentem cum viribus 
majestatem. ‘ Quae si paria essent, ut quondam fuissent, 
tamen expertis, quam grave Romanum imperium ° sociis. 


v Fore ut et milites suos prceda locupletet, et avertat a Samnitibus Romanos, 
qui sociis suis metuent. 

z Marcellus eam cautionem omnibus in rebus adhibuerat, atque ita provide cunc¬ 
tis prospexerat, tanquam si prasens Hannibal affuisset. 


1 Conj. Rnpert. Indicandam cladem f. p. —2 4 Cum cetero Edd. ante Jae. 
Gronov. praeter antiquissimas, in quibus etiam praepositio desideratur.’ 
Stroth. —3 Ibi castris Edd. ante Gronov.—4 Voss. Explorato enim firmisque .— 
5 ‘Pro fuerunt vecte fuerant legendum esse censet Crevierius.’ Doering .— 

NOT/E 

° Quam grave Romanum imperium ] ritia et libidine magistratuum pro- 
Quanquam lioc ab Hannone Romano- vincialium erat; cujus rei specimen 
rum hoste dicatur, vere tamen dici- ingens in uno Verre ostendit Cicero, 
tur. Et grave plerumque revera ava- 


1970 


T. LIVIJ 


quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnes 
Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem at¬ 
que amicitiam praeoptandam esse. Si ambo consules cum 
suis exercitibus ad Nolani essent, tamen non magis pares 
Hannibali futuros, quam ad Cannas fuissent: nedum prae¬ 
tor unus, cum paucis et novis militibus, Nolam tutari 
possit. Ipsorum, quam 7 Hannibalis, p interesse, capta an 
tradita Nola potiretur. Potiturum enim, ut Capua Nu- 
ceriaque potitus esset: sed, quid inter Capuae Nuceriaeque 
fortunam q interesset, ipsos prope in medio sitos Nolanos 
scire. Nolle ominari, quae captae urbi cessura forent: sed 
potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam 
tradidissent, neminem alium, quam ipsos, legem, qua in 
societatem amicitiamque Hannibalis venirent, dicturum. 5 

44. Ad ea Herennius Bassus respondit: ‘ Multos annos 
jam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, 
cujus neutros ad eam diem poenitere; 8 et sibi si cum for¬ 
tuna mutanda fides fuerat, sero 9 jam esse mutare eam. 
Dedituris se Hannibali non fuisse arcessendum Romanum 
praesidium: cum iis, qui ad se tuendos venissent, omnia 
sibi et esse consociata, et ad ultimum fore. 5 Hoc collo¬ 
quium abstulit spem Hannibali per proditionem recipi¬ 
endae Nolae. Itaque oppidum corona circumdedit, ut si¬ 
mul ab omni parte moenia aggrederetur. Quem ut succes¬ 
sisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie, 
cum magno tumultu erupit. Aliquot primo impetu perculsi 
caesique sunt; dein, concursu ad pugnantes facto 10 r aequa- 


6 Herium Pettium Mss. Petrium Edd. antt.—7 ‘ In Edd. a Mogunt. ad Gro- 
nov. non in primis et in Mss. magis ante quam insertum.’ Rupert, 

NOTiE 

p Ipsorum, [ magis ] quam Hannibalis] transierat, et suis legibus utebatur 
Ti> magis abest ab optimis libris: il- supra c. 7. Nuceria fame in deditio- 
ludque adverbium et Noster et ejus nem accepta, direpta atque incensa 
imitatione Tacitns saepenumero neg- fuerat cap. 15. 

ligunt in comparatione rerum. r Dein, concursu ad pugnantes [png- 

i Inter Capua Nucericequefortunam] nam] facto] Potest pugna vel de loco 
Capua foedere in partes Poenorum pugnae accipi, vel de animo pugnandi, 


LIB. XXIII. CAP. 44. 


1971 


tisque viribus, atrox coepit esse pugna. Memorabilisque 
inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber 
diremisset pugnantes. Eo die commisso modico certamine 
atque irritatis animis, in urbem Romani, Poeni in castra 
sese receperunt. Tamen Poenorum prima eruptione per¬ 
culsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romanorum nul¬ 
lus. 11 Imber continens 3 per noctem totam usque ad horam 
tertiam diei insequentis tenuit. Itaque, quanquam utraque 
pars avidi certaminis erant, 12 eo die tenuerunt sese tamen 
munimentis. Tertio die Hannibal partem copiarum prae¬ 
datum in agrum Nolanum misit. Quod ubi animadvertit 
Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit: 13 neque Han¬ 
nibal detrectavit. Mille fere passuum 14 inter urbem erant 
castraque. Eo spatio (et sunt omnia campi circa Nolam) 0 
concurrerunt. Clamor, ex parte utraque sublatus, proximos 
ex cohortibus iis, quae in agros praedatum exierant, ad 
praelium jam commissum revocavit. Et Nolani aciem Ro¬ 
manam auxerunt: quos collaudatos Marcellus in subsidiis 
stare, et saucios ex acie efferre jussit; pugna abstinere, 
ni 15 ab se signum accepissent. 

° Et Nolanus ager omnis campestris est. 


8 AI. pceniterel. —9 Conj. J. F. Gronov./aerii, serum. —10 ‘ Deinde concursu, 
ad pugnam facto. Put. Pet. melior Men. dein et pugnanti. Scribe, dein con¬ 
cursu ad pugnantes facto. Antiqua scriptura fuit pugnantis pro pugnanteis.’ J. 
F. Gronov.—11 ‘Gronovius legendum censet: trecenti, Romanorum L. seu 
quinquaginta: nam in antiquissimis Mss. vocabulum nullus desideratur; con¬ 
tra in Puteano legitur Romanorum Liber, lineola super i ducta.’ Stroth .— 
12 ‘ Pars avida certaminis erat. Put. Pet. avidi certaminis erant, eo die tenue¬ 
runt se tamen munimentis.’ J. F. Gronov.—13 Educit solus Drak. nulla addita 
librorum auctoritate.—14 ‘ Forte passus aut erat, nisi cum Gron. subintell. 
campi’ Rupert.—15 Abstinerent nisi Edd. ante Gronov. 


N017E 


ut ad pugnam sit ad pugnandum. Gro¬ 
nov. cum in optimis inveniret, dein et 
pugnanti , fecit ex conjectura deinde 
concursu ad pugnantes facto. 

8 Romanorum nullus. Imber conti¬ 
nens ] Put. apud Gronov. Romani li¬ 
ber continens: unde legendum putat 
Romani quinquaginta. Imber continens: 


quasi L nota fuerit numeri: scrip¬ 
tumque perperam iber pro Imber: 
quod milii verisimile apparet: nam 
illa, Panorum haud plus quam triginta , 
majorem fuisse Romanorum primo 
impetu caesorum numerum indicare 
videntur. 


1972 


T. LIVII 


45. Praelium erat anceps : summa vi et duces hortaban¬ 
tur/ 6 et milites pugnabant. Marcellus victis ante diem 
tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore 
anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare jubet/ 
c Non omnes esse in acie: praedantes vagari in agro. Sed, 
qui pugnent/ 7 marcere Campana luxuria, vino et scortis 
omnibusque lustris 4 per totam hyemem confectos. Abisse 
illam vim vigoremque, dilapsa esse robora corporum ani¬ 
morumque, quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint juga. 
Reliquias illorum virorum, vix arma membraque sustinen¬ 
tes, pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse. Ibi vir¬ 
tutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti 
temporis famam, ibi spem futuri extinctam/ Cum haec 
exprobrando hosti Marcellus 18 suorum militum animos 
erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat:" 
‘ Arma signaque eadem se noscere, quae ad Trebiam Tra- 
simenumque, postremo ad Cannas viderit habueritque. 
Militem alium profecto se in hyberna Capuam duxisse, 
alium inde eduxisse. Legatumne Romanum 20 * et legionis 
unius atque alae magno certamine vix toleratis pugnam, 
quos binae acies consulares nunquam sustinuerunt? Mar¬ 
cellus, tirone milite ac Nolanis subsidiis, inultus 1 nos jam 
iterum lacessit ? Ubi ille meus miles est, qui erepto ex 
equo C. Flaminio consuli caput abstulit? ubi, qui L. Paul¬ 
lum ad'Cannas occidit? Ferrum nunc hebet? J an dextrae 

£3 

torpent?^an quid prodigii est aliud? Qui pauci plures 

6 Hortatus est milites suos, ut urgerent eos hostes, qui victi fuerant ante tertio 
die, qui ante paucos dies fugati a Cumis, et qui anno superiore repulsi, eodem se 
duce Marcello, quamvis non ab iisdem militibus. 


16 AI. et duces adhortabantur .—17 AI. pugnant .—18 ‘ Put. et Pet. expro¬ 
brandam hosti Marcellus. Forte, exprobrando in hostem Marcellus’ J. F. Gro¬ 
nov.—19 Aiebat add. Edd. ante Gronov.—20 Vet. lib. apud Sigon. Legati ne 
Romani .—1 Subsidiis fultus Edd. ante Gronov.—2 ‘ Suspicari possis derepto, 

nota; 

t Omnibusque lustris] Ita Cic. pro u Gravioribus probris increpabat] 
Caelio: ‘domus, in qua lustra, libi- Proprios scilicet milites, 
dines, luxuries versetur.’ Lustrum est x Legatumne Romanum] Marcellum, 
ganea, popina, sive locus ubi horni- qui non consul, sed praetor duntaxat. 
nes helluantur. 


LIJB. XXIII. CAP. 46. 


1973 


vincere soliti estis, nunc paucis plures vix restatis/ + Ro¬ 
mam vos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua, jac¬ 
tabatis. Enim minor s est res. Hic experiri vim virtutem¬ 
que volo. Expugnate Nolam, campestrem urbem, non flu¬ 
mine, non mari septam. Hinc vos ex tam opulenta urbe 
praeda spoliisque onustos vel ducam, quo voletis, vel se¬ 
quar.’ 

46. Nec bene, nec male dicta profuerunt ad confirman¬ 
dos animos. Cum omni parte pellerentur, Romanisque 
crescerent animi, non duce solum adhortante, sed Nolanis 
etiam per clamorem, favoris indicem, accendentibus ardo¬ 
rem 6 pugnae, terga Poeni dederunt, atque in castra com¬ 
pulsi sunt. Quae oppugnare cupientes milites Romanos 
Marcellus Nolam reduxit,? cum magno gaudio et gratula¬ 
tione etiam plebis, quae ante inclinatior ad Poenos fuerat. 
Hostium plus quinque millia caesa y eo die, vivi capti sex¬ 
centi, 8 et signa militaria undeviginti, et duo elephanti: 
quatuor in acie occisi. Romanorum minus mille interfecti. 
Posterum diem induciis tacitis, 9 sepeliendo utrimque cec- 
sos in acie, consumserunt. Spolia hostium Marcellus, 
Vulcano votum, 10 2 cremavit. Tertio post die (ob iram 

c JEgre resistitis. 


i. e. detracto: sed cf. Heins. ad Ovid. Met. iii. 52.’ Duk.~ 3 Ferrum non 
habet Edd. vett. Ferrum num hebet ? Mogunt. ali. Ferrumne habet corruptissima 
omnium Grut. Stroth. —4 Vet. lib. apud Sigon. resistitis. —5 ‘ En nunc minor 
Edd. plurimi et ipse Drakenb. sine ulla Msstorum auctoritate, ex mero Val- 
lae commento. Mss. partim cum minor, partim etenim mbior ; optimi vero, ut 
Florent. Harlei. Palat. 1. puto etiam Putean. enim minor, ut ante Vallani 
lectum est, quod et in Edd. Gron. et Crev. receptum. Corrumpendi ansam 
dedit infrequentia tov enim ab initio positi, quod semper librarios aut edi¬ 
tores turbavit.’ Stroth. 

6 Accedentibus ad ardorem Edd. ante Gronov,—7 Reducit Edd. a Paris. 
1573. ad Drak.—8 Hostium plus mille casi eo die, capti mille sexcenti Edd. 
ante Gronov. Vid. Not. Var.—9 Induciis datis Edd. vett. usque ad Grut. 


NOTiE 


y Hostium ]dus quinque millia casa] 
Ita scribit Gronov. conjectura ducta 
ex codice Puteano. Vulgares edi¬ 
tiones habent, hostium plus mille casi, 
capti mille sexcenti. Correxerat Sigo- 
nius, hostium plus vel casi eo die, vel 


vivi capti quinque millia: quem nume¬ 
rum Plut. edidit. Minorem habet 
Colb. Hostium plus vel casi, vel die eo 
vivi capti DC. 

z Vulcano votum] Appositio est; 
significat enim cremata hostium spo- 


1974 


T. LIVII 


credo aliquam, aut spem liberalioris militiae) mille ducenti 
septuaginta duo equites, mixti Numidae Hispanique, ad 
Marcellum transfugerunt. Eorum forti fidelique opera in 
eo bello usi sunt saepe Romani. Ager Hispanis in Hispa¬ 
nia, Numidis in Africa post bellum, virtutis causa, datus 
est." a Hannibal, ab Nola remisso in Bruttios Hannone, 
cum quibus venerat copiis, ipse Apuliae hyberna petit, 
circaque Arpos consedit. Q. Fabius, ut profectum in Apu¬ 
liam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in 
ea castra convecto, quae super Suessulam erant, munimen¬ 
tisque firmatis, et praesidio, quod per hyberna ad tutandum 12 
locum satis esset, relicto, ipse Capuam propius movit cas¬ 
tra, agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus : 
donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis 
fidentes, egredi portis, et castra ante urbem in aperto com¬ 
munire. Sex millia armatorum habebant, peditem imbel¬ 
lem : equitatu plus poterant. Itaque equestribus praeliis 
lacessebant hostem. Inter multos nobiles equites Campa¬ 
nos Cerrinus Jubellius erat," cognomine Taurea. Civis 
indidem erat," longe omnium Campanorum fortissimus 
eques; adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum 
Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret. Hunc 
Taurea 15 cum diu perlustrans oculis obequitasset hostium 


—10 Conj. Rupert. vota. —11 ‘ Ante datus est in omnibus Edd. praeter Stroth. 
inserta vox latus, quam delevi, quia a Ms. Put. duobusque aliis abest, et 
Livio talis uaKo<poivia (latus datus ) haud obtrudenda videtur. In reliquis Mss. 
pro latus legitur locus, quod restitutum a Stroth. sed ab h. 1. alienum est. 
Judice Doering. leg. latus (acceptus) est, et ejiciendum rb datus, tanquam in¬ 
terpretamentum tou latus.’ Rupert.-—12 Optimi Mss .petendum, pro tutandum: 
unde tenendum conj. J. F. Gronov.—13 Campanos acerrimus erut Jubellius Edd. 
ante Gronov,-—14 ‘ Malim legere, civis idem Romanus, vel erat Romanus, ut 

litera R. (Romanus) exciderit.’ Rupert _15 Plurimi, quamvis uou optimi, 

Mss. et Edd. ante Aid. Hic Taurea. 

NOT® 

lia, quod in honorem Vulcani fieri aratis antiquioribus reperitur, et al- 
Marcellus antea voverat. terutrum sustineri potest: nam et 

a (Latus ,] datus est ] Notat Grono- ‘latos agros’ Cicero dixit, et in lege 
vius rb latus non esse in Puteano a Thoria habetur saepius, agrum, locum: 
manu prima; ascriptum postea esse malim tamen utrumque expungere. 
locus, quae vox in plerisque manu ex- 


LIB. XXIII. CAP. 47. 


1975 


turmis, tandem facto silentio, ‘ubi esset Claudius Asellus,’ 
quaesivit, ‘ et, quoniam verbis secum de virtute ambigere 
solitus esset, cur non ferro decerneret; daretque opima 
spolia b victus, aut victor caperet.’ 

47. Haec ubi Asello nuntiata sunt in castra, id modo 
moratus, ut consulem percunctaretur, liceretne extra ordi¬ 
nem in provocantem hostem pugnare; permissu ejus ar¬ 
ma extemplo cepit: provectusque ante stationes equo, 
Tauream nomine compellavit, congredique, ubi vellet, jus¬ 
sit. Jam Romani ad spectaculum pugnae ejus frequentes 
exierant: et Campani non vallum modo castrorum, sed 
moenia etiam urbis prospectantes repleverant. Cum jam 
ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis con¬ 
citarunt equos/ Dein libero spatio inter se ludificantes, 
sine vulnere pugnam extrahebant. Tum Campanus Ro¬ 
mano, ‘ Equorum,’ inquit, ‘ hoc, non equitum, erit certa¬ 
men, nisi e campo in cavam hanc viam demittimus equos. 
Ibi nullo ad evagandum spatio cominus conserentur ma¬ 
nus.’ Dicto prope citius equum in viam Claudius dejecit. 16 
Taurea, verbis ferocior, quam re, ‘Minime, sis/ inquit, 

‘ cantherium in fossam.’ 17 c Quae vox in rusticum inde 

* 

d Postquam, verbis audacibus futurum prcelium illustrius reddere conati erant, 
equos calcaribus concitarunt infesta spicula in se mutuo dirigentes. 

16 Claudius egit Edd. ante Gronov.—17 Ita plerique optimique Mss. et 


NOTjE 


b Opima spolia ] Jactanter de se 
velnti imperatore loquitur Jubellius 
hic Cerrinus ; opima enim spolia pro¬ 
prie dici notum omnibus ea tantum 
quas dux duci detrahit. 

c Minime, sis, inquit , cantherium in 
fossam [/ossa] Cantherius, sive canthe¬ 
rium, e Graeco fonte manat. Apud 
Graecos enim kuvQwv, et /cai/fMjAios asi¬ 
nus est: unde et KavBqMa dicuntur 
clitellce. Apud Latinos cantherii no¬ 
mine duo praesertim significantur : 
primo quidem equus castratus, ex 


Varrone lib. ii. de Re Rust. Praeterea 
in vitibus cantherius est pedamentum 
vitium instar furcae, quo hae velut 
adminiculo fulciuntur: hujus ergo 
proverbii sensus patebit ex eo quod 
Columella scribit lib. iv. cap. 12. 
‘Fodiebantur vineae: in fossa fige¬ 
bantur cantherii, quibus applicaban¬ 
tur et imponebantur teneras vites.’ 
Inde G ronov. hoc proverbium, minime 
sis cantherium in fossa, sic explicat, 
ne sinas alios de te crescere, ut vitis 
crescit adminiculante cantherio: vel 


1976 


T. LIVJI 


proverbium prodita. d Claudius, cum ea via 18 longe per- 
equitasset, nullo obvio hoste in campum rursum evectus, 
increpans ignaviam hostis, cum magno gaudio et gratula¬ 
tione victor in castra redit. Huic pugnas equestri rem 
(quam vera sit, 1 ? communis existimatio est) e mirabilem 
certe, adjiciunt quidam annales: cum refugientem ad ur¬ 
bem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium portas 
invectum, per alteram, stupentibus miraculo hostibus, in¬ 
tactum evasisse. 

48. Quieta inde stativa fuere, ac retro etiam consul 
movit castra, ut sementem Campani facerent: nec ante 
violavit agrum Campanum, quam jam altae in segetibus 
herbae pabulum praebere poterant. Id convexit in Clau- 




Edd. vett. non, quod vulgo editum, infossa. —18 ‘Vulgo in omnibus Mss. et 
Edd. ex via. Nos recepimus, quod Perizonius conjecit, ea via, probante 
Drakenborchio. Praepositio ex h. 1. admodum ineommoda est, et saepius 
cum ea permutatur.’ Stroth. —19 ‘ Quam vera sit cum Stroth. reposui e conj. 
Gron. qu* probabilior certe est, quam illa Vallas, a reliquis editoribus re¬ 
cepta: quam satis certam. Omnes Mss. habent: quam elatis vel rctutis (hoc 
optimi, Flor. Put. et Pet.) communis certe exist. est. Hoc certe a librariis 
praepostere bis positum putabat Gron. at Perizon. in Anim. Hist. c. 7. p. 
280. non male conj. quam veram sc. adjiciant, communis per me exist. est. Ad 
lectionem vero Mss. propius forte accedet haec: quanta veritatis, communis 
per me exist. est ’ Rupert. Vid. Not. Var. 


NOT/E 


certe vult allusisse Tauream ad sig¬ 
nificationem cantherii, pro equo soni¬ 
ti, quod via cava inter duos altiores 
campos instar sit fossas: quare ubi 
Claudius equum egerat in viam ca¬ 
vam, rustico illo proverbio usus est 
Taurea, Ut irrideret Claudium, et hoc 
ridiculo invidiam et pudorem ignavi 
sui discessus minueret: quasi indi¬ 
caret nolle se cantherium agere de¬ 
mittendo se in viam cavam, tanquam 
equum enervem in fossam, uti a Clau¬ 
dio factum. Vide et Erasm. Chiliad. 
ii. cent. 1. adag. 35. qui hoc adagium 
cantherium in fossa non abludere cen¬ 
set ab illo Graecorum apud Platonem 
‘ in puteo constrictus,’ et quadrare 
vult adversus eos qui in angustias 


ejusmodi redacti sunt, ut extricare 
sese nullo modo possint. 

d Quce vox in rusticum inde prover¬ 
bium prodita ] Adagium illud, veluti 
jam ante receptum, a Taurea fuisse 
usurpatum facile cum Gronovio ex¬ 
istimem. 

e Quam vera sit, [quam satis cer¬ 
tatu,'] communis existimatio csfj Sic 
legitur ex Laurentii Vallae conjec¬ 
tura: cum in scriptis plerisque lega¬ 
tur, quam etatis (aut vetatis) communis 
certe existimatio est. Suspicatur Gro- 
nov. rem (quam vera sit communis exis¬ 
timatio est) mirabilem certe. Colb. rem, 
quam etatis communis certe existimatio 
est, mirabilem certe. 


LIB. XXIII. CAP. 48. 


3977 


diana castra super Suessulam ; ibique hyberna aedificavit. 
M. Claudio proconsuli imperavit, ut, retento Nolae neces¬ 
sario ad tuendam urbem praesidio, ceteros milites dimitte¬ 
ret Romam, ne oneri sociis et sumtui rei publicae essent/ 
Et Ti. Gracchus a Cumis Luceriam in Apuliam legiones 
cum 20 duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium, 
cum eo, quem Luceriae habuerat, exercitu misit, tuerique 
oram agri Sallentini, et providere, quod ad Philippum bel¬ 
lumque Macedonicum attineret, jussit. Exitu aestatis ejus, 
qua haec gesta perscripsimus, literae a P. et Cn. Scipioni¬ 
bus venerunt, quantas quamque prosperas in Hispania res 
gessissent. Sed pecuniam in stipendium, vestimentaque, et 
frumentum exercitui, et sociis navalibus omnia deesse. 
Quod ad stipendium attineat, si aerarium inops esset, se 
aliquam rationem inituros, quo modo ab Hispanis sumant. 
Cetera utique ab Roma mittenda esse: nec aliter aut exer¬ 
citum aut provinciam attineri 1 posse. Literis recitatis, 
nemo omnium erat, quin, et vera 2 scribi, et postulari aequa, 
fateretur: sed occurrebat animis, quantos exercitus ter¬ 
restres navalesque tuerentur, quantaque nova classis mox 
paranda esset, si bellum Macedonicum moveretur. ‘ Sici¬ 
liam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent/ 


20 Dum Editi multi.—1 ‘ Ita optimi Mss. alii teneri et obtineri: omnes au¬ 
tem Edd. retineri: qua? cuncta haud dubie substituta ab iis qui ignorabant 
attinere dici pro retinere, vel tueri, custodire.’ Rupert .—2 ‘ Nemo omnium 
erat, qui non et vera. Pali, et Voss. qui nec vera. Optimi quin et vera, ut vidit 


f Ne oneri sociis et sumtui rei p. es¬ 
sent ] Commeatus quippe et hospitia 
sociis incumbebant: respublica vero 
sumtus stipendiorum faciebat, quae 
nonnisi militantibus solvebantur: uu- 
de milites domum suam revocati aera 
non accipiebant. 

s Qua ante bellum vectigales fuissent] 
Vectigal, a vectura dictura, proprie 
quidem portorium significat: latius 
tamen accipitur pro tributo et pecu- 


NOTjE 

singulis pro ratione census imperari 
solita; et pro stipendio, sive militari 
tere, quod per stipes, seu modica aera 
colligebatur : eoque nomine compre¬ 
hendebantur decumae, aliaque collati¬ 
onum sive onerum nomina. Vecti¬ 
gales itaque provinciae dicebantur, 
quae vectigal pendebant; ut tribu¬ 
tariae, quae tributum, stipendiariae, 
quae stipendium, conferebant. Vide 
Sigon. de autiquo jure provinc. lib. i. 


nia, publicarum necessitatum causa cap. 1. 


Delph. et Far. Cias, 


Livius. 


6 O 


1978 


T. LIVIT 


/ 


vix praesides provinciarum exercitus alere: h tributo sum* 
tus suppeditari: * eum ipsum tributum conferentium 3 nu¬ 
merum tantis exercituum stragibus, et ad Trasimenum la¬ 
cum, et ad Cannas, imminutum; qui superessent pauci, si 
multiplici gravarentur stipendio, alia perituros peste/ Ita¬ 
que, nisi fide staret res publica, k opibus non staturam. 


e Et numerum ipsum eorum qui tribulum solvant (civium nempe aut sociorum) 
diminutum esse tot exercitibus profligatis, tum ad lacum Trasimenum, tum ad Can¬ 
nas : et preeterea eos qui exiguo numero supersint, (ad tributum conferendum,) si 
onerarentur multiplicata stipendiorum solutione, perituros alio malo, nimirum, si 
non belli cladibus, saltem summa inopia ad quam redigerentur. 


Valla.’ J. F. Gronov.—3 4 Eum ipsum tributum conferentium cet. ex optimis 
Mss. et Edd. ante Mogunt. restitui cum Gronov. (qui tamen e quibusdam 
codd. verum ante eum adjecit) et Stroth. In aliis Edd. cum ipsum et verum 
cum ipsum ... imminutum; tum qui superessent cet. Vix tamen crediderim, tot 
bp.oiorre\evra excidisse Livio. Is forte nihil aliud dedit quam illud vel verum 
illud conferentium numerum, et reliqua glossatori tribuenda.’ Rupert. Vid. 

NOTiE 


h Vix preesides provinciarum exercitus 
alere ] Circa Livii aetatem ccepere pro¬ 
vinciae Caesaris a praesidibus, ejus le¬ 
gatis, administrari: et sic praesidis 
nomen substantivum titulus fuit ho¬ 
noris seu magistratus sub imperatori¬ 
bus: non hoc tempore Punici belli, 
sed prasides exercitus dicit adjective 
pro exercitibus qui provinciis praesi¬ 
dio erant. 

* Tributo sumtus suppeditari] Vere 
Tacitus iv. Histor. ‘ nec quies gen¬ 
tium sine armis, neque arma sine sti¬ 
pendiis, neque stipendia sine tributis 
haberi queunt ubi stipendia accipi¬ 
untur pro pecunia quae militibus ero¬ 
gatur: tributa vero pro ea quam con¬ 
ferunt provinciales. Ceterum quod 
Tan. Faber legit, tributum sumtibus 
superari, praeterquam quod nullo auc¬ 
tore mutantur Livii verba, ea muta¬ 
tio nulla ex causa fit: sufficit enim si 
hoc loco dicatur sumtus (qui pro pe¬ 
cunia in sumtus belli eroganda acci¬ 
piuntur) suppeditari, et pendere ex 
tributo, et subjectorum collatione 
niti: cum mox addatur munerum 


eorum, sive civium sive sociorum, 
qui tributum conferrent imminutum; 
et paucos eorum qui superessent non 
debere multiplici stipendio gravari. 
Sic enim intelligitur quod vult Fa¬ 
ber, tributum, quod colligatur, soni¬ 
tibus non sufficere. 

k Nisi fide staret res p.] Sumitur hic 
fides pro credito, et pecunia mutua ; 
quam creditor, cum debitori dat, ejus 
fidem sequitur, ei fidem habet; unde 
et fidejussorum nomen ; et qui solvit 
fidem suam liberare dicitur : hoc sen¬ 
su Cicero pro Pompeio: 4 Scimus 
Roma*, solutione impedita fidem con¬ 
cidisse. Et Caesar m. Belli Gallici, 
‘ cum fides tota Italia esset angustior, 
neque creditae pecuniae solverentur.’ 
Hinc Gallice dicimus le credit. Est 
itaque sensus Livii: ex praesenti pe¬ 
cunia, quae admodum modica in aera¬ 
rio esset, aut ex tributis corradi pos¬ 
set, nullo pacto sustineri posse onera 
reipublicae : ideoque confugiendum 
necessario esse ad mutuo sumendam 
a publicanis pecuniam. 


LIB. XXIII. CAP. 49. 


1979 


Prodeundum in concionem Fulvio praetori esse, indicandas 
populo publicas necessitates, cohortandosque,* qui redem¬ 
turis auxissent patrimonia, 1 ut rei publicae, ex qua crevis¬ 
sent, ad tempus commodarent; 5 conducerentque ea lege 
praebenda, 1 " quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, 
ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur.’-^ 
Haec praetor in concione edixit, qua die 6 vestimenta, fru¬ 
mentum, Hispaniensi exercitui praebenda, quaeque alia 
opus essent navalibus sociis, esset locaturus. 

49. Ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates 7 " 
aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: 


/ Et exhortandos esse eos qui opes suas conductionibus publicis amplificaverant, 
ut, cum ditiores facti essent ex rebus ad populum pertinentibus, aliquid in ejusdem 
populi commoda conferrent, eumque juvarent: et susciperent in se curam prcebendi 
et sumministrandi exercitui Hispanico quce necessaria essent; idque ea conditione, 
ut sumtus in eam rem facti illis refunderentur, quam primum pecunia esset in ara- 
rio, antequam aliis creditoribus publicis debita solverentur. 




Not. Var.—4 Olim legebatur, indicandasque populo publicas necessitates, exhor- 
tandosque .—5 ‘ Ad tempus aliquod commodarent sc. pecuniam, aut potius quce 
ad exercitum Hisp. alendum opus essent. Sed prappos. ad abest a plerisque 
Mss. et Edd. vett. et tempus commodare reip. nihili est, saltem ab h. 1. alie¬ 
num : nam tempus pro opportunitate aut facultate, et hinc pro rebus impen¬ 
sisque necessariis dici posse, non persuasit nobis Stroth. tempus (angustias, 
quibus nunc resp. premeretur) considerarent conj. Doer. Malim : opes vel 
impensas commodarent. Mox junge: ea lege, (conditione) ut, cum pecunia cet. 
Pro ea perperam in Mss. et Edd. ante Gron. legitur ex.’ Rupert.—6 ‘ Dra- 
kenborchius legendum conjicit et qua die vel quaque die; bene. Sigonins pro 
Hac malebat Hinc.’ Stroth. Hac prator in concione : edixitque, qua die conj. 
J. F. Gronov. 

7 ‘ Corruptissime liic locns in Mss. et Edd. plerisque legitur, unum ut Ta¬ 
rentum in eo publico essent Edd. vett. et Mss. nonnulli : in aliis Mss. est unum 
mihi Tarentum in eo p. e. in aliis aliter, in omnibus tamen Tarentum occurrit. 
Ex vocabulo Tarentum efficerem ne militarent dum, nisi Gronovius ex Ms. Pu- 


NOT/E 


1 Qui redemturis auxissent patrimo¬ 
nia ] Redemtores proprie dicebantur 
qui vectigalia, aut etiam opera pub¬ 
lica facienda redimebant, sive condu¬ 
cebant: alio nomine publicani: quo¬ 
rum ordo Romae, immo ubique et 
semper, potentissimus et maximae 
auctoritatis: hinc redemtura pro re- 
demtione seu conductione publicoi um 
proventuum. 

“ Prabenda ] Verbum est militare, 


quo quid intelligatur patet ex prox¬ 
ime sequentibus: hinc Praebendarum 
in Ecclesiastica militia vocabulum. 

n Tres societates'] Publicae res non 
sine magnis sumtibns, et praesenti 
pecunia exerceri possunt: ideoque 
plures ad ea socii accedant nocesse 
est; et quot sunt genera publicorum 
redituum, tot fere solent esse socie¬ 
tates. Hinc apud Cic. pro Sextio 
‘ societas vectigalium.’ 


1980 


T. LIVII 


unum, ut militia vacarent, dum in eo publico essent: 0 al¬ 
terum, ut, quae in naves imposuissent, ab hostium tempes¬ 
tatisque vi publico periculo essent. 8 p Utroque impetrato, 
conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata 
est. Hi mores eaque caritas patriae per omnes ordines 
velut tenore uno pertinebat. Quemadmodum conducta 
omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec 
secus quam 9 si ex opulento aerario, 11 ut quondam, aleren¬ 
tur. Cum hi commeatus venerunt, Illiturgi oppidum ab 
H asdrubale, ac Magone, et Hannibale, 10 Bomilcaris filio, ob 
defectionem ad Romanos, oppugnabatur. Inter haec trina 11 
castra hostium Scipiones, cum in urbem sociorum magno 
certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, 
cujus inopia erat, advexerunt: cohortatique oppidanos, ut 
eodem animo moenia tutarentur, quo pro se pugnantem Ro¬ 
manum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, 
quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. Eodem et duo duces 




teanei lectione, unum millia vocarent tumineo publico essent, veram lectionem 
feliciter invenisset. Antea in omnibus Edd. post principp. ad Gronovium, 
ex conjectura Vallae legebatur : unum ne alii triennio eo publicani essent. Ad 
publico intelligenduin esse negotio patet.’ Stroth. —8 Legendum censet Sigon. 
ab hostium lempestatisque vi publico periculo tuta essent. —9 Secus quam ex emend. 
Vallae: qnicquam Mss. quicquam desideratum ac Edd. ante Gronov. qui conj. 
sequius quam. Mox pro alerentur conj. Rupert. darentur. —10 ‘ Ita Mss. longe 
plurimi optimiqne. Hamilcare Edd. omnes praeter Strotb.’ Rupert. —II AI. 


NOTjE 


° Unum, ut militia vacarent, dum in 
eo publico essent ] Ex Putean. codice 
erntam hanc correctionem Gronov. 
auream vocat, astruitque iv. Obser¬ 
vat. 23. Nolim tamen vulgatam a 
Laur. Valla lectionem damnare: u- 
num ne alii triennio eo publicani essent: 
est enim publicanis, de quibus hic agi¬ 
tur, dignum postulatum: quos aliun¬ 
de vacationem a militia habuisse valde 
credibile est; difficile quippe admo¬ 
dum esset militiae simul et curandis 
publicis vectigalibus aut operibus 
operam dare. 

p Publico periculo essent ] Alicujus pe¬ 


riculo esse dicuntur ea quae, si perie¬ 
rint, aut deteriora facta fuerint, ad 
ipsius onus pertinent. Gallice dici¬ 
mus, a ses risques, perils, et fortunes. 
Ita Cic. vii. in Verrem : ‘ Sumtu pe- 
riculoqne suo armatam navim aliquo 
mittere et pro Sextio, ‘ ego qui pe¬ 
riculo reip. vivebam.’ 

i Nec secus quam si ex opulento cera¬ 
rio ] Lectio Gronov. est. Valla legen¬ 
dum censebat, nec secus ac si. Vulgo 
legebatur nec quicquam desideratum, 
ac si ex opulento cerario : sed t b desi¬ 
deratum in omnibus scriptis desidera¬ 
tur. 


LIB. XXIII. CAP. 49. 


1981 


et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam agi 
cernentes, convenerunt. Itaque eruptione e castris pugna¬ 
tum est. Sexaginta hostium millia eo die in pugna fuerunt, 
sexdecim circiter Romanis/ Tamen adeo haud dubia vic¬ 
toria fuit, ut plures numero, quam ipsi erant, Romani hos¬ 
tium occiderint: ceperint amplius tria millia hominum, 
paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, 
septem elephantos, quinque in praelio occisis . 12 Trinisque 
castris eo die potiti sunt. Illiturgi r obsidione liberato, ad 
Intibili 13 oppugnandum s Punici exercitus traducti, supple¬ 
tis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avi¬ 
da, modo praeda aut merces esset, et tum juventute 14 
abundante. Iterum signis collatis, eadem fortuna utrius- 
que partis pugnatum. Supra tredecim millia hostium caesa, 
supra duo capta ,' 5 cum signis duobus et quadraginta, et 
novem elephantis. Tum vero omnes prope Hispaniae po¬ 
puli ad Romanos defecerunt: multoque majores ea aestate 
in Hispania, quam in Italia, res gestae. 

s Cum Romani non multo plures essent sexdecim millibus. 


terna .—12 ‘ LIX. militaria signa, VII. elephantos, quinque in prcelio occisis re¬ 
cepi ex emend. Gronov. pro vulg. LIX. m. signa , elephantis quinque in p. 0 . 
In Mss. plerisque et optimis signavit et signa VIR elephantis.’ Rnpert.— 
13 AI. Indibili et Incibili. —14 Put. et Pet. juvente. Voss. et Pali, juventa .— 
15 Supraque tria capta. Pet. melior supra capta: Voss. supraque capta. Put. 
suprati capta. Lege, supra duo capta. Signis fuerat perscriptus numerus.’ 
J. F. Gronov. 


NOTiE 


r Illiturgi ] Ptolemaeo forte cor¬ 
rupte llurgis oppidum Turdulorum 
in Hispania ulteriori, eaque parte quae 
post Baetica, circa flumen Baetim, 
supra Cordubam, hodie Morali Andu- 
jar el Viejo, tribus passuum millibus 
ab Andujar. Sauso ponit ex adverso 
oppidi Linares : haec cuncta in regno 
Giennensi, de Jaen, quae pars est An- 
dalusiae orientalis. 

6 Ad Intibili oppugnandum ] Intibilis 
oppidi meminit quoque Antoninus et 


Frontinus: Tiara Julia creditur esse 
Ptolemaei, quae accedit ad nomen ci¬ 
vitatis Aragonicae Tervel. Intibilis ta¬ 
men sive Indibilis Floriano est Chelva 
in ora regni Valentiae : Sansoni Tiara 
Julia est Trayguero in eodem regno 
ad confinia Cataloniae. Merito repre¬ 
henditur a Sigonio. Glar. qui hoc loco 
Indibili viri nomen esse putat, de quo 
postea saepius. Quem si Livius in- 
telligeret, dixisset ad Indibilim oppug¬ 
nandum, pro ad Indibili. 
































■ 

" 








' 

‘ 













* 




















■ 





































T. LIVII PATAVINI 

t 

HISTORIARUM 

AB URBE CONDITA 

LIBER XXIV. 


BREVIARIUM. 

Cap. 1. Iu Bruttiis Rhegium frustra tentatur a Poenis : at Locrenses se iis 
dedunt. 2. Bruttii, illorum socii, per se ipsi Crotonem oppugnant, ur¬ 
bemque a plebe, quae in omnibus fere Italiae civitatibus Poenis favebat, 
sibi traditam capiunt praeter arcem. 3. Eam, a plebe, a Bruttiis et Han¬ 
none circumsessam, fortiter tuentur optimates; sed mox et hi cedunt, 
seque Locros traduci patiuntur. Levia praelia inter Sempronium cos. 
Luceriae et Hannibalem haud procul Arpis hybernantem oriuntur. 

4. In Sicilia Romanis omnia mutat mors Hieronis, regnumque ad Hierony¬ 
mum, nepotem ejus et filium Gelonis, translatum ; puerum, vixdum liber¬ 
tatem, nedum dominationem, modice laturum. Hujus tutores xv. quo¬ 
rum primi sunt Andranodorus et Zoippus, Hieronis geDeri, deponunt tute¬ 
lam, hortante ac cogente Andranodoro, qui regimen rerum omnium affec¬ 
tat. 5. Hieronymus superbe regnat, more Dionysii tyranni; et ex iis, 
quibus solis aditus in domum ejus familiarior est, Andranodorus et Zoip¬ 
pus suadent Poenorum, Thraso Romanorum, societatem. Hic vero mox ad 
supplicium traditur, quia Theodotus, reus conjurationis, in regis caput 
factae, eum esse auctorem consilii mentitus erat. 6. Thrasone necato le¬ 
gati ad Hannibalem, et ab eo Hippocrates et Epicydes, fratres oriundi ab 
Syracusis, ad regem mittuntur. Hi apud tyrannum manent, juuguntque 
societatem ; quam foedus cum Poenis Carthagine ictum excipit: legati 
vero Romanorum per ludibrium audiuntur. 7. Sed Hieronymus paulo 
post Leontinis obtruncatur a conjuratis. Q. Fabius Max. cos. Puteolos 
communit, et Romam venit comitiorum causa. 8. Ibi concione ad popu¬ 
lum habita suadet, ut magna cura creentur consules. 9. Ipse quartum et 
M. Claudius Marcellus tertium consul dicitur ab omnibus centuriis. 10. 
Prorogatur imperium omnibus, qui ad exercitus sunt, et novis praetoribus 




1984 


T. LIVII 


decernuntur provinciae. Multa prodigia nuntiantur procuranturqne hos¬ 
tiis majoribus et supplicatione omnibus Diis, quorum pulvinaria Romae 
sunt, indicta. 11. Numerus xvin, legionum et classis cl. longarum na¬ 
vium expletur, sociique navales parantur impensis privatorum. 12. Han¬ 
nibal Capuam firmat praesidiis, et cum cetero exercitu ad lacum Averni 
descendit per speciem sacrificandi, re ipsa ut tentet Puteolos. 13. Hoc 
oppidum frustra oppugnat, et inde procedit ad opprimendas Nolam Taren- 
tumque, quarum urbium tradendarum legati a plebe missi certam ei spem 
fecerant. 14. Ad Beneventum Hanno ex Bruttiis et Ti. Gracchus ab 
Luceria accedit. Hic primo oppidum intrat, et volonibus acriter pugna¬ 
turis promittit libertatem. 15. 16. Postero die acri pugna hostes vincit, 
omnesque volones, qu® magna exercitus pars est, liberos esse jubet. 17. 
Marcellus obviam it Hannibali, ad Nolam castra moventi, et reddidisset 
forte ei cladem ad Cannas acceptam, si C. Claudius Nero, quem noctu 
circumvehi agmen hostium cum robore equitum jusserat, praelio affuisset 
in tempore. 18. Censura severe exercetur Rom® a M. Atilio Regulo et 
P. Furio Philo, inopiaque ararii sustinetur liberalitate privatorum. 19. 
Casilinum ab utroque consule oppugnatur capiturque. 20. In Lucanis 
aliquot cohortes, a Graccho pr®datiim miss® in agros hostium, ab Hanno¬ 
ne ad internecionem caduntur. Marcellus Nolam redit, et Fabius pater 
vastat Samnium, filius, qui pr®tor est, Accuam capit. Hannibal autem 
frustra tentat Tarentum, quam M. Livius tuetur, et inde venit Salapiam; 
unde prmdatum Numidas Maurosque per Sallentinum agrum proximosque 
Apuli® saltus dimittit. 

21. Interim Syracusis Andranodorus Insulam et arcem occupat; Theodotus 
contra ac Sosis omnes ad libertatem atque arma vocant. 22. Concordia 
restituitur libera et moderata concione Poly®ni, quo auctore legati prius 
ad Andranodorum mittuntur, qui denuntient, ut in potestate senatus ac 
populi sit: isque in pr®sentia tempori cedit. 23. Pr®tores Syracusis 
creantur, in primis Andranodorus et interfectores tyranni, duo etiam ab¬ 
sentes, Sopater ac Dinomenes. Hippocrates et Epicydes, Syracusas re¬ 
versi, simulant quidem se redire velle ad Hannibalem, ne suspecti obver- 
sentur, tanquam rerum novandarum occasionem qu®rentes; sed moran¬ 
tur et crimina serunt in senatum optimatesque. 24. Andranodorus, a 
Damarata uxore instigatus, affectat tyrannidem, et rem cum Themisto, cui 
Harmonia Gelonis filia nupta, consociatam Aristoni cuidam tragico actori 
incaute aperit. Is indicium ad pr®tores defert, qui Andranodorum The- 
mistumque curiam ingressos interficiunt. 25. Sopatri pr®toris oratione 
incitata multitudo omnem regiam stirpem deleri jubet. Tum missi a pr®- 
toribus Damaratam primum et Harmoniam jugulant ; 26. deinde Hera¬ 
cleam, Zoippi, qui tum Alexandri® apud Ptolem®um regem erat, uxorem, 
cum duabus filiabus, qu® armatis aliquoties se eripiunt, tandemque, vul¬ 
neribus confect®, exanimes corruunt. C®dibns autem vix perpetratis, 
animi plebis repente mutantur ad misericordiam iramque, et comitia pos¬ 
cuntur prffitoria : 27. quibus in locum Andranodori ac Themisti Epicydes 
et Hippocrates creantur. Per eosdem dies Marcellus, cui Sicilia provin¬ 
cia decreta, in eam venit, et legatos de pace mittit Syracusas. Appius 



LIB. XXIV. 


1985 


vero classem c. navium ail ostium portus Syracusani admovet. 28. Apol- 
lonides principum unus salutari oratione suadet, ut uno animo omnes Sy¬ 
racusani vel ad Poenos vel ad Romanos inclinent, et cum his potius vetus 
renovetur foedus, quia extemplo aut pax, aut bellum cum iis habendum. 
Quas res saepe agitur magnis certaminibus, et postremo pacem cum Ro¬ 
manis fieri placet. 29. Ea mox rumpitur ab Hippocrate, qui cum praesi¬ 
dio Leontinos missus provinciam Rom. infestat: et Marcello de perfidia 
querente, Epicydes et ipse in Leontinos proficiscitur, eosque abalienat a 
Syracusanis. 30. Hinc et Marcellus et Syracusani exercitum Leontinos 
ducunt. Ille primo impetu urbem expugnat; hi Herbessum contendunt, 
quo Hippocrates atque Epicydes perfugerant. 31. Qui tamen callidi 
fratres fraude et fictis nuntiis primum agmen in duces, deinde plebem ip- 
sumque senatum Syractrs. accendunt in Romanos. 32. Praetores interfi¬ 
ciuntur, et in locum eorum creantur Hippocrates atque Epicydes. 33. 

> Hinc Marcellus castra ad Syracusas movet, et legatis ejus cum superbo 
Epicydis responso remissis, terra marique simul urbs oppugnatur. 34. 
Quae oppugnatio eluditur bellicis tormentis operibusque, ab Archimede 
inventis. 35. Itaque Marcellus obsidere trrbem statuit, et vicina capit 
oppida, quae ad Poenos desciverant. Per idem vero tempus Himilco ad 
Heracleam Minoam exercitum 28000. hominunfexponit, receptoque Agri¬ 
gento castra circa Acrillas ponit; ubi decem millia Syracusanorum, duce 
Hippocrate noctu urbe egressa, se ei conjungunt. 36. Mox et Bomilcar 
cum classe in magnum Syracusarum portum, et legio Romana, Panormi 
exposita, ad Appium pervenit. Sed Poeni, tutum ad Syracusas et muni¬ 
mento et viribus hostem esse cernentes, moraque inutili ab suis inopiam 
aggravari sociorum, nihil audent, et Bomilcar in Africam redit, Himilco 
Murgantiam proficiscitur. 37. Haec et aliae civitates de proditione prae¬ 
sidiorum Rom. paciscuntur cum Poenis ; in iis et Henna, ubi L. Pinarius 
vir acer praesidio praeest. 38. 39. Is caesis Hennensibus oppidum aut 
malo aut necessario facinore retinet. 

40. Bellum cum Philippo Macedonum rege movetur. M. Valerius praetor 
Oricum, ab eo expugnatum, recipit; et Q. Naevius Crista Apolloniam, ab 
eodem obsessam, liberat, Macedonibus noctu oppressis fugatisque : quo 
facto rex terra in Macedoniam revertitur. 

41. In Hispania Scipiones adversus Magonem et Hasdrubales prospere res 
gerunt, et Illiturgin Bigerramqne solvunt obsidione. 42. Ter vincunt 
Poenos ; Saguntum recipiunt, et Turdetanos redigunt in potestatem. 

43. Romae censoribus a L. Metello trib. pl. dies dicitur ad populum, con¬ 
sulesque creantur Ti. Sempronius Gracchus n. et Q. Fabius Max. consulis 
filius. 44. Dividuntur provinciae, et prodigia procurantur. Fabius pater 
filio legatus ad Suessulam in castra venit, et ab eo descendere equo jube¬ 
tur. 45. Eodem clam nocte pervenit Dasius Altinius Arpinus, homo 
dives et ambiguae fidei, qui Arpos olim ad defectionem a Romanis traxe¬ 
rat, et nunc iisdem se proditurum esse promittit. Ipse ab his Cales in 
custodiam mittitur : Hannibal autem bona ejus possidet et conjugem 
liberosque vivos comburi jubet. 46. Fabius Arpos castra movet, urbem¬ 
que noctu ingreditur, sonitu largioris procellae strepitum effringentium 


3986 


T. LIVII 


portam exaudiri proliibente. 47. Pugna ibi orta Arpini Hispanique 
milites ad Romanos transferunt signa, et impetrant ab iis, ut sine fraude 
Punicum emittatur praesidium. Cn. Fulvius in fidem accipit equites 
exii, nobiles Campanos, qui in castra ejus super Suessulam venerant: et 
Sempronius Tuditantis, alter praetor, Aternum expugnat. Romae saevit 
incendium. 

48. Scipiones amicitiam jungunt cum Syphace, Massylorum in Numidia 
rege: et ex tribus eorum legatis unus, Q. Statorius centurio, apud regem 
remanet, ut rudem ad pedestria bella Numidarum gentem rei militaris 
artes doceat; duo in Hispaniam redeunt cum legatis regiis, qui et fidem 
accipiunt ab imperatoribus Romanis, et Numidas, magnam praesidiorum 
Punicorum partem, ad transitionem pelliciunt. 49. Carthaginienses con¬ 
tra foedus faciunt cum Gala, Massylorum in parte altera Numidiae rege; 
cujus filius Masinissa Syphacem magno praelio devincit, et deinde in Mau- 
rusiis, ubi magnas ille brevi copias armaverat, ingenti gloria adversus 
eum gerit bellum. Scipiones Celtiberos (primum mercenarium militem, 
quem Romani habuere) eadem mercede, quam pacti cum Poenis erant, ad 
se perducunt ; et nobilissimos Hispanos supra ccc. in Italiam mittunt ad 
solicitandos populares, qui inter auxilia Hannibalis sunt. 


1. Ut ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno, ad¬ 
jutoribus et ducibus Bruttiis, Graecas urbes a tentavit, eo 
facilius in societate manentes Romana, quod Bruttios, quos 
et oderant, et metuebant, Carthaginiensium partis factos 
cernebant. Rhegium primum tentatum est, diesque aliquot 
ibi nequicquam absumti. Interim Locrenses b frumentum, 
lignaque, et cetera necessaria usibus, ex agris in urbem ra¬ 
pere, etiam ne quid relictum praedte hostibus esset: et in 
dies major omnibus portis multitudo effundi. Postremo ii 
modo relicti in urbe erant, qui reficere muros ac portas, 
telaque in propugnacula congerere cogebantur. In per¬ 
mixtam omnium aetatium ordinumque multitudinem, et va¬ 
gantem in agris magna ex parte inermem, Hamilcar Poe¬ 
nus' equites emisit; qui, violare quenquam vetiti, tantum. 


1 ‘ iii. Mss. quamvis non optimi Bomilcar P. quod recte forsan recepit 

nota: 


3 Gracas urbes ] Intelligit colonias 
Graecorum, quae in Magna Graecia, 
et Bruttiorum ora, Rhegium, Locros, 
Crotonem, &c. 


b Locrenses ] Diximus Locros fuisse 
ubi nunc Gierace in ulteriore Calabriae: 
hos quidem una cum Crotone ad 
Hannibalem jam descivisse scriptum 


JV 


LIB. XXIV. CAP. 1. 


1987 


ut excluderent ab urbe fuga dissipatos, turmas objecere. 
Dux ipse, loco superiore capto, unde z agros urbemque 
posset conspicere, Bruttiorum cohortem adire muros atque 
evocare principes Locrensium ad colloquium jussit, et, 
pollicentes amicitiam Hannibalis, adhortari ad urbem 
tradendam. Bruttiis in colloquio nullius rei primo fides 
est: “ 5 deinde ut Poenus apparuit in collibus, et refugientes 
pauci aliam omnem multitudinem in potestate hostium esse 
afferebant; tum, metu victi, consulturos se populum re¬ 
sponderunt. Advocataque extemplo concione, cum et le¬ 
vissimus quisque novas res novamque societatem mallent, 4 
et, quorum propinqui extra urbem interclusi ab hostibus 
erant, velut obsidibus datis, pigneratos haberent animos, 
pauci magis taciti probarent constantem fidem, quam pro¬ 
batam tueri auderent; haud dubio in speciem consensu fit 
ad Poenos deditio/ L. Atilio praefecto praesidii, quique 
cum eo milites Romani erant, clam in portum deductis at¬ 
que impositis in naves, ut Rhegium deveherentur, Hamil¬ 
carem 5 Poenosque ea conditione, ut foedus extemplo aequis 
legibus fieret, in urbem acceperunt. Cujus rei prope non 
servata fides deditis est, eum Poenus dolo dimissum Roma¬ 
num incusaret; Locrenses profugisse ipsum causarentur. 
Insecuti etiam equites sunt, si quo casu in freto aestus mo¬ 
rari, aut deferre naves in terram posset. Et eos quidem, 
quos sequebantur, non sunt adepti: alias a Messana traji¬ 
cientes freto Rhegium naves conspexerunt. Milites erant 
Romani, a Claudio praetore missi ad obtinendam urbem 

“ Initio Locrenses nihil credebant eorum quee a Bruttiis per colloquium diceban¬ 
tur. 

b Consensu, qui, licet coactus, attamen certtis et voluntarius apparebat. 


Stroth.’ Rupert. —2 ‘ Superiore castraponit, unde Edd. ante Gronov. qni capto 
ex ingenio dedit, cum plurimi optimiqne Mss. rb ponit omittant.’ Stroth .— 
3 Est desid. in Grut. Gronov. Doujat. Crevier.—4 Mallet Edd. ante Gronov. 

NOT/E 

libro superiore. Verum ibi rem totam vius: hic velut suo loco pluribus 
paucis in antecessum indicaverat Li- narrat. 



1988 


T. LIVII 


praesidio. Itaque Rhegio extemplo abscessum est. 6 Lo¬ 
crensibus jussu Hannibalis data pax, ‘ ut liberi suis legibus 
viverent: urbs pateret Poenis, portus c in potestatem Lo¬ 
crensium 6 esset: societas eo jure staret, ut Poenus Locren- 
sem, Locrensisque Poenum, pace ac bello juvaret.’ 

2. Sic a freto d Poeni reducti, frementibus Bruttiis, quod 
Rhegium ac Locros, quas urbes direpturos se destinaverant, 
intactas reliquissent. Itaque per se ipsi, conscriptis arma¬ 
tisque juventutis suae quindecim millibus, ad Crotonem 
oppugnandum pergunt ire ; Graecam et ipsam urbem, et 
maritimam: plurimum accessurum opibus, si in ora maris 
urbem portu ac moenibus validam 7 tenuissent, credentes. 
Ea cura angebat, quod neque non arcessere ad auxilium 
Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse vide¬ 
rentur; 6 et, si Poenus rursus magis arbiter pacis, quam 
adjutor belli, fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante 
Locrorum, frustra pugnaretur. Itaque optimum visum est, 
ad Hannibalem mitti legatos, caverique ab eo, ut receptus 
Croto Bruttiorum esset. Hannibal cum praesentium eam 
consultationem esse-^ respondisset, et ad Hannonem eos 
rejecisset, ab Hannone nihil certi ablatum. 8 d Nec enim 
diripi volebant nobilem atque opulentam urbem : et spera¬ 
bant, cum Bruttius oppugnaret, Poenos nec probare, nec 


c Ad Rhegium oppidum imposito preesidio in fide retinendum: sic Poeni statim 
ex agro Rliegino discesserunt. 
d Siculo ac cicino tractu. 

e Ne viderentur aliquid fecisse non tanquam socii. 

f Id deliberandum esse ab iis qui prcesentes erant; non a se, qui a Bruttiis abe¬ 
rat. 


—5 Bomilcarem Stroth.—6 ‘ Urbs pariter et portus in potestate Locr. Edd. ante 
Gronov. Sed et hic potestate retinuit, pro quo Crev. faventibus optimis Mss. 
potestatem recepit.’ Stroth. Vid. Not. Var. 

7 Si in ora maris portum ac urbem moenibus validam Edd. ante Drak.—8 ‘ H. 
1. aptior videtur vulgata lectio allatum. Pro Hannone forte leg. hoc, ut illud 
e rnarg. irrepserit. Mox et post oppugnaret excidisse suspicor.’ Rupert .— 

NOTjE 

4 / 

c Urbs pateret Poenis, portus, Spe.'] d Ab Hannone nihil certi ablatum 
Lectio est Gronovii ex codice Putea- [ allatum] Gall. Hannon ne se declara 
no. Vulgo urbs pariter et Poenis portus, point. 


L1B. XXIV. CAP. 3. 


1989 


juvare eam oppugnationem appareret, eo maturius ad se 
defecturos/ Crotone nec consilium unum inter populares, 
nec voluntas erat. Unus velut morbus invaserat omnes 
Italiae civitates, ut plebes ab optimatibus dissentirent: 9 
senatus Romanis faveret, plebs ad Poenos rem traheret. 
Eam dissensionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis ; Aris- 
tomachum esse principem plebis, tradendaeque auctorem 
urbis: et in vasta urbe lateque omnibus disjectis moenibus e 
raras et stationes custodiasque senatorum esse. 10 Qua¬ 
cumque custodiant plebis homines, ea patere aditum. Auc¬ 
tore ac duce perfuga, Bruttii corona cinxerunt urbem : 
acceptique a plebe primo impetu locos” omnes, praeter 
arcem, cepere. f Arcem optimates tenebant, praeparato 
jam ante ad talem casum perfugio. Eodem Aristomachus 
perfugit; tanquam Poenis, non Bruttiis, auctor urbis tra¬ 
dendae fuisset. 

3. Urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim 
millia passuum habuit, ante Pyrrhi in Italiam adventum. 
Post vastitatem eo bello factam vix pars dimidia habita¬ 
batur: flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequen- 


s Sperabantque Hannibal atque Hanno, fore ut Crotoniata 1 promtius ad Poeno¬ 
rum partes accederent, si eos hinc impugnarent Bruttii, inde constaret Poenos nec 
approbare nec adjuvare oppugnationem a Bruttiis coeptam. 


9 Dissentiret Gnit. Gronov. ali.—10 ‘ Ita pro vulg. partitas stationes c. s. ac 
plebis esse ex emend. Gron. recepit Drak. quia pro partitas in Ms. Pet. para - 
set, et in pluribus aliis parasset legitur, verba autem ac plebis ab optimis 
membranis absunt, et satis intelligitnr, ubi deficiant senatores, ibi plebem 
excubias egisse, praesertim cum subjungatur : quacumque (parte) custodiant 
plebis homines moenia.’ Rupert. Vid. Not. Var.—11 ‘Nescit liber optimus 
locos. Nesciunt et Voss. tresque Pali. Sed ex bis unus omnia. Vossianus 
inter versus supraseriptum habet omnem, quod videtur verum, ut intelligas, 
urbem.’ J. F. Gronov. 


NOTiE 

e Lateque omnibus disjectis moenibus ] f Locos omnes, preeter arcem, cepere ] 

Conjicit Gronovius ex Puteano et Optimi libri nesciunt locos, sed unus 
Vossiano fuisse scriptum : in vasta pro omnes habet omnia : alius super- 

urbe, laxaque omnibus disjectis mernibus scriptum inter versus habet omnem, 

raras stationes custodiasque Senatorum nempe urbem. 
esse. 


1990 


T. LIVII 


' # 


tia tectis loca praeterfluebat; et arx 12 g procul iis, quae ha¬ 
bitabantur. Sex millia aberat 11 ab urbe nobile templum 
(ipsa urbe erat nobilius) 13 Laciniae Junonis, sanctum om¬ 
nibus circa populis. Lucus ibi, frequenti sylva et proceris 
abietis arboribus septus, laeta in medio pascua habuit, ubi 
omnis generis sacrum Deae pascebatur pecus sine ullo pas¬ 
tore; separatimque egressi cujusque generis greges 14 nocte 
remeabant ad stabula, nunquam insidiis ferarum, non 
fraude violati hominum. Magni igitur fructus ex eo pe¬ 
core capti, columnaque inde aurea solida facta et sacrata 
est: inclytumque templum, divitiis etiam, non tantum sanc¬ 
titate, fuit. Ac miracula aliqua affingunt, ut plerumque 15 
tam insignibus locis. Fama est, aram esse in vestibulo 
templi, cujus cinerem nullus unquam moveat ventus. 161 


12 ‘ Et arx e conj. Salmas. In Ms. Put. et aros, quod ortum ex ares, et 
cui voci manos alia superius addidit g ; unde et agros pierique Mss. In Edd. 
ante Gronov. muros ex emend. Valla?. Pro extra vel pro et arx suspicari 
possis JEsarus’ Rupert. Vid. Not. Var.—IB Sex millia aberat ab urbe nobile 
templum , ipsa urbe nobilius, vulgo legitur: sed omnes Mss. verbum erat post 
urbe adjiciunt. S, millia a. a. u. nobili t. (ipsa u. erat n.) L. dant Drak. Stroth. 
et Kreyssig. ‘ Lectio, nobile templum, orationi accommodatior videtur.’ Doe- 
ring. Vid. Not. Var.—-14 ‘Liber optimus ignorat greges, ut et qui bonitate 
illi proximi : sic autem illi: separatimque egressui cujusque generis nocte. Scribe 
separatique greges sui quique generis nocte remeabant.’ J. F. Gronov.—15 ‘Ita 
pro vulg. affinguntur plerumque substitui ex emend. Freinsh. et Jac. Gronov. 
qui etiam in dubium traxit verba seqq. Fama est.’ Rupert.—16 ‘ Cujus cine¬ 
rem nullo unquam moveri vento Gron. Crev. Drak. ex conjectura Gronovii, 
haud admodum necessaria. In vulgatum conspirant reliqui Edd. et Mss. 
fere omnes, nisi quod in bis sit movet, et in uno nullo unquam move ventos. 


NOTvE 


s Prceterfluebut; et arx] Valla prae¬ 
terfluebat muros: scripti fere praeter¬ 
fluebat et agros. Puteanus habuit prce¬ 
terfluebut et aros, superscripto altera 
nianUT^g, ut esset, et garos. Non 
abs re conjiciebat Gronov. legendum 
JEsaros, pro et agros: est enim ^Esa- 
rus nomen amnis qui ad Crotonem 
influit in mare Ionium, testibus Stra¬ 
bone, Dionysio Afro, et Theocriti 
Scholiaste; qui amnis nomen adhuc 
retinet, et vulgo dicitur Esaro. Ipse 
tamen Gronov. veriorem putat Sal- 
masii conjecturam, rejectis non im¬ 


merito ceteris scripturis, legentis, ex¬ 
tra frequentia tectis loca prceterfluebut: 
et arx procul iis quee habitabantur; 
scriptum enim fuerat et ares: inde 
factum corrupte et aros. 

h Sex millia aberat] Verior videtur 
haec distantia Lacinia Junonis a Cro¬ 
tone, ea quam designat Strabo, qui 
centum quinquaginta stadia numerat, 
hoc est, prope novemdecim millia 
passuum. De eo templo supra. 

‘ Nullus unquam moveat ventus] Ma¬ 
vult Gronov. nullo unquam moveri ven¬ 
to : qua lectione quod sit operte pre- 


LIB. XXIV. CAP. 3. 


1991 


Sed arx Crotonis, una parte imminens mari,'? altera, ver¬ 
gente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, 
postea et muro cincta est, qua per aversas rupes ab Dio¬ 
nysio, 17 Siciliae tyranno, per dolum fuerat capta. Eam 
tum arcem, satis, ut videbatur, tutam, 18 Crotoniatum opti¬ 
mates tenebant, circumsedente cum Bruttiis eos etiam 
plebe sua. Postremo Bruttii, cum suis viribus inexpugna¬ 
bilem viderent arcem, coacti necessitate, Hannonis auxi¬ 
lium implorant. Is, conditionibus ad deditionem compel¬ 
lere Crotoniatas conatus, ut coloniam Bruttiorum eo deduci, 
antiquamque frequentiam '9 recipere k vastam ac desertam 
bellis urbem paterentur, omnium neminem, praeter Aristo- 
machum, movit. Morituros se affirmabant citius, quam, 
immixti Bruttiis, in alienos ritus, mores, legesque, ac mox 
linguam etiam verterentur. Aristomachus unus, quando 
nec suadendo ad deditionem satis valebat, nec, sicut ur¬ 
bem prodiderat, locum prodendae arcis inveniebat, trans¬ 
fugit ad Hannonem. Locrenses brevi post legati, cum per¬ 
missu Hannonis arcem intrassent, persuadent, ut traduci 
se in Loros paterentur, nec ultima experiri vellent. Jam 
hoc ut sibi liceret, impetraverant et ab Hannibale, missis 
ad ipsum 20 legatis. Ita Crotonem excessum est, deductique 
Crotoniatae ad mare naves conscendunt. Locros omnis 
multitudo abeunt. 1 In Apulia ne hyems quidem quieta 


unde Gronovius suum effecit.’ Strotli .—17 Una -parte imminens mari plerique 
Mss. et Edd. antt. imminet al. imminente malebat Doering.—18 Mss. pleri¬ 
que, ea tum arce ... tuta. Vid. Not. Var.—19 ‘ Fost frequentiam Mss. inse¬ 
runt eo, et Edd. omnes praeter Stroth. eorum. Illud perperam repetitum vi¬ 
detur, hoc a Latinitate abhorret. Neutrum vero extat in uno cod. quem 
cum Stroth. secutus sum. frequentiam suam conj. Gron. et Doering. Malim 


NOTjE 


tinni haudquaquam video. Rem con¬ 
firmat Plinius lib. ii. cap. 107. ‘ In 
Laciniae Junonis ara sub Dio sita ci¬ 
nerem immobilem esse proflantibus 
undique procellis.’ 

k Antiquamque frequentiam [eorum] 
recipere ] Recte notat Gronov. nihil 
ad rem facere -rb eorum, nisi scilicet 
aliquid addatur ; plana res erit, si 


dixeris eorum ope, nempe Bruttiorum; 
quod malim quam quod scripti non¬ 
nulli, eo recipere. 

1 Locros omnis multitudo abeunt ] In- 
telligo multitudinem optimarum, qui 
cum suis in arcem confugerant: nam 
plebs, qute revera multitudo erat, 
Bruttios acceperat. Cur autem a 
Locrensibus vocati fuerint et in ur- 


19.02 


T. LJVil 


inter Romanos atque Hannibalem erat. Luceriae Sempro¬ 
nius consul, Hannibal haud procul Arpis hybernabat. Inter 
eos levia praelia ex occasione, aut opportunitate hujus aut 
illius partis, oriebantur: meliorque eis Romanus, et in 
dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat/' 

4. In Sicilia Romanis omnia mutaverat mors Hieronis, 
regnumque ad Hieronymum nepotem ejus m translatum. 
Puerum, vixdum libertatem, nedum dominationem, modice 
laturum, 2 et aetas et ingenium 1 u et tutores atque amici prae¬ 
cipitandum in omnia vitia acceperunt. Quae ita futura 
cernens Hiero ultima senecta voluisse dicitur liberas Syra¬ 
cusas relinquere, ne sub dominatu puerili, per ludibrium, 
bonis artibus partum firmatumque interiret regnum. Huic 
consilio ejus summa ope obstitere 2 filiae, nomen regium 

h Et Romani milites per ea leviora pralia fortiores evadebant et cautiores. 

1 Qui non solum dominatu, sed et libere agendi potestate non videbatur moderate 

7ISU1US. 


mox recipere.’ Rupert.—20 ‘ In Edd. ante Gronov. ad id ipsum (hoc ipso con¬ 
silio, ut sibi hoc liceret) tum prob. Doering. In Ms. Pnt. attipeum, in reli¬ 
quis ad id ipsum, et ad id ipsum cum, et ad ipsum cum: unde ad ipsum eum edi¬ 
dit Stroth. Mox Crotonem excessum est optimi Mss. non Crotone.’ Rupert. 

1 1 Ha?c edidi, quae proxime accedunt ad lectionem optimi cod. Put. lutu¬ 
rum aetas it ingenium et tutores cet. Manus secunda inter extremas literas 
vocis aetas immittendum supra posuerat te: unde Pet. atates in ingenium, 
Flor, atate sit ing. et reliqui atatis in vel id ingenium : nullus vero late id ing. 
quod omnes fere edd. exhibent. Mutavi etiam vulgarem interpunct. trans¬ 
latum: puerum ... laturum. Late id ingenium ... acceperunt: qua ita cet. ac 
delevi rb ad, quod vidgo ante pracipitandum legitur, et a Mss. notae melioris 
abest. Latali id ingenium conj. Valla. Ea atas, id ingenium: et tutores Sal¬ 
inas Eam atatem, id ingenium Ern. Hac atate id ing. Ruben. modice latura: 
atatis. Id ingenium et tutores Gron. Id atatis ingenium, vel Immatura atatis 
id ing. vel, quod recepit, Ea atate id ing. Stroth. Id atatis et ingenii Hiero¬ 
nymum tutores atque amici prae. Doer. Ceterum ad hoc et seqq. capita conf. 


NOTiE 


bem suam asciti Crotoniatae, ratio 
fuit communis ex Graecia origo. Nam 
hi Locri Epizepliyrii colonia fuere 
Locrorum Ozolarum qui Crisseum 
accolunt sinum, deducta ab Evanthe, 
non multo post Crotonem a Lacedae- 
mouiis conditam. Croton autem a Mi- 
cyllo Lacedaemoniis posita est. 

m Ad Hieronymum nepotem ejus] Na¬ 
tus erat ex Gelone, qui ante Hiero¬ 


nem patrem obierat. 

D Et atas et ingenium [late id inge¬ 
nium ] Piures codices habent laturum 
atatis id ingenium: quod non cohae¬ 
ret. Unde Laur. Valla conjecerat la¬ 
turum. Latati id ingenium, fyc. Aliter 
Salinas, et Ruben. Gronov. vero latu¬ 
ra atatis. Id ingenium. Et proxime 
ad scripturam veterem : sed aetas 
puerilis notata jam fuerat. 


L1B. XXIV. CAP. 4 . 


1993 


penes puerum futurum ratas, regimen rerum omnium penes 
se virosque suos, Andranodorum et Zoippum : * 0 nam ii tu¬ 
torum primi relinquebantur. Non facile erat nonagesimum 
jam agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus 
blanditiis, liberare animum, et convertere ad publicam pri¬ 
vata 4 - curam.P Itaque tutores modo quindecim * puero re¬ 
liquit : quos precatus est moriens, ut fidem erga populum 
Romanum, 1 ' quinquaginta annos ab se cultam, inviolatam 
servarent, juvenemque suis potissimum vestigiis insistere 
vellent disciplinasque, in qua r edoctus 6 s esset. Hasc man¬ 
data. Cum expirasset, per tutores testamento prolato 7 
pueroque in concionem producto, (erat autem quindecim 
tunc ferme annorum,) paucis, qui per concionem ad excitan¬ 
dos clamores dispositi erant, approbantibus testamentum, 
ceteris velut patre amisso in orba civitate omnia timenti¬ 
bus, funus fit regium, magis amore civium et caritate, quam 
cura suorum, celebre. Deinde ceteros 8 tutores summovet 


omnino Polyb. vir. 2-9.’ Rupert .—2 AI. obsistere .—3 Mss. et Edd. ante Gro- 
nov. Zoilum .—4 Privatamque Edd. ante Gronov. a privata conjiciunt Strotli. 
et Baner.—5 Tutores numero quindecim Edd. ante Crevier.—6 Eductus pro¬ 
bat Bauer, sed in quoque deleri velit.—7 Post haec mandata cum expirasset, 
tutores prodeunt. Testamento prolato cet. Edd. ante Drak. Sed voces post et 


NOT7E 


0 Andranodorum et Zoippum ] Ita le¬ 
gendum ex Polybio, non Andronodo- 
rum et Zoilum, ut vulgo scribebatur: 
et Andranodorus, pro Adranodoro, li- 
tera n euphoniae causa interjecta, 
dictus videtur Gronovio ; qui monet 
Adranum fuisse proprium Adranita- 
rum in Sicilia oppidi Deum, ex vEli- 
ano de animalibus xi. 20. 

P Convertere ad publicam privata 
[ privatamque]curam] In optimis scrip¬ 
tum est convertere ad publicam privata 
curam: unde melior sententia: est 
enim, res privatas et statum domus 
suee accommodare, ac traducere ad 
reip. utilitatem. 

q Fidem erga populum Romanum ] 


Delph. et Var. Cias. 


Hieronis cum Romanis foedus initum 
est anno 2. primi belli Punici, U. C. 
490. M. Valerio et M. Otacilio con¬ 
sulibus: a quo tempore nunc annus 
currebat quadragesimus nonus. 

r Disciplinaeque, in qua, fyc.] Recte 
hic notat Gronovius disciplinam non 
pro doctrina sumi, sed pro vivendi 
ratione et instituto. Ita Noster lib. 
i. c. 18. de Numa ‘ disciplina tetrica 
ac tristi veterum Sabinorum.’ Cic. 
quoque v. Verr. dixit ‘erudire ali¬ 
quem ad civitatis disciplinam : et 
non degenerare a disciplina patris.’ 

s In qua edoctus] Melius ut Gro- 
novii et Tan. Fabri, ita meo quoque 
judicio eductus, id est, educatus. 


Livius, 


0 P 


1994 


T. LIVII 


Andranodorus, juvenem jam esse dictitans* Hieronymum 
ac regni potentem : deponendoque tutelam ipse, quas 9 cum 
pluribus communis erat, in se unum omnium vires con¬ 
vertit. 

5. Vix quidem ulli bono moderatoque regi facilis erat 
favor apud Syracusanos, succedenti tantae caritati Hie¬ 
ronis/ 10 Verum enim vero Hieronymus, velut suis vitiis 
desiderabilem u efficere vellet avum/ primo statim con¬ 
spectu, omnia quam disparia essent, ostendit. Nam qui 
per tot annos Hieronem filiumque ejus Gelonem nec vestis 
liabitu, nec alio ullo insigni, differentes a ceteris civibus 
vidissent, conspexere purpuram ac diadema ac satellites 
armatos, quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex 
regia procedentem, more Dionysii tyranni. Hunc tam 
superbum apparatum habitumque convenientes seque¬ 
bantur x contemtus omnium hominum, superbae aures, 11 

4 Quisquis succederet Hieroni, adeo caro Syracusanis. 

1 Quasi efficere vellet nt propter ipsius vitia magis ac magis desideraretur Hiero 
avus, ejusque virtutes. 


cum a plerisque Mss. absunt.—8 Brevi deinde ceteros Kreyssigius.—9 Tute¬ 
lam, qute ipsi Gronov. Doujat. Vid. Not. Var. 

10 ‘ Succedendi tanta caritate Hieronis Edd. a Sigon. ad Gronov. Succedenti 
tanta caritate Hieronis Edd. a Mogunt. ad Sigon. Succedenti tanta caritate Hie¬ 
roni Edd. vett. quod ferri potest.’ Stroth. Vid. Not. Var.—11 ‘ Convenientes 
(et congruae ei res) sequebantur, contemtus, aures cet. ut xxx. 34. 1. nisi malis 
convenienter ; Gron. convenientia bene conj. Valla, sed male comites Jac. Gro¬ 
nov. Quidam libri, nec tamen meliores, post sequebantur addunt mores.’ Ru- 


NOTiE 


* Juvenem jam esse dictitans ] Ado¬ 
lescens proprie vocatur qui annos 
tantum quindecim natus est: juvenis 
autem non censetur nisi major vi- 
ginti quinque annis. Sed Andrano¬ 
dorus, ut causae faveret, Hierony¬ 
mum juvenem appellabat, ut cense¬ 
retur ad regnandum idoneus, sive 
regni potens, ut Noster loquitur: et 
apud Romanos anno decimo quarto 
completo finiebatur tutela. 

u Suis vitiis desiderabilem ] Id apud 
Tacit. Augusto a quibusdam attribu¬ 


tum, ut Tiberium non caritate aut 
reip. cura successorem asciret; sed 
quoniam arrogantiam saevitiamque 
ejus introspexerit, comparatione de¬ 
terrima sibi gloriam quaesivisse. 

x Convenientes sequebantur ] Con¬ 
temtus nempe omnium hominum, su¬ 
perbae aures, &e. quae res convenie¬ 
bant superbo cultui, eumque comita¬ 
bantur. Valla mavult convenientia , 
Gronov. convenienter: facilius esset, 
si manuscripti faverent, convenientes 
sequebantur mores. 


LIB. XXIV. CAP. 5 . 


1905 


contumeliosa dicta, rari aditus/ non alienis modo, sed tu¬ 
toribus etiam, 12 libidines novas, inhumana crudelitas. Itaque 
tantus omnes terror invaserat, ut quidam ex tutoribus aut 
morte voluntaria aut fuga praeverterent metum suppli¬ 
ciorum. Tres ex iis, quibus solis aditus in domum fami¬ 
liarior erat, Andranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et 
Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magnopere 
audiebantur : tendendo autem duo ad Carthaginienses, 
Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis in¬ 
terdum in se convertebant animum adolescentis : cum con- 
juratio, ,J in tyranni caput facta, indicatur per Calonem '+ 
quendam, aequalem Hieronymi, et jam inde a puero in 
omnia familiaria jura assuetum. 1 * Index unum ex conju¬ 
ratis Theodotum, 16 a quo ipse appellatus erat, nominare 
potuit. Qui comprehensus extemplo, traditusque Andra- 
nodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus, 
conscios celabat. Postremo, cum omnibus intolerandis 
patientias humanae cruciatibus laceraretur, victum malis se 
simulans, avertit ab consciis in insontes indicium, Thra¬ 
sonem esse auctorem consilii z mentitus, nec, nisi tam po¬ 
tenti duce confisos, rem tantam ausuros. Ab latere inde 
eos nominat tyranni,'7 a quorum capita vilissima fingenti 


pert.—12 Dicta, aditus, non al. m. sed tut. etiam difficiles Edd. ante Gronov_ 

13 Put. Pet. Voss. convertebant animum adolescentium conjuratio. T b cum abest 
etiam ab Edd. ante Gronov.—14 ‘ Calonem parva initiali Edd. omnes. For¬ 
san vera est Coetierii conjectura Gelonem.’ Stroth. Callonem dat Kreyssigius. 
—15 Ern. et Ruhnken. ad Vellei. ii. 29. conj. assumtum; et Baner familiari¬ 
tatis et assertum vel ascitum.— 16 ‘ Ita optimi Mss. Theodorum Edd. ante Gro- 
nov. et Valer. Max. m. 3. ext. 5. qni conferendus est b. 1/ Rupert .—17 Ab 
latere inde eos nominat tyranni Edd. ante Gronov. qni edidit: indicium (Thra¬ 
sonem ... ausuros ) ab latere tyranni ejectis verbis inde eos nominat qu® a Mss. 

NOTjE 


y Rari aditus] Illud rari recte con¬ 
jicit Gronov. ex Put. ubi contumeliosa 
dictari aditus, non alienis, fyc. Hinc 
fecit contumeliosa dicta, rari aditus. 
Atque ita inutile erit adituum novum 
epitheton difficiles, quod boni libri re¬ 
spuunt. 

2 Thrasonem esse auctorem consilii ] 
Hunc adulatorem fuisse Hieronymi 


et Carcharum cognominatum scribit 
Athenaeus; additque de medio sub¬ 
latum fuisse artificio alterius adula¬ 
toris, qui nomine Osis. Gronov. opi¬ 
natur Sosin, eundemque, qui postea 
Livio nominatur inter conjuratos, a 
quibus occisus Hieronymus. 

a Rem tantam ausuros. Ab latere 
inde eos nominat tyranni [di latere 


1996 


T. LIVII 


inter dolores gemitusque occurrere. 6 Maxime animo ty¬ 
ranni credibile indicium Thraso nominatus fecit. Ita ex¬ 
templo traditur 18 ad supplicium : adjectique poenae ceteri 
juxta insontes.” Consciorum nemo, cum diu socius con¬ 
silii torqueretur, aut latuit, aut fugit. Tantum illis in vir¬ 
tute ac fide Theodoti fiduciae fuit: tantumque ipsi Theodoto 
virium ad arcana occultanda. 

6. Ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis 
erat, Thrasone sublato e medio,” extemplo haud dubie ad 
defectionem res spectabat; legatique ad Hannibalem missi, c 
ac remissi ab eo cum Hannibale, nobili adolescente, d Hip- 

™ Reliqui (eque innoxii additi sunt Thrasoni, et supplicio pariter addicti. 

™ Mortuo Thrasone, cujus solius opera velut vinculo quodam coharehat societas 
Syracusanorum cum Romanis. 


absunt. ‘Tria haec verba inde eos nominat absunt ab Edd. recentt. inde a 
Gron. et omnibus quos novimus Mss. Cum autem non ex conjectura Vallae, 
ut alia, sint, credique fas sit Editiones principes ea ex Mss. hausisse, deni¬ 
que sententia vix stare possit, verborumque sine his constructio impeditissima 
sit, ea servavi.’ Stroth. —18 Conj. Bauer trahitur. 

19 Itaque quod omne vinculum Gronov. Itaque etiam in Edd. ante Gronov. 

NOTjE 


tyranni ] Quemadmodum a pedibus 
alieni esse dicuntur pedissequi, et a 
secretis quibus secreta negotia com¬ 
mittuntur; ita a latere dicuntur, qui 
principibus familiares eorumve satel¬ 
lites. Vulgo hic editum est, ab latere 
inde eos nominat tyranni. Sed verba 
inde eos nominat absunt a plerisque 
libris. Et interposita parenthesi (a 
voce indicium ad ausuros ) intelligi 
potest Theodotus indicium a conju¬ 
ratis avertisse ad insontes, qui erant 
ab latere tyranni, et quos perinde ac 
tyrannum oderat qui torquebatur. 
Verum et citra parenthesim, sic ex¬ 
plicabitur hic locus, si dicamus, inter 
eos quos e numero domesticorum ty¬ 
ranni, Theodotus fingebat conjurasse, 
et quorum nomina tanquam vilissi¬ 
morum capitum ei occurrebant inter 
tormenta, maxime motum esse ty¬ 


rannum ut verum crederet torti in¬ 
dicium, ubi Thrasonem nominari au¬ 
divit. 

b Quorum capita vilissima ... occur¬ 
rere ] Non dicit hos homines vilissima; 
revera conditionis fuisse, sed vilissi¬ 
ma habita fuisse innuit indici ex odio 
tyranni vitiorumque, quibus ipsum 
imbuebant. 

c Legatique ad Hannibalem missi] 
Hi legati, ab Hieronymo ad Hanni¬ 
balem missi, fuere Polyclitus Cyre¬ 
naeus et Philodemus Argivus: qui 
ambo memorantur a Liv. lib. xxv. 
c. 25. 

d Cum Hannibale, nobili adolescente] 
Hi non ab Hieronymo ad Hanniba¬ 
lem missi, ut censuere Glar. et Sigon. 
sed quemadmodum recte Gronov. 
observat, ab Hannibale missi ad Hi¬ 
eronymum, quod ex Polybio patet. 


LIB. XXIV. CAP. 6. 


1997 


pocrates 10 et Epicydes, nati Carthagine, sed oriundi ab 
Syracusis, exule avo, Poeni ipsi materno genere. Per hos 
juncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno: 0 nec 
invito Hannibale apud tyrannum manserunt. 1 Ap. Claudius 
praetor, cujus Sicilia provincia erat, ubi ea accepit, ex¬ 
templo legatos ad Hieronymum misit: qui, cum sese ad 
renovandam societatem, quae cum avo fuisset, venisse di¬ 
cerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente 
per jocum Hieronymo, ‘ quae fortuna eis pugnae ad Cannas 
fuisset? vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare. 
Velle, quid veri sit, scire, ut ex eo, utram spem sequatur/ 
consilium capiat.’ Romani, ‘ cum serio legationes audire 
coepisset, redituros se ad eum’ dicentes ‘ esse,’ monito 
magis eo, quam rogato, ne fidem temere mutaret, proficis¬ 
cuntur. Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus 
ex societate cum Hannibale faciendum. Pacto convenit, 
ut, cum Romanos Sicilia expulissent, (id autem brevi fore, 
si naves atque exercitum misissent,) Himera amnis, e qui 


0 Ab Hannibale ac tyranno Syracusano initum foedus. 
p Ut deliberet quorum adhareat societati, Romanorum ac Poenorum. 


est.—20 ‘ Cum Hippocratis et Epicydis saepius, sed nobilis adolescentis 
Hannibalis nusquam alibi a Nostro mentio fiat; fuerunt, qui hunc locum 
suspectum haberent, eumque ita emendandum censerent: ac remissi ab eodem 
Hannibale nobiles adolescentes Hippocrates cett. Sed causa hujus de eo silentii 
haud dubie est, quod hic redux ab hac legatione ad Carthaginienses factus 
nihil amplius memoratu dignum fecerit; illi vero, cum apud tyrannum Syra¬ 
cusanum remansissent, res omnino commemorandas ibi designaverint.’ Doe- 
ring. Vid. Not. Var.—1 ‘ Forte leg. nec invito illo apud hunc m.’ Rupert.— 


NOT7E 


Hannibal autem hic Carthaginiensis 
tunc trierarchus erat, tam origine 
quam natalibus Carthaginiensis. 

e Himera amnis ] Duo sunt hoc no¬ 
mine in Sicilia fiuvii, quorum minor 
in Aquilonem et mare Tyrrhenum 
fluit juxta oppidum ejusdem nominis, 
vulgo nunc Termini: major in meri¬ 
diem mare Libycum flexo cursu subit. 
Hic omnium totius Sicilia', maximus, 
vulgo nunc accolis vocatur Salsi ab 


ipsa re: est enim salso sapore sive 
amaro. Per octoginta millia mediam 
fere Siciliam ita dividit, ut altera 
pars versus occasum ad Lilybceum 
promontorium: altera ad Pachynum 
et Peiorum, ad ortum pertineat. 
Ambo hi fluvii ex montis ejusdem 
Nebrodis diversis jugis oriuntur. So- 
linus, Mela, aliique unum faciunt, qui 
in diversa decurrat. 


1998 


T. LIVII 


ferme insulam dividit, finis regni Syracusani ac Punici 
imperii esset. Aliam deinde, inflatus assentationibus eorum, 
qui eum non Hieronis tantum, sed Pyrrhi etiam regis, ma¬ 
terni avi/ jubebant meminisse, legationem misit, qua 2 
aequum 5 censebat, Sicilia sibi omni cedi: Italiae imperium 
proprium quaeri Carthaginiensi populo. Hanc levitatem 
ac jactationem animi neque mirabantur in juvene furioso, 
neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis. 

7. Sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. Nam 
cum, praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis mil¬ 
libus armatorum ad tentandas urbes, quae praesidiis tene¬ 
bantur Romanis, et ipse in Leontinos b cum cetero omni 
exercitu (erant autem ad quindecim millia peditum equi¬ 
tumque) profectus esset; liberas aedes conjurati (et omnes 
forte militabant) imminentes viae angustae, qua descendere 
ad forum ' rex solebat, sumserunt. Ibi, cum instructi ar¬ 
matique ceteri transitum 3 expectantes starent, uni ex eis/ 
(•Dinomeni 4 fuit nomen,) quia custos corporis erat, partes 
datae sunt, ut, cum appropinquaret januae rex, per causam 
aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. Ita, ut 
convenerat, factum est. Tanquam laxaret elatum pedem 
ab stricto 5 nodo/ moratus turbam Dinomenes, tantum inter- 

9 Mandatum est uni eorum, datumque negotium, ut. 


2 Quia Edd. a Bas. 1539. ad Crevier. inox Siciliam sibi omnem Edd. ante 
Gronov. 

3 Conj. Ern. transeuntem. —4 Indigemini Edd. ante Gronov.—5 AI. abstricto. 

NOT/E 


f Materni avi] Ex Lanassa Agatho¬ 
clis Siciliae tyranni filia, Pyrrhus E- 
piri rex Nereidem susceperat, ex qua 
natus Hieronymus. 

s Qua [quia] aequum, £fc.] Num po¬ 
tius qua? legatione. 

h In Leontinos] Apud Ptolemaeum 
Leontium vocatur urbs Siciliae quon¬ 
dam celeberrima, quae ceteris Leon¬ 
tini, communi oppidi et incolarum 
nomine, quod adhuc paulum detortum 


manet; dicuntur enim Lentini: me¬ 
dio fere spatio inter Syracusas et 
Cataniani, in eadem orientali Sicilire 
ora, eaque parte insula?, quae nunc 
Val di Noto appellatur. Patria fuit 
Gorgiae Leontini, qui primus extem¬ 
poralem eloquentiam professus est. 

' Ad forum] Apud Leontinos. 

k Tanquam laxaret elatum pedem ab 
stricto nodo] Veterum calcei, superi- 
ori parte aperti, ligulis seu vinculis 


LIB. XXIV. GAP. 7. 


1991) 


valli fecit, ut, cum in praetereuntem sine armatis regem im¬ 
petus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus, quam 
succurri posset. Clamore et tumultu audito, in Dino- 
menem, jam haud dubie obstantem, tela conjiciuntur: inter 
quae tamen, 6 duobus acceptis vulneribus, evasit. Fuga 
satellitum, ut jacentem videre regem, facta est. Interfec¬ 
tores pars in forum ad multitudinem ? laetam libertate, pars 
Syracusas pergunt, ad praeoccupanda Andranodori regio¬ 
rumque aliorum consilia. Incerto rerum statu, Ap. Clau¬ 
dius, bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum 
literis certiorem fecit, Siciliam Carthaginiensi populo et 
Hannibali conciliari. Ipse adversus Syracusana consilia, 
provinciam regnique fines 1 omnia convertit praesidia. 8 
Exitu anni ejus Q. Fabius ex auctoritate senatus Pute¬ 
olos, 1111 per bellum coeptum frequentari emporium, com¬ 
muniit praesidiumque imposuit. Inde Romam comitiorum 
causa veniens in eum, quem primum diem comitialem 
habuit, comitia edixit; atque ex itinere praeter Urbem 11 in 
campum descendit. Eo die cura sors praerogativae Aniensi 
juniorum 9° exisset, eaque T. Otacilium, M. iEmilium Re- 


— 6 Put. Pet. Voss. in qua tamen. Per qua t. Edd. ante Drak.—7 In multi¬ 
tudinem Edd. ante Aid. et Mss. multi.—8 ‘ Provinciam regnique fines omnia 
convertit prasidia verba haud dubie corrupta. Ad provincia regnique cet. conj. 
Pigh. provinciam firmat ad regnique Stroth. provinciam (h. e. eam Siciliae par¬ 
tem, quae in ditione Romanorum fuit) regnique fines omni confirmat prasidio, 


NOTiE 


astringebantur : hiuc Dinomenes fin¬ 
xit arctius ligatum pedem, quem ut 
aptaret, tollendus in altum fuit. 

• Provinciam regnique fines] Emen¬ 
dat non abs re Pighins ad provincia 
regnique fines: id est, ad confinia 
regni Syracusani, et provinciae quam 
in Sicilia Romani habebant. 

111 Puteolos ] Loci nomen, Graeci 
tsmaiap-xiav dixere : antiquitus na¬ 
vale Cumanorum fuit in supercilio 
littoris exstructum: hoc tempore a 
Romanis frequentari coeptum, qui 
Puteolos vocarunt, vel a puteis, vel a 


putore. Situs fuit ultra Misenum pro¬ 
montorium et lacus Lucrinum atque 
Avernum, Baias inter et Neapolim, 
ad mare Tyrrhenum. Hodie Pozzu- 
olo appellatur in terra Laboris. 

n Ex itinere prater Urbem ] Igitur 
urbem non est ingressus, sed per po¬ 
moerium exterius in Campum Mar¬ 
tium venit, qui adhuc extra pomoeri¬ 
um. Illud ex itinere est a correctione 
Laur. Vallae, cum antea scriptum es¬ 
set, atque edixit inire. 

° Prarogativa Aniensi juniorum ] 
Vulgo legitur prarogativa ante junio - 


2000 


T. LIVII 


gillum consules diceret, tum Q. Fabius, silentio facto, tali 
oratione est usus : 

8. 4 Si aut pacem in Italia, aut bellum cum eo hoste ha¬ 
beremus, in quo negligentias laxior locus 10 esset/ qui 
vestris studiis, quae in campum ad mandandos, quibus ve¬ 
litis, honores affertis, moram ullam offerret," is mihi parum 
meminisse videretur vestrae libertatis. Sed cum in hoc 
bello, in hoc hoste, nunquam ab ullo duce sine ingenti 
nostra clade erratum sit, eadem vos cura, qua in aciem 
armati descenditis, inire suffragium ad creandos consules 
decet, et sibi sic quemque dicere : Hannibali imperatori 
parem consulem nomino. Hoc anno ad Capuam Jubellio 
Taureae Campano summo equiti provocanti summus Ro¬ 
manus eques Asellus Claudius est oppositus. 12 Adversus 
Gallum, quondam provocantem in ponte Anienis T. Man¬ 
lium, fidentem et animo et viribus, misere majores nostri. 
Ob " eandem causam haud multis annis post fuisse non 
negaverim, cur M. Valerio non diffideretur, adversus simi¬ 
liter provocantem arma capienti Gallum ad certamen. 


(ut ap. Cie. de 1. Agr. i. 5.) Doering.’ Rupert,— 9 In Edd. ante Gronov. legi¬ 
tur ante juniorum. Vid. Not. Var. 

10 Negligentias aut errori locus Edd. ante Gronov. Vid. Not. Var.—11 ‘ Mo¬ 
ram ullam offerret: ita, an afferret, legas, decerni vix potest, ut ap. Ovid. 
Fast. iv. 143. apposita, an opposita.’ Bauer. * Sed h. 1. praeferendum offerret 
ob praec. affertis.’ Rupert.—12 AI. Claudius oppositus,— 13 ‘Vel delendum rb 
ob, vel, quia omnes codd. id servant, factum ante fuisse excidit.’ Doering .— 


NOT JE 


rum: in manuscriptis est antesiludio- 
rum : praeclare correxit Gronovius, 
qui hac de re late disserit iv. Ob¬ 
servat. cap. I. Sorte educi solitae tri¬ 
bus centuriaeque, quae primae in suf¬ 
fragia mitterentur: et praerogativa 
tribus dicebatur, cujus sors prima ex¬ 
ierat ; interque ejus centurias altera 
sortitione ducebatur, quae praeroga¬ 
tiva esset, id est, quae primo loco ro¬ 
garetur, ut jam observatum est. Ce¬ 
terum tribus Aniensis ab Aniene flu¬ 
vio dicta, numero trigesima secunda. 


prioribus addita est anno 455. ut est 
apud Livium lib. x. 

p In quo negligentice laxior [anf er¬ 
rori ] locus esset~\ Hanc receptam lec¬ 
tionem approbant quae sequuntur, 
‘ nunquam ab ullo duce sine ingenti 
nostra clade erratum sit,’ quicquid 
Gronov. ex quibusdam scriptis repo¬ 
nendum censeat, negligentice laxior lo¬ 
cus esset; quid enim hic sit locus laxior, 
non satis perspicio: forte tolerabili¬ 
us esset, negligentice laxiori. 


LIB. XXIV. CAP. 8. 


2001 


Quemadmodum pedites equitesque optamus, ut validiores, 
si minus, ut pares hosti habeamus : ita duci hostium pa¬ 
rem imperatorem quagramus. Cum, qui est summus in 
civitate dux, eum legerimus; tamen 14 repente lectus, in 
annum creatus, adversus veterem ac perpetuum imperato¬ 
rem comparabitur, nullis neque temporis, neque juris in¬ 
clusum angustiis, quo minus ita omnia gerat administret- 
que, ut tempora postulabunt belli. 15 Nobis autem in ap¬ 
paratu ipso, ac tantum inchoantibus 16 res, annus circuma¬ 
gitur. Quoniam, quales viros creare vos consules deceat, 
satis est dictum; restat ut pauca de eis, in quos praero¬ 
gativa favor inclinavit/ dicam. M. /Emilius Regillus 
flamen est Quirinalis, quem neque mittere ab sacris/ neque 
retinere possumus, ut non Deum aut belli deseramus cu¬ 
ram. Otacilius sororis meae filiam uxorem atque ex ea 
liberos habet/ 7 Ceterum non ea vestra in me majoresque 
meos merita sunt/ ut non potiorem privatis necessitudini¬ 
bus rem publicam habeam. Quilibet nautarum vectorum¬ 
que tranquillo mari gubernare potest: ubi saeva orta tem¬ 
pestas est ac turbato mari rapitur vento navis, tum viro et 
gubernatore opus est. Non tranquillo navigamus, sed jam 
aliquot procellis r summersi paene sumus. Itaque, quis ad 
gubernacula sedeat, summa cura providendum ac praeca¬ 
vendum vobis 18 est. In minore te experti, T. Otacili, re 
sumus/9 Haud sane, cur ad majora tibi fidamus, docu- 


r Quibus faverunt suffragia centuria primum sorte ducta. 

‘ Non tam exig ua sunt beneficia qua vos in me ac majores meos contulistis. 


14 Tum Edd. ante Gronov.—15 Vet. lib. apud Sigon. ut belli tempora postula¬ 
bant .—16 ‘ Ac tantum inchoantibus res. Suspicor fuisse, ac tantum non incho¬ 
antibus, etsi potest illud ferri.’ J. F. Gronov —17 Pigliins corrigit Otacili, 
et habes .—18 AI. nobis .—19 In minore re experti T. Ot. operam tuam sumus 

NOT 1E 

q Quem neque mittere ab sacris] Fla- r j am a Hq U0 t procellis ] Metaphora 
mines adeo astricti erant sacris, ut a mari ad rempub. ducta : intelligun- 
ab urbe abnoctare ipsis vetitum es- tnr autem pugnae ad Trasimenum et 
set, saltem diali, ut vidimus lib. v. Cannas, 
cap. 56. 


2002 


T. LIVII 


menti quicquam dedisti. Classem hoc anno, coi tu prae¬ 
fuisti, trium rerum causa paravimus : ut Africae oram 
popularetur; ut tuta nobis Italiae littora essent; ante 
omnia, ne supplementum cum stipendio commeatuque ab 
Carthagine Hannibali transportaretur. Create consulem 
T. Otacilium, non dico, si omnia haec, sed si aliquid eorum 
rei publicae praestitit. Sin autem, te classem obtinente, 
etiam, velut pacato mari, quaelibet Hannibali tuta atque 
integra ab domo venerunt; si ora Italiae infestior hoc anno, 
quam Africae, fuit: quid dicere potes, cur te potissimum 
ducem Hannibali hosti opponant? 20s Si consul esses, 
dictatorem dicendum exemplo majorum nostrorum cense¬ 
remus. Nec tu id indignari posses, aliquem in civitate 
Romana meliorem bello haberi, quam te. Magis nullius 
interest, quam tua, T. Otacili, non imponi cervicibus tuis 
onus, sub quo concidas. Ego magnopere suadeo, eodem 
animo, quo, si 1 stantibus vobis in aciem 2 armatis repente 
delegendi duo imperatores essent, quorum ductu atque 
auspicio dimicaretis, hodie quoque consules creetis : qui¬ 
bus sacramento liberi vestri J dicant, ad quorum edictum 
conveniant, sub quorum tutela atque cura militent. Lacus 
Trasimenus et Cannae tristia ad recordationem exempla, 
sed ad praecavendum simile utili 4 documento sunt. Prae¬ 
co, Aniensem juniorum in suffragium revoca.’ 1 




Edd. ante Gronov.—20 ‘ Hosti opponant sc. cives, populus. Sed malim op¬ 
ponamus et deinde censerem cum Gron.’ Rupert. ‘ Opponamus Gron. ex conj. 
Salmasii haud necessaria.’ Stroth .—1 ‘ Forte dei. si, aat leg. quasi.’ Bauer,— 
2 In acie Vet. lib. ap. Sigon.—3 Olim legebatur, quibus sacramenta liberi 
nostri .—4 ‘ Utiles xvn. Mss. et omnes Edd. ante Crev. at vel et plerique 
Mss. et Edd. ante Gron. utilia documenta vir. Mss. et Crev. triste ad record. 
exemplar, (sic omnes Mss. et Edd. ante Gron.) sed ad pracavendas similes (sc. 
clades, ut passim similes ellipses in aliis vocabulis, qua? non ad rb farov, sed 
ad rb arinaiviinevov referuntur; de quo v. Wessel. ad Diodor. v. 54.) utiles 
documento sunt (ita optimi Mss. nisi quod in iis est preeeavenda) edidit Stroth. 
offensus voce utili, cum omne documentum sit utile.’ Rupert. 

NOT/E 

* Hannibali hosti opponant [ oppona - tolerari potest, ut intelligantnr cives 
mus] A Salmasio est correctio. Le- Romani. 

gebatur antea opponant: quod tamen 1 Prceco, Aniensem juniorum in suf ■ 


LIB. XXIV. CAP. 9. 


2003 


9. Cum 5 T. Otacilius ferociter, eum continuare consula¬ 
tum velle, vociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum 
accedere consul jussit; et, quia in Urbem non inierat, u 
protenus in campum ex itinere profectus, admonuit, cum 
securibus sibi fasces praeferri. Iterum 6 praerogativa suf¬ 
fragium init; creatique in ea consules Q. Fabius Maximus 
quartum, M. Marcellus tertium. Eosdem consules ceterae 
centuriae sine variatione ulla dixerunt. Et praetor unus 
refectus Q. Fulvius Flaccus : novi alii creati,? T. Otacilius 
Crassus iterum, Q. Fabius consulis filius, qui tum aedilis 
curulis erat, P. Cornelius Lentulus. Comitiis praetorum 
perfectis, senatus consultum factum est, ‘ut Q. Fulvio 
extra ordinem 31 urbana provincia 8 esset; isque potissimus, 
consulibus ad bellum profectis. Urbi prseesset.’ Aquae 
magnae bis eo anno9 y fuerunt; Tiberisque agros inundavit 
cum magna strage tectorum, pecorumque et hominum per¬ 
nicie. Quinto anno secundi Punici belli Q. Fabius Maxi¬ 
mus quartum, M. Claudius Marcellus tertium, consulatum 




5 Sunt. Prarogativa juniorum in suffragium revocata cum, Ifc. Edd. ante 
Gionov. 6 In Edd. ante Gronov. legitur Interim pro Iterum .—7 Q. F. 
Flaccus nonum, alii creati Edd. ante Sigon. novi tres alii Gronov. Donjat. 
Crevier. Vid. Not. Var.—8 Cod. Cautabr. ignorat rb provincia .—9 Aqua 

NOTiE 


fragium revoca ] Emendatio est Gro- 
novii haud omnino necessaria: nihil 
enim habet reprehendendum vulgaris 
lectio, prarogativa juniorum in suffra¬ 
gium revocata; perinde enim est, si 
Q. Fabius praeconi imperet ut revo¬ 
centur ad suffragium Anienses junio¬ 
res, et si narrentur ab Auctore in suf¬ 
fragium revocati. 

" Quia in Urbem non inierat] Cum 
extra Urbem esset Fabius consul, se¬ 
cures fascibus illigatos habebat, sum¬ 
mi indices imperii, cujus Otacilium 
admonebat: nam intra Urbem fasces 
absque securibus consuli praefere¬ 
bantur ex instituto P. Valerii Publi¬ 
colae, de quo lib. ii. 


x Q. Fulvio extra ordinem] Ubi crea¬ 
ti magistratus erant, provinciam ple¬ 
rumque suam quisque sortiebantur, 
aut inter se comparabant, et munera 
diversa consensu mutuo partieban¬ 
tur inter se: aliquando tamen sine 
sorte, nec expectata eorum delibe¬ 
ratione, hanc vel illam provinciam, 
seu consularis aut pratorii muneris 
partem, Senatus extra ordinem alicui 
assignabat, ut huic Q. Fulvio pratu¬ 
ram urbanam. 

y Aqua magna bis eo anno] Ita 
Gron. ex Put. alias atque magna ni¬ 
ves: vulgo magna aqua et nives: quid¬ 
ni potius, aqua magna vis eo anno ? 


2004 


T. LIVII 


ineuntes,* plus solito converterant in se civitatis animos. 
Multis enim annis tale consulum par non fuerat. Refere¬ 
bant senes, sic Maximum Rullum 10 z cum P. Decio ad 
bellum Gallicum, sic postea Papirium Carviliumque adver¬ 
sus Samnites Bruttiosque et Lucanum cum Tarentino popu¬ 
lum, consules declaratos. Absens Marcellus consul crea¬ 
tus, cum ad exercitum esset; prassenti Fabio, atque ipso 
comitia habente, consulatus continuatus. Tempus ac ne¬ 
cessitas belli ac discrimen summae rerum faciebant, ne quis 
aut in exemplum exquireret/ aut suspectum cupiditatis 
imperii consulem haberet. Quin laudabant potius magni¬ 
tudinem animi, quod, cum summo imperatore esse opus 
rei publicae sciret, seque eum haud dubie esse,“” minoris 
invidiam suam, si qua ex 12 re oriretur, quam utilitatem rei 
publicae, fecisset. 

10. Quo die magistratum inierunt consules, senatus in 
Capitolio est habitus: decretumque omnium primum, ut 
consules sortirentur compararentve inter se, uter censoribus 
creandis comitia haberet prius, quam ad exercitum profi¬ 
cisceretur. Prorogatum deinde imperium omnibus, qui ad 
exercitus erant, jussique in provinciis manere, Ti. Gracchus 
Luceriae, ubi cum volonum exercitu erat, C. Terentius 
Varro in agro Piceno, M\ Pomponius in Gallico. Ex 
praetoribus prioris anni 15 pro praetore Q. Mucius 14 obtine¬ 
ret Sardiniam, M. Valerius ad Brundisium orae maritimae, 
intentus adversus omnes motus Philippi Macedonum regis, 

* Obstabant quominus quisquam inquireret in ejusmodi factum, velut in rem 
mali exempli. 

“ Et se revera esse hujusmodi, nempe summum imperatorem. 

magnae et nives eo anno Edd. ante Gronov. Vid. Not. inf.—10 Sic T. Manlium 
Edd. vett.—11 Vet. lib. apud Sigon. quod cum summo imperatore opus esset 
reip. sciretque eum haud dubie esse.— 12 ‘ Ea pro ex legendum bene conjicit 
Dukerus.’ Stroth. 

13 ‘ Voss. Gud. et P. prioris anni. Lege igitur, et praetores prioris anni .’ 

NOTjE 

* A. U. C. 539. sui v. fuit an. 457. cum Publio Decio 

z Maximum Rullum ] Imrao Q. Fa- Mure iv. lib. x. 

bium Maximum Rullianum, qui con- 


LIB. XXIV. CAP. 10 . 


2005 


prseesset. P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta pro¬ 
vincia ; T. Otacilio classis eadem, quam adversus Cartha¬ 
ginienses priore anno habuisset. Prodigia eo anno multa 
nuntiata sunt. Quae quo magis credebant simplices t ac 
religiosi homines, eo plura nuntiabantur : 15 Lanuvii in 16 
aede intus Sospitae Junonis corvos nidum fecisse : in Apulia 
palmam viridem arsisse: Mantuae stagnum effusum Min¬ 
cio amni cruentum visum: et Calibus creta, et Romae in 
foro boario sanguine pluisse: et in vico Istrico ' 8 a fontem 
sub terra tanta vi aquarum fluxisse, ut serias doliaque, b 
quae in eo loco erant, provoluta velut impetus "9 torrentis 
tulerit: tacta de coelo atrium publicum in Capitolio, aedem 
in campo Vulcani, arcem in Sabinis 20 publicamque viam, 
murum ac portam Gabiis. Jam alia vulgata miracula 
erant: hastam Martis Praeneste sua sponte promotam: 
bovem in Sicilia locutum: infantem in utero matris in 
Marrucinis, ‘ Io triumphe!’ clamasse : ex muliere Spoleti 
virum factum: Hadriae aram in coelo speciesque hominum 
circum eam, cum candida veste, visas esse. Quin Romae 


J. F. Gronov.—14 Olim Proprcetor Q. Muc ,—15 AI. eo etiam plura n 

10 ‘ Cum Salmasio et Gronovio delendam censeo praepositionem in, ortam 
vel ex postremis literis rov Lanuvii, vel ex inscitia librariorum, qui ablati¬ 
vum ab intus regi nesciebant.’ Stroth .—17 Put. inforo bovario sanguine pia¬ 
visse.— 18 In optimis Mss. Insteio, in aliis Instego. J. F. Gronov. coni, in 
vico Tusco, et Doujat. in vico Ustrina .—19 Malebat J. F. Gronov. impetu.— 
20 ‘ JEdem Vulcani in campo Martio, et arcem in Sabinis; ita Edd. prine, qua¬ 
rum auctoiitatem secutus sum: vocem Mss, nucem Fdd. plurimae ex emend. 


NOTjE 


t Quo magis credebant simplices ] 
Nunquam desunt, qui ea narrent, 
quae libenter audiuntur et credulis 
auribus excipiuntur. Hinc quoque 
liquet non tam credulum fuisse Li¬ 
vium, quam videtur iis qui tot prodi¬ 
gia apud eum legunt. Vide ad lib. 
XXI. c. 62. J. Clericus. 

a In vico Istrico ] An in vico Ustri- 
no, qui Romae in regione Esquilina et 
Viminali legitur apud P. Victorem et 
Sex. Rufum ? An in aliquo Istriae 


regionis vico? Sed haec remotior. 

b Ut serias doliaque ] Majus vas fic¬ 
tile fuit seria, capaciusque culleo vi- 
ginti amphoras continente. Ex iis in 
alia minora vasa diffundi vinum sole¬ 
bat ad vetustatem servandam, ut do¬ 
cet Columella lib. xm. Nec tantum 
vinum, sed oleum quoque, et olivae 
conditae in seriis, quae inde oleariae 
dictae, servabantur ; earumque memi¬ 
nit Varro lib. m. de Re Rust. cap. 2. 
laudante Marcello Donato. 


200(5 


T. LIVII 


quoque in ipsa urbe, secundurq, apum examen in foro 
visum/ 1 affirmantes quidam, legiones se armatas in Janiculo 
videre, concitaverunt civitatem ad arma. Qui tum in Ja¬ 
niculo essent, 2 c negarunt, quenquam ibi, praeter assuetos 
collis ejus cultores, apparuisse. Haec prodigia hostiis 
majoribus procurata sunt ex haruspicum responso: et 
supplicatio omnibus Deis, quorum pulvinaria Romae es¬ 
sent/ indicta est. 

11. Perpetratis, quae ad pacem Deum pertinebant/ de 
re publica belloque gerendo, et quantum copiarum, et ubi 
quaeque essent, consules ad senatum retulerunt. Duode¬ 
viginti legionibus d bellum geri placuit: binas consules sibi 
sumere: z binis Galliam Siciliamque ac Sardiniam obtineri: 
duabusque Q. Fabium praetorem Apuliae, duabus volonum 
Ti. Gracchum circa Luceriam praeesse: singulas C. Teren¬ 
tio proconsuli ad Picenum, et M. Valerio ad classem circa 
Brundisium relinqui, et duas Urbi praesidio esse. 4 Hic 
ut numerus legionum expleretur, sex novas legiones erant 
scribendas. Eas primo quoque tempore consules scribere 
jussi, et classem parare; ut cum eis navibus, quae pro 
Calabriae littoribus in statione essent, centum quinquaginta 
longarum navium classis eo anno expleretur. Delectu 

x Postquam apum globus in foro apparuisset. 

y Post sacrificia et supplicationem celebratam ad pacanda numina, sive ad obti¬ 
nendum eorum praesidium. 

2 Ut consulum unusquisque haberet duas legiones. 

Valiae.’ Rupert. —1 ‘ Post visum omnes Mss. et Edd. ante Grut. addunt glos¬ 
sema : quod mirabile est, quia rarum, quod suadente Lipsio ejectum.’ Rupert. 
—2 Qui cum in Janiculum ivissent Edd. ante Gronov.—3